6 Oktober 2003 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check
12 February 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check completed, semantic tagging added

POETICARUM INSTITUTIONUM LIBER TERTIUS.

DE EPIGRAMMATE.

NOTATIO ET USUS EPIgrammatis. CAPUT I.

EPIGRAMMA
[Gap: Greek text]
superscribere, seu inscribere, principio erat tantum
[Gap: Greek text]
superscriptio seu inscriptio, et quidem
[Gap: Greek text]
seu numeris libera: nam brevia poematia, quae nunc epigrammata usurpantur, posterius hanc appellationem tulerunt. Apud Strabonem huiusmodi legitur epigramma in Cyrum, quod est eiusdem epitaphium.
[Gap: Greek text]
Audi viator: ego sum Cyrus Asiae Rex, qui Persis imperium peperi: ne itaque mihi sepulcrum inuideris. Pausaniae unica vox,
[Gap: Greek text]
epigramma vocatur, sic enim inquit:
[Gap: Greek text]
ut si dixisset,
[Gap: Greek text]
Fuerunt igitur epigramma


page 176, image: s192

olim pauca verba poeticis soluta numeris, et pro elegiis inscripta, aut incisa statuis, trophaeis, imaginibus, clypeis, navibus, sepulchris, monumentis, delubris, aedificiis, magnificis demum opetibus. Quam postea varius ac multiplex eiusdem usus increbuerit, ex anthologia epigrammatum Graecorum, ex epigrammatariis latinis, Martiale potissimum, et ex iis quae deinceps disserentur, planissimum fiet. Videlicet quidquid de re tum animata, tum inanima eleganter, acute, urbane, breviter
[Gap: Greek text]
seu versu dictum esset, seu laudationem, seu vituperationem, seu triste, seu laetum, seu aliud quippiam contineret, epigrammatis ambitu ac terminis includebatur, nullo ad inscriptionem respectu.

LAUS EPIGRAMMATIS, MAteria, difficultas. CAPUT II.

EPIGRAMMA non solum propter elocutionis concinnitudinem, venustatem, dulcem in modum cadentes numeros, brevitatem, varias denique blanditias, delectationes, verum etiam propter acumen et ingenium admirari consuevimus. Reliquae species poematum suo unaquaeque artificio magnam lectori voluptatem, magnam poetae gloriam conciliat. Ars epigrammatum aeque nobis utramque pollicetur. Iam ipsa horum componendorum exercitatio perpolit ingenium,


page 177, image: s193

et quodammodo elimat. Ad prudenter, ingeniose, lepide dicta cum in aliis subito animadvertenda, tum in nostris sermonibus, Marte nostro adhibenda nos velut magistra instituit ac praeparat. Verborum luxuriam, ut foliorum, amputat, nihilque inane, et otiosum permittit. Ad delectandum et movendum valet plurimum.

In rebus autem epigrammati subiectis maxima est ac paene incredibilis vicissitudo. Hoc insigne et memorabile dictum: illud festivum acroama: hoc facetum apologum: istuc lepidum aut grave proverbium complectitur. In alio est laus, in alio reprehensio, in alio admonitio, aut cohortatio, aut conquestio, aut iocatio, aut fabula, aut lusus, aut simile quid. Atque ut Horatius de versibus impariter iunctis, hoc est elegiacis, primum iis fuisse inclusam querimoniam, hoc est res tristes, post sententiam voti compotem, hoc est, optatas et secundas: sic nos dicamus licet, tristia et laeta esse epigrammatis materiam, quibus duobus generibus tanquam summis omnia comprehendimus: sicut illis verbis Horatianis interroganti de materia elegiaci carminis probe respondetur.

Ceterum quam egregium, tam difficile est suis numeris perfectum epigramma. Non igitur satis est delegisse materiam, lectissima vocabula contraxisse, adiuncta ad nomen seu epitheta, quamquam non citra delectum, in promptu habere, suo quaeque dicendi charactere efferre didicisse: videndum praeterea ut aut prosimus, aut delectemus, aut utrumque simul effectum demus. Conandum ut eadem ista quam brevissime, quam argutissime,


page 178, image: s194

certe quam prudentissime praestemus. Levia remisse, molliterque attingenda, ridicula facete, tristia severe, gravia graviter. In opere longo fas dicit Horatius somnum poetis obrepere: in epigrammate quia breve est, intelligentia nostra simul omnia concipit, et oculi uno aspectu paruam picturam totam hauriunt. Utrobique autem, quoniam ad animi iudicium statim tota referuntur, et pusilla pictura, inquam, et epigramma, facillime si quid peccatum est sentimus. In scriptione diffusa declinanti paulum a recto datur venia: in parua et modica, etiam modica macula offensionem habet: et qui non totum optime fecerit, totum peccasse videbitur. Adde quod non omnibus eadem probari solent in epigrammate. Hic ducit acutum, ingeniosum, salsum, quod alter frigidum, plebeium, insulsum. Ita displicendi metus, acerrimus laboris hortator fiet. His et aliis de caussis, quod de toto genere Cicero, id nos de epigrammatariis seorsim affirmemus: in horum numero perraro exoriri aliquem excellentem.

DEFINITIO EPIGRAMMATIS, eiusque prima divisio. CAPUT III.

EPIGRAMMA, ut est proprium poetarum, est quoddam breve poema, cum simplici cuiuspiam rei, vel personae, vel facti indicatione: aut ex propositis aliquid deducens. Haec definitio ex divisione conficitur, quemadmodum Cicero in Topicis definire


page 179, image: s195

docet, et duo summa epigrammatis genera spectata eorum forma comprehendit, simplex nimirum, et compositum. Aeneas 3. Aeneidos dedicans clypeum Abantis, rem carmine signat, nempe hoc.

Aeneas haec de Danais victoribus arma.

Plura de se Virgilius illo disticho, quod sibimet moriens fecit.

Mantua me genuit: Calabri rapuere: tenet nunc
Parthenope: cecini pascua, rura, duces.

Indicat patriam, locum mortis, sepulturae, genera scriptorum suorum. Nec enim eo prima forma ab altera secernitur, quod unum aliquod tantummodo indicet: nec ob id vocatur simplex: sed quod nihil in ea nisi indicatio, nulla compositio: de qua compositione infra agemus. In priore videas [(printer); sic: videor] pleraque versari epitaphia. In quo quae exprimuntur et indicantur, convenienter antiquitati (cuius praesertim anathematum, statuarum, monumentorum ac trophaeorum
[Gap: Greek text]
multae) simpliciore filo minoreque cura exprimenda et indicanda sunt.

AMPLIUS DE SIMPLICI COMpositoque Epigrammate, et in extremo secunda divisio. CAPUT IV.

MANEAT igitur quod docuimus, esse quaedam simplicia epigrammata, quaedam concreta sive composita. Simplex, in quo res


page 180, image: s196

aliqua, persona seu factum exprimitur, nullaque inest comparatio: quemadmodum duobus superioribus exemplis est cognitum. Compositum, quod ex propositis aliud quiddam, idque aut maius, aut minus, aut aequale, aut diversum, aut contrarium deducit. In omnibus his collationes sive relationes perspicis, quibus et tollitur simplicitas, et gignitur comparatio, sive compositio. Exemplum ubi maius aliquid ex propositis deducitur, hoc sit. Martial. lib. 1. de Carpophoro.

Saecula Carpophorum, Caesar, si prisca tulissent,
Iam nullum in monstris orbe fuisset opus.
Non Marathon taurum Nemee frondosa leonem,
Arcas Maenalium non timuisset aprum.
Haec armata manus Hydrae mors una fuisset,
Hinc percussa foret tota Chimera semel.
Ignipedes posset sine Colchide vincere tauros,
soluere et Hesionem solus, et Andromeden.
Herculeae laudis numeretur gloria, plus est
Bis denas pariter perdomuisse feras.

Et lib. 11. laudatur Nerva Traianus.

Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,
Quanta Numae fuerat, sed Numa pauper erat.
Ardua res haec est, opibus non tradere mores,
Et cum tot Croesos viceris, esse Numam, etc [Abbr.: et cetera] .

Quando minus. Toscanus tom. 1. Collectaneorum ex illustribus poetis Italicis.

De C. Iulio Caesare.

Spectat Alexandri picta ut certamina Caesar:
Ast ego nondum aliquid gessi, ait, illacrimans.
Quid si et Alexander spectasset Caesaris acta?
Dixisset: Persas vincere pigritia est.


page 181, image: s197

Quando par aut simile. Leontii in Alexandrum Macedonem.


[Gap: Greek text]

Hectoris et Troiae fuit exitus unus, et ipsi
Dardanidum soboli mox dedit illa manus,
Pella et Alexandri fato comes. Hinc decus aio
Esse viros patriae, non patriam esse viris.

Catullus ad Quintium.

Quinti si tibi vis oculos debere Catullum,
Aut aliud, si quid charius est oculis:
Eripere ei noli multo quod charius illi
Est oculis, si quid charius est oculis.

Martialis lib. 1. de leone Caesaris, in cuius ore ludebant lepores illaesi.

Aethereas aquila puerum portante per auras, etc [Abbr.: et cetera] .

Quando dispar, seu diversum. Martial. de leone et lepore lib. 1.

Rictibus his tauros non eripuere magistri,
Per quos praeda fugax itque reditque lepus.
Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste,
Nec nihil a tanta nobilitate refert.
Tutior in sola non est cum currit arena:
Nec caveae tanta conditur ille fide.
Si vitare canum morsus, lepus improbe, quaeris,
Ad quae confugias, ora leonis habes.

Quando contrarium, seu repugnans. Catullus.

Odi et amo, quare id faciam, fortasse requiris,
Nescio, sed fieri sentio. et excrucior.


page 182, image: s198

Martialis ad Dindymum, lib. 4.

Insequeris, fugio, fugis, insequor, haec mihi mens est:
Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.

In habentem varios mores lib. 14.

Difficilis, facilis, iucundus, acerbus es idem,
Non possum tecum vivere, nec sine te.

Sunt qui tres tanquam classes epigrammatum constituere. Unam eorum, quibus ad rerum inscriptiones utimur, unde nomen ipsum est natum, quaeque prima origo epigrammatis fuit. Alteram, quibus laudes alicuius aut vitia explicamus, sive quibus laudamus, aut vituperamus. Tertiam, quibus fortuitum quippiam, vel novum, vel admirabile quod acciderit argute exponimus: vel ipsi aliquid excogitamus, et comminiscimur. Primi generis paradigmata iam supra adduximus: alterius, et postremi affatim hoc in libro adducentur. Et ne diu te suspensum teneam. Fortuiti et rari seu inopinati eventus est illud Carpyllidae in eum, qui piscaturus, reti caput naufrago mortui attraxit: quod cum manu scalpendo sepulcrum parans terrae mandaret, improviso thesaurum invenit. Conclusio est, iustos viros pietatis mercedem haud amittere.


[Gap: Greek text]


page 183, image: s199

Et illud Germanici Caesaris ex Graeco.

Thrax puer astricto glacie dum ludit in Hebro,
Frigore concretas pondere rupit aquas.
Dumque imae partes rapido traherentur ab amne,
Abscidit heu tenerum lubrica testa caput.
Orba quod inuentum mater dum conderet urna
Hoc peperi flammis, cetera, dixit, aquis.

Admirabile seu magnum sit hoc, de matre Lacaena: quamquam etiam fortuita saepe magna sunt, et contra item, magna fortuita.


[Gap: Greek text]

Marullus sic latine.

Mater Lacaena conspicata filium
Relicta inermem parmula.
Progressa contra traicit ferro latus,
Super necatum his increpans:
Abi hinc, morere, non digna me proles, abi
Mentite patriam, et genus.

Eorum quibus ipsi materiam inveniunt poetae, sive ut iocentur, sive ut seria dicant, numerus infinitus est. Propterea cum pleni sint libri, quid opus exemplis in re clarissima?


page 184, image: s200

TERTIUM DIVIDITUR EPIgramma, secundum tria genera poematis. CAPUT V.

POTEST non immerito videri epigramma pusilla quaedam pars, seu revocari posse partim ad tragoediam, partim ad comoediam, partim denique ad epopoeiam. Quare cum haec tria genera poeseos materia discrepent, epigrammatis item materia non erit una, sibique similis: ideo nec ipsa epigrammata. Ex epopoeia sumit epigramma laudationes inprimis excellentium virorum, urbium, fluviorum, portuum, locorum, fontium, monumentorum, etc [Abbr.: et cetera] . Fabulosa quoque haud aliunde sumuntur. Hinc igitur fit, ut in Epigrammate loquatur mira cum venustate deus aut nympha, satyrus, etc [Abbr.: et cetera] . quin aliquando amnis, fons, arbor, statua, mons, urbs, tumulus, locus, animal cum aliis, aut cum ipsomet poeta. Tragoediae propria est rerum gravium illustriumque tractatio, quae multum doloris, et commiserationis, multum pariant admirationis. Dolorem afferunt atrocia. Commiserationem eadem ipsa, si aut immerenti eveniunt, aut accidunt inter consanguineos, inter parentes et liberos, inter fratres et sorores. Fortuita commovent admirationem. Sunt autem admirabiliora, quando praeter opinionem aliud ex alio dependet, ut in vita Oedipi, de quo habemus tragoediam Senecae. Haec omnia aptissima sunt conficiendis


page 185, image: s201

epigrammatis. Hinc tam multa, praesertim apud Graecos, in heroas, Priamum, Hectorem, Achillem, Aiacem, Alexandrum et alios. Apud latinos in Scaevolam, Pompeium, Caesarem, Catonem, Lucretiam, Porciam, etc [Abbr.: et cetera] . Ad tragoediam quoque reiciantur, quae in mortem interitumque alicuius scribuntur: est enim per se res tragica mors. In comoedia prisca poetae homines impune ac nominatim accusabant, irridebant, contemnebant. Quae materies, probrosa et ridicula scilicet, convenit etiam epigrammatis, quorum auctores aliena peccata multo sale ac lepore patefaciunt, insectantur, atque irrident. Nec nominibus abstinent, quod reprehendit praefatione lib. 2. Martial. quamuis ea saepius commutent, aut pro veris ficta supponant: rem enim ipsam intelligi ab omnibus nihil vetat, pudori autem et famae hominum consulendum est, si consuli adhuc potest. Vetus quoque comoedia lascivis vocibus et sententiis abundabat, quae consuetudo in epigrammata irrepsit, quorum plurima, potissimum Martialis, videmus esse plena turpitudinis et nequitiae, et hanc epigrammatum esse linguam, homullus ex luto et argilla, factus asserit. Ab epigrammatis eiusmodi temperare nos oportet. Ex comoedia item antiqua ioci et sales ad epigrammata, profluxerunt. Illis quae habent spem, metum, suspicionem, amorem, desiderium, dissimulationem, subitam laetitiam, insperatum incommodum, misericordiam, fortunae commutationem, et alia huius generis, novam comoediam praebuisse materiam fit credibile.


page 186, image: s202

QUARTA DIVISIO EPIGRAMmatis secundum tria genera causarum. CAPUT VI.

UT civilis eloquentia in tripartita causarum varietate exercetur: sic epigramma non incommode ad totidem, eademque genera ferme redigi potest. Itaque ad iudicium revocabuntur omnia, quibus aliorum vitia, scelera et mala facinora accusamus, quibus expostulamus, exprobramus, minamur, insimulamus, inuehimur, etc [Abbr.: et cetera] . Ad deliberationem, quibus suademus, dissuademus, hortamur, dehortamur, petimus, deprecamur, inuitamus, consolamur. Ad exornationem pertinebunt quibus laudamus, vituperamus, sive homines, sive res alias quascunque, idque sive in ipso homine, sive extra hominem. Item quibus commendamus, gratulamur, gratias agimus, aliquid dedicamus, et iocosa, quorum materia est turpitudo sine dolore, quae potius risum excitet, quam indignationem. Quamquam etiam in his, quae ab Aristotele 2. Rhetor. dicuntur
[Gap: Greek text]
ut vulnera, caedes, fames, morbi, et in his quae odium indignationemque merentur, ut fraudes, furta, adulteria, etc [Abbr.: et cetera] . iocari, ridere, aculeum exserere, et quidem magis in posterioribus istis, mos est: quae proinde in iudicialibus licebit numerare, quoties talia exstiterint.


page 187, image: s203

EXEMPLA IUDICIALIUM.

Asinium Catullus de furto postulat. Nam secundum cenam, quando conuivae urbanitati indulgere, et poculis capacioribus poscere consueverunt, ipse mappas illorum, sive sudaria surripiebat, ut apud Martialem Hermogenes. Et cum hoc valde facetum, et nimis lepidum putaret, eundem leporem in Catullum exercuerat.

Marrucine Asini manu sinistra
Non belle uteris in ioco atque vino.
Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? fugit te inepte.
Quamuis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit: est enim leporum,
Disertus pater ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte:
Quod me non movet aestimatione,
Verum est mnemosynon mei sodalis.
Nam sudaria setaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Verannius. Haec amem necesse est,
Ut Veranniolum meum, et Fabullum.

Thalum quoque ut furem incessit, cui nisi ille quae suffuratus erat ab unguibus reglutinaret, flagella, quomodo Asinio trecentos hendecasyllabos, interminatur. Epigramma est numero XXII. Simile fecit Martialis, in Luscum furem.

Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
Lippa sub attrita fronte lacuna patet?


page 188, image: s204

Ne contemne caput, nihil est furacius illo,
Non fuit Autolyci tam piceata manus.
Hunc tu convivam cautus vitare memento,
Tunc furit atque oculo Luscus utroque videt.
Pocula solliciti perdunt, ligulasque ministri,
Et latet in tepido plurima mappa sinu.
Lapsa. nec accubitu subducere pallia nescit,
Et tectus laenis saepe duabus abit.
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
Erubuit fallax, ardeat illa licet.
Si nihil inuasit puerum, tunc arte dolosa
Circuit, et soleas surripit ipse suas.

Alibi Catullus Iulii Caesaris liberalitatem in Mamurram hominem improbum stulte collatam acerrime infectatur.

Quis hoc potest videre, quis potest pati
Nisi impudicus, et vorax, et aleo? etc [Abbr.: et cetera] .

Talia sunt quae scripsit in prodigiosam Gellii libidinem. In Licinium Caluum, qui ei malos poetas dono miserat. In Cornificum, qui eum in magno animi dolore iacentem solatum non accesserat. Cum Alfeno homine parum fideli in colenda amicitia expostulat. Alibi ingrato exprobrat.

EXEMPLA DELIBERATIONIS.

Notum est illud Martialis ad Iulium, quem aetate gravem ad otium voluptatemque hortatur lib. 1.

O mihi post nullos Iuli memorande sodales,
Si quid longa fides, canaque iura valent.
Bis iam paene tibi consul trigesimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris, videas quod posse negari,
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.


page 189, image: s205

Exspectant curaeque catenatique labores,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Haec utraque manu complexuque assere toto,
Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est crede mihi sapientis dicere, vivam:
Sera nimis vita est crastina, vive hodie.

Martialis lib. 5. per Musas petit a Parthenio Domitiani cubiculario, ut Imperatori suum librum, cum erit tempestivum offerat. Consolatorium hoc est Leodegarii a Quercu. tom. 1. Florum epigrammatum ex variis poetis.

Quid noctes miser eiulans, diesque
Nil convicia profutura fundis?
Irato Lachesin lacessis ore,
Quod natam illa tibi abstulit quadrimam,
Argutam, docilem, venustulamque,
Et quam praesidium subinde firmum
Sperabas senio tuo futuram.
An hoc laedere? an hoc vocas nocere,
Pro terris Mariae dedisse caelum?
Quin gaudes potius, Beralde, cum, quam
Mortalem genuisse credidisti,
Hanc factam videas repente divam?

EXEMPLA EXORNATIONIS.

Catullus in Ciceronem.

Disertissime Romuli nepotum
Quot sunt quotque fuere Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis,
Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poeta,
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus.


page 190, image: s206

Martialis in Decianum lib. 1.

Si quis erit raros inter numerandus amicos
Quales prisca fides famaque novit avos:
Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
Artibus, et vera simplicitate bonus:
Si quis erit recti custos, imitator honesti,
Et nihil arcano qui roget ore deos:
Si quis erit magnae subnixus robore mentis,
Dispeream si non hic Decianus erit.

Concinnum, et longe festivissimum est hoc eiusdem Martial. de catella Publii lib. 1.

Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae.
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est clarior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu si queritur loqui putabis.
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat, capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur.
Et desiderio coacta ventris,
Gutta pallia non fefellit ulla:
Sed blando pede suscitat, toroque
Deponi monet, et rogat levari.
Castae tantus inest pudor catellae.
Ignorat Venerem, nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Pictam Publius exprimit tabella,
In qua tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella,
Aut utramque putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam:

Nullum datur epigramma, quod non aliqua parte,


page 191, image: s207

tot, quot attulimus divisionum comprehendetur. Nec absurdum existimes velim, unum atque idem in tribus quatuorue divisionibus locum vendicare, et tam huius quam illius generis efficere speciem: id quippe sit ratione diversa. Etenim (ut pingui Minerva agamus) homo cum sit unum quiddam, est, et numeratur in multis: in substantiis, in corporibus, in viventibus, in animantibus, alia semper atque alia ratione. Lac item in dulcibus, in liquidis, in albis. Pari modo epigramma est simplex, et habet aliquid aut fortuitum, aut admirabile (quod est secundae divisionis genus tertium) et est tragicum, et est
[Gap: Greek text]
(nam haec quoque divisio secundum tres modos poematum non est aspernanda) et exornatione continetur. Iam qui volet, causas harum relationum quaerat.

DE EPIGRAMMATE IN QUO paria paribus, et contraria contrariis referuntur. CAPUT VII.

CICERO in Orat. perfect. cum de numero oratorio disputat, scribit esse quoddam genus verborum, in quibus ipsis concinnitas insit, et quae suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria. Ceterum genus illud esse triplex. Aut enim habere casus in exitu similes, ut pro Caelio. Non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter resistendum. Aut paria paribus reddi, ut in Sextiana.


page 192, image: s208

Qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, ii graves, ii principes, ii duces, ii authores huius dignitatis atque imperii semper habiti sunt. Aut opponi contraria, quae exornatio graece
[Gap: Greek text]
latine contentio, et contrapositum. Fit autem diversis modis. Nam et singula singulis opponuntur, ut, vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. Bina binis, ut, non nostri ingenii, vestri auxilii. Plura pluribus, pro Milone: Est enim iudices haec non scripta, sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus. Omisso primo genere huius concinnitatis, quae hic locum nullum habet, nisi in echicis, videamus quam pulchre secundum et tertium in epigrammata conveniant. Quae proinde concinna fieri et dici certissimum est. Paria paribus referuntur in illo, quod primum est in Anthol.


[Gap: Greek text]

Et in his quae in Appendice Virgiliana leguntur de morte trium.

Sus, iuvenis, serpens casum venere sub unum,
Sus iacet ex ictu, pede serpens, ille veneno.

Lege cetera, sunt enim non vulgaria. Eiusdem classis est hoc Pentadii in Virgil.

Pastor, arator, eques, pavi, colui, superavi
Capras, rus, hostes, fronde, ligone, manu.

Felici conatu hoc imitatus est Matthaeus Toscanus in suis poematis, loquens de Petro Bembo.


page 193, image: s209

Historicus, vates, rhetor, celebrat, canit, implet.
Gesta, ignes, aures, ore, lyra eloquio.

Nihil porro elegantius illo Archiae in Hectorem mortuum.


[Gap: Greek text]

Et hoc Simonidae perquam numerosum et rotundum.


[Gap: Greek text]

Exemplum ubi singula singulis opponuntur Tos [Abbr.: Toscanus] . tom. 1. in Christum cruci suffixum.

Pro seruis dominus moritur, pro sontibus insons,
Pro aegroto medicus, pro grege pastor obit,
Pro populo rex mactatur, pro milite ductor,
Proque opere ipse opifex, proque homine ipse Deus.
Quid seruus, quid sons, aegrotus, grex, populusque
Quid miles, quid opus, quidve homo solvet? amet.

Conclusio huius pulcherrimi, et religiosissimi epigrammatis habet repetitionem,
[Gap: Greek text]
subiectionem. Quamuis autem exempla nondum reppererim [Reg: repererim] , in quibus bina binis, et plura pluribus opponerentur, ut fieri perspexisti in exemplis Ciceronis, quae supra adduxi: tamen quin idem praestari possit in epigrammatis, non est dubitandum.


[Gap desc: illustration]


page 194, image: s210

DE EPIGRAMMATE dialogico. CAPUT VIII.

DIALOGUM conficere, cum propter alia, tum propter decorum personarum loquentium est laboriosum, propterea quod nisi prudentissimus, et experientissimus videre potest, quando, quantum, quibus verbis, quomodo unumquemque loqui, et quibus moribus praeditum esse oporteat. In omnibus et singulis separatim
[Gap: Greek text]
cernitur. Sed haec meo quidem iudicio, ubi ad perfectum unguem omnia exiguntur, paucisque versibus tota collocutio arctatur, difficiliora fiunt. Itaque etsi non quaevis difficilia continuo pulchra, tamen hoc epigramma, in quo ut laboriose, ita festive magnaque cum admiratione, quales sunt persone, secundum naturam, proprietatem et conditionem ipsarum exprimuntur, audebo pulchrum dicere. Nec refert. quidquam, veraene an fictae personae sint: poetae enim frequentissime fictas inducunt: qui, quae hominum propria sunt, multis aliis rebus tribuere consueverunt, sive illae sentiant, sive omni sensu motuque vacent.

Ausonii dialogus in simulacrum Occasionis et Poenitentiae.

Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius,
Quique Iovem fecit, tertia palma ego sum.
Sum Dea, quae rara, et paucis occasio nota.
Quid rotulae insistis? stare loco nequeo.


page 195, image: s211

Quid talaria habes? volucris sum, Mercurius quae
Fortunare solet, tardo ego, cum volui.
Crine tegis faciem. Cognosci nolo. Sed heus tu,
Occipiti caluo es. Ne tenear fugiens.
Quae tibi iuncta comes? dicat tibi. dic rogo quae sis.
Sum dea cui nomen, nec Cicero ipse dedit.
Sum Dea quae facti, non factique exigo poenas:
Nempe ut poenitet, sic Metanoea vocor.
Tu modo dic quid agat tecum. Si quando volavi,
Haec manet: hanc retinent, quos ego praeterii.
Tu quoque dum rogitas, dum percunctando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.

Inveni duos perelegantes dialogos, unum in spem; alterum in Iustitiam. L. O. tom. 1. Posterior tantum studio brevitatis adscribetur.

Dialogus in Iustitiam.

Quae dea? Iustitia. Quid toruo lumine? flecti
Nescia sum et lachrymis, et pretio, et precibus.
Quod genus? a superis. Ex quo genitore? Modo. Ecqua
Matre? Fide. Nutrix quae tua? Pauperies.
Quis gremio infantemfovit? Prudentia. Quonam
Freta duce agnoscis crimina? Iudicio.
Cur gladium tua dextra gerit? cur laeva bilancem?
Ponderat haec causas, percutit ille reos.
Quid rari assistunt? Quod copia rara bonorum est.
Quae comes assidua est? Candida simplicitas.
Aurium aperta tibi cur altera, et altera clausae est?
Haec surda iniustis, panditur illa bonis.
Paupere cur semper cultu? iustissimus esse
Qui cupit, exiguas semper habebit opes.

Quasi torno factum, elegantiae gravitatisque plenum est illud Iuliani Expraefecti Aegypti lib. 3.


page 196, image: s212

A.
[Gap: Greek text]
A.
[Gap: Greek text]

Multi scriptores dialogos huiusmodi vocant dialogismos, in quo falluntur, Dialogismus siquidem
[Gap: Greek text]
est figura, quae fit, cum quis secum disputat, et volutat quid agat, vel quid agendum putet. Ut Terentius Andria: Quid igitur faciam? Virgil. 4. AEneid.

En quid agam? rursusne procos irrisa priores
Experiar?

Cicero pro Cluent. Dem Iudicibus? mihi igitur nihil quaeretur? Et in Verrem. Si pupillo redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. Quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere. Peccant etiam hi, qui locos illos, ubi orator interrogationem proponit, deinde ad eam ipsemet respondet, dialogismos appellant: quia putant idem esse quod dialogus, quae vox a
[Gap: Greek text]
facta est. Quamuis autem in dialogismo etiam sibi respondeat Orator, tamen interrogatio eius non est simpliciter interrogatio, sed interrogatio
[Gap: Greek text]
ac proinde dialogismus a diaporesi parum differt. Haec ex libello cuiusdam docti viri de abusu Graecae linguae,
[Gap: Greek text]
Lib. 1. Anthol. perquam suavis dialogus extat, Antiphili in Iliad. et Odysseam, quibuscum tanquam Homeri filiabus loquitur.
[Gap: Greek text]
Alius non minus lepidus de diversitate patriae Homeri, lib. 4.
[Gap: Greek text]
In tertio quoque tumuli nonnulli suavissimas habent collocutiones. Graecis haec forma epigram. familiarior est: Latini veteres eam neglexerunt. In Catullo et Martiale nullum dialogum legere memini.


page 197, image: s213

DE ECHONE. CAPUT IX.

PERIUCUNDUM, argutum, et lepidum est epigramma, attentumque retinet lectorem, cum in fine aut medio versus, eiusmodi vocula ponitur, quae vel toti verbo praecedenti, vel eius caudae similis aut eandem sententiam illustrat, aut diversum aliquid, et nonnumquam contrarium, aut prorsus inexspectatum, aut par, aut maius, aut minus denique complectitur. Haec Echo dicitur. In hoc genere festivitatis Latini maiorem quam Graeci putantur laudem assecuti. Potest item Echo ea ratione ad finem versus respondere, ut ipsa non sit particula versus: quo quidem pacto in medio committi nequaquam poterit: est enim et deforme, et inusitatum intericere versui, quod ac versum nihil pertineat. Ego vero elegantiorem illam existimo, quae crebrius adhiberi potest. Talis autem est haec, quae partem carminis continet, quae proinde tum in fine, tum medio poterit consistere. Multae interrogationes in echicis usurpantur: quamuis etiam sine interrogatione suam venustatem retineant. Nec opus est, omnes et singulos versiculos echonem suam habere: sed tum illa respondebit, cum sensus absoluitur, et sententia finitur, sive id in medio, sive in extremo versus, sive utrobique simul fiat. Non oportet autem diu differre istam repercussionem vocis, quia deformitatem generat dilatio: sicut frequentia ornamentum. Praeterea non


page 198, image: s214

adeo semper numerosi esse possunt echici, possuntque evadere Leonini sine ullo vitio: quia ingenium et lepos qui est in rebus, quam concinnitas quae est in verbis, aut aliud quippiam, magis hic spectatur. Melius etiam Echo fit in dissyllabis, quam in trisyllabis, aut monosyllabis: quoniam ad naturam rei illa imitatione quam ista propius accedimus. Tos [Abbr.: Toscanus] . tom. 2. Poeta interponens verba sua, narrat Bethlehemitae pastoris et Echus colloquium quod operae pretium est legere.

Haec Bethlehemitae pastoris verba referre
Audita est Echo, quae iuga montis habet.
Quis natus? dixit, natus. patrisne Iudaei?
Illa, Dei. verusne est homo? dixit, homo.
Atque hic idem, nonne Deus remanet? manet. estne
Ut pater omnipotens? rettulit illa, patens.
Hunc quid de caelis duxit? lis duxit. at istam
Dic utrum vincet? vincet, et ipsa refert.
Litis erat radix longaeva? Eva, an mala? mala.
Anne gula hoc potuit? illa refert, potuit.
An puer hic fiet magnus? quae reddidit, agnus.
Ipse ait hoc? ait hoc. Curita clamat? amat.
Is maius nostro numquid dare possit amori?
Reddidit illa nihil, quam gemebunda mori.
Hoc faciet? faciet. moriens? oriens. Deus ille?
Haec, ille. est forsan causa tua? ausa tua.
Diligere hunc ergo par est super omnia Christum.
Istum. nonne Deum? Dixit, eum, et tacuit.

In pictorem Echus lusit Ausonius epigrammate XII. Fabulam ingeniose narrat Ovidius Metamorph. 3. Licebit interdum mutare literam, aut syllabam initio, aut medio verbi: nam finis in Echone semper similis requiritur. Item addere aut


page 199, image: s215

tollere aspirationem, ut si pro sacer dicas, lacer, pro senex, remex, pro maestus festus, pro abeat, habeat. Quamobrem male reprehenderentur hae imagines. Albertusne iacet? Tacet. Quae causa obitus? Pus. Religio amisit patronum? Bonum. Haereticos oderat. Poterat. Anne huic par ullus? Nullus. In simili sono vocalium extremarum posita est echo: illae enim solae sonant, et echo sonus est, non in similitudine consonantium quoque, quae tantum consonant, nec soni naturam substantiamque mutant.

DE EMBLEMATE. CAPUT X.

EMBLEMA dicitur para\ to\ [(printer); sic: tw|\] e)mba/llesqai [(printer); sic: ?] , quod valet immittere, inicere, interponere, inserere. Vocantur autem emblemata lapilli colorati, et minute secti, gemmae, claviculi, paruae ex auro argentove rerum diversarum effigies, et similia, quae pavimento, parieti, vasculis, vestibus, poculis, pileis, clypeis, gladiis in morem torulorum, pro ornamento affiguntur, inciduntur, insculpuntur. Sic olim (id quod nunc quoque in templis nonnullis videre est) regalium palatiorum pavimenta quadratis huiusmodi lapillis decorabantur. Ex quo illud Lucilii apud Ciceronem in orat. perfect.

Quam lepide
[Gap: Greek text]
compostae ut tesserulae omnes
Endo pavimento, atque emblemate vermiculato?

Sciendum porro, talia opera in pariete vermiculata,


page 200, image: s216

in pavimento tessellata, in lignis segmentata dici. Hoc autem loco carmina seu epigrammata ipsa, huiusmodi
[Gap: Greek text]
symbola, simulacra, et imagines rerum aliquid significantes interpretantia, emblemata vocamus
[Gap: Greek text]
ut nobis aliud nihil sit emblema, quam epigramma, quod emblema complectitur. Iam vero emblema tria continet, epigraphem, velut rei totius animam, picturam et poesin, artes germanas, quae se ita explicent, ut altera alteri sit interpres. Et pictura quidem, tanquam corpus, poesis tanquam animus est: fitque ut emblema non possit non esse gratum, in quo et aures dulci carminum numero delectantur, animi pascuntur, et oculi pictura recreantur.

Tria maxime statuenda emblematum genera. Nam quae rerum naturas et causas aperiunt physica sunt. Quae rem olim gestam, aut quasi gestam ut fabulam includunt, historica seu mythologica. Demum quae ad mores pertinent, quae innumera sunt, in ethicis habentur. Et quemadmodum non ex quocunque lapillo gemma in annulum aptari potest, aut debet: sic existima non omnes heroum, aut sapientum, poetarumue sententias, non omnes fabulas, historias, proverbia, apophthegmata, quantusvis lemma praescriptum habeant, pingique possint, ducenda in emblematis. Verbi gratia: musca contra elephantem dimicans, cum hoc lemmate, TEMERITAS. Item vitis semiputata, cum hoc, NEGLIGENTIA. Cocles stans pro ponte contra exercitum Regis Porsenae cum hoc, FORTITUDO. Selecta sint oportet, iucunda, arguta, subtilia; quae quomodo Pythagoreorum notae, et


page 201, image: s217

Aegyptiorum hieroglyphica mentem exerceant: nec tam multitudine figurarum, pictorisque artificio, quam potestate et vi aliquid declarandi monendique emblemata metienda censemus.

DUAE PRIMARIAE VIRTUTES Epigrammatis, argutia et brevitas. CAPUT XI.

DUo praecipue lumina flagitat epigramma, quibus ornatur commendaturque mirifice: eae sunt brevitas, et argutia: quarum posterior iure optimo anima, vita, et tanquam spiritus eius, nerui, succus, sanguis vocari potest: qua destitutum velut aegrum languet, friget, et quasi intermoritur. Quod si vel sola affuerit, ut alia desiderentur, probabitur tamen. Generatur autem acumen istuc cum aliis modis, tum hoc frequenter, si conclusio aut non exspectata (quod Graeci dicunt
[Gap: Greek text]
) aut exspectationi plane contraria sequitur. Catullus Fusii paupertatem urgens, sicut ante urserat, ait villulam, quae ei, ut verisimile est, unica remanserat, non eo incommodam esse, quod ad huius aut illius venti flatum opponeretur: sed (quod omni vento deterius) quod opposita esset pignori pro tanta pecunia, ut nihil iam sit, cur eam Furius suam dicere debeat. Ludit autem in ambiguitate vocabuli, opposita. Haec ex Mureto prius, ne quem obscuritas epigrammatis implicaret. Est igitur hoc.


page 202, image: s218

Furi, villula vestra non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favoni,
Nec saevi Boreae, aut Apheliotae.
Verum ad millia quindecim ducenta.
O ventum horribilem atque pestilentem.

Facetum illud Martialis, de Selio Caenipeta ad Rufum.

Quod fronte Selium nubila vides Rufe,
Quod ambulator porticum [(printer); sic: poeticum] terit seram,
Lugubre quiddam quod tacet piger vultus,
Quod paene terram tangit indecens nasus,
Et dextra pectus pulsat, et comam vellit:
Non ille amici fata luget, avi fratris.
Uterque natus vivit, et precor vivat:
Salua est uxorque sarcinaeque, servique,
Nihil colonus villicusque decoxit:
Maeroris igitur causa quae est? domi cenat.

Lib. 3. interrogat Musam complusculis versibus, quid agat Canius Rufus. Enumerat plurima, quae agere ille posset. Musa ad extremum respondet, illum nihil agere aliud, quam ridere.

Dic Musa quid agat Canius meus Rufus, etc [Abbr.: et cetera] .

Ceterum de fine epigrammatis, quem ars potissimum respicit, postea fusius. Nunc de brevitate.

Brevitatem certo aliquo versiculorum numero non definimus, quando et unicum carmen, sine monostichon, epigramma est, ut apud Martial. in Cinnam lib. 8.

Pauper videri Cinna vult, et est pauper,

et plura disticha, quibus aliqua sententia perfecta explicatur, epigramma dicuntur. Verumtamen illud fugiendum, ne currente rota pro urceo exeat amphora: ne, inquam, fiat elegia, aut promissum


page 203, image: s219

carmen. Et quoniam vox ipsa inscriptionem latinis sonat, inscriptiones autem paucis plerumque verbis finiuntur, credamus id optimum fore, quod brevissimum. Est et illa in brevitate commoditas, quod epigramma memoria retinere, et quoties lubet recitare cum delectatione magna possumus. Lubebit autem saepissime: siquidem arguta brevitas numquam satiat. Et profecto acumen brevitas, non longitudo conseruat: quo amisso, nihil habet fere quo laudari possit epigramma. Quemadmodum igitur facete, graviter, scite dicta, quae vocantur apophthegmata, quo breviora, eo maiorem vim ad animum afficiendum habet: sic prorsus de epigrammate sentiamus licet.

DE SUAVITATE, ET ALIIS Epigram. ornamentis. CAPUT XII.

INTER quosdam eruditos de carminum suavitate contentionem subortam commemorat A. Gellius lib. 19. cap. 9. Cum ibi Graecos nonnulli extollerent, et latinos tam fluentes carminum delicias fecisse negarent, Antonius Iulianus Rhetor florentis facundiae, et rerum literarumque veterum peritus docuit, Latinos nihil Graecis concedere, atque extemplo quatuor epigrammata ex memoria recitavit, Valerii Aeditui, Porcii Licinii, Q Catuli, quibus, ut sentit Gellius, mundius, venustius, limatius, pressius graecum latinumque nihil


page 204, image: s220

quidquam reperitur. Fatendum est tamen vel inuito, saepius licere Graecis, quam nobis esse dulcibus. Demonstrabimus nunc paucis, in quibus rebus collocata sit, et quibus e locis potissimum comparetur suavitas epigrammatis.

Principio, quae res sua natura vim aliquam ad sensus demulcendos oblectandasque mentes obtinent, ex iis suavitas in oratione existit. Tales, exempli causa, sunt amoenitas hortorum, species arborum virentium, flores, leni murmure labentes rivuli, stellae, lux, cantus musici, citharae, tibiarum, chori et tripudia, amplexus, oscula, honesta, inquam, et legitima. Quae omnia quo clarius et
[Gap: Greek text]
describuntur, sive memorantur, eo cumulatiorem suavitatis sensum efficiunt. Res igitur, in quibus inest elegantia et lepos: quaeque suapte vi et natura, quamvis ab aspero et agresti homine proferantur, plenae sunt hilaritatis, (Nec enim, inquit Demetrius, Cupidinem Erinnym faciet quisquam vi locutionis, aut gigantem, neque ridere plorare) dulci condimento aspergent epigramma, possuntque huiuscemodi res appellari pulchrae, et tribui in totidem genera, quot sunt sensus. Unum quod pulchrum seu iucundum est ad aspectum, ut sunt horti, flores, aurum, gemmae, pulchritudo, lux, et similia. Alterum quod mulcet auditum, ut instrumenta musica, variique concentus. Tertium quod palatum, et cetera similiter. Adde his unum genus, quod animo solo perceptum delectat, et sub sensum non cadit, ut amor, virtus, etc [Abbr.: et cetera] . hinc similis pulchrorum nominum divisio nascitur. Quae namque iucunde vel videntur vel


page 205, image: s221

audiuntur, etc [Abbr.: et cetera] . vel cogitantur, etiam iucunde dicuntur. Addit nihilominus ipsa locutio venustatem his, quae per se elegantia sunt. Lepida avis est luscinia, ait Demetrius, etc [Abbr.: et cetera] ver natura lepidum: multum tamen ornantur verbis, elocutione decorantur. Profert locum ex Odyssea.


[Gap: Greek text]

Appellat poeta lusciniam tamquam nobilem virginem,
[Gap: Greek text]
Pandari filiam, et Chloreida, indicans quid olim fuerit, a qua nympha ducat originem.

Reddunt nihilominus iucundam orationem epigrammatis allocutiones illae, quibus poetae seipsos compellant. Catullus ad semet de aduentu veris.

Iam ver egelidos refert tepores,
Iam caeli furor aequinoctialis
Iucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii Catulle campi,
Niceaeque ager uber aestuosae,
Ad claras Asiae volemus urbes, etc [Abbr.: et cetera] .

Dulcis est apostrophe, sive ad Divum adliquem, sive ad hominem, idque aut in medio, autin extremo. In extremo, ut epigram. Catulli. O dulces comitum valete coetus, etc [Abbr.: et cetera] . In medio, ut illo, quod scripsit in annales Volusii.

Nunc o caeruleo creatae ponto,
Quae sanctum Idalium, Uriosque apertos,

et quae sequuntur, quibus compellat Venerem. Apud alios non desiderabis exempla, si quaeras.


page 206, image: s222

Suavitatis gratia sermo et sensus affingitur brutis animantibus, syluis, fontibus, montibus, insulis, aliisque rebus animo vacantibus, quas etiam blande affari concessum est. Lucillius cum avaro murem loquentem facit, et negantem sese cibum apud illum, sed hospitium tantum quaerere. Martialis ad suum libellum toties sermonem conuertit. Apud Ausonium Danubius alloquitur Nilum. Loquitur etiam captus a cane marino lepus. Rursum apud Martialem in Xeniis, et apophoretis sermo rebus variis datur. Tos [Abbr.: Toscanus] . tom. 2. elegans est querimonia anseris, quem ab arbore suspensum iaculis Romani petebant.

Quid benefacta iuvant, quid vos seruasse Quirites,
Et Capitolini templa superba Iovis?
En [(printer); sic: Et] iaculis summa pendens ex arbore, vestris,
Postmodo victori praeda futura, petor.
Ergo non aliam tanta feritate decebat,
Quam vestri altricem sanguinis esse lupam.

Venuste Catullus ad versiculos, quos Caecilium accersitum mittit.

Poetae tenero meo sodali
Velim Caecilio papyre dicas, etc [Abbr.: et cetera] .

Et alio loco ad hendecasyllabos quam lepide?

Adeste hendecasyllabi quot estis
Omnes, undique quotquot estis omnes, etc [Abbr.: et cetera] .

Item ad Sirmionem insulam in agro Veronensi, ubi possessiones habebat, reversus e Bithynia.

Pervenustum iudicatur epigramma, in quo est aliquid eruditionis non vulgaris: seu in quo aliquid antiqui moris, aut ritus attingitur, ut in illo Catulli ad puerum suum, in quo duas consuetudines aperit: unam poscendi maioribus et meracioribus


page 207, image: s223

poculis vetustioris vini, in quo amarus quidam sapor sentitur: quae consuetudo a Graecis procedente conuivio tenebatur, et ab illis orta fuerat: alteram, creandi in conuiviis talorum iactu unum aliquem, qui praescriberet, quantum quisque et quomodo temperatum biberet. Graeci
[Gap: Greek text]
et
[Gap: Greek text]
Horatius bibendi arbitrum, Varro modimperatorem, Cic, de senect. magistrum, Macrob. regem mensae, rem et potestatem ipsam, magisterium, Horatius regnum vini, Graeci
[Gap: Greek text]
appellabant.

Minister veluti puer Falerni
Ingere mi calices amariores,
Ut lex Posthumiae iubet magistrae,
At vos, quo lubet, hinc abite lymphae,
Vini pernicies, et ad severos
Migrate, hic merus est Thyonianus.

Obseruavi praeterea haec in Catullianis, quae mihi non insulsa videntur. Primum versum postremo loco iterat, ut ad se ipsum, de Struma et Vatinio.

Quid est Catulle, quod moraris emori?
Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum peierat Vatinius.
Quid est Catulle, quod moraris emori?

In annales Volusii similiter. Et Martial. ad librum suum epigram. ultimo lib. 4.

Libenter etiam, ac saepe claudit exclamatione, o, ut in luctu passeris.

O factum male, o miselle passer, etc [Abbr.: et cetera] .

Et ad Verannium.

O quantum est hominum beatiorum
Quid me laetius est, beatiusue?


page 208, image: s224

Et in Furium.

O ventum horribilem atque pestilentem.

Et in Acmen.

O saeculum insipiens, et infacetum.

Gaudet etiam ab eadem particula exordiri.

O Colonia, quem cupis ponte ludere longo.
O qui flosculus es Iuventiorum.
O furum optime balneariorum.
O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs.
O rem ridiculam, Cato, et iocosam.

Martialis lib. 5. epigrammate de Hermete, omnes versus inchoat a nomine Hermes. Et quomodo omnes versus ab eadem voce inchoari: sic in eandem, aut easdem pulchre possunt desinere, aut omnes, aut alterni, figura quae Conuersio dicitur.

Pulchrum sane et illud, in quo magnus animi motus, magnave et vehemens affectio cernitur, exprimiturque: nempe aut maeror, aut dolor, aut pietas, aut amor, aut commiseratio. Quale est Catulli, quod inscribitur, Inferiae ad fratris tumulum.

Multas per gentes, et multa per aequora vectus, etc [Abbr.: et cetera] .

Atque etiam Ausonii in Didonem.

Infelix Dido, nulli bene nupta marito,
Hoc pereunte fugis, hoc fugiente peris.

Elegantissimum phaleucium, incerto auctore.

ablatus mihi Crispus est amici,
Pro quo si pretium dari liceret,
Nostros dividerem libenter annos:
Nunc pars optima me mei reliquit
Crispus, praesidium meum, voluptas,
Pectus, deliciae: nihil sine illo,
Laetum mens mea iam putabit esse.


page 209, image: s225

Consumptus male debilisque vivam:
Plus quam dimidium mei recessit.

Delectat etiam illud Pentadii in Narcissum florem, cuius fabulam persequitur Ovidius Metamorph. lib. 3.

Hic est ille, suis nimium qui credidit undis
Narcissus vero dignus amore puer.
Cernis ab irriguo repetentem gramine ripam,
Ut per quas periit crescere possit aquas.

Superest energia, Cicero evidentiam nominat, quae rem subicit sub oculos, et eius formam quasi pingit. Ea partim sita est in verbis, partim in rebus. Exemplum esse poterit Martialis, in Mutium Scaevolam lib. 1. Providendum tamen, ne cum hanc virtutem consectamur, inani sonitu verborum turgescat oratio.

Dum peteret Regem decepta satellite dextra;
Iniecit sacris se peritura focis.
Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis,
Et raptum flammis iussit abire virum.
Urere quam potuit contempto Mutius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est, et gloria dextrae,
Si non errasset, fecerat illa minus

DE SCITA CONCLUSIONE Epigrammatis. CAPUT XIII.

ETSI totum epigramma compositum, festivum, artificio quodam et expolitione distinctum,


page 210, image: s226

et ingeniosum esse debet, id quod satis superque nos docuisse arbitramur, tamen ipse terminus eius, praecipuo quodam artificio illuminatus sit oportet, talisque prorsus, qui vel acumine, vel pondere, vel lepore, vel novitate, vel alia quapiam illecebra legentium mentes sensusque commoveat. Idcirco epigramma quidam cum scorpione contulerunt. Nam scorpius, quamquam minatur undique, tamen in cauda gerit aculeum, quo letalem plagam infligit. Perinde epigramma venenum, hoc est acumen, admirationem, pondus, risum, dolorem, et quidquid ad delectationem, variumque animi motum praeclarum est, ad ultimum, ultimosque potissimum versiculos tanquam in caudam reseruat, quoniam ibi aures et animus legentium conquiescit. Conclusione metimur totum epigramma: quod etsi paulo frigidius, levius, insulsius, exilius fuerit, conclusione eleganti et festiva commendabitur: nec facile effluet ex animo. Adiuvant hic plurimum exclamationes, interrogationes rhetoricae, epiphonemata, amarae concessiones, quae a quibusdam dicuntur ironiae, cum formis sibi subiectis, inexspectato et sententiose dicta, apostrophae, et similes festivitates, quas, quae adduxi exempla partem aliquam docebunt. Martial. de Gellia lib. 1.

Amissum non flet cum sola est Gellia patrem:
Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari Gellia quaerit:
Ille dolet vere, qui sine teste dolet.

Eiusdem ad Catonem lib. 1.

Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae,


page 211, image: s227

Festosque lusus, et licentiam vulgi,
Cui in theatrum Cato severe venisti?
An ideo tantum veneras ut exires?

In Porciam Bruti uxorem lib. 1.

Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti,
Et subtracta sibi quaereret arma dolor:
Nondum scitis, ait, mortem non posse negari?
Credideram satis hoc vos docuisse patrem.
Dixit, et ardentes avido bibit ore favillas,
I nunc, et ferrum turba molesta nega.

De Gemello, et Maronilla ibidem.

Petit Gemellus nuptias Maronillae,
Et cupit, et instat, et precatur, et donat.
Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
Quid ergo in illa appetitur, et placet? tussit.

Ausonii quoddam est de uxore zelotypa, veneno argentum vivum miscente, ut citius virum tolleret: quae tamen hominem purgarunt potius: cuius hic finis.

Quam pia cura Deum? prodest crudelior uxor,
Et cum fata volunt, bina venena iuvant.

Martialis lib. 4. de vipera electro inclusa

Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit,
Fluxit in obstantem succina gemma feram.
Quae dum miratur pingui se rore teneri,
Concreto riguit victa repente gelu.
Ne tibi regali placeas Cleopatra sepulchro,
Vipera si tumulo nobiliore iacet.


page 212, image: s228

DE EPITAPHIO, SEU FUNEBRI POESI.

Quid sit e)pita/fios lo/gos, Epitaphium, Epicedium, Nenia. CAPUT XIV.

DEFUNCTORUM imagines et simulacra domi per atria disposita seruabantur, in foro atque alibi eorundem statuae collocabantur, quibus cum virorum feminarumque illustrium erga patriam beneficia virtutesque ad immortalitatem consecrarentur: tum iis aspectandis ad simile decus sibi parandum cives inflammarentur. Eorundem facta et hanc ob causam, et ad sedandum cognatorum affiniumque luctum publice laudabantur. Quae oratio, quod initio ad tumulos eorum, quos laudabant, pronuntiabatur,
[Gap: Greek text]
nomen adepta est. Constabat haec epitaphica oratio aliquando versibus: poetae enim in defuncti laudibus praedicandis concertabant.

Nobis epitaphium hoc loco est metricum quoddam epigramma, quod videlicet inscribi possit defunctorum sepulchro, sive tumulo, illorum plerunque nomen, aetatem, merita, statum, dignitates, laudes tum animi tum corporis, mortis genus, aliaque huiusmodi graviter, et saepius cum quadam commiseratione, ac interdum ingentis doloris significatione breviter indicans. Plato brevitatem amavit in epitaphio, et sepulchra fieri sumptuosa vetuit. Sic enim eius sententiam retulit Cicero. Exstrui


page 213, image: s229

autem vetat sepulchrum altius, quam quod quinque diebus homines quinque absoluerint: nec e lapide excitari plus, nec inponi, quam quod capiat laudem mortui, incisam quatuor heroicis versibus: quos longos appellat Ennius. Apud Virgilium in Daphnide, cum Mopsus ita dixisset.

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras
Pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis.
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen,

mox sequitur epitaphium, duobus versibus comprehensum:

Daphnis ego in syluis hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Epitaphia ad exornationem maxime referuntur. Quod si in ista tractatione videbor paulo uberior, quam res postularet, intelligant studiosi, me voluisse ceteris etiam carminibus funebribus materiam conquirere ac suggerere, deque illorum simul artificio naturaque una opera disputare: qualia sunt epicedia, neniae, monodiae, atque adeo elegiae, item threni. Idcirco quoties per haec capita vocem epitaphii legent, simul omne genus poeseos funebris accipiant. Tenendum porro, metonymia quadam epitaphia frequenter a poetis vocari tumulos. Quidam, propterea quod querelas, nenias, funebres lamentationes epitaphiis permiscent, maluerunt suis libris nomen indere Funerum.

Epicedium graece
[Gap: Greek text]
a
[Gap: Greek text]
ut Eusthatius deducit, recitabatur, dum iusta mortuo soluebantur, seu ante humationem cadaveris: quasi dicas, ad exequias, in ipso funere, dum curatur funus. Eusthatius definit
[Gap: Greek text]


page 214, image: s230


[Gap: Greek text]
Exempla vestiges licet ecloga 5. ubi Mopsus Daphnidi canit epicedium Aeneid. 9. ubi mater Euryalum a Rutulis vita spoliatum plorat: et 11. in quo lugetur Pallas Euandri filius. In supplemento Maphaei Daunus Turni, ab Aenea interfecti pater in hunc modum.

Nate patris dolor, et fessae miserande senectae
Rapta quies:

et quae sequuntur.

Et quidem Epicedium non repetebatur: orationes quas
[Gap: Greek text]
appellatas ostendi, sive metris constarent, sive solutae essent, in annos singulos ad extincti monumentum iterabantur. Consuetudo tamen, quae ut aliarum rerum, sic verborum domina est, Epicedii nomen ad carmen funebre quodcunque indicandum transtulit.

Nenia carmen erat, quod ad rogum, seu in funere concinebatur ad tibiam, in quo ea prodebantur, quae ad mortui laudem declarandam, luctumque astantibus commovendum faciebant. Huiusmodi cantionem sibi Dido Regina Carthaginis apud Maronem, constructa iam pyra in gladium incubitura effundit.

MATERIA FUNEBRIVM. CAPUT XV.

QUAMQUAM epitaphio ceterisque poematum funebrium generibus lugubria ferme explicantur, non sunt tamen omnia unius eiusdemque rationis: sicuti nec ipsae personae, de


page 215, image: s231

quibus scribuntur. Alia quippe est persona Caesarum, Regum, Principum, alia mediocriter nobilium, alia sapientum, alia stultorum, alia magistratuum, alia privatorum. Rursum alia puerorum, alia adolescentum, alia mulierum nuptarum, innuptarum, alia opificum. Reliqua discrimina, ne longus sim, praeteribo. Generatim autem haec et similia epitaphio, seu genera aliquo funebrium poematum persequemur. Significabimus nostrum aliorumque dolorem ex obitu hominis acceptum. Inuehemur in mortem, quae nos tam constantibus amicis, tam iucundis sodalibus, tam charis fratribus, tam dilectis sororibus, dulcissimis parentibus, consanguineis, affinibus: nostram patriam tam bonis civibus, Rempub. tam sapiente gubernatore, regnum tam bono Principe spoliarit. Detestabimur ipsam causam, quae interitum inuexit, bellum, pestilentiam, famem, morbum, tempestatem, subitos et improvisos casus, qui hic enarrari non possunt, quippe innumerabiles: et numquam homini satis provisum est, quod vesper serus apportet. Fas item est deflere miseram humanae vitae conditionem, quae numquam longe abest a termino. Hic vero incredibilem optimarum sententiarum ubertatem utriusque linguae scriptores suppeditabunt. Hortamur quoque ad luctum, non homines solum, sed etiam res inanimas, et eas ipsas, sicuti bestias quoque, squalere, afflictari, lugere dicimus. Ut Virgil. eclog. 5.

Non ulli pastos illis egere diebus
Frigida, Daphni, boves ad flumina: nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.


page 216, image: s232

Et postea.

Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium, et steriles dominantur avenae.

Comparamus nos cum iis, qui ob patrum, filiorum, coniugum, necessariorum interitum in luctu ac maerore non vulgari iacuerunt, nostrumque maerorem et incommoda exaggeramus. Est quando consolamur propinquos et familiares defunctorum, dicentes, cum illis bene actum, et multis malis ereptos, pro excellentibus eorum meritis aevum securum agere in caelis: quin apud superstites quoque celebre nomen, et illustrem famam adeptos. Ita Martial. lib. 6. Priscum de patre Salonino in Hispania mortuo consolans, fama et gloria virtutis eum vivere affirmat. Defunctis placidam quietem, et gaudia sempiterna precamur. Pium praeterea, et Catholicum foret, si viatorem poeta hortaretur ad preces deo adhibendas pro anima demortui expianda: idque etiam ipsum e tumulo defunctum flagitantem poterit inducere. Sicut item pro nostrae religionis mysterio saepius resurrectionis corporum meminisse poterimus, et illius vitae beatissimae, quam nobis divinae literae pollicentur. Quod ad laudes attinet, efferemus eas, modice tamen: in epitaphio, in quam: nam in epicediis, neniis, etc [Abbr.: et cetera] . licebit esse longiores, et cum pondere, animi atque corporis ornamenta, egregia facinora, auctoritatem, genus, et alia demum, quae deinceps omnia distincte, distributeque exponentur, commendare.


page 217, image: s233

DE EPITAPHIO IMPERATOrum, Regum, Principum, Nobilium, et Illustrium. CAPUT XVI.

GENUS hoc, quoniam id ipsarum personarum auctoritas, amplitudo, maiestas, et nobilitatis reverentia postulat, tum verborum, tum sententiarum luminibus debet esse gravissimum, lectorumque animis multam admirationem parere: siquidem ut nullorum hominum potentia maior, vita splendidior, fama peruagatior: ita nullorum occasus vulgatior: addo etiam mirabilior, insperatior, et saepenumero calamitosior. Celsae enim graviore casu decidunt turres, ait Lyricus. Alexandro magno si quis faciet epitaphium, dicet horum similia. Heri orbis terrarum spatia non suffecerunt Alexandro: nunc trium quatuorue cubitorum latitudo illi plane sufficit. Paulo ante Alexander multas gentes morte prohibere potuit: hodie se ipsum non potuit. Nuper Alexander terram oppressit: nunc a terra opprimitur. Eiusmodi
[Gap: Greek text]
haud mediocrem materiae vim his epitaphiis creabunt. Nec vero silebitur eorum felicitas in propagandis imperiis, sapientia, iustitia in administrandis regnis, provinciis, clementia in ignoscendis subiectorum peccatis, comitas in congressu, fortitudo et prudentia militaris: haec enim sunt decora Principum. Maxime autem proferetur pietas in benefactis erga homines, in templis conditis


page 218, image: s234

erga deum, in tuenda et propaganda religione orthodoxa, in persequendis haereticis, in puniendis flagitiosis, etc [Abbr.: et cetera] . Legenda Isocratis oratio ad Nicoclem, qua officium, et virtutes regiae describuntur.

Tumulus Caroli V. ex Hippolyto Capilupo.

Europae domuit tollentes cornua Reges
Carolus, atque Asiae terror et horror erat.
Et pedibus Libyam calcavit victor, et illi
Innumeras victus praebuit Indus opes.
Deinde sibi fraenum iniecit, fratrique regendum
Imperium, et nato cetera regna dedit.
Atque ait, e nobis et honores temnere, et unum hoc
Discite mortales, puluis et umbra sumus.

Mollities illa, teneritudo, et commiseratio in hisce tumulis locum non habet: omnia siquidem ad acumen, gravitatem, admirationem, maiestatem conferenda sunt. Lege si lubet fragmentum Pepli Aristotelis, quo epitaphia continentur heroum Homericorum, quae singula suis distichis absoluuntur. Eorundem heroum epitaphia in Ausonio leges: qui apud philologum quendam reperta, ut ipse inquit, liberius, suo arbitratu latino sermone conuertit. Huc item referri queunt Heroes Scaligeri, et ex graecis epigrammatis non pauca.

In nobilitate consideratur antiquitas familiae: quo enim quaeque vetustior, hoc nobilior. Hinc nonnulli, ut antiquissimi, ideoque nobilissimi iudicentur, non modo ad Comites, Principes, Reges qui sescentos abhinc annos vixerunt, sed etiam ad Pompeios, Herculem, ad Troianos originem suae


page 219, image: s235

domus referunt. Semper itaque recentiorem nobilitatem a vetusta despectam videmus. Extollamus ergo antiquitatem stemmatis in nobilibus. Plerumque opes cum nobilitate coniunctae sunt: nobilium quippe sunt syluae, pagi, arces, oppida. Hinc altera laus nascitur a divitiis. Est etiam praestans forma in nobilibus, quae in 1. Offic. dicitur dignitas, aliaeque corporis laudes. Quamquam recte monent Rhetores, non simpliciter aliquem laudari a divitiis: sed ita, si iis bene sit usus. Bona enim corporis et extra nos posita, veram laudem, quae uni virtuti debetur, non habent. Magni tamen fiunt, et [(printer); sic: ut] suspiciuntur a populo, ad cuius se iudicium opinionesque demittunt poetae. Forma commendatur magis in pueris et feminis, quam in viris: quorum alia maiora sunt ad gloriam. Quoniam vero gradibus distant nobiles, oportebit pro ratione statuum epitaphia quaedam alia aliis esse nitidiora. Licet etiam captare ansam laudandi eos ex arguta explicatione insignium familiae, si forte obscurior est eorum significatio. Immo quamuis clara fuerit, poetae tamen alio detorquere fas erit.

Illustres viros appello, rebus in magistratu, ut in aedilitate, praetura, consulatu gestis, nobilitate, virtute, auctoritate, meritis claros et honoratos, toti civitati notissimos. Inspicienda hic ea, ex quibus gloriosum in Repub. nomen conciliatur, quae strictim attingenda. Libandi item loci communes, et si quid in morte novum, admirabile, triste acciderit: si qua virtus eximia et egregie Christiana in homine eluxerit, qualis inprimis est beneficentia in egentes: si a multis nepotibus et neptibus,


page 220, image: s236

ut ille Metellus Romanus, in sepulcrum illatus sit: si, ut Maximus, et L. Paulus filios claros habuerit: si vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate vixerit. Et reliqua demum, quae diximus, cum de materia funebrium loqueremur. Cic. in Catone epitaphium quoddam adducit Attilii Calatini. Sic enim ait. Apex autem senectutis est auctoritas. Quanta fuit in L. Caecilio Metello? quanta in Attilio Calatino? in quem illud elogium: uno ore quem unicum plurimae consentiunt gentes, populi primarium fuisse virum. Notum est totum eius carmen incisum sepulchro. Versiculos quos Cicero duos citat, sic digessit quidam eruditus.

Hic situs, unei quoi plurimae consentiunt
Gente, fuisse virom populi primariom.

LIb. 3. Anthol. prima statim pagina duo sunt perelegantia epitaphia: prius in Dulcitium Procos: Constantinopolitanum, quem ob vitam inculpatam ad summos honorum gradus extulerant Imperatores: alterum in hominem claro sanguine natum et probum, generum Imperatricis: cuius omnia mortalia dicit fuisse poeta, praeter virtutem.

Incerti.


[Gap: Greek text]

Iuliani Aegyptii.


[Gap: Greek text]


page 221, image: s237


[Gap: Greek text]

DE EPITAPHIO DUCUM atque militum. CAPUT XVII.

DUAE sunt artes bellicae, prudentia et fortitudo, de quibus Cicero in 1. Off. earum utraque Duci seu Imperatori est pernecessaria, amplius tamen prudentia: militem potius commendat fortitudo, qui ad alienum arbitrium gubernatur, et ducis imperium seu prudenter ille, seu stolide imperaverit, capessere necesse habet. Itaque numquam magnopere commendatus est miles a prudentia, sed a fortitudine. Hinc illa magnifica, et omnibus politiorum literarum alumnis iam pridem nota vox M. Tullii: Vos, vos, inquam, appello, fortissimi viri, qui multum pro Repub. sanguinem effudistis. Nec vero vel sapienti magnanimoque Imperatori, vel strenuo aut veterano militi digna laus persolui unquam potest. Quorum virtute et laboribus gentes in pace vivunt, et urbes otio tranquillitateque florent: quibus vitam fortunasque nostras saluas debemus. Conqueremur ergo de violentia et iniquitate Martis, qui, ut Cicero ait, optimum quemque ex acie pignerari solet: et facilius e medio tollit intrepidos, quam ignavos atque timidos. Prudentia quidem Imperatorem cum Ulysse, Nestore, Q. Fabio Maximo: fortitudine cum Achille,


page 222, image: s238

Aiace, Scipione, Hannibale, Epaminonda, Leonida contendemus. Ipsum aut aequalem, aut maiorem statuemus. Enumerabimus erecta trophaea aduersus haereticos et Turcas potissimum, concisos ac funditus deletos exercitus, captas, defensas, obsidione liberatas urbes, et illa quae in summo Imperatore inesse oportere scripsit M. Tullius: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. De his omnibus universe, si volemus, aut de uno aliquo speciatim agemus. Dicemus quam generose occubuerit: praeclarae enim mortes Imperatoriae. Affabimur Rempub. patriam, regna, provincias, ditiones, urbes. Earum vicem deplorabimus: quantae calamitates praestantissimo Imperatore occiso ante fores sint ostendemus. Fletum civium, propinquorum, omnis generis hominum, crudelitatem hostis in mortuum exponemus. Ipsum etiam sua decora praedicantem, et indignitatem necis, si per insidias, aut proditionem oblata sit, conquerentem introducemus.

Nec desunt generosi, et historicorum poetarumque libris nobilitati bellatores, quibuscum miles rectissime conferatur. Habemus namque Coclites, Horatios, Curiatios, Scaevolas, Torquatos, Euryalos, Nisos, Patroclos et alios apud Virgilium et Homerum, in 6. posterioribus Aeneidos, et 24. Iliados libris. Laudantur praeterea haec in milite: obedientia erga ducem, vigiliae, tolerantia aestus, frigoris, itinerum, famis, sitis, continentia voluptatum, et super omnia caritas patriae, pro qua suum caput devoverit. Memorantur eiusdem victoriae, efferuntur cicatrices: maxime si omnes aduersae,


page 223, image: s239

nulla aversa fuerit. Non omittitur, si numquam fugam dederit: si eum sicut exemplum ceteri spectarint: si ab Imperatore aut congiarium frequenter, aut coronas obtinuerit, civicam, muralem, castrensem, navalem. Fas interim detestari bellum, quod parentes dulcissimis liberis, Rempub. optimis civibus, provincias et regna hominibus orbere, sursum ac deorsum miscere et confundere omnia soleat.

Germanici in Themistoclem.


[Gap: Greek text]

Antipatri in Aristomenem fortissimum Messeniorum Ducem. Alloquitur poeta aquilam, eius sepulchro insidentem.

A.


[Gap: Greek text]

B.


[Gap: Greek text]

Tumulus Hectoris.

Defensor patriae iuvenum fortissimus Hector,
Qui murus miseris civibus alter erat,
Occubuit telo violenti victus Achillis,
Occubuere simul spesque salusque Phrygum.


page 224, image: s240

Hunc ferus AEacides circum sua moenia traxit,
Quae iuvenis manibus texerat ante suis.
Heu quantos Priamo lux attulit illa dolores,
Quos fletus Hecubae, quos dedit Andromachae.
Sed raptum pater infelix auroque repensum
Condidit, et maerens hac tumulavit humo.

Tumulus Achillis.

Peleides ego sum, Thetidis notissima proles,
Cui virtus clarum nomen habere dedit.
Qui stravi toties armis victricibus hostes,
Inque fugam solus millia multa dedi.
Hectore sub magno summa est mihi gloria caeso,
Qui saepe Argolicas debilitavit opes.
Ille Menoetiadae subiit me vindice poenas:
Pergama tunc ferro procubuere meo.
Laudibus immensis victor supra astra ferebar,
Hostilem pressi fraude peremptus humum.

Duo epitaphia in milites apponam, ab Anacreonte scripta. In primo eandem sententiam complexus est, quam supra protuli ex Philippicis. In altero dicit Agathonem a tota patria defletum, nec parem illi in acie cecidisse.

Tumulus Timocriti.


[Gap: Greek text]

Tumulus Agathonis.


[Gap: Greek text]

Sunt autem profecto speciosissima epitaphia, quae


page 225, image: s241

in plures milites, atque adeo in totos exercitus scribuntur, Simonidae in 300. Lacedaemonios duce Leonida in Thermopylis occisos a Persis.


[Gap: Greek text]

Cicero latine.

Dic hospes Spartae: nos te hic vidisse iacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur.

Aliud.


[Gap: Greek text]

Maxima si virtus est fortiter occubuisse,
Fortuna hoc nobis contulit ante alios.
Nam asserere afflictam properantes Hellada, cuncti
AEterno utentes sternimur elogio.

DE EPITAPHIO SANCTORUM, religiosorum, eruditorum ac sapientum. CAPUT XVIII.

USUs horum epitaphiorum ideo fit insolens, quod millibus e multis hominum rari sunt et infrequentes boni: mali ac perditi infinitis partibus plures. Non hic intelligo quosuis quoquo modo bonos, id est non improbos: ut cum


page 226, image: s242

dicimus, hos vel illos, Titium et Sempronium esse bonos viros: verum excellenter bonos, quos vocamus sanctos viros. Neque religiosos, qua notione haec vox apud latinos adhibetur, et Festo auctore eum significat, qui non modo Deorum sanctitatem magni aestimat, sed etiam officiosus est aduersus homines: vel ve Cicero 2. de Nat. Deor. qui omnia quae ad cultum Deorum pertinent, diligenter retractarent, et tanquam relegerent, sunt dicti religiosi, ex relegendo, ut elegantes, ex eligendo: sed qua apud nos Christianos in usu est. Illos, inquam, sic appello, qui spretis huius vitae blandimentis atque ludibriis, Deo opt. Max. totos se consecrarunt: qui vitae sue cursum ad praescriptum institutorum suorum direxerunt, innocentissimeque, et quantum hominis natura fert, extra culpam suos annos decurrerunt. Sanctos homines voco illos, qui signorum editione floruerunt: eos autem magis, in quibus fuerunt expressa maximarum certissimarumque virtutum indicia, quorum obitus laetitia, non lamentis est prosequendus: ut aliorum, quibus quid fiat post discessum ex hac luce, nobis incertum est. Quapropter horum tumuli nisi meras verasque laudes nihil complectuntur. Verumtamen pie dolere possumus, Ecclesiam catholicam tantis luminibus atque ornamentis, civitatem tam firmo aduersus iram Dei praesidio esse privatam. Licitum insuper in extremo epitaphii rogare illos, ut apud deum in gratia nos reponant, eius voluntatem nobis recuperent, et impendentem provinciae nostrae, orbique Christiano cladem, vastitatem, famem, bellum morbos avertant. Lege tumulum


page 227, image: s243

D. Ioannis Alexandrini cognomento
[Gap: Greek text]

[Gap: Greek text]
, scriptum a Sophronio Patriarcha Hierosolymorum tit. 1. lib. 3. Anthol.

Quae de viris dixi, suo scilicet modo de religiosis sanctisque feminis accipiantur, quarum virtutes atque laudes maiore admiratione oportebit extollere: Longe enim mirabilius est, imbecillum ac mollem illum sexum, laboris rerumque asperiorum impatientissimum ad illud sanctitatis culmen ascendere, quo cum sudore virorum paucissimi aspirant. Si fuerint fratres, cognati, matres, sorores, aut affinitate quapiam nobis coniuncti, aliquanto plus erit indulgendum dolori: quandoquidem hoc natura suadet, atque adeo cogit: cuius imperium nolentes volentesque patimur, et sustinemus. Laudare nihilominus etiam suos post mortem honestissimum est: in quo multorum nobis, et illustrium hominum exempla praelucent. Et hoc quidem eo audacius conceditur, si conscientia multorum dictis nostris testimonium impertiat.

Varii sunt ordines doctorum, et sua cuiusque propria laus, Theologorum, Philosophorum, Iureconsultorum, Medicorum, Mathematicorum, Praesertim Astrologorum, Oratorum, Poetarum, Grammaticorum. In poetarum tumulis mentio Musarum, Phoebi, lyrae, citharae, plectri, fontium, fluminum, montium Musis dedicatorum, camporum item Elysiorum: quae omnia cum mera figmenta sint, ut alia innumerabilia in studio poetico, nota omnibus, et credibilia nemini, propter quendam leporem tamen, et suavitatis gratia videmus a plerisque non negligi. Mirifice placet Bembi in Politianum.


page 228, image: s244

Duceret extincto cum mors Laurente triumphum,
Laetaque pullatis inveheretur equis,
Respicit in sano ferientem pollice chordas
Viscera singultu concutiente virum.
Mirata est tenuitque iugum, furit ipse, pioque
Laurentem cunctos flagitat ore Deos.
Miscebat precibus lacrymas, lacrymisque dolorem.
Verba ministrabat liberiora dolor.
Risit, et antiquae non immemor illa querelae
Orphei, tartareae cum patuere viae.
Hic etiam infernas tentat rescindere leges,
Fertque suas, dixit, in mea iura manus?
Protinus et flentem percussit dira poetam,
Rupit et in medio pectora docta sono.
Heu sic tu raptus, sic te mala fata tulerunt
Arbiter Ausoniae Politiane lyrae.

Et alterum in Herculem Strozam.

Te ripa natum Eridani Permessus alebat,
Fecerat et vatem Marsque Venusque suum.
Iniecere manus iuveni, et fatalia duris
Stamina pollicibus persecuere Deae.
Uxor honorata manes dum conderet urna,
Talia cum multis dicta dedit lacrymis.
Non potui tecum dulcem consumere vitam,
At iam adero amplexans te cinerem ipsa cinis.

Lege Myrthaei in Iovianum Pontanum Tos [Abbr.: Toscanus] . tom. 2. In Cottam Veronensem Sanazarii lib. 2. Epigram.

Sperabas tibi docta novum Verona Catullum:
Experta es duros bis viduata deos.
Nulla animum posthac res erigat, optima quando
Prima rapit celeri Parca inimica manu.
Quae tamen ut vidit morientis frigida Cottae
Ora, suum fassa est crimen, et erubuit.

Iureconsulti sacerdotes et antistites iuris nuncupantur.


page 229, image: s245

Siquidem sanctissima est res, civilis sapientia, ut Ulpianus ait. Et quomodo apud antiquos, sacerdotes sui singulis diis consecrati erant, qui de futuris atque agendis responsa dabant consulentibus, sic venerandi illi iurisconsulti omni genere literarum instructissimi, gratuitam, non quaestuariam iurisprudentiam habentes, in publicum cotidie prodeuntes, unicuique civi consulendos se veteri instituto praebebant, et tanquam oracula Iustitiae, Themidisque promebant. Hoc est responsa boni et aequi plena. Unde Seruius Sulpitius iuris Antistes appellatus est, auctore Quintil. ut sacrorum antistes, antistitaeque dicebantur. In 1. de Orat. domus Iureconsulti oraculum totius civitatis nominatur. Multum in hisce epitaphiis valebunt comparationes. Ut si in poetam scribas, eum conferas Oui dio, Propertio, Tibullo, Catullo, Virgilio, Homero, Orpheo, ipsi Apollini. Si in Oratorem, Ciceroni, Demostheni: nam hi duo ceterorum gloriae obscuritatem attulerunt. Si in Mathematicum, Euclidi, Ptolemeo, Archimedi. Si in Medicum, Podalirio, Paeoni, Machaoni, Aesculapio. Si in Philosophum, Aristoteli, Platoni, Zenoni. Si in Theologum, Augustino, Thomae Aquinati. Adhaec deploranda conditio literarum, amissis ipsarum interpretibus, et antistitibus. Exaggeranda uniuscuiusque in suo genere eruditio. Praedicanda in Theologo pietas, et caelestis sapientia: in Philosopho acumen: in Medico diligentia: in Iureconsulto integritas: in Oratore facundia: in Poetis maxime suavitas: in Grammaticis linguarum graecae et latinae perfecta cognitio, multaque lectio. Si quis libros


page 230, image: s246

ediderit, commendandus labor, laudanda scriptoris bene merendi de posteritate voluntas.

Incerti in Hippocratem medicum.
[Gap: Greek text]

Tumulus medici, ex Fracastorio.

Dum medica Montane doces ope vincere fata,
Et Lachesi inuita vivere posse diu,
Letheo indignans pressit te Parce sopore,
Et secuit vitae grandia fila tuae.
Sic animas et tu, Asclepi, dum subtrahis orco,
Te quoque saevorum perdidit ira Deum.

DE EPITAPHIO CONSANGUInearum. Item Virginum, et Matrumfamilias. CAPUT XIX.

QUAECVMQVE in isto genere fient epitaphia, abundabunt lamentis, suspiriis, lacrymis. Nam quid homini, potissimum adolescenti, possit in vita funestius et lacrimabilius evenive, quam amittere, quae illum gestavit utero, in hanc iucundissimam lucem edidit, uberibus aluit, omni sollicitudine ac pietate fovit, et suis visceribus cariorem habuit? nullum est arctius vinculum in natura, quam quo mater liberique colligantur.


page 231, image: s247

Non igitur sine magno et eximio dolore disrumpitur. Sorores quam fratres diligimus tenerius: quare eas avelli a nobis per mortem aegerrime patimur. In filios ardens est patrum, ardentior matrum amor. In coniuges, qui sunt una caro, pro quantus? Matrum merita amoremque erga nos memorabimus: earundem suavissimam praesentiam votis ardentissimis expetemus. Pro beneficiis et laboribus offeremus [(printer); sic: efferemus] assiduas lacrimas, dicemusque omnino
[Gap: Greek text]
. Precabimur etiam quietem a Deo maternis manibus. Fingere adhaec solent Poetae sororum, filiarum, coniugum imagines occurrere dormitantibus sibi. Filiarum sororumque castitatem, et pudicos mores praedicant: sed ita, ut haec omnia ad luctum referantur. Denique, ut breve faciam, haec epitaphia eo meliora arbitramur fore, quo suaviora: eo autem erunt suaviora, quo maestiora.

Meleagri in Uxorem suam.


[Gap: Greek text]

Laudetur virgo honeste, eaque proferantur, quae et


page 232, image: s248

puella legere, et adolescens audire, et vir gravis non improbare, et egregius poeta approbare possit. Virginum tumulos aspergimus narcisso, hyacintho, liliis, rosis, violis, atque istum honorem integritati corporis feminei etiam post obitum habemus, Non stulte: est enim nitidissimus et fragrantissimus quidam flos virginitas, et ad eius elegantiam exprimendam flore nihil aptius.

In tumulis matrumfamilias nullae detestationes, exclamationes, gemitus, et c. argutae autem sententiae non excluduntur. Ergo nihil fere aliud praeter sobriam quandam laudationem postulabunt haec epitaphia. Laudes earum hae. Concorditer, et amanter egisse annos plurimos cum marito, sine iurgio, sine querela, sine rixa. Conseruasse fidem, et iura thalami castissime. Semper fuisse viro morigeram. In aduersis casibus numquam eum deseruisse: praestitisse Penelopen, Alcestidem. Dedisse formosos multosque liberos, qui est coniugii finis et fructus. Vidisse nepotes suos, et natos natorum, et qui nascuntur ab illis. Bene et christiane educasse filios. Maribus diligentia et sollicitudine seruasse, et auxisse patrimonium. Filiarum vigilanter custodivisse pudicitiam. Prudenter gubernasse familiam. Cum ancillulis non fuisse deditam otio, sed lanificio, ut Lucretiam. Coluisse etiam summopere pietatem et silentium. Non luxuriosam in vestibus, non curiosam rerum foris contingentium, non superbam extitisse. Virtutes mulieris, seu matrisfamilias pertractavit Aristoteles OEcon. lib. 1. cap. 7.


page 233, image: s249

Epitaphium nobilis matronae, Martial. lib. 10.

Marmora parua quidem, sed non cessura, viator,
Mausoli saxis Pyramidumque leges.
Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
Et nihil extremos perdidit ante rogos.
Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
Clauserunt omnes lumina nostra manus.
Contigit et thalami mihi gloria rara, fuitque
Una pudicitiae copula nota meae.

Tos [Abbr.: Toscanus] . tom. 1. ad finem ex vetustis lapidibus.

Apollonia quae vocitabar,
Lapide hoc inclusa quiesco,
Ipso mihi flore iuventae
Ruperunt fila sorores:
Annos post decem, et octo,
vetuerunt visere lumen.
Unum sortita maritum,
Seruavi casta pudorem.
Mater misera hoc monumentum,
Extrusit Olympias amens.
Haec sunt: bene vive viator.

Aliud.

Hospes, quod deicio paullum est, asta, ac pellege.
Heic est sepulchrum, hau, pulchrum pulchrai feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam.
Suom maritum corde dilexit sono.
Gnatos duos creavit: horunc [Reg: horum] alterum
In terra liquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo,
Domum seruavit, lanam fecit, vixit: abei [Reg: abi] .

Ausonius ex Graeco.

Viginti atque novem genetrici Callicrateae
Nullius sexus mors mihi visa fuit.
Sed centum et quinque explevi bene messibus annos,
In tremulam baculo non subeunte manum.


page 234, image: s250

DE EPITAPHIO PATRIS, fratris, filiorum. CAPUT XX.

NON ab his modo qui in amoenioribus literarum studiis versantur, et multa solent recondite ac festive disputare, verum etiam a Theologorum coryphaeo D. Thoma in quaestione positum est, plus ne patri an matri deberent filii. Prolatae in utramque partem rationes. Decretum tandem, plus nobis patrem contulisse. Hoc quamquam verum est, nihilominus non ita tenere patrum quam matrum obitus lugemus. Quocirca quamuis epitaphium patris oporteat esse maestum, ac lugubre, admiscenda est tamen gravitas, eiusque laudes ac merita non tacenda: quo non solum nos optimum parentem, sed etiam Respub. bonum egregiumque civem amisisse videatur: ac proinde suum illa maerorem cum nostro maerore coniungat, et communibus lachrymis integerrimi viri memoriam prosequatur.

Fraterni amoris flammas norunt, qui fratres aut habent, aut habuerunt. Oratio igitur querelarum et dulcium affectuum plena huic generi epitaphiorum idonea existimatur. Catullus quidem adeo fratrem suum ardenter dilexit, ut ex illius obitu dolorem vix consolabilem susceperit, quem non uno in loco multis, iisdemque ut tristissimis, ita suavissimis carminibus testificatur. Quae ego ob eam causam inserere his praeceptionibus maxime


page 235, image: s251

volo, ut ea materiam argumentumque fraternis epitaphiis, seu neniis, seu epicediis ministrent, illorumque lectione, quilibet ad germani sui e vita discessum pio luctu prosequendum excitetur. Cum igitur promisisset Ortalo Catullus, se Callimachi elegiam de coma Berenices latinis versibus a se interpretatam illi missurum, id se, quamuis ingenti maerore ex interitu fratris praepeditum praestitisse confirmat.

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
Nec potis est dulces Musarum expromere fetus
Mens animi, tantis fluctuat ipsa malis.
Namque mei nuper lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unda pedem.
Troia Rhoetaeo quem subter littore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.
Alloquar? audierone unquam tua verba loquentem?
Numquam ego te. vita, frater amabilior
Aspiciam posthac? at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmine morte canam.
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli, etc [Abbr.: et cetera] .

Elegia vero ad Mallium ostendit earum rerum studia, quas ille ab se petiverat, penitus ob contractam de fraterna morte aegritudinem ex animo excidisse. Versus aliquot nostro instituto accommodatos decerpsi.

Sed tibi ne mea sint ignota incommoda Malli,
Neu me odisse putes hospitis officium,
Accipe queis [Reg: quibus] merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.
Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
Iucundum cum aetas florida ver ageret,


page 236, image: s252

Multa satis lusi: non est Dea nescia nostri,
Quae dulcem curis miscet amaritiem.
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
Abstulit, o misero frater adempte mihi.
Tu mea tu moriens fregisti commoda frater,
Tecum una tota est nostra sepulta domus.
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Cuius ego interitu tota de mente fugavi
Haec studia, atque omnes delicias animi.

Et post multa iterum abripitur, maestumque canit.

Troia, nefas, commune sepulchrum Europae Asiaeque,
Troia virum et virtutum omnia acerba cinis.
Quae nempe et nostro lethum miserabile fratri
Attulit: heu misero frater adempte mihi.
Heu misero fratri iucundum lumen ademptum,
Tecum una nostra est tota sepulta domus.
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulchra,
Nec prope cognatum compositum cineres,
Sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
Detinet a nostro terra aliena solo.

Sub finem porro totius libri, eius manibus soluit inferias hoc mollissimo epigrammate.

Multas pergentes, et multa per aequora vectus,
Advenio has miseras frater ad inferias,
Ut te postremo donarem munere amoris,
Et mutum nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
Heu misero indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea prisco quae more parentum
Tradita sunt tristes munera ad exequias,


page 237, image: s253

Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum frater ave atque vale.

D. Ambrosius librum conscripsit de excessu Satyri fratris. In quo quamquam sibi lugendum non esse demonstrat, seque ipsum consolatur, et virtutes fratris praeclare commemorat, tamen naturae potentia, et amoris magnitudine superatus, tam pie luget, et tam flebilem orationem contexit, ut quamuis duro lectori lachrymas possit excutere. Sane in eo libro permulta sunt ad versus in fratrum funera conficiendos aptissima. Quam miserabiliter, et amanter illa dicit? Quamuis non eodem loco omnia. Numquam totus in me fui, sed in altero nostri pars maior amborum. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae, ita etiam vitae tuae hoc quidquid est quod spiramus, spirare possemus: dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum. Ego te frater heredem feceram, tu me heredem reliquisti. Ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti: Quid mei successor heredis? quid agam meae vitae superstes? quid agam exors huius quod cupio luminis? ego te frater non requiram, aut possim unquam oblivisci tui? quas grates, quae munera referam tibi? nihil a me praeter lachrymas habes. Aut fortasse securus meriti tui, quas solus superstites habeo, lacrymas non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, fleri prohibebas maeroremque magis nostrum, quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori.

Et cap. 2.

Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio iam possit avellere: habeo quas complectar reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam. Utinam potuissem aduersus mortem tuam meum corpus obicere. Si gladiis petitus esses, me potius pro te obtulissem. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus meos inspirasse morienti.


page 238, image: s254

Putabam enim, quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem.

Cap. 3.

An ego possum aut non cogitare de te, aut unquam sine lachrymis cogitare? Quid mihi sine te, aut tibi unquam sine me voluptati fuit?

Cap. 14.

Ades, inquam, et semper ostenderis, et toto te animo ac mente complector, aspicio, alloquor, osculor, comprehendo. Ipsae iam noctes, quae quasi molestiores vivente te videbantur, quod mutui conspectus copiam denegarent, ipse iam somnus colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse iam caepit, quia te mihi reddidit.

Et cap. sequenti.

Teneo igitur te frater, nec mihi te mors aut tempus avellet. Ipsae dulces lachrymae sunt, ipsi fletus iucundi, quibus restinguitur ardor animi, et quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse unquam, aut meminisse sine lachrymis. O amari dies, qui interruptam copulam perditis: o flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis, et individuum mihi comitem perdidistis.

In extremo autem cap. libri, se ait cupere fratrem quamprimum sequi, et e vita emigrare, ut eum conveniat. Ibi inter cetera, Deus bone, quam suaviter? Para hospiti consortium, et quemadmodum hic nobis omnia fuere communia, ita illic quoque dividuum nesciamus. Ne quaeso cupientem tui deseras, properantem exspecta, festinantem adiuva: et si diutius tibi morari videor, accerse. Neque enim unquam prolixius abfuimus a nobis, tu solebas revisere. Nunc quoniam tu redire iam non potes, nos ad te ibimus, aequum est ut officium rependamus.

In filii epitaphio convenit lugere patrem, ut qui magnum solatium perdiderit, quia spem suae


page 239, image: s255

posteritatis amiserit, plorare minus. Narrare item haec poterit: liberalem et indulgentem educationem, curas pro eo noctes atque dies agitatas, delectam nuptiis praestanti corpore puellam, speratos nepotes, honores, opes, auctoritatem, gratiam civium, quae omnia cum ad nihilum ceciderint, sibi dolorem et luctum immensum parere. Locus communis in vanitatem spei. Pollicebitur, se quia diu superesse non possit eius funeri, brevi ad eum in beata loca venturum. Si filius obierit paruus, blandum et ludicrum magis fit epitaphium, habeat illecebras, lusus, et oscula, quibus se cum parvulo vivente pater materue saepenumero oblectaverit. Sanazarius nomine parentum.

Nate patris matrisque amor, et suprema voluptas,
Accipe quae nobis te dare par fuerat.
Busta eheu tristesque notas damus: inuida quando
Mors immaturo fuere te rapuit.

Bembus in Lucilium suum.

O multum dilecte puer, quae dura parenti
Fortuna invidit te superesse tuo?
Quam producebam laetus te sospite vitam:
Erepto peior morte relicta mihi est.

Filii grandioris. L. Q. tom. 2.

Non lachrymis indigne meis, nec honore sepulchri
Rapte mihi ante diem dulcis alumne iaces.
Intra bis denos te ostendit et abstulit annos
Parca ferox, votis insidiata meis.
Nec potuit probitas, nec amoeni gratia vultus
Flectere, non aetas, nec pia turba Deam.
Spes hominum stolidas, tumulavi maestus ephebum,
Qui me debuerat laetus humasse senem.


page 240, image: s256

DE EPITAPHIO INFANTUM, puerorum, adolescentum. CAPUT XXI.

NULLORUM abitus e vita tristior accidit, quam puerorum, et adolescentum: eam ob rem nimirum, quod parentes per eos sese etiam post mortem victuros existimaverant.


[Gap: Greek text]

Et nihil dulcius hominum generi a natura datum est, quam sui cuique liberi, praesertim dum adhuc parui sunt. Est deinde aetas illa seminarium mundi, orbis ornamentum, senectutis voluptas, ludus et solatium. Huc accedit, quod acerbius a tenera aetate natura exigit quod dedit, quam a senibus, qui vitam diuturniorem optare non possunt: nec iam illis perfrui commodis, quae venientes anni secum ferunt. Tot autem malis premuntur, ut illis mors ultro inuocanda sit, ad quam cotidie tendunt. Hinc eleganter apud Ciceronem Cato. Itaque adolescentes mori sic mihi videntur, ut cum aquae multitudine vis flammae opprimitur: senes autem, sicut cum sua sponte, nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur. Et quasi poma ex arboribus, si cruda sunt, vi avelluntur: si matura et cocta, decidunt: sic vitam adolescentibus vis aufert, senibus maturitas. Quo autem brevioris vitae spatium contigerit, eo vehementius nos miseret illorum, ut si 20. 10. 5. 3. tantum anni. Si accesserit vis externa, si submersi, gladio iugulati, si ruina domus elisi, si fame sitive enecti, tum vix a fletu


page 241, image: s257

temperamus: Erit igitur in hoc epitaphio primus et frequentissimus locus querimoniae de incerta vitae longitudine, de inclementia atque inuidia dirae mortis: quae ab utero materno videtur homines insequi, et alium citius, alium tardius insertis unguibus apprehendere. Sunt item loci laudationis a genere, ab indole animi, a pudore, a suavitate morum, a forma liberali, ab artibus, ad quas illa aetas incumbit, a caritate dominorum, patronorum, fratrum, parentum, consanguineorum erga eos. Ad commiserationem iuvabunt dolores, et lacrymae matrum, ac sororum: nec non iucundae collationes a flosculis nobilioribus aestu, vento, imbre, grandine marcidis, prostratis, evulsis. Pythagoras quatuor aetatis gradus constituebat, pueritiam, adolescentiam, corroboratam seu virilem aetatem, senectutem. Primam veri, secundam aestati, tertiam autumno, postremam hiemi similem autumabat. Vere germina frugesque nascuntur, aestate crescunt, autumno ad maturitatem perveniunt, hieme cocti et vieti, cum arbores nudantur foliis, decidunt et moriuntur. Quamobrem haud inepte pueros et adolescentes cum flosculis, rosisque languentibus, ac marcescentibus componimus: siquidem illorum anni florentes, et aetas florida dicitur. Unde factum, ut in eorundem epitaphiis poetae inuitarent hortarenturque viatores ad tumulum aspergendum violis, rosis, et floribus. Sic Virgil. 9. Aeneid. quo loco caedem adolescentis Euryali, et ceruicem in humeros collapsam describit.

Purpureus veluti cum flos succisus aratro


page 242, image: s258

Languescit moriens, Lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.

Interdum tamen gratulamur potius obitum infirmiori aetati, quod non a bonis, verum a multis malis, quibus hominum vita reserta est discesserint. Quod si tempus ullum fuit, quo illud Ciceronis ex epistola 16. lib. 5. verum comperiretur nunc profecto comperitur. Quid est enim, inquit, iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi, hoc gravissimo et pestilentissimo anno adolescentem aut puerum mortuum, qui mihi non a diis immortalibus ereptus ex his miseriis atque iniquissima conditione vitae videretur.

Luciani in Callimachum quinquennem puerum
[Gap: Greek text]
, etc [Abbr.: et cetera] .

sic latine sonat.

Nil me sollicitum, post quintam barbara messem
Mors puerum e vivis Callimachum rapuit:
Tu cave me plores: pauco qui tempore vixi,
Pauca etiam vidi sustinuique mala.

Martialis in Glauciam libertum Melioris lib. 6.

Libertus Melioris ille notus
Tota qui cecidit dolente Roma,
Cari deliciae breves patroni,
Sub hoc marmore Glaucias humatus
Iuncto Flaminiae iacet sepulchro.
Castus moribus, integer pudore,
Velox ingenio, decore felix,
Bis senis modo messibus peractis
Vix unum puer applicabat annum,
Ni fles talia, nil fleas Viator.

Eodem libro in Eutychium puerum. Aliud in Urbicum puerum lib. 7. in extremo. Sed venustissimum Cottae in Quinterium.


page 243, image: s259

Me longe effigie venustiorem
Narcissi, vel Apollinis comati,
Parearum Lachesis nimis severa
Isti Quinterium dedit sepulchro.
Cur non flosculus exeam requiris,
Cum tantum fuerim puer decorus?
Tellus est nimis arida, o viator
Nostri facta perustione amoris:
Sed si lacrymulis tuis madescet,
Forsan flos novus ibit e sepulchro.

Toscanus.

Blandidulus, nitidus, pulcher, dulcissimus infans,
Deliciae matris, deliciaeque patris,
Hic situs est teneris raptus Lucillius annis,
Ut rosa quae subitis imbribus icta cadit.

Lege tumulum Aurelii infantuli apud Iovianum, ubi mater queritur ad sepulcrum. Suavissimum hoc Macedonii, in quo infans a partu statim extinctus, Lucinam, et terram alloquitur, se utrique satisfecisse. Illi quod natus, huic quod mox sepultus. Et nescio tamen, inquit, quo vadam, neque novi vos, neque scio cuius, aut quis sim, aut unde venerim.


[Gap: Greek text]

Adolescentis L. Q. tom. 1.

Iulius hic iaceo, primae quem flore iuventae
Decerpsit, rapida mors inimica manu.
Si spectes annos, iuvenem me fata tulerunt:
Si ingenium, dices me periisse senem.


page 244, image: s260

DE EPITAPHIO AMICI. CAPUT XXII.

SCRIPTUM est in monostichis graecis, amicum velut Deum nobis colendum: ingentem esse thesaurum, et possessionem longe omnium pulcherrimam. Nullum tantum in vita solatium, quam habere qui cum agere, et communicare ut tecum ipso possis: qui sit alter tu: qui rebus tuis aduersis aeque contristetur, secundis et ad voluntatem fluentibus aeque gaudeat: cui nihil sit abs te seiunctum: qui libenter sua morte vitam tuam redimeret. Talis omnino est, quem amicum nominamus: eum qui perdit, detrimentum accipit nimis magnum. Sed officii est, ut quem viventem dilexeris, et a quo tanto amore dilectus fueris, eius mortui memoriam ne sinas mori: verum eidem, quomodo potest, vitam restituas: carmine autem etiam mortui tempus in omne vivunt. Continebit tumulus amici piam et lacrymabilem querelam huius acerbissimi discidii. Amisisse nos fati atrocitate partem corporis nostri, dimidium animae, decus et praesidium, nos ipsos. Nullos unquam fratres amasse inter se ardentius: summam fuisse consensionem studiorum, sententiarum, voluntatum. Contemnemus prae amicitia nostra Pyladem et Orestem, Theseum et Pirithoum. Denique dolorem ex illius discessu, et praesentiae desiderium, quanta maxima poterimus energia, et efficacitate declarabimus. Exemplum nullum


page 245, image: s261

melius invenio hoc ipso: videtur enim esse epitaphium plane. Capite 14. idem alia de causa posuimus.

Ablatus mihi Crispus est, amici:
Pro quo si pretium dari liceret,
Nostros dividerem libenter annos.
Nunc pars optima me mei reliquit
Crispus praesidium meum, voluptas,
Pectus, deliciae: nihil sine illo
Laetum mens mea iam putavit esse.
Consumptus male, debilisque vivam,
Plusquam dimidium mei recessit.

Incerti.


[Gap: Greek text]

DE IOCOSIS ET SALSIS Epitaphiis. CAPUT XXIII.

ACULEI, risus, et facetiae non videntur incidere in epitaphia: at reliquae virtutes epigrammatum omnes. Sunt tamen nonnulla tempora, quibus poetae in sepultos iocantur, liberiusque ludunt. Si fuerint agresti et inhumano ingenio, monstrosi, scurrae: si aliquo malo, et omnibus noto facinore astricti: si scortatores, avari, ebriosi, maledici, superbi, decoctores, usurarii, tyranni,


page 246, image: s262

haeresiarchae, proditores. In quo genere videndum est, quam Christianismus noster facultatem nobis largiatur: imitandumque interdum exemplum Martialis, ut parcamus personis, dicamus de vitiis. Nonnumquam ex nomine mortuorum, paupertate, pusilla statura, ingenio, moribus, eventu aliquo ridendi ansam arripiunt. Complura scripta legas in Timonem, hominem perpetuo quodam in omnes imbutum odio, unde
[Gap: Greek text]
dictus est: e quibus ista tria brevissima ad eius naturam exprimendam praeclare excogitata accipito.

Ptolemaei.


[Gap: Greek text]

Incerti.


[Gap: Greek text]

Incerti.


[Gap: Greek text]

Antipatri in anum ebriosam.
[Gap: Greek text]
ex huius sepulchro eminebat poculum sculptum: ait poeta, bibulam istam Maronidem et garrulam non dolere ob filiorum et mariti egestatem: sed hoc unum dolere, quod crater ille non sit vini plenus.

In Vesbiam iracundam mulierem. [Note: L. Q. tom. 1.]

Tres habuit furias quondam, sed Vesbia manes
Ut petiit, furias quatuor orcus habet.


page 247, image: s263

Iuliani Expraefecti Aegypti in Archilochum, cuius nota maledicentia, hoc est, quemadmodum alia quoque ab aliis in eundem poetam, Archilochica plane epitaphia, eiusdem paene argumenti scripta sunt lib. 3. Anthol. Monet Cerberum, ut qui aliorum umbras latratu terret, ipse hanc formidabilem umbram timeat. Cave tibi, inquit, a iambis eius, nosti vim vocis ipsius, quando una Lycambae navis duas tibi eiusdem filias (quas cum fratre ad suspendium adegerat) attulit.
[Gap: Greek text]
etc [Abbr.: et cetera] .

DOCTRINAE EPITAPHICAE Appendix. CAPUT XXIV.

QUI dicti sunt modi tres poematum, cadunt omnes in epitaphia: nam et solus poeta loquitur, et simul sermonem aliis affingit, et ipse tacens,
[Gap: Greek text]
loquentes alios facit. Loquitur autem poeta cum Musa, cum mortuo, cum viatore, cum genio defuncti, cum virtute simpliciter, aut cum ea virtute, qua mortuus fuit conspicuus, iustitia, pietate, constantia, etc [Abbr.: et cetera] . qui quidem tertius est modus, non secundus: poeta enim hic est instar personae cuiuspiam, nec poetae rationem habet. Musa seu Virtus, et ipse etiam extinctus, et in graecis saepe tumuli loquuntur cum viatore. Iucundus est ille modus, cum ipsum mortuum


page 248, image: s264

suos consolantem inducimus, ut filius matrem plorantem ad tumulum in hoc.

Incerti. A.
[Gap: Greek text]
B.
[Gap: Greek text]
A.
[Gap: Greek text]

Interdum viator solus, tumulus solus, mortuus solus, sacerdos solus, Musa sola, Virtus sola, ut in tumulo Aiacis, quem transtulit Alciatus in emblem. 98. Ad maternum tumulum loquuntur filii, ad filiorum sepulcra mater: ad uxorum mariti, et vicissim ad maritorum uxores: atque harum quas enumeravimus formarum, multarum saltem, si non omnium, exempla ostendimus. Si quae varietas praeterea legendo occurrerit, notetur, et scribendo reddatur. Inveniuntur apud Ovidium in epistolis heroidum brevia et elegantia epitaphia, quibus heroinas illas suos casus exponentes facit poeta. Tale est Didonis, quod etiam 3. Fastor. reperitur.

Praebuit Aeneas et causam mortis, et ensem,
Ipsa sua Dido concidit usa manu.

Hypermnestrae.

Exul Hypermnestra pretium pietatis iniquum,
Quam fratri mortem depulit, ipsa tulit.

Caietae in 14. Metamorph.

Hic me Caietam notae pietatis alumnus
Ereptam Argolico quo debuit, igne cremavit.


page 249, image: s265

In graecis epitaphiis obseruavi iuvenum utriusque sexus annos, menses et dies vitae poni ad commovendam miserationem: quod ipsum non negligitur a Latinis, et cum soluta oratione epitaphia scribuntur, id sollemne est. Et quia antiqui mortuorum tumulis eius artis instrumenta insculpebant, quam illi exercuissent, ut piscatorum retia et remum, nautarum naves, lignatorum securim, potatorum dolium, agricolarum aratrum, ducum autem et virorum fortium aquilas, leones, ob virtutis et praestantiae similitudinem, possumus eo alludere. Venuste autem eiusmodi animalia loquuntur, ut leo super tumulo leonidae.

Simonidae.
[Gap: Greek text]

Incerti.
[Gap: Greek text]

Solent adhuc poetae illi antiqui, levem terram optare mortuis, et quietem ossibus, quasi in iis resideret sensus aliquis.

Virgilius ecloga 10.

o mihi tum quam molliter ossa quiescent.

Tibullus.

Et bene discedens dicet placideque quiescas,
Terraque securae sit super ossa levis.

Propertius.

Sit tibi terra levis mulier dignissima vita.

Alibi.

Ut mihi non Ullo pondere terra foret.


page 250, image: s266

Ovid.

Et patris Anchisae molliter ossa cubent.

Idem in mortem Tibulli.

Ossa quieta precor tuta requiescere in urna
Et sit humus cineri non onerosa piae.

Martial.

Mollia nec rigidus cespes tegat ossa, nec illi
Terra gravis fueris, non fuit illa tibi.

Quomodo id Graeci faciant, legendis epitaphiis 3. lib. tu ipse notabis. Nos animae requiem sempiternam precabimur. Illud item magnae voluptati est poetis mansuetioribus, animantes quasdam epitaphiis prosequi, in quibus illi sua ingenia experiuntur, suosque mirificos illos lepores ostentant. Luctus passeris apud Catullum, psittaci apud Ovidium, columbae apud Papinium, sturni apud Iovianum, et aviculae Liguris, quid sunt nisi illarum volucrum epitaphia? Est etiam in 3. Anthol. titulus,
[Gap: Greek text]
et ibi in picam, in cicadam, in gallum, in hirundinem, in perdicem, etc [Abbr.: et cetera] . Verumtamen canibus et catellis potissimum hic defertur honos, propter insignem fidelitatem, et amorem erga dominos. Cetera praeteribo, mentionem videlicet libaminum, crinium, coronarum in epitaphiis. Vide dialogos funebres meos.


[Gap desc: illustration]


page 249, image: s267