GEMINUM tibi munus, seu munusculum potius apporto, IOANNES
CONRADE Ampliss.
Poeticam brevem, tanquam
[Gap: Greek text]
atque
[Gap: Greek text]
quandam, et iuvenilem Musam meam, corpus
paruum versiculorum videlicet, quos aetate viridiore cum essem, et caelestibus illis
sacris, ut Naso vocavit, libenter ac saepe, natura trahente operarer, partim meopte nutu, partim aliena auctoritate composui. Qua
de causa Tyrocinii nomen iis praescripsi:
non quidem ut me iam nunc velut rude donatum emeritumque, et plurimarum palmarum poetam esse iudicarem: sed ut ne quis iudicio fortasse minus in hisce rebus exercitato, minusque limato ac polito, perfectius et maius aliquid, quam pro iure ac merito meo auderet opinari: quin magis ut praelusiones et velitationes, non ut vera et seria certamina mea (quorum non adeo multa certavi) acciperet, et si quid ei incomptum, durum, aut alia demum ratione vitiosum, ac deterendum videretur, ideo facilius, nempe ut tyroni ignoscendum existimaret. Fateor tamen, me mihimet passim factum Aristarchum, laboremque limae non plane nullum adhibuisse, quo iucundiorem tibi eorum futuram lectionem non despero. Hinc manifesto cognoscitur, me non idcirco cum poetica doctrina coniungere voluisse poemata et lusus meos, ut studiosis exempla proponerem, quae intuerentur. Non sum tanti, et metior umbram meam. Quamquam me illis ad pias et Christianas scriptiones ducem videri non puderet: scripsi certe de sacris argumentis propemodum omnia. Coniunxi
autem, quia locus hic aptissimus, et familiarissima coniunctio apparebat, poematum ac poetices. Quam artem ignotiorem
adhuc esse in vulgus literatorum, nec proinde eius ingenio ac legibus convenienter
eam et decenter exerceri, iniquius ferendum est. Salutantur poetae, qui tamen sunt
Suffeni, neque idem unquam beatiores,
quam cum poemata faciunt: quoniam nimirum, ut Tullius ait, hoc in genere nescio
quo pacto magis, quam in aliis suum cuique pulchrum est. Sed quemadmodum in
ceteris rebus praeclaris ac disciplinis, sic in
ista verissimum reperitur proverbium.
[Gap: Greek text]
Plures thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.
Certe inter poetas perraro exoriri aliquem excellentem, scite affirmat idem Cicero. Ad te redeo IOANNES Illustriss. quamque singulari suffragatorum consensu dignitatem capessivisti, eam tibi DEUM fortunare vehementer cupio. Datum est Ecclesiae Augustanae divinitus, ut eius Decani ad Episcopatus ascendant. Et datum est GEMMINGERIS, ut quae virtuti pares honores gerant, pares provincias administrent.
Vidisti tu quoque, ut sapiens ille Homericus, mores populorum et urbes. Habes
cum prudentia copulatas religionem atque
litteras: nec eas leviores tantum, in quibus ipsis nihilominus haud leve praesidium est: habes, inquam, tria rerum salutarium instrumenta peridonea. Abundas
ornamentis, quorum alia natura in te contulit, alia DEUS superadiecit, alia tua tibi
industria suppeditavit. Quare si te ad exsequendam officii tui gravem sanctamque
functionem dare volueris (dabis autem,
ita speramus omnes, ea tibi mens, is animus) qui eam laudabilius exsequatur, vix
inveniemus. Restat ut hoc donum meum
licet exiguum, et crasso contextam filo
laetus accipias, meque de effusa erga te voluntate, tibique gratum faciendi desiderio etiam atque etiam diligas. Vale.
Augustae, VIII. Kalend.
Apriles.
M. D. XCIV.
[Gap desc: illustration]
DISCIPLINAM POEtarum unam omnium disciplinarum longe amoenissimam atque pulcherrimam, nondum vel per se ipsam satis, vel ad consuetudinem nostrorum hominum ac temporum idonee, appositeque seu graecis, seu latinis litteris pertractatam, et illustratam esse, tantum eos fallit, qui haud nimis magnum studium, nec adeo multam operam ad eius perceptionem accommodaverunt. Aristotelis quidem in hoc genere monumenta, praeterquam quod obscuritate sua lectorem reiciunt, etiam mutila, et imperfecta sunt, deque tragoedia duntaxat loquuntur. Horatius noluit certe via quadam et ratione persequi artem poeticam: nec isto nomine epistolam illam suam ad Pisones ipsemet inscripsit. Quid ergo est? Arrogantium indoctorumque poetarum aevi sui erores, et peccata castigare, quibusque illa virtutibus emendanda forent, demonstrare contendit. De Scaligeri, Vidae, et aliorum commentariis mittam dicere: hoc solum, et affirmate asseveranterque pronuntiaverim, qualcscunque sint, et quantumcunque copiose, subtiliter, acute poeticen explicaverint,
nihilominus eorum neminem ita scripsisse, quemadmodum uti scriberent, maximopere optandum fuit:
nempe, ut velut in ceteris studiorum liberalium doctrinis ceteri, quamquam recentiores: sic ipsi quoque in
hac per gymnasia discentibus, verum et commodum
ad Heliconem iter ostenderent: ac proinde a magistris
commode ac dilucide explanari, et ab auditoribus
ad solidam gloriam e poematum confectione pariundam penitus combibi possent. Quo in negotio persaepe
non parua me habuit admiratio, Rempub. nostram
scholasticam aut non sensisse adhuc ignominiam ac
detrimenta sua: aut si sensit, non enixissime laborasse,
quo iis levata ac libera, officiis suis fungeretur omnibus: nec se amplius aliqua in parte claudam atque
mancam intueretur. Dic mihi sodes, quo sub caelo
tandem, quibus terrarum oris erudiuntur homines in
arte poetica? Reliquae disciplinae liber ales, et disciplinae sunt omnino, et praeceptorum subordinata serie
comprehensae, magistros atque interpretes desiderant.
Haec disciplina nulla est, praeceptionibus nullis continetur, doctores nullos requirit: quia, si modo credimus, poetae nullo satu, sua sponte,
[Gap: Greek text]
ut fungi
per syluas enascuntur, nec legibus indigent. Orationes
componere nemo quisquam aggreditur, qui artificium dicendi ignorat: quem fugit quie sit Rhetorica,
quis eius finis, quae materia, quae partes. Praeterea quid
sit exordium, narratio, confirmatio, epilogus, et alia
similiter. At poema iubentur et putantur posse fingere, qui eius artem nullam gustaverunt. qui neque sciunt
vim et naturam poetices: neque de eius fine, partibus, et partis cuiusque proprietatibus per nebulam aliquando audiverunt: neque quibus rebus vere bonum, omnique numero festivum, et probabile carmen efficiatur acceperunt. Tu ut facultatem tam eximiam, et praeclaram in triviis quaeras? Tu ut in Grammaticorum libellis poeticam esse sitam somnies? in dimensione syllabarum, in constitutione pedum, in versuum formis, in ecthlipsibus, synaloephis, paragogis? Sunt haec necesseria, dici aliter non potest: verumtamen exilia, minuta, levia, puerilia prae ceteris censeantur oportet, quae ab eruditissimis viris de poetarum arte commissa literis circumseruntur. Quae cum a studiosis ferme nesciantur, fit, ut absque poetica poetae cogantur fieri: et cum aut heroicum, aut elegiacum, aut lyricum, aut epigrammaticum quippiam cantant, ter beatos sese putent, si unam aut alteram locutiunculam de poetarum antiquorum chartis haustam intexuerint: omnia enim huiusmodi flosculis, pigmentisque metiuntur: reliqua tam multa in unaquaque poesi obseruanda, qualia, et quanta sint, ne coniectura quidem informant. Hine insuper alia calamitas: quod poetas ipsos parum utiliter ac fructuose lectitant. Quid enim poetam deceat, quid ille spectet, unde sua cuique praestantia, sua ornamenta, sua cuique vitia, ut illa aemulentur, haec devitent, numquam didicerunt. Proinde mira poemata pangunt, Musis scilicet, et Apolline nullo, ut Martialis dixit: et versificatores evadunt illi quidem perpaucis mensibus, poetae autem ad calendas Graecas scilicet: aut
saltem multo tardius, quam elephanti pariunt. Est vero inter illos et hos tantum discrimen, quantum profani credere vix possunt.
Haec saepenumero mecum non sine dolore et stomacho voluens ego, tantoque incommodo mederi vehementer cupiens, minime quidem perfectam, et cui nihil admodum deesset. poeticam, sed pro exiguitate mea Institutiones composui: in quibus, ut earum ratio modusque desiderat, et brevior fui, et difficilliora, magisque implicata praetermisi, meque quantum fas, ad imbecilliorem ingeniorum captum attemperavi: nec ea plane transilui, aut contempsi, quae etiam a Grammaticis traduntur, cum tamen Grammaticorum non sint. Sed cum illi tanquam in caducam possessionem venerint, teneant eam sane, nobis si non libentibus, at saltem dissimulantibus, ac tacentibus: dummodo ne ipsos simul adolescentes teneant. Verum cum eos cognitione illa elementaria, seu rudimentorum infecerint, deinceps ad maiora et graviora huius artis dimittant: quam ex omnibus artibus minime notam, et non paucis impeditam esse difficultatibus, qui se ad eam hauriendam dediderunt, iuxta mecum confitebuntur: maxime cum agit de tragoedia. De qua, ut item de comoedia, ideo nonnulla disserui, quia id institutum exigere videbatur. Ea porro ipsa quae attuli, praeterquam quod ad scriptores melius percipiendos, et ad iudicandum non inutilia fore duco, etiam ad dramata aliquanto rectius facienda profutura spero. Quamquam mihi grandiorum, et quasi triariorum haec scriptio
videri solet, qui facile sibi apud alios praecepta
[Gap: Greek text]
invenient. Quae de hymno et funebri poesi a me scripta sunt, in iis quem sequerer ducem nullum reperi, Quo magis mihi lectorum
aequitas ignoscet, si quid peccasse me iudicaverint. Epigrammatum praecepta, eorundemque exempla a Virgilio, Ovidio, Horatio sumere non potui: ad alios ire
oportuit, quorum videlicet ista scriptio est propria. His,
si sua quae habent mala, reliqui, quae autem inter malae
habent bona, ea ad usum nostrum, quantum sat visum est, in opus meum derivavi, et cum Virgilio de
stercoribus margaritas legi, quis erit tam praepostere
sapiens, qui factum culpet? An istuc heri primum, ave
a me primo fieri coeptum est? Interea igitur laboribus
hisce meis utantur, fruantur licet poeticae candidati,
donec alius quispiam plura, meliora, et omni ratione
aptiora, gratioraque ediderit. Quod ego non solum non
timeo: quin etiam ut id fiat, et
[Gap: Greek text]
fiat, magnopere deum rogo, et quaeso: cuius munus agnosco quidquid prosum literarum
amatoribus. Prodesse autem tam concupisco, quam me hominem esse
natum gaudeo.