6 Oktober 2003 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check
12 February 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check completed, semantic tagging added

POETICARUM INSTITUTIONUM LIBER PRIMUS.

DE NECESSITATE ARTIS. CAPUT I.

POETICAM veteres illi quendam impetum, incitationemve cum ingenio seu natura coniunctam existimarunt. Eam incitationem Graeci
[Gap: Greek text]
nostri furorem poeticum appellare voluerunt: et ipsi poetae per Heliconem, Parnassum montes, Permessum, Castalium, etc [Abbr.: et cetera] . flumina et fontes suos aliud nihil monuerunt, quam se id quod efficerent, unius naturae divinitus agitatae beneficio efficere. M. Tullius vocat concitationem, inflammationem animorum, quae declaret in ipsis animis vim inesse divinam, et quendam quasi afflatum furoris. Ex quo etiam scripsit oratione pro Archia. Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia, et doctrina et praeceptis constare: poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu afflari. In 1. Tuscul. ait eos gravia plenaque carmina caelesti


page 2, image: s018

mentis instinctu fundere. Fuerunt item Orpheus, Linus, Musaeus, Homerus poetae clarissimi pluribus ante saeculis, quam ullae praeceptiones poeticae apparuerunt. Et ut absoluam, vulgo in ore est: poetas nasci, oratores fieri.

Verumenimvero ut insit admiranda quaedam et divina vis excellentium poetarum ingeniis, sicut inest: (ne tot sapientes nihil vidisse dicamus) nihilominus artificio etiam locum relinqui, satis indicat, quod tum antiqui, tum recentes, non minus poeticae, quam aliarum facultatum leges rationemque docendo tradiderunt. Horatius allata quaestione, naturane an ars plus ad carminis laudem proficeret, alteram ab altera separari ac divelli non posse asseruit.

ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quod prosit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice.

Congruunt cum his illa Simyli apud Stobaeum, quamquam universe, non tantum de studio poeticae prolata.


[Gap: Greek text]
Sine arte nusquam omnino natura est satis,
Quodcunque tandem studium nominaveris.
Nec ars adempta natura quidquam potest.

Ars tanquam certissima dux viam demonstrat: quam si fideliter sequemur, numquam offendemus. Et quamuis non pauca sunt, quae nullis praeceptionibus pariuntur, propterea quod a natura inseruntur, nihilominus eadem naturae dona ab arte magistra


page 3, image: s019

perficiuntur. Ceterum quomodo in philosophia res e diversis elementis coagmentatas ex eo videmus accipere vocabulum, quod in unaquaque partes habet potiores: sic quoniam veteres illum mentis concitate spiritum in poeta plurimum valere animadvertebant, quem cura et industria comitarentur, non antecederent, quod erat maius, id etiam solum esse affirmarunt. Ergo poetica nec soluta legibus temere vagatur: nec legibus tota constringitur: et cum naturam sive ingenium maxime, inprimisque desideret, ut ne quid ad perfectionem desit, artem quoque, et praeterea laborem, exercitationem, imitationem deposcit. Quo nonnulli referendum opinantur, quod Pindarus cecinit, poetas lacte simul et melle pasci. Lac enim foecundam, uberem, et suavem naturam, mel ipsum artificium et proficiendi conatum videri: quandoquidem citra studium, laborem atque diligentiam mel nequaquam comparatur.

NOTATIO, ET NATURA Poetices. CAPUT II.

POETAE nomen
[Gap: Greek text]
deflexum est. Quam vocem facere et fingere cum interpretentur, poeta nobis factor et fictor sive imitator, et poetica proinde ars faciendi et fingendi five imitandi exponetur, Fingere enim seu effingere est imitari: nempe rem illam, cuius imago et similitudo fingitur: et qui imitatur, effingit quippiam.


page 4, image: s020

Quod quale in hac nostra disciplina sit, deinceps dilucidius intelligetur. Cum igitur artes reliquae omnes, quae vel factione, vel imitatione constant, propter communem verbi,
[Gap: Greek text]
inquam, potestatem poeticae, ipsi vero earundem artifices poetae appellari possint, tenendum est, solam scientiam, quae dulci, ac certis numeris temperata oratione vitam atque mores hominum effictos explanat, et tanquam depingit, seu quae mores et studia hominum fictis rebus ac personis tractat, quia utrumque excellentissime praestat, proprium hoc sortiri nomen, quique id praestare norunt, solos poetas nuncupari. Sic cum omnis locutio sit oratio, nihilominus unius eloquentis locutio hoc proprio signata nomine est: quia nimirum ornatu, copia, gravitate praecellit: cuius auctores soli, oratores dicuntur. Similiter quoniam res ipsas non tam narrando intelligentiae hominum subicere, quam faciendo et procreando quodammodo, in eorum conspectu videntur collocare: cum non tantummodo rerum exstantium formas et simulacra elegantissime imitando consequantur, et exprimant: sed insuper non exstantium, quae tamen extare possent, et ita possent (quod quidem magis ipsorum est officium) novas, mirificas omnino species, ac similitudines praeclaro quodam modo progignant, et tanquam e nihilo res fingendo producant, altera illa significatio
[Gap: Greek text]
facere scilicet, peraeque
[Gap: Greek text]
in poeticam poetasque convenit. Non aliena est huic loco sententia Eustathii in 1. Iliad. de poetae vocabulo magnifice praedicantis.


page 5, image: s021


[Gap: Greek text]
generatim est facere: proprie tamen, et singulari ratione poei=n dicuntur, qui carmina faciunt: ob eorum videlicet in eo genere faciendi praeclaram eloquentiam ac divinitatem quandam

Sit ergo poetica, Ars, hominum actiones effingens, easque ad vitam instituendam carminibus explicans. Quod de actionibus dicitur, cave de probis dumtaxat accipias. Est enim quando rerum
[Gap: Greek text]
et necessitas, et decorum personarum requirit, ut improbos quoque imitentur, et afferant in medium, quae nec honesta sunt, nec laudabilia: qualia sunt videlicet serui nequam, senes avari, duces ignavi aut praefidentes [(printer); sic: praesidentes] , adulteri, ebriosi, proditores, impii, profusi, garruli, etc [Abbr.: et cetera] . Verum istuc eo fine quo historiarum scriptores crudeliter, impie, stulte, incontinenter ac turpiter patrata una cum clementer, pie, prudenter, moderate et honeste factis commemorant. Eodem quo philosophi, quo theologi, qui in virtute tradenda vitia quoque demonstrant: illam quidem ut consectemur: haec ut fugiamus: quorum utrumque, nisi utrumvis noverimus, facere qui tandem possumus? Qui res ab honestate remotas tantum scriptitant (ut quidam, totos etiam libros nequitiis amatoriis compleverunt) illi profecto arte, quae nisi commendanda praecipit, per summam licentiam abutuntur, eorumque lectione adolescentulis ad concipiendas libidinum flammas propter imbecillitatem consilii paratioribus


page 6, image: s022

abstinendum est. Quare ut ad superiora redeam, non quem imitentur, quid narrent, quid agant poetae: sed quamobrem; qua mente, quibusque rationibus, hoc intuendum est. Humanarum rerum statum ponere ante oculos student: in quibus dici nequit quam multa, quam diversa omnium virtutum vitiorumque exempla versentur, quam dissimilia studia vigeant: quando alii honesta, alii iucunda, alii utilia, alii etiam nefanda vel utilitatis vel iucunditatis obiecta specie in fraudem acti amplectuntur: et hi privatis, illi publicis commodis inseruiunt. Huc facit quod scribit Plutarchus. Poesis, inquit, est imitatio morum et vitarum hominum non perfectorum aut sincerorum, aut ab omni reprehensione immunium: sed in quibus locum habeat multum perturbationum, opinionum, mendaciorum, ignorationum: quae tamen ii ob naturae bonitatem saepenumero corrigunt. Iam imitatio seu fictio poeticam ab iis artibus secernit, quae imitatione nulla continentur carmen ab his, quae tametsi imitantur et fingunt, ut dialogi, metrum tamen non adhibent. Idcirco si vel imitatio, vel carmen abfuerit, poesis nulla erit.

At vero usus, quem penes arbitrium est, et ius [(printer); sic: vis] et norma loquendi, poetas nominare consuevit, qui tantum norunt metra funditare, quique
[Gap: Greek text]
nihil valent. Hos docti versificatores vocant. Vulgi morem nos quoque per hos libros saepissime tenebimus, et de poeta ac poesi perinde loquemur, quasi
[Gap: Greek text]
esset metra tantum componere, seu
[Gap: Greek text]
quae notio postea huic verbo afficta creditur. Quia enim poihtai\ [(printer); sic: poitai\] fictores illi uterentur


page 7, image: s023


[Gap: Greek text]
idcirco
[Gap: Greek text]
dictus est
[Gap: Greek text]
Quod (metro, inquam, uti) quamquam est necessarium, ipsum tamen per se, ut infra docebo, non sufficit.

POETAM NECESSArio imitari. CAPUT III.

QUI metro seu carmine nihil imitantur, nihil fingunt: solum disputant ac docent, artisue alicuius praecepta disserunt, sive aliud quippiam scriptione metrica persequuntur, quorum ingens reperitur numerus, videndum est ecquid in ordinem poetarum recipiendi sint. Aristoteles Homero, ait, et Empedocli nihil commune est praeter metrum. Quapropter illum quidem poetam iustum est nominare, hunc vero physiologum (hoc est naturae explicatorem: siquidem de natura libros versibus confecit) non poetam. His duobus Graecis Virgilius et Lucretius Latini respondent. Ut namque Homerus praelia ad Troiam, et errores Ulyssis: sic noster Maro
[Gap: Greek text]
errores Aeneae per maria, per terras primum, deinde eiusdem in Italia pugnata bella decantavit. Lucretius vero similiter Empedocli de rerum natura versus elaboravit. Immo enimvero unus idemque Virgilius in Aeneide quidem Homerum, ut posuimus, in Georgicis (tametsi longe aliam materiam, rusticam scilicet exsequitur) Empedoclem nobis exhibet. Rursum Aristoteles, ut sinistrum vulgi iudicium damnaret, arbitrantis


page 8, image: s024

id nominandum poema, quod esset metricum, asserit historicum et poetam non hoc differre, quod hic metris illigatam, ille solutam ac liberam orationem usurpet: quia licet, inquit, Herodoti scripta ad metrum redigere, et manebit tamen historia, ut prius, non poema. Sententia igitur tanti viri, cum metro quippiam aliud, nempe imitatio inest in poemate, extra quam poematis nomen amitteret. Ea vero nulla cernitur in historia. Qua de orationibus, fas est historicis talem iis affingere, quos oratores nonnumquam inducunt, non modo quali potuissent uti, verum etiam quali debuissent. Atque in istiusmodi orationibus effingendis eorum artificium paene totum consumitur. Et in eo quidem similitudinem poetarum tenent; qui idem institutum non in orationibus duntaxat, quas personis attribuunt, sed in tota quoque narratione custodiunt: cum historicis negatum sit quidquam proferre, quod factum non sit, quantusvis verisimile videatur. Plutarchus homo in disciplinis gravi auctoritate, ut ait Gellius, cum Aristotele consentit lib. de aud. poet. Statuit enim Empedoclem, Parmenidem in Physicis, Nicandrum in Theriacis, Theognidem in sententiis illis moralibus non poema, sed versus tantum condere, et ab arte poetica mutuari solum numeros pro vehiculo, ut pedestris incessus humilitatem effugiant. Quomodo nimirum qui de obscuritate naturae polite et copiose disputat, illam copiam et nitorem ab oratore mutuum sumit, ut in 1. de orat. Crassus ostendit. Igitur fabulosa fictio erit tamquam forma et anima poeseos, cum fingere magis, quam versificari poetam reddat. Quocirca


page 9, image: s025

recte idem Plutarchus. Etenim sacrificia quaedam novimus choris et tibiis carentia: poesin fabularum et figmentorum expertem non novimus. Itaque Socrates quibusdam somniis ad scribendum carmen compulsus, quum ipse, ut qui per omnem vitam pro veritate decertasset, facultate probabiliter fingendi destitueretur, Aesopi fabellas argumentum sibi delegit: poesin non putans eam, a qua abesset fictio. Vidit hoc ipsum Germanorum natio: cui poema sonat ein gedicht / poeta ein dichter non autem verschmacher [(printer); sic: verschmächer] oder reimer. Ac versus ideo poetae assumunt, quod sciunt, omnes natura oblectari numeris, numeroseque composita ob egregiam suavitatem libentius legi, ac firmius animo ac memoria retineri. Propter sublimitatem quoque, elationem et amplitudinem, ad quam accommodatus est versus: in quo summissioni et humilitati solutae orationis opponitur. Ac de carminis quidem iucunditate pulchre Isocrates exordio Euagorae disseruit. Nec profecto iure diceremus poesin picturam, si carmine tantum absolueretur, sine ullis fabulae, velut quibusdam lineamentis. Ideo autem picturae nomen ei datur, quoniam perinde ut in tabella, humanarum actionum effigies quasdam, rerumque simulacra oratione dulci exprimere et ante oculos statuere consuevit: quare non pictura tantum, sed loquens pictura appellatur.

POETAM EX NECESSITATE ADhibere carmen, et de ordinibus Poetarum.


page 10, image: s026

CAPUT IV.

NON quia plus valet imitatio, quam carmen sive metrum, idcirco illa tantum requiritur. Demosthenes pronuntiationi primas, secundas, tertias concedebat in eloquentia: ergo alias partes non desiderabat? Qui Asinum aureum Apulei solutam quandam poesin, Lucianum quendam solutum Aristophanem esse iudicant: item Sosilheum et Terpandrum Rhodios, Xenarchum et Sophronem soluta scriptione poemata dedisse, Aesopum apud Philostratum poetam nominari confirmant, his ita occurrimus. Hos et alios eiusdem classis non aliter, quam pictores, mimos imitatoresque caeteros propter usum nominis, generalemque significatum scilicet, de quo supra disputatum est, poetas appellari posse. Lucianus quidem ipsemet dialogo qui inscribitur, Contra eum qui dixerat, Prometheus es in verbis, fatetur se prorsus diversa coniungere, comoediam, dialogo. Spectata materia, se esse Comicum: considerata orationis forma, non esse. Quod si materia sola, dicam amplius, si materia
[Gap: Greek text]
explicata poetam efficit, Lucianus esto poeta Comicus: quem tamen esse se ipsemet perspicue inficiatur. Oportet astrictam metro orationem aut omnium scriptorum communem, aut quorundam propriam ac peculiarem haberi, quando solutae est
[Gap: Greek text]
illamque ex altera parte respicit. Atqui non apparet, quibus eam iustius tribuamus, quam poetis: quae proinde merito, ac summo iure, poetarum seu poetica oratio nominatur. Si quis M. Tullii


page 11, image: s027

dialogos de Orat. de Legibus, de Amicitia, do Senectute poemata, Ciceronem ipsum propterea poetam vocaret, an non putaremus hunc ad gentiles et agnatos deducendum? Rideantur ergo, qui Platoni ob dialogos eius, poeticam quasi civitatem dare non verentur. Adhuc, an quemadmodum dramatiko\n, sic [(printer); sic: sive] etiam e)xhghmatiko\n, aut mikto\n poema soluta oratione contexi possit? Potestne, inquam, fieri heroicum seu epicum, ut carmen absit? Virgilium narrant Aeneidem prius solutis verbis composuisse. Eratne tum poema? Quod si sola imitatio postulatur, quomodo dialogos, qui respondent dramatis, sic epicum quoque absque metro componi posse fatendum erit. Nec vident isti, se, dum carmen tollunt, aut certe non esse necessarium nugantur, tot ornamentis spoliare poesin: quae, si carmen non requiritur, nec ipsa requirentur, cum nisi in carmine, et cum carmine consistere nequeant. Atqui illa ornamenta a poetis non postulari, mendacium est. Consequitur itaque, ut carmen quoque, in quo illa nituntur, abesse a poesi nullo modo debeat: non solum quia proprium est eius instrumentum, et communis usus id approbavit, verum etiam quia poeseos essentiam cum imitatione constituit. Nec si soluta oratio abesse potest ab historia (nam Herodoti historia versibus explicata nihilominus erit historia, teste Aristotele) idcirco metrum quoque abesse poterit a poesi. Nec vicissim, si Herodotus cum versibus manebit historicus, ideo etiam Homerus, Sophocles, et aliis sine versibus manebunt poetae.


page 12, image: s028

Et quia poetarum ordines varii sunt, iique magnam partem a genere carminis nomen ferunt, age videamus, quid de his illustres auctores senserint. Quatuor potissimum genera videtur voluisse in Orat. perf. M. Tullius, Epicos sive Heroicos, Iambographos, Tragicos, Lyricos sive Melicos: in quorum primo principem numerat Homerum, in altero Archilochum, in tertio Sophoclem, in postremo Pindarum. In libello de opt. gen. orat. recensuit Tragicos, Comicos, Epicos, Melicos, Dithyrambicos. Quo loco pro ratione instituti fuit in enumerando accuratior, et ut credibile est, Iambographos Comicorum nomine complexus est: propterea quod in comoedia iambi usus est frequentissimus. Horatius ad Pisones adduxit in medium sex ordines. Heroicos, Elegiacos, Lyricos, Iambicos, Comicos, Tragicos. Dithyrambicos ideo praetermisit, quod ea aetate nemo factitaret id genus poemata. Diomedes Grammaticus sex omnino carminum qualitates atque species statuit, e quibus totidem poetarum classes orirentur. Caesius Bassus octo. Lycophronis explicator undecim: de quibus Gyrald. dialogo 1. hist. poetarum. Divisio illa secundum spiritum, secundum aetatem, secundum subiectum, est Scalig. libro primo, capite 2. In quo recte dictum,
[Gap: Greek text]
narrativum, activum, mixtum cum sint modi quidam, quibus utitur imitatio, non posse haberi pro differentiis generum poetices, seu poetarum. Ceterum si poetae vis et facultas in fictione ducenda est potius: fi item poeta immerito appellatur, qui imitatione


page 13, image: s029

caret, probari utique non poterunt divisiones illae, quae vel materiam, vel genus carminis tantummodo considerant, eaque diversitate poetarum discrimina metiuntur. Etsi enim carmen ita a poeta suscipitur, ut omittere non liceat, ipsum tamen honorem ac nomen poetae, non magis cuiquam conciliat, quam corpus humanum cuipiam dat esse hominem, si animus consilii et intelligentiae compos defuerit. Quod si quis secum attentius perpendat, quid muneris poeta verus exerceat, nempe hominum actiones imitando exprimere, quae aut honestae sint et bonae, aut inhonestae et malae, (eo modo quem cap. 2. demonstravimus, cum exemplis sententiam illustraremus) atque ideo aut laude aut vituperatione afficiendae: tria potissimum poetarum genera, epicum, comicum, tragicum inveniet.

QUAE MATERIA POETAE. CAPUT V.

CICERO I. de Orat. eandem prope, hoc est, aeque amplam, vagam, longe lateque diffusam poetae, quam oratori materiam subiecit his verbis: Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior: multis ornandi generibus socius ac paene par: in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circum scribat, aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari qua velit. Iam porro notum est, quid et quantum in illa eruditissima disputatione L. Crassus Oratori,


page 14, image: s030

id est, eloquenti permiserit, in quo regnare possit eius oratio, thesin puta et hypothesin: breviter, res omnes. Et sane cum historiam poetarum evoluimus, nihil propemodum, seu supra lunae orbem et aeternum, seu infra, et fluxum caducumque sit, astricto dicendi genere non comprehensum et explicatum videmus.

Quod cum ita sit, nihilominus de materia poetae angustius, et ad definitionem huius
[Gap: Greek text]
ut Plutarchus vocat, atque ad officium poetae aliquanto accommodatius disserendum est. E quo tamen sermone nostro, quam multae adhuc, quam magnae, quam variae res poetae subiciantur elucebit. Saepius hactenus inculcatum est, solere poetas hominum actiones imitari: ea scilicet, quae fieri et agi ab hominibus possunt: adde, ita ut possunt, vel ut debent. In his effingendis, et ad usum atque commodum vitae exprimendis eorum cura, labor, industria se intendit, et haec nimirum est illorum materia, actiones humanae. Inde sit, ut iisdem bonarum malarumque, fugiendarum et expetendarum rerum perutilis sit, et pernecessaria cognitio: perindeque illis, ut oratoribus discenda philosophia de moribus: quandoquidem ex affectionibus ac moribus humanae actiones proveniunt: quarum aliae studiosae, aliae vitiosae dicuntur. Assumet igitur poeta quantumcunque opus fuerit a magistris illis moralibus, et rem e Socraticis chartis petet, ut scribendi recte, sapere sit et principium et fons: eoque modo officium docebit, ut divisiones, definitiones, ratiocinationes, interrogationes funditus repudians, compositissima oratione


page 15, image: s031

exemplisque pulcherrimis a se vel primum excogitatis, vel ingeniosis fictionibus amplificatis et illustratis, et quodammodo conditis etiam diversos animi motus misceat, et lectores sive spectatores vel alliciat, vel rapiat quo placuerit. Hinc est, quod viri sapientes poesin quandam esse philosophiam, fabularum inuolucris tectam asserverunt. At vero cum artes ac disciplinae omnes ad naturam humanam adiuvandam perficiendamque pertineant, quaenam scientia poetis non concedetur? Videlicet Homerus et Virgilius hominum diversissimorum actiones, sermones, ingenia, mores, affectus, studia imitari: illi de superis, mediis, infimis. illi de naturalibus, de caelestibus, de regionibus, civitatibus, legibus, artibus, institutis, virtutibus, vitiis scribere quidquam potuissent, nisi multarum doctrinarum, atque universarum paene rerum periti extitissent. Non pertractabit ullam artem poeta, ut poeta, sed disciplinis quae sunt libero dignae sese perpoliet cumulabitque, inde tanquam gemmis poema suum variabit ac distinguet, et velut aliud agens, illis ornamentis carmen suum verecundem asperget: facietque ut omnes intelligant, eum minime rudem, et in praeclaris cognitionibus non prorsus hospitem ad poemata componenda accessisse.


page 16, image: s032

QUIS SIT POETAE FINIS. CAPUT VI.

POETA est
[Gap: Greek text]
quoniam poesis praecipue est
[Gap: Greek text]
et a Plutarcho
[Gap: Greek text]
ars imitatrix; sive ars in imitatione posita vocatur, et ab Aristotele ex imitatione orta dicitur. Horatius insuper egregium poetam doctum imitatorem nominavit. Huiusmodi imitatio admirationem ac delectationem gignit. Quae si sola quaereretur a poetis (ut falso affirmabat Eratosthenes, quamuis nonnulla voluptatis tantum gratia fingere liceat in poemate) non iniuria eam solam statueremus finem ultimum, et imitationem medium. Nunc qui sunt germani poetae, humanarum actionum effictione vitam nostram conantur excolere, non sine delectatione: cuius causa etiam carminibus utuntur: docere, inquam, volunt, idque potius, et delectare simul. Ea propter poetarum finis erit compositus: ut dicamus, poetis esse scopum docere et delectare: sed per imitationem, et carmen velut conditiones penitus necessarias. Quocirca fines illos simplices, docere tantum, delectare tantum iis relinquemus, qui veri ac legitimi poetae non sunt: quamquam hoc nomine ab eruditis quoque, non solum ab indoctis persaepe appellentur: quorum nos morem hisce libris frequentamus, et ita facturos cap. 2. in extremo supra promisimus. Sic de poetis locutus est Horatius.


page 17, image: s033

Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.

Distincte et manifeste tres fines adducit, quorum postremum ipse mox commendat, ceterisque anteponit.

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

Potest tamen etiam delectando docere poeta: quandoquidem omnis oratio nos aliquid scire facit: et docendo delectare, quamuis non imitetur: ut delectant Virgil. in Georg. Lucretius, Manilius, et qui sunt eiusdem familiae: multae enim illecebrae carminum, multae suavitates. At nos de morum doctrina loquimur, a qua imitationem seiungi non patimur. Quare et Horatius in illis versibus paulo ante prolatis, ut certum doctrinae genus intelligeremus, verbum (prodesse) quam (docere) maluit. Apertius autem in secundo, cum dixit: et idonea dicere vitae. Rerum certe naturalium, et istiusmodi aliae eruditiones obscurae atque difficiles, ad vitam moderandam accommodatae non sunt: quippe quae nec meliorem quemquam, nec deteriorem conciliant.

Quod deinde Flaccus ait in ead. epist. poema animis iuvandis, hoc est, delectandis esse natum, et idcirco cum symphonia componit, quae propter solam utique voluptatem reperta est, id propterea dictum scire licet, quod cum vates saepe tantum indulgeant fictionibus, ut quae simplicius multo doceri potuissent, ea variis commentis vestiant, et undique omnibus elegantiis ornamentisque operiant (vulgo gratificantes, cui semper iucunda magis quam utilia sunt in amoribus: et quod salutarem doctrinam


page 18, image: s034

nisi leporibus et oblectamentis multimodis respersam facile aspernatur) videntur rem ad unam duntaxat voluptatem excitandam suscepisse. Nihilominus indiserta prudentia stultae loquacitati numquam non anteferri debet.

At enim quomodo dicimus delectare poetas, cum nunc quidem iracundiam concitent, nunc fletum excutiant, nunc odium inflamment, nunc dolorem, timorem, et alias demum affectiones laetitiae delectationique contrarias commoveant? Intelligendum est, etiam in istis motibus ac perturbationibus poetam delectare: non certe, quia crudelitas, ira, horror, metus habeant villam in se voluptatem: sed quia dulce est hominibus ipsum artificium, quo quidem ad istiusmodi affectus volentes ac nolentes se impelli sentiunt. Ipsum porro artificium est scita et accurata imitatio: quae, ut ait Plutarchus, sive pulchrae, sive turpis rei similitudinem exprimat, laudatur. Sed hac de re denuo, ubi de tragoedia disputabitur, et Plutarchus multa lib. de aud. poet.

Iam quemadmodum oratio nostra possit imitari perspicuum fit ex eo, quod scribit Aristoteles: sermonem esse mentis nostrae interpretem atque nuntium, et verba esse notas (symbola ille vocat) sensuum animi. Sensus autem cogitationesque nostrae ideas, similitudines, imagines rerum concipiunt, qui conceptus philosophis nostratibus, latinis notiones, Graecis
[Gap: Greek text]
Difficillimum sane negotium, ac perquam laboriosum, perinde rem animo complecti, ac si oculis ipsis intuerere. Induendi affectus diversi prorsusque pugnantes: suscipiendae


page 19, image: s035

variorum hominum personae: mille modis versandus et commutandus animus. Quae nisi ingeniosus, prudens, sapiens, eruditus, nemo faciet. At faciunt Poetae. Qulaes igitur eos existimare convenit? Imitatur item histrionica mores, affectus, motus corporis, actiones, personas, adhibita voce, vultu, et venusta moderatione totius corporis, accommodate ad persuasiones spectatorum. Poetica imitatio tacita est, vocem, vultum, gestum non habet: sermone tantum scripto mores actionesque humanas refert. Verumtamen ambae, illa audientibus, et spectantibus: haec legentibus imagines rerum ingenerant: estque histrionica tanquam famula et ministra poeticae: nec ista illa, sed illa ista indiget.

QUID DISTENT POEMA et Poesis. CAPUT VII.

ERUDITORUM nonnulli hoc discriminis agnoscunt: ut poesis nominetur, et sit opus sive contextus scriptorum, seu corpus totius operis effecti. Sic Cicero dixit: Anacreontis tota poesis est amatoria: totum videlicet opus, totusue liber, quem reliquit Anacreon poeta lyricus: poema contra vocitetur, et sit pars operis, pars poeseos, seu pusillum quiddam, et inventio parua, quae verbis non ita multis expediatur. Illa ut Ilias, Odyssea, Aeneis: haec ut Margites, aut armorum


page 20, image: s036

Achillis fabricatio, aut catalogus navium: Lucillius apud Nonium.

Non haec quid valeat, quidue hoc intersiet illud
Cognoscis primum, hoc quod dicimus esse poema
Pars est parua poema,

Postea ex Parmenone Varronis ista recitat. Poema est
[Gap: Greek text]
id est, verba plura, modice in quandam coniecta formam. Itaque etiam distichon epigrammation vocant poema: poesis est perpetuum argumentum ex rhythmis, ut Ilias Homeri, et annales Ennii. Haec opinio explodenda est, atque ita sentiendum: poema esse opus ipsum poetae, id nimirum quod effictum est, finem et fructum operae atque studii, quod impendit poeta: poesin autem fictionem ipsam, rationemue ac formam poematis, sive industriam atque operam facientis: ut poema, poesis, poeta haec tria differant, quomodo tres personae verbi, a quibus oriuntur,
[Gap: Greek text]
A prima existit poema, ab altera poesis, a tertia poeta: quasi dicas, factum, factio, factor: aut, fictum, fictio, fictor. Poema Ciceroni est metrica scriptio, tam parua quam magna. Eidem, ut ceteris quoque scriptoribus, poesis frequenter habet significationem poematis. Eadem vox interdum ipsum etiam habitum, seu artem, poeticam videlicet ipsam declarat. At poema numquam pro poesi dictum invenias.


page 21, image: s037

TRES POEMATUM MODI, eorumque appellationes et species. CAPUT VIII.

PLATO de optimo statu civitatis lib. 3. omnem orationem poetarum in tres formas distribuit. Unam appellat
[Gap: Greek text]
simplicem et nudam narrationem: quando videlicet res simpliciter ac nude, continuatione expositionis a poeta solo commemorantur. Alteram
[Gap: Greek text]
per imitationem efformatam: quoties adhibentur personae quaedam, quae rem quasi tum ageretur repraesentant, tacente ac nihil pronuntiante poeta. Postremam
[Gap: Greek text]
quae ex duabus superioribus conflata et concreta est, qua utroque modo permixta, simplici narratione, inquam, et imitatione praestant poetae quod volunt: seu, in qua et poeta ipse loquitur, et personis sermo affingitur. Mox haec omnia exemplis a Platone illustrantur. Atque huius tertiae formae
[Gap: Greek text]
sumit ex Homero, qui principio Iliadis ipsemet narrat, quo pacto Chryses Apollinis sacerdos cum muneribus ad Graecorum naves accesserit, filiam apud Agamemnonem liberaturus. Tum subito incipit
[Gap: Greek text]
ipsum quippe Chrysen loquentem, et Atridas simulque Graecos obtestatem facit:
[Gap: Greek text]
etc [Abbr.: et cetera] . sic noster Virgilius 1. Aeneid. ubi ex sua persona aliquanto plura dixit quam Homerus, iratae Iunonis personam induit:


page 22, image: s038

Mene incaepto desistere victam? qua persona mox deposita, narrare pergit, quid postea egerit: quomodo ad Aeolum profecta sit: quale imperium Aeolus in ventos habeat: et quibus dea verbis rogaverit immitti tempestatem in classem Troianorum: ubi rursum fit Iuno. Fit etiam Aeolus, dum eum Iunoni respondentem imitatur. Eodem libro postquam narravit Aeneam delatum esse in portum, septem ceruos confixos, vinumque e Sicilia iisdem navibus aduectum sociis distributum, mox Aeneam eorundem animos demulcentem refert. O socii, neque enim, etc [Abbr.: et cetera] . Deinde rursum narrat: Talia voce refert, etc [Abbr.: et cetera] . Sequitur denuo
[Gap: Greek text]
O qui res hominumque Deumque, etc [Abbr.: et cetera] . Haec ratio, ut nunc poeta, nunc alii loquantur, tota Iliade, et Odyssea, tota Aeneide custoditur, et ut ait Plato, in epica poesi custodiri seruarique debet. Magis tamen is poeta commendatur, qui quam minimum loquitur ex persona sua, perpetuoque imitatur: cum eius laus potissimum in imitatione consistat. Atqui ea nulla cernitur, cum suam ipse personam agit. Illius secundi generis exemplum statuitur a Platone tragoedia et comoedia. Ibi enim poeta nihil loquitur. In primo genere collocantur ab eodem dithyrambi: namque illi poetae tumidum et sonorum poema faciebant (quo quidem Bacchus celebratur) alienam personam non suscipiebant: sed ipsi tanquam ex ore suo omnia proferebant. Videtur autem hoc etiam decere carmen lyricum, cum eo divorum praesertim ac principum virorum laudes decantentur: quamuis apud Horatium, et Pindarum exempla reperiantur illius


page 23, image: s039

formae, quae dicitur
[Gap: Greek text]
et illius
[Gap: Greek text]
Nunc breviter singulorum modorum graecas et latinas appellationes proponemus, cuique suas species subiciemus, et poetas, item poesin appellabimus generatim, qua vulgus notione ista nomina contrivit: quod iam tertium monemus.

Primum vocant
[Gap: Greek text]
latine enuntiativum, enarrativum. Ad hunc pertinent Ecloga 4. tres primi Georgicon, et prima pars quarti, Lucretius totus, et alii. Species tres,
[Gap: Greek text]
qua sententiae morales scribuntur, ut fecit Theog.
[Gap: Greek text]
qua narrationes et genealogiae, ut est Hesiodi Theogonia
[Gap: Greek text]
qua philosophia comprehenditur, ut libri Varronis, Empedoclis, Parmenidis, Lucretii. Item Astrologia
[Gap: Greek text]
Arati, pars Georgicon Virg. et similia.

Secundum nominant
[Gap: Greek text]
a gestu nempe et actione
[Gap: Greek text]
enim Dorica lingua valet agere. Etiam dicitur
[Gap: Greek text]
latine imitativus, vel activus. Item
[Gap: Greek text]
aptissime: nam usu factum est, ut traheretur ad significandum disputationes
[Gap: Greek text]
Huc rediguntur Ecloga 1. 3. 5. et 9. Species eius quatuor apud Graecos, Tragica, Comica, Satyrica, Mimica: apud Romanos Praetextata, Tabernaria, Attellana, Planipes.

Restat tertius, quem nuncupant
[Gap: Greek text]
communem, mixtum. sed communem non recte.


page 24, image: s040

Id enim quod ex partibus est compositum, non potest partium commune dici, cum ipsae partes totum sint. Huic dantur Ecloga 2. 6. 8. 10. Hic continet Iliadem, Odysseam, totam Aeneida: ad summam, poesin epicam: cuius tamen vim si acrius contemplere, non tam
[Gap: Greek text]
quam
[Gap: Greek text]
iudicabis. Et lyricam, quae si Horatium nostrum spectes (plures enim non habemus) aeque sub primum subici potest.

DE EXERCITATIONE, ET MODO scribendi: item genera quaedam exercitationis poeticae. CAPUT IX.

SI in praestanti natura inesset ea vis, ut ipsa per se omni laude cumulatum poetam efficeret, nihil causae fuisset, quamobrem eruditi homines in arte tradenda elaborarent. Sed tantum abest, ut aptae alioqui naturae disciplina praeceptionum necessaria non sit, ut amplius adhuc aliquid requiratur. Nam qui sine multa exercitatione, sine diligenti optimorum poetarum imitatione (ut alia non pauca praeteream) se magnam laudem adepturum sperat, is non tam imprudens, quam impudens censeri rite potest. Audebo dicere, homini ad poesin facto non magis oberit artem nescire, quam proderit saepe scribere. Non ideo tamen scribam, ut scribere queam in hora ducentos, stans pede in uno, quemadmodum solebat


page 25, image: s041

ille Lucillius: immo, ut ingeniose, eleganter, planeque poetice possim scribere quando res tulerit, scriptione non assidua modo, verum etiam accurata et diligenti me assuefaciam. Non multitudo, sed bonitas carminum poetae honori est. Quamquam difficillimum fatemur, bonos versus componere, nisi prius non solum minime malos, sed etiam valde multos composueris. Ergo laborandum nihil erit, ut multos cotidie versus eructemus: paucos velim, et quam potest fieri, optimos: quod sine meditatione, cura, cunctatione et mora non erit. Verum quid inde commodi nascatur, dicet Quintil. lib. 10. cap. 3. Cito scribendo non sit ut bene: bene scribendo fit, ut cito scribamus. Primum hoc constituendum est, ut quam optime scribamus, celeritatem dabit consuetudo. Stylus est optimus et dicendi, et poetandi effector ac magister: stylus, inquam, non sine cura, animadversione, diligentia. Obtemperandum censeo prorsus eiusdem Quintil. consilio, cuius haec sunt verba. Sit primo vel tardus, dum diligens sit, stylus. Quaeramus optima, nec primo se offerentibus gaudeamus. Adhibeatur iudicium inuentis, dispositio probatis. Delectus enim rerum verborumque habendus est, et pondera singulorum examinanda. Post subeat ratio collocandi, versenturque omni modo numeri. Non ut quodque se proferet verbum, occupet locum. Quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. Nam praeter id, quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires, et velut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant, et ad id quo contenditur spatium, cursu ferantur: utque in iaculando bracchia reducimus, et expulsuri tela


page 26, image: s042

neruos retro tendimus. Eodem cap. reprehendit quosdam, qui primo decurrere per materiam stylo quam velocissimo volunt, et sequentes calorem ac impetum, ex tempore scribunt: hanc syluam vocant. Repetunt deinde et componunt, quae effuderant: sed verba emendantur, et numeri: manet in rebus temere congestis quae fuit levitas. Protinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. Haec Fabius. Ut porro terra variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione excoluntur, ait Plinius.

I. Prima sit illa, unam eandemque rem diversis verbis, eadem aut diversa specie carminis eloqui. Videas licet in append. Virgiliana tanta varietate, et tam diversis modis auroram, quatuor anni tempora, amnem glacie concretum, et alia nonnulla pulchre eleganterque descripta. Scio distichon quoddam Graecum centies et sexies, eodem sensu manente, verbis mutatis a docto viro esse conuersum.

II. Conducet tractare idem nunc concise et breviter, nunc ample et copiose: nunc propriis, nunc modificatis verbis: nunc simplici, nunc versa et luminibus insignita oratione.

III. Transfundamus solutam ac liberam orationem in carmen, oratoriasque locutiones poeticis commutare studeamus. Et cum oratores restrictiores, nos liberiores simus, moreque poetico argumentum dilatemus, fucum addamus, flores intexamus.

IV. Vertamus interdum aliquid, breve tamen, de graeco in latinum, aut de latino in graecum. Quae exercitatio ad utriusque linguae proprietatem, splendorem,


page 27, image: s043

elegantiam, copiam, figurarumque varietatem percipiendam non mediocriter valet. Imitatione item optimorum similia inveniendi facultas parabitur, et intelligentia praeterea atque iudicium ex hoc acquiretur, ut Plinius asseverat.

V. Unum genus carminis apud auctorem alique inuentum, numeris mutatis ad aliud redigamus, hexametrum ad elegiacum, Phaleucium ad Sapphicum, et cetera eodem modo. Si enim una res, verbi causa, labores et aerumnae Herculis a Virgilio in 8. Aeneid. ab Ovid. in 9. Metamorph. et ab Ausonio hexametris: iterum ab Ovidio epist. Deianirae elegis, a Seneca in Hercule furente trimetris describi potuerunt, cur non etiam diversis generibus aliquid a nobis componatur?

VI. Quin immo eodem genere, quo poeta ille usus est, eandem rem explicandam sumamus. Nihil enim est quod quis obiciat, non posse aut meliora, aut paria illis antiquorum a nobis dici: siquidem eloquentia tam inops et pauper non est, ut una de re nisi semel tantum praeclare dici non possit. Sed faciamus esse, non sint nostra vel meliora, vel aequalia: at erit locus proximis. Et si nonnumquam iterum, ac tertium scribendo nobiscum certamus, quare minimum semel cum alio quovis non possimus? nam ut eum non vincamus, tamen certasse, et lacertos expertum esse iuvabit.

VII. Commendat Plin. in ea epist. quae est de exercitatione styli, scriptionem epigrammatum his verbis. Fas est et carmine remitti: non dico continuo, et longo (id enim perfici nisi in otio non potest) sed hoc arguto et brevi, quod apte quantuslibet occupationes curasque


page 28, image: s044

distinguit. Lusus vocatur: sed hi lusus non minorem interdum gloriam, quam seria consequuntur. Argutum et breve carmen vocat epigramma, quod obseruabis.

Postremo, videntur mihi centonum, et parodiarum exercitationes fore perutiles: quibus id assequimur, ut optimos versus optimorum poetarum, propter studiosam et sollicitam lectionem, quae ad eas perquam necessaria est, penitus inbibamus, illique mentibus altissime defixi perpetuo inhaereant. Versus, inquam, poetae boni ad alium sensum conuertemus, et tanquam surculos ex arbore una in aliam inseremus, qui tamen in ea nati, non in eam insiti videri possint: idque dupliciter, vel
[Gap: Greek text]
nulla mutatione, quomodo fecerunt Proba Falconia ex Virgilio, et Eudocia Imperatrix ex Homero, quod genus centones vocamus: vel
[Gap: Greek text]
in parte aliqua, quod genus parodias nominant. Nec eius exempla desunt.

DE IMITATIONE, ET QUAEnam, quoque pacto imitanda. CAPUT X.

DUPLICEM esse imitationem constat. Unam de qua multis actum est principio huius libri. Alteram, qua impellimur cum diligenti ratione, ut alicuius boni, et praestantis poetae similes, secundum omnes eius virtutes, aut saltem insigniores esse possimus. Hac videlicet enitimur,


page 29, image: s045

ut poematis nostris aut Homerum, aut Virgilium, aut Horatium, aut alios denique referamus, et quasi quandam imaginem ex pulcherrimis eorundem tabulis depingamus. Nimirum animus noster assidua lectione atque observatione similitudinem quandam concipit eorum, quae maxime probat, quemadmodum apposito paradigmate ostendit Halicarnassaeus in elogiis Graecorum auctorum. Multum tribuo exercitationi: at sine imitatione excellentem poetam adhuc extitisse non facile probarim. Unus Homerus tam singulari et divina natura fuit, ut neque doctrinae alicuius neque praecedentium exercitationum, imitationisue praesidio vel usus esse, vel uti tum potuisse: sed id totum quod praestitit, immortalis ac caelestis ingenii beneficio praestitisse videatur. Virgilium autem, quod omnes docti iudicant, non natura ipsius (quamquam ea miraculi instar est) sed imitationis industria tantum poetam effecit. Itaque nos idoneam naturam si consecuti sumus, si praecepta didicimus, ad exercitationem sedulo incumbamus: in qua imitationis numquam est dimittenda memoria: nam exerceri ita demum prodest, si imitere: non quod alioqui id quod rectum est, fieri nequeat (quorsum enim ars traderetur?) sed quod eius ipsius viae, quam ars demonstrat, ducem aliquem habere nos oportet. Faciendum est igitur, ut illustria quaedam exempla nobis proponamus, in quae tota mente, omnique studio et cogitatione intenti, intimis sensibus eorum similitudines comprehensas, ad nostra scripta transferamus. Id usque adeo est necessarium, ut nemo poeta bonus, quod supra dixi, nemo etiam


page 30, image: s046

bonus orator inuentus sit unquam, qui non aliquem sit imitatus, quem scilicet maxime omnium probavisset. Ergo unum praecipue tibi deligito, cui te similem esse studeas: cui si quid deerit, id nullo negotio petes ab aliis. Qui comoediam facturus est, ad exemplum Plauti properabit: ut ille, teste Horatio, ad exemplum Epicharmi. Quidam malunt Terentium. Qui heroicum, Virgilium intuebitur, latinum Homerum. Qui elegiacum, Propertium. In lyricis quid nobilius Horatio? In tragoedia quem imitemur, exemplo suo docebit Seneca: Euripidis quidem, quam Aeschyli, aut Sophoclis ego me similem esse malim. Porro quamquam in unaquaque forma principem unum, et post illum alios eiusdem ordinis poetas intueri te velim: admonebo tamen, communes quasdam esse rationes poetis, qua poetae sunt, et qua versus conficiunt, de quibus arbitror dictum satis in superioribus.

Optimos porro esse imitandos cum docuerimus, nunc in optimis illis optima nos imitari oportere dicimus. Iustissime reprehendit oratores M. Tullius, qui aut ea quae facilia essent: aut etiam quae insignia ac paene vitiosa, consectarentur imitando. Et alibi vituperat eos, qui cum se Thucydidem (quod committere nequaquam debuissent) imitari profiterentur: ipsius tamen neque verborum, neque sententiarum gravitatem imitabantur: sed cum mutila quaedam et hiantia locuti essent, quae vel sine magistro facere poterant, germanos se putabant esse Thucydidas. Potest idem poetis accidere, ut nimio plus imitationi seruiant: nec audeant latum pedem ab illo, quem imitari conantur,


page 31, image: s047

discedere: quodque deterrimum est, vitiosissima quaeque aemulentur. Quae duo peccata notavit Horatius illis versibus,

O imitatores seruum pecus: ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus?

Quod enim religione impediuntur, ne quid non imitentur, quod exprimere omnia volunt, videntur serui. Quod autem vitia tamquam virtutes imitantur, produnt suam hebetudinem, stuporem, tarditatem: et communi sensu carentes, fiunt pecudum similes. Horatius igitur imitatores neutiquam reprehendit, nec imitationem contemnit, cum ipse quoque suos, ut alii suos imitatus sit: sed superstitionem et stultitiam in imitatoribus exagitat. Macrob. ubi in Saturnal. collatis amborum versibus demonstrat, quid ab Homero Virgilius sumpserit, et quibus illo superior, quibus par, quibus similis exstiterit, in extremo cap. ait, eum studii circa Homerum nimietate excessisse modum. Et principio cap. Adeo, inquit, Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia imitatus sit. Sic quidam verbis obsoletis, et quae vix Euander intelligat, frequentius immiscendis, Plautinos se: et cum pro spondaeis atque dactylis proceleusmaticos et anapaestos in heroicum carmen inferserint, merissimos Virgilios arbitrantur: ut illi apud Quintil. Cicerones, qui periodum terminabant verbis istis, esse videatur. Quam egregie ille poetarum latinorum Imperator aetatis cuiusque mores notat? quam pulchre suas cuique partes mandat? quam feliciter naturam exprimit? quantus in eo amor vetustatis? quantum artis? quantum prudentiae? quantum


page 32, image: s048

iudicii? suaves miscet affectus, iucunda habet episodia, apte digreditur, summa in eo castitas sermonis, magna gravitas sententiarum, similitudinum, comparationum mirifica venustas. Verecundus in fabulis, gravis, accuratus, ut nullus alius. Nihil Homero addere, huic nihil possis demere. Haec et alia quam plurima imitari praestabit ex Virgilio, quam versiculos imperfectos, (quod quidam in suo poemate de animi immortalitate per
[Gap: Greek text]
admittere non dubitavit) alienos pedes, et similia. Omnis autem labor eo impendendus, ne, quae dicimus, illorum, sed nostra videantur: quamuis doctos viros, unde illa hauserimus, non fallat. Virgilius tamen, Macrobio teste, multa transtulit, quae unde transtulerit, difficillime cognosci potest. Eundem asserit et iudicio transferendi, et modo imitandi consecutum esse, ut, quod apud illum legimus alienum, aut illius esse malimus: aut melius hic, quam ubi natum est, sonare miremur.

Praeclaram bene imitandi rationem tradit Demetrius. Explicans enim formam dicendi magnificam, docet immistis poetarum locis grandem et magnificam fieri orationem. Quem modum facit bipartitum. Alii nuda poetarum imitatione utuntur, et quae potius verborum transpositio, quam imitatio vocari debet, quod solet Herodotus: apud quem cum id frequens sit, exemplum non ponit. Alii diversam tenentes viam, quod a poetis sumunt, tegunt, occultant, quodque aliorum est, ipsi proprium ac suum efficiunt. Profert locum Thucydidis. Homerus in Odyssea situm Cretae, et naturam ac fertilitatem describens, inquit.


page 33, image: s049


[Gap: Greek text]

Homerus in magnitudine insulae declaranda usus est verbo
[Gap: Greek text]
. Thucydides autem in 4. ait oportere Graecos, qui in Sicilia habitabant, concordia iungi, cum sint incolae eiusdem telluris, et
[Gap: Greek text]
circumfluae, et undique mari cinctae: et cum eadem omnia dixerit Thucydides quae Homerus, telluremque (
[Gap: Greek text]
) pro insula, et
[Gap: Greek text]
eodem pacto, tamen aliud dicere videtur, quia non ad magnitudinem, sed ad concordiam ipsis usus est. Huc quoque aptissime referas illa Senecae ex epist. quae est de ratione studii. Apes imitari praecipit, quas videmus volitare per florea rura, et sucus ad mellificandum idoneos quaerere. Nos similiter, quae ex diversa, seu multa unius lectione congessimus, separare debemus: deinde adhibita ingenii cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere: ut etiamsi apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse, quam unde sumptum est, appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam. Alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant, et solidae innatant, stomacho oneri sunt. At cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in vires et in sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus: ut quaecumque hausimus, non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed concoquamus illa. Halicarnassaeus, exprimendae etiam orationis similitudo, inquit, ita demum paritur, si quis imitatione expresserit illud, quod apud unumquemque ex multis videtur esse praestantissimum. Quemadmodum, si quis multis ex fontibus rivum quendam deducens in animum suum derivet. Adhibet


page 34, image: s050

rei declarandae causa exemplum Zeuxidis, quod festive narrat prooemio 2. de Inuent. M. Tullius.

DE ARGUMENTO VIRIBUS convenienter sumendo, deque carminis et poeseos genere deligendo. CAPUT XI.

PERBENE Horatius monuit, non esse grandius imponendum onus humeris, quam sustinere queant, materiamque scriptioni deligere demum eam oportere, quae exploratis ac tentatis antea diligenter viribus convenire sentiatur. Quod si nos viribus nostris metiemur, et par onus ingenio doctrinaeque nostrae subierimus (neque enim omnia possumus omnes) promittit, nec verba nobis, nec dispositionem atque ordinem (fine quo nihil lucidum, omnia perturbata et obscura fiunt) defuturum.

Sumite materiam vestris qui scribitis aequam
Viribus, et versate diu quid ferre recusent,
Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.

Alioqui propter imbecillitatem ingenii, et orationis paupertatem in medio conatu subsistere, incaeptumque cursum interrumpere compellemur: quomodo lascivienti mulo apud Aesopum usuvenit, qui suum patrem equum fuisse gloriabatur. Ovidius 2. Trist. postquam semet accusavit, quod


page 35, image: s051

non relictis nugis amatoriis res bello gestas, res populi Romani, atque adeo Aug. Caesaris ad posteritatis memoriam versibus commendasset, tandem ita se purgat.

Arguor immerito: tenuis mihi campus aratur,
Illud erat magnae fertilitatis opus.
Non ideo debet pelago se credere, si qua
Audet in exiguo ludere cymba lacu,
Forsan in hoc, dubitem, numeris levioribus aptus
Sim satis, in parvus sufficiamque modos.
At si me iubeas domitos Iovis igne gigantes
Dicere, conantem debilitabit onus.
Divitis ingenii est, immania Caesaris acta
Condere, materia ne superetur opus.

Et post multa in eodem libro ad Augustum scripto.

Bella sonant alii telis instructa cruentis,
Parsque tui generis, pars tua facta canit.
Inuida me spatio natura coercuit arcto,
Ingenio vires exiguasque dedit.

Et lib. 2. de Ponto eleg. 5

Dum tamen in rebus tentamus carmina paruis,
Materiae gracili sufficit ingenium.

Consultum proinde est, non subito Iliadas, et gigantomachias captare, argumenta, inquam, operosa, longa, difficilia: id enim quid aliud fuerit, quam cereis pennis volitare? Res ludicras principio canamus: ipsi quoque culicem nostrum, aut araneolum, aut formicam, aut batrachomyomachiam, aut apologos Aesopicos habeamus. Iocemur epigrammatiis: quaedam pusilla, et contractiora poemata, sed venusta et ingeniosa extundamus, donec humeri vitulo ferendo assueti, bovem gestare


page 36, image: s052

possint. Haec sunt poetarum tyrocinia, hae primae velitationes et progymnasmata. Eiusmodi argumentum eligemus, quod nobis plurimum blandiatur, et quo multum delectemur. Nam quae ipsi nostrum iudicium libere secuti ad scribendum proponimus, in iis tractandis, ut planum est, feliciores sumus, quam in iussis atque imperatis. Ne primo illo impetu, qui plerunque vehemens, nec satis consideratus est, nos abripi sinamus: neve extemplo, ut laeta tempestas abblandita fuerit, ventis vela committamus. Quin prius aciem animi circumferentes, ipsum argumentum: illiusque partes quam accuratissime expendamus, usque dum ardor ille repentinus, atque igneus aliquantulum defervescat, nosque prudentiam potius, quam temeritatem scribendi ducem auctoremque sequamur.

Quod de materia, sive argumentis dicebamus, hoc idem prorsus de genere carminis, quod materiae congruens et accommodatum esse debet, intelligi postulamus: ne optet ephippia bos piger: optet arare caballus. In oratoribus fuerunt, qui in epidictico genere, et exornatione palmam auferrent: ut Graeci illi, quos inter veluti lumen ali quod eluxit Isocrates. Quidam in deliberationibus dandoque consilio laudati sunt, ut M. Tullius. Nonnulli iudicia cum magna commendatione et gloria tractaverunt, ut Demosthenes: in quo genere causarum Cicero plus defendendo, quam accusando potest. At is omne punctum tulerit, qui in singulis primas tenere potuerit. Quod affirmavi de caussis, accipiatur etiam de tribus dicendi characteribus, sublimi, infimo, et medio: in horum singulis


page 37, image: s053

permulti, in omnibus simul perpauci claruerunt. Pari modo paucissimi inveniuntur, qui possint, non dicam omne genus, sed plura carminis seu poematis genera sic scribere, ut cum omnem vituperationem effugerint, egregiam laudem adipiscantur. Cernimus alios ad comoediam, alios ad tragoediam faciendam natos. Hic in lyrico, iste in elegia, ille in epigrammate non perdit operam. Unumquodque genus, inquit Cicero, diversum est a reliquis, et in singulis suus est cuiusque certus sonus, et quaedam intelligentibus nota vox. Itaque licet dicere, et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, Pacuvium tragicum, et Caecilium fortasse comicum. Aristoteles vero etiam in una eademque specie poeseos gradus quosdam ponit, atque alium alio excellentiorem esse poetam asserit: ut in tragoedia (cuius quatuor genera constituit) illum pro perfecto ducit, qui aeque artificiose et splendide omnia tractare potest. Ac Persianum quidem cum in aliis plerisque omnibus, tum hac in re locum habet,

Tecum habita, ut noris quam sit tibi curta supellex.

Horatius nec gravem materiam, nec grande plenumque carmen suscipere est ausus: quod patet in Oda ad M. Vipsanium Agrippam, quae est sexta lib. 1. Virgilius si elegos fecisset, credo, concessisset Propertio et Tibullo: sicut contra hi in epico longe inferiores illo extitissent. P. Ovidius in hexametro nequaquam Maronis excellentiae respondit. Horatius (ut hunc rursus nominem) aperte indic at se heroico carmini condendo imparem, negatque in se poetae nomen convenire, tametsi hexametrum faciat: quia satis non sit, versum suis pedibus claudere: maiora et plura expeti.


page 38, image: s054

Primum ego me illorum dederim quibus esse poetas.
Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis: neque siquis scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, do nominis huius honorem.

At in lyricis ferire illum videas sublimi sydera vertice. Quin de se praedicare non est veritus, in hunc modum alloquens Melpomenen Ode 3. lib. 4.

Totum muneris hoc tui est
Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae.

Et alibi.

sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica
Lauro cinge volens Melpomene comam.

Martialis nihil nisi epigrammata scribere potuit. Quid potuerit Propertius, clare eius indicant monumenta, et elegia 1. lib. 2. Catullus in elegia aliquanto horridior, et asperior. in iambis et hendecasyllabis plane singularis. Plautus facetiis et arte comica, iudicio Sedigiti secundas occupat: qui numquam fortassis hexametrum, aut lyricum tolerabile fecisset. De Terentio Quintilianus, maiorem gratiam habiturum fuisse, si intra trimetros constitisset. Capiat ergo adolescens aptum sibi, et idoneum naturae suae poematis, et carminis genus, in quo praecipue excolendo multum temporis atque studii consumat.


[Gap desc: illustration]


page 39, image: s055

CONQUIRENDAM PRIUS RErum ac verborum supellectilem, et de tranquillitate animi, ac secessu. CAPUT XII.

PERELEGANTER quidam poetam cum nauta, scriptionem cum mari conferentes, docent commeatum esse ante providendum, quam instituatur navigatio. Volunt nos priusquam ad conficiendum poema, longius praesertim, accingamur, multam et magnam rerum atque verborum (quibus duobus omnis constat absoluiturque oratio) supellectilem comportare, et undique conquirere. Ex arca plena sumptum facere periucundum est: durum contra, impendere quae nondum possederis: et magnae temeritatis, non dum caesa, et conuecta materia aggredi ad aedificandum. Et hoc quidem praeceptum adhuc generale est, de rebus scilicet ac verbis ad poema necessariis, ante quasi in thesaurum reponendis. Commendantur, qui cum numquam non studiose attenteque, tum sub illud tempus longe studiosius attentiusque veteres poetas legunt, quo sunt carmina scripturi: ibique instar apum per amoenissimos campos, et floriferos saltus divagantes, tanquam e flosculis decerpunt, unde mel conficiant. Adde quod lectione illa diligenti decantatissimus ille furor, de quo cap. 1. excitatur, animusque noster quasdam ideas, species,


page 40, image: s056

formas, exemplaria, aut quocunque tandem nomine vocare malumus, concipit longe praeclarissima, atque pulcherrima, quae deinde rebus ad scribendum subiectis conatur imprimere. Ex quo consequitur, ut iam effectum poema eruditis hominibus, quique tritas habent aures notandis generibus poetarum, lectu sit quam gratissimum: propterea nimirum, quod plures locos insignes ex optimis poetarum ingeniose imitatos deprehendunt. Denique sicut qui in tabernis aromaticis, et unguentariis diu ac multum versantur, quique aromata, unguentaque manibus contrectant, odorem retinent: sic plane, qui istas illustrium poetarum arculas, et myrothecia frequenter inspexerit, ac legendo, relegendo fragrantissima pigmenta versaverit, ipse odorem quendam suavissimum lectoribus praebebit. Neque in una tantum parte, aut altera, verum tota scriptione illorum quam simillimus evadet.

Illa duo quoque carminibus multo rectius faciliusque componendis non mediocre praestabunt auxilium. Unum est, mens pacata, mens alia quavis sollicitudine vacans, angore et perturbatione omni soluta prorsus atque libera. Animus distractus, nulla in re munus suum fungi probe ac decenter potest: ne dum ut pariendis versibus ornatissimis idoneus videatur: quos si quis cura, attentione, iudicio indigere non putat, ipse iudicio indiget. Profecto non tantum apud se, sed etiam in se tota mens nostra esse debebit, si, quod dicebam, versus laudabiles, et quasi tornatiles dare volet. Vidit hoc et sensit M. Tullius, qui ad Q. F. epist. 4. lib. 3. de versibus, inquit, quos tibi a mes scribi vis, deest mihi quidem opera,


page 41, image: s057

quae non modo tempus, sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat. P. Ovidius hoc ipsum non semel indicavit, docuitque hanc ipsam esse causam, cur tam difficulter versus scriberet: quia scilicet paene quotidiano timore periculorum ac trepidatione iactaretur.

carmina laetum
Sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
Carmina proveniunt animo deducta sereno,
Nubila sunt subitis tempora nostra malis.

Idem, quomodo in tempestatum procella, animi statu perturbatissimo versus facere potuerit, miratur, et ait,

Quod facerem versus inter fera murmura ponti,
Cycladas Aegeas obstupuisse puto.
Ipse ego nunc miror tantis animique marisque
Fluctibus ingenium non cecidisse meum.

Demosthenem Fabius commendat, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox, nihilque prospici posset, recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes, inquit, silentium noctis, et clausum cubiculum, et lumen unum velut tectos maxime teneat. Noctem ego quoque versibus faciendis, ut ille orationibus, opportunam esse arbitror, quam Graeci non sine causa
[Gap: Greek text]
appellarunt, et consultationibus accommodatam boni scriptores asserunt. Latebras etiam amplector, et loca plane sola: quod item voluit Ovidius, ut illud superius, animum scilicet curis non impeditum.

Carmina secessum scribentis, et otia quaerunt.

Sed illi loci, in quibus est sensibus blandiens amoenitas,


page 42, image: s058

syluae, horti, nemora, ruscula, ubi frondescunt arbores, pubescunt vites, segetes largiuntur fruges, ubi obliquo laborat lympha fugax trepidare rivo, tales, inquam, loci poetis aptiores et proprii videntur. Atque Horatius tales recessus inprimis adamavit, eosque poetis frequentandos suasit.

me gelidum nemus
Nympharumque leves cum satyris chori
Secernunt populo.

Et epist. 2. lib. 2.

Praeter cetera Romae mene poemata censes
Scribere posse inter tot curas, totque labores?

Et paulo post.

Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbem.

Ovidius proinde ad finem elegiae, unde superiores versus attuli, veniam a lectoribus petit his verbis.

Quo magis his debes ignoscere, candide lector,
Si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
Non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,
Nec consuete meum lectule corpus habes.
Iactor in indomito brumali luce profundo,
Ipsaque caeruleis charta feritur aquis.

DE IUDICIO. CAPUT XIII.

IN poeticis nulla res tanti est momenti, quanti iudicium, nec est aliud quidquam, cuius maior sit vel commendatio, vel admiratio. Difficultas autem prope maxima, cum id arte praeceptisque


page 43, image: s059

tradi vix possit: quia potius naturae munus quoddam est atque illustre beneficium. Nullus locus aeque lubricus, nihil in quo et frequentius, et gravius, et a pluribus offendatur. Acre igitur, perspicax, sincerum et excellens iudicium non contingit omnibus, etiam quibus alioqui nobilius natura concessit ingenium: sunt enim, ut clarum est, non semper coniuncta. Ovidius et Virgilius putantur aequales fuisse ingeniis, iudicio non item: quo quidem Virgilius non solum Nasonem, verum etiam ipsum poetices parentem Homerum vicit: a quo vicissim ingenii et naturae praestantia longe superatur. Priusquam scribere instituas, dum scribis, postquam scripsisti, sive imiteris aliquid, sive ex te natum proferas, sive hoc, sive illud agas, quocumque modo rem tractes, nusquam non opus erit iudicio. Multi in omnem partem lapsus, quos vitare non poterit, qui non animadverterit: non autem animadvertet, quem iudicii acrimonia subtilitasque destituerit. Nihil aptius dici potest, opinor, quam iudicium esse oculum ingenii, fine quo etiam videntes nihil vident, et quodammodo in tenebris saltant. Saepe autem evenit (id quod meam stabilit sententiam) ut dum unam vitare culpam contendimus, et dum re ipsa vitamus, in aliam quandam stultitia nostra, et imprudentia incidamus. Scite Horatius.

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

Cum ergo magna sit laus iudicii, patet iam, patebitque magis, non mediocrem quoque illius esse necessitatem, et difficultatem non minimam. Ut in vita, inquit, M. Tullius, sic in oratione nihil est difficilius,


page 44, image: s060

quam quid deceat videre:
[Gap: Greek text]
appellant Graeci, nos dicamus sane decorum, de quo et praeclare multa praecipiuntur, et est res cognitione dignissima. Huius ignoratione non modo in vita, sed saepissime in poematis, et in oratione peccatur. Hinc Flaccus.

Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
Obscurus fio: sectantem levia nerui
Deficiunt, animique: professus grandia turget:
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum syluis appingit fluctibus aprum.

Quibus ille verbis universe docet, quam limato et acri iudicio praeditum esse poetam oporteat, ut vitiosa a rectis distinguere, et illa reicere, ista sequi in scribendo queat. Nisi prudentissimus et exercitatissimus veri falsique notas internoverit: adeo tenues obscuraeque sunt. Ponit autem, si aduertas, quinque vitiorum exempla Horatius. Ut apertius loquar, nusquam minus indulgere nobis, nusquam magis suspecti nobismet ipsis esse debemus, quam cum de nostris iudicamus. Hic quidem a doctis est notatus Ovidius, qui tamen potius noluit, quam non potuit incorrupte de suis scriptis iudicare, et adhibita lima eadem perpolire. Nec ille vitia sua ignoravit, sed amavit: ut non immerito Fabius affirmet, maluisse ingenio indulgere, quam temperare: nec iudicium ei defuisse, sed animum, ut Seneca dixit. Rogarant hunc poetam eruditi quidam homines, ne inique ferret tres versiculos in operibus suis aut mutari, aut induci. Permisit, ea conditione tamen, ut sibi liceret tres ??


page 45, image: s061

excipere, quos voluisset. Postero die cum ad eum amici illi revertissent, idem prorsus et in Ovidii, et in horum tabellis notati apparuerunt. Fideliter monuit Horatius, ut ne nimium nostro iudicio tribuamus: sed alios quoque poematum nostrorum iudices et arbitros adhibeamus: nam duo oculi plus vident, quam unus.

Tu nihil inuita dices faciesque Minerva,
Id tibi iudicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Meci descendat iudicis aures,
Et patris, et nostras.

Iam quod aliis faciendum suasit, id ipsemet fecit: nam ad Tibullum scribens epistola quarta, libro primo sic orditur.

Albi nostrorum sermonum candide iudex.

In Harmonide refert Lucianus, hunc a Timotheo aliquando quaesivisse, quonam pacto ex arte musica cito posset in ora hominum pervenire. Timotheum respondisse: si peritioribus et optimatibus placeret. Hoc consilium quia contempsit Harmonides, et quam maximo spiritu tibias inflavit, notior quidem factus non est; cum spiritu autem Vitam amisit. Hoc eo pertinet, ut a doctioribus, et prudentioribus nos emendari non recusemus, et quod vel ingenio vel iudicio nostro deest, id ab aliis mutuari ne erubescamus.


[Gap desc: illustration]


page 46, image: s062

DE ERRATIS POEtarum. CAPUT XIV.

SUNT peccata quaedam poetarum, quibus danda est venia: sunt quaedam contra, quibus danda non est, quae appellemus sane vitia: quo in genere numerabuntur, quae cap. sequenti explicabimus. Peccata igitur illa priora vel ex aliqua incuria (neque enim semper vigilant, et ad id quod agunt omnes animi ingeniique partes adhibent poetae) vel ex imbecillitate quadam humana exsistunt: qua accidit, ut quamuis magno studio elaborantes, non possimus usquequaque, in longo praesertim opere, omnem prolapsionem effugere. AdDe quod in corpore venusto non adeo dedecet unus aut alter naevus. Verumenimvero haec ipsa peccata multis, et egregiis virtutibus compensari debent: sicut facere novimus Homerum, Virgilium: qui ambo cum dormitent (rarius tamen Virgilius) saepius multo vigilantes ac boni reperiuntur. Quod si quis velut malus librarius semper in eadem litera pingenda, aut tanquam malus citharoedus semper in eadem chorda pulsanda erraret, is in vitio poneretur. Hanc veniam existimant nonnulli epicis concedendam potius, quam dramaticis. Epici magnam rerum varietatem complectuntur, et opera longiora contexunt, in quibus fas est obrepere somnum. Comici autem, et Tragici unum quoddam argumentum, et actionem


page 47, image: s063

unius, summum duorum dierum proponunt tibi suumque finem assequi, et suo muneri respondere negotio minore possunt. Merentur veniam, et ad hunc locum referri possunt peccata, quae ab Aristotele dicuntur kata\ symbebhko/s [(printer); sic: symbebhko\s] per accidens, ut loquuntur philosophi, quae non ad poeticam disciplinam, sed ad quasdam alias facultates scientiasque pertinent: quae fortuita sunt, nec malo consilio, verum ignoratione aliqua, aut falsa opinione committuntur. Haec poetae existimationem non laedunt, modo in reliquis scopum attingat. Tales lapsus sunt in geographia, et medicina apud Homerum. Tale peccatum Maronis, qui Aeneam in Africa 7. ceruos iaculis prosternentem fingit, cum Africa ceruis careat. Tale Pindari, ceruae cornua tribuentis: ita enim putabat, cum ho animal fortassis numquam vidisset. Sunt alia errata secundum ipsam artem poeticam, quae vocant
[Gap: Greek text]
haec ignosci non possunt: quando nimirum in imitatione ipsa labitur poeta, et conatur exprimere id, quod fidem excedit, quod est
[Gap: Greek text]
Aut si potest fieri, ipse tamen non ita imitatur ut potest,vel potius ut debet fieri. Sunt nihilominus alii poetae, quibus ideo nulla tribuenda est venia, quod duabus de caussis neglegenter scribunt (nani quod de iambographis ab Horatio dictum est, ad omnes accommodabitur) tum quod confidunt, non omnes sua peccata perspecturos: tum, etiam si nemo non facile perspecturus sit, quod veniam sese impetraturos confidunt. At Horatius, non idcirco affirmat, licenter oportere


page 48, image: s064

nos scribere, immo vero nihil peccare in scribendo, et arbitrari, omnes errata nostra animadversuros, et ita demum tuti erimus: neque sperare nos impune peccaturos, et ita cauti erimus, cum ipsi spem veniae omnem nobis praeciderimus. Denique parum est non peccare: oportet recte facere, si laudem atque praemium mereri meditere.

Non quivis videt immodulata poemata iudex,
Et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager, scribamque licenter? an omnes
Visuros peccata putem mea tutus et extra
Spem veniae cautus? Vitavit denique culpam,
Non laudem meruit.

DE VITIIS CARMINUM, ET horum castigatione. CAPUT XV.

ACCURATUS dicendi magister Quintilianus, quo loco de oratoria emendatione disputat, ea dicit, quae ego, quoniam vitia persimilia sunt, ad poeticam orationem emendandam, non incommode retulero. Huius, inquit, operis et, adiicere, detrahere, mutare: sed facilius in his, simpliciusque iudicium, quae replenda, vel deicienda sunt. Premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia astringere, inordinata dirigere, soluta componere, exsultantia coercere, duplicis operae: nam et damnanda sunt, quae placuerunt, et inuentienda quae fugerunt. Horatius, (quem secutis videtur Quintilianus) ubi munus


page 49, image: s065

et officium boni censoris seu emendatoris explanat,et quid agere ille debeat, clarissimis verbis prudentissime ostendit, septem vitia enumerat, quae quidem omnia ad quatuor ordines, sive classes, sive capita revocari possunt. Aut enim supervacanea amputanda: aut omissa et necessaria superaddenda: aut in locum deteriorum meliora reponenda: aut verba demum in alias sedes, quo numerum concinniorem levioremque efficiant, transferenda sunt: quae rationes Graece a)fai/resis, pro/sqesis [(printer); sic: pro/sqsis] , metabolh\, meta/qesis, latine, ademptio, additio, commutatio, transiectio. In his non sinceri tantum castigatoris, verum etiam scriptoris industrii munus et officium cernitur: qui quidem reprehendet versus parum sedulo, et sine artificio a se confectos, seu otiosos, ut quidam (inertes) interpretantur, in quibus videlicet nulla est vel utilitas, vel delectatio: qui idcirco ad finem poetis constitutum nihil faciunt. Asperos autem propter voces duras: propter vocalium, et consonantium crebriorem concursum, seu ingratam eiusdem literae repetitionem: qualis est ille lippis et tonsoribus notus.

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti,

tales, inquam, non etiam praeteribit inemendatos. Sunt quidam praeterea nullis penitus neque verborum, neque sententiarum luminibus ornamentisque conspicui: immo verbis incultis, inquinatis, sordidis referti; quos bella tralatione incomptos vocat Horatius. Quid his fiet? transuerso calamo delebuntur, quod Graecis est
[Gap: Greek text]


page 50, image: s066

Contra quidam interdum nimis superbiunt, nimis luxuriant, nimium grandiloqui, picti et floridi sunt: hos comprimet, ac circumcidet poeta diligens. Obscuros et parum apertos illustrabit, ne opus sit Oedipo ad intelligendum. Est quando versus evadunt ambigui, idque aut secundum vocem unam, id est,
[Gap: Greek text]
aut secundum se totos, quae
[Gap: Greek text]
dicitur, quos proinde nescias, utro sensu accipias, qualis ille,

Aio te Aeacida Romanos vincere posse.

Ambiguitas igitur tollenda est, quamuis in iocis et salibus multum valeat. Ad extremum mutanda mutentur, inepta aptioribus, inutilia utilibus, levia gravibus, minus significantia significantibus, impropria propriis, stolida sapientibus, etc [Abbr.: et cetera] . nec vero simpliciter de labore atque opere suo iudicabit poeta: sed personam severi et in corrupti iudicis assumet, ac sibi Aristarchus fiet.

DE DILIGENTIA EMENDAtionis, et recognitionis. CAPUT XVI.

NON minus vere quam docte Fabius, emendationem videri partem studiorum longe utilissimam: neque enim sine causa creditum esse, stylum non minus agere cum delet. Longe plus laudis et gloriae in corrigendo et illustrando, quam in componendo positum est. Plutarchus repetit hanc Polycleti sententiam,
[Gap: Greek text]


page 51, image: s067

difficillimum esse opus, cum lutum est intra ungues, hoc est, cum ad unguem absoluitur. Et satius est premere aliquamdiu, quod promere velis, quam inculta et vitiosa revocare, cum evulgata sint: nescit enim vox missa reverti,
[Gap: Greek text]
ut saepe Homerus. Ceruus ubi cornua deposuit, metuit, ac prodire non audet. Eo usque autem latet, dum se marem testari queat, recuperatis cornibus. Hoc in nostris edendis, imitari deberemus, et ea, donec luce digna fierent, maturitatemque consequerentur, occultare. Non imitari Calliphanem ineptum poetam, qui se libera et pedibus vincta oratione multa conscribere gloriabatur, et tribus, aut quatuor versibus compositis, in coetu eos literatorum pronuntiabat, ut eruditi nomen consequeretur. In crebra igitur et sollerti emendatione permultum est situm, cuius neglegentiam in poetis Romanis reprehendit Horatius.

Nec virtute foret, clarisve potentius armis,
Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poetarum limae labor et mora.

Mox in persona Pisonum ad eam nos hortatur.

vos o
Pompilius sanguis carmen reprehendite quod non
Multa dies, et multa litura coercuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.

Et sat. 10. lib. 1.

Saepe stylum vertas, iterum quae digna legi sunt
Scripturus.

P. Virg. certe ex industria emendandi summam sibi laudem comparavit: qui teste Donato cum Georgicon


page 52, image: s068

libros componeret, cotidie mane plurimos versus meditatus dictabat, eosque per totum diem retractando ad paucissimos redigebat: non absurde carmen se ursae more dicens parere, et lambendo demum effingere. Constituit praeterea in Graeciam et Asiam proficisci, totoque triennio Aeneidem limare ac perpolire: sed mors bonum consilium disturbavit. Quocirca testamento iussit eam comburi: maluit siquidem prorsus non extare apud posteros, quam inemendatam extare. Idem voluit suis Metamorph. libris facere Ovidius, cum in exilium deportaretur: verum amici iam descripserant, Quaedam nihilominus scripta sua, ut vitiosa, incendisse confitetur eleg. 10. lib. triennio Aeneidem limare ac perpolire: sed mors bonum consilium disturbavit. Quocirca testamento iussit eam comburi: maluit siquidem prorsus non extare apud posteros, quam inemendatam extare. Idem voluit suis Metamorph. libris facere Ovidius, cum in exilium deportaretur: verum amici iam descripserant, Quaedam nihilominus scripta sua, ut vitiosa, incendisse confitetur eleg. 10. lib. 4. Trist. Non esse porro emendatam Metamorphosin affirmat ipse Trist. 1. et 3. Quamobrem iusta vituperatione non carent, qui carmen suum, ut primum scripserunt, evulgant, famam et celebritatem immoderate sitientes. Atque ita celeriter nata celeriter intereunt. Plutarchus in Pericli,
[Gap: Greek text]
nam operis facilitas celeritasque non addit illi pondus solidum, aut duraturum, neque exactam pulchritudinem: at temporis longinquitas labori velut foenerato accedens, ei quod nascitur, robur firmitatemque adiicit. Seneca nihil ordinatum esse scribit, quod praecipitatur, et properat. Isocrates decennium consumpsit in emendando panegyrico ut Fabius, immo. 3. olympiadas, ut Plutarchus auctor est. Aristides


page 53, image: s069

M. Imperatori sciscitanti, quando ipsum aditurus foret, respondit: hodiernum diem exime, at cras audies,
[Gap: Greek text]
neque enim sumus de numero vomentium, sed elaborantium. Agatarchus pictor, ut narrat Val. Max. ingentes sibi spiritus sumebat de pingendi celeritate: id postquam intellexit Zeuxis, diu, inquit, ego pingo, quia pingo aeternitati. Pictori non admodum perito de celeritate glorianti, ac tabula demonstrata illam modo et se pictam iactanti, Apelles respondit: etiam te tacente res loquitur, ex tempore pictam. Horatius.

nonumque prematur in annum.
Membranis intus positis delere licebit
Quod non edideris, nescit vox missa reverti.

Ubi ad exemplum Cinnae videtur respexisse, qui poema quod Smyrnam inscripserat, totis 9. annis perpoliverat, de quo Catullus.

Smyrna mei Cinnae nonam post denique messem
Quam coepta est, nonamque edita post hiemem.

Haec eo dicuntur, ut sciamus non esse festinandum. Optimum vero emen dandi genus asserit esse Fabius, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post interuallum, velut nova atque aliena redeamus: ne alioqui nobis tanquam recens editi fetus blandiantur. Addit deinde, ut emendatio ipsa finem habeat. Sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant, et quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existimant, quidquid est aliud, idque faciunt, quoties librum resumpserunt, et si millies sua describant, semper mutant aliquid. Protogenes pictor nobilis tam improbo fuit studio, tamque indefessa pingendi cura, ut Apelli par in omnibus esse potuerit, si manum de tabula


page 54, image: s070

aliquando tollere potuisset. Similes sunt isti medicis seu chirurgis, sanis partibus scalpellum adhibentibus, et integra secantibus atque urentibus. Hinc fit, ut eorum scripta cicatricosa, exsanguia sint, et ipsa cura, nimiaque diligentia peiora. Quare sit tandem quod placeat, aut certe quod sufficiat: ut opus poliat lima, non exterat.