29 January 2004 Susanne Mussmann
TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 1, image: s033

FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES.

I. Puer natus est nobis, et filius datus est nobis.

O QUAE porto bona, o diem auspicatum.
Caelestem fero nuntium per orbem.
Magnus qui fuit, est, eritque magnus,
Unus temporibus priorque cunctis,
Rerum immensa, hominum, Deum potestas,
Est nostri generisque sanguinisque
Pusillus puer absque patre natus,
Suorum in medioque servulorum.
Ecquis huic similem notavit ortum?
Quid par fama tenet? quid ipsa tale


page 2, image: s034

Unquam vidit, et audiit vetustas?
Quorum tam nova litterae loquuntur?
Felix progenies, parens beata:
Gentes est hominum beatiores.
Nunc nunc gaudia festa gaudeamus:
Ad genethlia casta iubilemus.
Quis partum sciat hoc salubriorem?
Quis lucem velit hac secundiorem?

FILIAE SION AD PUERUM.

II. Quis det nobis, ut inveniamus te fratrem nostrum, et deosculemur te?

ARce olympiaca Deum relicta
Ad terras aditum tulisse narrant,
Infantemque iacere vagientem, ac
Nostrum de reliquo esse velle fratrem,
Nostrum (o quae bonitas) et esse fratrem.
Quo nos calle igitur sacrum huncce fetum,
Quo quaeremus et innubam parentem?
O si reperiamus [(transcriber); sic: repperiamus] , ut iuvabit
Tuos, o puer, aureos ocellos
Usque ad milia basiare centum?
Nec vero saturare cor licebit,


page 3, image: s035

Quantumvis segetum aridis aristis
Antistent numero osculationes.

MATER FILIABUS SION.

III. Inter ubera mea commoratur.

Pudentissima virginum caterua,
Voluptas superum, meae sorores:
Quem dudum reperire concupistis,
Et fratrem, et dominum, Deumque vestrum,
Cernitote meo sinu latentem,
INTER UBERA NOSTRA COMMORATUR.
Ergo, si lubet, huc viam vorate.
Vobis, sumite, parvulum meum do:
In vestris avide quiescet ulnis.
Qui cum ludite amantibus iocellis,
Et coniungite suaviationes.

FILIAE SION MATRI.

IV. Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.

PRaecellens uterus, puella felix,
Dei cuncta regentis aula, templum.
Nutrices quoque ter, quater beatae,


page 4, image: s036

Quibus nectare caelitus repletis
Inhaerens alitur Deus deorum.
Ventre, et uberibus tuis dedisti
Dulci munera dulciora vino,
Suavi et unguine suaviora multo.
Vinum ungenta valete, vestra nulla est
Ad haec ubera dulcitudo, nulla est
Ad istunc uterumque suavitudo.

PUER MATRI.

V. Ecce tu pulchra es, (mater mea) ecce tu pulchra es.

UT pulchra es mea gnata, sponsa, mater,
Et formosior omnibus puellis?
Qualis quando cavum replevit orbem
Candore, et radio nitente fulget
Luna argentea, noctibus ministrans.
Quale rosidulo educatur horto
Natis cum benevolentibus Favoni
Lilium nive purius recenti.

MATER PUERO.

VI. Ecce tu pulcher es, dilecte, mi et decorus.


page 5, image: s037

TE vero mea dulcis o propago
Haud est pulchrior ipsa pulchritudo.
Prae natis speciosus omnium tu
Quae sunt, quaeque fuere feminarum.
Nec insignia tanta flosculorum.
Nec tantum decus inter astra solis.
Nec tantus nitor omnium nitentium.
Uni se tibi nostra forma debet:
Nulli se tua, nate, forma debet.
Dilectus meus est decor decoris.

ANGELI AD MATREM.

VII. Qualis est dilectus tuus ex dilecto? o pulcherrima mulierum.

DIc nobis age dic verenda mater,
Dic laus feminei, caputque sexus,
Formosissima pande feminarum:
Dilectus tuus iste, cui reducis
Sinum turgidulum, labella cui das,
Aeterno genitore procreatus,
Quam nec orbis erat creata moles,
At que idem tibi filius creatus,
Qualis nam tibi, quantus et videtur?


page 6, image: s038

MATER AD ANGELOS.

VIII. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus.

VUltis caelicolae aestimationem
Cognovisse meam? puellus iste,
Thesaurus meus iste, corculumque,
Cuius me assidui coquunt amores,
Prorsum est candidulus, rubensque prorsum.
Ut nix cum nimio, utque lacte puro
Si spargat rosa purpurae colorem.
Se miscent in eo rubore candor,
Et candore rubor: quod ignis ille
Charitatis [Reg: Caritatis] ei exedit medullas.
Est porro Deus ipsa puritas, est
Innocentia, sanctitas et ipsa.
Candidus mihi propter hoc habetur.
Cui nec milia comparem trecenta:
Multis milibus antepono solum,
Solum hunc deligo, diligo, ardeoque

FILIAE SION PUERO.

IX. Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.


page 7, image: s039

INfans bellule, pusioque sancte,
Matris e gremio tuae micante
Ut ridebis amabilis labello?
Nam muraenula fabrefacta de auro,
Argento et variata quam decenter
Circum colla dabit tibi venuste.
Ut ridebis ad iniugem parentem?
Nec sat hocce, manus tenellulasque
Quin dextraliolis [(transcriber); sic: dextrariolis] revinciemus.
His pellucidulos item lapillos
Addemus, niveos et uniones.
Ridebis puer alme dulce matri.

ADORATIONES.

I. Mater.

PROLES altitonans, quas tibi gratias
Aut dicam, aut habeam? laudibus o quibus
Te laudem? quoniam tanto hominem supra
Me mirabilibus tollis honoribus.
Qui nusquam caperis, te mea viscera
Ceperunt, genitorem genui meum.


page 8, image: s040

Pasco lacte meo, qui mihi dat cibum:
Istis te tenerum gestito brachiis,
Qui bis bina Deus corpora sustines,
Rebus corporeis materiem suam.
Unde hoc alme puer contigit, ut mihi
Unus tu fieres cum PATRE filius?
Quonam quo pretio sum genitrix Dei?

II. Angeli.

DAntem sceptra pari cum Patre gloria,
Complentemque locum quemlibet, omnium
Maiorem, seniorem,
Te caelis colimus probe.
Nostri dissimilem, terricolis parem,
Effectum puerum non pueriliter
In terris veneramur:
Verum te colimus Deum.
Exultent [Reg: Exsultent] homines: quod precibus bonis
Optarunt toties tempore pristino,
Sed non obtinuerunt,
Illorum in medio Deus.

III. Iosephus.

QUi victum tolero manu,
Et tracto fabricam materiariam,


page 9, image: s041

Audio genitor tuus,
Quem iuste vocitent cuncta fabrum suum,
Antiquissime pusio.
Tu palmis mihi das tangere sidera.
Ceu stirpem te habeo meam.
Balbus fio tibi, ludo, iocor tibi.
Praesto me gerulum tibi.
Crebro suaviolum surripio tibi.
Consortem quoque me tuae
Decernis genitrici. Egregium decus.

IV. Tres Reges.

MIllenum [Reg: MIllenorum] stadiorum iter volamus
Quantumvis gelida vigente bruma,
Te, mirande puer, tuamque matrem
Visum istis oculis, pieque cultum,
Nuper quos animus videns colebat.
Nec nos hoc stabulum abstinet, nec ipsum
Praesepe, et lacrimae, atque solitudo.
Non haec pauperies suprema terret.
Regem credimus esse te, Deumque,
Aetates genitum ante saeculorum.
Quem commissa subire nostra corpus
Fecerunt. Arabum capesse odores,


page 10, image: s042

Queis [Reg: Quibus] fumare tuas oportet aras.
Post, auri cape regii talenta;
Et caducus homo capesse myrrham.

V. Pastores.

GAudium novum iubemus
Te puer cum gaudio.
Praepes ille nuntiavit
Te salutis principem
Nocte natum hac Bethleemi
Oppido ignotissimo.
Pastor unus, rector unus,
Unus idem conditor
Universitatis huius
Lectulo durissimo,
Bestias inter reponis
Molle qui corpusculum?
O quis istuc consequatur
Cogitationibus?
Dona sume, ne repelle
Dona agrestum [Reg: agrestorum] quae sumus:
Et vicissim numerare
Nos beatioribus.


page 11, image: s043

VI. Simon senex.

ULnis fero, qui me, immo qui omnia sustinet,
Parvus puer, magnus Deus.
Tu vera lux illuminandis gentibus,
Effusa caeli sedibus.
Salue Israelis una laus, et dignitas,
Solidaque gloriatio.
Te cerno, tango, gesto teque exosculor,
Tu liberator es meus.
Dissolue nexus, aufer arctas compedes,
Ad te sine, Pater, evolem.
Promissa comple, filium aspexi tuum;
Nil intueri iam lubet.
Felicium o quantum est ubique, quid potest
Felicius me decier?

VII. Anna Prophetissa.

DEus Deus, persentio
Signis apertioribus,
Non excidisse me tibi
Lustris gravem septendecim [Reg: septemdecim] .
Te vita caelebs recreat;
Tibi placent ieiunia:


page 12, image: s044

Vigilare noctes te capit:
Amicus es precantium.
Ipsum mihi te ternere,
Ipsum manu contingere
Iam fas: sub hoc velamine [(transcriber); sic: velanime]
Caeleste numen delitet.
Quanquam [Reg: Quamquam] pusillum conspicor,
Inter puellae brachia:
Tamen fatebor omnibus
Annosiorem saeculis.

VIII. Filii hominum.

AETheris celsi veniens ab oris,
Virginis matris veneranda proles,
Rebus humanis operam datura
Eia age salue.
Ad tuas accurimus [(transcriber); sic: accurrimus] ecce cunas,
Tendimus palmas, petimusque terram,
Teque concordes prece blandiore
Multa rogamus.
Angeli laudes tibi concinentes
Te simul caelo, simul hic adorant:
Nos quoque illorum studia aemulamur
Pectore puro.


page 13, image: s045

IX. Sol, et Luna.

NOn sol ego, non luna ego, tu parvule
Germanus es Sol, Luna germanissima,
Lux ipsa lucis, lumen atque cordium.
Exorta semel hunc ante mundum conditum,
Non amplius orieris, et nunquam occides,
Ferrugo nec vultus tibi obfuscaverit.
Aeternitate ab omni in omnem splendidas
Vibras faces, nulla vicissitudine
Luces per atra noctis ambulantibus,
Nec mutuaris ab alio radios tuos,
Subiecta nemini, dominaque siderum.
Formositatem quis tuam laudet satis?
Non sol ego, non luna ego, tu parvule
Germanus es Sol, Luna germanissima.

X. Stellarum agmina.

DEcora Virgo, qualis,
Qualis, stupenda Mater,
Medio uberum tuorum
Vis sideris coruscat?
Iam ductor ille noster
Polum valere iussit,
Sinum tuum professus


page 14, image: s046

Sibi polum futurum.
O lucifer, quid istuc?
Tu regna nostra spernis?
Iam coetus ergo noster
Tam candidus nitensque
Tot millibusque densus,
Huius sinu puellae
Tibi vilior videtur?

XI. Caelum et terra, et omnia quae in cis sunt.

TU qui cuncta creas, crearis ipse?
Tu qui semper eras, modo inchoaris?
Sic est: verus homo, Deusque verus
Rebus annumerare procreatis.
Haec tua est pietasque, largitasque.
Te verbis, tacitique praedicamus:
Te sancte reveremur, atque iussis
Tuis obsequimur nihil morando.
Tu, quamuis puer ipse nutriendus,
Nos nutris, regis, et foves benignus.
Quis mysteria tanta credidisset?


page 15, image: s047

COMPLEXUS, ET OSCULATIONES.

I. Poeta.

DAT vincla en roseo cupita collo
Caelestis puer, integramque matrem
Stringit brachiolis, vide, implicatam.
En mater puero suo vicissim
Ulnas iniiciens inhaeret usque.
Non errans edera [Reg: hedera] huc tenax et illuc
Ilicem patulam arctius ligarit;
Nec citis magis assitamque stirpem.
Eia mutua nectitote vincla,
O dulcis puer, o puella dulcis.
Quid vinclis queat hisce comparari?
Amplexus poterunt amantiores,
Divini poterunt mage inveniri?

II. FILIAE SION, IOSEPH.

IOseph, en agedum probate tutor
Diae Virginis, et Dei educator,
Duc nos ocyus [Reg: ocius] intus, ad parentem


page 16, image: s048

Signatam, ad puerumque praepotentem.
I.Qua caussa properatis hucce nymphae?
Quid intus facietis? editote.
F. Matri dicere venimus salutem;
Adorareque parvulum studemus;
Amplexu teneroque confovere;
Labra iungere et illius labellis.
Tu bona haec potes invidere nobis?
I. Patescunt aditus, adite, amorem,
Si potest, satiate sauciatae.
Istoc cum puero esse, ferre circum;
Hunc complexibus impedire, et illi
Mellitum imprimere osculum subinde,
(Mihi quod licuit, quod et licebit)
Fan do non queant exprimi voluptas.

III. Poeta.

IGnes o puer, o puer tui ignes
Internas mihi macerant medullas,
Tecum ludere, teque gestitare
Immensum ardeo: verum honore tanto
Haud dignum reputo. Tibi secus si
Videtur, quia nempe multum amas nos,
Nulla praemia postulans amoris,


page 17, image: s049

Me constringe lacertulis, et una
Fer mi infantule suavium invidendum.

IV. Mater.

SI des basiolum mihi
Parenti toties tuae,
Quot fluctus Aquilo ciet,
Quot frondes nemorum cadunt,
Quot sunt aequore guttae,
Non tu me invenies pigram;
Quot dabis, totidem feres,
Reddam milia milibus,
O lux, o anima, o Deus,
O mi chare [Reg: care] puelle.
Iuvat purpureis genis,
labellisque decentibus,
Gemmeis et ocellulis
Ferre suavia suaviter,
O mi chare [Reg: care] puelle.

V. Angeli ad apiculas.

HEus innubae volucres,
Quae floridos per hortos,
Per rura odora, montes,


page 18, image: s050

Per frondeasque silvas
Depascitisque rores,
Idoneosque succos,
Ad factitanda mella:
Ne ne volate deinceps
Diversa per locorum.
Huc ad labella Iesu,
Germina rosis labella
Volate, et insidete.
Thima [Reg: Thyma] hic, et hic anethum:
Hic tymbra rosmarinus,
Cytisusque, liliumque.
Hinc ducitote succos,
Hinc sugitote mella.
Hic namque mella vestro
Mellitiora melle.

VI. Iidem ad matrem.

NOn sunt oscula, quae tuo tam amanter
Soles pangere pignori frequenter.
Est mulsumque crocusque, saccarumque,
Stacte cum casiaque, bdellioque,
Et nardum, et violae, et seges rosarum.
Non sunt oscula, quae tibi tam amanter


page 19, image: s051

Rependit puer hic tuus frequenter.
Est mera ambrosia, est merumque nectar.
Huius basiolis inesse certum est,
Quidquid esse potest piorum amorum,
Quidquid esse potest lubentiarum,
Quidquid esse potest amoenitatum.

VII. Poeta.

Emanuel Emanuel,
Infantium sanctissime,
Qualis siet iucunditas,
Libare tibi coram oscula,
Cum sic imaginem tuam
Saepe ac libenter osculer?
Mater sedens stantem tenet,
Tu pomulum aureum tenes.
Ridet serenula facies,
Spectantibusque cor ferit,
Imitamini ergo isti tuo
Pudenter et caste insero,
Amantis animi symbolum,
Quotquot diebus osculum.


page 20, image: s052

VAGITUS, ET LACHRYMALAE.

I. Poeta.

QUID vagis puer, et tibi subinde
Guttis uvidula obtuemur ora?
Non vagis tibi, non tibi calentes
Vultu lacrimulas [Reg: lacrimulas] madente fundis.
Sunt delicta hominum nefanda certe,
Quae tantum tibi concitant dolorem.
Istis imbribus irrigantque malas.
Haec tu sancte puer doles, et unda
Nunc ista luis abluisque sordes
Cunctorum populorum: at ipse quondam
Totos sanguinea lavabis unda.

II. Idem.

CRatias tibi maximas habemus
Pro vagitibus omnibus tuis, et
Istis fletibus, et dei, o puellae,
Utriusque eadem, unica et propago.
Quantum nos propriis dolere oportet,
Quando sic aliena tu dolebas?


page 21, image: s053

III. Idem.

O Rem prodigiosam, et o novam rem,
Ut imis modo summa colligantur?
In audita, nec ante visa mundo,
Miscentur solitisque, et usitatis.
Matrem coepit habere qui creavit
Matrem ipsam: ubera ducit, omnibus qui
Opportune animantibus dat escas.
Totus in gremioque virginali est,
Qui terras quoque pertinet per omnes.
Stringunt fasciolae imperantem olympo.
Vagitu ah modicos ferit penates,
Ploratus iteratque tristiores
Consolatio tristium perennis.
Sed qui hoc tempore charitate [Reg: caritate] nostri
Salsis manat aquis puer pedalis,
Post certas hyemes [Reg: hiemes] , iuventa in ipsa
Manans sanguine fata sponte adibit.

IV. Ad angelos.

PEnnata quo iuventus
Quo vos abisse dicam,
Tranctare quid negoti?


page 22, image: s054

Pedem referte cursim,
Circumdatote cunas,
Herumque vagientem
Symphonia lavate:
Turmisque distributi
Pars iungitote voces:
Pars increpate chordas;
Pars fistula insonate.
Sic ille conticebit;
Proflabit atque toto
Pectusculo soporem.

V. Ad Matrem.

DIuina Mater, ecquid
Hunc accipis sonorem?
Ecquid benigna mater
Mittis tui per aures
Vagitulos alumni?
Potesne sustinere?
Quid postulare credis,
Quid velle lacrimantem,
Nisi mammulam tuam, suam,
Aut dexteram, aut sinistram?
Grabatulo ergo tolle,


page 23, image: s055

Udasque terge malas.
Da suavium atque fontes
Caelo scaturientes
Ne denega querenti.
A se sibi paratos
Sine trahat, oro, succos.

VI. Ad Filias Sion.

OMnes cun lacrimis in hancce lucem
Natura instituente procreamur,
Atque a fletibus auspicamur aevum.
Sed infantia nulla lacrimata est
Una hac dulcis. Unus iste dignus,
Cui tergatis amabiles ocellos:
Cui solaciolumque, ludulumque
Detis, o pia virginum corona,
IESU gaudia Filiae Sionis.
Vos istas bene lacrimationes
Blandis vertere risibus potestis,
Quando isti puero est is in medullis.


page 24, image: s056

CACHINNULI.

I. Poeta.

VAGITUS tenues modo audiebam
Infantis pueri, genasque guttis
Stare lucidulis simul videbam,
Meis cum se oculis profudit imber.
Iam nunc sed sine nube pura frons est:
Gaudentem aspicio, audioque blandos
Usurpare cachinnulos. Et ecce
Rursum humor mea salsus ora tingit.
Quid hoc esse rei putemus ergo?
Flens, ridens, hilarisue, maestulusve
Pusio iaculatur hic amores.
Habent et lacrima suas amores.

II. Idem.

RIde infantule noster, et cachinnum
Sustollens tremulum, audientibus da
Optatas epulas: nihil moramur
Humanos pueros: agreste rident,
Iidem nimis indecora plorant.


page 25, image: s057

Ride parvule, parvulumque pectus
Parui concutiant tibi cachinni.

III. Idem.

HEm fontium susurri,
Loquaculaeque lymphae
Currendo dum lavatis
Pede trepido lapillos:
Hem sibili comarum
Per opaca sylvularum,
Levissimique bombi
Dulces favos creantum [Reg: creantium] ,
Ut ambulando fessis
Blandimini, brevemque
Hortamini iacentes
Suavemque inire somnum?
Infantuli sed huius
Mellituli cachinni
Lasso mihi laborum,
Exercitoque curis
Suadent, peragere dudum
Mellitulum soporem.


page 26, image: s058

IV. Idem.

HA ha sonat puellus
Resolutus in cachinnum.
Cum fratre lusitantem
Felem intuens minutam,
Ha ha suo puello
Resonat pudica mater.
Utrumque diligentes,
Utrique seruientes
Ha ha angelique reddunt.
Quis audiens queat se
Quis continere tandem,
Ut non amanter ipse
Suum quoque hisce iungat
Tam blandulis, et omni
Plenissimis lepore
Cachinnulis cachinnum?

V. Idem.

SUa auribus voluptas,
Sua et oculis voluptas.
Nil lumine hoc diei
Iucundius videtur.
Oratione dulci,


page 27, image: s059

Cum suavitate multa
Hominum fruuntur aures.
Puellulum sed istum
Quisquis semel videbit,
Ne caecus esse pugnet:
Nil pulchrius videbit.
Puelluli sed huius
Amabiles cachinni
Tetigere cuius aures,
Ne surdus esse nolit:
Quia dulce nil perinde,
Senior sit et Sibylla
Descenderit per aures.

BLANDITIAE.

I. Materna invitatio.

CHaros [Reg: Caros] tibi puer mi
Sinus renudo mater.
Sinceriore lacte,
Tibimet quod indidisti,
Altriculae tumentes


page 28, image: s060

Suum ut vocant alumnum?
Tuam venito ad escam,
Tibi vacabo tota,
In te measque totas
Exhauriam mamillas.

II. MATER, ANGELI, IOSEPH.

IOsephe mi Iosephe,
Custos mei pudoris,
Fac Iesulo me, quae
Te candide rogabo.
Lecticulam pusillam,
Antica de cupresso,
Postica de cupresso;
Sint cedrina atque fulcra;
Sint buxeaeque spondae;
Oleaginae tabellae.
Dein mensulam brevemque
Cum humillimo scamillo,
De rariore ligno.
A. Buxum, cedrum, cupressum,
Oleamque, et omne ligni
Genus elegantioris
Nos afferemus ad te.


page 29, image: s061

Tu postulata matris,
Tam iusta postulata
Sollerter exequare [Reg: exsequare] .
I. Pueri ego Virginisque
Me glorior ministrum;
Mihi est uterque cordi.
Huic seruiamque et illi;
Amansque nec teporem,
Nec sentiam laborem.
Ars nostra quod valebit
Utrique militabit.

III. Filiae Sion.

O Fons puer leporum,
Amor, salus, venustas,
O bellitudo nostra,
Festivitas, honorque,
O turturille noster:
Te quando contuemur,
Mentis silent tumultus,
Quiesque, gaudiumque
Intus repente constat.
Identidem videre,
Audire identidem te


page 30, image: s062

Iam risibus fluentem,
Iam quippiam lalantem [Reg: lallantem] ,
Pro qualis est voluptas?

IV. Mater ad lusciniolam.

PHilomena dulcis ales,
Variare docta cantus,
Quin aduolas, meamque
Vicem canis puello,
Donec sopore victi
Se clauserint ocelli?
Quid te per arboreta,
Nemorumque per recessus
Truncisque, cantibusque,
Et auribus ferarum
Lepidum sonare carmen
Delectat, o aedon?
Si garrias apud nos,
Ad astra te vehemus.
Nam quae tuas sorores
Pridem canendo vincis,
Iam te canendo vinces.
Ades sonora cantrix,
Ades avium magistra.


page 31, image: s063

V. Ad Angelos Poeta.

ALata turba curre,
Laetissimosque florum,
Suavissimosque florum
Lege hortulis apricis.
Lege violas, rosasque,
Lege lilium, ligustrum,
Vacinium [Reg: Vaccinium] que molle,
Quibusque nomen olim
Pueri de dere bini.
Hos spectet, hosce tractet
Puerulus iste noster.
Spectabit hos libenter:
Tractabit hos libenter:
Diffundet ora risu.
Eduxit ipse flores;
Depinxit ipse flores;
Et ipse flosculorum
Est iure flos habendus.

VI. Angeli ad puerum.

NE sic puelle, ne sic
Corrumpe lacrimando
Nitidissimos ocellos.


page 32, image: s064

Iam turgidi rubescunt,
Minus minusque fulgent.
O parce parce fletu.
Ductamus en choream,
Hymnosque personamus.
Ne fletibus misellis,
Vagitibusque maestis
Convulnera parentem.
Ne sic puelle, ne sic
Corrumpe lacrimando
Nitidissimos ocellos.

VII. MATER, FILIAE SION.

SOrorculae pudicae,
Sanctissimae puellae,
Tam saepe qui potestis
Trivisse limen istuc?
Quid vos iuvat frequenter
Visisse me, meoque
Cum pusione ludus?
F. Regina nostra noli
Quid hoc siet rogare.
Augustiore forma es,
Quam sermo consequatur.


page 33, image: s065

Tua verba gaudiorum.
Et plena gratiarum.
Tibi aureique mores,
Castissimique mores.
Tuum genus sed ipsum
Pupillulis, capillis,
Labellulis, genisque,
Corpusculosque toto,
Tot nos petit sagittis
Tenerrimorum amorum,
Quot noctibus proteruis
Sparsos videmus ignes
Sublimiore mundo.

VIII. Ad catellum Poeta.

CAtelle quid catelle,
Quid te latrare cogit
Totiesque, tamque acute?
Domini tui quietem
Turbare nil vereris?
Male o catelle, quidnam
Mutabilem te in horas
Facit? modo assilis, et
Agitando caudam, et aures,


page 34, image: s066

Blandire pusioni.
Dein cunulas petissis,
Iuxtaque delicatos
Pedusculos recumbis:
Repente devolansque
Herum excitas latrando.
Catelle dictum habeto:
Infantulo vidente,
Quantum voles latrato,
Cave territes soporum.
Si iussa nostra franges,
Non sic abibit, ipse
Dabo malum profecto;
Plorabis o catelle.

IX. [(transcriber); sic: XI.] De balneolo pueri. MATER, ANGELI.

VOlatiles ministri,
Germanuli potentes,
Nunquid [Reg: Numquid] meo puello
Regale balneumque,
Lavatiunculamque,
Idoneam parastis?
A. Regale balneum nos,


page 35, image: s067

Lavatiunculamque
Lectissimarum aquarum,
Lectissimorum odorum
Tuo, colenda mater,
Paravimus puello.
Aquamque cinnamomo,
Simul et aquam cupresso,
Et balsamo liquatam,
Rosis et eliquatam.
M. Iam vasculum expedite,
In quo sacrum lavemus
Infantulum. Subinde
Infunditote, quantum
Fundatis ut iubebo.
A. Smaragdinum ecce labrum,
In hoc lavare talem
Tantumque ius puellum:
Quo pulchrior nec alter,
Quo sanctior nec alter,
Augustior nec alter.


page 36, image: s068

COMMISERATIONES.

I. Ob egestatem, et incommoda nascentis.

PRO quaenam similis sit huic egestas?
Per se rerum opifex, et imperator
In suam venit ecce civitatem,
Suo nutu, hominesque propter ipsos,
Ast non hospitium invenitur illi.
Immundo stabulo editur, iacetque
In faeno, laceris et involutus
Heu heu panniculis meus Redemptor.
Pro quaenam similis sit huic egestas?
Urunt frigora delicatiorem
Dum desaevit hyems [Reg: hiems] , nives Iovemque
Deducunt, ratibus priusque secti,
Iam plaustris gravibus teruntur amnes.
Cuius sunt opulentiae, hic inops est.
Pro quaenam similis sit huic egestas?

II. Ob circumcisionem.

POst quam luciferum rubente curru
Octavum Oceano reduxit alma


page 37, image: s069

Aurora, advenit, ut solet, sacerdos;
Testa pelliculam secat recentem
Tibi parvule cum dolore saevo,
Abrami veteris notamque inurit.
Expers criminibus quibusque, nostra
Sic ad crimina funditas cruorem
Diluenda tenerrimo sub aevo.
Quibus questibus, o puer miselle,
Quibus lacrimulis acerbitatem
Test abare tui doloris? ipsa
Matris viscera flendo dividebas.
Tende brachia, tende, acerba flentem.
Cruentum recipe, o puella mater,
Dolore immodico levare tenta.
Amplexare, suaviare, ride,
Demulce, apprime pectori, sinuque
Exertam [Reg: Exsertam] insere protinus papillam.
Nectar nam solitum sibi trahentem,
Mox oblivia vulneris sequentur.

III. Ob fugam in Aegyptum.

IUdaea puerum exigit Tyrannus,
Dum dolos meditatur immerenti,
Vitam extinguere [Reg: exstinguere] machinans novellam,


page 38, image: s070

Iniustum et stabilire principatum.
Arua dulcia, patriaeque fines
Linquens pellitur exteras in oras,
Qui cunctis dominatur unus oris:
Portaturque viam asperam atque longam,
Ignotam penitus, rigente caelo,
Gentem ad sacrilegamque, barbaramque,
Ad septem geminique rura Nili.
Ah sub arbore, bestias et inter
Terni saepius exules [Reg: exsules] cubabant,
Quando tecta subire non dabatur,
Caput sidereum efferente nocte.
Quid, putas, iuveni, quid o futurum est,
Si tantum tolerare debet infans?

IV. Ob varios in via labores perferendos.

AUguste o puer, o colende partus,
Ut tui miseratione tangor?
Ah non ad requiem, sed ad labores;
Non ad delicias, sed ad dolores,
Ad multos, variosque, maximosque
Natus diceris: ad sitim, famemque,
Aestum, frigora, plurimamque rerum
Quas usus petit, heu, necessitatem.


page 39, image: s071

Lassatus quoties domum redibis?
Si tamen domus est tibi futura.
In multam vigilabis usque noctem,
Perpaucos et amiculos habebis,
Hostes innumerabiles habebis:
Qui tibi insidiasque molientur,
Fictis criminibusque qui lacessent.
Auguste o puer, o colende partus,
Ut tui miseratione tangor?
V. Ob indignitatem futurae necis.
ARmatas video, puer, cohortes,
Quae te olim capientque vincientque.
Lora, sputa, alapas, arundinemque,
Clavos cum cruce, spongiamque, felque,
Albam, purpureamque cum corona
E spinis (scelus o scelus) refecta,
Tui tot monumenta despicatus,
Instrumenta tuae nefanda mortis.
Tum probra audio, quae proteruiores
Et sacri iacietis, et profani.
Pedes candiduli, manus pusillae,
Pusillumque latusculum ergo quondam
Vos ferro penetrarier necesse est?


page 40, image: s072

Artus o rosei, flagrisne diris
Vos sic dilaniarier necesse est?
Ipsis o caput angelis honorum,
Te'ne sentibus esse vestiendum?
Te'ne fustibus esse conterendum?

CANTIUNCULAE AD SOMNUM INFANTULO conciliandum.

I.

AEgrarum bone mentium,
Fessorum bone corporum
Curator, venias age,
Veni blandule somne.
Ad cunabula Principis
Ne contendere differas.
Festinum moveas pedem,
Veni blandule somne.
Ipse en languidulis tibi
Ocellis puer innuit.
Pelle pelle moras, veni,
Veni blandule somne.


page 41, image: s073

Veni o somnicule, o veni,
Tot preces cave despuas,
Quid cunctaris? abit dies,
Veni blandule somne.
Venisti bone somnule,
Alis virgineum tuis
Es complexus alumnulum,
Somne blandule somne.

II.

DOrmi sancte puellule,
Lassulum sopor alliget,
Absint tussiculae procul,
Nil rumpat tibi somnos.
Nil rumpat tibi somnulos,
Neu latrando catellula,
Neu columbula murmure,
Neu pulsus strepitusue.
Dormi sancte puellule,
Quies lumina vinciat.
Iam domi, et foris omnia
Te propter quiescunt.
Aurae frigidulae simul
Aspirant tibi leniter:


page 42, image: s074

Altior veniet quies,
Et sudore carebis.

III.

CUr non optime somnule
Praestas officium tuum?
Cur te crebrius, obsecro,
Cogimur rogitare?
Tu gratissimus omnibus,
Tuo munere neminem
Fraudas: sed puerilibus
Es propensior annis.
Ergo huc accelera gradum:
Et si sunt pueri tibi
Tam chari [Reg: cari] , eximius puer
Sit charissimus [Reg: carissimus] iste.
O somne [(transcriber); sic: somme] , o bone somnule,
Qui ponis lacrimis modum,
Ades tergere parvulo
Rores eia tepentes.

IV.

DUm nos dulcia promimus
Ad cunabula carmina.


page 43, image: s075

Et clara ut citus aduolet
Somnum voce precamur:
Somnus impiger affuit,
Functus partibus et suis
Pupulas domino suo
Tenello bene clausit.
Iam per membra pusillulae
Quietem liquidam sopor
Irrigat; viden accipit
Suavem lumine noctem.
En ut spiritulum trahit,
En formosulus ut iacet.
Qui semper vigilas Deus,
Dormi sancte puelle.

MUNUSCULA.

I. Indusiolum byssinum.

COrpusculo IESU tuo tam cereo,
Et mollicello, atque tenero, quantum potest
Esse aliquod, haud fas induisse tuniculam


page 44, image: s076

Nunc intimam communiore stamine.
Membra siquidem pondere suo oneraret nimis,
Nimis fricaret, usque dum rubescerent.
Qua propter e lectissima, tenuissima
Bysso dicamus hanc tibi subuculam.
Mater cape, et dono puerum operi meo.

II. Togula purpurea.

FUlgere Tyria in veste Regum est proprium,
Gemmis nitere, auroque, Regum est proprium.
Qui Regum es igitur ceterorum [Reg: ceterorum] maximus,
Cui regna terrarum universa serviunt,
Parue o puer, mundo vetustior o Deus,
Istanc habeto a me tibi cum gemmulis,
Virgis laboratam aureisque purpuram.
Placetne munus? fatur id risus quidem.
Haud munus est ignobile: at quid non tua
Cum dignitate comparatum sordeat?

III. Aurea sandaliola.

NUdo pede ambulare non fero, non sino
Divum puerulum, plantulas offenderit,
Quacumque cera molliores plantulas.


page 45, image: s077

Nec calceolus ex officina convenit.
Qua gratia istaec largior sandaliola
Puero Deo, non serica, ast aurea magis.
Volo gestet aurum, totus aurum, et aureus.

IV. [(transcriber); sic: II.] Acanthis avicula.

CUra solutus omni
Dum sylvulam pererro.
Et te tuamque cantu
Depraedico parentem,
Auicula ista supra
Humerum meum resedit.
Quid parvula o volucris.
Quid, aio, vis apud me?
Orditur illa. Tu me
Prehendito volentem;
Me munera puellum,
Quem nunc pie canebas.
Huic blandiar canendo;
Huic ad manus volabo
Paruissimasque micas,
Potumque et inde sumam.
Huic servulamque soli
Me propriam dicabo.


page 46, image: s078

Dimittat ille quamuis
Me liberam, manebo.
Cape ergo mi puelle
Ancillulam canoram.
Flavo nigroque cernis
Per plumulas nitentem
Acanthidem pusillam.

V. Lilium convallium.

TU flosculusque campi,
Tu liliumque nobis
Convallium vocaris.
Quare quod esse tute
Vis, atque nominari,
Reverenter hoc tibi nos
Munusculum sacramus.

VI. Torques gemmatus.

ORnatibus carere
Argenteis, et aureis,
Et gemmeis puelli
Eburneumque collum,


page 47, image: s079

Pectusculumque candens
Nefas mihi videtur.
Genitrix habe huncce torquem
Auro, lapillulisque
Impensius coruscum.
Laetus libensque munus
Puero hocce dono, tu mox
Suspende gestienti.
Ut pulcher ut decorus,
Ut ter quaterque bellus
Torquatus renidet?

VII. Corolla rosea.

DE floribus rosarum
Ego nexui corollam,
Venustulam corollam
Infantulo venusto.
Hac verticem minutum
Ornabo: copiarum
Qui possident aceruos,
Auro gravem coronam
Sapphireamque donent.


page 48, image: s080

VIII. Crepundia.

TRactatione gaudent
Pueri crepundiorum.
Tuum ergo lude ludum
Bellissime o puelle;
Risum tuumque ride,
Bellissime o puelle.
Te muneramur hisce
Crepundiis, quibus tu
Potiora non habebis,
Bellissime o puelle.

REDUCTIO PUERI IESU EX AEGYPTO, EIUSQUE HIErosolymis amissio et inventio.

I. Angelus Iosephum in somnis.

VITA expulsus erat dolore acerbo,
Morbi saevitia nimis stupenda,
Herodes sceleratior tyrannus
Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis.
Iosippo Phariis moranti in oris


page 49, image: s081

Cum Iesu puero, illiusque matre,
Alatus iuvenis quiete in ipsa,
Lapsus aethere nuntiumque portat,
Et terram in patriam redire mandat.
Surgit continuo senex, et isthaec
Virginis bona visa fert ad aures.
Ambos gaudia nuntiata mulcent,
Gestit laetitia ipse parvulusque,
Praedulcem patriae indicans amorem.

II. Valedictio discedentium.

Parant sese ad iter laboriosum,
Supremam hospitibus, simulque amicis
Secuti officium, probosque mores,
Dicunt vocibus ultimis salutem,
Grates pro meritis habent, aguntque.
Discessum Isiaci ferunt dolenter,
Nec possunt lacrimasque continere,
Testes (credibile est) fidelioris
In dulces nimium hospites amoris,
Hospites placidos, pios, modestos,
Ipsis caelicolisque comparandos:
A queis [Reg: quibus] dissociarier putabant


page 50, image: s082

Instar mortis, amabilemque Iesum
Complexi, oscula et oscula oggerebant.

III. Itineris molestiae.

IAm deformis hyems [Reg: hiems] coma nivali,
Et passu tremulo gradum inferebat,
Montes, arua gelu pigro rigebant,
Et stridens Aquilo asperabat undas;
Cum se tres numero, puer tenellus,
Iosippus senior, puella mollis
In viam dare non verentur, uno
Asello comite, huic puer sedebat:
Portari siquidem amplius nequibat
Septennis, salebrosa nec meare,
Nec calcare solumque calculosum,
Per primos stabilis valebat annos.
Mater pone sequens pede ambulabat,
Pulchro corpore, delicata mater.
Iosippus praeiens ferum trahebat.
Oh incommoda frigorum, famisque,
Errorumque, sitisque, flaminumque,
Nimborumque iter usque per molestum,
Perlongum simul, et periculosum,
Quanta, nec meritique pertulistis?


page 51, image: s083

IV. Mariae lamentatio ob amissum duodennem filium.

QUantum est per orbem feminarum tristium,
Lugentium, dolentium, lacrimantium,
Quacumque quantumcumque fortuna gravi,
Acerba, et intoleranda sustinentium,
Quid vidit hic sol uspiam me tristius,
Quid luctuosius, quid afflictum magis,
Et lacrimis coopertius, quas nunc mihi
Hic casus affert omnium dirissimus,
Nullisque matrum conferendus casibus?
Qui talis est seiunctus a me filius,
Qualem creavit nulla mater filium?
Ah misera, cur secura sic eram tui?
Cur te meae non implicabas dexterae?
Cura latere sivi meo discedere?
Nec perditum agnovi prius, quam ad vesperam
Divertimus fessi via. Hic (factum o male)
Iam congregatis natus unus omnibus
Heu defuit, fefellit et matrem, et patrem.
Quaero ex comitibus, ecquid illum viderint,
Nescire dicunt sit ubinam puer meus.
Verbis quibus memet ibi non obiurgito?
Quibus modis non arguo culpam meam?


page 52, image: s084

Nam quid aliquando pertuli crudelius?
Aut substitit forte, aut resedit lassulus,
Aut ab itinere aberravit, aut Solymam redit.
Cum coniuge accingor, retro vestigia
Legens sequor, circumfero undique lumina.
Voces per iter iactare quin ausi sumus,
Clamore montes, nemora, agros implevimus,
Maestique Iesum iterum iterum vocavimus
Necquicquam. In urbem stat reverti, et filium
Solymam per omnem, per plateas, et fora,
Sursumque deorsumque ambulando per omnia,
Per publicas, nec publicas quaerere domos.
Et sole tertio anxii iam quaerimus,
Nec invenire possumus. Ubi es nate mi,
Dulcis puer? quo te loco, regione qua
Tandem requiram? ostende te rursum mihi,
Neu me velis sic lacrimis liquescere.
De mente tota gaudium omne isthaec mihi
Amissio fugavit, reducet gaudium
Omne mihi tua, si tu voles, inventio.

V. Laetitia de invento Iesu filio.

IEsum parentes diligenter quaeritant,
Quem non reperiunt uspiam. Crescit dolor


page 53, image: s085

Ambobus, et crebrius eunt suspiria,
Ducitque fletum Virgo mater uberem.
Templum petunt, si forsitan puer pius
Precibus ibidem, rebus et sacris vacet.
Sed ecce mira, quaeque fando neutiquam
Auribus adhuc percepta sunt mortalibus.
Inter Sophos medius sedet, docetur, et
Docet, omnibus sapientiam stupentibus,
Annos supra, barbam ante quam maturrimam.
Uterque miratur parens mirum in modum.
Quos dum puerulus se intuentes aspicit
Vultu renidenti, et oculis micantibus,
Cadit tristitia, colliguntur gaudia,
Omnis labor praeteritus animis excidit,
Et longa pro nihilo est redambulatio.
Sese capere nimia voluptate nequeunt.
Accedit ad eos puer, ut abducant sinit
In patriam; subest eorum arbitrio.
Circumdat alma brachiis collum parens,
Capitique sancto sancta figit oscula.

VI. Maiestas et humilitas pueri IESU, pro colophone.


page 54, image: s086

Infans homo, puer Deus, quam suppetit
De te canendi magna materiae seges,
Rerumque multitudo discrepantium?
Fecunditatem in matre virginitas, sed in
Te humanitatem illuminat divinitas.
Et illae, et istae foederantur mutuis
Nexibus, et alternis velut complexibus.
Haud talis olim mater in terris fuit:
Nec talis olim filius repertus est.
Tu, quod novum, stuporeque refertissimum,
Verus creator es creatricis tuae.
Te nutrierunt uberas acrae virginis:
Sacram sed ipse nutriebas virginem.
Egressus es, mansere claustra imperuia.
Tibi caula sordens, praebuit palatium:
Stipula fuit pro lectulo mollissimo;
Proque famulis unus senex, bos, et asinus.
Mutus iacebas, tectus atque lineis,
Brevibusque pannis, quem decebat purpura,
Ut imperatorem potentem, involuere.
Namque id per auras agmina volitantium
Cantu lepidulo prodidere caelitum [Reg: caelitorum] :
Idemque prodidit novum aetheris iubar
Cum luce multa, solis ipsius aemulum.


page 55, image: s087

Quo concitati se dederunt in viam
Reges Eoi, supplicesque infantulum
Coluere, dona destinantes mystica.
Laetitia sis ipsa licet, attamen doles.
Sis saturitas ipsa licet, attamen esuris.
Fons ipse sis largifluus attamen sitis.
Sis ipsamet copia licet, tamen indiges,
Res mira, plorat ipsamet iucunditas.
Res mira, nobilitas fit ipsa ignobilis.
Qui semper est, semper fuit, modo extitit [Reg: exstitit] .
Celsissimus fit infimus, quis penetret hoc?
Gremium puellae continet, quem non queat
Immensitas ambire quam immensissima.
Salue puer, Deo patri aequaeva soboles,
Nescius initii, finis idem nescius,
Patris potestas, et nihil minor patre,
Terras, polumque maria et alta alta temperans.