CAElestes animae, patris omnipotentis alumnae,
Tuque adeo divum decus Optima Maxima Virgo,
Quae vultu nimbosque fugas, caelumque serenas:
Vos quoque praepetibus qui carpitis aethera pennis,
Saepius humanos dignantes visere coetus,
Aspicite ut iuvenis, quo non praestantior alter,
Vestibus effulgens auro argentoque superbis,
Iamque animum penitus curis mortalibus expers,
Supplicis in morem sacratam aduoluitur aram,
Atque salutiferum pro nobis immolat agnum.
Heroes gentilicii, atque heroides una,
Tum lecti proceres, condensoque agmine matres,
Innuptae, pueri, ac reliquum sine nomine vulgus,
Conuentu templum celebrant, et gaudia laeti
Declarant, votisque tuis sua vota decenter
Coniungunt, summumque tibi gratantur honorem,
Felix o nimium felix IACOBE, tuorum
Gloria, praecipuum genitoris et ornamentum.
Afforet atque utinam, quae te cum sidere fausto
Has intra quondam produxit luminis oras,
Femina virtutis custos, et prima satelles:
Quas ea quas voces exultabunda referret?
Quam cupide sacris affigeret oscula palmis?
Maternumque capist tibi magna et sancta precanti
Subiceres, natum totis venerata medullis.
Ast nunc stellifera quoniam regione moratur,
Circumfusa bonis, quae non mihi dicere promptum,
Inde tui memor illa tamen te blanda tuetur,
Teque patremque tuum, et concordia pectora fratres
Rectori superum non parcit tradere votis,
Quemque olim seruabat, adhuc pia seruat amorem.
Unde sed in venas haec est illapsa cupido?
Unde tuae menti tantus se miscuit ardor,
Temnere ut imbiberes quidquid virtutibus obstat,
Ac peritur arum haurires fastidia rerum?
Nunc erat ut posses taedis felicibus auctus
Dulcia per teneros dispensare oscula natos,
Innumerosque olim non desperare nepotes,
Qui patrium fulcire genus, qui nomina quirent
Inclyta Fuggaridum saeclis aequare trecentis.
Siccine pro nihilo est quamuis concessa voluptas?
Non haec humanis opibus studioque geruntur.
Ille Deus, Deus ille tuis sese ossibus ipse
Insertans, aliam succendit pectore flammam,
Optavitque sibi carum ad sua sacra ministrum.
Macte novo splendore, potestatemque supremam,
Cui nempe in terris non aequi parabilis ulla est,
Applausu populi, et divis sortite secundis.
Salue hominum interpres, legate, patrone, sequester.
Salue etiam atque etiam astricolis dilecte sacerdos.
Ergo age divinis propera te accingere iussis,
Spiritu et ingenti mandatas confice partes.
Posce reis veniam, scelerumque averte luelas.
Quodque licet, miseris caeli magna ostia pande.
Suspiciendus honos multum praestabile munus,
Utile terrigenis, nec inutile lumine cassis:
Quod stupet, et secum celsus reveretur olympus.
Exuite arma duces, diademata ponite reges,
Et qui iura datis, iura ad capienda venite:
Discite quid laedat terraeque polique potentem,
Neve sacerdoti pudeat commissa fateri.
Qui vero enumerem, aut quo cantu denique promam
Delicias, et mellifluos per viscera motus,
Quos impertiris Regum ter maxime cunctis,
Qui tua sacra ferunt aetatem caste agitantes?
An quidquam sit fas aeque reputare beatum?
Anne perinde queat iucundum effarier ullus
Ut vitae integrum, ut letali labe carentem
Sacrifico ornatu festam consistere ad aram,
Et DOMINATOREM populo in medio appellare
Orantem causas mundi, et miranda petentem?
Praeterea verbo cerealia vertere dona
In sacrum atque almo sociatum numine corpus,
Et rorem in roseum vitis mutare cruorem,
Qui de vulneribus manavit flumine largo,
Cum trabe sublimi pendens mitissime IESU,
Insontem fudisti animam, fatumque tulisti.
Pro, simul ut carmen mortali ex ore profusum est,
Continuo amittunt sese frugesque merumque,
Ilico adest deus, immensusque aperitur olympus,
Unde repentino librat se plurimus ales,
Auctorique suo contendit pangere laudes.
Quis tibi tum astanti, et voluenti talia sensus?
Aut quae mens Iacobe? tibi quae gaudia fibras,
Quam liquida, o pietas, dicam exoritura per imas?
Pennigerum quando iuvenum cingente corona,
Sese asternentum, fidibusque alterna sonantum,
Ipse manus tractans capies potumque cibumque
Quem non ullius concludit terminus aevi,
Unde hominum, volucrumque genus, mutaeque natantes
Squamigerum pecudes, nec non et saecla ferarum,
Cui freta, cui tellus, cui supplicat arduus aether,
Quem tremefacta pavent Cocyti immania monstra.
Quod superest, quae fida soles succurrere nostris
Quantumcunque etiam certo in discrimine rebus,
Alma parens, dignare novum tutamine mystam,
Neve ab eo placidos aliquando deice ocellos.
Effice apud genitum suaves ex ore loquelas
Effundens, quem nunc peregrino schemate opertum
Versat, et aeterno patri libamina ponit,
Hunc ubi postremam vivendo peregerit horam,
Conspiciat, qualis nimirum, et quantus ab ipsis
Caelicolis suetus manifesta in luce videri.
TRes pastores de visis auditisque ab se angelis et de Salvatoris ortu sibi nuntiato mutuum gratulantes, ad praesepe adeunt, ubi puerum infantem precibus, et quibusdam rusticis muneribus venerati, beneficium Dei, et mox futuram saeculi felicitatem, honorem praeterea matris digredientes laetabundi canunt, omnes ad exsultandum inuitant.
ALCIMEDON, BATTUS, LOLLUS. alci: A. Nunc demum pecoris me non piget esse magistrum,
Angustum ut iam sit capienda ad gaudia pectus.
loll:
L. Lolle quid hoc magni, vigiles impendere noctes,
Gratia si modicum comitatur tanta laborem?
alci:
A. Ut rutilum sese lumen spargebat olympo?
batt:
B. Pro dulcem affatum, lepidosque per aethera cantus.
loll:
L. Ut nubes ventosque cohors pennata secabant?
alci:
A. Sed nunc o pueri, quod nos magis urget agamus.
Aligeri iuvenis Bethlemica moenia iussu,
Infantemque novum, et praesepia sancta paremus.
loll:
L. Gratius hoc nihil est, iuvat ire et ponere gressus,
Et Salvatoris prognati cernere vultus.
alci:
A. Pasce greges Lycida dum nos via ducit ad urbem.
batt:
B. Hem, nos custodes pecudum, sine nomine, nullis
Insignes ornamentis accedere tantum
Ad Regem, cuius dominantur in omnia nutus?
alci:
A. Sic placitum caelo, frustra haec te cura fatigat:
Pastores carum superis genus, ipse vocavit
Qui genitus; nec marmorea quaerendus in aula,
Verum humili in stabulo per deversoria nobis
Nota satis: pergamus iter, mi Batte, quod instat.
loll:
L. Quae me cunque manet fortuna, hanc pectore nocte
Deletura dies mihi nulla est: hanc ego noctem
Annua sacra ferens celebrabo dum fruor auris.
alci:
A. Felices quibus haec licitum portenta tueri,
Praesentes spectare, atque auscultare beatos.
batt:
B. Quid si isthaec Solymae necdum sunt cognita? quid si
Et regem, et proceres, et cunctos denique cives
Cum lateant, exponuntur tantummodo nobis?
alci:
A. Id potius reor. En quis nam locus iste sodales?
loll:
L. Antrum immane, ingens, nisi quid me lumina fallunt.
batt:
B. Forte istud stabulum, quo dudum pergere iussi
alci:
A. Forte est: non est: immo est: huc vestigia ferte:
loll:
L. Hoc ipsum est. An non infantem conspicis? ohe
Alcimedon: teneram non illic, Batte, puellam?
Ut radiis fulget puer aureus? ut pia virgo est
Poplitibus flexis oculos deiecta nitentes?
batt:
B. Haec pueri mater, credo: seniorne maritus,
An custos? quid bos facit hic, quid tardus asellus?
alci:
A. Audite audite. o dulci modulamina cantus
Qualia plumigeri dum tranant aethera fratres?
batt:
B. Dispeream si quid mea fistula dulcius unquam.
loll:
L. Ocius intremus: quonam libet usque morari?
alci:
A. O fetus sacer, o DEUS optime maxime salue.
batt:
B. Et tu sancte senex, et vos animantia partus
Conscia divini, nimis o felicia avete.
alci:
A. Ergone sic positum caeli decet esse potentem?
In calamo et foeno auctorem requiescere mundi?
Paupertate premi, quo non opulentior alter?
Ac dominum fieri seruorum denique seruum?
loll:
L. Rursus ut aligeri suaves dant gutture voces?
O pietas rara, o priscis incognita saeclis,
Quae promptum ac facilem stellanti a culmine caeli
In paruum hospitium, stabuli in penetralia duxit.
batt:
B. Me stupor altus habet, mea mens se non capit ipsam.
Ista specus quam sublimes invenit honores:
Ipsa dedit cunas, ipsa est domus inclyta regis
Aetherei, ac longe depicta palatia linquit.
alci:
A. Tot populi quondam accensi pietatis amore,
Visuri tua tecta, tuos Bethlemia fines
Accurrent, avidisque oculis haec antra requirent,
Et capita illorum venerando puluere spargent,
Tollere carminibus Rectorem insistite Divi,
Qui nobis summi devinctus vulnere amoris,
Atque adeo nostrae miserando incommoda gentis
Libertatem affert, bona cuncta, ipsamque salutem.
batt:
B. Sancte puer, patris aeterni nate unice, divum
Deliciae, humani generis iucunda voluptas,
Rerum magne opifex, cunctorum vita animantum,
Sis felix, neve admissis offendere nostris.
alci:
A. Sancte puer virtus patris et sapientia summi,
Ante aevum genite, aeternum, immemorabile verbum,
Fons lucis, candor, patriae bonitatis imago,
Dexter ades, populum prohibens belloque fameque
loll:
L. Sancte puer multis exspectatissime saeclis,
Mundi sola salus, vita et fiducia certa,
Gloria iustorum, tristatorumque levamen,
Da bona quaeque polum resera, impia tartara claude.
alci:
A. Quas tibi pro tanto referemus munere grates,
Cum nos terriculum multis e millibus unos
Ad praesepe tuum, et cunabula sancta vocasti?
Accipite haec pueri silvestria dona parentes,
Arboreos fetus noster quos hortus alebat.
Vilia sunt fateor, nulloque insignia cultu.
Quod possum id tribuo, paruum ne temnite munus.
batt:
B. Hos ego caseolos pro tempore largior: at si
Lanigerae matres effundent partubus agnos,
Polliceor ternos ipsis cum matribus agnos.
loll:
L. Sinum lactis ego puero, atque haec liba. Utinam mi
Copia maior opum, largirer plura talenta.
alci:
A. Nunc o magne puer cresce, aetatemque propaga,
Et nostri memor usque in saecula quaesumus esto.
loll:
L. Virgo vale, tecumque senex, o pusio dulcis
Ipse vale, atque ovium custodibus annue semper
batt:
B. O utinam hic fas sit spatium decurrere vitae.
Sed nos hinc alio retrahunt curae, eia valete.
alci:
A. Ergo est inuentus, quem dixerat angelus ille,
Salvator cunctorum hominum, Deus ipse. Deum rex,
Scilicet indutus moribundi corporis artus.
batt:
B. Cantantes redeamus, et haec mysteria laeti
Non animis tantum, sed claris vocibus una
Dicamus, prolemque et matrem condecoremus.
chor:
Omnes simul canentes.
Tura cremate focis, peregrini urantur odores,
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
Defixit tandem mitissima lumina terris
Ille Deus, deus ille hominum superumque repertor.
Iam nova praeteritos mutabunt saecula mores,
Per totumque renascetur gens aurea mundum.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
Nunc lupus insidias meditari desinet agnis,
Parcet et armento vis iracunda leonum.
Vomeris in faciem conflabitur improbus ensis,
Nec tuba rauca dabit miscenda ad praelia signum.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
Iam nova progenies supera delabitur arce,
Quae pridem miseris obstructum pandat olympum.
Incipe parue puer, intactam amplectere matrem:
Basia mille dabit, tu reddas altera mille.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
At tu caelicolum regi dilecta puella,
Quo poteris studio tracta venerabile pignus.
Siccandas puero da non inuita papillas,
Sive volet dextram, sive appetet ille sinistram.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
Labra pudica tua paruis compone labellis,
Eia oculos oculis gemmas imitantibus adde.
Ille tuum corpus, tuus ille e sanguine sanguis.
Cedite vos regum tumidorum, cedite matres.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
Lucida qua sese diffundunt tela diei,
Posteritas omnis tales mirabitur ortus.
Et qua se in latus omne exporrigit ultima tellus,
Hancce colet matrem series numerosa nepotum.
Laeta dies agitur, carpamus gaudia laeti.
REm iustam a vobis oratam prius volo,
Quam occipio, quae sunt in mentem, proloqui.
Date vacivas aures, facite silentium:
Tacete sultis, atque animum aduortite.
Nunc ne quis erret vestrum, quamobrem venerim,
Et cuius imperio in medium processerim,
Quis dicar, paucis in viam deduxero.
Nomen laboris est mihi, vocor LABOS.
Hoc iam tenetis: optimum est: ferte reliquum.
Huc me Iustitia flectere praecepit gradum,
Malis ut verbis multum obiurgitem malos,
Pigros, ignavos, oscitantes, desides,
Qui semper discendo, semper discunt nihil.
Bonos ut contra, diligentes, sedulos
Remuneratos mactem summis laudibus.
Istis comoediam, at illis tragödiam
Eadem opera recitabo, solus histrio.
Non opus est pluribus ad dandas plagas nisi,
Ad pugnos, fustes, colaphos, flagra, denique
Ad istiusmodi contribuendas opes,
Quibus ditescere cupiunt paucissimi.
Hic vero vel sescenti non erunt satis:
Socordium hodie tantus est exercitus.
Qui de compacto contra me bellum gerunt,
Duellatores omnium nequissimi,
Quot sunt, fuerunt, et erunt in posterum.
Qui me prohibere vitaque et victu volunt.
Sic est ut dico: mentiri non est meum.
Operae pretium est audire quomodo se habeant
Isti studiosi, quorum hic cerno plurimos.
Apage, inquiunt, senex: nimis importunus es.
Ah quam molestus, asper, toruus, tetricus,
A tergo semper instas, et semper iubes,
Impellis, urges, incitas usque ad necem.
Labor abi, non places, mihi ne amicus fuas,
Tuas tibi res habe. Ecce iam doleo caput,
Pectus anhelat, hauriuntur spiritus,
Macesco, consenesco, tabesco miser,
Vivus vidensque pereo. Non places Labor,
Discede Labor in maxumam malam crucem.
Ut te Diique Deaeque omnes perdant carnifex.
Talem mihi Paeana saepe concinunt.
Papae quis hoc ferre. et quis hoc possit pati?
Ne vos eatis perditum pulli mei,
Mei columbuli, mei passerculi.
Si dives arca est, quid nobis cum literis?
Studete, sed quantum animis vestris libuerit.
Si doctiores non redibitis domum,
At certe saltem soniores redibitis.
Hoc certo nil potest magis esse certius.
Et interim mors sua patrem apprehenderit.
Pro Iuppiter, hic vobis quantum eveniet boni?
Domus, familia, vineae, pecunia,
Agri, villae, horti, syluae, prata, boves, oves,
Plenae cellae, pleni sacci, plena omnia.
Discere duas horas sat est: ne quid nimis.
Dormire quindecim parum est: ne quid nimis.
In ludo sessitare, et numquam ludere,
An non longe videtur absurdissimum?
Ad aliud studium postquam aggressi fueritis,
Quam cito potest libros priores vendite:
Deesse vobis sumptum in pocula non decet.
Iuventus, quia semper calet, semper sitit.
Paucos habetote libros: qui multos habent,
Prae pigritia non possunt omnes voluere.
Sed isthaec missa facio scholarum opprobria,
Quisquilias, homines natos tantum pabulo,
Qui nil aeque norunt, ut sua praesepia.
Venio ad alios, qui me velut patrem colunt,
Quibus me scio esse quam carissimum,
Apud quos mea multum potest auctoritas,
Auidos, sollertes, navos atque industrios.
Horum est profecto raritas rarissima.
Sed haec boni natura est, ut rarum siet.
Hi strato exsilientes priusquam luxerit,
Inhaerent chartis, scribunt, ediscunt, legunt,
Citiusque vadimonia quam ludum deserunt.
Amant docentes, audiunt cupidissime,
Iterant audita secum quam creberrime.
Quies, voluptas, otium, spectacula
Amica diligentibus esse non solent.
Quid ergo tandem? an gaudiis prorsus vacant?
Pol neutiquam: immo quis hominum gaudet magis?
Musae delectant, reficiunt, pascunt, fovent.
Erudiunt, et implent animos sapientia.
Musas quicunque non amat, non est homo.
Qui cum Musis rationem habet, beatus est:
Qui non habet, is est miserorum miserrimus.
Verum illud animo maxime placet meo,
Quod nisi me interprete nullum Musae diligunt:
Quod ubi ego non sum, non veniat sapientia.
Ego dicor scientiarum prodromus,
Illisque dulce praeparo diversorium:
Illae sequuntur me, numquam mihi praeeunt.
Vetus est verbum, sed oppido est verissimum:
Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum.
Labor colendus est vobis: Labor improbus
Omnia vincit: Labori nil imperuium.
Me comitantur laudes, honores, gloria,
Divitiae, splendor, nominis aeternum decus.
Meum numen magnum est in rebus omnibus.
Iam vero tempus me sessum recipere,
Ut quae quibus decrevi reddam praemia,
Meis alumnis, meis, inquam, favitoribus.
Nunc iam arrigite aures, cum legentur nomina
Meorum alumnorum, qui partim Rhetores,
Partim Poetae sunt, partim literas sciunt,
Hi graecas, hi latinas: cedunt nemini.
Pugnarunt hercle pugnam nobilissimam,
Stravere hostes, potiti sunt victoria,
Victisque perduellibus palmam tenent,
Si quis screare vult, aut nasum emungere,
Aut cum aliquo fabulari, faciat hoc statim:
Nam postea haud licebit: nisi quis volet
Ad saturitatem fustibus mulcerier.
Tu, Nomenclator, age victores aduoca:
Pronuntia tam clare, ut omnes audiant,
Etiam illi, qui nec unum floccum hinc auferent,
Quibus iam miserum cor subsultat prae metu.
DUo sunt spectatores, quae vos scire cupitis,
Qui sim, quapropter me egerim in proscenium,
Et hoc et illud vobis demensum dabo.
Tenete, ego sum HONOS: iterato dicam, ego sum HONOS.
Meus pater est LABOS, ille molestus senex
Qui hic fecit anno proximo histrioniam.
Mater, si quaeritis, mihi est SOLLERTIA.
His unicus prognatus sum parentibus,
Mihi sed una domi lusitat sororcula,
Quam diligo nil secius atque cor meum.
Haec forma Veneres supra cunctas eminet:
Parentes ei nomen dixerunt GLORIAM,
Habentque charam eximie, quasi oculos suos.
Audistis modo genus meum, et vocabulum:
Audite porro quod petistis alterum.
Aduentus meus est semper felicissimus,
Laetissimus, gratissimus, amantissimus:
Blandus quippe venio, et exspectatus plurimum,
Geminas bonorum repletas gerens manus.
Affero laudes, celebritatem, famam, decus,
Et quorum nomina volo, stellis insero:
Ex hominibus magnos ego decerno Deos.
Nunc ergo ut vos donis honestem amplissimis,
Idcirco in coetus hosce medium me intuli.
Atqui hoc primum non ignorare convenit,
Sunt quibus haud sum vilia daturus praemia:
Sunt rursum quibus haud vitiosam dabo nucem,
Hoc a me utrorumque meritis poscentibus.
Qui diligenter se inuoluerunt literis,
Quibusque meus pater LABOR carus fuit,
Chara pietas omnis, chara salus patriae,
Hos, prout iustum est, donis donabo plurimis,
Efficiamque ut digitis commonstrentur palam,
Ut ob ipsorum os omnes ora obuertant sua.
Verum qui tempus contriverunt otio,
Amantes ventrem, somnos atque somnia,
Nil pensi habentes, quid quantumque discerent,
Meum ab se stulti procul ablegantes patrem,
Nullum hospitium praebentes diligentiae,
Istos (fabor enim quod res est) amo ut canes.
Nil est hoc genere scelestum, aut inuisum magis:
Numquam hercle faxo istud pecus me invenerit.
Illorum praemia paucis nunc edisseram.
Si pueri sunt, virgis conscribantur probe:
Alii nodosis perfricentur fustibus,
Atque hoc in singulos dies bis, ter, quater,
Tergora donec mollia plagis erubuerint.
Honos ingenuas quotquot sunt artes alit:
Ita salus mecum sit, ut hoc est certissimum:
Quicunque dixit, dignum est ipso Apolline.
Quin rerum virtus omnium pulcherrima
Aliam nisi me, nullam mercedem flagitat.
Quocirca ut artes, sic virtutes alit Honos:
Hoc absente quotusquisque virtutem colat?
Etiam si nolis, virtutem sequitur Honos.
Ut umbra corpus, separari non potest.
Praemia sine me non sunt vocanda praemia.
Nam si quisquam me non dedit, nugas dedit.
Me ut adipiscantur, quid homines non perferunt?
Quas non aerumnas perpetiendo exhauriunt?
Laborant, vigilant, sudant, frigent, aestuant,
Tolerant inediam, se macerant siti,
Rogant, prehensant, obtestantur, supplicant,
Despoliari sese bonis facile sinunt,
Honore violato plorant miserrime,
Ut si unicum ad bustum orba mater efferat.
Haud illos capere potis est oblivio mei.
Animam libentes propter hunc abiecerint,
Immo hercle vero (sed rem tegite silentio
Ne cui feceritis hoc palam mysterium)
Quidam me tanquam numen supremum colunt,
Mihi sacrificant, DEUM fugientes pristinum.
Cur me non dicam ergo regem, qui sum DEUS?
Omnes mortales me certatim diligunt:
Doctus ut indoctus, nobilis ut ignobilis,
Dives ut inops, probus ut improbus: omnes me amant.
Orbis terrarum totus Honorem suspicit.
In hac eorona [(reading uncertain: corona)] est unius cubiti puer,
Is in amore mei vestrum cedit nemini:
Eum mater videre victorem cupit
Domum [(printer); sic: Donum] redeuntem cum exquisito munere.
Et faciam, semper ego amavi pueros bonos,
Sacris Musarum deditos a parvulis,
Qui disputando voces dant altissimas.
Meus tunc animus exilit prae gaudio,
Quando feruentes sic lacessunt praelia,
Et Martem utrinque inuadunt totis viribus.
Ibi tum aliquamdiu anceps est victoria,
Exinde multus fit sanguis sine vulnere
Quia strictis linguis res geritur non ensibus.
Tandem altera pars superba victrix emicat,
Canit triumphum, victi se mandant fugae,
Opprobriorum saturi, atque ignominiae.
Multum praeterea oblector grandiusculis,
Cum multa ediscunt, scriptitant quam plurima.
Libros legentes doctos ardentissime,
Plenos nitoris, plenos et facundiae,
Verbis politis erudite garrulos.
Hi sunt honoribus omnium dignissimi,
Hos hos Marones reddam, reddam Tullios,
Caelo attollam, nova mactatos gloria.
Impertior me equidem beatis regibus,
Illustro milites, et militiae duces.
Si mihi lubet, ex medicis facio Machaonas,
Fictor Polycletus, pictor fit Parrhasius.
Verumenimvero, sapientes ardeo magis,
In hos omnes meas transfundo copias,
Sum liberalis, nullis parco sumptibus,
Illos ut aequem propemodum immortalibus.
Mihi cordi sunt latine qui norunt loqui,
Item qui norunt Atticas dulcedines,
Geometrae, et qui contemplantur sidera,
Vatum piorum genus, aetherio qui canunt
Inflatu agitati versus divinissimos,
Et oratores nobiles, et Philosophi,
Hos in oculis, et velut in complexu fero.
Ea gratia istud Gymnasium ingredior libens,
Ubi sapientia fixit sibi domicilium,
Ubi habitant adolescentes quam doctissimi.
Ex his arcessam per Praeconem bis novem,
Aurea ut illis dispertiam munuscula:
Reliquos a me laudatos sufficit
In praesens: Mea laus sane pulchrum est praemium.
Age Praeco, meos alumnos deinceps aduoca:
Cave sis, ne quemquem omittas per imprudentiam.
Datis praemiis.
IUcundum hoc vobis accidit spectaculum?
Ita, inquiunt: bene est: operam posthac date:
Vos ut maiori praemio dignemini,
Ac me vobis propitium habeatis amplius:
Vos ut possitis hos praeeuntes assequi.
Valete, et si discendo vultis progredi,
Curate ex animis ut ne vobis effluam,
Stimulus hic est acerrimus credatis velim.
Anno insequente mea si huc adierit soror,
Quam dixi a principio vocari GLORIAM,
Tum faciem vos cernetis admirabilem,
Nec unquam visam in terris pulchritudinem.
Eam sat scio quisque uxorem optabit sibi.
Ast illa exosa thalamos nubit nemini.
Quid ergo faciet? quod nos fecimus hodie.
Valete, et vivite hinc in annum proximum.
INuidia est melior quam sit miseratio, dixit
Pindarus, invisis affluit omne bonum.
Est miser is cuius miseret: quid tutius optem?
Ne sim vel prosper, vel miser immodice.
Optima res medium est: summis coniuncta pericla:
Ultima perpetuum dedecus insequitur.
Grande malum livor, comedit liventibus idem
Atque cor atque oculos: hoc habet ergo boni.
Inuidia peius nihil est: sed praestat in uno,
Inuidi enim pectus macerat, atque oculos.
DIlige me facto, si diligis, et fuge obesse,
Principium damni ne fac amicitiam.
Plus hostes homini statuo conducere apertos,
Quam plenam occultae fraudis amicitiam.
Sic ratibus peior, Nereidum fluctibus errant,
Quae sepelitur aquis, quam petra quae extat aquis.
P
[Gap: Greek text]
tantum et
[Gap: Greek text]
coraces, colacesque diremit.
Res ergo una corax, improbus atque colax.
Quocirca hoc animal vita sollerter amice:
Vivorum quoque sunt
[Gap: Greek text]
NOn adeo fraudi est odium qui effundit aperte,
Ut qui germanam fingit amicitiam.
Devitatur enim qui nos odisse fatetur:
Suspicione vacat, qui mihi dicit, amo.
Trux inimicus erit, me iudice, quisquis amicus
Creditus, occulta sub ratione nocet.
Nil homini natura dedit crudelius illo,
Candidam amicitiam qui simulare potest.
Nemo hostem reputat, fidum mage censet amicum.
Saepius, heu, miseris obfuit illa fides.
Soluit membra Venus, soluit quoque membra Lyaeus,
Amborum soboles praestat idem podagra.
Hermocrates nasi: quoniam si dixero nasus
Hermocratis, parvis magna nimis tribuo.
Si soli obtendas nasum, sique ore dehiscas,
Ostendes horas non male praeteritas.
HAud Proclus manibus potis est emungere nasum,
Nam Proclo nasus maior inest manibus.
Sternutando Iovem numquam vocat, haud etenim audit:
Tam longe distat nasus ab auriculis.
SI me diligis odisti, ast odio me diligis ipso.
Ergo nisi odisti, desine diligere.
VAs Xenophon potor Baccho sus pendit inane.
Accipe Bacche pater, nil habet hic aliud.
CAstoris est nasus fodiendis commodus aruis,
Ad messem falx est, inque sopore tuba est.
Anchora navigiis, spargenti semen aratrum,
Piscatori hamus, suscina multivoris.
Lintribus est scalprum, viti nec inutile ferrum,
Ascia dehinc fabris, cardo dehinc foribus.
Usque adeo Castor sibi vas est utile adeptus,
Nasus ei ad quoduis nam bene seruit opus.
AETernum Charon qui agis illacrimabilis umbras,
Traicis has altas quique Acherontis aquas,
Quantusvis nutet vectorum pondere cymba,
Diogenem noli, destituisse canem.
Ampullam et baculum gesto cum duplice amictu,
Peram, et vecturae praemia porto obolum.
Quae fero defunctus, non plura his vivus habebam,
Res est sub Phoebo nulla relicta mihi.
PEnula cum pera, lactis quoque massa coacti,
Qui gressum regeret scipio et ante pedes,
Fictilis et cyathus cani erant satis haec sapienti,
Quamquam in eis ipsis una superfluitas.
Namque canis cernens manibus potare bubulcum.
Quid me, inquit, frustra fictilis urna gravat?
DIogenes Cynicus sapienti aetate peracta,
Croeson apud Ditem riserat intuitus.
Palliaque extendens, recubans vicinus et illi,
Lydia cui auratas suppeditavit aquas,
Sic ait: et locus hic maior mihi: quidquid habebam
Porto ego nunc mecum, Croesus at iste nihil.
HEus canis: hoc cuius quod seruas tute sepulchrum?
Est canis. At quisnam vir fuit iste canis?
Diogenes, Genus ede. Sinopeus. Incola doli?
Immo, sed in superis nunc habet ille locis.
NOs quoque non solus tu animatis abstinuisti.
Quis vivum absumpsit? dic mihi Panthoide.
Nam cum quid coctum est, cum est assum, cumque salitum,
Tunc anima cassum est, tum quoque nos edimus.
MIttebat medicus natum mihi forte docendum,
Formandum et primis Grammaticae studiis.
Qui mox ut didicit magni tria carmina Homeri,
A quibus exorsus est opus ille suum:
Musa iram canito Pelidae docta superbi,
Argivum castris, quae mala multa dedit,
Insignesque animas heroum ad tartara misit:
Ecce tibi natum detines ille domi.
Dein me conspecto, grates habeo, inquit, amice:
Filius hoc a me percipiet melius.
Ipse ego non paucas animas ad Tartara misi,
Hic mihi Grammatici non opus est opera.
CAlligenes terrae ut semen commisit agrestis,
Astrologi ingreditur limen Aristophanis.
Num felix aestas anno ventura sequenti,
Copia frumenti an multa futura, petit.
Ille super tabulam scrupis numerum exstruit amplum,
Complicuitque manus, deinde ait agricolae.
Si tempestivus tibi culta rigaverit imber:
Si herbarum abfuerit prodiga luxuries:
Non frigus sulcos stringet: non horrida grando
Surgentem tunicis exuerit segetem:
Hinnulus haud tenerum depascet germen: et aer
Sive humus haud aliud inuehat exitium:
Felicem aestatem, et gravidam praenuntio messem.
Est metuenda tamen sola locusta tibi.
CUm mala Cappadocem strinxisset vipera morsu,
Sanguine mortifero quem bibit ipsa perit.
[Gap: Greek text]
IN somnis piger est visus sibi currere Marcus,
Abstinet hinc somno, currere dum metuit.
AFfatis Titana Cleombrotus Ambraciotes,
Moenibus ex altis in mare desiluit.
Nil grave perpessus, perlegerat ille Platonis
Dogma docens hominum morte carere animas.
AMbraciae, valeas sol, cum dixisset alumnus,
Muro a praecelso se iacit in pelagus.
Nil tulit aduersi, tantum decreta Platonis
Voluerat, aeternos quae statuunt animos.
AMbracides iuvenis saluere Hyperione iussa,
Sponte se in aequoreas, praecipitavit aquas.
Quae facti ratio, cum nil vidisset acerbum?
Phaedo lectus ei forte Platonis erat.
BAcche quis? aut unde es? nam Bacchum iuro per ipsum,
Te minime novi, sed Iove nosco satum.
Tu hircum, is nectar olet: nimirum Gallica tellus
Te flava e spica vitis inops genuit.
Dicamus te igitur Cerealem, non Dionysum:
Spicigenam potius, et Bromon, haud Bromium.
[Gap: Greek text]
DIana arcus ubi? et collo suspensa pharetra?
Aut ubi equus sternax, endromis, arbylides?
Quaeque micante auro fabrefacta est fibula, quaeque
Purpura clara tibi summa tegit genua?
Arma mihi ad praedas isthaec sumuntur eunti,
Ad mea quo cernis schemate sacra feror.
DIcere de quovis bona pulchrum, turpia numquam
Sint quamvis meriti turpia qui faciunt.
DOcta quater geminos committit Graecia ludos,
Terriculum duo sunt, caelicolumque duo.
Et Iovis et Phoebi, Melicertaeque Archemorique
Dona, apium, pinus, poma, oleaster erant.
En qui consuerat superum discumbere mensis,
Et ventrem impleri nectaris aetherei,
Iam misere guttam mortalis quaeritat undae,
Unda sed a labris semper iniqua fugit.
Signum inquit bibito, et tacitae mysteria [(printer); sic: miseria] linguae
Disce: dedit nobis hoc mala lingua malum.
CAElicolum prius hic epulis accumbere suetus,
Crebro nectareas impiger hausit aquas.
Nunc vilem mento laticem contingit, at illi
Iam iam poturo deserit ora latex.
Disce, toreuma inquit, potus commissa tacere:
Hoc me supplicii pendere lingua iubet.
VEnimus in portum, casus, spes euge valete:
Quid mihi vobiscum est? nunc date verba aliis.
FOrs bona multa potest, etiam quae mira videntur,
Euehit obscuros, conspicuosque premit.
Illa supercilium fastumque amoverit omnem,
Quamuis auriferas det tibi flumen aquas.
Non iuncum, aut maluas, proceram turbidus Auster
Aut quercum, aut platanum sternere suevit humi.
NUper Achaemenidae: sed iam sumus arua Menippi,
Rursus et alterius mox erimus domini.
Hic sua nos putat esse: olim sic ille putabat.
Sola magis nostri fors tenet imperium.
QUem modo Achaemenides tenuit, tenet ecce Menippus,
Vendar, et ignoti fundus ero domini.
Dixerat ille, meus: meus est hic dicit agellus:
Verius at me fors dixerit esse suum.
QUi fui Achaemendiae fundus, nunc fio Menippi,
Mox alium ad dominum transferar ex alio.
Esse suum putat hic, sed idem quoque credidit ille:
Me fors imperio subicit una suo.
QUam vitam sectere? forum iurgatur, et actis
Perstrepit infestis, anxia cura domi est.
Ingens rure labor, pelago tremor occupat artus,
Absens a patria, si quid habet, metuit.
Sin eget, hoc miserum: ducta uxor? sollicitudo:
Desertus tamen est, qui sine coniugio est.
Stirps sublata? labor: vita expers pignoris, orba est
Mente carent iuvenes, strenuitate senes.
Si alterum in his igitur liceat cupiisse duobus,
Non nasci, aut natus mox obiisse velim.
VItam omnem sectere, foro laus inclyta, prudens
Actio, tranquille vita domi exigitur.
Munera fert tellus, ingens dant aequora lucrum,
Cum vivis peregre, si quid habes, honor est:
Si nihil, id solus nosti: si nupta, tibi Lar
Optime habet: si non, vita erit hoc levior.
Liberi? amor: nulli? nulla est quoque cura: iuventus
Robore, canities relligione valet.
Non ergo alterutrum est optabile, seu generari
Numquam, sive mori: vita habet omne bonum.
NOn est humanis quidquam durabile rebus,
Nos illae, aut illas nos cito deserimus.
NIl hominum durare potest, nos deserit omne:
Sin minus ipsi nos omnia deserimus.
HUmana atque homines morimur, nos omnia linquunt:
Si nos non linquunt, linquimus [(printer); sic: linquibus] ipsa tamen.
THraces ego admiror, repetunt suspiria tristes,
Matris ubi ex utero protulit ora puer.
Laetantur quoties mors improvisa, ministra
Parcarum quemquam corripit ad tumulum.
Per genus omne mali viventes imus, at omnis
Inuenta extinctis est medicina mali.
INnitam ut venio nudus, sic exeo nudus.
Ergo quid sudo? hinc nil mihi ferre datur.
CUm nudus venias, et nudus morte recedas,
Tollere quas non est, cur ita quaeris opes?
QUam cum vivebas vitam Heraclite magis nunc
Deplora, vita est nunc miserabilior.
Amplius atque olim vitam Democrite ride,
Iam cunctis vita est risibus apta magis.
Vos ambo intueor, mediumque tenere laboro,
Nempe ut te risu, teque iuvem lacrymis.
VIta est navigium, quae dum iactatur ab Austris,
Saepe aliquid gravius naufragio patimur.
Cumque statum vitae praeceps fortuna gubernet,
Ambigui rapimur ceu maris in medio.
Hi fausto cursu, ast hi retro: sed simul omnes
Cogimur ad portum tendere subtus humum.
SCena omnis vita est lususque: aut ludere discas,
Mutatis studiis, aut mala semper habe.
NUnc ditesco senex, iuvenis rerum omnium egebam,
Me solum heu misere tempus utrumque premit.
Cum nil [(printer); sic: nihil] suppeteret, poterant prodesse talenta:
Nunc ubi nil opus est, quo mihi dantur opes?
REbus eram pauper iuvenis, grandaevus abundo,
Sic fors me ludos imperiosa facit.
Olim cum usus erat, penitus nil aeris habebam,
Cum nil est usus, cur locupletor ego?
REs iuveni deerat, vetulo mihi plura supersunt:
Quem pressit, rursum sors miseranda premit.
Tunc uti rebus poteram, cum rebus egebam.
At modo adest rerum copia, et usus abest.
INdiga pubertas, nunc est opulenta senectus.
Quid merui? aut cur sum bis miserandus ego?
Quando frui poteram, nil contemplabar in arca:
Quando frui nequeo, sacculus aere tumet.
PAuperies iuvenem, canum modo copia vexat:
Tunc illud, nunc hoc me male tempus habet.
Esse usus nummi poterat, cum nummus abesset:
Nunc non esse potest, cum mihi nummus adest.
CAnus sum et dives, iuvenem torquebat egestas,
Solus ego bis me conspicio miserum.
Nummo uti poteram, cum non erat ullus in arca:
Nummus adest, nummi sed modo fructus abest.
DIues es, et quid tum? num te post fata trahentem
Usque in sarcophagum forte sequentur opes?
Dum gazam accumulas absumis tempora: sed tu,
Haud poteris annos accumulare tuos.
SI spectentur opes, dives: si pectus, inops es:
O fortunatum, non tibi, verum aliis.
SUnt tibi divitiae locupletum, mens sed egeni.
Heu locuples aliis, pauper at ipse tibi.
AUrum palponum genitor, filique doloris,
Si te habeo timor es, si careo dolor es.
AUrum, tu colacas, te gignit cur a dolorque.
Cum mihi ades metuo, cum mihi abes doleo.
SIc utare tuis opibus, ceu morte propinqua:
Mors quasi longe absit, sic opibus fruere.
Hic vere prudens, qui dum res discutit ambas,
Nec nimis absumit, nec retinet nimium.
UTere divitiis, ut decessurus, opimis:
Rursum ut victurus parcito divitiis.
Ille sapit vere, qui dum cognoscit utrumque,
Sic fugit esse tenax, largus ut esse fugit.
DIuitiis fruitor tanquam moriturus, et idem
Tanquam victurus conde scienter opes.
Scilicet is sapiens, qui dum hoc perpendit et illud
Verum utrique potest constituisse modum.
NOn agros ego fertiles requiro,
Sed nec divitias peropto Gygis,
Vitam quae sibi sufficit Macrine
Opto. Nil nimium nimis remulcet.
HAud concupisco fertilis glebae solum,
Nec Lydii pastoris aureas opes.
Macrine, quae vita sibi sufficit, volo.
Dictum vetus, Ne quid nimis, placet nimis.
INtempestivum quidquid nimis: ipsum etiam mel,
Ut dicunt homines, est fel ubi nimium est.
PArco Asclepiadae mus est ubi visus in aede,
Extemplo dixit, hic bone mus quid agis?
Cum mus arridens, parce inquit, amice timori,
Hospitium quaero hic, non alimenta mihi.
HIc aurum inveniens funem dimittit, at ille
Quem pro auro funem repperit, hoc periit.
AUrum repperit hic, alius quod condidit aurum,
Abicit is laqueum, se inserit hic laqueo.
DIuitias animi solas ego sentio veras,
Qui se divitiis plus amet ipse suis.
Hunc fortunatum, et locupletem dicere par est,
Qui novit quis sit fructus et usus opum.
At qui marcescit rationes saepe putando,
Et cumulare suas semper anhelat opes,
Hic ut apes frustra stipabit nectare cellas
Nam comedent alii mella reposta sibi.
QUi studet ad stygios citius descendere manes,
Huc iter ostendunt balnea, vina, Venus.
BAlnea, vitigenusque liquor, Cyprique furores
Ad styga demittunt commodiore via.
QUi pascit multos, qui multas construit aedes,
Recta ad egestatem tendit uterque via.
HAec Musis Cytheraea: mihi sacra ferte puellae,
Aut nostra huic in vos arma damus puero.
Pierides contra: Marti Venus ista mineris,
Namque potest in nos nil tuus iste puer.
CYpris ait Musis: nostras celebrabitis aras:
Sin minus, ecce in vos belligerabit Amor.
Tum Veneri Musae: belli Deus ista iubetor,
Non valet hic in nos mittere tela puer.
SIc Musis Erycina, meum ne spernite numen.
Sin autem, hic contra vos puer arma geret.
Ad quam sic Musae: Martem potes ista monere:
Nos contra tuus hic non puer arma feret.
DIvitias patrias Theron stirps illa Menippi
Turpiter effudit sumptibus immodicis.
Sed postquam didicit locuples genitoris amicus,
Hunc paupertatis quod cruciaret onus,
Illacrimans hominem mulcet, nataeque maritum
Cum dote eximia copulat huncce suae.
Theroni ut primum sine sacris nata fuit res,
Liber ad antiquum mox redit ingenium.
Largiter inuitat sese, ac securus honesti
Vesanis laxat frena libidinibus.
Sic Therona iterum infelix obsedit egestas,
Et retroversis fluctibus implicuit.
Denuo dat lacrymas dives, non propter eundem,
Sed dotem propter, connubiumque malum.
Tum discit, numquam hunc alienis esse fidelem,
Qui rebus fidus non erat ante suis.
ABsque armis reducem natum Spartana [(transcriber); sic: Spartuna] virago
Ad patriam celeri vidit adesse gradu.
Insiluit, telumque furens trans pectus adegit,
Haec super exanimem fortia verba loquens.
Sub terram Spartae falsum genus, inquit, abito,
Ito mentitus et patriam et proavos.
QUae legis haec mea sunt, antiqua et inania docti:
Stultitia est siquidem, quod sapiunt homines.
Mens humana nihil praecellens invenit unquam:
Nam quod tute probas, improbat hoc alius.
HAec ego composui stulti fatuique peritus:
Nam sapere humanum, quid nisi desipere?
Mens nostra ex sese haud quidquam valet edere magnum.
Quod probat unus homo, despicit alter homo.
Quid frustra lavis Aethiopem? desiste laborum:
Sol noctis tenebras irradiare nequit.
Ut pes, sic tibi mens quoque claudicat, exteriorque
Natura haec quae sint interiora docet.
[Gap: Greek text]
E viva saxum dii me fecistis, at ecce
De saxo vivam Praxiteles reparat.
Vivebam cum me fecistis numina saxum:
Dat saxo rursus vivere Praxiteles.
De viva lapidem me fecerat ira deorum:
Praxiteles vitam restituit lapidi.
Pieridas quidam haud merito dixere novenas:
Lesbia nam Sappho Pieris est decima.
Res mira, aut aes hoc satyrus circumtegit, aut aes
Arte fabri ductum contegit hoc satyrum.
CUm caput inficias, non infecisse senectam,
Nec poteris rugis exonerare genas.
Quapropter stibio faciem ne colline totam,
Ne mage personam quam faciem referat.
Nil quippe est aliud: quid enim furis? haud pote fucus,
Nec cerussa Hecubam reddere Tyndarida.
TOta quidem Euripidae monumentum est Hellas, at ossa
In qua decessit terra tegit Macedum.
Palladis urbs patria est, recreavit carmine Musas:
Nunc quoque multorum pervolat ora virum.
SI vis inesset sentiendi mortuis,
Id quod aliqui sermone crebro dictitant:
Daretur ut videre magnum Euripidem,
Laqueo gulam mi perlibenter frangerem.
SUnt Colophona tuam matrem qui rentur Homere,
Hic Smyrnam potius sentit, at ille Chium.
Rursus Ion quidam, quidam Salamina superbam,
Ast genetricem alius Thessaliam esse putat.
Et memorant aliis alii regionibus ortum,
In certum sed enim cui sit habenda fides.
Quod si me licitum Phoebi responsa profari,
In caelis genuit te Dea Calliope.
Dens celer in victu est, in cursu pes tibi languet,
Dentibus heus curras, et pedibus comedas.
Es comedendo celer, currendo languidus idem,
Mala vorax currat, pesque piger comedat.
COgnosce si liceat, quae oportebit pati,
At non pati, pulchrum foret cognoscere:
Si autem oporteat pati, quae noveris,
Cognoscere quid opus? siquidem oportet pati.
VEctus formica, ceu elephante Menestrutus Indo,
Infelix iacuit mox resupinus humi.
Calcibus et tritus, postquam permittitur: inquit,
Livide, sic equitans occidit et Phaeton.
ME lapidem, ut clari praeberem signa triumphi,
Persae apportarunt, nunc ego sum Nemesis.
Ambobus locor hic: Grais sublime trophaeum,
Sed Persis pugnae collocor hic Nemesis.
TIngebat quidam caput, amissisque capillis
Ovum totus erat, qui hispidus ante fuit.
Nil, ait infector, quod demat tonsor habet nunc,
Sive comas nigras, sive comas niveas.
COrpore in aduerso Thrasybulus vulnera septem
Passus, tartareum laetus inivit iter.
Quem socii exanimem Pithanam super arma tulere.
Cum patri senior, natum, ait, ure gemens.
Plorentur timidi, fletu sine, gnate, sepulero
Te dabo, ceu nostrum, ceu Lacedaemonium.
Haec tumba nullum seruat intus mortuum.
Hic mortuus, foris sepulcrum non habet:
Verum ipse sibi sepulcrum, et ipse mortuus.
Felici brevis est quamuis longissima vita:
Noctem unam miseri saecula mille putant.
Vita omnis brevis est, quantusvis longa beatis:
Una sed infausto nox diuturna nimis.
Nullum laedit Amor, sed mens inimica pudori
Huic tantum tribuit quod scelus ipse facit.
Dulcior est multo cita gratia, tardior autem
Interit, et dici gratia non poterit.
Ceu vas pertusum malus est homo, quidquid in ipsum
Muneris inicias, hoc perit omne tibi.
Quae mala committes, homini fortasse latebunt:
At neque sensa Deo pectoris ima latent.
Ne prodat secreta, tuam compescito linguam.
Plus quam thesauros condere verba iuvat.
MOrtales superique favent felicibus omnes,
Quorum vota piis auribus accipiunt.
Sed male re gesta prorsum tibi nemo favebit.
Cum forte evadent cuncta inimica tibi.
SI numquam offendas, homines tibi diique favebunt,
Et faciles aures in tua vota dabunt.
Offendisti aliquid? nemo superabit amicus,
Omnia te oderunt, sors quoque versa migrat.
Consultatio lenta, et cum melioribus esto:
Praeceps consilium paenituisse solet.
MAgnanimum Persam domuisti Graecia, sed te
Forma trahit captam Laidos una sibi.
Solum annis victa est, quorum suspenditur index
Nunc ab ea speculum hoc, o Erycina, tibi.
Canorum exhorret speciem vidisse suorum,
Horum umbras etiam non tolerare potest.
Pygmachon hic pugiles statuerunt Apida, cuius
Vulnera nemo unquam saucius ingemuit.
INfixit tenuis calamo Stratonicus aristam,
Qua se suspendens crinibus interiit
Haud in humum declinat onus, verum in cruce pendens
Vento etiam posito mortuus ille volat.
Ex Epicureis atomis capite effodit unum
Ille macer Marcus, perque foramen abit.