[Gap desc: empty page]
ETSI te vario laudatam carmine quondam,
Totque tuis chartis intextos semper honores
Misimus in vulgus, divum regina, Deique
Et sponsa, et genitrix, hominumque beata voluptas:
Non ita flagrantes stultorum more perampli
Nominis aucupio, quam incensum propter amorem,
De tenero quo te complecti coepimus ungue:
Haud tamen aut longum sensit mens fessa laborem;
Aut iam nulla tuae superant praeconia laudi.
Sic etenim patulis quis faucibus exstitit unquam [Reg: umquam] ,
Posset ut Euphraten spatiosum haurire bibendo,
Vel Tyrrhenum avide labris immittere rorem?
Te penitis veteres stupuerunt sensibus anni;
Et necdum genitam, parituram cunctipotentem
Fatiloqui vero cecinerunt omine Patres.
Vota, precesque tibi faciunt regna ultima mundi,
Nec mortale genus te desinet admirari;
Quam nec pennigeri possunt tot milia fratres
Et pulsu fidium, et mira dulcedine vocum
Concelebrare satis. Caelum te iure vocemus,
In quo Iustitiae rutilos sol extulit ortus,
Insuetoque vagas perfudit lumine terras,
Calfaciens gelido torpentia frigore corda.
Tu quoque, quam fulgore suo praecedit, et omnes
Caeli oculos vincit nocturnos aethereus sol,
Tam reliquos anteis quocumque ex ordine divos,
Tam tibi largifluum micat inter lumina lumen.
Sol minor ingentem partu das innuba solem;
Candidus niveum flos florem eniteris orbi.
Quin etiam thalamus multo ornatissimus ille es,
Illususque auro, atque argento splendidus, atque
Distinctus gemmis, atque Indo dente politus,
Unde tuus sponsus quam formosissimus exit.
Quem pater altitonans ante aevi tempora natum,
Et virtute parem, similemque per omnia, et a se
Non discedentem, velatum schemate nostro
In gremiumque, uterumque tibi dedit, unus ut esset
Filius amborum. Salue ergo terque quaterque
Ipsa tui mater o fortunata parentis,
Ipsa creatorisque tui fecunda creatrix.
Ipsa eadem natique tui lectissima sponsa,
Innumerabilibus quondam praelata puellis,
Cum tua solius facies pulcherrima Regem
Percussum, amplexusque tuos, atque oscula blanda
Poscentem astrifero deduxit, traxit olympo.
Per te in amicitiam coiisse, et foedera per te
Caelicolas cum terricolis pepigisse fatendum est.
Tu demum paradisi arbos laetissima, honestum
Cui factum a vita nomen: quia poma tulisti
Dulcia, et aeternam nobis generantia vitam.
Immo voluptatis tu florentissimus hortus,
Quem divina manus consevit, tamque benigne
Fructibus implevit variis, et suavibus herbis.
Sis felix, hominumque, precor, miserare labores,
Respice nos saevis expostos atque periclis,
Christiadumque procul pharetratum finibus hostem
Dispelle; aut pede congressos da sternere ferro:
Danubium hinc caleat Turcarum sanguine flumen;
Ossa hinc per latos iaceant albentia campos.
Hoc quantun quantum est pietatem rite colentum [Reg: colentium]
Abs te contendit, o clemens, o pia Virgo,
Perfugium nostri generis, nostra Induperatrix.
Quo quo mens raperis, quis te novus occupat ardor?
Quas petis humanis abiens a sensibus oras?
Ad supera alta feror, magni pars extima mundi.
Mi petitur, quam longe alio discrimine mentes,
Diversae a nobis animae, rerumque parenti
Persimiles habitant; quovis cui tempore laudes,
Nec delassatae pangunt concorditer omnes.
Laudibus eia Deum cantantes pergite iustis;
Namque Deo quae non vel plus quam debita laus est?
Felices animae, ac nimium nimiumque beatae,
Quas contemplari, scrutari, noscere suave est
Ingeniis hominum: quibus inter condita nullum
Nobilius reperitur opus: quibus omnia honores
Concedunt primos: dicendae numina, si non
Sancta vetet pietas, et non dubitabile verum.
Haud quidquam est aliud supraque infraque creatum,
Tantopere in quo se divina ostendat imago.
Non irae assurgunt vobis, nec levor iniquus,
Nec timor invadit, non anceps cura remordet,
Non laniatque dolor, non suspicio ulla molesta est.
Turbidulo demum motu, impulsuque vacantes
Caelestes vivunt animi, nulloque docente
Notitia rerum pollent. Pro quanta per undas,
Quanta per aetherios tractus, et quanta per oras
Terrarum est illis operum descripta potestas?
Nec tamen ad fungendum ulla instrumenta requirunt.
Milia transcurrunt spatiorum tempore puncto.
Iam vero innumeros quisnam comprendere possit
Spirituum istorum numeros? quis enim Induperator
Tam densa in medios eduxerit agmina campos?
Nam neque tot cultis flores nascuntur in hortis;
Nec campana ferunt totidem vineta racemos:
Nec tot mellificas per cerea castra volucres
Trinacris Hybla videt; nec tot salsa aequora pisces.
Verum isti numero cladem importavit acerbam
Lucifer, insano dominandi captus amore,
Plurima cui sceleris comitem se turba professa est.
Quos cunctos Pater aeternus detrudere ab axe
Iussit, et ad Stygios compellere protinus ignes.
Tunc tua qualis erat Michael fortissime virtus
Enituit; tunc te ductorem mille secutae,
Mille, et mille acies, contra tot milia bellum
Sumpsere, et faustis fecerunt proelia dextris.
Praeterea quamuis numerum vestra agmina vincant,
Nulla tamen mixta est confusio; quando noveno
Ordine constantes proprium retinetis honorem,
Et quique impositas ter sancto a numine partes
Expletis, nec res hominum sprevisse potestis.
Queis [Reg: Quibus] locus est primus Triadem inflammatius ardent,
Maior amor qua cum maiora et vincula portat.
Cognitione Dei vicinus praemicat ordo.
Proximo aut huic dant clara throni cognomina; quod per
Hosce velut iudex cum insedit forte tribunal,
Arbitrio caussas humanas vindicet aequo.
Qui sequitur quartus, fremebundum Acheronta coercet,
Et vibrata in nos lethi mala tela refutat.
Omnia vi nulla sed conficit ardua quintus,
Naturae ingenium ac plane superantia praestat.
Dirigit hunc sextus, iuvat, imperat; alter ab illo
Praesidet imperiis, populosque et regna tuetur.
Octavus quae sunt hominum communia curat.
Postremus cuivis distinctius ordo ministrat.
Hos quoniam summi rectoris iussa frequenter
Per terras referunt, hinc nomen Graia loquela
Fecit habere. Hem quantus amor, quam sedula nostri
Illos cura tenet? siquidem sibi confore cives,
Ingentes socium reparaturosque ruinas
Ignorant minime. Quocirca atque omnibus horis,
Omnibus atque locis adsunt succurrere nobis,
Ac nostros sese certatim impendere ad usus.
Quae gemimus, quaeque oramus, quae denique avemus,
Cuncta suo regi soliti narrare, vicissim
Illius fidi praestantia dona reportant.
Se iungunt operum socios. Dum membra sopore
Soluimus, illorum vigilat custodia semper.
Solantur miseros, animos bellantibus addunt,
Victoresque acie plaudentes laeta coronane.
Nec tantum vitiis nostris exultat [Reg: exsultat] Avernus,
Caelicolas quantum virtus cuiusque remulcet.
NAturae sanctum imperium, vocesque tacentes,
Nunc age nil cunctante animo, mea musa, secuti,
Maiorum seriem, primo quae proxima mundo
Immensam vim progenuit per saecla nepotum,
Qua decet, et verum est venerantes laude canamus.
Inde satus noster, nobis hinc ducitur ortus,
Nostraque nobilitas ab eorum fontibus exit:
Qui nos esse Deum primi docuere, potenti
Extiterint [Reg: Exstiterint] cuius media, infera, et ultima nutu,
Et qui res omnes curet, regat, auctet, alatque,
Ac precium [Reg: pretium] factis dignum qui cuique reponat.
Illi etiam cultum demonstravere sacrorum,
Aeterni quibus offensam est lenire parentis.
Denique praeceptis natorum pectora amicis
Formavere, duces ad virtutemque fuere,
Germanosque patres se gessere atque magistros.
Grandaevi ergo senes, quorum frons aspera rugis,
Et niveo attingunt humeros candore capilli,
Dirigit et baculus gressum, o venerabilis ordo,
Despicite ex alto, cumulent ut gaudia pectus,
Tot populos varias diffusos orbis in oras,
Immo adeo innumeras hominum sub sole cateruas.
A vestro cunctae hae consurgunt semine stirpes,
Tantaque se vestra tulit a radice propago:
Quae nunc se dias prognatam in luminis oras
Exultat [Reg: Exsultat] , atavorum atavos reveretur, et omni
Officio ac pietate colit, blandumque salutat.
Teque adeo, quem primaevum, mirabile dictu,
E vili Deus argilla efformavit, Adame,
Effigieque sua decoratum immisit in hortos,
Fragrantes, pictos, fecundos fructibus hortos.
Hic tu serpentem quoniam male credulus audis,
Vesceris et vetito pulchra cum coniuge pomo,
Pelleris, exilioque reus multaris acerbo.
Istius exilii socios tibi parturit Eva,
Eua superba, caput cunctorum, et caussa malorum.
Inde novum accessit generi genus, et mortales
Pluribus amplifice coepere increscere saeclis,
Paulatimque per omne nefas, per milia fraudum,
Insidias, pugnas, caedes, furta atque rapinas,
Per Veneremque malam ferri. Tum rector olympi [(transcriber); sic: olymphi]
Nubibus abruptis demittens agmina aquarum,
Tellurem totam iratus simul obruit undis,
Atque animas octo praeter disperdidit omnes,
Noaeus quorum pater, ac socer, ille secundus,
(Quod nemo inficias ierit) dicendus Adamus,
Nam genus humanum sobole instauravit, ab illo
Hostia mactatu votivas imbuit aras,
Donec ad Abramii felicia tempora ventum est.
Credendum venerande Pater, quem tanta Tonantis
Gratia complexa est, cuius tam vivida virtus,
Posteritasque adeo numerosa, ut sidera mundi,
Et pelagi ad littus positas aequarit arenas,
Quo te praecipue celebremus nomine, quem sic
Omnibus anteferunt, prae aliis mirantur et omnes?
Te sequitur gnatus, quem stellas gloria supra
Extulit. Ut prompte superum, puer optime, regis
Iussa facis? tua nec te florens retrahit aetas,
Nec matrem miserare piam, tua funera multis
Fleturam lacrimis. Gladio iuvenile paterno
Subiectas collum, mortemque amplecteris ultro.
Macte animi, divine puer; promissa nequibunt
Fallere magna Dei. Tu natos ipse creabis,
Qui rursum proprio generabunt semine natos,
Teque illosque patres populorum examina dicent.
Haud uno ex Iacobe thoro [Reg: toro] tibi mascula proles
Suscepta est bis sena, domus fuit et sua cunctis,
Et sua gens, Patres omnes cognomine dicti.
Sancte senex, ut te dilexit callida mater,
Dum fratrem sic instituit simulare, et eidem
Praeripere eximios qui debebantur honores?
Hinc postquam impendit certo discrimine lethum,
Dulcia liquisti patriae maestissimus arua,
Pavistique greges soceri, patriam inde pusillis
Et natis, et coniugibus tibi reddidit ille
Omnipotens custos tuus, adiutorque fidelis
Rebus in aduersis. Hic in Memphitica regna
Deductum aspectu nati, et sermone leuavit.
Qui tum ibi complexus, et gaudia quanta fuerunt,
Aegypti dominus tibi quando occurrit Ioseph,
Agnovitque patrem, laetusque ad moenia ducens
Praedulces lacrimas verba inter singula fudit?
Salve heros Israelidum Iosippe columna,
Praesidium, laus, perfugium, decus omne tuorum,
Per tenebras tantas cui lumen tale refulsit,
Quem Deus in summos abiectum evexit honores.
Somnia te siquidem vera explanando locutum
Rex Pharao admirans, ab se inbet esse secundum,
Te regere Aegyptum, salvatoremque vocari.
Insuper et vestem gemmis, auroque rigentem
Dat ferre, et torquem auratum circundare [Reg: circumdare] collo.
Annulum item digito demptum sibi donat habere,
Induit in digitumque tuum acclamante senatu,
Insignique vehi curru per compita mandat,
Atque occurrentes genua incuruare sedenti.
Tu regis rex, atque pater, tu solus abenas
Totius tractans regni moderamine iusto,
Aeterno confecisti tibi nomine famam.
QUi quondam afflati divini numinis aura,
Temporibus variis, nec in una sede morantes,
Terrigenis responsa, Deo haud indigna, dedistis,
Et certum pandistis iter contendere caelo,
O sacri, et sacro dignati munere vates,
Vos iuvat, ingenio quantum superamus, et arte,
Divorum magno in numero haud postrema tenentes,
Quali quali etiam nunc tandem extollere cantu.
Na mea me pridem mens est hortata, phalangas
Ire per aetherias, aliamque aliamque vicissim
Concinere, et vestras non intermittere laudes.
Ecquid enim hoc quidquam possis tu credere maius,
Mirandumve magis, quam humanum amittere sensum,
Divinum contra induere, abiectoque timore
Mortali ore immortales effundere voces,
Nec secus atque Deum summa gravitate tonare,
Impia carpentem scelera, et bona facta probantem,
Pluribus et saeclis post eventura canentem,
Terribili ac totum quatientem carmine mundum?
Nonne putas dulce est homini tanto ante videre,
Res magnae qualem vultum sint olim habiturae,
Stantia casura, et quae iam cecidere, refectum
Iri, ac multa novam passim captura figuram?
Nonne putas suave est, caelestia cernere visa,
Ac velut expertem membrorum, mente vagari
Per species nulli visas, nullique videndas,
Caelesti instinctu mulceri, ac pectore in imo
Concepisse Deum, dictantem verba loquenti,
Et linguam, ut calamum consuevit scriba, monentem?
Quam nitidae vobis animae, quam sorde carentes?
Criminis et vacuae penitus, dilectaque sancto
Pectora sancta Deo, quibus est illapsus, et in quae
Effudit memorandarum mysteria rerum?
Grandia quam praevisa tibi, Iessaeie vates,
Quae longum numerare siet, quaeque omnia sensu
Magno animi ad citharam es toties modulatus eburnam?
In malam abite crucem Phaebeia turba poetae,
Vestraque raucisonis submittite somnia plectris.
Nam citharam melius coepi exaudire sonantem,
Auribus et Pimplea meis mage dulcis inerrat [(transcriber); sic: inertat] ,
Quae rapit, et transfert supra stellantia mundi
Moenia, caelicolum [Reg: caelicolarum] que facit spectare choreas,
Et miros rerum aeternarum accendit amores.
Amoside, nec te illustrem, egregiumque silebo
Fatidicum e numero, qui quae patranda fuerunt,
Tanquam gesta refers, sic vaticinaris aperte.
Virgineum partum, Christi nova, miraque facta,
Infandamque necem, et devicta morte triumphos,
Et sacra Christiadum totum extendenda per orbem
Ceu digito monstras. Te non falsum esse Prophetam
Ezechias didicit, cum unius tempore noctis
Senacherib tumidus, Solymisque horrenda minatus,
Corpora conspexit sine ferro occisa suorum
Omnipotente manu, trepidusque repente refugit.
Iam nos Helchiades ad se vocat ille sacerdos,
Inclitus et vates, cui nectunt vincula cives,
Quem lacerantque probris, tetroque in carcere condunt,
Dum scelera accusans ad res impellit honestas,
Et praecepta Dei queritur violata, nec unquam [Reg: umquam]
Caelestes reprobis praedicere desinit iras.
Haud frustra, nam te prae cunctis urbibus almam,
O Solyma, o superum longe dilecta parenti,
Oppressam Assyrius Mars deuastavit, et heu heu
Captivos vidit Babylon tam multa tuorum
Milia natorum, cuius dum flumina potant,
Et graviter maesti ignotis versantur in aruis,
Perditae et ex animo non caedit imago Sionis,
Omnibus exoritur magnus per littora fletus,
Nec libet exulibus [Reg: exsulibus] consuetos edere cantus,
Quos hilares tellure sua cantare solebant,
Nec placitum est pulsare fides, citharaeque. lyraeque
Per salices Mutae, spectaclum flebile, pendent.
Quos ibi tum questus, et quae lamenta dedisti,
Sancte Propheta, tuos miserans, urbisque cadaver
Illius aspiciens, quae omnes anteiverat urbes?
Quomodo quae nuper florebat civibus, inquis,
Innumeris paene, et tanto splendore micabat,
Ante oculos deserta iacet, ceu femina charo [Reg: caro]
Iam spoliata viro, et defunctis prolibus orba.
En vidua evasit, quae gentibus imperitabat,
Cuique tributa dabant, pendit nunc ipsa tributum.
Pro gemitus quantos, quanta et suspiria fudit
Noctes atque dies; quoties per lumina salsi
Rupere accepto, haud medicando vulnere rores:
Nec quisquam accurrit qui consoletur amicus,
Contemptae, irritae, spretae, per cuncta misellae,
Ah etiam veteres bellum indixistis amici.
Cetera praetereo, quae tu sanctissime vates
Tunc super eversa doluisti plurimus urbe.
CHristiadae magni, genus electumque videte ut
Claret Apostolicus stellatis sedibus ordo.
Purpureosque iacit radios, et luce corusca,
Inque thronis bis sex dextra laevaque locatis
Ante thronum Iesu, nec paucis denique rebus
Creditur ante alios (mirum nil) esse beatos.
Nam neque mens animi solers [Reg: sollers] reputando prehendat,
Nec possit facunda licet depromere lingua,
Quo studio ardentes, quam constantique labore,
Per quas aerumnas, per quot discrimina rerum,
Per quam sollicitos demum, variosque dolores
Subdiderint Christi peragratum legibus orbem,
Salvificae asper eos quot sint erecta trophaea.
Ter veneranda Crucis, nec non insignia gesta.
Haud illi ingenium doctas trivere per artes,
Cecropiae quondam quas invenistis Athenae:
Ignoraverunt Demosthenis ora diserti;
Ignotum his penitus Chrysippi mansit acumen:
Nec Musam gustaverunt insignis Homeri;
Nec Samii numeros senis; et quibus hoc opus unum,
Aerias tentare domos, atque aethera vastum
Ingenio inclusisse suo; nec qualia dixit
Ille Stagireus; formasque, urbemque Platonis
Nil horum didicere, ob quae plerique superbe
Mentibus instati, iam vertice tangere caelum
Sese arbitrantur, quo nil pote stultius esse.
Verum illos Pater omnipotens meliore magistro,
Et multis meliora modis, haud tempore longo
Mirifice docuit, linguasque adiecit, et ignem,
Caelestes quibus insererent in pectora flammas,
Pectora pigra gelu, et rigida concreta pruina.
Quique prius sueti insidias celare per amnes
Squammigero [Reg: Squamigero] generi divinis retibus a se
Instructos, mare per latum, per clamita mundi
Qua redit alma dies, et qua descendit in undas,
Quaque ruit Boreas, et qua venit humidus Auster,
Omnigenos homines piscatum vadere iussit.
Te primum Petre Antiochi de nomine dicta
Urbs habuit, quem post rerum pulcherrima Roma
Acquisivit; ubi lustris iam quinque peractis,
In sacra dum trudis salientes retia pisces,
De cruce victor ovans ad olympica regna volasti.
Germanum Petri Andream cruce fixit Achivus.
Simonem poena Aegyptus consumpsit eadem.
Piscator Thomas captavit arundine Parthos,
Et Persas, Medos, vicino et sole nigrantes
Memnonios; merces cui tandem lancea adacta
Transadigit latus, et lethali [Reg: letali] vulnere soluens
Spiramenta animae, gaudentem ad sidera mittit.
Hesperias Iacobus adit Zebedeius oras,
Belligeramque studet iacta irretire sagena,
Purgatam maculisque polo transcribere gentem,
Huic caput Herodis gladius praecidit honestum.
Primus Apostolicum decorans qui morte senatum,
Ad similis socios hortatur praemia palmae.
Tendis ad Aethiopas nimium Matthaee calentes,
Atque novos aestus per corda algentia mittis.
Regia virgo istunc satis Iphigenia calorem
Sensit, ubi toto concepit pectore flammam,
Praeposuitque tuis dete stande Hirtace taedis
Fervidulum sponsi semper viventis amorem.
Matthaeum sed enim, dum castam operatur ad aram,
A tergo infixus crudelior abstulit ensis.
Dilectum ante alios, commendatumque Magistro
Discipulum, cui Virgo parens concredita, cepit
Regnum Asiae. Hunc etiam non res, sed prompta voluntas
Martyribus iunxit. Pathmum est portatus ut exul [Reg: exsul] ,
Feruentisque olei dolium superavit, et hausit
Mista [Reg: Mixta] venenatis lethalia [Reg: letalia] pocula succis.
Quique Lycaoniis committunt semina campis,
Quique bibunt Indum, tu Bartholomaee docebas,
Cui furor effraenis [Reg: effrenis] male gratus, multa merenti
Diripuit pellem, et caput a ceruice revulsit.
E Scythia ad sese commigrantemque Philippum
Egerunt Phryges in furcam; sed fruste iacobus
Alphaeo genitus, periit quoque fuste Thadaeus.
Illum interficiunt Solymaei, hunc Persa trucidat.
Barbara Matthiae collo est impacta bipennis.
Sed neque supplicii gravitas, nec mortis amara
Magnanimis potuere viris portare pavorem,
Quo minus humanae vigilarent usque saluti,
Venatumque exercerent piscando fidelem.
Quid narrem miranda opera, et caelestia signa,
Quae verbis struxere fidem? Nam currere claudus
Cerui instar visus; sermonem fundere mutus;
Deseruere acres marcentia corpora morbi;
Nec rarus, qui fatales expleverat annos,
Redditus ante rogum vitae est, revocatus ab umbris.
Horum Acherontaei tremuerunt nomina fratres,
Mortalesque pepercerunt invadere in artus.
Cetera de genere hoc aliis memorata relinquo.
Quas autem grates, tibi sacratissime coetus,
Quas poterunt gentes dignas te dicere laudes,
Quas meritis tantis, et tam felicibus auctas
Tantopere ornasti, certumque iter ostendisti,
Et breve, quo sese transferre ad sidera possint?
Tu nunquam vacuus, ventis maria omnia vectus,
Et terras obiens omnes, scelerata Deorum
Falsorum sacra extirpans [Reg: exstirpans] , verissima sacra
Induxti, et nullo culpandos crimine mores.
Quale ubi pastores syluis arentibus ignem
Forte immiserunt, validum spirantibus Austris;
Robora comprendit, subito comprendit et ipsas
Cum ramis frondes, summoque cacumine regnat,
Perque nemus totum voluunt incendia venti,
Tum flammas illi sic contemplantur ovantes.
Haud aliter tu divino correptus ab igne,
Divina in latum sparsisti incendia mundum,
Et flammis totum involui nunc laetus olympo
Respiciens, actos tibimet gratare lalores.
Ac velut ingenti miscetur murmure caelum,
Nubibus et fractis mugire tonitrua suerunt,
Ardua terrarum sonitu quo impulsa tremiscunt:
Sic divum genitor vestra intonuisse per ora,
humanosque tremore animos implesse [Reg: implevisse] videtur.
Inde datum vobis CAELORUM nobile nomen.
Vos quoque ter quatuor soliti sunt dicere nostri
Caelestis Solymae (sed sub velamine) PORTAS,
Quandoquidem vestris praeceptis astra petuntur,
Perque illa assiduo reseratur ianua caeli.
Germanae fidei vos immotaeque COLUMNAE,
Nititur et vobis Ecclesia FUNDAMENTIS.
Hanc supra molem, hos supra stat condita montes,
Quam frustra exagitat Boreas, et fulmina tangunt
Necquicquam, incassumque effusus verberat imber.
Et quamuis sine more furens haud ulla nocebit
Tempestas, nec si permisceat infima summis,
Ac pelagus terris effundat tartareus Rex.
CHristiadum si cui tribuenda est gloria tanta,
Tamque illustris honos, laudesque, et praemia tanta,
Quantum is, Christe, tuo fuerit contactus amore:
Nec maior dici pote, nec conspectior ullus
In te anor, infandos quam tot voluisse labores
Te propter, letoque, caput sponte opposuisse;
Quas erit ergo tuis, quo carmine pangere laudes
Militibus, quae dona, aut quos mereantur honores,
Qui pia divinis aucti praecordia flammis
Tormenta omne genus pro te tolerare libenter,
Purpureasque animas potuerunt reddere prompti?
Non illos veri abduxerunt tramite voces
Suaviloque, aut flexere preces matrumue patrumue,
Aut consanguinei coniunctim multa precantes
Anxiaque in tepidos soluentes lumina fletus,
Et complexa pedes coniunx, paruamque parenti
Obtendens sobolem, gemituque sonantia tecta.
Non etiam pavido conster navere timore
Verba tyrannorum, rabidarum plena minarum:
Non expugnavit licet immanissima poena,
Poena animos mage suffecit, viresque secundas
Addidit, et trucibus reparavit corpora poenis.
Suppliciis cessere nihil; sed supplicia illis
Cesserunt potius, et quem tormenta nequibant
Finem afferre, tulit caelo demissa corona.
Nec plus deiecit furiis agitata tyrannis,
Quam Christi erexit, quae continet omnia, virtus.
Ille suos placidus summo spectavit olympo
Certantes, victoque sacrum dedit hoste triumphum.
Aligeri resonos variantes pollice neruos,
Et festiva mele modulantes ore canoro,
Victrices animas vexere ad limina caeli.
Excitum ruit ad spectandum ignobile vulgus,
Et media committentes certamen arena
Sacratos stupuit pugiles, totisque frequenter
Plurima turba virum laetos crepuere theatris,
Magnificosque sonos, dum cernunt pectore forti,
Integrosque animi constantes rumpere voces,
Et galea nudos, nec bellica tela gerentes,
Attamen eximie tectos caelestibus armis.
Torquentumque prius requievit lassa voluntas,
Quam torqueri istos defecit mira voluptas.
Succedunt sibi carnifices, fessosque recentes
Excipiunt, tormenta magis cumulantur acerba.
Profluit, et toto descendit corpore sanguis,
Et lacerae dilabuntur sub verbere carnes.
Interiora patent, nec iam cruciamina membris
(Membra etenim poenis prope sunt absumpta nefandis)
Adduntur, sed vulneribus; saevitur in ipsa
Vulnera, nec nutat, quin sese audentior effert
Mens invicta malis; poenae exercentur inanes,
Ut lato pelagus scopulo luctantibus Euris,
Et circum iratis immane frementibus undis
Perstat mole sua, radice in tartara tendens.
Vellem ego Maeoniae mihi currere flumina linguae,
Posse vel Andinas imitari carmine Musas,
Certe equidem multo cantarem augustius, o vos
Christiadum proceres, Christique exempla sequendi.
Redditis huic poenam pro poenis, vulnere vulnus
Soluitis, atque neci nece respondetis amantes.
Sed neque Maeniae faciunt sat flumina linguae,
Apta nec Andinae sunt hic modulamina Musae,
Quando decus vestrum cantu est sublimius omni.
Quis mihi nunc verbis poenarum nomina tandem
Expediat, quas insontes, castique dedistis?
Mille canam poenas, restabunt altera mille.
Vos contra populi consurrexere potentes,
Unanimes in vos coniuravere dynastae,
Et tenuit caecum late furor impius orbem.
Hinc vobis maledicta, opprobria, crimina falsa,
Hinc iterum, atque iterum, et toties ad iudicis ora
Pertracti, implicitique manus, et crura catenis,
Obscuras sine sole domos habitastis [Reg: habitavistis] , et atra
Cultores ubicumque Dei vexante procella,
Corda pavore icti cava terrarum subiistis.
Quos non pedores [Reg: paedores] , squalores, frigora, et aestus
Perpessi? ad funesta fames ut viscera torsit?
Utque sitim exigua lympha sedare negatum est?
Quid memorem rapidos vastis fornacibus ignes
Quid plumbum atque oleum magnis undantia ahenis?
Quid faculas, liquidamque picem, liquidamque resinam,
Congestosque rogos, ferri instrumenta scelesti,
Rhompheas, vectes, clavos, validasque bipennes,
Et serras cum pectinibus, cum cratibus uncos,
Et stimulos, et libratas in colla secures,
Et varias formas, versu quas dicere non est.
Quid referam horrendasque cruces, et saeva rotarum
Supplicia, aut pardos, iracundosque leones,
Quorum obiecta fero interierunt corpora morsu?
Aequore quid mersos, actosue e rupibus altis,
At alios (miserum visu) in diversa quadrigis
Distractos; alios truncatos artubus; illos
Stipitibus fixos; lapidumque hos imbre sepultos?
Multa sciens taceo; nec enim numerare facultas
Tot laethi facies; nec vero milia inire
Pugnantum [Reg: Pugnantium] , atque adeo felici Marte cadentum [Reg: cadentium] .
Nam quibus in terris non haec tam insana coorta est
Tempestas? quaenam cruciatibus abfuit aetas?
Qui sexus? tremulo passu longaeva cucurrit,
Ac meliore suum praevenit funere funus:
Decrepitusque senex risit crudele minantes,
Impavidus crudumque recepit in ilia ferrum.
Non pueri blandi, non floridulo ore puellae
Non tenerae, et partus paene ipso in limine matres,
Non constans aetas, non imberbisque iuventus
Expertes mansere huius certaminis, heu heu
Uberibus rapti infantes, caesique sum ipsis
Pro genitricum oculis (tanta est patientia Christi)
Sanguine commistum [Reg: commixtum] lactis fudere liquorem.
Magnae animae, magni magnum aetheris incrementum,
Vivite nobilibus laetantes usque triumphis,
Et festos iterate choros, longumque per aevum
Cantibus hymnidicis circumsonet altus olympus.
Ille potens rerum claros laudavit agones,
Mortibus in vestris placuit sibi, iamque lapillis
Fulgidulas tribuit capiti gestare coronas,
Abstersit lacrimas, compensavitque labores
Fructibus immensis. Quin ipsius ante parentis
Ora Dei, ante omnes caeli stellantis alumnos
Filius est vobis grandem impertitus honorem,
Laetifica cum voce suos agnovit, et ob se
Confessus mortem est, dirosque tulisse dolores.
Olim erit illa dies cunctarum extrema dierum,
Cum mortale genus coram aequo iudice quantum est
Sistetur, factisque probis, factisque nefandis
Arbitrium excupiet dignum. Tum luce nitenti
Vestitos, hilares, inconcussosque videbunt,
A se sperata nunquam novitate stupentes,
Qui mala tot vobis, tot atrocia, denique lethum
Omnino innocuis peperere, et pectora maesti
Fundentes salsos oculis turgentibus imbres,
Demissa misere secum sic voce loquentur.
Ah nimium fatuos, ah nos rationis egentes,
En hic apparent, quos quondam ludere sannis.
Atque novis punire modis consuevimus, En hic
Quos inopes mentis reputantes, quisquiliasque
Humani generis, censendos nomine nullo,
Indigna nece sustulimus; nunc luce refulgent
Astra velut, natique Dei appellantur, et aevum
Caelicolas inter ducunt; nos tartara poscunt
Impia; nos torrens Phlegeton ardentibus undis.
O infelices, o nos sine fine cremandos.
Palmiferi coetus ad vos iuvat usque reverti,
Inque decus vestrum attonitam defigere mentem.
An non Christiadum segetes de sanguine vestro
Enatae, immensum se diffudere per orbem?
Namque orbem totum vestri sparsere cruores.
Stant vobis solido passim de marmore templa,
Et populus ferias agit, auditurque per oras
Vester honos; cineres seruant, arentia et ossa
Regum opera egregie splendentia mausolea.
Vestra ope tabificis languentia corpora morbis
Invenere suas vires, sopitaque letho
Vitalis rursum duxerunt luminis auras.
Tu quoque quem dominum metuunt Cocytia regna,
Martyricum toties sensisti robur, et iras,
Cum tua perdundis mortalibus arte reperta
Consilia in nihilum crebro recidere dolusque
Promovit nihil, et tua vis evanuit omnis.
Quod non egregiae perierunt funditus urbes;
Nec muris hostile ferox impressit aratrum
Sanguineis contra bellans exercitus armis;
Sirius et steriles quod non exusserit agros;
Nec formidandum mittens per membra venenum
Lurida pestilitas densarit funera; quod non
Se conquassarunt civilibus oppida bellis;
Sed pax alma viget, laeto pax aurea vultu;
Quod non multa modis multis incommoda passi
Vivimus, id vestrum est quibus annuit omnia Christus,
Annuit, et late vestros extendit honores.
HEm longum, varium, roseis fulgoribus agmen
Conspicuum, post palmiferas per celsa polorum
Indugredi specto (qua maiestate?) cohortes.
Pars maturi aevo, fusique ad pectora barbam,
Pallia gestantes ostroque nitentia, et auro,
Et capita insignes triplici veneranda corona.
Pars gerit unapedum, mitra redimita bicorni.
Pars consueta sacris altaribus addere dona
Mystica et obstrictos animos exsoluere nexu.
Pars rasi crines, habitum variante figura.
Pars postrema virum, ac iuvenum creberrima turba,
Queis [Reg: Quibus] mores ad Christigenum componere leges
Ingens cura fuit, minimeque admittere culpas.
Suavidico tollunt ter sanctum carmine Regem,
Atque iterum, atque iterum recinunt hilare ALLELUIA.
Namque aliud, quaeso, quid agant in sedibus illis,
Quam contemptantes terno sub nomine numen,
Nec contemplatu mentem satur are potentes,
Non cessent laudare Deum, nec gaudia carpant
Ad numerum, totos sed sese in gaudia mergant?
Quippe illic lugubre nihil, sunt omnia plena
Laetitiis; nemo maeret sua damnam, nec ullum
Conqueritur casum, aut mutata sorte fatiscit.
Non metus insinuat, non tentant membra dolores,
Non serit insanas demens discordia lites,
Nulla ibi pauperies, non dedecus, exiliumque,
Non malesuada fames, non auri immensa cupido,
Nec labor, aut morbus, gemitus, suspiria, mortes,
Fundendis lacrimis nec demum caussa relicta.
Sed mala quae desint promptum est edicere versu;
Verum ibi quae bona sint, non est comprendere versu.
Pontifices almi, modo quam mellita voluptas
Commissos pavisse greges, et gnaviter [Reg: naviter] usque
A caulis repulisse lupos, nec pectora dictis
Instituisse magis, quam facto exempla fuisse?
Nunc vestros caelo fructum, pretiumque laborum
Pabula laeta nimis tondentes cernitis agnos,
Cernitis, et dulci saliunt prae cordia sensu.
Dicite solennes [Reg: sollemnes] qui sacrificastis [Reg: sacrificavistis] ad aras,
Impolluta orbi placantes mente Tonantem,
Vestrane percepit sibi congrua praemia virtus?
Dicite mi, populos qui deseruistis, et urbes,
Sectati rigidae tranquilla silentia vitae,
Contemptu rerum egregii, quas sedulus ambit,
Quaeritat, et studiis male sanis vulgus honorat.
Nonne iuvat quondam motus fregisse rebelles,
Et nil praeter olus lutea cenasse patella,
Et nil praeter aquam gelido de fonte bibisse,
Atque frequenter humi durum stravisse cubile,
In corpus saevisse flagris, horasque diurnas,
Plurimum item noctis sancto duxisse precatu?
Nonne iuvat Moderatorum mandata libenter,
Nec timido exhausisse animo, nec voce superba,
Nec tacito voluisse ire in contraria sensu?
Ut delectat opes nunc abiecisse paternas,
Paupertatis onus sedata et mente tulisse?
Custodita etenim modo gaudia quanta ministrat
Corporis integritas Erycinae sordibus expers?
Inde rei fertis praeclarae insigne decorum,
Nempe animi puri purissima lilia dextris.
Praecipua sed eremicolas ego laude ferendos
Sentio, quos certum est sese immortalibus illis
Mentibus exaequare magis studuisse, piumque
Montibus in solis, sub rupibus, atque sub antris,
Per loca non accessa, et perdeserta ferarum
Omnibus exegisse piis plaudentibus aevum.
Salue Anachoresis, quae dum loca sola locorum
Expetis, atque hominum fugitas consortia, opimas
Divitias reperis, et praestantissima dona.
Nec tantum prima promittis fronte, recessu
Quantum ipso largire. O securissime portus,
O semper nitidis halantes floribus horti,
O paradise, ferens vitalis commoda ligni.
Silvae o felices, o et felicia rura.
Hic votis instare licet, divinaque rerum
Liberiore animo, ac placida versare quiete,
Et Domini totis meditantem iussa diebus,
Non obturbari strepitu, aut clamore molesto.
Saepius hic pleno manant solacia cornu;
Hic lacrimis implere sinus conceditur, aut quas
Perpetratorum maesti elicuere dolores,
Aut dulces animae quas profudistis amores,
Complexus veros optantis, et oscula sponsi.
Materiam sceleri nec paruam indulget Eremus,
Aspera quaeque probat, castum fovet usque pudorem,
Pauperiem, Croesi reputat sibi mille talenta.
Quisquis aves poenis corpus domitare petulcum,
Utque decet bene praeteritos abstergere naevos,
Iucundosque Deo posthac assumere mores,
Linque urbes, coetusque hominum, loca sola capesse,
Commoditas quibus istorum tibi multa paratur.
Cerne Anachoretas, casula est arctissima, et omnis
Ornatus aliena, aggestum e cespite culmen,
Craticius paries, mensa est humus atque cubile,
Suggerit herba cibum, vitreae sunt pocula nymphae,
Arboreae frondes duratis tegmina membris.
Haud illic Calabra videas velamina lana,
Interior nota non est illis nota falerni,
De dominique gula nihil hic cocus angitur, aedes
Condendae artifici neque pauxillo aere locantur.
Admiranda lego desertis edita in aruis,
Quae nusquam mediis narrantur in urbibus acta.
Hanc vitam illustres quondam duxere Prophetae,
Thesbites quorum tentavit praelia primus,
Communem metuen labem, et contagia vulgi
Secessit teneris magnus Baptista sub annis,
Nec puerum impediit sanctum immaturius aevum,
Nobilitas patriaeve, aut fessi aetate parentes.
Delicias habuit silvestria mella, locustas,
E scopuloque sitim lympha saliente restinxit.
Magdalis huncce modum vitae decoravit, et alto
Sub lata in tenues auras suavissima caelo
Crebrius audivit resonantes carmina divos-
Hanc Paulus bis sex dum lustris actitat, escam
Dimidium panis coruo apportante recepit.
Daemonis hic superans varias Antonius artes
Claruit, et longam incessit dux ante cohortem.
Adde huc Maccarios, minor et quos fama celebrat.
Ad summam, forma hac vivendi haud sanctior ulla.
Aethereis similes animis, dum corpore in ipso
Degerunt incorpoream (mirabile) vitam,
Seruantes niveum caelestia dona pudorem,
Ignaraeque virum dulces sprevere hymenaeos,
Virgineas canimus, paruo licet ore cateruas.
Vos age caelestes aspiratote canenti,
Eximias adeo mecumque evoluite laudes:
Quandoquidem thalamos quoque vos nescitis et almas
Visere saepe iuvat secreta in sede puellas,
Et placidis mulcere pias affatibus aures,
Praestare obsequia, et sponso castissima vota
Sponsarum, ardentesque imas in amore medullas
Narrare, atque illis sponsi responsa referre,
Peruigili ac timidas cum sedulitate tueri.
Et bene, nam in terris vestrorum est aemula morum
Candida virginitas, animoque et corpore nullam
Perpetiens Veneris maculam, nocturna diurnis
Tempora divino alloquio coniungere gaudet.
Quin nec apud superos vestro ullus dignior ordo est
Virginibus sanctis. Sociata haec agmina vestris
Ordinibus, Regi modulos, alternaque promunt
Cantica, collatosque sibi mirantur honores.
Et mage laetatur sperans haec praemia virgo
Consecrata Deo, totisque affixa medullis
Quam quae nobilium stirps invidiosa parentum,
Coniugium regis maturo tempore adepta,
Confidit generare parem diademate prolem.
Quanto istuc melius, moribundo in corpore vitam
Ducere divorum, quam e corpore gignere corpus,
Hum anum quamuis genus inde augescere possit?
O ter felices, fortunat aeque puellae,
Quas nullum, ut par, ingenium suspexerit unquam [Reg: umquam]
Nulla celebrarit quantum sat copia fandi.
Dic ubi praescripsit viduum natura cubile?
Castificos qua lege thoros [Reg: toros] ubi condidit? ultra
Naturam est curare nihil tua tela Cupido,
Et caput humanos affectus tollere supra.
Arcibus astriferis tam purae semina vitae,
(Haud ignota loquor) quondam fluxere per orbem.
Aera nam postquam, nubes, et sidera, ipsas
Caelicolum [Reg: Caelicolarum] innumeras penetravit Virgo Phalangas
Ad Patris usque thronum, residensque ibi cum Patre VERBUM
Aeternum, et verbis nullis memorabile VERBUM,
Deoque Deo Deum, et omnipotens de numine numen
In sua miranda concepit viscera sorte,
Edidit et nostra sub imagine lucis in oras,
Milia tum demum taedas fugere iugales:
Nec iuvenis voluit taedas ambire puellae,
Nec voluit iuveni sese donare puella;
Verum immortalis delegit vincula sponsi,
Cuius ab amplexu illibati cura pudoris
Amplior, et maior venerandae in pectore surgit
Virginitatis amor. o connubialia festa.
Dicite quid sponsis queat aequi pararier istis?
Dicite quis sponsus sponso contenderit isti?
Solus hic est opulentus, et inclitus, atque benignus,
Prae cunctis hominum natis pulcherrimus unus,
Ipse Deus. maiusne Deo, meliusne requiras?
Ac veluti septis qui progignuntur in hortis,
Ignoti flores pecori, nec pollice carpti.
Stant laeti visu, ac primi sub lumina solis
Expanduntque comas gemmantes rore recenti,
Ambrosiamque afflant intrantum [Reg: intrantium] naribus auram:
Sic virgo castum intemerato corpore florem
Dum tenet, in se hominum vultus convertit, et ora,
Et perfusa animum suaves expirat [Reg: exspirat] odores.
Parvula qualis apis, Veneris nec munia novit,
Nec fetum nitendo edens, redolentibus herbis
Ore legit natos, et stipat dulcia mella;
Virginis haec ratio est; gravidam non sustinet aluum.
Non est tristificos parientum [Reg: parientium] experta dolores,
Ipsa tamen natos sibi concipit, ipsa propagat
Plena Deo sanctos sine carne, et sanguine natos,
Ipsa suamque sibi distendit nectare cellam,
Puraque divino pascit praecordia melle,
Dum totam impertit sese immortalibus, aegre
Artubus impendens vitae quae postulat usus.
Virginitate nihil pote dulcius esse, nihilque
Pulchrius. Haec ipsum fulgore Hyperiona vincit,
Et plusquam auriflua radiorum luce coruscat.
Attamen haud modico venit haec molimine virtus.
Estque frequenter opus vehementi cernere pugna.
Quae vobis comperta probe, dum vita maneret,
Christiadum o lumen, decus, auxiliumque puellae,
Calliope tenui quarum contexere laudes
Nitimur, et paucis includere plurima verbis.
Intrepide medios vestigia ferre per ignes,
Nec teneras uri plantas potuistis; eaedem
Mucrones strictos sine vulnere calcavistis.
Non intermissae excubiae, praeclusaque seris
Tecta adamantaeis, vacuo ieiunia ventre,
Caseus, atra Ceres, plebeium olus, offaque vilis,
Et gelidis diluta undis Baccheia dona,
Parcior et somnus, duri quoque culcita lecti,
Et manuum labor, et formae fuga cauta virilis,
(Inde etenim simulacra modis tentantia miris
Insinuant animis, Paphiaeque incendia miscent)
Firma olim vobis haec munimenta fuere,
Insultus contra hostiles, puerumque Cytheres,
Cui celeres crebro o calamos fregistis, et arcum,
Masculo et imbellem superantes robore sexum,
Illustrem egistis propria de carne triumphum
Nec minus est insignis honos, et gloria vestra,
Martia quam totis ineunt qui proelia castris
auspiciis prosternentes felicibus hostem.
Aut amplas capiunt deiectis moenibus urbes.
Quin rursum facile est in virginitate perenni
Hoc agitare aevi quodcumque est, pectore et alto
Illecebras thalami contemnere. Nam neque coniux
Sancto hoc connubio plures quaerendus in annos
Qui placeat, cui se dignetur iungere virgo.
In promptu est, nec ei coniux se praeferat ullus,
Qui nuptae fraudem facere, atque illudere nescit.
Non homo, sed Deus est, dominusque, et conditor ipse,
Qui non mancipia, aut telluris iugera mille,
Auri, aut argenti cumulos, aedesue superbas
Exigit in dotem: caelum et caelestia sponsae
Ipse magis tribuit. Nec fato vincula rumpi
Tam iucunda queunt; Deus immortalia saecla
Vivit, et ipsa cupit moriendo excedere terris,
Corporis ac miserum tumulo dimittere pondus,
Possit uti coram rutilantem agnoscere vultum
Praesentis sponsi, praesentiaque ora tueri,
Atque animos explere avidos aeterna tuendo.
Displicet haud illi quamuis pauperrima virgo;
Gratior at multo, si non sit tristis egestas.
Non genere abiecto natam, non spernere seruam,
Non captare solet praeclarae munera formae.
Sed nec inornato laedit prodire capillo,
Nec detrita nocet sine gemma, et murice vestis.
Solam intra mentem, atque animae penetralia sanctae
Omnia cernuntur sponsae ipsius ornamenta.
Quare agite, huc sacri gressum convertite vates,
Et tandem Idalios tam foedis cantibus ignes
Parcite non sani longis immittere chartis,
Tangere et obscenis castas sermonibus aures.
Virginibus semper fuit acceptissima Musis
Virginitas: cur non Musarum oblectet alumnos?
Condecorate pio caelestes carmine nymphas,
Tamque novos thalamos, tamque optatos hymenaeos
Pulsantes citharas, et laetum voce sonantes
Tollite, divinas cantuque effingite mentes.
QUanquam [Reg: QUamquam] innuptarum primos exposcit honores
Palma puellarum, nec vero pulchrius extat [Reg: exstat]
In terris aliud, non idcirco ultima sanctas
Laus penes est viduas; quae post quam turbine fati
Sublatos multis lacrimis flevere maritos,
Discidio tantoque gravem subiere dolorem,
Quantumvis proavos, et opes, et fortia iactent
Facta proci, atque eadem toties hortentur amici,
Ac super invitet non inconcessa voluptas,
Connubia, et thalamos renuunt intrare secundos,
Curarum saturae, et vitae caelestis amore.
Iam quantum viduis praestat signata puella,
Tantum coniugibus viduae praestare videntur,
Quarum virginibus sacratis proxima sors est,
Vivendi similisque modus, nec regula morum
Plerisque in rebus vel latum diserepat unguem.
At vos sidereo quae nunc residetis olympo,
Turturibus similes animae per cuncta pudicis,
Dum corpus fuit, aerias carpsistis et auras.
Num quando humanis defigere lumina regnis
Laetitias inter medias, mediosque triumphos,
Et tepidos citharae strepitus, festasque choreas,
Pauxillumque iuvat veterum meminisse malorum,
Foedera connubii secum quae multa ferebant?
Num volupe est ita mordaces, numeroque carentes,
Nec non assiduas potuisse relinquere curas,
Quas vir, quas gnati, cessantes quasque ministri,
Segnius et fuso evoluentes mollia pensa,
Ignavaeque operum famulae, simul et domus omnis
Et variae rerumque vices, casusque creabant?
Pro quibus, et quantis vos olim fluctibus actae,
Quos ventos, nimbos, atque infortunia passae?
Ast modo composti fluctus, nimbique fugati,
Tristior immensis spatiis fortuna recessit,
Saevaque ventorum iam murmura conticuerunt,
Et tandem placido tetigistis littore portum,
Innumerabilibus potientes gaudia saeclis,
Quae pulchre tam laudati genuere labores,
Contulit et rebus duris exercita virtus.
Qui locus in terris etenim, quae natio vestrae
Vota, preces nescit studio ingeminata fideli
Noctes atque dies, quando spes scilicet uno
Nixa Deo pavidas suavi solamine mentes
Sustentans, aduersa animo tolerare libenti,
Et faustam caelo sortem exspectare iubebat?
Sacratis contexta libris oracula sancta
Voluentes matutinus conspexit Eous,
Voluentesque eadem vidit post Hesperus idem.
Cordi erat hospitio peregrinum inducere egentem,
Fundere aquam manibus, et pocula ponere mensis,
Atque inferre dapem, et liquidis vestigia lymphis
Permulcere, bonum super omnia denique vultum
Monstrare, aerumnaeque immansi pondere lassos
Solari dictis, opibusque fovere paratis,
Raro, et pauca loqui, turbas odisse viriles,
Congressus vitare, domum colere, et bene paruos
Christiadis normam ad praescriptam educere natos,
Otia cum luxu ut lethalem [Reg: letalem] excludere pestem,
Vivendi recteque vias scrutarier omnes,
Atque instare sibi studiis flagrantibus usque,
Et magis atque magis puros effingere mores.
Nominis egregia hinc profluxit gloria vestri,
Saepius et vestras confessa est pagina laudes.
Hem Iuditha tui ut late celebrantur honores?
Historiam ut miram peperit tua plurima virtus?
Per varios populos ut manat fama perennis?
Quandoquidem assiduis impendens tempora votis,
Semota a vulgi, et longe seiuncta tumultu,
Solaque clausa domi, per tot ieiunia ventri
Fecisti bellum, et Venerem per membra furentem
Horridula e setis tunica, mirabile factu,
Praeclarum dictu, domuisti pectore celso.
Quapropter dux Assyrius quid femina possit,
Femina virtute, et forma pulcherrima, et ore
Dulciloquo, in te una est expertus iure, caputque
Dum lecto recubat vino somnoque sepultus,
Abs te obtruncatus proprio sibi perdidit ense.
Tu quoque quam viduam divulsam a coniuge charo [Reg: caro]
Septima fecit hyems [Reg: hiems] Solymaeis arcibus, Anna,
Et viduam reperit plusquam octogesimus annus,
Qui te laudet habes. Tu a sacri limine templi
Nunquam absens, dominum meruisti cernere templi,
Dum more arcano nuper de virgine natus,
Parvulus ad templum maternis fertur in ulnis,
Offerturque Deo, cui grates voce senili
Ipsa canis, narrasque piis coram esse salutem,
Progeniem cecidisse novam sublimibus astris,
Qua duce saeclorum sese navus inferat ordo,
Et sceleri clausus, meritis pandatur olympus [(transcriber); sic: olymphus] .
Te vero, te Scipiadum generosa propago,
Romulidum Paula o clarum decus, inclita Paula,
Quam bene grandisono Stridonius exprimit ore
Ille senex? de tepro qualia, quanta recenset?
Cui vix ulla parem moverunt saecula. Non si
Centum adsint linguae, liceat tua dicere facta,
Christiferae Bethles olim sanctissima cultrix.
Sed Monicam siluisse tuam, Augustine, parentem
Duco nefas, speculum viduis praenobile cunctis.
Illa egit nullo turpatam crimine vitam;
Quin potius multis excellens laudibus, omnes
Virtutis sanctae numeros implevit abunde.
Nec minimum Monicae mundus debere fatetur,
Cum te, Magne pater, recta a regione viarum
Errantem, et quae non deliramenta sequentem,
Infernisque propinquantem per devia regnis,
Tam fidis, et tam vigilantibus anxia curis.
Tamque indefessis quae fudit ad aethera votis,
Et nunquam siccis oculis, terraque marique
Te sectans, aditer Christo adiutante reduxit,
Igniferam tenebroso accendens lampada mundo.
Splendida victricum saluetote agmina matrum,
Et miseratae hominum infinita piacla nocentum [Reg: nocentium] ,
Placate ultrices offensi numinis iras.
PRo Natura parens, legum praecepta tuarum
Qui tanto potuit fastu tumefactus, et ira
Spernere, tamque sacrum facinus, tam immane piaclum,
Non visum, adiutumue ulli, non corde volutum
Patrare, et nulla maculatos labe nisi ipsum hoc,
Natum esse, audemus labem numerare) pusillos
Bethlemi pueros crudeli perdere ferro,
Ac teneros artus laniare in frusta, nec uni
Parcere, quantumvis ululatibus astra ferirent
Oppletae lacrimis, et tunsae pectora palmis,
Vellentesque comam, et pro charis corpora natis
Carnificum strictis mucronibus obiectantes,
Optantesque mori per caedem, et vulnera matres,
(Unde etiam saxis venit dolor, unde misertus,
Fletibus increvit maestis Iordanius amnis.)
Non is Niliacum superet feritate tyrannum,
Ismariumue ducem, fratrive humana coquentem
Viscera Tantaliden? non hic aut more leonum,
Aut more ursorum praedas voret ore cruentas?
Nunc etiam nostras lamenta feruntur ad aures
Feminea, infantum cui se (miserabile) miscent
Clamores. Tueor pavitantes ense corusco,
perque sinum, et vestes genitricum abscondere sese.
Ast nusquam latebrae est, latitandi copia nulla est,
Atque hac, atque illac trepidae per moenia cursant,
Uvidula a fletu portantes pignora matres,
Si tam funestum possint evadere casum.
Ista fugam celerans male tecta est; illa solutis
Crinibus insontem, quo suffuretur, alumnum.
Obtegit; haec cursu in medio comprensa resistens
Diriguit, fletuque madens puerum inter, et ensem
Dividit aspectum, et lethales [Reg: letales] excipit ictus.
Est quae dum properat pede labitur, atque ita fetum
Allisum terrae necat. heu quot ubique per aedes,
Perque vias urbis, per templa, per antra, per omnes
Secessus video crebrescere funera, cerno
Manantes passim spumanti sanguine rivos.
Huncce parens rapit huc, mactator sed rapit illuc,
Partem et utrique suam gladius facit. Heu quis ad haec trux
Massageta, horrendus cyclops, aut Concanus asper
Abstineat lacrimis? aut cuius denique Musae
Tot gemitus, planctus, lamenta aequare licebit?
Verum agite o pueri, modo per caelestia templa
Ludite, et aeterno psallentes carmina regi
Exultante [Reg: Exsultante] animo vestros cognoscite honores.
Herodes nequiit tantum prodesse colendo,
Profuit horribili quantum impietate necando,
Vobis parta prius vitae immortalis amoena,
Quam gustata fuere huius mala gaudia vitae.
Iuridicum nec opus sisti vos ante tribunal,
Ob christumque reos suspectam dicere caussam,
Infandumque pati sub iniquo iudice lethum,
Atque ita pro meritis toto clarescere mundo.
Omnis in hoc uno se vertit gloria vestra,
Vestra salus, nullo impuratos crimine poenam
Perpessos iugulis castum fudisse cruorem.
Caelicolum [Reg: Caelicolarum] flores laeti salvere iubemus,
Puniceasque rosas, et purpureos hyacinthos.
Vos et odoratis innexi tempora sertis,
Albentesque stolas induti, et signa gerentes
Palmigeros ramos, victorum illustria signa,
Omnes virgineis intermisti [Reg: intermixti] que cateruis,
Quacumque ingreditur longe purissimus Agnus,
Praesto estis, cunctique una comitamini euntem,
Suavia mellifluis promentes cantica linguis,
Quae cantare aliis iusta ratione negatum est.
At te felicem nimium, te laude perenni,
Voceque grandinosa, Bethle, super astra vehendam
Quis dubitet? tam longum agmen cum tempore in uno,
Tam niveum puerorum agmen, tot milia caelo
Mittere quivisti, divumque offerre parenti
Munera chara nimis. Te semper fama loquetur
Vivida, et aeternis passim memorabere fastis.
FINIS.