D. Bernard. super Cant. FRustra ad audiendum, legendum ve amoris carmen, qui non amat, accedit: quoniam omnino non potest capere ignitum eloquium, frigidum pectus. Quomodo enim graece loquentem non intelligat, qui graece non novit: nec latine loquentem, qui latinus non est: sic lingua amoris ei, qui non amat, barbara erit, sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
SIcut dicitur aliquis carnalis Amor, quem et Cupidinem appellaverunt Poetae, secundum quem qui amat, in carne seminat: ita est et quidam spiritalis Amor, secundum quem ille interior homo amans in spiritu seminat. Et ut evidentius dicam: si quis est qui portat adhuc imaginem terreni, secundum exteriorem hominem, agitur Cupidine, et Amore terreno. Qui vero portat imaginem caelestis, secundum interiorem hominem, agitur Cupidine et Amore caelesti. Amore autem et Cupidine caelesti agitur anima, cum perfecta pulchritudine et decore verbi Dei, speciem eius adamaverit, et ex ipso telum quoddam, et vulnus amoris acceperit. Est enim verbum hoc imago, et splendor Dei invisibilis, primo genitus omnis creature, in quo creata sunt omnia, que [Reg: quae] in caelis sunt, et quae in terris, sive visibilia, sive invisibilia. Igitur si quis potuerit capaci mente coniicere, et considerare horum omnium, que in ipso creata sunt decus, et speciem, ipsa rerum venustate percussus, et splendoris magnificentia ceu iaculo (ut ait Propheta) electo terebratus: salutare ex ipso vulnus accipiet, et beato igne amoris eius ardebit.
IESUS me proprio osculetur ore.
Illum amo, ulteriusque amare tendo,
Nec mi sufficiunt trecenti amores:
Tantus ardor habet meas medullas,
Nec possum tacitas habere flammas.
Sub caelo sine te quid expetamus?
Et caelum sine te quid incolamus?
Tecum dummodo sim, benigne IESU,
Sim vel Sauromatas apud, Getasue,
Sim mari in medio, sim apud silentes.
Te vastus tremit orbis, ipsa rerum
Te natura stupens adorat omnis:
Una ego ebria charitate [Reg: caritate] multa,
Divinis ego sauciata curis,
Istuc praetereo recogitare:
Atque ambage procul, prooemioque
Rem magnam audeo postulare Magnum.
Amoris, mihi crede, amoris inquam,
Audentem iubet esse magnitudo.
Qui me luminis has vocasti ad oras,
Qui sponsam tibi meque concupisti,
Qui solus satis es meoque cordi,
Da te, da mihi, quaeso, mi creator,
Da te, da mihi Sponse mi fruendum.
O IESU, in pelagus precor tuarum
Me tuam bone merge suavitatum.
Sit rex regibus expavendus ipsis,
Sit quantuslibet ille praepotentum,
Non me colloquio, osculoque Sponsi,
Non amplexibus abstrahet pudicis.
Ipse provocat, ipse mandat, ipse
Vult sese oscula sanctiora posci.
Ergo me ore suo ipsus osculetur.
Ipse, dicam iterando, me osculetur.
SUnt tuae, o soror, o amica, Sponsa,
Perceptae mihi flagitationes.
Quod optas dabitur, feresque cuncta
Nostro a numine prorsus impetrata.
Haeres visceribus meis, fides te
Et virtus tua multa, magna, firma
Astrinxere mihi tenace vinclo.
Non quamuis animam rogare fas est
Complexusque meos, meum osculumque.
Odi gaudia vana persequentes,
Rebus implicitas fluentibusque.
Non has non thalamum subire nostrum
Mos permiserit ullus aequitatis.
NImis decorum credite
A charitate [Reg: caritate] vulnus.
Alium Cupido sauciet
Suis malus sagittis.
Det alteri labentium
Vulnus cupido rerum.
At nos Dei blandissimas
Gustavimus sagittas.
Gustate vos illas quoque,
Optate vulnerari.
O sauciandum his arcubus
Vestrum datote pectus.
Nudate vos hisce iaculis,
Eat per ima vulnus.
Quid suavitatis non habent,
Non pulchritudinisque,
Accepta caelo vulnera,
Per charitatis arcum?
Inaestimabilis mihi
Decor Dei patescit,
Praestantiamque Numinis
Quantum licet prehendo.
Hinc me rapit amor aestuans,
Quem nosco, concupisco.
Hoc est beatum hoc inclitum
A charitate [Reg: caritate] vulnus.
O Lux fulgidula effugans mearum
Noctem tristificam inscientiarum:
O ignis facibus severioris
Mihi corda Cupidinis perurens:
Ingens o pietas, fovens, remulcens.
Et mentem bene roborans labantem,
Vincit omnia vestra dulcitudo,
Vestrae perlecebraeque, gratiaeque.
Unguenta, ut reor optimorum odorum
Dicentur satis apte, et erudite.
Tali curram in odore, si trahas me.
Omnis copia narium mihi tu
Nate Virginis, arbiterque mundi.
Quam pulchre est mihi, quam bene, ac beate?
Nec pili facio creata quaeque.
Tu fragrans satis es superque solus,
Lutum cetera olent vel universa.
Nunquam fessave, paenitensue nunquam
Tuis curram in odoribus per aevum.
TUrbas non probo, non fero tumultus,
Non sum sollicitis amica curis,
Non possum strepitus pati molestos.
Haec est illa quies mea, hic meusque
Quem dormire iuvabit usque somnus.
Verum mens animi sopore cassa est,
Uni perpetuo alligata IESU,
Uni tota vacansque, seruiensque.
Cum IESU exigo ludibunda soles:
Idem se mihi saepe dormienti
Obiectans, hilarescit ore toto,
Mecum et salvificas serens loquelas
Solatur, monet, erudit, movetque
Me sibi ad genus omne sanctitatis.
Quin cum membra iacent soluta somno,
Consuetas obeo precationes,
Consuetas sono cantibusque laudes,
Et caelestia iubilans revoluo.
Nam cui quis studio obligatus haeret,
Aut in queis [Reg: quibus] sumus ante commorati,
Quoque est mens operata diligenter,
In somnis agere illamet videmur.
QUae nos ceu pueras, alumnulasque
Ut nutrix alis, et parentis instar
Procuras vigilanter, atque amanter,
O tuam pete parcius quietem,
Ne sic ne latebras sequare, neve
Pertendas ita publico carere,
Ne sic oscula captitare Sponsi
Insistas, tibi cura parua nostri
Esse ut incipiat: nimis dolenter
Istuc cernimus. Oh tuis egemus
Exemplis, tua et eruditione.
Ista lacte velut probe educamur:
Nos illa ambrosio trahunt odore.
Hinc nos turpificas iubemus ire
In malum exitium, in malamque pestem
Omnes delicias, quibus liquore
Pronuper quasi Bacchico ebriosae
Ferebamur. Habent salubriores
Tuae delicias profecto mammae.
EN dilecta quiescit, en abivit
Tota a sensibus, et superna secum
Attento speculata cogitatu
Laetatur penitissimis medullis.
Puellae comites cavete nostram
Suscitare, vetante me, sororem.
Factum hoc quippe sinistrum, et invenustum
Foret, cum domino suo loquentem.
Quin cum rege suoque conferentem
Quamuis seria, plena ponderisque,
Ipso rege negante praepedire,
Atque avellere cum pudore nullo.
Quanto hoc improbius decet videri,
Cum regum domino, ac parente divum
Coniunctam meditatione sancta,
Devinctam speculatibusque castis
Perturbare? Igitur cavete, mando,
Expergefacere hanc meam columbam.
IESVS voluptas unica
Integriorum mentium,
Spes tuta, lux, solacium.
Perennis et custodia.
Frequens Iesu memoria
Frequentia parit gaudia:
Sed melle dulci dulcior
Illius est coniunctio.
Quid cogitetur suavius,
Quid efferatur blandius,
Quid insonet iucundius,
Quam Patris almi filius?
Vox nulla declaraverit,
Nec ulla signa panderint:
Norunt amantes quale sit
Divinitate perfrui.
OLim iam mea mens caduca mundi,
Omnes illecebrasque inanitatum,
Quidquid suspicit, appetitque vulgus,
Auersas ratione motiones
In malum cruciatum abire iussit.
Hic mi lectulus est quasi apparatus,
In quo somniculum capesso quendam,
Et parta est requies secunda nobis.
Sed solaminibus carere Sponsi,
Fraudari facie, et locutione
Non possum: tenebris nigresco tota,
Maestis mordeor, obruorque curis,
Nil est me aridiusque, fractiusque,
Ergo noctibus hisce quaeritavi,
Cuius me immodici tenent amores.
Formosissimus est, amabilisque
Supra quam memorare sermo possit.
Nec quantum ipsus amat potest amari.
Sed quem quaerito, quaeritavi, eundem
Nusquam est, pro dolor, invenire, nusquam.
Quem ad finem miseranda quaeritabo?
O quando reperire te licebit,
O vita, o mea vita, mel, voluptas.
O Sponsi comites, satellitesque
Sancti caelicolae, cohors beata,
Quibus me esse scio, et fuisse cordi,
Mecum, amabo, meos dolete casus,
Et si qua est via, perditam adiuvate.
Heu quem plus oculis amo, atque amavi,
Quonam nescio clanculum recessit.
Hunc quaesivimus omnibus plateis,
Hunc quaesivimus omnibusque vicis,
Per urbem, per agros, per angulosque:
Nec sese tulit obuium uspiam, heu heu.
Non vidistis eum? rogo indicate,
Atque angore meum levate pectus.
O desiderium meum, o meum cor,
Qua tandem regione te requiram?
PRaedulces animae, piae sorores,
Meam noscite postulationem.
Hoc vos o sociae volo rogatas.
Si dilectum eritis meum assecutae,
Votis sollicitate duplicatis,
Ut se reddere ne mihi gravetur,
Abs quo vitam agitare mortis instar.
Queis [Reg: Quibus] languoribus eius ex amore
Sim peresa simulque nuntiate.
Mens percussa mihi velut sagitta est:
Cor depascitur insolente flamma:
Nec sensum queo celitare nostrum.
Hinc genas mihi pallor involavit:
Flendo hinc saepe mei rubent ocelli:
Serpit debilitas per omne corpus:
Et suspiria crebrius trahuntur.
Tantum castifici valent amores.
Iesu langueo amore, et ille puri
Magister sapiens amoris ipse est,
Cui nostri manifesta vis caloris,
Quales progeneret molestiasque
Suo vel modicum carere amato.
Quapropter precibus rogate Sponsum,
Ad me praecipitans moras revisat.
Destituta macesco, consenesco.
O Virgo pudibunda ter quaterque,
Venustissima virginumque virgo:
Hoc venusta magis, mage et canenda,
Quo Iesu amplius involuta amore.
Quo fugisse bonum arbitrare Sponsum?
Hem quibus latebris latebit ille,
Quem sic diligis impotente amore?
SUm lassata labore quaeritandi,
Ad ravim totiesque clamitavi.
Quaesivi, potui nec invenire:
Vocavi, retulere saxa vocem.
Ah verba, ah mea distulere venti.
Quid nunc me faciam, quid ordiarue?
TE indagando iuvabimus fideles.
Stat sententia permeare tecum
Valles, oppida, castra, rura, montes.
Tecum sustinuisse duriora,
Iucundissimus omnium laborum.
MAter suum pusillum
Tempusculo relinquit,
Vestigat ille plorans
Absconditam parentem,
Ad eamque cursitare,
Eique adhaesitare
Feruentiore deinceps
Affectione discit.
Sic Sponsus ille noster
Dum paululum recedit,
Solamque me relinquit,
Gemendo, lacrimando,
Plus expetendo plusque
Tandem mihi est repertus.
Videbat inquietam,
Videbat eiulantem,
Videbat anxiamque
Sine fine quaeritantem
Castissimo ex amore,
Plenissimo ex amore.
Quapropter est misertus,
Mihique restitutus.
Teneo hunc, et hunc tenebo
Arctissimoque nexu,
Adamantinoque vinclo.
Deus est meus, meusque
salvator, omnibusque
Est iure praeferendus.
Manebit ille apud me,
Apud eum ego manebo.
Me nullus appetitus,
Tentatioque nulla,
Sub sole res nec ulla
Sponso a meo revellet.
SUblimius nostro genere factum est nihil,
Deus ipse postquam factus est humillimus.
Descendit ille propter hominem ad infima,
Ascendit homo vicissim ad excelsissima.
Quem seiugatae a mistione corporum,
Celerrimaeque mentium comprendere
Minime queunt, reverentur et adorant, meum
Dominum atque conditorem, et arbitrum simul,
Fratrem vocare libere permittitur.
Permittit istuc eius immensa pietas,
Et nescia modum ponere sibi charitas [Reg: caritas] .
Mi frater itaque, mi Deus, Iesu bone,
Qui lacte vixti [Reg: vixisti] virginis purissimo,
Quam matris in loco veneror, ac diligo,
Obsecro, sine ut etiam foris te reperiam,
Negotiisque negotiosa quamlibet
Nunquam tui non meminerim, te quoque velut
Coram intuear, et flammulis semper tuis
Crepitet foculus interior. Haud quidquam queat
Hunc pectoris statum mei convellere.
Seu membra dapibus foveo, seu finio sitim,
Seu quid laboris facio, seu sermonibus
Me dedo mutuis, quies seu me premat,
Absens uti praesens tibi assiduo siem.
Noctes diesque diligam, et desiderem,
Te somniem, teque maneam, te cogitem,
Te sperem, et ex te gaudium faciam mihi.
Tu mecum, ego tecum: nihil me separet
Amplexibus precor tuis: te reperiam,
Contempler atque admirer, et colam omnibus
In rebus ad sensus meos manantibus.
In floribus, in herbis, in arboribus, agris,
Pratisque, vineisque, fluviis, nemoribus,
In montibus, pellucidisque fontibus,
Tellureque vaga, et fluctibus spumantibus,
Auris et aetheriis, et astrorum ignibus,
Et saeculis ferarum. In his cunctis ego
Te diligam, te admirer, atque exosculer,
Mediisque te complectar in praecordiis.
Hinc nemo me mortalium, immortalium
Sponsam minus fidam tibi coarguet.
Me faxo nullus audeat contemnere,
Si tot fuero tecum implicata vinculis.
CUr fluxa rerum quaeritis
Vesana gens mortalium?
Cur improbis laboribus
Nil profutura discitis?
Iesus amor dulcissimus,
Et omnium castissimus.
Iesus amor tutissimus,
Et omnium laetissimus.
Iesum lubentes quaerite,
Iesum lubentes discite.
Vobis sit instar omnium,
Per quem cohaerent omnia.
Potus, cibusque noster est,
Quies, labor, securitas,
virtus, honos, felicitas,
Et copiarum copia.
Illis nihil felicius
Sedem Deo qui praeparant.
O expetenda societas
Omni carens fastidio.
Magis magisque vulneret
Tua nos Iesu charitas [Reg: caritas] .
Te non amare perpetim
Maius malis est ultimis.
TEcum maxima nata bellitudo,
Miro sideribus decore praestas.
Ter almae triados tu imago vera,
Unam habens animam unicamque tantum,
Triplex quam sibi vendicat potestas.
Magnum est percipere atque velle, magnum est
Tot rerum meminisse, tamdiuque.
Mens viget sapientia, voluntas
Flammulis flagrat utriusque amoris.
Non es sordibus inquinata foedis
Pravarum, mea Sponsa, motionum.
Refraenare [Reg: Refrenare] libidinesque nosti [Reg: novisti] :
Incessusque tuus, tuusque vultus,
Nec non et tua dicta, facta, sensa
Virtutum proba signa sunt tuarum.
Non vivis modo tu, sed ipse pro te
Vivo, sum tua vita, spiritusque.
Sic pulcherrima es undecumque, et omni
Quam dignissima praedicatione.
MEl est amaritudo,
In saccharo venenum,
Merum merum est acetum,
Maestum canunt volucres,
Ululat et ipsa Siren,
Strident inepta nerui,
Nil dulce, nil suave,
Ad sempiterna Sponsi
Si dicta comparetur.
Dulcissimae loquelae,
Suavissimaeque voces
Quas promit ore IESUS.
Sive audio loquentem,
Sive eius e libellis,
Sive eius e cathedra
Effata disco, semper
Calesco tota, totis
Resoluor et medullis,
Cerae instar et liquesco.
Valete iam Sophorum
Ratiocinationes.
Valete rhetorumque
Cincinnuli, atque fuci.
Valete stulta vatum
Commenta, nil moror vos.
De cetero eia vestras
Tot disputationes,
Tot plaustra opinionum,
Nugasque tam canoras,
Segetesque tabularum
Obtruditote cuivis,
Ne polluamur aures.
QUotquot verba cadunt tuis labellis,
Nil his suaviloquentius videtur:
Lactis atque favi os tuum scatebrae.
Seu me carminibus pie celebres;
Seu tuas fateare lapsiones:
Seu grates mihi debitas loquare:
Seu te ipsam abiiciasque, despuasque;
Seu mirere meum, colasque numen;
Seu quocumque alio modo, viaque,
Ut mos est tibi, fabulere mecum.
QUod vulnus mea mi soror dedisti?
Quod vulnus mea Sponsa mi obtulisti?
O quantum mea corda sauciasti?
Tui immensus, inexplicabilisque
Me transfixit amor, tibi relicta
Maiestate mea, throno meoque
Descendi pius has ad usque valles,
Humano simile induique corpus.
Hinc te nominito meam sororem.
Dein immania plurae propter ipsam
Temet perpetiens, necemque saevam,
Redemi pretio nec eloquendo,
Perlavique meo cruore quondam,
Et Sponsam mihi idoneam paravi.
Tali quid rogo charitate [Reg: caritate] maius?
Quid te nobilius, beatiusue?
FAc soror mea sis memor per omnem
Aetatem, quid ego libens, et ultro,
Et quantum tulerim tui ex amore.
Poenas multigenas, mimisque diras,
Necem turpificam, nimisque saevam.
Isthaec volve, revolve continenter,
Armillae tibi, symbolumque sunto,
Non secus meditatione sola
Per praecordia suscita dolorem,
Quam si lumina me tua inter ipsae
Viderent cruciamina, atque ab alta
Pendentem lacerum trabe, inter ipsos,
Ceu parem scelere impio, latrones.
MEum ob caput nefanda
Quaecumque pertulisti:
Iesu tuos labores,
Iesu tuos dolores,
Ceu fasce colligatos
Condamque condidique
In pectoris recessu.
Solerter [Reg: Sollerter] ista mecum
Perscrutor, et voluto.
Libenter ista canto,
Libenter ista narro,
Libenter ista scribo,
Libenter ista pingo.
Qui saepe non recorder,
Qui possit excidisse,
Mala quae puellus infans
Es perpeti coactus?
Qui saepe non recorder,
Per viculos et urbes
Docendo dum vagaris,
Erroneam requirens
Ouem, tuos labores
Molestiasque longas?
Qui saepe non recorder
Frigus, famem, calorem
Insomniam, dolosque
Tibi pessime volentum?
Qui saepe non recorder
Heu tot periculorum,
Heu lacrimationum,
Heu contumeliarum?
Qui saepe non recorder
Opprobria, et flagella,
Nefarios cachinnos,
Et verberationes?
Qui saepe non recorder
Sannasque, purpuramque,
Et sputa cum corona,
Mortemque despicatam?
Vitalis aura donec
Me paverit, tuorum
Non immemor dolorum
Manebo. In omne saeclum
Altissime reposta
Praecordiis latebunt
Tua haec inusitatae
Monumenta charitatis [Reg: caritatis] .
SEu terram pedibus meis,
Seu remis mare carpsero,
Quo me cumque vocaverit
Importuna necessitas,
Ubicumque quievero,
Et quaecumque peregero,
Tu mecum proficiscere,
Tu me desere neutiquam,
Devotam penitus tibi,
Dignatam et thalamo tuo:
Quo me haud dignor honore.
QUid vos o socii, quid aestimatis?
Multis virginibus quam ego libenter
Praetuli, thalamoque destinavi,
Cuinam dicitis esse comparandam?
Lilium velit enitescit inter
Sentes vulnificos, supraque longe
Effert albicomum caput, suaque
Vernanti specie, atque odore vepres
Milibus superaverit trecentis:
Sic quae cara tibi, magisque cordi est,
Tui fervidulum gerens amorem,
Et digna in thalamum tuum venire,
Inter improbulas micat puellas,
Quas pungunt vitia, et leves cruentant:
Quaeque rursum alios sat impudenter
Cum sua vitiositate pungunt.
Quid vos o sociae, quid aestimatis?
Multis milibus ipsa quem praeopto,
Dilectumque meum, meumque sponsum
Cui nam dicitis esse compar andum?
Silvarum in medio, arbores ut inter
Mille infrugiferas, inutilesque
Malus eminet elegantiaque,
Fetusque haud numerando, odore, gestu:
Sic Sponsus tuus ille vincit omnes
Mortales, ut agrestiora ligna.
Solus poma dat ipse, habetque solus.
SUb tegmine huius arboris quietem ago.
Iesu sub umbra capto opaca frigora.
Affectionum pello sic aestus graves;
Cupidinum defendo sic incendia.
Tuere me Iesu bone sub alis tuis.
Tua sub umbra considentem protege
Contra meorum impressiones hostium,
Ab inferis sese specubus agentium.
Securitate ipsamet ero securior,
Si me iuves, et si meo fructus tuos
Iterum iterum gustatui concesseris,
Sapidissimos, et fructuum dulcissimos.
Nam quicquid est virtutis in me candidae,
Omnis mea sapientia, et merita omnia,
Meum in sinum ramis ab hisce defluunt.
REx noster astris pulchrior,
Et balsamo spirantior,
Scito sapore sapidior,
Et barbito iucundior.
Est ductor ambulantium,
Portusque navigantium:
Salus quibusque perditis
Quot sunt, fuerunt, quotque erunt.
O amplius sexcenties
Beatus ille, qui Deum
Amare novit intime,
Illumque praeter nil amat.
Amemus hunc medullitus,
Quo nil amari dignius.
O nostri amores ipsius,
Amoribus respondeant.
NEc silere, nec expedire verbis
Sat possum, mea mens quod experitur.
Dilectus mihi, ego vicissim eidem.
Hoc quid sit rogitatis? est amoris
Plenum mutui, omnibus refertum
Simul blanditiis, leporibusque,
Simul deliciisque, gaudiisque,
Suavitate, et amoenitate multa,
In me totus, egoque tota in illo.
Hoc tantum breviter queo profari
De nostra tibi copulatione,
Per te cetera tute cogitabis.
Ast nil mundius est, pudiciusque
Quam dixi modo copulatione.
Sponsus namque meus qui esse gaudet
Inter lilia, flosculosque puros.
Quare quisquis ab hoc studes amari,
Nil cum rebus habe libidinosis,
Neu corpusque animumque provocatus
Lusu pollue lacrimis piando.
DOctrix nostra, eademque nostra rectrix,
Et dux fida, eademque chara mater,
Quid hoc, quae sumus, est quod ore blando,
Ut nunquam magis, altiore voce,
Ac dulci nimium sono profantem
Exaudivimus? Hem quid est quod inquis?
Dilectus tuus o tibi quid, illi
Quid tu? obscurior iste sermo nobis.
S. Dulces discipulaeque, filiaeque,
Et meae comites, rogatis istuc?
Non vobis similis, mihique sensus,
Non mens est paribus referta rebus.
Inde est quod mea verba tectiora
Ut sint discupitis patentiora.
A. Ergo o sancta anima, o Deique sponsa,
Dic, quidnam tuus ille quid tibi, quid
Tu illi? mutua quae necessitudo
Inter vos adeo viget stupenda?
Quaenam est ista reciprocatioque
Tam mirabilis, ante visa nunquam?
Tibi ille. Ergo quid? ipsa ei vicissim.
Quid tandem? Ecquid idem tibi, quod illi
Tute? an vero aliud? refer, precamur,
Ne nos, o pia, differas rogantes.
S. Affectus meus hos sonos profudit.
Nam sermone mei remulsa sponsi,
Modis mirificisque, et explicatu
Arduis recreata, postquam abivit,
Nec vocem potui tenere, nec quid
Sensissem appositis referre dictis.
Sunt affectibus et suae loquelae,
Sunt et indubitata signa, per quae
Monstrantur. Trepida est paventium vox
Auditur gemebunda vox dolentum [Reg: dolentium] :
Auditur bene laeta vox amantum [Reg: amantium] .
Et flagrans amor, impotensque Iesu
Dum sese cohibere nescit intus,
Ebullitque foras, nihilque pensi
Habet, qua serie, quibusque, quamque
Multa fas siet edidisse verba.
Quin verbis quoque vocibusque saepe
Nullis indiget, ac profunda solum
Per suspiria, lacrimasque claret.
Quare ego eximium, nimisque magnum
Meo in pectore sentiens amorem,
Sanctum, iustificum, beatum amorem,
Suspiro, modicum loquens, et ipsum
Quid, aut quale sit, haud laboro sane.
ET mobilis, et instrenua,
Fugiens molestiarum,
Sitiens voluptatis suae
Affectio est amantum,
Dum corpori solubile
Haerere corpus instat.
Sed fortior, constantior,
Feruentiorque longe,
Proclivis ad quaeque gravia
Exhaurienda semper,
Amor beatis sedibus
Demissus has in oras.
Deum anteponit omnibus,
Quae sunt creata cumque.
Pro quo mori trecenties
Nec paululum timescit.
Haud molle fatu perpeti
Quid hic, putas, recuset?
Amantium ardenter Deum
O fortitudo salue.
MI dilecte, meam petitionem
Ne contemptam habeas. Precor pudenter.
In tuum semel hortulum venito,
Menti illabere, quam ipse fabricasti.
Is hortus tuus est, in hunc venito,
Collustra hunc radiis tuis, tuaque
Sol clarissime claritate vesti.
Hunc totum arripias tibi licebit.
Communi, tege, redde cultiorem,
Ornatumque magis, malas et herbas
Ab radicibus usque vellicato.
Scatentissime fontium, tuis hunc
Oro ne fugias rigare lymphis:
Halantum [Reg: Halantium] et genus evocare florum,
Fructus omnimodos et excitare.
Quin dignare tua esitare poma,
Quae tumet mihi contulisti, et ipsis
In tuis tibi complacere donis.
HEm Virgo mea, quod tuos in hortos
Me venire cupis, tua atque poma
Degustare ego te meos in hortos
Invito potius, feraciores,
Rebus omnigenis refertiores.
Quidquid dulce potest, imaginare,
Quidquid magnificumque, commodumque,
Quidquid eximium, decens, venustum,
Quidquid omnimodisque persequendum,
Et quidquid pretium antecellit omne,
Id totum meus exhibebit hortus,
Cunctis efficiet bonis beatam.
Nec pudor subeat venire, non te
Ancillam voco, sed voco sororem
Quin quod suavius est, voco ecce Sponsam.
Et virtus, et amor viam praeibunt.
Veni o Sponsa, meisque perfruare
Tot bonis quasi propriis, tuae sunt
Opes namque meae, et tuae meae sunt.
DUlces amiculi, fideles animulae,
Venas per imas vulneratae amoribus,
Adeste, nostris et epulis accumbite:
Comedite largiter, bibiteque avariter.
Quae dona vobis confero, quae conferam,
Vestram ad salutem plurimum valentia,
In vos meae pietatis et abundantia,
Si intelligatis, mensa constructissima est.
QUid soror mea, quid columba, quid tu
Tetro in carcere tamdiu moraris?
Tene istis adeo iuvat teneri
Vinctam compedibus? laboriosa est,
Aerumnis cumulata, casibusque
Quos nulla enumerare lingua possit,
Et mors verius ipsa nuncupanda
Quam vivunt homines, trahuntque vitam.
Apud me meliorque, tutiorque
Vita degitur, omnium malorum
Expers funditus, atque sempiternis
Dives deliciis beatitatum:
Quas nullus pote contigisse sensus:
Nec mens quamlibet ampla continebit.
Huc gressus igitur citatiores,
Huc huc flecte viam, o amica, Sponsa,
Iam pridem ad thalamos tibi paratos,
Ad connubia laeta transuolato.
Quid soror mea, quid columba, quid tu
Tetro in carcere tamdiu moraris?
TE mystici ius perfidam connubii
Temerasse, et evasisse moecham cernimus.
A spiritalibus bonis ad corporum
Spurcas voluptates miserrima mulier
Praeceps abisti, amplexa pro caelestibus
Terrena, pro Deo marito adulteros.
Hoc est dolore corda quod nostra cumulat.
Sed siquis est monitis locus, sive precibus,
Quam prodidisti denuo praesta fidem,
Factique paenitens redi ad sponsum tuum.
Pone vitia, elue maculas, quibus animam
Foedissime infectam geris. Rursum incipe
Sacrare mentem affectibus liquidissimis,
Et ore sancto verba sancta proloqui,
Studereque piis semper actionibus.
Haud te reversam Sponsus aspernabitur.
Nos gratulantibus oculis sociam ut prius
Spectabimus, iam desitam spectarier:
Amabimus, palamque collaudabimus.
PUellae Iesu amabiles,
Quae vos tenet dilectio,
Strictis resistat ensibus,
Nullum timescat impetum.
Queis [Reg: Quibus] maceramur flammulis,
Nec ipse Nilus opprimat.
Quibus calemus ignibus,
Nec ipse pontus obruat.
Pulcherrimus, ditissimus,
Longeque nobilissimus,
Vere monarcha maximus
Dei quem amatis filius.
Iesus mea est possessio,
Formositas, et claritas:
Iesus mea est potentia,
In hoc mihi sunt omnia.
Repertor est clementiae,
Cui nemo frustra supplicat:
Eiusque misericordiam
Nullus coercet terminus.
ADOLESCENTULAE.
Quicumque Iesum diligunt,
Peccare quid sit nesciunt.
Quicumque Iesum diligunt,
Nec occidentes occidunt.
Quidquid movetur, et viget,
Cum Patre Iesus condidit:
Et is dat unus gloriam,
Unus beatitudinem.
Vocavimus te millies:
O quando dilecte venies?
Iam nos tui nimis ah diu
Fatigat exspectatio.
Adesto iam charissime [Reg: carissime] ,
Iesu veni suavissime.
Te noster usque floridus
Arcessit adse lectulus.