10 March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-item _248. 8. nata._; editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed


image: s001

OTIUM MARPURGENSE, IN SEX LIBROS DIGESTUM: Quibus fabrica corporis humani, insertis passim disputationibus, historiis et fabulis ad rem pertinentibus, facili ac perspicuo carmine describitur a IOHANNE PINCIERO Medicinae Doctore.

OTIUM AD LECTOREM

En lector, adsum. si juvat te lectio
Mei, bene est: sin forsitan fastidior
Tuo palato delicatulo, haud moror.
Quod displicet tibi, placebit alteri.
Placere cunctis vel, quod optimum est, nequit.


[Gap desc: illustration]
Herbornae Nassoviorum. 1614


image: s002


image: s003

ILLUSTRISSIMO AC POTENTISSImo Principi ac Domino, DN. JOHANNI-ADOLPHO, heredi Norvegiae; Duci Holsatiae, Slesvigae, Stormariae et Dietmarsiae: Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, domino suo clementissimo.

DUm varias animum volvo atque revolvo per oras,
Huic operi quaerens aliquem de more patronum,
Aptior est illo mihi Principe nemo repertus,
Arctoo cui gens Holsatica paret in orbe,
Nomine qui gemino Janus perhibetur Adolphus.
Nanque is Pincierûm stirpem mihi sanguine junctam,
[Note: Bidencopia.] Hassia quam peperit Widekindi proxima saxo,
Wettera centenos nutrivit et amplius annos,
Cum patriae fines et prisca relinqueret arva,
In terris habitare suis permisit, honestis


image: s004

Ornavit titulis clarâque in luce locavit,
Perpetuoque suae locupletat munere dextrae.
[Note: Ludovicus Pincier, U. J. D. Cosiliarius Holsaticus et Lubecensis Decanus.] Quos inter primus Ludovicus Pincier ille,
Ille tuâ quondam, Dux illustrissime, in aulâ
Consilio dubiis sollers succurrere rebus,
Atque Lubecensi reverendus in urbe Decanus,
Floruit: at saevâ jacet heu nunc febre peremptus
Atque in eâ placide, cui praefuit, aede quie scit
Vermibus in praedam putri de corpore natis,
Cujus ego patrem patruum appellare solebam.
[Note: Laurentius Laelius, U. J. D. Cancellarius Holsaticus.] Deinde, suum nomen qui Pici sumpsit ab urbe,
Hassiacas cui cognomen transmisit in oras
Laelia in augustâ domus olim splendida Româ,
Haud obscura tui est expertus signa favoris,
Consilii dux nempe tui, praesesque senatus.
Cujus ego genitricem amitam, dum viva, vocabam.
[Note: Philippus Caesar, M. A. aulae Holsaticae contionator.] Tertius hos sequitur, cui credita cura docendi
Aulae Voce tuae de calle salutis alumnos
Induperatori prorsus cognominis illi,
Primus in augusto qui credidit ordine Christo,
Et cariosorum contemnens monstra Deorum,
Purgavit propriam nugis gentilibus aulam.
Cujus ego uxorem patruelem dico sororem.
[Note: Joannes Pincier, juniorum Ducum praeceptor.] Quartus Joannes hanc juxta Pincier adstat,
Intenues auras genitoribus ortus iisdem.


image: s005

Unde illi parili patruelis jure salutor.
Pectora nat orum qui mox a lacte tuorum,
Anni dum dociles, aetas dum cerea flecti,
Artibus ingenuis et Numinis implet amore,
Virtutumque cavas monitus instillat in aures.
Nunc quoque consiliis adhibetur providus aulae
[Note: Georgius Elsnerus Illustriss. Ducissae Secretarius.] Unus rest at adhuc, Elsnero natus in orbem
Patre, amitâque meâ, quondam decreta Senatus
Qui veneranda tui memori concredere chartae
Suêrat: at in melius mutatâ sorte Ducissae
Ac Dominae Illustris modo Secretarius audit.
Protantis igitur meritis, cumulisque favoris,
Quae gratis recolunt animis, calamoque celebrant,
Ore tuas quo non possunt diffundere laudes,
Conditione sui pro muneris omnibus omnes
Incumbent nervis operam praestare fidelem
Et Domino et domui Illustri, populoque regendo,
Multorumque suas curas sacrare saluti.
Ipse ego Pincierûmpars gentis parva, propinquis
Haud equidem invideo. grator mage pectore et ore
Tali opportunas adeo sub Principe sedes,
Et votis ultro post patria rura petendas.
Ipsemet, in senii qui nunc sto limine primi,
Et bene adhuc firmis me crurum gesto columnis
Auxiliaris egens nondum fulcimine ligni,


image: s006

Optârim tales mihimetque meisque receptus
Tot nondum elapsis essem si iunior annis.
Quoque tibi domuique tuae mea prompta voluntas,
Atque bene, exiguis pro viribus, usque merendi
Assiduum liqueat, Dux Illustrissime, votum;
Dicta laborato septenis amplius annis
Pignore ceu quodam, mea Clio carmine firmat,
Proque tuis aliquo meritis te mactat honore,
Quem deferre potest, non qualem tute mereris.
In genus ergo meum bene si tua praedico facta,
Id facio, ut possum, quod debeo: cetera linquo
Commemoranda illis, quibus est facundia maior,
Carminibusque datum quam proxima pangere Phoebi.
Collaudent alii te relligionis amore,
In caelumque ferant juris moderamen et aequi,
Quo tibi subjectos frenas cum moenib. agros,
Saevitiae nullo se intermiscente veneno.
Temperies etiam linguae vultusque probetur
Excessus expers, et idonea rebus agendis,
Et pacis studium, placidâ cum gente colendae:
Sin ferro insultet, ferro tua jura tuendi.
Non manui in Musas desint encomia largae:
Non animo ingenuas ex culto rite per artes.
Cuncta haec suspicio, et nullo non dignor honore,


image: s007

Sed quia multorum calamis celebrantur et ore,
Laudibus haud eguere meis, et carmine ferri.
Praeterea mea Musa rudis sibi conscia venae
Formidat tantis dispar se accingere rebus.
Ergo supplicibus verbis et supplice gestu
Supplicibusque animis rogat, ut, quae dona fidelis
Signa voluntatis cognatorumque meaeque
Doque dicoque tibi, digneris fronte serenâ
Accipere, et tenuem non fastidire clientem.
Sunt mea dona quidem vili percussâ monetâ
Carmina, et a veteri multum dist antia lauro,
Per seque ut fateor, tanto vix Principe digna:
Sed mihi sors pretiosa negat, teque ante beavit
Talib. ergo fero, quod nec mea frivola curtet,
Nec, Dux celse, tui ditet penetralia fisci.
Praeterea sit vena meae licet arida Musae,
Sint versus duri, et Veneris nullius et artis:
Sunt tamen haud inopes rerum, quas obvia laudat
Utilitas, animoque pio miranda venustas,
Corporis humani, quo non praestantius ullum
Naturae tenet ampla domus, dum dicere tentat
Viscera et articulos sexcentis usibus aptos.
Incedens periter, vatum qua nemo priorum
Ante tulit gressus, qua dux mihi nemo meanti,
Qua mihi verba negat Latii sermonis egestas
Saepe novum cogens dicendi fingere morem.


image: s008

Difficilem fecit res ista, per avia gressum,
Tardavitque diu Musam properare volentem,
Asperaque in duro linquentem plurima versu.
Rem Tua quapropter potius Clementia in ipsam
Lumina convertat, mihi quam describere curae est,
Atque voluntatem spectet, non munera dantis.
Quodque suum nunc est delecti iure patroni,
Ut sua defendat, neque det succumbere vati,
Si petat immeritum mor daci livor hiatu.
Quod superest, Regum Rex, Illustrissime Princeps,
Qui te magnorum sobolem Regumque Ducumque
Jure potestatis fulsit, fecitque per oras
Arctoas, ubi Germanos peninsula tangit
Cimbrica, legitimis populos compescere frenis,
Et vitae dictare modum, finesque tueri,
Te tueatur item, te sancti numine Flatus
Instruat, ac purae tua relligionis amore
Accendat magis atque magis praecordia, et almam
Arctois pacem longum custodiat oris.
Inprimisque tibi cum prole et conjuge charâ
In canum vitam sine clade exporrigat aevum.

Illustriss. Celsit. Vestrae addictissimus JOHANNES PINCIER, Medicinae D.


image: s009

EPIGRAMMA AD LECTOREM.

QUaeris, cur veteri meo patrono
Principi Hassiaco adfluenta Fuldae
Coeptum a Scotigenâ globum poetâ
Describi calamo pereleganti,
Suppletumque meae stylo Camenae,
Quamvis dissimili nec eleganti,
Ausus cui juvenis fui dicare,
Virque aenigmaticos sacrare libros:
Cur non hoc etiam offeram poema,
Instans quod peperit mihi senectus,
De patrocinio bis expetito
Non est, quod dubitem. viderer autem
Tertio dubitare idem petendo.

ALIUD AD EUNDEM.

MIrare, Marpurgense cur hoc otium
Vocem poema, oculis vacare si libet,
Leges. Professor inclitae ad Dillam scholae
Vidi ter atque vicies percurrere
Phoebi rotas obliqua caeli sidera;
Nec id pudet me publice faterier.
Sigae ad fluenta cum migraret postea
Maestus relictis sedibus diutinis
In patrium solum familiam rettuli,


image: s010

Et literarum amore in urbe substiti
A Marte dictâ, sive rivo proximam
Labente per vallem levi cum murmure;
Doctis quietas Hassiae Illustrissimi
Sedes ubi posuere Musis Principes.
Hîc publico vacuus docendi munere;
In hoc poema contuli otium, mei
Ut integer persisteret studii tenor,
Nec nil agendo Musa iners segnesceret.
Natum ergo Marpurgi poema ex otio
Matris gerit patriaeque iuncta nomina.
Ast amplius sic otiari non libet,
Quod rectius negotiari sidere
Dicas sinistro, vel operam rebus dare
Nil frugis auctori suo ferentibus,
Sententias praeter severas judicum
Censere tenera scripta perspicacium.
Verumtamen, lector, tibi si proderit
Laboriosum hoc otium meum, bene
Actum putabo mecum, et olei operaeque me
Non utique paenitebit, inprimisque si
Placere patrono suo cognovero.


image: s011

ARGUMENTA SINGULORUM LIBRORUM. ARGUMENTUM LIBRI PRIMI.

PRimus quadruplici corpus velamine vestit,
Deque colore cutis tractat, rimisque pororum:
Undeque proveniant crines: quae causa pruinae
Crinibus aspersae: capitis calvescere tectum
Quid faciat: crispi quaenam sit origo capilli,
Quae plani: populorum alii quod radere crines
Verticis et barbae, quidam nutrire suerint,
Ex quâ materiâ nascantur primitus ungues;
Perpetuo quid pascat eos: cur crescere semper
Truncati ferro sociis cum crinibus instent.
Cur sensum prudens natura negârit utrisque.
Et tandem quot sint manifesti pellis hiatus.

ARGUMENTUM LIBRI SECUNDI.

PRono cur spectent ratione carentia terram
Lumine: sublimes homo cur ad sidera vultus
Tollat, et erectum teneat cum pectore collum:
Ossa quod id faciant, per seque jacentia firment.
Cur sint multa: modis quot sint connexa: moveri
Cur valeant quaedam: quaedam sint nescia motus:
Cur cava sint intus: quo se nutrimine pascant:
Cur sensu careant: primo cur mollia in ortu
Cereaque ex utero veniant in luminis oras;
Ossaque quot numero diversis partibus insint:
Mensurâ et specie quâ sint a vertice summo.
Ad calcem; libro narrat mea Musa serundo.


image: s012

Interea admiscet de cartilagine quaedam,
Plura locis aliis, ubicumque necesse, reservans.

ARGUMENTUM LIBRI TERTII.

ARtubus ablatis reliquo de corpore trunci
Tertius in ternos dirimit penetralia ventres,
Inque imo, membrana tenax quem cingit ubique
A
[Gap desc: greek text]
medicis vocitata Pelasgis,
Viscera nutritu corpus servantia ponit
Cum generativis, missisque his ista recenset;
Scilicet oesophagum, stomachum, intestina, duplexque
Omentum, et, fontem rubicundi sanguinis, hepar,
Cum venisque mesenterium, cui pancreas haeret,
Et bilis follem flavae: fuscumque lienem:
Et renes; venasque serum emulgere solentes;
Ureteras [(perhaps: Urethras)] item et saccati fluminis utrem,
Queîs intermixtae lites rixaeque sophorum,
Finitae solis sine caede et sanguine verbis.

ARGUMENTUM LIBRI QUARTI.

CUm mortale genus minuat mors pallida, luces
Quotquot eunt, opus est, ut se generando propaget.
Hinc sexus duplex: hinc membra in utroque dicata
Huic operi, longum quae singula velle seorsim
Enumerare foret: factum hinc ex sanguine semen
Et patris et matris, partusque enatus utroque,
Binis qui involucris tegitur nondum utilis auris,
Purpureumque bibit materno in ventre cruorem
Haud tamen ore sed umbilici per vasa patentis.
His crasse expositis dein haec quaesita sequuntur.
Cur aliquando mares fiant, aliquando puellae;
Inque vicem an possit mutari sexus uterque:
Quid similes vultus faciat: quae causa gemellos
Et geminis plures gignat: num femina foetu


image: s013

Plena superfetet; sexus duo in hermaphroditis
Quî coniungantur: quid sit mola viva, quid expers
Vitae: perfectos edant quae tempora partus:
Quo pacto ex utero intenues puer exeat auras.
Ista docet quartum atque istis cognata volumen.

ARGUMENTUM LIBRI QUINTI.

QUAe ventre in medio lateant seu pectoris antro,
Organa, describit mea Musa volumine quinto,
A medicâ vulgo vitalia dicta cohorte,
Principium faciens transversi a limite septi.
Pleura huic subicitur, quae costis intus adhaeret.
Tum mediastinus, quem cor pulmoque sequuntur
Cum pulsatilibus vasis e corde profectis
Atque aliis, quae pulmonum per viscera repunt.
Asperaque haec inter spargens arteria ramos
Mittit utrinque suos in faucibus orta profundis.
Proximus hisce larynx cum rimâ et tegmine rimae,
Uvulaque et lingua, et glandes pectusque foventes
Ornantesque foris in sexu utroque, mamillae.
Hisce calor, ratio cui vita4e innititur omnis,
Et ventus, calor ille cui constanter inhaeret,
Miscentur, tractaeque labris et naribus aurae.

ARGUMENTUM LIBRI SEXTI.

IN supremo habitant animalia viscera ventre,
Ut cerebrum, cerebellum, haerensque utrique medulla
In longum longae spinae per concava tendens:
Singula quae velat geminae meningis amictus.
Ex his exoritur nervûm numerosa propago
Cum sensu apportans animalis munera motus,
Munere si membrum perfungi debet utroque.
Proxima quintuplicis sunt istis organa sensus,


image: s014

Externi: nimirum aures et lumina, nasusque
Et lingua, et toto diffusae corpore partes,
Queîs natura dedit tactus deprêndere sensu.
Haec sequitur triplex interni functio sensus,
Phantasia et ratio et retinendi accepta potestas,
Et sedes certâ cujusque in parte cerebri.
Postremi exactum clausere poema lacerti.
Hem tibi, quid sexto memoret mea Musa libello.


image: s015

CIC. III. OFFIC.

Publicum Scipionem Africanum dicere solitum scripsit Cato; nunquam se minus otiosum esse; quam cum otiosus:nec minus solum, quam cum solus.

GELLIUS XIX. NOCT. ATTIC. cap. 10. ex Ennio.

Otio qui nescit uti, plus negotii habet,
Quam cum est negotium in negotio.

GALEN. II. DE COMPOSIT. medicament.
[Gap desc: greek text]


[Gap desc: greek text]


image: s016

AD LECTOREM RELIGIOSUM.

REs physicas tracto physice, medicasque perinde,
Ut medicus;: vatum fabellas misceo more;
Inseroque historias, proponoque bella sophorum
Et mota in pacem sine caede et sanguine verto.
Relligio interea mihi non perstringitur ulla,
Nec falcem curae est alienae immittere messi.
Ultra ne crepidam sutior. nam quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri.


page 1, image: s017

OTII MARPURGENSIS LIBER PRIMUS, Qui est De corporis humani universalibus involucris, poris sive occultis foraminibus, pilis, unguibus, et manifestis foraminibus, variisque eorum adjunctis.

COrporis humani quibus inclita fabrica constet
Membris: quâ se oculis dent conspicienda figurâ:
Quas habeant sedes: quos usus singula praestent,
Dicere fert animus. Tu, qui mortale creasti
Primitus e limo corpus: mox flamine ab ore
Proveniente tuo vitalem in tarda vigorem
Membra inspirâsti, atque animâ cum corpore junctâ
Absolvisti hominem, pulchris allabere coeptis,
Daque mihi vires animumque laboris amantem.
Namque opus aggredior, per quod tua summa potestas
Et bonitas ingens, per quod sapientia mira
Ostendunt se animis hominum, dum noscere sese
Incipiunt, ipsique suas intusque forisque
Sensu adeunt partes, et, quae per vincula junctae
Constituant unum pulchrâ compagine corpus,
Contemplantur, et auctorem mirantur eorum,
Me praeeunte illis magnarum interprete rerum
Infausto, dexter nisi ab aethere coepta secundes.


page 2, image: s018

Quisquis es, ô juvenis, docilis cui mentis acumen
Caelitus indulsit, qui nunc in vota vocatur,
Concessitque ardens studium non deside nisu
Naturae abstrusis curas impendere rebus,
Macte animi huc gressus propera (mora nulla retardet)
Mortalesque legens mecum spatiare per artus.
Praemia erunt fragili solacia congrua vitae,
Si morbi obrepent: oblectamentaque grata
Ingenio, dum morbus abest: et adorea durans,
Cum neque morboso neque sano corpore vives,
Praecipue si nosse tuum fuit utile multis
Et res tam pulchras te scire haud nesciit alter.
Quid juvat igniferos octuplicis aetheris orbes,
Astrorumque vias, mundique elementa caduci,
Et genitale solum pluviarum et fulminis ortus,
Veramque horrendi patriam indagare cometae,
Et paucis magni secreta recludere mundi:
Si parvum ignoras, hoc est, tua viscera nescis,
Talpa domi, Lynceusque foris et Aristore natus,
Cui centum vigiles oculi caput omne replebant?
Si nescis, inquam, cordis cava pyramis usum
Quem ferat in vitâ, geminique in pectore folles:
Quae rosei partes iecoris: sinuosa cerebri
Massa quid expediat, vesica quid utraque prosit:
Quid stomachus faciat: quid vena, arteria, nervus?
Cognitio si pulchrarum tua pector a rerum
Delectat, doctosque inter vis doctus haberi,
Et bene opinantem de te non fallere plebem,
Non satis est horum te nomina sola tenere,
Res ipsa est animo tibi perdiscenda sagaci.


page 3, image: s019

Tene fugit multis quod membra obnoxia morbis
Circumfers? Si forsan opem natura requirat,
Quid doleat, nescis: medico quid forte roganti
Significabis iners? Lotî censura dolosa est.
Parce tuam vafro committere corpus Apellae,
Cui lucri potior, quam alienae cura salutis.
Qui solam arripiens matulam, vultusque supini
Contemplans acie, liquido se posse videre
Occultos simulat morbos penitusque latentes.
Multa super stomacho queritur, super hepate multa.
Inter dum illaesos iurat lapidescere renes.
Tum necis et vitae miscet praesagia, tanquam
Arboribus Dodonaeis et Apollinis antro
Certior, Hypseâ cum vivat caecior ipsâ.
Tute, Hippocraticae si vis te dedere sectae,
Aucupium lucri fuge tale dolosque nocentes,
Ne pulchram per se macules inglorius artem:
Et corpus cognosce hominis: sine corporis huius
Notitiâ nil proficies, oleumque operamque
Impensamque omnem perdes, et fabula vulgi
Non audebis humo pudibundos tollere vultus,
Non poteris caecas morborum expromere causas,
Non sua tabificis opponere pharmaca morbis.
Nulla, agedum, propriae tangat te cura salutis,
Nulla aliorum hominum: certe debebis honorem
Factori, Dominoque tuo non setius istum,
Membrorum, nostrâ quae non imitabilis arte,
Non est angelicâ, structuram ut lumine lustres
Intento, pictosque artus, si forte cadaver
Exhorres, saltem ne dedignere tueri.


page 4, image: s020

Ipse tibi variis fastidia nata legendo
Pellere deliciis, condireque seria salsis
Attentabo jocis: proponam et docta sophorum
Bella, et concordi satagam componere pace.
Nec non historias referam, ne lumina desint
Atque fides rebus: veterum quoque figmina vatum
Non aliena rei memor admiscebo, dabit se
Cum locus, et, quae sunt mollissima tempora fandi.
Crede supervacuo non hîc te carmine, perque
Ambages longas et longa exorsa tenebo.
Fallor? an attentas praebes mihi sedulus aures?

Quatuor universi corporis involucra, cuticula, cutis, adeps et membrana carnosa.

QUadruplici humanum circumdare tegmine corpus
Complacuit factori hominum, tellure recenti
Cum strueret nostrae caput et primordia gentis.

Cuticula et cutis.

PRima oculos omni privata cuticula sensu,
Prima subit tactum. Nam corporis extima cingit
Cetera sub sese late indumenta coercens.
Esse solet tenuis, tunicataeque aemula summis
Caepae pelliculis, nisi cum fit crassior usu
Durarum rerum assiduo. proin sanguine plenas
Translucere sinit venas, et in extima fusam
Flaventem choleram, pingentemque ora cruorem,
Et sulcos manuum tenues. Mox crassior illi
Subicitur cutis, et fibris adnascitur arctis:
Sic tamen, ut possit sejuncta cuticula clare


page 5, image: s021

A cute distingui, vel, cum Vulcanius urit
Ardor eam, velinauratis vaga cantharis alis
Fermento permixta acri, ficusve medullae,
Vel similis vivor rosor ranunculus igni.
Praeterea quando rastros stivamque bicornem
Tractat in expertus: durâ vel ligna securi,
Nigranti damnata foco dapibusque coquendis,
Cui mollis manus est et calli nescia, findit,
Ut refugum stomachi vocet in deserta calorem,
Immemorique [(transcriber); sic: Immmemorique] dapum veluti calcaria subdat,
Otia quosque gelant, accendat motibus artus:
Procedendum inter vel calcem calceus arcto
Quando terit pressu: vel quando syro soporis
Hostis atrox manibus pedibusque intercute morsu
Inducit sulcos venandus cuspide summae
Et capiendas acus; taceo, quando Indica pellem
Obsedit scabies: taceo, exanthemata quando
Ecthymatumve illis cognatum examen in oras
Corporis erumpit. Nam tunc umore coacto
Inter utramque acri in cumulum sepustula tollit.
Putris quicquid in hac sanies tumefecit, id ipsa
Haud cutis est, ab eâ sed vulsa cuticula: in imo
Namque cutis latitat saniei subdita fundo.

Cuticula cur sensus sit expers.

EXtremae cur pelliculae sentire negatum,
Forte rogas? feriunt permulta forinsecus ipsam:
Nunc calor aut frigus, nunc dura atque horrida tactu,
Acria nunc, atque occulto mordacia dente:
Quae nulli vitare datum, qui vescitur auris.


page 6, image: s022

Si foret ergo aliquo donata cuticula sensu,
Semper homo offensae expositus non tangere quicquam
Auderet, vitamque metu traduceret omnem.

Historia de Ludovico Ungariae et Bohemiae Rege, quem sine cuticulâ natum scribunt.

QUalis in has igitur fuerit tibi luminis oras
Introitus, duplici fulgens Ludovice coronâ,
Qui quondam Ungariae populos, gentemque Bohemam
Rexisti, haud multis parasangis dis sita regna:
Inscia sermonis quamquam tua lingua profari
Haud potuit, neque vis animi memor ari tenelli:
Attamen, annales quia te sine tegmine summae
Narrant pelliculae genitum (nisi fascina forsan
Incautos lusere oculos) quis corpore toto
Ambigat assidui stimulos sensisse doloris,
Illorum (si parva licet componere magnis)
Exemplo, quibus est eadem detrita fricatu
Continuo, solidi vel acumine dempta metalli?
Quis querulos dubitet vagitus ore dedisse,
Naturae expleret dum deficientis in oris
Corporis extremis ars fida ministra lacunas,
Et nudam tegeret medicorum industria pellem?
Portensa fuit res rara, nec ante cuiquam
Visa: secuta etenim clades, quam Turcicus ensis
Intulit Ungariae populis, ubi milite caeso
Extinxit miserum Regem vix cognitus ante
Rivulus, et domito imposuit juga barbara collo.

Cutis substantia et nutrimentum.

NOn solum nervosa cutis, neque carnea solum,


page 7, image: s023

Sed veluti tela est ex nervis carneque texta,
Quae roseo vivit conservaturque cruore
Venis in victum subtilibus undique vecto.
Quare et purpureum ferro dis secta liquorem
Effundit, liberque leves cruor exit in auras.
Ubere dives item nervosa ob stamina sensu est.
Andreas igitur quo non praestantior alter
Arte secare homines jam vita ac luce carentes,
Et medicorum augere novis armaria libris
Peniculo calamoque simul pingentibus artus;
Nil aliud cutis est, inquit, nisi sanguine nervus
Praeditus: et scite quis eum neget esse locutum?

Cutem sensu, hoc est, tactu esse praeditam, et quare.

HAec praeter multis cutis est plenissima nervis,
Quorum ope sentit item, quaecumque forinsecus urgent,
Fervida cum gelidis, cum non umentibus uda,
Mollia cum duris, cum laevibus aspera, et eius
Plura modi, vivo afficiunt quae corpore tactum.
Et, quibus impatiens cutis est, insuetaque tangi,
Titillata, locis risu ciet ora molesto,
Invitosque agitat tremulis concussibus artus,
Si vel eam summis digitis leviterque lacessas.
Sic homini nisi prospectum divinitus esset,
Noxia non fugeret, neque mille pericula rerum,
Queîs patet, horreret: quin ultro vulnere saevo
Grande nefas ausus crudum in sua viscera ferrum
Stringeret, atque animam de corpore pelleret aegram,
Forsitan obrepant miserae si taedia lucis.
Hac ratione dolor vitae infensissimus hostis


page 8, image: s024

Servat eam terrore sui, gladiumque coercet,
Nec sinit invitis disrumpi stamina Parcis.

Tactum inaequabiliter per cutem esse diffusum, contra Ciceronis sententiam.

TOto aequabiliter diffusum corpore tactum
Marcus ait Cicero, quo nemo disertior inter
Facundos causas oravit in orbe Quirites.
Ast medici tactus discrimina magna notârunt
Partibus in certis: obscure in vertice pellis
Res internoscit, paucis quia consita nervis.
Acer inest digitis, est acer in inguine sensus,
Oris quin etiam vicinia abundat eodem.
Eloquar? an sileam? Sic magno errore laborat
Nicomachi natus, pellis quo judice tactus
Est expers: subjecta illi caro sentit acutum;
Dumque fidem huic curâ paradoxo quaerit inani,
Pene Sibyllinis foliis aenigmata monstri
Thebani miscet, seque ipsum, aliosque fatigat.

Cutem inaequaliter crassam esse et tenuem.

CRassa alibi cutis est, alibi subtilis; in alto
Vertice censetur crassissima: tenvior ullâ
Vix regione datur, quam nudos unguine fuci
Et scabro psorae, lepraeve tumore carentes
Si propius videas oculorum lumine vultus,
Sanguineumque, genam qui pingit utramque, ruborem
Haud penetraturum, si denso pellis amictu
Absque ullo cunctas tegeret discrimine partes.


page 9, image: s025

In mediâ neque densa manu, neque tenuis, utramque
Sed media est inter, multo nisi crassa labore
Evadat, rigidumque cutis trahat aspera callum
Conspicuum in digitis fabrorum et ligna secantum,
Inque duo secto culmis qui grana flagello
Excutiunt, totosque dies operantur anheli.

Lineolae cutis in manibus, ex quibus chiromantia petitur.

INtenues sese cutis atque cuticula liras
Corrugant, ubi contractae coguntur in arctum;
Quarum imis manibus vestigia clara videntur
Per totam dispersa volam multiplice ductu,
Ut solo manuum curvamine dicere natas
Vix ausim, potioris opus spectabile causae
Sed nolensque volensque animis agnoscere cogar.
Lineolas vocitant, quibus harum expromere formis
Ex diversi modis eventa recondita mos est.
Prima est vitalis: quam stipat linea Martis.
Pollicis haec circa molem curvatur in arcum.
Est et, rascettam quam dicunt, proxima carpo.
Est naturalis; mensalis, ab hepate quaeque
Nomen habet: quibus adjicitur Saturnia ab imo
Sursum contendens: est linea parvula Solis,
Zonaque fecundae Veneris traducta per illam,
Hepaticaeque soror, vulgo via lactea dicta.
Has intra et juxta septem se montibus effert
In sublime manus. quorum Saturnia primo
Regna vigent: sceptrum subit imperiale secundus
Saturno geniti: Mavortis tertius arcem


page 10, image: s026

Sustinet: in quarti dominatur culmine Phoebus:
Quintus habet Venerem reginam: Atlanticus heros
Obtinuit sextum: pares, mons septime, Lunae.

Lineolae cutis in fronte, ex quibus metoposcopia petitur.

COnsimiles in fronte licet quoque cernere rugas,
Quas certis itidem tribuunt pro more planetis
Fatidici rerum varia ad praesagia vates.

Diversi cuticulae et cutis colores, et praecipue rubor.

COrporis haud uno nitet extima crusta colore,
Atque illi compage cutis subnexa tenaci.
Nonnullis etenim corpus facit omne venustum
Candor, at una rosas facies et lilia^ miscet,
Volvitur incolumes dum vita caduca per annos.
Bissula cis vitreum stirpe et lare prosata Rhenum
Carminibus domini quali describitur ore.
Interdum succensa febris cum cordis in aula
Sanguineis venas percurrit vecta quadrigis,
Visceraque infestis grassatur in obvia flammis,
Confestim saturo vultus depingitur ostro.
Heu miserum, tali vultus cui pingitur ostro!
Tum quoties duro manus est intenta labori,
Pondera gestantur, cursusve alterna fatigat
Crura celer: motis affrictus in artubus ignem
Mutuus accendit: cruor hinc tenuatus in oras
Corporis emergit, faciemque invadit apertam.
Spiramenta patent: sudor fluit undique rivis.
Insuper imprudens si bucca effutiat, aut si


page 11, image: s027

Percipiant aures, aut cernant lumina, quod mens
Coram aliis ducat sibi turpe, repente pudoris
Incipiunt lucere faces, et in exter a fuso,
Quamlibet invitae, rubefiunt sanguine malae.
Quoque admissa par at sub tegmine culpa latere,
Indicio eiusdem se prodit et ipsa revelat.
Nec refert, vere fit talis, an eius imago
Innocuam turbet non vero crimine mentem
Nonne vides roseo quod virginis ora rubore
Tinguntur, nutuve levi dictove jocoso
Forte lacessitae, quamvis sibi conscia casti
Sit moris, frustraque jaci sciat omne cavillum?
Nonne vides parvos pueros, tenerasque puellas
Perpeti idem, conscire quibus rudis haud dedit aetas?
Gaudia Sanguineum pellunt quoque in extima succum,
Purpureoque genas faciunt fulgere nitore.

Pallor quibus accidat.

EXanguis toto pallor sedet ore quibusdam.
Palleat omnis amans: color hic est aptus amanti.
Pallorem inducunt morbi et jejunia, et alto
Qui curas in pectore alunt, pallore notantur,
Inque metu rutilus repetens praecordia sanguis
Destituit vultum, cordi succurrat ut aegro.
Iratum si pallor habet, truculentior ira est

In puellas pallorem affectantes.

O Captas vanâ nimis ambitione puellas,
Quae commendari roseo splendore genarum
Dignum rure putant: pallorem ostendere buccis
Esse decus venerum, quas educat aula potentum.


page 12, image: s028

Ergo, ut nativum debellent oris honorem,
Venter adhuc vacuus nullis cum tenditur escis,
Cretam aliae duro crepitantem mandere dente,
Aut crepitus expers plumbum, et demittere ventri:
Absorbere aliae laticem mordacis aceti,
Assidueque sitim madido de fonte levare,
Nec satiari escis, lumbis quo pabula demant,
Atque operâ tornent sibi juncea corpor a eâdem.
Naturale decus cur perditis oris, ineptae?
Cur aegrae cupitis, sanae cum sitis haberi?
Aegrotare etiam non detrectatis, ut ori
Falsum inducatis vero fugiente decorem!
Nescitis miserae, quid distent aer a lupinis,
Quanta sit in roseo, nescitis, gratia vultu.
Quid magis orbis habet jucundum corpore sano?
Ast huic conveniens ipso dilutus ab ortu
Est rubor, atque genas succo perfundit amoeno.
Quid rigido magis est deforme cadavere? at illud
Pallet, et e toto vivax color exsulat ore.
Ergo pallori quia vitae ex sortia tingit
Corpora, non video quid amabile possit inesse,
Nî faciem per se species adamabilis ornet?
At formae iactura levis; leve forsan et illud,
Quaeque suum genium spe quod defraudat inani,
Dum raris epulis fruitur, dum flumina potat.
Sed studio vitae toties allidere puppim
Errorum in victu scopulis, stomachique calentem
Infirmare focum: iecoris splenisque meatus
Obturare, uterique moram objectare fluentis,
Naufragio graviore premit, lethique minatur


page 13, image: s029

Praeproperos nimium, quos sponte accersitis, ictus,
Et stimulos per se pernicibus additis acres.
Heu revocate animos, stolidumque relinquite morem.
Quemque Deus vobis dedit, haud temerate vigorem,
Ne migret in vitae vultus cutura venenum.

In fucatrices faciei.

TAedet perversas aliarum attingere curas,
Quae non contentae nativi dote decoris,
Externae quaerunt mangonia frivola formae.
Arte igitur poliunt buccas, pigmentaque miscent
Apta venustati, sed non diuturna, levique
Vel flatu, vel aquae modico delenda lavacro.
Haec, per nativi quoniam simulacra coloris
Damna venustatis pulchro velamine celant,
Ferri equidem possent, nisi fraus accederet, et nî
Mordaci fucus perroderet unguine pellem,
Atque fui pigmentato vestigia in ore
Linqueret, haud ullum post emendanda per aevum.
Nesciat hanc artem capitis matrona pudici;
Sin scierit, prudens uti tamen horreat illâ.
Est modus ornandi faciem genuina figurâ
Munditie comitata decet, cui pectore regnat
Cur a pudicitiae. vanae sunt caetera fraudes.

Convivium Phrynaeum.

HIc lepidum Phrynes liceat subiungere factum
Nobilis Argolicas ob formae dona per oras
Illecebrasque virûm. proprio secura decore
Haec cerussatae risit tectoria buccae.
Cumque alias faciem in speculum fucâsse videret,


page 14, image: s030

Cum quibus exstructis recreabat viscer a mensis,
Quod factura foret, facerent quoque protinus ipsae,
Hortata est: quibus assensum praebentibus, undâ
Os lavat ipsa prior, mentiti ignara coloris,
Et propria in vultu stetit et genuina venustas.
Ut lavêre illae, subito simulatus abivit
Ore nitor picto, patuitque recondit a pellis
Scabrities, fuci mordacis dente, peresae,
Pallidulusque color, vel, si quis ineptior illo est.

De populis quibusdam, qui cutem pingere in more habuerunt, quo hostibus effent terribiliores.

INgenitum prisci cute delevere colorem
Atque peregrinum superinduxere Britanni,
Horrentem ut tremerent hostilia pectora vultum.
Illud idem veteres fama est fecisse Gelonos,
Atque ideo picti meruere utrique vocari.
Inque novo, nomen cui liquit Americus, orbe,
Quem prior invênit remis animoque Columbus,
Imponunt virides mentoque genisque lapillos
Artificis veluti manus olim oblita decoris
Partem aliquam fuerit, cum sint mer a monstra hominum sic
Ornatae facies, explodendaeque cachinnis.
Praeterea fi quem constrictum funibus hostem
Damnavere neci, crudo mox ore vorandum,
(Ut mos fert gentis) frontem clavamque colorant,
Quâ caput immani quassandum est flebile plagâ.


page 15, image: s031

Color faciei in homine irato.

NUnc rubet iratus faciem, nunc pallet eandem
Indole diversâ vultus variante colorem.
Huic refugit sanguis, praecordiaque intrat: at illi
Exteriora petens tegit omnem murice vultum.
In pallore tamen vis est immanior irae,
Quam, cum puniceae facies rubet aemula flammae.

Color faciei in magno gelu, item partis sugillatae ab ictu vel casu.

LIventes faciunt Borealia frigora malas
Caeruleo consueta rubrum miscere colorem.
Coerula sunt etiam, quae sugillata vocamus,
Gramineo post mixta subit flavedo virore:
Fortiter impactus capiti seu tuber a fecit
Juxta oculum pugnus, seu frons illisa tumorem
Contraxit, seu parti alii grave pondus inhaesit.

Color ictericorum.

AUrigo croceam dispergit in extima bilem,
Et flavis pellem ceris depingit et auro.
Sed nihil his ceris, nil hoc deformius auro.

Color quorundam veneno sublatorum similis ictero, ubi historia de pueris interfectis a crabronibus.

COrporis interdum virus defertur in oras,
Et simili infectos flavedine polluit artus.
Haud procul armatae metuendus acumine caudae
Crabronum sibi grex veteris sub cortice trunci:


page 16, image: s032

Fecunda in mediis eleger at antra cavernis,
Quae longaeva dies, putredoque lenta cavârat.
Id puer, arboribus pyra dum labentia captat,
Ut vidit, properat sociis aperire duobus,
Quos annis, animisque pares, ardoreque lusus
Consuetudo frequens longo sibi iunxerat usu.
Consistunt alacres, procul et volitantia servant
Agmina, consilioque inito puerilibus armis
Expugnare parant antrum, ramisque vagantes
Prosternunt volucres, ac crebro verbere caedunt.
Audaces primis insultibus obvia terrae
Corpora demittunt hostili ex agmine multa,
Atque premunt pedibus, pressorumque ilia rumpunt,
Inque vicem sibi voce animos et gestibus addunt.
Et iam se vicisse putant, cum crabro susurris
Classica dira canit, resonat stridoribus aether,
Turbaque de caecis venit irritata cavernis.
Qui de more etiam quaesitum pabula forte
Exierant, redeunt, et se pugnantibus addunt
Magno animo sociis. hic crinibus haeret: at ille
Involat in faciem, collumve invadit apertum,
Aut manui infigit trux tela ultricia nudae;
(Nam ferme nudos ad bellum audacia praeceps
Excierat pueros) pugnantibus ordine nullo
Advolitant alii atque alii, semperque recenti
Mucrone infestant. Pueri se vertere retro,
Inque fugâ desperatam sperare salutem,
Et querulis hominum percellere fletibus aures.
Nec tamen interea crabronum exercitus urget
Segnius, aut nidos repetit, sed pergit acutâ


page 17, image: s033

Nudatos, eheu, compungere cuspide vultus,
Dum viridi totis defectos viribus, et jam
Luminibus captos victor prosterneret herbâ.
Vicini fletu exciti, miserique parentes
Accurrunt, mediosque via est inventa per hostes.
Haud impune tamen licuit contingere cuiquam
Semineces. duo mox animas misere sub auras.
Tertius exemptis aegro de corpore telis
Vix tandem evasit, vires frangente veneni
Arte salutiferâ, medicique favore supremi
Intumuere artus omnes, rubor ore recedit
Vividus, et laesum, visu miserabile, corpus
Informis flavedo subit, quae fronde virentem
Perpetuâ buxum retulit cerasque tenaces,
Cum stimulo immissi fuerat vis tanta veneni.

Color totius corporis fuscus index naturae calidioris.

FUcus item multis tingit color extima pellis
Praecipue maribus: muliebria corpora raro
Inficit, et largi signum est in utrisque caloris.
Qui nimio solis fuit introductus ab aestu,
Sponte fugâ ruris fugit et vanescit [(printer); sic: rarescit] aprici.

Fuscus color ardelionum Aegyptianorum, ut olim appellati sunt, nunc abiectis prioribus duabus syllabis, Ciganorum.

FUsca cutis placet ardelionibus, atraque silva
Verticis et menti, sese regione oriundos
Qui Pelusiacâ jactant, patriamque fatentur
Aegyptum, sumuntque ab eâ sibi nomina nota,


page 18, image: s034

Sic mutilat attamen, vix ut noscatur origo.
Gens astuta, loquax, atque insidiosa crumenae,
Praescia venturi, manuum modo cernere sulcos
Interiorum oculis liceat. nam doctior inde
Promittit multos longum viventibus annos,
Divitiasque amplas multum cumulantibus aurum.
Quod si nativus color est diversus ab atro
Et fusco, unguentis utrumque effingere nôrunt.
Quorum vis penetrat radicesque occupat ipsas
In tantum, medicatus uti color haereat, atque
Succrescens similet semper nova silva cadentem.
Credere si tutum est, quod plebs levis arrogat illis.

Nigritiei Aethiopum causa.

ESt etiam gens labra tumens et crispa capillos,
Afra genus, totum perfusa nigredine corpus,
Seu, male cum patrios proles Clymeneia currus
Rexisset, pronique alto labuntur Olympo
Solis equi, flammasque vomunt, quocumque feruntur,
His populis nigrum subito afflavere vaporem.
Sive, quod est vero propius, rectissima Phoebus
Tela in eos vibrat caelo sublimis ab alto,
Et radiis tropicos inter propioribus urit.
Ergo illis potuit dare verum et fabula nomen:
Nam dicti Aethiopes, quasi vultum ardore perusti.

Alii colores.

PRaeterea vultus et cetera membra colorant
Multa modis multis, quae claudere singula versu
Nec valeo, neque si valeam, permitteret huius
Exoptanda operis brevitas, uberrima rerum


page 19, image: s035

Materies cui perpetua incrementa ministrat.
Ergo age, nunc reliquos hominis referamus amictus.

Adeps tertium involucrum corporis universi.

SUb cute se dilatat adeps, quae tertia vestis
Corporis interiora tegit; rugosa sed intus
Area frontis habet nullam, neque vertice summo
Pingue aliquid sub pelle later: pinguedinis expers
Utraque palpebra est. perae quoque pinguia desunt,
In qua testiculi pendentque cubantque viriles.
Cerne volas plantasque, cutis velamine dempto,
Et carnosus adeps oculis sese offeret illîc.
Rarus adest aliquando, hominis cum membra marasmus
Depopulatur edax: vel, cum post sputa cruoris
Dira cavernosis pulmonibus ulcera serpunt,
Ulcera Paeoniae plerunque ignara medelae.
Tunc etenim solidas febris depascere partes
Sueta oritur, sensimque adipem macritudine mutat,
Praesentemque luem, nisi sero haud percipit aeger.

Carnosa membrana quartum totius corporis involucrum.

INtimus est reliquos inter carnosus amictus,
Subiciturque adipi, interioraque viscera cingit.
Quasdam destituit partes. Nam fronte videbis
Nullum, nec pleno cervicem amplectitur orbe.
Arcte ibi non pauci quia pelli haesere lacerti,
Qui lentas prohibent tractu discindere fibras.
Ardua res igitur pellem deducere collo.
Auritum excoria leporem: collo tenus omnem


page 20, image: s036

Deglubes opere exiguo: deglubere collum
Hoc opus, hic labor est, manuum secat una rebelles
Cultri acie nexus, vi diripit altera pellem.

Pori, sive occulta cuticulae cutisque foramina.

CIngere quae totum dixi, velamina, corpus
Haud solida ex omni sunt parte, sed undique crebris
Plena foraminibus: quorum pars lumine cerni
Et tangi haud renuit, pars contra utrumque recusat.
Sunt illis certae species et nomina certa
Et numerus. manifeste igitur distincta videntur.
Ast his nec certae species nec nomina certa,
Nec numerus. quid enim numero comprêndere refert?
Quem qui scire velit, rapidi velit aetheris idem
Scire, quot astrifero stellae moveantur in orbe,
Aut, ubi destillans lapidescit in aere lympha,
Quam multâ crepitent, ceu pisis, grandine tecta.
Nonne exsudantis de corpore salsus aquai
Innumeris patulas rimis erumpit in auras
Humor, et, exiguis cutis irrigat extima guttis,
Non secus ac, sudum qui nuntiat aethera mundo,
Ros nitidis pingit viridantia gramina gemmis,
Materiamque novam venturo subtrahit imbri?
Annon mille viis insensilis halitus exit,
Et late teneras exspirans transit in auras?
Rimosae medicis cutis ista foramina Graiis
Appellare
[Gap desc: greek text]
placuit, quos deinde secuti
Nomen idem patriae linguae inseruere Latini.
Utque, cutem blandus cum delînit tepor, ullos
Nec digiti sentire poros, nec lumina possunt:


page 21, image: s037

Sic, dum sudoris vapidi [(printer); sic: rapidi] resoluta calore
Profluit unda foras, subitus si extrinsecus algor
Irruit in pellem, et stipatis frigore rimis
Sudor abire nequit, vestigia clara pororum
Collibus emergunt ipsam superantia parvis,
Et manui occurrunt, oculisque adeuntur apertis.
Quale solet terris et aquis bene notus et auris,
Sed nunquam melior, quam, postquam innotuit igni,
Romulidarum arcis servator corpus habere,
Cui cervix praesecta, cui radicitus omnis
Pluma evulsa, veru cum transadigendus acuto
Exspectat prunas, sua per vestigia ut illas
Propter in angustum tortus decursitet orbem,
Et fugiat sese, et spatio resequatur eodem,
Quo ad domitus flammis ac tempestivus edendo
Invitet suavi rictum nidore palati,
Fundatque insipidam lactata per ora salivam.
Aut cum parvorum capita erupere draconum
Mille locis summâ pueri apparentia pelle,
Unguentum de melle foras et farre paratum
Quae vocat, et nitidae linquit truncanda novaculae.
Tunc queruli cessant fletus, maciesque recedit,
Cujus sollicitos causa ignorat a parentum
Longum animos habuit, longâ anxit pectora curâ.
Nanque dracuncelli, quos sic mihi dicere fas sit,
Quot capita exsertant, penetrant tot aperta pororum.
Teutonicâ [(printer); sic: Teutonici] vulgo Comedones voce vocantur,
Quod miseros fraudant alimenti parte puellos,
Vexantes scabram jugi prurigine pellem.


page 22, image: s038

Pili, capilli, cilia, supercilia et eorum utilitas.

UTque seges, scissus quae vomere provenit agris,
Laetior innumeris se tollit in aera tollit culmis
Summa soli penetrans: sic senta caterva pilorum
Pullulat hîc illic, multoque foramine pellem
Perforat, ut foveat partes, atque ornet easdem
Aut velet. coma larga caput tegit atque venustat,
Et cerebri muros densus quasi muscus obumbrat.
Inque viris brevior scapulis finitur: at ipsos
Haud raro excedit spetiosâ in virgine lumbos.
In frontis radice sita est falcata pilorum
Supra oculos acies: pulchro stant ordine in ipsis
Palpebris crines, oculis natur atuendis
Quos, veluti vallum, circumposuisse videtur,
Exstrorsum longas tendentes protinus hastas,
Ut procul avertant, damnum quaecunque minantur.
Haec cilia appellant Latio sermone loquentes,
Illa supercilia, ut posituram nomine signent.
Nec vero haec tantum defendunt luminis orbes,
Sed decus adjiciunt illis frontique propinquae.
Quid? quod et obtutus ciliorum dirigit ordo,
Cernendi radios certo quia fine coercent,
Et recto ad corpus spectabile tramite ducunt.

Vibrissae sive pili narium.

INterior nasi pellis quoque crinibus horret
Raris, vibrissas itidem quos nomine raro
Ausoniae veteres appellavere coloni.
Nec temere id factum. labentem namque retardant
Proluviem, incautis valvas ne polluat oris


page 23, image: s039

Obscenos faciens naso prorepere vermes.

Barba quod marium fit propria, quo aetatis spatio nascatur, et quâ parte corporis, quodque in foeminis sit monstrosa.

PRima volat puero menti fine crinibus aetas,
Et mentum leve est aevi maioris ephebo.
At juveni primis qui non spado vivit ab annis,
Exspectatus honos faciei barba virilis
Pullulat, et molli vernant lanugine malae
Ter septem exactis crescentis messibus aevi
Post ubi confirmat a virum jam fecerit aetas,
Horrent crine genae, mento dependet acuto
Hirtus apex, late spatiosum pectus obumbrans.
Labra tegit curtus bifido velamine mystax.
Longus hirundineas sub naribus explicat alas.
Femina si barbam trudat, res aemula monstri est.
Austriacâ qualis non pridem degit in aulâ
Non hirsuta genas tantum superumque labellum,
Sed tetigere ipsas barbae quoque vellera mammas.
Non mihi visa quidem, sed visa illius imago,
Quam scalprum artificis rutilanti incîder at aeri.
Nec monstri est expers, si obtingant crinibus ora
Cassa viro, nitidae vim nunquam passa novaculae.
Barba viros hirtaeque decent cum mystace malae.

Pili infra caput.

PEctora sunt etiam maribus setosa, et utroque
In sexu fruticant crines utrâque sub ala.
Quasque pudoris amans partes natura latere
Obtutum voluit, villoso tegmine saepsit.


page 24, image: s040

Ausonii pubem indigitant. tum scilicet illam
Femina protrudit, cum jam duo lustra duasque
Exegit [(transcriber); sic: Fxegit] messes, binis pubescit ephebus
Post annis, vocemque gravi permutat acutam.
Omnis olet tetrum tunc corporis halitus hircum.
Et jam tempus adest, Veneris cum sexus uterque
Urgetur stimulis, et caeco carpitur igne.

Toto corpore hirsuti.

SUnt, quos hirta seges cunctas enata per oras
Pelle feris similes reddit. Venator Esavus
Talis erat, potuitque per hoc notescere patri,
Visum obscurabat cui jam caligo senilem.

Pilos nec nutriri fuligineis excrementis, ut quibusdam placet, nec ex iis nasci.

MOrtali natos ubicumque in corpore crines
Excrementiciis debere exordia fumis,
Perpetuosque auctus credit pars magna sophorum.
Dogma sed a rectâ nimis hoc ratione recedit.
Semine progenerantur enim. quippe editus infans
Crinibus obductum caput effert lucis in oras.
Nec refert, alii quod post oriuntur et annis
Proveniunt certis. semper sua semina crines
Intus habent, olimque suo se tempore produnt.
Sic fingit teneros natura e semine dentes,
Gingivâque tegit, dapibus dum gaudeat aetas
Ulterior solidis succo haud contenta mamillae.
Tum vero geminas et adhuc sub carne repostas
Evocat e latebris acies, armatque palatum,
Temporius promens hunc dentem, serius illum.


page 25, image: s041

Natalis siquidem non accidit omnibus idem.

Nec minus est certum nutriri sanguine crines,
Attamen haud multo. quia sunt expertia succi
Corpora, ut indicio est, quod tunc quoque crescere possunt
Quum reliquas partes macies consumit egena.
Annon, quos leuce crines cum pelle dealbat,
Sanguine pascuntur, dempsit cui phlegma ruborem?
Respondent avium pennis in corpore crines
Humano. at qui ovi teretis sub cortice pennas
Fecundo volucris fieri de semine constat.
Constat et, attritas cum pennas perdidit ales,
Mox suboriri alias non ovo aut semine, verum
Sanguine alente ipsam volucrem, et grandescere eodem.
Namque recens ortae sua nutrimenta, cruentam
Ceu saniem, radice tenent, neque lumina celant,
Pulli velluntur cum plumescentis ab alis.
Carpio radatur ferro, squamisque remotis
Tergora nudetur fundent vestigia succum
Saucia purpureum, et squamas radice cruorem
Imbibere, atque eius se pascere rore docebunt.
Quid vero esse aliud, squamas in pelle natantis
Credamus pecoris, vaga, quam, quod in alite penna:
Quam, quod [(printer); sic: quot] sunt graciles humano in corpore crines?
Parce negare igitur justae sine pondere causae
Crines sanguineum in sua pabula vertere succum.
Proximus haud illis tamen est e sanguine victus,
Sed speciem prius ille novat, quam pabula praestet
Grata pilis, radice avidâ, velut ore, trahenda.
Ille Cremonensis, stupuit quem Roma docentem
Viva cadaveribus cognoscere corpora sectis,


page 26, image: s042

Et spectare suas alieno vulnere partes,
Esse pilos adipis subter cute credit alumnos.
Evulsorum imis etenim radicibus haeret
Pingue quid exiguae referens glomeramina massae.
Praeterea pingui crines adolescere succo
Flamma docet, leviter tacti quâ protinus ardent.
Cum vero pinguedo omnis de sanguine ducat
Principium, nihil hoc discordat dogma priori.
Utcumque hoc habeat sese, verissima res est
Vivere eos ritu fruticum, et radice profundâ
Attracto vesci sensimque excrescere succo
In longum latumque simul, sed limite certo.
Ergo supervacuas illis dare pabula sordes,
Haerescant quae radici fulginis instar
Concretae ex fumis est frivola nenia, doctos
Quamlibet auctores habeat, grandesque patronos,
Discentumque sequax agmen. licet illa redunder.
Attamen haud potis est mensuram augere pilorum,
Cum tetigere ratas crescendi foedere metas.
Ipse etiam fumus, cum sponte feratur in altum,
Materies si esset pascendis crinibus apta,
Perpetuo celsis traherent e sedibus ortus,
Erectis peterent sublimia semper aristis:
Vertice caesaries staret: non pendula barba
Aspiceret terras: vacuae essent crinibus alae.
Nec partes, quas occuluit natura, verendas
Saepiret villosa [(printer); sic: vivosa] acies, circumque foveret.
Multiplices animo quoque contemplare colores
In capitis, mentique pilis, fumique valebunt.


page 27, image: s043

An, et quâ ratione in suspensorum cadaveribus barba et capilli crescant.

NEc tibi sit fraudi, quod, gnavo e pectore doctas
Qui cum discipulis spatiando protulit artes,
Corpora testatur vitali orbata calore
Non augere minus fixos ubicumque locorum
Crines, vitali quam nondum orbata calore:
Sed generare novos, si qui cecidere, nequire.
Non te turbet item, quod pravi credula plebes
Tunc putat hoc fieri, culpae cum purus et exsors
Forte aliquis, falso damnatus crimine mortis,
Vitam constrictâ laqueo cervice reliquit.
Perque nefas rapidis agitatur pendulus auris
Clamosos pascens sublimi corpore corvos.

Certe Aphrodisaeus, naturae an talia fiant
Impulsu, dubitat: dubitat, Cyllenia proles
Nomina cui fecit, praestans Antenoris urbe
Qui medicus docuitque alios morbosque fugavit,
Et memorem implevit chartis vivacibus orbem.
Namque putant, postquam coepit mora longa cadaver
Siccare, intuitus oculorum intrare, pilorum
Contiguum quicquid fuerat radicibus imis,
Quod caro viva prius contexerat, inde capillos
Augminibus visus aciem deludere falsis.
Suspicio si forte aliquem damnavit iniqua,
Crux si dura gulam fregit nil tale merentem;
Tum, si judicii faciunt augmenta pilorum
Indicium injusti, quis non miracula cernit
Edere supremum, moderantemque omnia, Regem?


page 28, image: s044

Nos vero, si quid natura operatur opertum,
In lucem eruimus, quantum datur aethere ab alto
Clandestina homini naturae evolvere jura.
Cetera suspicimus tenuem super antia captum.

Bombasti de hac re sententia.

ADdit vulgari Bombastus pondera famae,
Inque cadaveribus cum crinibus asserit ungues
Crescere, seu supra terram sub sole putrescant,
Seu, quasi depositum, fidei sint credita terrae,
Tempore reddendum, vitae cum faenore certo.
Non ergo innocui veliniquâ morte perempti
Esse putat signum, suspenso barba pilique
Si crescant, dominique sui post funera vivant.
Lectori haec etiam volui notescere, at ille
Arroget hisce fidem dictis vel deroget omnem
Ut libitum fuerit. me permittente licebit.
Assensum suspendo egomet, dubiusque relinquor.

Pili carent sensu.

FOrfice caesariem, prolixaque vellera menti
Demetito, barbaeve nemus carbone cremato
Candenti (ut fama est, Siculum fecisse tyrannum,
Tangeret exosas ne stricta novacula malas)
Nullus erit sensus. si vulseris, aegra dolebit
Pellis. nam sensus locuples ea gaudet acuto.
Fitque dolor maior, crines quo firmius haerent,
Quoque cuti sensus maior donata facultas.

Colores pilorum.

NOn uno villos capitisque orisque colore
Infecit natura parens, mirabile visu,


page 29, image: s045

Aspice, et invenies multos, quêis pulchrior auro
Candidiorve cygni plumis de vertice pendet.
Caesaries: aliis contra coma nigrior atro
Carbone est, quales proles Hyperionis intra
Metam utramque videt medii sub culmine caeli.
Quamquam etiam nostras non est ignota per oras.
Imprimis fuscedo frequens: haud rara rubedo,
Ingenii nota versuti, si credere fas est,
Sinon improbitas alio quoque tecta colore
Sape latet. quid enim refert, quod barba colore
Vulpibus accedit, rubicantque in vertice crines,
Aut similant carbonem atrum, modo candida mens sit?

Cani quid sint: ubi et quando canities incipiat.

DEgenerant aetate pili veterique colore
Amisso nivium floccis rorique gelato
Adsciscunt similem, factaeque ex farre farinae
Extremâ primum mutari parte sueti.
Corruptela pilis quibus accidit ista, laborant
Canitie, morbo quasi quodam, et nomen ab illâ
Sortiti Latio cani sermone vocantur.
Haud igitur dignor canorum nomine, foetus
Si natura pilis caput exornaverit albis.
In leuce (qualis Iudaica lepra fuisse
Censetur) niveis vel cum cutis obsita naevis
Vellera producit simili vitiata colore.
Sed mihi sunt cani, cum deproperantibus annis
Albescunt crines, diversi prorsus ab albo,
Tum quoque, cum vitio cutis est immunis ab omni.


page 30, image: s046

Nec vero hoc sentire malum suevere capilli
Duntaxat, sed menti etiam seges, atque genarum
Insuper, et, si quid crescit sub naribus hirti.
Temporibus geminis primo se prodere gaudet
Hîc, illîc crines varians. hinc serpit in omnes
Ante, retro capitis partes, celsumque cacumen.
Senta dealbatur vicinia serius oris.
Fit quoque ut interdum spatio mutentur eodem.
Canescensque licet sublimia vellera barba
Raro praevertat: tamen hoc aliquando videri
Cana magistra docet nos experientia rerum.
Ultima canescit crescens circum inguina silva.
Libera ab hoc vitio est, olidis quae subjacet alis.

Canitiei causa.

AT, quae causa nivem spargit per tempora canam,
Et barbae temerat genitivum aboletque colorem?
Res quia difficilis, quia densis mersa tenebris,
Naturae intentas rapit in contraria mentes.

Duplex canities.

CAnities gemina est: vel enim stat a tempora servat,
Inque gravescentem cavet antevenire senectam:
Vel senio prior est, vegetaeque in flore juventae
Cani tondentur capitis de fornice cirri.

Canitiei senilis causa communis.

UTque prius doceam, quânam ratione pilorum
Nativam violet speciem grandaeva senectus,
Sunt, quibus ariditas alient causa coloris
Creditur exemplo foliorum, vere tepenti


page 31, image: s047

Sanguine quae viridi turgent: cum Sirius ardet,
Tabescunt: post autumno veniente virorem
Abiciunt, sumuntque alios casura colores,
Nunc buxo similem, nunc flammae more rubentem.

Communis causae canitiei refutatio.

PHaestiadis soboles negat ariditate, caducis
Qualis obest foliis autumno instante, creari
Canitiem duplici de causâ. namque videre est,
Qui tecto umbriferas gestant in vertice mitras,
Defenduntque caput, citius monstrare capilli
Feralem faciem et squalentia tempora canis,
Quam, qui sub dio capitis sine tegmine degunt,
Cum tamen his magis arescant in vertice crines,
Quam, caput assiduâ queîs pileus occulit umbrâ.
Canities porro quod ab ariditate cadentum
Permultum distet foliorum, comprobat illud,
Quod multos hominum viridi canêre juventa
Cernimus, atque atros albis miscere capillos,
Innato quorum sunt pinguia corpora succo,
Detrimenta aevi necdum sensere vieti.
At nullum e plantâ folium progerminat arens.

Exempla praecocis sive juvenilis canitiei.

COntraxisse Numam, Romae qui sceptra secundus
Rex gessit, legesque tulit, cultumque Deorum
Repperit, et bis sex distinxit mensibus annum,
A puero canos aiunt. quin Rex etiam ille,
Supra quem retuli natum sine pelle fuisse,
Praecoce adhuc juvenis caput induit omne pruinâ.
Est et qui memoret (si fas est credere) quosdam


page 32, image: s048

Inter eos populos, quos fert Gangetica tellus,
Ipsâ a matre comam capitis producere canam,
Quam nigro tingat praeposterus ordo colore,
Ut, ter vicenos postquam vixere per annos
Nativi alboris vestigia nulla supersint.
Atque, ibi si mulier semel est enixa, deinceps
Effeto sterilem traducere corpore vitam.
Quorum albos ego malo pilos, quam dicere canos.
Ariditate illis etenim canescere primi
Haud potuere pili, quoniam puerilibus humor
Corporibus praelargus inest aevoque fatiscit.

Aristotelis et Averrois sententia de causâ senilis canitiei.

ERgo pilos nitidi princepsque caputque Lycei
Eiusque interpres, quo non sollertior alter,
Commentatoris doctis cognomine notus,
Longe alia senibus ratione albescere censent:
Longâ nempe morâ nostri languescere robur,
Corpore et in toto et quavis in parte, caloris,
Inque pilis ipsis adeo, licet usque pusillis,
Et medicos juxta partis vix nomine dignis.
Languente hoc autem peregrinum armare calorem
Sese, atque hostili crines invadere more,
Principio extremos: hic porro serpere in imos,
Nec coquere umorem, quem depascuntur, aguntque
Depasto vitam. verum putredine quâdam
Imbuere, et tristi penitus corrumpere labe,
Dumque fit hoc, aliquam umoris rarescere partem,
Et sese exutâ laticis convertere formâ


page 33, image: s049

Corpus in aerium. lymphis dein aera mixtum
Ex obscuro [(editor); sic: obsuro] album facere illustremque colorem
Ad nivis exemplum, matutinaeque pruinae,
Atque levis summâspumae fluitantis in undâ,
Inprimisque situs, vapidâ qui albedine corpus
Pingit iners, haeretque foris lanuginis instar.

Causa canitiei juvenilis

SEd, quid de canis orientibus ante senectae
Adventum annosae statuendum? numquid et illis
Praevia nativi est semper jactura caloris,
Desertosque calor peregrinus et hosticus intrat,
Deformique situ facit expallescere crines?
Omnino, si morbus erit, qui longior urget,
Causa mali, crinesque suo spoliabit honore.
Debilitas etenim cum toto corpore regnat
Decrescitque calor, crines sentire caloris
Damna etiam par est, pendentisque inde coloris,
Cum calor interea peregrinus robora sumat.
Ergo cum morbo redeunt in membra fugato
Et calor et vires, redeunt in pristina et ipsi
Sponte suâ crines, quodque amisere, resumunt.
Quod si canities sine morbo corporis ullo
Contingit, nullaeque graves praecordia curae
Exercent, morbosa in se natura pilorum est:
Uda intemperies nimirum et egena caloris.
Sed quid, si pernox et perdia cura capillos
Efficiat canos? quid item, si forte pavoris
Ariete cor subiti quatitur, vel prela timoris
Fert aliquis paucas captivus et anxius horas,


page 34, image: s050

Et caput omne situ mora parvula replet oborto.

Quidam a Duce Mantuano Francisco Gonzaga in vinculis detentus, unâ nocte evasit canus. Scalig. exercit. 312.

FRanciscus Gonzaga, cui subjecta Maronis
Patria clara fuit nostrorum tempore avorum,
Quendam detinuit latebrosi in carceris antro
Carnifici dandum, quasi coniurâsset in eius
Perfidus exitium. poenae formido futurae,
Huic, et torturae, torturâ immanior ipsâ
Supplicioque ipso, tacite convertit in album
Velantes infraque caput supraque capillos
Ante, oriens lucem Titan quam redderet orbi.
Res ea captivo fuit almae causa salutis.
Namque ubi rescivit factum mirabile Princeps,
Caelitus hoc quasi prodigio mitescere jussus,
Et manibus capti et pedibus sua vincula dempsit.

Nobilis juvenis ob vitium aulicae puellae in aulâ Caroli V. Imp. Aug. oblatum capitis damnatus, extremi supplicii metu itidem factus est canus, levin. Lemnius de complex. lib. 2. c. 2.

CAesar, qui victo cum Saxone ceperat Hessum
Non victum, augustâ juvenem toleravit in aulâ
Nobilium in lucem prognatum stirpe parentum.
Is nymphae flagrans ibidem degentis amore
Victam virginei spoliavit flore pudoris.
Res ea, Caesareae maculam quod inureret aulae,
Supplicium meruit capitale ac morte luendum.
Ergo dies lethi misero cum dicta fuisset,
Turbato sensit tantas in corde procellas,


page 35, image: s051

Unius ut noctis, quam supremam esse putabat
Finitimamque neci, spatio juvenilis abiret
Prorsus ob ore decor: sugeret sua gratia crines
Canitie subeunte caput, palloreque vultum.
Luce ad supplicium cum jam producitur artâ,
Nescius ipse sui, vix noto agnoscitur ulli.
Verterat usque adeo solitum formido decorem.
Seminecis vivum miseratur turba cadaver,
Caesareasque volans rem miram portat ad aures.
Caesar avens juvenis canentes cernere vultus,
Vidit et obstupuit, gravior aque morte tulisse
Corde ratus pavidum, laxari vincula jussit
Damnato, capitisque illi, quod demere ferro
Ob crimen poterat, concessit longius usum.

Inquiritur causa repentinae canitiei.

TEmpore tam parvo putrescere posse capillos
In tantum, ut proprii faciant quodcumque coloris
Naufragium, subeatque alius, res mira profecto.
Si calor ille, pilos qui primâ ab origine fôvit,
Cor petit, atque suo perdendos obicit hosti,
Fare age, cur imâ non a radice revulsi
Intereunt potius toti, vacuumque relinquunt
Delapsi natale solum, cerebri ardua tecta.
Est etenim innato pilus absque calore cadaver.
At cani vivunt crines, longumque perennant,
Admittuntque novum secti a tonsoribus augmen.
Quid? quod canitiem defuncti in crinibus auxit
Temporis haud longum spatium, dum conditur arca
Corpus in effossae mittendum concava terrae,


page 36, image: s052

Idque vident tristes atque admirantur amici?
Quantillus labor est, quid non sit, dicere? quantus
Quid sit? Davus ergo ferme, non OEdipus hîc sum.
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
Fallor? an e canis nondum calor exsulat omnis?

Historia civis cuiusdam Herbornensis, cui ob annonae caritatem anxio inopina canities obrepsit, annonâque rursus vilescente hilariori evanuit.

CAnorum historiam rarum et memorabile claudet
Exemplum, curas, dum mordent, gignere monstrans
Canitiem: cum mitescunt abstergere eandem.
Ingenuis pridem studiis Herborna dicata
Nassovici cur â Comitis, sumptuque benigno
Progenuit civem, cui res angusta, farinaque
Aere paranda gravi quum sollicitudine durâ
Cor premeret, vultum simul immutavit et atris
Crinibus aspersit capitis mentique farinam.
Post annona Dei cum munere vilior esset
Reddita, tamque gravi mens anxietate levata,
Cur a rapit falsam secum fugitura senectam
Saevitiae pigmenta suae, et juvenescere vultus
Coepit ab integro, priscumque referre colorem.
Cura animi morbus trahit in consortia corpus.
Ergo quâ morbus mutat ratione colorem
Corporeus, morboque vigor cedente reversus:
Cura animum subiens fugiensque immutat eâdem.

Cur planos alii capillos habeant, alii crispos.

COnspexti levium segetem persaepe pilorum
Anfractus nullos, nullum curvamen habentum


page 37, image: s053

Ex arvo capitis rectis se tollere culmis.
Contortorum etiam vidisti, velleris instar
Non tonsas velantis oves oviumque maritos,
Injussam campis messem procedere iisdem.
Quos crispos et cincinnos sermone vocavit
Roma suo, et clari sumpsere hinc nomina cives,
forte quibus tales deder at natura capillos.
Sed quae causa, inquis, parit his in vertice crispam
Caesariem, planaque comâ caput obtegit illis?
Ardua res petitur, sed erit laudabile velle,
Respondere tuis impar si nescio votis.
Imo meis etiam: nam scire optamus uterque
Atque abstrusarum causas pernoscere rerum.
Semen principio spectandum et origo pilorum.
Deinde et materies, augmento indulta perenni:
Quorum intemperies fuerit si sicca calensque,
Atque alimenta tenax par ce natura ministret,
Fit jejuna seges, macilentaque paupere victu,
Ariditate suos quae nescia tendere culmos
In rectum, varie obliquat curvatque retortos,
Et multiplicibus sese implicat horrida tricis,
Crinibus ut mos est, ubi vim sensere caloris.
Aspice ferventi populos sub sidere natos,
quorum sunt medio propiora habitacula caelo,
Velatosque pilis crispis plerosque videbis,
Atque iisdem brevibus, piceâque nigredine tinctis.
Quales Lixiades sunt, Aethiopesque resimi,
Finitimique freto, quod sumpsit ab Hercule nomen,
Et septemgemini qui potant flumina Nili,
Temperiesque eadem positos ubicumque locorum


page 38, image: s054

Quos sociavit eis, licet inter valla locorum
dissocient, alioque procul sub climate cernant.
Certe qui nostris crispi generantur in oris,
Deflua caesaries his, et calvescere promptum
Sinciput est, durumque novos producere crines.
Scilicet exigui sunt haec documenta cibatus,
Quo sine non possunt vegetari et gliscere porro.
Nec non et curvi, per quos eduntur in auras,
Obliquique pori, contorquent germina prima
Ac tenera hirtarum fruticum, curvantque, uti numquam
Limite se possint prognata extendere recto.
Ergo omni curvam servant aetate figuram,
Haud tamen indecorem, sed sexu in utroque venustam,
Et medicaminibus, si desit, saepe petitam,
Interdum et tenuis cale facto stipite ferri.
Utere sed modice, nisi vis, ut deserat usta
Te cito caesaries, campumque relinquat inanem,
Et sua jura genus nequeant muliebre tueri,
Annis calvitii quod creditur omnibus exsors.
De crispis haec sufficiat dixisse capillis.
Rectorum exortus contraria cuncta reposcit,
Tu vero, si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti. si non: his utere mecum.

Calvitium quid sit, eiusque a pilorum defluvio distinctio.

LOnga vacillantes quandoque senecta capillos,
Fixosque infidis radicibus excutit, atque
Glabrum oculis glabro cum vertice sinciput offert.


page 39, image: s055

Calvitium medici vocitant. Namque ante senectam
Si coma forte cadat, morbus diversus ab illâ est.
Hic quâvis potis est capitis contingere parte,
Utrumque invadit sexum: furit omnibus annis.
Illa petit frontem tantum, anterioraque vastat,
Ex summâ cerebri vel praedam agit arce sequacem,
Deformatque mares solos, muliebre relinquens
Sinciput intonsae tectum velamine lanae.
Insuper invalidae solet esse infesta senectae,
Vixque umquam juvenile caput, puerileque nudat.
Quum vegetis etiam coma deflua labitur annis,
Robur habet medicina suum: medicabilis arte
Nulla est calvities, nec ager jam crinibus orbus
Caesariem quâvis cultus ratione regignit.

An calvitium sit affectio naturalis.

QUaeritur hîc, an calvities, quae tempora servat
Legitima, atque annos non evenit ante seniles,
Naturae eveniat prorsus contraria legi.
Calvitium quaedam mors est, stragesque pilorum.
Ergo homini sicut mortali semine nato
Naturale mori est, quamvis nil noverit orbis,
Quod mage naturam violet, quae postulat esse
Semper, corrumpi cane peius et angue perosa:
Naturale etiam sic est instante senectâ
In capitis fieri dispendia parte pilorum,
Res ea naturam quamvis deturpet, amantem
Ornatum atque alios, quos crinibus indidit, usus.


page 40, image: s056

Quae sit causa calvitii, et cur quidam senes nunquam calvescant, contra quidam juvenes praemature.

UTque hominis potu toleratur vita ciboque,
Queîs viduata nequit durare: alimenta capillis
Sic etiam sua sunt, quae dum penus exhibet uber
Divite de cellâ, stabili radice tenentur:
Consumpta emeritum nutantque ruuntque sub aevum.
Quaerere si pergas, cur detrimenta capilli
Nulla senum quidam nôrint, calvescere contra
Sustineant alii, gressum cum prima senectus
Auxilio baculi nondum moderatur inertem.
Imo et nonnulli bene firmae aetatis ephebi
Abiciant sterili fugientem vertice crinem,
Et pudeat, nequeantque tamen frenare fugacem,
Quamvis nec medicis parcant nec sumptibus ullis.
Accipe quaesiti causam: non omnibus aequâ
Concessit natur a viris alimenta pilorum
Lance, sed his parcâ dedit: ubere praebuit illis.
dispariles cogent dictis te credere barbae.
Ite procul fumi: longe fuligo facessat,
Et plerumque caput vexans pituita senile.
Alliciunt venis contenta viatica crines,
Pingue videlicet et genitum de sanguine virus.
Nanque hoc donec adest, felicia germina in auras
Emergunt, pedibusque vagis umbracula praebent:
Sin secus, e silva fiunt glabret a caducâ,
Cogunturque pedes aliam pede quaerere sedem.
In cute temperies etiam regnare videtur
Non animi cernenda oculis, non obvia linguae,


page 41, image: s057

In genitali arvo quam nascens induit infans.
Laetas illa facit segetes prodire pilorum,
Et, quae conveniunt, vegetamina praeparat illis.
Illa manere suâ facit in statione fideles,
Atque in tam varios exercet jura colores
Corpore in humano, quamvis sit discolor illis,
Si morbum excipias, cui vitiligo vocamen.
Ergo haec si vitium passa est, patiuntur et ipsi
Labem aliquam crines, neque firmiter amplius haerent.
Et, quoniam a patribus natorum in corpora transit,
Calva oritur proles patris de semine calvi,
Vult ut Alexander, Cousque antiquior illo
Antistes scrutans capitis primordia longi
Non procul a gelidis Phrixeae Colchidos oris.
Id tamen assiduum non esse doceberis usu.
Praeterea, pellis si laxa foramina fiant,
Qua prodire solent crines, labefacta vacillat
Tota acies, nutuque ruit dejecta pusillo.

Quae causa sit, quod nec eunuchi nec mulieres calvitium patiantur.

Calvitii eunuchis caput esse immune, nec umquam
Femineam violare comam notissima fama est,
Auctores jactans veteres et nominis ampli.
Frigida temperies, vegetique caloris egestas
Una rei magno censetur causa Galeno.
Exigui siquidem non est vis magna caloris
Pingue absorbendi, villorum pabula, virus.
Persistunt igitur firmi, dum victus abunde
Suppetit, eque suâ statione exire verentur.


page 42, image: s058

Calvastras affirmat anus tamen esse repertas
Albertus, visasque sibi cognomine Magnus.
Attamen hae sanae fuerint, non addit, an aegrae.

Cur anteriora capitis citius calvescant, quam posteriora.

ILlud aves etiam, nisi me mens credula fallit,
Scire ex me, capitis cur anteriora capilli
Admittant citius, quam posteriora, ruinam?
In promptu causa est, camerat tenuissima testa
Sinciput a fronte ad summi fastigia tecti.
Non igitur multo scatet irrorata madore,
Quo pascat crines. hoc deficiente proinde
Glabrities oritur. Sunt posteriora vicissim
Crassa magis, multoque intus locupletia succo.
Unde capillorum nutrire diutius agmen
Et cohibere queunt, fugiendique haud dare causam.
Sic et Peniculus servos vincire fugaces
Compedibus potus jubet uberis atque ciborum,
Ingenium in Plauti fingens servile Menaechmis.

Cur homo solus inter omnia animalia calvitio sit obnoxius.

ASt homo calvitio cur est obnoxius unus?
Respondere solent cum docto Averroe quidam,
Uni homini quoniam dederit natura capillos.
Si pilus est capitis compôsta voce capillus,
Jure volent etiam tribui sibi bruta capillos.
Haud contenta igitur responso quaestio tali
Instat adhuc, poscitque aliud, neque sufficit illud,
Quo quidam pondus vult conciliare priori,


page 43, image: s059

Esse pilos brutis in fronte et vertice duros,
Genti hominum molles: esse et discrimina victus:
Sed rogo, num cunctis, quibus hispida tergora, brutis
Durities eadem sit mollitiesque pilorum
In capitis tecto. saetas e fronte suillâ
Ursinâque ortas leporis cum pelle catique
Et martis confer, quaeque est pretiosior una
Omnibus, Arctoae zobelae de corpore tractâ,
Atque has invenies molles, illasque rigentes.
Ut tibi dem, rigidas nullam sentire ruinam,
Aut raram, molles labi nascique quotannis
Omnibus est notum, nec opinor tute negabis.
Nostra tenet medium, quantoque est mollior illis,
Durior his tanto est coma, nec stat semper, ut illae,
Nec, velut hae quovis cadit atque repullulat anno,
Sed manet, aut postquam cecidit, recrescere nescit.
Crinibus interea cruor est alimonia cunctis,
Monstratum ut satis esse supra confido superque:
Tempora si quassas, causam discriminis ede.
Humano capiti dixisset rectius ergo
Non saetas rigidas, quales animalia quaedam
Obtinuere, datas, sed mollis culmina silvae,
Radicemque suo leviter figentis in arvo.

An natura peius consuluerit homini, quam brutis, quod haec quotannis pilos abicinant novesque acquirant, ille autem cum semel evasit calvus, semper talis maneat.

SCrupulus ast animum pungit novus, inquis: an ergo
Est brutis natura parens hominique noverca?


page 44, image: s060

Perpetuis quoniam nonnulla animantia saetis
Vestit, deciduos aliis dat habere capillos,
Et, natura quibus tales dedit, omnibus illis,
Si quid deperiit, nova per compendia sarcit,
Nullam permittens prorsus glabrescere partem.
Ast homini ut cecidere pili, cadit ipsa pilorum
Spes quoque, et areolas plantaria nulla vacantes
Intrant: non subeunt alii loca nuda capilli.
Sic perit et capitis decor, et fomenta negantur
Crinibus orbato, frigusque aestusque ferire
Incipiunt cerebrum nativo tegmine nudum.
Et causam morbis dare, morborumque sequelae.
Brutorumque adeo natura habuisse videtur
Maiorem curam, quam posteritatis Adami,
Ipse Deus cujus subjecerat omnia fraeno.

Homini non deesse, quo se adversus calvitii incommoda tueatur.

HIc posset lato mea Musa excurrere campo,
Et recitare, quibus rationis inania rebus,
Excellant hominem, sed turgida vela secunde
Contrahet in cursu, seque intra septa tenebit.
Tota huc summa redit, brutorum dotibus unus
Omnibus est potior divini spiritus oris,
Quem modo formato Deus insufflavit Adamo,
Mens, inquam, aetheriis rationis praedita donis,
Adque usus varios manuum concinna figura.
Ergo caput quamvis spoliet tibi crinibus aetas,
Invenit auxilium ratio, tegumentaque fingit,
ficta operi mandat manus, et deducit in actum:
Sic natura juvatur inops, cerebrique fovetur


page 45, image: s061

Usque tepor, morbisque adeo praeciditur ansa.
Praeterea, quoniam caput est quasi regia mentis,
Atque ea se assiduis exercet dedita curis
corporis ad clavum residens, et totius urbis
Corporeae quaerens intusque forisque salutem,
Non eguit saetis, non multo vellere crassum
Namque ea significant crasso cum sanguine sensum.
Nec bene conveniunt et eâdem sede morantur
Villo sum caput, et prudentia. vincit ovillum
Velleris intonsi pecus omnia pondere bruta,
Simpliciusque nihil, nihil est ignavius illo.

Cur brutis animalibus pili quotannis cadant, et renascantur, homini autem, cum semel calvus est factus, nunquam repullulent.

SEd redeo, unde abii, videar ne vertere terga,
Nec mora, disquiram, cur crine animantia molli
Quae texit natura parens, pariterque caduco,
Hoc etiam prudens fuerit dignata favore,
Annua defluvia ut fugientum sponte pilorum
Curae habeat, studeatque novâ supplere cohorte.
At semel abjectis cerebri cum templa capillis
Sunt nudata homini, spes sit praecisa pilorum.
Accipe Aristotelis responsum. corpor a brutae
Mutantur, partes juxta mutatur ut annus,
A vere incipiens hortos qui floribus ornat:
Mox coquit aestivis Cerealia solibus arva:
Lenior hinc factus musto implet dolia: tandem
Decutit arboribus frondes et flumina durat.
Postque hiemem redeunt blandi oblectamina veris,
Nectunturque adeo lapsis nova saecula saeculis,


page 46, image: s062

Dum volucer sua per vestigia volvitur annus.
Hâc de causâ igitur disperdunt bruta quotannis
Et reparant crines. contra sors judice eodem
Est diversa hominis, dapibus dum vivit et aurâ.
Namque per aetates tacito pede fertur ab ovo
Primi aevi, per curriculum juvenisque virique
Ad pigrae properans mala injucunda senectae.
Huicque superveniens mors, meta novissima vitae,
Nullum praeteritos iterum sinit ire per annos.
Ast hoc philosophi responsum elusio tantum est
Vilis, et objecti non vera solutio nodi.
Quaestio durat adhuc, cur damna accepta pilorum
Annua restituat brutis gener atio, solus
Calvitii non possit homo replere lacunas.
Mercurialis ait, cursim dum praeterit aetas,
Crinibus absumi decretum in pabula succum,
Quod nequeant alimenta coqui languente calore,
Vitai cunctas qui debilitetur in horas.
A quibus assiduum reparabilis attrahit augmen.
Defectos igitur tandem nutrimine crines
Decidere, et nullâ instaurari posse medelâ.
Omnibus hoc commune malum est, qui vescimur auris,
Femellis maribusque simul discrimine nullo.
Attamen haud pariter calvescere suevimus omnes.
Assiduum pinguis facit et ratione carentum
Natio naufragium succi, dum vita calorque
Perpetuo et nunquam frangendo foedere durant.
Calvitio tamen haud quaquam est exposta perenni.
Quî crines reddat brutis natura quot annis:
Matribus immotâ faciat radice manere,


page 47, image: s063

Deturbet nullo redituros tempore calvis:
Nota Deo res est, et sensibus abdita nostris.

Veneris usus immodicus an faciat calvos.

MUlctari exilio, quod sit revocabile nunquam,
Inguinis ob meritum meritos nil tale capillos,
Et Physici affirmant, et vulgo creditur illis,
Prolifero nimium dum luxuriavit in horto.
Hinc foeda in socerum Pompeji scommata jacta,
Dum calvum clamat miles se adducere moechum.
Quin et Aristoteles inter sua dogmata fatur,
Perniciem non ante leves incurrere crines,
Non caput ante eboris splendescere depile ritu,
Quam teneri gustus homo delibârit amoris.
Adjiciunt curas medici, quasi sinciput illae
Villorum valeant etiam spoliare decore,
Hirsutoque foris velamine reddere nudum.
Proxima causa una est. Siccant curaeque Venusque,
Siccandoque pilis rapiunt sua pabula, et hisce
Longius haud possunt inopes perstare negatis.
Res ut ut haec habeat, tamen est dubitabile verum.
Si coitus de sede suâ detrudere crines
Est potis, idque facit siccando; fare, age, causam,
Cur capiti parcat muliebri, curque virorum
Hos faciat calvos, illis sua vellera linquat,
Concubitu quamvis aeque sua corpora solvant.
Cur quidam, veneris quêis rarior obtigit usus,
Calvi evaserunt, coma salva salacibus haesit?
Calvitium objectant pueri petulanter Elisae,


page 48, image: s064

Quis bonus id tales habuisse existimet ortus,
Curae etiam calvos faciunt. Stagirita sed ante
Militiam Veneris negat ullum exsistere calvum.
Nec nihil est, quod ait doctissimus ille sophorum,
Nec totum, vigili quod nunc indagine quaero.
Calvitii pridem positis ego inhaereo causis.

Veri calvitii curationem nec medico suscipiendam, nec aegro subeundam.

SEd de calvitie quamvis satis esse locutum
Me rear, et nimium forsan, tamen hosce fideles
Subiciam monitus: quia non curabilis ullâ
Est ope, tu studium quisquis profitere medendi,
Ne calvo spondere pilos temerarius aude,
Doctam ne infames tecum aspernabilis artem,
Tuque capillatus qui primâ aetate fuisti,
Nunc vero es calvus, rursus frondescere nudum
Ne spera caput, et revocari in pristina posse.
Parce fores etiam medici pulsare, decorem
Empturus pretio amissum, reducesque capillos,
Auxilium ne dum per inania pharmaca quaeris,
Nervorum et cerebri crudelia fata minantes
Invenias morbos, et dum deformis haberi
Detrectas, maneas deformis, et insuper aeger
Evadas, duplexque malum de simplice fiat.
Lapsuros stabilire tamen si for sitan optas,
Et turpi prohibere fugâ, reperire medelam
Ad tempus datur, et capitis defendere tectum.
Varro vetat crines Lunâ tabente secari,
Cui glaber est odio vertex, et crinibus orbus.


page 49, image: s065

De calvitio ex alopecia, ophiasi, morbo Indico et ambustione.

DEfluviis morbos et pota venena secutis
Et tactus, Salamandra, tuos referente Sereno,
Seu Graio sumant vulpis de nomine nomen:
Seu colubri, non hîc locus est. describere morbos
Quos juvat, ista docent, et iis medicamina jungunt.
Triste caput, scabies quod reddidit Indica calvum.
Tristius est, cui flamma pilos pellemque perussit.
Semper erit sine crinibus hoc, quia pellis in ustae
Successit spatium sine rimis densa cicatrix:
Illud curato recipit sua tegmina morbo.

De variis circa comam et barbam diversorum populorum ritibus.

POrro ut judicii mortalia pectora ventis
Volvuntur variis: sic ornamenta capilli
Haud cunctis eadem populis placuere virilis,
Et barbae faciem solitae decorare virilem.
Quarum aliquas referam species, variantia fessas
Ut recreet mentes, studiumque legentibus addat.
Hoc memor are loco labor esset inutilis omnes,
quas novi. at quota pars tantae mihi cognita turbae?
Quando etiam his nostris toties mutantur in oris.
Priscâ aetate viri quo primum tempore acuto
Aggressi caput et mentum sint radere ferro,
Scire potest nemo: sed more fuisse receptum
Jam tunc, cum populus fugiens Iudaicus oras
Niliacas Arabum per inhospita tesqua mearet,
Inde patet, quod lex, orbis dictante monarchâ,


page 50, image: s066

Lata Sacer dotes prohibet der adere barbam,
Atque suam capiti crinito demere silvam.
Cur prohiberet enim, quod adhuc non esset in usu?
Caesariem Simson, quam nulla novacula ab annis
Attigerat primis, aluit, roburque sub illâ
Servavit tacitum, dum rem rescisceret uxor,
Atque unâ quateret viresque pilosque ruinâ.
Ammonitarum quoque rex abscindere barbas
Jussit et indumenta viris a Davide missis.
Res ignominiae quia plena, arde scit in iras
David, et hanc maculam justis ulciscitur armis.
Ecquis item nescit, sceptris inhiare paternis
Quum scelere infando soboles foret ausa Maachae,
Et patrem fugeret, longis haesisse capillis
Arboris extento ramo, telisque Ioabi
Transfixam, tenues animam misisse sub auras?
Grande capillitium veteres habuisse Sicambros
Et Suevos perhibent. Germania serior usa est
Luxuriante comâ, donec dux ille Philippus,
Quem sua mitisono bonitas cognomine signat,
Burgundos regeret. namque is, cum languidus esset
Moroso capitis, temnenteque pharmaca, morbo,
Complacuit medicis capitis tonsura, sed illa,
Quod deformis erat, nec reddita grata per usum,
Ne risum elicerer populo, praecepit, ut aulae
Morem hunc susciperent proceres, aliisque praeirent
Exemplo proprio. docili mox transit ab aulâ,
Finitimasque volat longe lateque per urbes,
Perque agros etiam, nec in extera regna vagari
Abstinuit. Nam caesaries curtatur Iberis:


page 51, image: s067

Nec Gallis odio est, contraque habitantibus Anglis
Prolixae caesura comae. nec forficis ictu
Teutonicus renuit crines deponere vertex.
Demetit ora suos quoque Transalpina capillos,
Ut taceam Arctoo positos sub climate Suecos,
Vicinosque horum dispersos aequore Danos.
Namque supercilio par his quoque crinis in usu est.
Ut vero nutrire comam regale putârunt
Atque decens quidam populi: sic ponere eandem
Conditionis erat signum sortisque minoris,
Imo ignominiam quoque contemptumque notabat.
Exemplo tibi sint legati a Davide missi.
Cum Petrus Antiochi Christum resonaret in urbe,
Rasurâ excipitur capitis, stolidique cachinnis
Obicitur populi. res acriter illa dolere
Credenti coepit turbae, probroque quod illi
Esset ab hoste datum, coepit sibi ducere laudi.
Credere si dubitas, Beda est venerabilis autor.
India ad aurorae croceum conversa cubile
Crinibus omne caput spoliat, tantum effugit unus
Cirrus tondentis morsus et vulnera ferri,
Ceu quaedam in summo reclivis vertice crista.
Occiput et capitis suprema cacumina contra
Deglabrat cum temporibus, gens strenua bello,
Lechi posteritas, sive a duce nomina gestet,
A campo dici seu se contendat aperto,
Antrorsum pendente uno de vertice cirro.
Nunc decus est illi: fuit olim poena, fugatum
Ob Regem, e claustroque iterum in sua regna vocatum,
Quam genti statuit Romani antistitis ira,


page 52, image: s068

Petri obolum adjiciens, albaeque ligamina zonae.
Ungariae populi rasurâ utuntur eâdem,
A populoque illam forsan traxere propinquo.
Vellera sincipitis fera gens detondit Abantum,
Turilegique Arabes et, vilis natio, Mysi:
Quosque ferunt genitos primum Curetas ab imbri,
Ne gererent manibus prêndendam hostilibus ansam.
Mosque ab iis fluxit, simul excessisset ephebis
Marti aptus juvenis, Phoebo sacrare capilli
Primitias tonsi. rasos e bregmate villos
Phoebo igitur Delphis isto de more sacravit,
Qui vivo ad manes vivus comes ivit amico.
Curtari barbas ob causam jussit eandem
Natus Olympiadis, genitor cui Iuppiter Ammon
Creditus, ut culpam velaret numine mater,
Inque solescendi causam Rex stultus haberet,
Sedne de lanâ nimium fortasse caprinâ
(Vah illud volui, de humanâ dicere) cuiquam
Verborum [(editor); sic: Verhorum] videar fecisse, quod infitiari
Non ausim, mea Musa pilis valedicet, et ungues
Incipiet socios simili describere venâ.

Unguium materia, forma externa, et partes.

EXtremi digiti manuumque pedumque teguntur
Unguibus exterius, quasi crustâ et cortice, cujus
Materies solida est, duroque simillima cornu,
Atque fenestratae pellucida more laternae.
Forma illis clypei. radici proxima et ima
Pars teneram vel anum similat curvamine Lunam,


page 53, image: s069

Lacteolo candore nitens et cetera vincens:
Pars adversa illi, veluti suggrundia, carnem
Sese ultra tendens, acies est unguis, et intus
Caeruleis latebras dat sordibus atque receptus,
Per cornu quae pellucent unguemque colorant,
Pistorum indecores digitis, operamque coquendis
Qui navant escis, et qui medicamina miscent,
Et quibus est habitus curae inter edulia mundus.
Ergo, ubi luxuriant ungues, acieque trahuntur
Enormi in longum, nitido exsuper antia ferro
Truncanda est, sordesque suo viduanda receptu
Pellis ubi prurit, corrasa ex omnibus oris,
Seu scabie obsessa est, seu salso umore madescit.

Maculae unguium.

AReola in mediâ, quam Luna hinc claudit, et illinc
Ipsa acies unguis, maculas emittere Lunam
Lacteolas cernes. vocitat mendacia vulgus,
Exque horum numero, quoties contraria vero
Sit fatus dominus, vult se novisse videri,
Traditione unâ tanquam fundamine fretum.
Nil moror has nugas, revocoque ad seria Musam.

Color partis mediae.

EX albo et rubro mixtus mendacia circum
Est color areolae, donec calor ossibus haeret.
Pallorem inducit lethum, frigusque calori
Succedens refugo, febris cum bella minatur
Motura in cunctis incendia corporis oris.


page 54, image: s070

Unguium cum vicinis partibus cohaerentia, dolorisqve ex divulsione orti vehementia.

QUisque sui digiti curvâ scrobe prodit in auras
Haerescens carni pellique tenaciter unguis
Usque adeo, ut solvi nunquam et discedere possint,
Communes nisi trux fibras violentia rumpat.
Tunc dolor exsistit, quo non immanior alter.
Testis erit, si cui mala vomica nata sub ungue est,
Substratamque illi carnem putrefecit, et ossa
Funditus exedit, vetuitque obrepere somnum.
Allia ferte citi, calidis mollite favillis
Conterite et pingui lardo miscete, recenti
Mox adhibete malo: certum venit inde levamen.
Proderit et tepidi Cataplasma imponere oleti,
Si tibi munda magis forsan medicina negatur.
Nascentem haud melius poteris compescere morbum.
Pus ubicumque vides, pellemque unguemque forato,
Rade unguem, mox ferro aperi, saniesque sequetur.
Testis erit, si cui violento malleus ictu
quassavit digitum, sugillatumque cruore
Unguem liventi maculavit, putridus extra
Vasa minutatim qui pus vertatur in album,
Donec laxatis acri putredine vinclis,
Antiquis liber valedicat sedibus unguis,
Et successori spatium concedat inane.
Vah, quibus ille malis quantoque dolore vacâsset,
Si pellem gracilis fodisset cuspide ferri
Protinus, et rubrum pressisset ab ungue liquorem?
Testis erit captus miles, cui Tartarus atrox


page 55, image: s071

Sub vivos spinas praeacutas impulit ungues,
Et lentas rupit tormenta per aspera fibras,
Ut victam secreta loqui impatientia linguam
Cogeret, atque avido pretium spondere latroni.
Perfer et os cohibe. quondam tacuisse juvabit;
Si nequeas, praestat tenues dis per dere nummos,
Quam vitam et reliquas lacerato in corpore vires.

Ungues non nutriuntur excrementis, ut quibusdam visum est, nec ex iis oriuntur.

EXcrementa suos praebere tenacibus ortus
Unguibus affirmant quidam, ut de crinibus ante
Exposui, magnoque suum fervore tuentur
Dogma magistrorum iurati in verba suorum.
Hos tamen erroris potuit convincere, foetae
Quod natura creat digitorum scutula matris
In ventre, atque foras foetum non trudit inermem,
Unde autem generentur ibi, nisi semine, prolis
Fecundi studio quod contribuere parentes,
Materiem unde petunt omnes sibi corporis artus?
Nec dubium, quin purpureo quoque pabula succo
Duri concipiant et crescant jugiter ungues,
Et, cum luce carens latet infans matris in alvo,
Et, cum luce fruens maternâ excessit ab alvo.
Sed prius hunc succum speciem posuisse necesse est,
Quam nutrire queat. vivunt quoque sanguinis ossa
Rore, sed in pinguem transit prius ille liquorem.
Dic age, cur imos venae mittantur in ungues,
Sanguineum si non sitiunt, ut cetera, rorem,


page 56, image: s072

Et pascuntur eo, quid enim nisi pabula portant?
Cartilagineo pandos clarissimus ungues
Annumerat generi medicus Platerus, at illos
Quid nisi sanguis, alit, certam conversus in undam?
Et, nisi jejunos cruor almus pasceret ungues,
Cur sunt decidui leproso in corpore? cur non,
Sicut et in sanis, stabili radice tenentur?
Nimirum quoniam vitium per viscera serpsit,
Lepraque sanguineos vitiavit lurida rivos.

Certae crescendi metae pilis et unguibus a Deo sunt constitutae.

FOrficis ut morsus seges est experta pilorum,
Post stragem stipulas quacumque in parte relictas
Crescere ab integro, curvosque resumere cornu
Detruncatum ungues, mortalia lumina quovis
Cernunt momento, nec causa obscura perennis
Est incrementi, sarcire, quod atterit usus,
Scilicet, assiduus: sed pauci Numina certum
Observant statuisse modum crescentibus, ultra
Quem nec se in longum nec latum extendere possint,
Nil licet abscindat ferrum, nil deterat usus.
Haud desunt alimenta illis, penuria nulla est,
Praesecti quoniam quavis aetate recrescunt.
Qui certis igitur nascentia cuncta gubernat
Legibus, idem horum Deus incrementa coercet.
Sic herbis, sic arboribus sapiens faber orbis
Augeri dedit, infinita augmenta negavit,
cum tamen haec circum pateat penetrabilis aer,
Crescendi cum semper humus radicibus addat


page 57, image: s073

Materiam lymphâ flammis atque aere mixtam.
Non est pura etenim tellus: sed semina rerum
Continet in sese discordia, foedere certo
Quae coeunt, corpusque novum coeuntia fingunt.
Lex data crescendi brutis quoque: bellua quanta
Est bos luca ferens sublimi corpore turrim,
Atque aliquam belli partem, armataeque cohortis?
Attamen haud potis est metas se tollere supra
A Domino rerum positas. praelonga proboscis
Finibus est quoque septa suis. albedine, dentes,
Cum nive qui certant, lege astringuntur eadem.
Vincentem toties cornicis saecula cervum,
Semina quot Physici statuunt genitalia rerum,
Quid memorem? quid equos? quid fulvâ pelle leones?
Quid tauros? quid gibbosos per terga camelos
Ponderibusque [(printer); sic: Ponderibus] habiles portandis, sed pede tardos?
Omnibus hisce modus status est, quoddamque cacumen
Crescendi indultum, quod cum tetigere, verentur
Limitibus contenta suis excrescere porro.
Grandius ecquid habet pontus, quam grandia cete?
Atqui corporibus sulcent licet aequora vastis,
Atque instar collis nanti sua terga carinae
Objectare ausint: tamen haec quoque certa coercent
Fila, et se toto prohibent extendere ponto.
Norma homini est etiam sua definita cuique
Longior huic, illi brevior discrimine magno.
Sic etenim voluit rerum admirabilis autor.
Haud conficta loquor. sis quantuscumque futurus,
Cum tibi jam quintus completur mensibus annus,
Dimidium illius, quam lustro Numina quinto


page 58, image: s074

Decrevere tibi, mensurae certus habebis.
Ergo pilis levibus, consortibus ergo pilorum
Unguibus, augmenti fixas in corpore metas
Observa, Dominique manum mirare potentem.

Ungues expertes sunt sensus.

EStne etiam sensus duros infusus in ungues?
Haud ita. praelongos etenim praecîdere ferro
Absque dolore potes, digitos ubi margine acuto
Excedunt summos, strigmentaque caerula condunt.
Externam ferro potes et deradere crustam,
Et sentire quidem, verumtamen absque dolore:
Imo etiam, quamvis penetrantibus ignibus uri
Non bene sustineant, tamen haud sentire putato.
Errabis, si forte putes. fundamina subsunt
Unguibus eximium sensum sortita. doloris
Sensus in his, nullus sentitur in unguibus ipsis.

Usus unguium.

INdidit eximios solidis Deus unguibus usus.
Nam digitos armant et eorum extrema tuentur,
Prêndendisque solent rebus servire, fricantque,
cum vexat prurigo cutem, scabiesve molestat.
Praetereo reliquos, quis enim memoraverit omnes,
Cum praestent aliis alios: non omnibus omnes.

An pili et ungues sint corporis humani partes.

UNguibus atque pilis partes num corporis inter
Sit locus, ambigitur. levis haec mihi quaestio, nolim,
Iniciat remoram, ventis agitata secundis,
Dum ratis ad portum spatiosa per aequora fertur.


page 59, image: s075

Attamen, ut paucis mea sit sententia verbis
Nota tibi, haud vereor numerare in partibus ungues,
Quarum concilio mortalia corpora constant.
Bis duo Fernelius quavis in parte requirit,
Nempe ut sit corpus, cui sit dimensio triplex:
Haere at ut toti, vitâque fruatur eâdem
Cum roto; ut certos etiam sit idonea ad usus.
quatuor haec quisquis non cernit in unguibus esse,
Tiresia caecus magis est scalptriceque talpâ.
Deterius paulo jus est et causa pilorum.
Asser at hoc alius me maior acumine vindex.

Manifesta foramina cuticulae et cutis.

NUnc narrare libet manifestos pellis hiatus,
Atque trib. magnas res tantum attingere verbis,
Quas aliis plene meditor describere libris.

In auribus duo.

PRimum aures patulas altis utrinque cavernis
Excelsâ in capitis speculâ post tempora dura
Conditor omnipotens dextrâ levâque locavit,
Ut voces capiant, queîs nec tenuissimus aer,
Nec tenues undae, neque tellus crassior obstat.
Praeterea, ut croceo vacuent umore cerebrum.

In oculis duo.

TUm speculatores oculos, quibus excubiarum
Credita conditio et custodia corporis aeque [(printer); sic: omnis] ,
Excelsâ pariter [(printer); sic: prudens] natura locavit in arce,
Latâque abstrusit specubus sub fronte duobus.
Cuncta ut mobilibus circum orbibus obvia lustrent,
Efficiantque animum ad praevisa pericula cautum,
Per varias rerum species rerumque colores,


page 60, image: s076

Quid passim occurrat, cito persentiscere gnari.
Hos valvae claudunt bifores infraque supraque:
Palpebras vocitant, quae supra est, motibus apta
Et cadit et surgit. tota est immobilis ima.
Neve ferat pavidis externa injuria cladem,
Utraque securos tecto defendit opaco.
Causa fuit nictus haec sollicitudo frequentis.

In naso duo.

INter jam dictas oculorum longa cavernas
Mobilium duplicis dependet fabrica nasi,
Sub fronte enascens. geminis hic naribus infra
Pervius est, aurasque leves et reddit et haurit,
Cumque illis cerebro liquidos transmittit odores.
Et, quamvis capitis sit tanquam immunda cloaca,
Qua lentus mucus, salsus qua perfluit humor,
Quaque abigunt acres sternutamenta vapores:
Tolle tamen nasum, et vultus decus omne peribit.

Laus Jacobi Tagliacotii chirurgi Itali nasorum detruncatorum reparatoris.

SEmper honore igitur mactabitur atque feretur
Laudibus in caelum, donec nasi ora venustant,
Vir, Tagliacotius, promptissimus arte medendi,
Truncatos cujus miranda industria carne
Evivâ reparat (quid cessas credere?) nasos,

In ore unum.

ORis subicitur naso transversus hiatus,
Quod reserare solent labiorum et claudere valvae.
Esca per hoc, escaeque comes penetralia ventris


page 61, image: s077

Ingreditur potus, perque os vox fertur in ausas.
Siquid item stomacho vomitus, si pectore anhelo
Excussit tussis rugosae infesta senectae,
Tollitur in fauces tandemque exploditur ore.
Redditur hoc quoties, trahiturque reciprocus aer,
Genua labant, fessos quatit aeger anhelitus artus.

In mamillis feminarum innumera.

LAc quoque, maternas si mulgeat ore papillas
Infans, angustis puerile canalibus implet
Guttur: eos cernes, digitis si mamma prematur.
Nam pressa albentem jaculatur in aera succum
Haud aliter, quam si liquidis vas impleat undis
Sedulus hortorum cultor, rostroque forato
Hîc illic fluvios sitientibus ingerat herbis.

In partibus genitalib. utriusque sexus unum.

ESt etiam in sexu genitalis utroque meatus.
Semen et urinam mas cannâ emittit eâdem.
Femina praeterea foetus mensesque cruentos,
Quaeque solent foetus amicire in ventre, secundas.

In ano unum.

A Ni postremum est posticâ sede foramen,
Per quod edax venter spurci deponit oleti
Pondera sanguinei laticis renuentia formam.
Per quod nunc resonos abigit cum murmure bombos.
Nunc auras strepitu penetrantia sibila leni.

In umbilico infantis, aut nodum aut recens nati unum.

INmedio fovea est abdomine parva: Latini
Umbilicum perhibent. Utero cum pellitur infans,


page 62, image: s078

Vagituque novas sedes, matremque salutat,
Pervius hic locus est vasis, quae nomina debent
Umblîco, partuque solent prodire secundo.
Nominat obstetrix laqueum, lignoque ligatum
Amputat, adstrictus coalescit tempore truncus
Exiguo. remanet rugosa in ventre cicatrix,

[Gap desc: greek text]
Argolicâ veteres quam voce vocârunt.


page 63, image: s079

OTII MARPURGENSIS LIBER SECUNDUS, QUI EST DE OSSIBUS. Cur corpus hominis sit erectum: quod ossium soliditate erigatur: quod motus gratia non ex uno, sed pluribus ossibus sit coagmentatum.

CUm prono spectent animalia cetera vultu
Tellurem, fluxis animum infigentia rebus,
Et quibus ignavo curent recreamina ventri;
Unus homo melior cunctis ad sidera mittit
Sidereos oculos, tanquam sublimia jussus
Praecipue bona sectari, et contemnere fluxas
Terrae delicias, aurum, titulosque superbos,
Queîs Satanae insidiae pellacis amorque nocendi
In caecam abripiunt mortalia pectora fraudem;
Tam teneris et humi defigunt pressa catenis,
Ut se irretitum vix persentiscere possit,
Captivo jam vincla terens servilia collo.
Ergo hominem sublime caput, caeloque propinquum
Admonet officii, et, quonam sit fine creatus,
Quotidie inculcat. Capitis templa ardua collum
Sustinet: et collo substratum est pectus, eique
Amplus in expleti saccus substernitur alvi,
Suffultus crurum dextrâ laevâque columnis.


page 64, image: s080

Brachia procedunt summo de pectore bina.
Omnibus his robur solidum rigor osseus addit,
Quo sine pondus iners telluri affixa jacerent.
Haud tamen unius fundat rigor omnia membra,
Continuique ossis (nam sic neque brachia quisquam,
Nec caput et mentum, nec crura alterna moveret.)
Plura sed inter se variâ compage ligata
Nectuntur, solidantque artus, neque motibus obstant,
Commoda vita quibus sine nulli, aut laeta fuisset.

Ossa quaedam seorsim moventur, quaedam non.

OSsa voluntatis minime tamen omnia nutu
Noveris impelli. Capitis convertitur orbis
Pro libitu totus. Sed partes posse seorsim,
Ut volumus, flecti naturae noluit autor.
Maxillam excipio, dentes quae sustinet imos.
Crura animo parent et brachia mota jubenti,
Cum pedibusque manus. Collum pectusque voluntas
Imperiosa etiam didicit lumbosque ciere.
Ossi jussa sacro dat frustra et coccygia ossi,
Nec scapula arbitrii nec coxa agnoscit habenas.

Ossium inter se cohaerentia.

DIversis ergo usa modis, cum jungeret ossa
Est natura sagax. Quaedam conjuncta
[Gap desc: greek text]

Esse etenim voluit, quaedam
[Gap desc: greek text]
. Illa
Motibus aptavit, dedit his non posse moveri.
At triplici pacto connexuit ossa
[Gap desc: greek text]

[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Est, cum grande caput grandis sinus excipit: Isto
Coxa femurque modo, scapulaeque humerique cohaerent.


page 65, image: s081

[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Est et, quando caput sinui non grande pusillo
Inseritur. Iuncta est sic vertebra prima secundae.
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Horrent inter dum tumulis et vallibus ambo,
Atque his excipiunt sese, excipienda vicissim,
Alternis velut hospitiis et foedere freta.
Hoc humerum et cubitum pacto natur aligavit,
Tibiaque haud aliter femoris conjungitur ossi.
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Quae vero univit
[Gap desc: greek text]
, illa jugantur,
Nunc veluti consuta forent, ut verticis ossa:
Nunc alio clavorum instar figuntur in osse:
Ut dentes. Simplex interdum linea jungit:
Exemplo fuerint declivis culmina nasi.
Quaedam interfusâ sunt cartilagine nexa,
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Sterni ut multiplices partes, atque inguinis ossa,
Osque sacrum et coxae. Quandoque et carnea vincla
Occurrunt. Sic maxillas agglutinat albis
Dentibus exterius massâ gingiva rubenti.
Attamen illarum, quas huc recitavimus usque
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Nulla ligamentis iunctur a est crebrior unis.

Ossium proximum alimentum non est sanguis, sed medulla, sive potius sucus in eorum cavernis exiguis contentus.

OSsibus exhaustis non est alimonia sanguis
Proxima, sed pinguis [(printer); sic: pingui] de sanguine facta medulla,
Quae rubicat pueris, natu majoribus albet.
Continet os certis hanc unumquodque cavernis,
Queîs modus est non unus, uti nec in omnibus unum
Ossibus est reperire modum: Longa ergo cavernas
Obtinuere etiam longas. Exempla requiris?


page 66, image: s082

Contemplare femur, radiumque ulnamque humerumque,
Singulaque in longos cernes terebrata canales.
Hos circum exiguae toto sparguntur in osse
Caulae, quas numero non est comprêndere certo.
Sunt etiam dotata suis cavitatibus ossa
Cetera per totum corpus. Petrosa putantur
Tam solida, ut nullas habeant: sed lumina quamvis
Sic statuant: tamen haec aliquas quoque habere necesse est,
Inque illis inconspicuam celare medullam,
Seu succum potius, qui post memorabitur, almum.
Nanque his si careat, nec ali nec vivere possent
Nec vivis stabilis sociari foedere membris.
Quaedam, multicavi sunt ritu pumicis, ossa
Plena foraminibus, pingui sed inania succo,
Ne cunctos infarcta poros, gravitate laborem
Artubus imponant, et motum pondere tardent.

Ossa per arteriolas vitam et calorem ex corde hauriunt.

OSsaque ne donis vitalibus orba manerent,
Perpetua alliciunt ferventi e corde caloris
Subsidia, ac vasis allata salacibus, haustu
Accipiunt tacito, suaque in penetralia condunt.

An ossa sentiant.

QUaestio de sensu est. Sensu plerique carere
Ossa putant: quorum non pugnat opinio vero.
Quandoquidem stridens dentatae lamina serrae
Atque acies scalpri, medico suadente, recidunt
Absque dolore ossis partem, quum flebile membrum


page 67, image: s083

Computruit spacelo, spargitque inamabile [(editor); sic: inamabilie] virus,
Parte a corruptâne pars sincera trahatur.

Periostium.

MEmbranae tenuis tamen obducuntur amictu,
Quae cum carne prius sano removetur ab osse,
Quam crenati acies mediam secet horrida ferri.
Quin et citra ullum radique urique dolorem
Sustinet os propriae membranae cortice nudum.
Exemplo tibi sint privati hoc tegmine dentes.
Nam solida assiduo minuunt dum fercula morsu,
Se minuunt ipsi, duroque in fragmina ferro
Dissiliunt pressi. tolerant etiam asper a limae
Absque dolorifico sicca inter vulnera sensu.
Porro ea tangendi membrana est dotibus aucta
Eximiis, crassâ quoniam a meninge cerebri
Ordia prima trahit, sensu quae excellit acuto.
Fitque pericranium contracto nomine primo,
Quod cranium cingat. mox pristina nomina mutat,
Extra dum cranium sita cetera circuit ossa,
Et magis a lato dicta est periosteos usu.

Infantibus ossa sunt mollia, et quare.

INfans cum claustris maternae extruditur alvi,
Et novus aerias hospes commigrat in oras,
Nondum perfectis compingitur ossibus artus.
Nam sunt mollia adhuc et flecti cera, magnâ
Cartilagineae naturae ex parte, parenti
Durities ne sit graviorum causa dolorum,
Cum per iter strictum constrictus pellitur infans.
Ast aetas, tacitis dum praeterlabitur alis,


page 68, image: s084

Quod molle est, solidat, paulatimque ossibus explet,
Cartilagineum quod erat, perfectaque sensim
Ossa facit, paucis sed cartilago remansit
Inviolata locis, ubi sic natura poposcit,
Ossis ubi vidit minime quadrare rigorem.
Ossicula auditus abstrusa meatibus imis,
Sola utero perfecta putat Falloppius edi.

Cranium.

OSsaque ut enumerem nunc tandem singula, Fovâ
Aspirante meis votis, exordia sumam
Ossibus a capitis. calvaria dicitur uno
Nomine ab Ausoniis compages ossea, utrinque
Sphaerae quae similis compressae, oblonga capaxque
E putri eximitur sine carne et pelle sepulchro.
Concava tota intus, cerebri ut comprêndere possit
Mirificam massam, duplicesque illius amictus.
Hîc animus tanquam sublimi regnat in arce.
Adstant hîc animo prompti omni exparte ministri,
Quorum ope gesta foris discit. nam lumina, et aures
Continet, et duplicis mucosa foramina nasi.
Lingua procul [(editor); sic: pocul] nec abest, nec toto corpore tactus
Fusus. compagem hanc cranium dixere Pelasgi.
Ausonii caput indigitant quoque nomine noto.

Crania monstrosae figurae.

DIversas cranii tamen est reperire figuras
Jam modo descriptae, sedeas accedere monstris
Noveris in tantum, quantum removentur ab illâ.
Conspexi pueros îsdem genitoribus ortos,
Queîs capite et toto fulgebat simius ore.
Thersitae, quicquam magno si credis Homero,


page 69, image: s085

Summus erat vertex obtusi turbinis instar.
Sunt etiam, quibus est caput omni parte rotundum
Ante retro nullos tumulos aut tubera promens.
Omnibus his vim mentis iners stupor obsidet, atque
Judicium prohibet rectae ad rationis amussim
Informare suas haud commoda ob organa curas.
Unde nihil faciunt operis, nihil ore profantur
Verborum, nullos depromunt corpore gestus,
Dissimulatori quin refractaria semper
Stultitia, indicio proprio se reddat apertam.
Atque vetus juxta verbum, quod plebis in ore est,
Includas fatuum sacco, tamen aure patebit.

Cranii ossa duabus testis sive laminis constant, unâ exteriore, alterâ interiore, et inter has sunt veluti alveoli, quibus succum pinguem, quo aluntur, continent.

BInis observa cranium coalescere testis.
Una pericranii est extrinsecus obsita veste:
Altera nuda latet, sine vesteque conditur intus,
Cingenti cerebrum membranae proxima crassae.
Ossea maceries medio inter utranque reposta
Ambas connectit. scabrosi haec pumicis instar
Tota cavernosa est et parvis concava rimis.
Utque apibus mos est fragrantia condere mella
Alveolis digesta suis: sic turba cavorum,
Quae dixi, in cranio plena est umore rubenti
Atque simul pingui, pascendaque ad ossa parato.
Quem praeter cranio nulla est concessa meduliae.

Os occipitis.

IN pueris, nondum quos deseruere mamillae,
Occiput ex quinis componitur ossibus inter


page 70, image: s086

Se chondro junctis, quem cum solidaverit aetas
Ex uno totum fabricatum dixeris osse.
Posticâ Deus huic capitis regione locato
Crassitie indulsit reliquas excellere partes,
Ex quibus unitis, cerebri domus ossea surgit.
Ne caput incautos, si quis fortasse supinus
In terram recidat, nimium collîdat ob ictus.
Fortia enim frustra supponere brachia tentat,
Et manibus validae pondus lenire ruinae.
At, si quis pronus ruit, aut dejectus ab alto
Praecipitatur humi, cubitorum robore fultus,
Qua pote, vulnifico defendit ab impete frontem.
Panditur in medio, teretique foratur hiatu,
Per quem dorsalis, cerebroque oriunda medulla,
In spinam ut longus se desuper inserit anguis.

Os sincipitis.

FRons pars sincipitis devexo proxima naso
Tubere praeduro dextrâ levâque tumescit:
At supra frontem, qua sinciput ossibus haeret
Verticis, et curvâ cerebrum testudine velat,
Haud duram impense quacumque aetate videbis.
Imo recens uteri latebris cum prodiit infans,
Molliculam similat membranam, ideoque cerebri
Alternos monstrat tenui sub cortice motus,
Sive manus adhibere aliquis, seu lumina mâlit.
Haec simul ac fari, simul indere nomina rebus
Ridiculus rhetor parat, induratur, et ossis
Acquirit solidum crescens cum tempore robur.


page 71, image: s087

Duplex in fronte lamina.

TEcta superciliis quâparte est, lamina duplex
Est etiam fronti, latet inter utranque caverna,
Intus quae pinguem condit vescumque liquorem,
Unde sit, interdum, frangatur ut extima tantum
Lamina, et interior perduret fragminis exsors,
Quae res chirurgum [(transcriber); sic: chirugum] , sinon sit conscius horum.
Decipit, et fraudi est aegro, dum vulneris ora,
Osse premi cerebrum fracto ratus, ampliat arcti,
Et terebro impacto depressa revellere tentat
Mortiferum faciens, quod erat medicabile, vulnus.

Ossa verticis.

PRoxima sincipiti cranii fastigia summa
Fornice curvato duo verticis ossa lacunant.
Haec quoque mollia adhuc infans a matre reportat,
Os qua sincipitis tangunt: sed vocibus aetas
Matura, ut dixi, solet haec quoque reddere dura.

Ossa temporum.

OSsa in temporibus tam sunt ab origine primâ
Compacta, ut solidis possint contendere saxis,
Praesertim inferius, color est ubi eburneus illis.
Asperitate horret vicinia rupis ad instar
Allisu rimis obnoxia, et inde petrosa
Ossa appellârunt, quibus haec cognoscere primum
Cura fuit, sectique hominis perquirere partes.
Haec, quoniam subjecta premunt sibi verticis ossa
Squamatim, meruere etiam squamosa vocari.


page 72, image: s088

Meatus auditorius.

DUritiem hanc juxta transit per utrumque meatus
Daedalei curvis ambagibus aemulus antri.
Hac voces intrant dicentis ab ore profectae,
Et penetrabilium gener a infinita sonorum.

Ossicula auditus.

HIo miranda later mirandi industria rerum
Factoris. Dictos nam si scrutere meatus,

[Gap desc: greek text]
invenies obductum pelle tenellâ,
Cum tribus ossiculis, quae stapes, malleus, incus
Sunt dicta a primis observatoribus horum,
Quod talem exiguo gererent in corpore formam.

Ossicula auditus quis primus deprehenderit.

INventi sed quem tanti dignentur honore,
Decertant medici, et dubio sub judice lis est.
Mallei et incudis meminit Vesalius auctor
Stapede praeterito, quem se reperisse Columbus
Praedicat, atque aliis porro exhibuisse videndum.
Falloppî si docta fidem monumenta merentur,
Totius inventi Carpo laus competit uni.
Ergo pater medicae quod non adverterat artis
Ille senex Cous, quod non fidissimus eius
Interpres scriptis bonus, auxiliisque Galenus
Cognôrat, nec Aristoteles neutro minor horum
Naturam vigilis scrutari indagine mentis:
Impigra posteritas oculis magis acribus usa
E nocte asseruit, lucisque in aperta vocavit,
Perque libros sparsit, perque ardua pulpita in orbem.


page 73, image: s089

Nil adeo longaeva dies et cura perennis
Rerum in naturâ caligine linquit opertum.

Tres utriusque temporis ossium processus.

OSsa in temporibus latere occurrentia utroque
Ternos emittunt processus singula. eorum
Primus habet speciem, vel fertur habere mamillae
(Seu potius quam mamma gerit convexa, papillae)
Et nomen capit inde sibi. vacat ille medullâ
Aere repletus tenui. nam pumicis atri
More cavernosus similisque est prorsus inani,
Vocibus atque sonis ut vim venientibus addat,
Quando cavam impulsas aurem petiere per auras.
Sic superinductis resonant cava barbita chordis
Clarius, et blandis mulcent stridoribus aures.
Proximus a primo gracili se cuspide profert
Atque inferna petens obliquo tramite certis
Ossibus occurrit, queîs lingua innixa movetur.
Quod styli habet speciem, cerae quo primitus aequor
Ante usum calami, niveae ante exordia chartae,
Sulcari est solitum, styliformem nomine dicunt.
Tertius utroque est paulo sublimior: idem
Antrorsum longo tendens sua brachia ductu
Aptat suturae socio se nexibus ossi,
Sedeque pars ossi fit posteriore jugalis.

Os cribrosum.

CRibrosum os rarum multoque foramine plenum
Esse supra dixi. spectat pars una cerebrum,
Altera pars nares. Iter hac patefecit odori
Natura in cerebrum. Nares vexante coryza


page 74, image: s090

Hos opplet pituita poros. Has mobilis aer
Itque reditque vias moti virtute cerebri.

Os basilare sive palati.

RImas cum foveis habet os deforme palati,
Per quas delapsus cerebro non utilis humor
In fauces naresque cadit, vacuatque cerebrum.
Si largo nimis imbre cadat, tussimque coryzamque
Excitat, interdum et laxati flumina ventris,
Cum petit intacto stomachum pulmone catarrhus.
Os tenet asperitas totum, collesque maligni,
Nec quicquam cranii sic impar obtinet orbis,
Huius ut externa est facies. interna cavernis
Et sinibus plena est, sed non tamen aspera tactu,
Fulcitque incumbens non parvâ mole cerebrum.

Suturae.

JUncturis abrasa cutem calvaria passim
Consita conspicitur, quibus haerent ossa vicissim,
Et caput in teretem redigunt devincta figuram
Non aliter, quam si corium fragmentaque panni
Lino sartores, sutores cannabe nectunt.
Unde Hippocraticus suturas nuncupat ordo.

Suturae legitimae sunt tres, coronalis, Lambdiformis et sagittalis.

TRes sunt legitimae: sub temporis una sinistri
Incipit osse, caput per summum limite repens
Transverso, et dextri finitur temporis osse.
Voce coronalem medici dixere Latinâ,
Copulat haec ossi frontis duo verticis ossa.
Altera in occipite est, cui nomen Lambda Pelasgum


page 75, image: s091

Indidit: occipitis per quam conjungitur ossi
Verticis os geminum. Medio inter verticis ossa
Excurrit spatio, tangitque utrinque priores
Tertia, cui nomen celeres tribuere sagittae.
Verticis haec jungit simul et dis criminat ossa,
Cumque his principium finemque capessit eundem.
Porrigitur quandoque etiam naso tenus, osse
Frontis per medium secte. Muliebris id esse
Indicium capitis reputant. sed, proh pudor, illud
Creditur a tantis non absque errore magistris.
Nam saepe et cranio frons est divisa virili.
Quin etiam bifidam plerunque infantia frontem
Mollis habet. Sutura tamen currentibus annis
Sensim evanescit, frontisque os provenit unum.

Suturae spuriae.

SUturas restat describere carmine binas,
Quas spurias perhibent. hae verticis ossibus ossa
Temporis annectunt utriusque, sed absque suendo.
Sicut enim squamas connexuit ordine pulchro,
Ut nempe exterior premat, interiorque prematur,
Cum pecus undivagum mediis procuderet undis,
Et communiret rerum ter maximus autor:
Haud alio natur amodo connexuit ossa,
Quae dixi. Squamae pereunt tamen ante retroque
Tempora ubi tangunt hinc sinciput, occiput illinc,
Suturaeque illis succedit copula verae.

Cur spuriae suturae sic dicantur.

SEd cur squamosas spuriarum nomine foedant?
Non meruere quidem. nativonamque decore


page 76, image: s092

Legitimis certant, domino et sine crimine prosunt,
Haud minus atque illae. Latii sermonis egestas
Nec parit hoc probrum. proprias dixisse licebat,
Suturis similes, squamae quibus indita forma,
Improprias. Res unde ipsas sumpsere Latini,
Debetur Graiis cognominis huius origo.
Hi, quod legitimum non est, vero quod abhorret,
Aut, quod degenerat,
[Gap desc: greek text]
appellare suerunt.
Ast ego, quid cornicum oculos configere conor,
Et voces tot jam saeculis damnare receptas?
Si qua fuit labes in nomine, desiit usu.

Suturae annis oblitterantur.

VOlve senile caput, suturas lumine quaere.
Rara videre omnes res est. labentibus annis
Nunc has, nunc illas inducit longior aetas,
Occiduae fugiens per iter declive senectae.
Ne stupeas igitur veluti mirabile quiddam,
Calliope Herodoti quod monstri rettulit instar,
Cum Spartana manus Persas devicerat agmen
Pausaniâ ducente, inter disiecta per agros
Ossa Plataeenses hominis caput esse repertum,
Ossa cui nullo fuerint sarcimine juncta.
Cui non dissimilem se conspexisse recenset,
Discipuli Regis qui sumptu animalia narrat.
Quin vidisse viri semel eius lumina mirum,
Rebus in abstrusis qui vicit Lyncea visu
Centoculumque Argum, toties quod postera seculae
Sub canis deprênderunt latuisse capillis.
Arriano si adhibenda fides, qui praelia Magni


page 77, image: s093

Scripsit Alexandri, capita enascuntur in oris
Aethiopum nullis suturae praedita vinclis.

Cur Deus non ex uno, sed pluribus ossibus cranium fabricaverit.

MIrari liceat, Deus ossea tecta cerebri
Cur non ex uno potius fabricaverit osse,
Quam multis: unum quoniam, solidumque videtur
Esse magis firmum, quam plura unita vicissim.
Consilium Domini naturaeque abdita quantum
Fas scrutari homini, causasque aperire latentes,
Multiplicem capitis fabricam non una videtur
Causa Deo suasisse. Etenim si totius unum
Os foret, et valido rimam duxisset ab ictu,
Plaga caput totum longo penetraret hiatu.
Ultra ossis nunc rima nequit grandescere metas,
Atque uno laeso tamen integra cetera perstant.
Utque salutares ignis fervore myrepsus
Herbas in sublime leves emittere fumos
Cogit, et in tepido vasis concrescere tecto,
Indeque per longum guttas demittere rostrum:
Sic in visceribus situs inferioribus ignis
Excoquit e crasso tenues umore vapores,
Qui caput excelsum propriâ levitate petessunt.
His per suturas nisi certa pateret hiantes
E cranio via, quâ volucres diffundere in auras
Sepossent, cerebri coeuntes frigore lentum
Rursus in umorem, et prono torrente fluentes
Infernis parerent symptomata tristia membris,
Quorum ipsi metuunt horrentia nomina versus.


page 78, image: s094

An cranium, quod est sine suturis, sit robustius eo, quod suturas habet.

ERgo caput vacuum suturis firmius esse
Illo, suturae quod mutua vincula nectunt,
Haud recte statuit describens pharmaca Celsus.
Ille idem asseruit contra rationis et usus
Consensum, quod rara magis sutura ligavit,
Rarius immanes caput excruciare dolores.
Scilicet, ut perhibent, nihil intra est in nuce duri
Nil extra est oleam. tam rancida credere Celso
Persuasit veri de tramite devius error,
Et pulchrum tetrâ maculavit labe libellum,
Pulchrum, inquam, seu res spectes, seu verba Latina.
Nonne catarrhorum manare aetate senili
Conspicis assiduos cranii de fornice rivos?
Omnemne in cerebri consistere frigore causam
Reris, quod liquidas fumos convertat in undas?
An solidae adjicies occlusa foramina calvae,
Quae suturarum sub nexibus ante patebant,
Et densis cerebri vacuabant atria fumis.
Utraque causa potens, aequales viribus ambae.
Quid? quod defuncti et jam nil mortalibus ullis
Debentis juvenis calvam dum pelle Columbus
Despoliat, corioque patet cava testa revulso,
Heu mihi, suturas hîc frustra quaerimus! inquit,
Nullae adsunt. spectantum animis turbat a corona
Obstupuit, rarum juvenili in corpore monstrum.
At juvem, dum vivificus calor ossa fovebat,
Debile perpetui caput afflixere dolores,


page 79, image: s095

Nec finem fecere prius, quam victa sub auras
Vita leves fugeret, lethumque invaderet artus.

Pericranium.

INsuper externam cranii membranula testam
Circumdat tenuis. Veteres dixere Pelasgâ
Voce
[Gap desc: greek text]
. Certis adnectitur illa
Fibris pelliculae, faciem sub fornice calvae
Non planam cerebri quae plana forinsecus ambit.
Quam medicis mos est duram meninga vocare:
Nimirum cerebri proprio ne pondere massa
Non suspensa premat se ipsam. Datur exitus illis
Per suturarum patefacta foramina fibris.

Plures, quam dixi, ab aliis observatas esse suturas.

SUturas plures celebris monumenta Columbi
Monstrabunt, pluresque dabit Platerus hiatus
In cranio, pluresque vias, queîs vasa feruntur,
Quae priscos fugere patres. Sed tu tamen illos
Parce aspernari et curvo suspendere naso.
Namque viam nobis stravere per avia primi
Et laudes meruere suas, pretiumque laborum.
Aevum artes fert quodque suas; aevum omne vetustis
Adjicit inventis aliquid. Non saecula prisca
Omne, quod abstrusum gremio natura recondit,
Viderunt, neque nostra vident, neque sera videbunt.
Semper erit mihi, crede, sequens quod detegat aetas,
Donec apud superos plane Deus omnia pandat.


page 80, image: s096

Maxilla superior.

AD geminas locus est Musam descendere malas
Descripto capitis male comptis versibus orbe,
Res quoniam ornari renuit, contenta doceri.
Altera, quae supra est, cranioque unita cohaeret,
Ex diversi modis componitur ossibus. horum
Denumero variant medici. tot namque recenset
Bruxellis genitus, quot Cynthius astra pererrat,
Labentem celeri pede dum decircinat annum.
Archiater numerum minuitque augetque Galenus
Praedictum, sibimetque parum constare videtur.
Adjicit excellens duodenis bina Columbus.
Non nostrum inter eos tantas componere lites,
Fert animus duodena tamen perstringere paucis.
Sunt in temporibus duo, quorum gignit utrumque
Processum ex sese, qui pars est certa jugalis
Ossis, et exiguâ suturâ temporis ossi
Vicino, similem processum ubi gignit, adhaeret.
Bina enascuntur sub fronte oculique cavernis
Sese substernunt, ubi sunt confinia nasi.
Haec ubi se juxta nasum misere deorsum,
Expandunt alas late, camerantque palatum.
Infixosque sibi, quasi clavos, ordine dentes
Suspendunt superos, longâ et radice receptant.
Quatuor interius subjecta videbis ocellis,
Ceu tenues quasdam lamellas. culmina nasi
In longum duo constituunt, quae linea jungit
Et dirimit. Molli turget pars infima chondro,
Cedere uti possit, cum vis externa timetur,
Et claudi digitis, cum foetor in aere regnat.


page 81, image: s097

Ossa etiam duo sunt intus subducta palato
Et naso, qua naso iter est in gutturis Isthmum.
Dissaepimentum si cui libet addere nasi,
Augebit numerum, quem constituere priores.

Os jugale.

OSsis cum semel atque iterum sit facta jugalis
Mentio, dicendum est. Vox primâ fronte videtur
Significare unum, cum sint duo juncta vicissim,
Sive duûm potius partes et brachia juncta,
Temporis ossi unum quorum debetur, et illud
Ex adverso aliud tangit, maxilla superna
Quod mittit, modo sub processus voce relatum.
Tenvia sunt autem, pontisque jugique figuram
Consuta in medio referunt, munimine firment
Tempora uti valido, et dent masseteribus ortum.

Maxilla inferior.

MAxilla inferior puerili constat in aevo
Ossibus e binis, lenti ferrumine chondri
In longum unitis, ubi sunt fastigia menti.
Commissura tamen non est diuturna, sed annis
Ossea fit, vereque duplex os migrat in unum.
Curva superficies illi est, extrema subintrant
Temporis ossa, quibus sic insinuatur, ut aptum
Motibus articulum pariat. Maxilla moveri
Hinc valet inferior, cum respuat altera motum.

Dentes.

ADversis ubi concurrunt aciebus utrinque
Maxillae, quater octonis curvamine longo
Dentibus armantur: quali se candida vultu


page 82, image: s098

Dat contemplandam meditans nova cornua Phoebe,
Arcusve adducto, digitorum robore, nervo.
Alveolis totidem natura exsculpsit eâdem
Maxillas serie, quorum fastigia tanta,
Ut radice suum dens quilibet expleat alveum.

Incisores.

IPso in vestibulo labris reteguntur apertis
Octo incisores, toto qui corpore lati,
Adque basin crassi cuneis tenuantur acutis
Instar serrae, acies cui multis aspera crenis.
Nomen ab officio medici imposuere, quod illis,
Ceu cultris, solidas mandentes scindimus escas.
Quatuor in superae malae praesepibus haerent,
Infera se totidem mala incisoribus armat.

Canini.

SUnt duo, qui stipant superos utrinque canini.
Oppositos totidem mala inferiore coercent.
Nulla est asperitas, non est crena ulla caninis.
Gingivae e tumulo sed acutâ cuspide surgunt,
Quodque canum similent patulis in rictibus hastas,
Nomen ab externâ sibi desumpsere figurâ.

Molares.

CUique caninorum succedunt quinque molares.
Queîs obtusa superficies et acuminis expers.
Officium est epulas molere atque domare rebelles.
Integer hic numerus sexus muliebris in ore
Haud tamen esse solet: defit plerunque molaris
Unus et alter ei; plures quandoque requiras.


page 83, image: s099

Dentium radices.

UNa incisori data radix, una canino
Cuilibet. At ratio tenuit diversa molares.
Nonnullis radix simplex: geminata quibusdam:
Sunt quibus est triplex: quadruplex se rarius offers
Tali lege tamen, radice ut quisque supernus
Collegam oppositum superet communiter unâ.
Dens quoque se mordax longâ radice supernae
Maxillae insinuat, breviori infigitur imae.
Nam series omnis, quae supra est, pendet ab alto:
Fortiter inferior subjecto innititur ossi.
Ergo supernates incurvâ forcipe dentes
Vellere nec facile est, nec res caret illa periclo:
Sollicitata magis series dabit ima sequaces.
Cumque minutatim gracilescat guttura versus
Maxilla inferior, sensim brevietur, oportet,
Siqua subest duris ibi dentibus abdita radix.
Ima etiam dentis cavus excipit alveus: imis
Proxima gingivae rubicundo cortice velant:
Summa patent oculis albo spectanda colore.

Dentes carent periosteo.

ILla etiam pellis, quae cetera contegit ossa,
Destituit, nulloque operit velamine dentes.
Nam si mollis eos vestiret carnis amictus,
Vel membrana tenax: tectoria mollia duras
Haud sinerent ipsos epulas discindere morsu:
Quin etiam sensu quoniam
[Gap desc: greek text]
acri
Pollet, concursus dentis cum dente dolorem
Inveheret, quascumque dapes homo frangeret ore.


page 84, image: s100

Continuum os dentium.

SUnt, quibus assidue multis pro dentibus osse
Armantur malae. Patri cognominis inter
Quos et Prusiades fertur. Bithynia patrem
Agnovit regem, Hannibalis celeberrima fato.
Haud deforme fuit, nec setius esibus aptum.
Nec non et Pyrrho, vexare procacibus armis
Romanos auso, maxillae insederat ossis
Arcus continui, dentes sub imagine monstrans.
Quid? quod Pausanias victricibus inclitus armis
Milia multa neci cum demisisset, et Orco
Sacrasset, tumidi numeroso ex agmine Xerxis,
Nudaque per campos late dispersa jacerent
Ossa inhumatorum, similis maxilla reperta est
Mentita in speciem distinctos ordine dentes
Osse indiviso. Quin teste Melanchthone virgo
Luneburgensi quoque nobilis egit in aulâ,
Os cui mandibulam totam compleverat unum,
Distinctosque simul dentes referebat in illâ.
Euriphyen genitum Cyrenae, Euryptolemumque
Cui subjecta fuit Cyprus Cythereia, mitto.
Mitto alios, quos forsan habent diversa locorum,
Aut habuere olim, mansereque nocte sepulti.

Dentes in utero formantur.

NOnnulli infantes teneros sine dentibus oras
Vitales intrare putant; quia nullus eorum
Usus, adhuc pigris mandendi ferre laborem.
Quippe nihil frustra Deus et natura ministra
Officiosa Dei faciunt, ut tradidit autor
Magnus Aristoteles, ut res jubet ipsa fateri.


page 85, image: s101

Illorum cum pace tamen mihi dicere contra
Fas sit, et ignotum populo proponere verum.
Si reliquae foetus genitali utriusque parentum
Semine nascuntur partes, formamque capessunt
Quaeque suam tumidâ gravidae genitricis in alvo:
Si manuumque pedumque ungues, gracilesque capilli
(Quos partes quidam esse negant, quidam esse fatentur)
Producuntur ibi: quis solis dentibus illud
Jus neget esse datum? Sed nullos cernimus, inquis.
Est ita: gingivas quoniam penetrare videndi
Haud potis est acies. sub iis certo ordine dentes
Nanque latent tecti tenuis velamine carnis,
Ut monstrant teneri dissecta cadavera pupi.
Sunt tamen haud solidi, nisi, ubi penetrare laborant
Gingivam; inferius turgent umore tenaci
More recens natae pennae, quam longior aetas
Siccat, et in rigidum cogit durescere cornu.

Quo tempore emergant, et in conspectum veniant dentes primores.

AT sua cum novies reparavit cornua Phoebe
Circiter, in lucem veniunt, oculosque subintrant
Primorum nunc tantum unus, nunc unus et alter,
Occurruntque illis alii e regione suborti.
Hîc gingiva etenim suctu calefacta frequenti
Et tenuata simul, citius sua claustra resolvit,
Quam, si qua in latebris utrinque intacta remansit.

Dentitioni cur superveniat alvi profluvium.

DUm vero escifragos gingiva emittere clavos
Cogitur; ut foetum matrix, simul augmina sumpsit


page 86, image: s102

Grandior, ingenti fervet correpta dolore,
Saucia vulneribus tot, quot prodire laborant:
Protinus humorum ruit irritata dolore
Proluvies, sanieque putri gingiva madescit,
Sputare ignarus, quam cum deglutiit infans,
Perturbat, tenuique alvum torrente fatigat,
Et tetrum in nares jactat nutricis odorem.
Ut vix convaluit jam natis dentibus aeger,
Dum labris mulget niveo manantia lacte
Ubera, luxurians invadere dente papillas
Audet, et immeritae gemitus extrudere matri,
Tanquam trux aries alimenti praemia solvens.
Illa manu bibulum de pectore vellit [(printer); sic: vellet] alumnum,
Verberaque intentans ac verba minacia fletum
Excitat, et maestis levis insonat aura querelis.
Ast ira offensae non est diuturna parentis.
Victa etenim lacrimis ultro sua pignora placat,
Ereptamque dolet nato, redditque mamillam.
Retrahit ille caput, maternaque munera temnit,
Incertusque diu, mammam velit, anne recuset,
Ad suctum tandem redit exoratus, et irae
Succedit blando concordia mutua gestu.

Quando dentes nascantur reliqui.

NAscuntur dextra laevaque infraque supraque
Paulatim dentes reliqui et praesepia complent.

Quando pueris cadant dentes.

SEd natale solum, cum septima labitur aestas
Viventi puero, vertunt, vacuosque relinquunt


page 87, image: s103

Alveolos, sobole explendos, quae denuo surgat
Sede suâ ejectis quasi successura colonis.
Hanc nisi tempus edax durive injuria casus
E statione suâ dimoôrit, in ultima durat
Tempora: sin fuerit dimota, relinquit inanes
Maxillas, alio nec successore replendas.
Corpore in effeto genitali semine dentes
Namque carent. frustra ergo novi speratur origo,
Sed frangendus erit gingivâ panis inermi.
Sin [(printer); sic: Si] novus exoritur, raro res proxima monstro est.

Genuini quid sint: quoto aetatis anno nasci soleant: cur quibusdam in extrema senectâ proveniant.

SEd, quid in extremae maxillae sede latentes
Praetereo imprudens genuinos, rodere famam
Queîs solet improbitas virtuti inimica bonorum?
Ah genuinorum caecos exhorreo morsus!
Verum ut rosores modo contemplabimur escae.
Extremos igitur claudunt utrinque molares,
Externâ specie quibus assimilantur et usu,
Quandoquidem vere sunt, dicunturque molares.
Diversum si quid, si quod discrimen; in ortu est.
Exacto nono reliqui prorumpere mense
Namque solent, et cum jam septima ferbuit aestas,
Excidere, enascique alii. Vicesimus autem
Circiter e latebris genuinos prolicit annus,
Serius interdum nunquam tamen absque dolore
Et cruciatu aliquo. Cum sex Vesalius aevum
Autumnos supra viginti egisset, in imis
Hos dentes malis gingivam findere sensit,


page 88, image: s104

Et caput exsertum mandendi offerre labori.
Exortos perhibent genuinos esse quibusdam,
Septenos decies cum vita exîsset in annos.
Huic numero denos supper addere plinius audet
Nullo observato duplicis discrimine sexus,
Praevia Aristotelis monumenta fidemque secutus.
Causam huius reddit celebris Falloppius istam:
Annorum hebdomades hominis complectier aevum
Denas, occiduo dum lucem usurpat in orbe.
Ergo septenos decies ubi vixerit annos,
Addere tunc aevo veluti colophona priori,
Ordirique novum, et naturâ imitante prioris
Aevi curriculum ac mores generare novellos
Decrepitis dentes, nunc aevi in limine seri,
Nunc, ultra limen cum septimus exiit annus.

Dentibus exsertis nati.

DEntibus exsertis vitales luminis oras
Sunt quidam ingressi, quos ille Papyrius inter
Censetur, quem Carbonem dixere Quirites.
Illud idem Marco Curio evenisse refertur
Idcirco in patria Dentati nomen adepto.
Hic rapis vescens missum a Samnitibus aurum
Sprevit, et invictum se acie respondit et auro.

In infantibus duae dentium partes, radix et appendix.

SCire etiam decet et memori concredere menti,
Dentes, queîs acuit lactens infantia malas,
Hancque sequens habilis jam voci et gressibus aetas,
Septimus octavo propior dum labitur annus,


page 89, image: s105

Ex geminis leviter concretos partibus esse.
Una est gingivae demersa sub aggere radix:
Gingivae tumulo supereminet altera, fauces
Circumdans niveo, tanquam munimine, vallo.
Ergo, qui tremulos; ergo in statione labantes
Qui puerili aevo radicitus eruit, errat.
Praestiterit dentem radice manente caducum
Forcipe corripere et rupto defringere chondro.
Sic e decidui radice repullulat alter,
Et spatium vacuum defractae appendicis intrat.

Dentes sentiunt, et quâ parte.

NUm vero dentes etiam sentire putandum?
Quis dubitet, nisi cui nunquam peperere dolorem?
Cui doluere semel, sensum non detrahet illis,
Sed distingue tamen. Quota pars contecta rubenti
Gingivâ latitat, sentit tota. Cetera, tali
Tegmine quae caruit nitidoque colore politum
Assimulavit ebur, sensu viduata remansit.
Si pars haec etenim praestaret acumine sensus,
Dentibus haud quisquam duras contriverit escas,
Conflictus juges nemo toleraverit inter
Mandendum, nemo decerpi forcipe dentes
Pertulerit: nemo permiserit aspera limae.
Umentis siccique etiam discrimina nossent,
Nec non perciperent, quid duris mollia distent.
Ast, inquis, calidum gelido discernere possunt,
Obveniant si forte foris. Fieri ista libenter
Concedo, sed tum, cum jam penetravit utrumque
Interius, partemque ferit, cui copia sensus.


page 90, image: s106

Sic unguis per se nil sentit, si tamen ignis
Admoveatur ei, subjectas ignea partes
Vis tangit medium penitus delata per unguem,
Quas ceu nervosas nullus sentire negârit.
Unde autem sensus tantum cepêre vigorem
Gingivae tecti rutilo velamine dentes?
Extremas per radices nervosa propago
Ingreditur, penitusque imae implantata cavernae
Has apportat opes, ut parva arteria vitam,
Atque utriusque comes dat eis sua pabula vena.
Dentibus ergo datum sentire ex ossibus unis.

Dentes perpetuo crescunt,

INsuper afflictos natura benigna beavit
Insigne ob meritum speciali munere dentes.
Officii memores solidas concursibus escas
Dum crebris minuunt, clam comminuuntur et ipsi.
Ergo, ut dentigeni [(printer); sic: dentigens] per mutua vulnera fratres
Sese conficerent, nisi detrimenta perennes
Indulsisset eis pensare accepta prauctus.
At vero augeri semperque excrescere dentes
Perspicuum est oculis, si forte evellitur unus,
Oppositus vacuum evulsi replere laborat
Alveolum, sociosque super sese altior effert
Legitimus quasi defuncti successor et haeres.

Oslitterae u imaginem referens.

LInguae suppositum est os in imo gutturis Isthmo
Tenue, cui quondam falcatum nomina fecit

[Gap desc: greek text]
, Graece scribentis dextra minore
Quod pinxit specie, tenerae quasi cornua lunae.


page 91, image: s107

Tale
[Gap desc: greek text]
enim similat: verum id sit, oportet,
Duplex, et, ramos sustollat in alta quaternos.
Lata basis linguam fulcit, quâ guttura parte
Respicit; hinc se mox in bis duo cornua findit,
Annexum per quae cranii processibus haeret.
His dispar modus est. Sunt corpora longa duobus:
Curta duobus item, multoque angustius illi,
Quam pro re, posuit nomen studiosa vetustas.
Ossibus undenis os enim compaginat unum.
Qui sui forme vocant, homines sunt naris obesae,
Nec linguae ignari callent idioma Pelasgae.

Spina dorsi.

LOnga cavum cranii series ex ossibus orbem
Ordine compositis, ceu firma, columna decenti
Sustinet. hanc dorsi spinam dixere Latini.
Ipsa a vertendo vertebras ossa vocârunt.

Cur spina dorsi ex pluribus ossibus sit facta.

OSse etenim si spina uno conflata fuisset,
Apta quidem fulcire caput, corpusque tenere
Erectum foret, at dorsum curvare negaret,
Et nunc in dextram, nunc laevam impellere partem.
Tardigradae spinam testudinis aspice, et illam
Partem, praedurae tegitur quae fornice testae,
Uno continuo, longoque tueberis osse
Produci; collum vice versâ et acumina caudae
Ossibus e multis coalescere nanque moveri
Hae debent. semper remanere immobilis illa.
Nec non, gibbosi quod habent inflexile dorsum.
Vertebras solide nexas sub gibbere condunt.


page 92, image: s108

Vertebrae cervicis sunt septem: thoracis duodecim: lumborum quinque: ossis sacri sex: coccygia quatuor.

VErtebris cervix tot surgit, quot vaga caelum
Sidera contorquet primo contraria caelo,
Bellatrix habuit quot Roma cacumina, victi
Dum caput orbis erat, nondumque experta ruinam.
Proximus huic thorax distinctis partibus aequat
Signorum numerum, per quae Titania proles
Dirigit armatas radianti luce quadrigas.
Quotque tenent caeli templum versatile Zonae,
Tot versatilia in lumbis Deus ossa locavit.
Jugi Atlantiades numera splendore coruscas
Extremo in Tauro (nam rara est una videri)
Atque Sacri partes actutum noveris ossis,
Sic tamen unitas, sic lenti glutine chondri
Inter se nexas, ut earum nulla seorsim
Sit flecti huc, illuc habilis, vel idonea verti:
Nullo igitur dici vertebrae jure merentur,
Sed sine re nomen, speciem sine munere gestant,
Osque Sacrum vere vis nominis arguit unum.
Lata superficies huic est concessa, modusque
Maior quam reliquis vertebris, ut basis instar
Gestaret superas partes, et quicquid adhaeret.
Hinc illud, Sacro quanto mage ab osse recedunt
Vertebrae, tanto mage quod tenuantur, ad illam
Usque, altam cerebri quae proxima sustinet arcem.
Coccygia os superest appendix caudaque Sacri
Ossis, id ossiculis rerum tot condidit autor,
Quot sol temporibus volucrem discriminat annum,


page 93, image: s109

Haec sua compages quoque reddit inepta moveri,
Vertebrasque vetat dici, licet annuat usus.
Sunt autem natium posicâ abscondita valle.
Cunctaque quo redigam certae in compendia summae,
Efficiunt spinam ter dena et quatuor ossa.

Processus vertebrarum transversi, interior item et exteriores.

PRocessus dextrâ laevâque intusque forisque
Vertebrae emittunt, si demas coccygia ossa.
Haec etenim plano nullos de corpore promunt.
Prima foris etiam tali munimine cassa est.
At vero, primae quae proxima, porrigit intro
Praelongum, vulgo qui dens ab imagine dictus:
Hippocrati sed dens ea vertebra tota vocatur.
Forte harum auxilio calvaria fertur in orbem,
Et dens, introrsum qui vergit, sustinet ante
Grandis onus capitis, vasto ne pondere pressa
Attingant medium menti fastigia pectus.
Transversi nullis excepto coccyge desunt.
Quos alio medici laterales nomine dicunt.
Exteriorum alii nituntur limite sursum
Obliquo: occurrunt alii tenduntque deorsum:
Dorso omnes fragili vires ac robora praestant.
Vasa etiam quaedam securo tramite ducunt,
Sunt, costae quibus incumbunt, certosque lacertos
Per firmas fibras natura annexuit illis.

Vertebrarum inter se cohaerentia.

AT tot vertebrae quânam ratione cohaerent, in illam?
Dum modo in hanc partem, modo convertuntur


page 94, image: s110

Constrictae vinclis sunt primum fortibus: hisce
Membrana accedit [(printer); sic: accidit]
[Gap desc: greek text]
. insuper adde
Processus illos, qui spinam extrinsecus armant
(Unde et nomen habet) junge et totius amictum
Corporis. Incrustata autem divortia chondro
Sunt ideo, ut facilem pariat res lubrica motum.
Haec de mobilibus vertebris dicta putato.
Chondrus enim reliquas solide ferruminat, atque
Efficit indociles, ut diximus ante, moveri.

Cavitas medullam spinae dorsi continens.

OSsa haec in medio pertusa foramine grandi
Inque vicem connexa sibi ac surgentia in altum
Speluncam efficiunt, quâ spinae lactea condit
In longum extensi colubri se more medulla:
Atque haec a duro cranii quo longius orbe
Excurrit, magis hoc gracilescit, donec acutum
Desinat in conum. Quare ipsa foramina quo sunt
Alta magis; magis hoc sunt ampla: locoque vicissim
Ut quodque inferiore situm est, hoc se magis arctat,
Tota caverna Sacro donec vanescat in osso.
Non tamen haec illa est, alitur quâ spina, medulla,
Cujus nil nisi nomen habet. pinguedine prorsus
Namque caret, cerebrique macrui est macilenta propago.
At pinguem exiguis servat sinuosa cavernis
Ossibus in penitis, et ab hâc alimenta capessit.

Triginta nervorum paria ex spinâ dorsi prodeuntia.

QUaelibet has praeter dextrâ laevâque foratur
Vertebra, postremas sed in ordine deme quaternas.
Per spinam nanque in longum producta medulla


page 95, image: s111

Nervorum paria emittit ter dena, movendis
Quae Deus huc illuc fabricavit idonea membris.
Exitus his datus est per dicta foramina nervis.

Venae et arteriae, quibus viis spinam eiusque medullam accedant.

HEpatis et cordis contra ingrediuntur iisdem
Vasa viis, spinaeque ferunt vitamque cibumque,
Et, quam spina suo gremio est complexa, medullae.
Sic natura sagax rem pluribus usibus unam
Aptat more suo, semperque superflua vitat.

Sternum, et cartilago mucronata sive ensiformis.

BIs sex thoracis vertebras pectore sternum
Spectat in adverso. digitis quod tangere promptum est
Admotis, ubi longa magis, quam lata deorsum
Praecipitat se durities et cuspide molli
(Nam non osse, merâ sed cartilagine, constat)
Finitur, nomen cui mucro ensisque dedere.

Compositio sterni.

STernum annis teneris ex quinis ossibus apte
Confit adunatis, et cartilaginis inter-
Ventu concretis, quam sensim oblitterat aetas,
Et facit, e multis coalescat ut ossibus unum.
Huic crassum non est corpus, sed tenue porisque
Interius mollis fungi de more refertum.

Figura sterni et eius usus.

QUae sterno sit forma, rogas? antiquitus, inquam,
Qualis erat gladii capulo si forte videre
Contigit arma tibi, et veterum gestamina patrum,


page 96, image: s112

Culminis in medio cornutae more cavatum
Est Lunae, panditque viam, quâ se aspera pronam
Demittat subiens pulmonum arteria folles.
At dextrâ et laevâ sursum duo cornua tollit
Parvorum hospitio sinuum praebentia utrique
Immotam sedem jugulo, stabilemque quietem.
Quin et, quot sternum tangunt appendice costae
Cartillagineâ, sinibus tot utrinque cavatur,
Attamen exiguis, et costas excipit illis.

Costae utrinque sunt 12, in universum 24. Sunt duplices, legitimae sive perfectae, et spuriae sive imperfectae.

QUot lucem et tenebras Phoebus determinat horis,
Tot dorsum sternumque inter Deus ordine costas
Disposuit duplici, et curvos sinuavit in arcus,
Aulai cordis cingant ut concava ritu
Curvarum trabium, spatiumque utrimque relinquant
Pulmoni, alternis ubi se distendere vento
Emissoque iterum vacuus subsidere possit.

Costae legitimae sive perfectae sunt 14.

BIs septem, spinae totidem de cratibus, ortae
Utrimque [(printer); sic: Utrique] anterius sterni confinia tangunt
Atque hâc perfectae dici ratione merentur.
Cartilago tamen non pauca intervenit, et se
Costasque sternumque inter ceu mollior infert,
Ne rigor inflandis in pectore follibus obsit.
Hanc quoniam longaeva dies convertit in ossa
Cedere dura, senes tremuli vescuntur anhelis,
Duritie faciente moram, pulmonibus aurâ.


page 97, image: s113

Possem alias huius vitii quoque reddere caussas.
Sed malo, pro me reddant, qui noscere morbos
Cum causis docuere suis, et ferre medelam
Nunc nolo extra oleas, nolo extra septa vagari.

Costae spuriae sive imperfectae sunt 10.

DEnae imperfectae totidem de cratibus ortae
Deficiunt citius, quam sterni limina tangant,
Et quo quaeque magis sterni regione remota est,
Hoc minor evadit. Spurias has dicere mos est,
Legitimas illas.

An viri, unâ costâ pauciores habeant, quam feminae.

Obsedit opinio mentes
Quorundam emunctae naris, quos jure virorum
Doctorum associes numero, si cetera penses,
Femina quod maribus costâ communiter unâ
Plus habeat. Nam sopito quid dempsit Adamo
Conditor humani generis de pectore costam,
Ex quâ consortis corpus formaverit Evae:
Haec ut defuerit reliquum per tempus Adamo:
Sic eâdem dicunt genus omne carere virorum.
Parce adhibere fidem, si qui tibi talia narrant.
Intende in ferro patefacta cadavera visum,
Atque parem numerum costarum sexu in utroque
Plerunque invenies. aliud si forte videbis,
Id quasi rara avis est, nigroque simillima cygno.

Scapulae duae: in utroque latere una.

IMpositas summis scapulas tibi terga videndas
Praebebunt costis, quibus indita forma trigoni


page 98, image: s114

Scuti, quod laterum dispar mensura coercet.
Iisdem scutorum rerum faber indidit usum.
Quoque magis firmae fierent, munivit utramque
Processu longo, qui spina jugumque vocatur,
E radice humili qui in clivum molliter altum
Tollitur, et sese praerupto culmine finit.
Alter a tutatur dextrum latus, altera laevum;
Utraque se obiciens non visos excipit ictus,
Et robur costis et propugnacula confert.
Quoque illis valeant incumbere pressius ambae,
Sunt tumidae gibbaeque foris, intusque cavatae.
Nobiliore tamen quoque munere perfunguntur.
Nam firmant humeros, stabilique in sede moveri
Ut possint, faciunt: idcirco exsculpsit utrâque
In scapulâ natura sinus, humerisque dicavit,
Et vitrei inspersit tectoria laevia chondri.
Quo vero propriis stabiles in sedibus essent,
Immotosque sinus humeris praestare movendis
Possent, firmantur jugulis et carne ligantur
Musculeâ costis, quas enumeravimus ante.

Claviculae duae, in utroque latere una.

Ad jugulos nunc ordo jubet transire [(editor); sic: tranisre] Camenas,
Claviculas alio quos dicere nomine mos est.
Claviculas sterni fastigia summa bicornis
Sustentant medio sub gutture; tramite curvo
Exinde ad scapulas quae parte ab utraque feruntur.
Inque harum spinis descriptis ante quiescunt.
Corpore sunt longo et leni curvamine flexo
In diversa tamen, formamque imitantia Sigma
Ausonii, calamo quod duxit scribere docta


page 99, image: s115

In longum, atque locis curvavit dextra duobus.
Scilicet in superam cerebri tendentibus arcem
Ut cedant vasis, nec iter facientibus obstent.
Officium est scapulas firmare et reddere fixas,
Ne, si ipsae titubent, titubantia brachia reddant.

Brachia duo: in utroque latere unum, et utriusque tres partes.

Brachia de scapulis quasi dependere videntur,
Quorum tres partes, humerus cubitusque manusque.

Humerus in utroque brachio unus.

OS natura humeri longum, tenue, atque rotundum
Finxit cum simili in longum latumque cavernâ,
Quâ sibi decretae custodit pingue medullae.
Qua scapulae inseritur sinui, caput obtinet orbis
Tornatum in speciem, quod cartilagine multâ
Incrustatum eboris splendet de more politi.
Qua vero cubitum contingit, eique cohaeret,
Prorsus inaequale est et tubera vallibus inter-
Mixta tenet, laevi pariter quae lubrica chondro
Excipiunt cubitum, et simul excipiuntur ab illo.

Cubitus in utroque brachio unus. Duobus uterque ossibus constat, radio et ulnâ.

OSsibus e binis cubitus componitur, ulnâ
Et radio, quae longa ambo, modiceque rotunda
Ex humero ad carpum procul exporrecta trahuntur.
Contigua extremis, medio disjuncta, sed ambo
Firmo ibi consociat membranae copula nexu.
Longior ulna tamen radio est, armataque acuto
Processu, qui, dum cubitus curvatur, in ipso


page 100, image: s116

Eminet articulo, et percussus sentit atutum.
Ringitur os, subiti gemitus e pectore surgunt,
Connivent oculi et lacrimis turbantur obortis,
Succurritque manus parti non laesa dolenti.
Prominet et radius, qua sunt confinia carpi
Cum cubito, fulcitque manum fundaminis instar.

Manus in utroque brachio una. Tribus utraque constat partibus: Carpo, metacarpio et digitis.

Continent haec carpum,
[Gap desc: greek text]
et digitorum
Concinnam seriem.

Carpus constat octo ossibus.

Carpum bis quatuor ossa
Efformant chondro ceu glutine vincta tenaci,
Ut totum credas unum os componere carpum.
Sunt brevia. et vanus labor est, describere quânam
Singula sint specie. speciem vicinia fingit
Cuique suam: parvoque licet sint corpore cuncta,
Haud tamen aequalis modus est, mensuraque cunctis.
Auxilio carpi manuum se machina versat,
Et, quo fert animus, flectit. torquetur in orbem
Cum radio, quî cum rapitur quoque carpus in orbem
Circa ulnam, ignaram tali se vertere motu.
Sic Perdix uno duo ferrea brachia nodo
Junxit, ut aequali spatio distantibus illis
Altera pars staret, pars sculperet altera circum.
Ille idem ambeso spinas in pisce notatas
Traxit in exemplum, ferroque incîdit acutos
Lamellae dentes, limaeque est redditus autor.
Hanc laudem sollers invidit avunculus illi


page 101, image: s117

Alarum nondum profugus Minoide terrâ
Remigio, nondum spectator in aequore nati
Pennarum, et sacrâ dejecit ab aede Minervae
Praecipitem, simulans lapsum. miserata ruentem
Quae favet ingeniis, excepit Pallas, avemque,
Orbo insultantem commissa ob crimina patri,
Fecit, quae perdix nostro quoque dicitur aevo,
Et decor at mensas epulis admixta potentum.

Metacarpium constat quinque ossibus.

QUot manus expandit digitos,
[Gap desc: greek text]
ossa
Finitimum carpo tot habet, ceu quinque columnis
Tenuibus in medio, crassis infraque supraque,
Attamen exiguis et parvo in corpore longis,
Surgeret, octuplicis nixum fundamine carpi.
Contigua haec imâ sunt parte exordia propter,
Inde minutatim spatium digressa relinquunt
Inter se modicum, digitos subeuntia donec
Articulum chondro pariant utrinque nitentem.
Munia sunt horum digitos fulcire, manumque
Duritie solidare aliquâ, ne flaccida et omni
In se parte cadens operum sit idonea nulli,
Quotidie varius, vitae quae flagitat usus.

Digiti in utraque manu sunt quinque: pollex, index, medius, auricularis et minimus; horumque quilibet tribus constat ossibus, excepto pollice, qui constat duobus.

QUinque manum digitos armare utranque vel Indis
Notum erat occiduae rudibus cultoribus orae.
Hi namque indocti verbis numerare notisque
Erectâ numerare manu digitisque solebant.


page 102, image: s118

Primus in his pollex, adstat cui proximus index.
Hunc sequitur medius, medium auricularis et illum
Nomine reque ipsâ minimus. tria quilibet horum
In se comprêndit, si primum dempseris, ossa.
Hic etenim gemino tantum componitur osse.
Sitque licet brevior collegis omnibus unus,
Attamen excedit collegas viribus unus,
Junctaque crassities brevitatis damna rependit.
Ergo illi ex vero sua dat pollentia nomen.
Cetera inaequalis turba est. caput altius effert
Prae reliquis medius. paulatim parte ab utrâque
Decrescunt reliqui. Calamis sic consita surgunt
Organa disparibus, templumque sonoribus implent.
Ignitaeque solent ut fabri pondera massae
Forcipe, ne digitos urat, prênsare bidenti:
Sic aliquid prênsura manus, cum pollice jungit
Quemlibet e digitis, et forcipis exit imago.

Coxendices duae: utraque tres habet partes, os ilium, os, quod proprie dicitur coxendix, et os pubis.

HInc atque hinc ossi Sacro coxendicis ossa
Sunt adnata adeo, vix ut confinia cernas.
Haec dilatavit mireque capacia fecit
Praecipue nuribus natura, et ventre sub imo
Expandit, quasi praegravibus, quae continet intus,
Ponderibus solidum voluisset sternere fundum.
Concavitas ea nunc pelvis, nunc sella vocatur.
Si quaeras, cur femineo spatiosior haec sit,
Quam marium generi, quaesiti en accipe causam.
Scilicet ut spatium detur genitricis in alvo


page 103, image: s119

Foetui adhuc tenero, dum factus grandior antri
Angusti impatiens amplum prorumpat in orbem.
In puero ternis ex ossibus utraque coxa
Compacta est, quae longa dies permutat in unum.
Gluten enim, quo juncta simul distinctaque profert
Prima aetas, aboletur iis, quos grandius aevum
Excipit et tacito gressu ventura senectus.
Tunc quoque, cum junctura omnis deleta per annos,
Nomina adhuc stabili discrimine partibus insunt.
Illi, quae lumbis vicinior, ilia nomen
Juncta ossi faciunt. coxendix illa vocatur,
Cui femur inseritur. Quae pubem tangit et inguen,
A pube ex aequo sibi sumpsit et inguine nomen.
Inter utramque patet spatium mediocriter amplum.
Exitus hâc rebus, stimulant quae pondere ventrem.

Inguinis ossa in partu dehiscunt.

HAc datur egressus cedenti matris ab alvo
Proli; sed, quoniam modo dicti claustra meatus
Non sunt ampla satis, vi pectinis ossa dehiscunt
Disrupto chondro; portaeque angusta relaxant.
Nam velut in tergo sacrum os coxendicis ossa
Conjungit medium: sic lenti glutine chondri
Anterius coeunt, ubi nomen ab inguine sumunt.
Copia sed chondri muliebri in pectine maior
Crassitiesque minor. secus est in ventre virili.
Coccygia ossa putat partu retrusa Columbus
Cedere, et amplificare vias, dum nascitur infans.
Sed verum prius esse fidem res astruit ipsa.
Nanque puerperii modo cum defuncta labore
Et vitâ defuncta simul, dissecta jaceret


page 104, image: s120

Femina: quae dixi, clare divortia visu
Appositisque etiam digitis percepta fuerunt,
Coccygia osse suâ tunc in statione manente.
Auxilio Felix opus esse Platerus utroque
Contendit, solvique inguen, semperque reflecti
Coccygia, deque viâ nascenti cedere pupo.
Est quoque, qui coxae tunc hiscere tradidit ossa.

Utraque coxa perforata est.

UTraque magno etiam pertusa foramine coxa
Inferius vasis, quae crura utrinque petessunt,
Pandit iter laxum, postquam diducta fuere
In geminos grandis trunci de caudice ramos:
Sanguineos sive adducant ex hepate rivos
Cruribus exhaustis, vitalis sive caloris
Assidue assiduas repleant e corde lacunas:
Sive facultatem tangendi, seque movendi
Illis e cerebro portent, spinaeque medullâ.

Sinus coxae sive pyxis.

INsuper in coxâ sinus est exsculptus utrâque,
Cui nomen pyxis. levore hunc oblinit intus
Osteocolla suo. capiti natura sacravit
Praelongi femoris, simili quod cortice circum
Obduxit, motusque moras hac arte removit.

Ligamentum peculiariter articulum coxendicis et femoris roborans.

ARticulusque hinc emergens quo firmior esset,
Robusto prudens interna ligamine vinxit,
Hunc solum articulum tanto dignata favore.
Asperat hoc, quicquid contingit utrinque ligamen,


page 105, image: s121

Sive caput femoris spectes, seu pyxida coxae.
Non haesisset enim, si laevia tota fuissent.

Crura duo in utroque latere unum, et utriusque quatuor partes: femur, tibia, patella, et pes.

PRotinus incipiunt duo sub coxendice crura.
His superimposita est erecti cetera moles
Corporis, ut fulcris sic sustentantibus ipsam,
Ut quoque transportent alternis gressibus acta
Mentis ad arbitrium et jussus, quocumque necesse est.
Partibus eximiis tribus haec natura coaptat.
Est primae femori nomen: cui tibia deinde
Proxima succedit. pes est pars ultima cruris.
Atque istis quartam potes adnumerare patellam.
Coxendix scapulae respondet. brachia crura
Assimilant, humerum femur, ulnam tibia, partem
Ipsa sui cum significat. nanque aemula tota
Totius est cubiti. radio bene fibula quadrat,
Amnibusque pedum non est aliena figura.
Brachia parte carent, cui sit similanda patella.
Sed, quod in articuli genuum compage redundat,
Deficit in tarso, et sic brachia cruribus aequat.

Femur in utroque crure unum.

OSsa femur pueris effingunt bina pusillis
Lento interfusi connexa ligamine chondri.
Hunc solidat fugiens alis pernicibus aetas,
Ut solet, et geminis ex ossibus efficit unum.
Non occurrit eo totâ procerius ullum
Corporis in fabricâ, teretem et licet usque figuram,
Rectamque affectet, tamen haud ex parte rotundum


page 106, image: s122

Omni, nec rectum est. nam, qua coxendicis ossi
Proximat, in tantum curvatur, ut angulus inde
Exeat obtusus (fuit hîc junctura duorum)
Post curvaturam fastigia summa rotundum
In caput excurrunt. id cum coxendice junctum,
Efficit articulum descriptum plenius, esset
Cum supra duplici mihi de coxendice sermo.
Attamen in reliquo quoque sunt curvamina ductu,
Sed modica, et gemini processus intus et extra;
Flexus ubi genuum est, sese in duo tubera findit
Extremum os femoris, valle inter utrumque relictâ.
Haec ingressa sinus, quos tibia praebet in alto,
Articulum genuum, quo non est notior alter,
Constituunt, versâque replet vice tibia vallem.
Laevis et hunc poliunt tectoria candida chondri
Articulum, redduntque agilem facilemque moveri.

Tibia in utroque crure una. Duobus utraque constat ossibus, tibiâ proprie dictâ et fibulâ.

TIbia succedit femori, composta duobus
Ossibus haud parvis. ex his sibi vendicat unum
Nomina totius, proprie quod tibia dicta est.
Alterius vero consuetum est fibula nomen.
Tibia sub femoris mox osse exordia sumit:
Hinc se praecipit at declivi tramite deorsum
Interiora tenens, taloque innixa quiescit,
Atque in malleolum protuberat interiorem.
Fibula sed paulo socio depressior osse
Os femoris tetigisse cavet, sed non procul illo
Incipit exterius sub tubere comparis ossis,


page 107, image: s123

Qua femur attingit, parvaeque excepta cavernae
Hospitio, capite inserto se agglutinat illi.
Nam quo finitimis se tibia partibus aptet,
In medio tenuis, supra turgescit et infra,
Utrobique sinus pandens. mox fibula recta
Descendit juxta sociam, nec desinit ante
Quam superatâ illâ talo jungatur et ipsa:
Nempe ubi malleolum finitur in exteriorem.
Tibia sit quamvis medio tenuissima, si quis
Conferat extremis; tamen est, quam fibula consors,
Crassior et curvata magis, qua proxima talo.
At parili in longum certant se extendere ductu,
Haec licet inferius superet, sublimius illa.
Neve illis desint sua nutrimenta, cavantur,
Inque suâ pinguem retinent cavitate medullam
Ceu locuplete penu. supraque infraque vicissim
Se tangunt ambae, medio tetigisse recusant.

Patella in utroque crure una.

TIbiae, ubi tangit femur, est objecta patella
Anterius ceu praesidium columenque labantis
Articuli, sine quo retro suffraginis instar
Vergeret, et luxare genu proclive fuisset.
Nunc obiex solidae vetat ista pericla patellae.
Lata superficiem totam, modiceque rotunda
Eminet in medio, circum tenuatur et intus
Cartillagineâ se lubricat obsita crusta,
Difficilem articulo neres daret aspera motum.
Nonnulli dixere molam. vox utraque in usu est.


page 108, image: s124

Pes in utroque crure unus. Tribus uterque constat partib. tarso, pedio et digitis.

COncinnare manum tres partes diximus ante,
Haud diversa pedum ratio est. nam partibus illi
Ex totidem fiunt. Quorum sunt nomina, tarsus
Et pedium et digiti. Tarsum respondere carpo
Quis non perspiciat? pedium et metacarpion inter
Cernitur insignis quoque convenientia, pulchre
Concordant etiam digiti manuumque pedumque.

Tarsus septem constat ossibus.

COrporis humani cum tarsum conderet autor,
Ossa coassavit septena, arctisque revinxit
Inter se nodis. sunt nomina certa quaternis.
Ordine enim primum talus, calcisque secundum
Dicitur os: sequitur, quod naviculare vocatur,
Quodque cubi a specie cubiformis nomen adoptat.
Cetera nominibus non est dignata vetustas.
Vincta ligaminibus cum talo tibia firmis
Efficit articulum, quem parte ab utrâque tuentur
Malleoli, prohibentque suâ statione moveri.

Pedium constat quinque ossibus.

NUnc memoranda venit pedii mihi fabrica tarso
Contigui, quod constituunt quinque ossa rotunda
Et longa, exiguae molis tamen, ordine tali,
Ut juxta sese spatio dispôsta pusillo,
Ossibus a tarsi cum sunt primoribus orta,
Usque pedum ad digitos obliquo tramite tendant.
Officium est solidare pedes, praestareque fixam
Mobilibus digitis sedem, ne forte labascant,
Dum se alio atque alio coguntur flectere motu.


page 109, image: s125

Digiti in utroque pede sunt quinque, qui totidem constant ossibus, quot digiti manuum.

QUot natura manum digitis instruxit utramque,
Non minus aequa pedi totidem concessit utrique,
Et totidem articulos digitis. discrimen in hoc est,
Ossa, pedum digiti quod habent breviora quaterni,
Quam manuum: unius contra sunt pollicis ossa
In pede, quam manibus, maiori praedita mole.
Nec non et positu pollex a pollice differt.
In pede enim recto se tendit limite juxta
Consortes, totumque illis se accommodat, ire
Seu placeat, seu stare homini. consortibus adstat
Oblique in manibus, seque officiosus ad omne
Aptat opus, retinere aliquid seu mittere [(editor); sic: mitteere] malint.

Historia de Thoma Schwaickero Halensi sine brachiis nato.

NAturae tamen hunc verterunt fata tenorem,
Thomam Schwaikerum dum dias lucis in oras
Produxere humero, cubito manibusque carentem.
Audiit hunc primis pandentem fletibus ora
Suevia, ubi imbutas acri salsugine lymphas
Mulciberis fervore coquit. volat unda vaporem
In tenuem resoluta, levesque evadit in auras,
In siccoque salis mansere coagula aheno,
Urbi nomen Hala est celebri per Teutonis oras
Et sale, et Imperio permissis ante duellis,
Atque bono inprimis vicino. nam quis Erasmum
Non novit Neustetterum praenobile sidus
Francorum, et Comberga tuum, reverenda, Decanum,


page 110, image: s126

Si modo sospes adhuc superest et vescitur auris?
Cujus ego tectis successi iunior hospes,
Expertusque viri sum largam in munera dextram,
Sensissemque magis, nisi mens mihi pigra fuisset
Oblatum acceptare bonum. promiserat ultro
Nam mihi gratuitos regna extera visere sumptus
Obstricto officii nulla compage futuri,
Pectore quod grato recolo recolamque perenne
Mente voluntatem dandi pro munere pensans.
Huius Halam ut veni Schwaikerum visere jussu.
Qui tunc sub tectis cum fratre habitabat iisdem,
Pinsere cui victus Cererem et divendere pistam;
Limina trans gresso fit protinus obvius ipse,
Protenditque pedem (dextrae pes munus obibat)
Utque erat humanus, me voce salutat amicâ.
Jungo pedi dextram porrecto, et reddo salutem.
Parte domus superâ nato conclave parârat
Grandaevus pater, huc per scalam ascendimus ambo.
Ut ventum in conclave, mihi considere sellâ
Praecipit in stratâ: mensâ ipseresêdit in altâ
Sartorum ritu, genua ut prope tangeret ore.
Quae longo postquam spatio diducta fuere,
Arripuit laevo pede pennam, scalpraque dextro
Et secuit calamum, et scripturae reddidit aptum:
Chartam etiam sumpsit varioque emblemate pinxit,
Diversos mirâ conjungens arte colores.
In medio spatium, vacuum quod manserat, explet
Versibus et rhythmis, sua queîs incommoda deflet,
Aerumnaeque suae solacia subicit illis,
Teutonicas Latiasque notas pede pingere doctus.


page 111, image: s127

Post haec prolatis est alea jacta fritillis,
Et pede collusor partes jacientis obibat.
Ferri etiam curat fragrantia munera Bacchi,
Invergitque suo tollens pede pocula vitro.
Porrexitque pede, et mihi praebuit inde bibendum.
Ipse notae primae testis, quae lumine vidi,
Narravi, vidêre alii non dissona ab illis.
Sic gravis ira Dei plectens delicta parentum
Quandoque infligit natorum verbera tergo.
Hîc tamen in mediis effulsit gratia flagris,
Et miti accensas aspergine leniit iras.

Ossa sesamina.

OSsa pusilla mihi paucis describere restat
Nomine nota magis, quam re, queîs sesama nomen
Fecerunt, quorum pransurus decolor Indus
Expresso condire solet sua fercula pingui.
Namque repraesentant externâ ea grana figurâ,
Haec latuere diu, multisque incognita saeculis
Manserunt, donec Vesalius arte secandi
Eximius, rimans maiori indagine musculos,
Egesta e tenebris docuit spectare minores,
Nomine quae solo satis est tetigisse Galeno.
Ossicula haec autem quamvis sint parva, porosa
Sunt tamen interius, pinguique referta medullâ.
Haud etiam modus aut mensura est omnibus una,
Et numero variant: plerumque licebit in unâ
Cernere dena manu: saepe et duodena: venitur
Quandoque ulterius. numero pes gaudet eodem,
Insuper et poplites illis stipantur utrinque


page 112, image: s128

Deusu ossium sesaminorum,

QUae vero articulis, quibus adsunt, commoda praestent,
Ut verum ingenue fatear, res ardua dictu est.
Est; qui tendinibus, quorum demersa videntur
Principiis ante articulos, putat addere robur
Et stabiles sedes: quodque haec sententia vero
Congruat, ista fidem faciunt. ubi cernitur unus
Tendo, unum ossiculum, sub binis bina videbis.
Atque hoc felici debetur dogma Platero,
Indicii qui nolo sui fraudetur honore.
Nonnulli vacuas credunt replere lacunas.
Indupedire putant etiam, cum flexilis intro
Curvatur digitus, ne tunc emergat acutus
Angulus. At ratio haec ratione carere videtur.
Quo magis incurvatur enim, maiore prehendit
Vi digitus, retinetque etiam, quaecumque prehendit.
Ipse Deus novit manuum figmenta suarum
Plene, nos miseri causas venamur opertas,
Haud tamen eruimus semper: quin lumine hiulco
Cernimus, et quasi per transennam abscondita rerum,
Quaeque haud perspicimus, nos perspexisse putamus.

Superstitiosa de ossibus sesaminis opinio.

REm quam ridiculam, quamque aratione remotam
Vana superstitio quorundam credere adegit
Deliros animos ignaraque pectora veri.
Quamlibet usurpent nomen titulosque Magorum!
Scilicet ossiculum quoddam vegrande, rotundum
Grandius haud piso, durum, minimeque porosum,
Quod nec flamma vorax, nec vis umentis aquai,


page 113, image: s129

Nec vermes valeant, nec edax violare vetustas,
Corporis in sceleto reperiri et seminis instar
Esse, novos hominis valeat quod sumere vultus,
In sua cum reliquae partes elementa reversae
Antiquae exuerint penitus vestigia formae.
Illorum e numero putat haec Vesalius esse,
Quae modo depinxi. Non priscis ergo fuisse
Ignorata viris, nec primum his cognita saeculis.


page 114, image: s130

OTII MARPURGENSIS LIBER TERTIUS. Qui est DE ORGANIS NUTRITIONIS. Corporis humani, demptis brachiis et cruribus intres ventres sive cavitates insigniores partitio, quorum infimus organa naturalia complectitur circumdata a peritonaeo, quod Celsus abdomen appellat.

COrporis e trunco si brachia cruraque demas,
Tres remanent ventres: medius supremus, et imus.
Imus habet, medici quae natur alia dicunt,
Organa, et ambîtus laxo comprênditur utre,
A
[Gap desc: greek text]
nomen cui Graecia fecit,
Imi quod ventris se circum viscera tendat,
Complexu comprensa suo cingensque fovensque
Deque suo donans concinnâ singula veste.
Quod genus est stomachus, iecur et splen aemulus eius,
Et gemini renes, et follis bilis amarae,
Urinaeque lagena acris, curvique canales
Intestinorum testesque uterique recessus.
Abdomen Celsus vocitat, sed significatu
Priscis insolito, et vocis jus stringit in arctum.


page 115, image: s131

Substantia peritonaei.

MEmbrana est tenuis, sed firma et ductilis omnes
In partes, ubi dura illi minus ossa resistunt,
Corporis ut plenâ dapibus potuque culinâ,
Aut utero gravido sua texta expandere possit,
Et justum admissis spatium concedere rebus.

Organa naturalia, partim nutritioni partim generationi esse destinata.

ERgo imus venter naturae inservit, eumque
Membra tenent hominis geniti vel alentia corpus
Vel generando homini, qui non fuit ante, dicata.
Haec mortale genus servant, prohibentque perire:
Illa individuis prosunt a morte tuendis,
Vivendi spatium vitae dum prorogat autor.

Nutritionem duabus de causis esse necessariam: quarum altera est caloris innati humidum radicale continenter absumentis voracitas, altera corporis in annum 25. usque incrementum. Nam et humidum radicale perpetuâ per cibum et potum instauratione indiget et incrementum sine iisdem fieri nequit.

AT, cur nutriri sit corpora nostra necesse,
Tum, quibus id rebus: quâ lege atque ordine fiat:
Et per quas partes, paulo tibi planius edam.
Quam peregrinantum ritu telluris in orbe
Ducimus, in miti consistit vita, calore
Illoque exoriente oritur, duranteque durat,
Languida languente est, extincto exstinguitur ipsa.
Sicut enim siccis fervent incendia lignis,
Stramineque et flavis pingui cum Pallade ceris,
Et pice Naryciâ, et, lumborum appendice, sebo.


page 116, image: s132

Materiâque aliâ, quaecumque obnoxia flammae est:
Nativo humiditas pinguis sic esca calori
Inde usque a puero est, et eum conservat alitque,
Quam radicalem medici cognomine dicunt.
Et, quoniam vis est nativi tanta caloris,
Ut famis impatiens semper nova pabula quaerat,
Humiditas innat a brevi tabesceret omnis,
Tabescensque suo dispendia ferret alumno;
Nî, quantum umoris consumeret ille, vicissim
Tantum cum liquido Cerealia munera Baccho
Sufficerent triplicem sortita in corpore formam.
Praeterea quoniam crescentia corpora quaqua
Se versum extendunt utero incipientia in ipso,
Nec prius augmenti potiuntur culmine summo,
Quinque sui augescens quam lustra impleverit aevi:
Materiam quoque crescendo desiderat aptam,
Ad culmen qui tendit adhuc aetatis adultae:
Nempe alimenta modis mutata in corpore certis.

Mirabiles nutriendi modi.

ESt, hominem vivum qui mirâ nutriat arte,
Non ori immissis epulis, in ventreque coctis,
Ut mos fert hominum: verum per crura pedesque
Plantae instar, fixaeque solo radicibus herbae.
Credulus ergo pedes tellure operire recenti
Hoc doctore novo suadente jubetur alumnus,
Sic veluti vescos, qui suppeditentur abunde
Ex feto auctificae et genitalis corpore terrae,
Crura trahant succos et membra per omnia didant.
Quoque minus cuiquam sit in hoc dubitabile verum,


page 117, image: s133

Rem probat exemplo, viridi nam cespite quendam
Emplastri ritu stomachum fovisse vacantem
Bisque decem potuisse famem tolerare dierum.
Approbet ipse licet, qui talia prodidit, autor,
Haud stomacho illa meo placet experientia veri.
Constaret minimo talis nutritio: verum
Viva diu gelido crura occultare sepulchro
Multa vetant, fructumque negant, qui quaeritur illo,
Si cui tanta tamen tenuit socordia pectus,
Credere ut haec possit, stantes in rupibus altis,
Captantesque leves Zephyris spirantibus auras
Credat equas solo gravidas evadere vento
Conjugii expertes, nec equûm commer cia passas.
Vaccas credat item, quae per juga gramina tondent
Alpina, umectare gulam non fonte vel imbre,
Quem terrae aspersit resolutis nubibus aether,
Verum solius, quem ducunt, aeris haustu,
Dum sol in nostris segetes coquit arduus oris,
Herculeis plantis quassati sidera Cancri
Pervolitans curru, vicinaque sidera Cancro.
Non sedare sitim quasi pinguia gramina possint,
Aut, quasi in aeriis nullae sint alpibus undae,
Queîs sine non essent fecundae graminis alpes.
Longinquis terrae quoque vivere credat in oris,
Cum Gange aurifero quas gemmifer irrigat Indus,
Ora quibus non sint, homines, quibus invida victum
Cum natura neget solidum, fragrantia poma
Unius usurâ vitam tueantur odoris.
Nec non esse animal, ventis quod alatur et aurâ,
Terrestre ac quadrupes, aliudque quod haereat auris


page 118, image: s134

Perpetuo terras metuens contingere vivum.
Haud tamen inficior reperiri utrumque, sed uno
Aere nutriri cogit res ipsa negare.
Democritum fateor se panis odore calentis
Sustentâsse dies aliquot: solantur odores
In morbis etiam defectos viribus aegros.
Haud diuturna tamen sunt haec solamina, si non
Illa addas, quibus est vis reddit a corpus alendi,
Qualia nominibus potusque cibique notamus.

Concoctionis alimentorum tres esse gradus, quorum primus dicitur
[Gap desc: greek text]
, et fit in ventriculo: secundus
[Gap desc: greek text]
, et fit in hepate: tertius
[Gap desc: greek text]
, et fit in singulis partibus sive membris.

AT mixta haec succum primo rediguntur in album:
Gignitur inde cruor rutilus, sibi singula membra
Quem sensim assimilant, et re cum nomine versâ
E fluido solidam faciunt nutrimine massam.
Et, quoniam fieri toties nova coctio fertur,
Assumunt aliam quoties alimenta figuram:
Coctio item triplex in corpore fiat, oportet,
Prima in ventriculo, iecore altera, tertia membris.
Prima chylum, chymum parit altera, tertia membrum.

Primus concoctionis gradus, qui
[Gap desc: greek text]
dicitur.

SIc autem fit prima dapum concoctio. malis
Mandatae tritu dentis cum dente moluntur,
Deinde per oesophagum stomachi truduntur in antrum,
In quod sumpta viis quoque potio fertur iisdem
Parte sui maiore: rigat pars altera folles
Aerios, intrans per iter remeabilis aurae.


page 119, image: s135

Haec porro innati stomacho virtute caloris
Sensim elixantur, donec mollita cremoris
Asciscant albi speciem, quem dicere Graii
Assuevere
[Gap desc: greek text]
concoctio prima
[Gap desc: greek text]

Ex illo medicis fuit appellata Pelasgis.

Masticationem non esse primum concoctionis gradum.

PRima, inquam. nequaquam etenim [(printer); sic: et] concoctio primo
Enumeranda loco tritura est illa ciborum,
Quae simul et dentes et linguam exercet in ore.
umoris bibiti nam nulla bibentis in ore
Fit mora: parva dapum. tum nulla catharmata guttur
Reddit, quando cibus teritur tritusque voratur.
Purgamenta autem concoctio quaeque relinquit,
Exposcitque moras, et obiri momine nescit.
Haud tamen inficior (quod princeps ille sophorum
Censet Aristoteles) qui frangit edulia duro
Dente, secuturae quod praeparet illa chylosi,
Ventriculique adjutet opus, minuatque laborem.
Narratura autem partes, quas prima requirit
Coctio, ab oesophago mea Musa exordia sumet.

OEsophagus quid sit, ejusque obliquus per pectus et diaphragma in ventriculum descensus.

OEsophagus tubus est, per quem cum pane Lyaeus
Alteriusve latex generis, prout copia cuique est,
Labitur in stomachum. longo ille ex gutture ductu
Pector apercurrit, mediisque in cursibus aulam
Cordis declinat, vergens in dextra, timensque


page 120, image: s136

Visceris instabilis ne pulsu et verbere crebro
Ictus glutitas demittat inertius escas,
Neve cor ipse premens compressi motibus obstet.
Inde superstratus non recto tramite aortae
Laeva petit iecori metuens, inibique foratum
Transit per septum, stomachi laquearia donec
Perforet, atque cibis itiner commonstret in ipsum.

OEsophagi substantia tunicae et fibrae.

EX carne et nervis fabrefacto corpore constat,
Ut, quoties opus est, sese dilatet, iterque
Praebeat acceptis dapibus placideque dehiscat
Ante illas: sed, cum stomachi subiere profunda,
Arctetur, rursusque tubo gracilescat inani.
Hinc non albus ei color est, sed, candida rubris
Lilia mixta rosis qualem peperere colorem.
Tota eius tunicis constructa est fistula binis.
Stamine rectarum interior contenta fibrarum est,
Transversas habet exterior. caret utraque fibris
Obliquis, eiusque rei mox causa patescet.
Hasce foris tunicas custodit tertia, dorsi
Orta ligamentis, spinae quibus ossa tenentur.

Fibrae quid sint, et quotuplices, eorumque usus.

NEve tibi ignota pariam fastidia voce,
Filamenta fibras nôris subtilia dici,
Viscera queîs telae in morem contexta cohaerent.
Qualia filatim carpenda, oculisque tuenda
Intestina boum praebent, quae fumidus acri
Vulcano affusis cocus elixavit in undis.


page 121, image: s137

Sunt aliae rectae, quibus est innata trahendi
Vis: quaedam obliquae, per quas attracta tenentur.
Sunt et transversae, quarum est expellere munus.
Quae si se inferne contractis orbibus arctent,
Sursum abigunt, pelluntque suum per labra gravamen:
Sin se constringant mutatâ sorte superne,
Quicquid habent oneris, trudunt abiguntque deorsum.
Hoc natura probat: permittit, at improbat illud.

Cur oesophagus obliquis fibris careat.

POrro trahit rectis, obliquis deprimit escam
OEsophagus fibris, stomachique impellit in antrum.
At, quoniam retinere nihil, quod fertur in ipsum,
Debuit, obliquo caruit subtegmine totus.

Glandulae oesophago additae.

ET, quia saepe Ceres concîditur arida dente,
Saepe caro cibus est mordaci torrida fumo,
Quandoque et siccus jejunia caseus arcet:
Lubricat humor iter, madido quem corpore fundunt
Tonsillae, summamque gulam, mediamque rigantes,
Quo citius ventris prius umectata culinam
Esca petat, neque sicca viis cunctetur in arctis.

Deglutitionem nec pure esse naturalem actionem, nec pure animalem, sed ex utrâque compositam.

CUm vero deglutii homo, quas manderat, escas,
Quale videtur opus tunc edere, talene, quale
Sponse suâ natura facit, licet inscia mens sit,
Nec regat imperiis? an conscia quale voluntas


page 122, image: s138

Mandat, et ad nutum parentia membra facessunt.
Si quod opus vitae natura intenta tuendae
Corpore molitur, fibris id perficit unis,
Non animi auxilio, non ullius indiga clavi.
Turba lacertorum mentis sed obedit habenis
Apta ad tot motus, quot habet pars quaeque lacertos.
Iam vero, dum dente cibi franguntur in ore,
Quod tetigit fauces, rectis gulae percita fibris
Protinus absorbet, stomachique voragine mergit.
Ergo quid hunc dubitas naturae ascribere motum?
Sic certe ingenio clarum, linguaque disertum
Arteque felicem legimus sensisse Galenum.
Nunc intende oculos, buccaeque interna peragra,
Et linguam invenies circumpositosque lacertos,
A quibus in guttur detruditur esca, gulamque
Prona subit, quoties homini detrudere visum:
Sin illam cohibere velit, retinetur iisdem
Ore cavo fraenis, et cum vult, redditur ore.
Arbitrii res est igitur glutitio nostri.
Qui prius illud ait, mihi non errare videtur,
Nec, qui posterius, procul a ratione vagari.
Inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.
Scite Arabum Princeps Cennae generosa propago,
Censet opus mixtum, quod partim humana voluntas
Producat, partim naturae illaesa facultas.
Quoque rei dubiae clari quid luminis addam,
Totum opus in binas animo dine divide partes,
Quarum una e buccâ, quas dente momordimus escas,
In fauces adigat: de faucibus altera pronae
Per devexa gulae stomachi propellat in antrum:


page 123, image: s139

Haec naturae opus est, animi moderaminis exsors;
Illa voluntatis jussis, animoque cietur.

Ventriculi substantia, tunicae et fibrae.

ESt et ventriculo nervosum ac ductile corpus,
Quod coacervatâ facile amplificatur ab escâ,
Subsîditque iterum, vacuum cum redditur escâ,
Per quascumque vias aut cocta aut cruda recedat.
Tota eius tunicis constructa est fabrica binis,
Texturae tamen haud similis. nanque intima fibras
Obtinet obliquas: transversas extima: utrisque
Miscentur rectae: stomachi quia munus adesas
Attrahere et retinere dapes, et pellere coctas.

Rectis fibris caret ventriculus secundum Columbum.

VEntriculi rectis cava texta carere Columbus
Affirmat fibris, reliquarum haud invidus illi.
Ecquid enim prosunt, inquit, si ultro gula mansum
In praeceps trudit? proprio si pondere pressae
Ima petunt epulae, stomachique feruntur in utrem,
Et geminos uno patiuntur tempore motus?
Conciliare fidem haec placitis potuere Columbi.
Sed tamen et rectas magni monumenta Galeni
Ventriculo intexunt fibras. conspexit easdem
Quondam Antenoreâ celebris dissector in urbe
Andreas Latio Germanis missus ab oris.
Nec Mutinae latuere satum, quem munere eodem
Fungentem post saepe eadem uîdere theatra.
Non igitur fraudem faciat speciosa Columbi
Incautis ratio, aut visum glaucomate fallat.


page 124, image: s140

Frontibus adversis nec enim pugnantia dicit,
Inque vicem quae se perimant, sibi sintque venena,
Qui docet oesophagi propelli fercula fibris
In stomachum, a stomachoque trahi simul illa fatetur.
Annon, quod lingua et stipantes guttura musculi
Detrusere, rapit rectis gula plena fibellis?
Annon, ventriculi coctum quod pellitur antro
Intestina trahunt celsi per aperta pylori
Rectarum auxilio fibrarum? quid vetat ergo
Ventriculi tunicis rectas concedere fibras,
Quas natura parens illi concessit ab ortu,
Sponte licet pronas in eum gula deprimat escas?

Ventriculi figura, magnitudo et fabrica.

COncinnam stomachi quoque fabrica nacta figuram est,
Atque simul largi potusque cibique capacem,
Ne famis atque sitis stimulis vexetur in horas
Aut momenta animus maiora ad munia natus.
Sponte coarctatur, cum jam terit otia functus
Munere cocturae, pugnum et vix aequat inanis.
Ingestis contra dapibus, potuque liquenti
Plenus in ingluviem pro re distenditur amplam,
Tuncque solet tali visus incurrere formâ,
Qualis in oblongâ colocynthide cernitur, amplum
Cui caput et crassum est; venter tenuatur ab illo,
Obtusique trahit sensim fastigia coni
Servatâ in longum tereti tamen usque figurâ.
Ventriculo talem iecoris vicinia parte
Dexteriore dedit speciem, splenisque sinistrâ.
Splen minor hanc etenim, majus iecur occupat illam.
Porro sinistrorsum in tenuem sese explicat alam,


page 125, image: s141

Atque hac, ceu tecto, stomachi vestigia velat,
Velatumque suo vegetatque fovetque calore.

Duo ventriculi orificia.

SUb tecto hoc summus dextrâ leavâque foratur
Ventriculi fornix, dapibusque foramine laevo
Est iter in vacuum, quas coctas ille deinde
Intestina adigit per dextrum intrare foramen.
Hoc medici Grajâ dixerunt voce
[Gap desc: greek text]

Illud apud priscos eiusdem gentis habebat
Nomen, quod cordi nunc est. hinc dictus ab illis
Cardiacus morbus, rostro metuendus acuto
Cum vel vermis edax, vel mordax vellicat humor
Os stomachi: gravis anxietas cor triste fatigat:
Perfurit in celsâ cerebri dolor horridus aulâ.
Languescunt tenui fultae tibicine vires,
Pallent ora, animus non raro deficit aeger.
Spiritus ore foras tetrum provolvit odorem,
Qualem halare solent projecta cadavera in auras.
Nulla quies membris. sudoris splendidus humor
Per frontem fluit atque genas, et pectus inundat,
Et tot fessos in corpore lubricat artus.
Inter utrumque latens amor et vicinia fecit,
Communi laetis ut jure malisque fruantur.

Historia de rustico Bohemo, cui ventriculus venabulo, vitâ in columi, perfossus erat.

RUris plura tamen, quam bina for amina, cultor
In stomacho obtinuit, medios ubi Teutonas inter,
Matthiam, quondam regnata Bohemia Czecho,
Induperatorem proprii vice Regis honorat:


page 126, image: s142

Cujus sceptra Deus patriae exoptata, secundet,
Sive togae locus est, seu res eget acribus armis.
Nam cum venatum jussu exivisset herili,
Vulnus ei faciunt lato venabula ferro,
Perque cutem mucro stomachum penetravit, et una
Esca foras jam coepta coqui cum sanguine fluxit.
Omnia chirurgus tentavit idonea plagae
Auxilia, emplastris nullis oleisve pepercit:
Addidit et succos, qui consolidare valerent
Saucia, sed crudum renuit coalescere vulnus,
Et labra obducto manserunt pervia callo.
Hinc factum, si quid potusque cibique cavernam
Ventriculi intraret, mox ut per vulnus abiret.
Ergo pilam in teretem linum glomeravit, eoque
Obstruxit rimam, dapibusque exire negavit
Fortuitum per iter, nisi forte molestia lassum
Corriperet stomachum. nam tunc obstacula removit,
Expressitque suum per vulneris ora gravamen,
Cetera avens, solitasque coquens haud segniter escas.

Proprione an vicinorum viscerum calore ventriculus alimenta concoquat.

QVâ vero ratione satur delapsa palato
Prandia conficiat stomachus, si scire laboras:
Expediam, tenues mihi si patefeceris aures,
Haudque sinas levibus me verba profundere ventis.
Apta illi vis est infusa ab origine primâ
A factore Deo, non indagabilis ulli,
Verum tora latens, quae leni armata calore
Cocturae molitur opus, gratumque laborem.
Hic calor an stomacho veluti vernaculus insit,


page 127, image: s143

Auxilio an veniat, quod viscera proxima mittunt,
Lis vetus, et dubia est, et adhuc sub judice pendet.
Nanque lebes, flagrans quem circa Mulciber ardet,
Ut coquit injectas epulas, atque edomat igne
Haud proprio, sed, quem circumsita pruna ministrat:
Sic sunt, ventriculum qui dicunt sumpta calore
Fercula non mollire suo, vicina sed omni
Viscera parte aliquid conferre caloris egeno.
Quod supra est, diaphragma fovet: juvat infima colon
Omentumque ligans stomachum, colonque vicissim.
Splen laevâ, dextrâque iecur regione recumbunt.
Mitto cavam venam, comitemque illius aortam,
Quae postîca tenent, antîca amplectitur hepar.
Exterius totum paries abdominis ambit.
Ad summam, stomacho vicinia militat omnis.
Ast ideo pigrum proprio fervore coquendi
Munus obire negant, quia texitur undique fibris,
Quae nivibus Geticis genuinâ albedine certent.
Frigus enim membris regnare putatur in albis.
Sed procul a vero, qui talia credit, aberrat.
Sit licet alvus edax nervosum corpus, et albae
Quod certet candore nivi, canaeque pruinae,
Et, digitis presso trahitur quod ab ubere, lacti.
Adde etiam Pariis marmor quod nascitur oris:
Haud tamen hinc scite concluseris esse caloris
Expertem proprii. Viventis corporis annon
Ventriculus pars est? annon viventia cuncta
Tempore, quo mundum contentaque fecit in illo,
Donavit certo rerum sator ipse calore?
Quo sine nil vivit, seu mollibus erret in undis,


page 128, image: s144

Sive sub egestâ tenebrosa cubilia terrâ
Effodiat, tenues seu pennis dividat auras,
Sive super terram latebras ac pascua quaerat.
Nec non vivifici stirpes vis gnava caloris
Excitat, et teneras trudit de cortice gemmas.
Mox viridi gignit turgentes sanguine frondes,
Et flores cum seminibus maturaque poma.
Nec refert, manui admotae quod frigora cortex
Objectat. dispersus enim per viscera nostra
Est calor uberior, minor est in caudice plantae.
Serpentum in crebras helices torquentia sese
Corpora, et oblongam sine crure trahentia caudam
Intrepidâ continge manu: continge secantes
Flumina pinnigeros pisces, et, gutture rauco
Quae viridi in stagno convitia mille coaxant,
Ruricolas olim, viridi nunc corpore, ranas.
Continge et duro cataphractos tegmine cancros,
Confestimque gelu sentire fatebere tactum.
Cum tamen his vere testentur inesse calorem
Munia, quae peragunt, ventri seu pabula curent
Jejuno, prolis studio seu corpora jungant.
Quid? quod ventriculum vena ambit more coronae
Per tenues fundens alimenta rubentia ramos.
Mitto alias plures Portae de caudice natas.
Quid? quod vitali turgens arteria vento,
Vivificumque trahens agili de corde vaporem
Pertinet in stomachum. quare, fatearis, oportet,
Semper ali stomachi nivis aemula texta cruore,
Vivificique bonis semper gaudere caloris
Non secus, ac reliquae viventi in corpore partes.


page 129, image: s145

Velle igitur vitâ vacuum conferre lebetem
Vivo ventriculo, cum fercula mollit uterque,
Delirum est, verâque procul ratione recessit.
Haud tamen interea, stomachum quae, viscera, cingunt,
Illius inficior suffragia blanda calori
Accubitu conferre suo. Nam mutua semper
Contiguae fomenta solent sibi tradere partes.

Utrum ventriculus chylo nutriatur, an sanguine.

VEntriculo certas alimenta adducere venas
Asserui haud dubio rationum pondere motus.
Nec tamen ignoro, complures esse Galeni
Addictos sectae, stomachi qui pabula mâlint
Esse chylum, quem ceu cocturae praemia parte
Ipsemet ex aliquâ tunicis absorbeat imis:
Cumque chyli vesco satur est jam rore, fugare,
Quod superest, membrisque aliis legare fruendum,
Purpureo venae postquam tinxere colore.
Audio verba quidem speciosa, sed absona veris,
Nec rationum ullo solido fulcimine nixa.
Quâ de causâ alibi quoque displicuere Galeno.
Nam stomachus, cum sit nostri pars corporis aeque
Ac reliquae partes, cur non alimenta capessat
Cum reliquis eadem, roseoque cruore juvetur?
Intestina vides sic continuata pyloro:
Sic cernis stomachi niveum similare colorem,
Materiamque omnem, vix ut dignoscere possis,
Nî forma exterior faciat discrimen et usus.
Suppeditat tamen his rutilus sua pabula sanguis,
Non chylus adveniens, non quilibet obvius humor.


page 130, image: s146

Nonne coronalis circumdat vena sinistrum
Os stomachi, sparsimque aliae se corpus in omne
Illius abscondunt, ut et auxilientur egeno,
Et rorem innati caveant tabescere succi.
Dic, age, quo vitam tolerat genitricis in alvo?
Anne chylo? haudquaquam. (nam quî chylus influat illuc?)
Sanguine sed, mater quo foetum nescia pascit
Umbilici per vasa, libro memoranda sequenti.
Ergo sanguineo statuamus vivere succo
Tunc etiam stomachum, cum conditor optimus illi
Sanguinis assiduos jam fecit in hepate fontes.
Ast, idem color est, inquis, stomachique chylique
Sanguinis est diversus ab hoc, quid credere cessas
Ergo chylo potius stomachum, quam sanguine pasci?
Nil refert. niveae sunt multae in corpore partes,
Ut cerebrum, nervus, tendo, membrana, ligamen,
Omentum, vesica duplex, testesque gemelli.
Adde mesenterium, et venas, quae sanguine cuncta
Augescunt, roseusque color non impedit augmen.

Ventriculum alimenta non in proprium, sed totius corporis usum appetere, et in chylum convertere.

NEc te commoveat, stimulis quod fortibus actus,
Imperioque famis stomachus jejunia damnet,
Discupiatque dapes, et dulce fruatur adesis.
Nonne rapit Venerem dulcedine concita matrix,
Amplexuque fovet, gremioque recondit in imo,
Nec tamen attracti nutritur seminis unda.
Cur stomachus trahat ergo dapes, scitaris, inanis.
Si non ipse suos tractas convertit in usus?


page 131, image: s147

Has illi partes rerum sator almus in ipso
Mandavit, primos homines cum conderet, ortu,
Cocturae ut primae nullo instigante labores
Intus monstratos ardescat ametque subire,
Esuriatque sibi non tantum, et concoquat escas,
Sed cunctis operâ membris succurrat eâdem.

Cur concessis cibis cum voluptate fruamur, negatis cum maximâ et intolerabili molestiâ careamus [(printer); sic: caveamus] .

HUic desiderio sociat se blanda voluptas,
Quâ gula per fruitur voti jam reddita compos,
Ipsa fames sumptis dum se consumit in escis:
Esuriens optet contra si prandia venter,
Nec tamen optatis gaudere in tempore possit,
Quo mora fit maior, quo longius illa negantur,
Hoc stimulis urget magis acribus ardor edendi,
Obrepitque simul malesuada molestia cogens,
Res etiam spurcas avidam demittere in alvum,
Interdum et proprios absumere dente lacertos.
Hoc laniasse suos pacto Dryopeius artus
Fertur, et infelix corpus minuisse vorando.
Illius obsidio Solymorum exempla ministrat.
His faber excelsi nisi consuluisset olympi
Praesidiis homini, quoties communis amorem
Desperans abicit lucis, mortemque precatur,
Non illi plantare foret viridaria curae:
Semina non glebis ferro mandare subactis,
Falceque demessas vectare sub horrea fruges,
Non prece sollicitare Deum, panemque rogare.
Deliciis si blanda suis Cytherea careret,


page 132, image: s148

Infecunda foret, marium neque rorida quisquam
Neglectis vellet committere semina sulcis.
Et, quod mira magis res est, sunt viscera, quorum
Ad se pelliciunt diversos singula succos,
Unde nec obveniant oblectamenta trahenti,
Nec victus minimum: sed Spartam quotlibet ornat
Sponte suam sub communi sua commoda quaerens.
Hac ratione trahit bilem sua capsula flavam:
Hac ratione trahit bilem splen lividus atram:
Hac ratione trahunt urinae flumina renes:
Et vesica latens gemino sub pectinis osse.
Colligit inde tamen ratio male, mutua cura
Viscera quod teneat consortia. Cura potentis
Est ea tota Dei. quod praecipit ille, facessunt
Singula factoris metuentia temnere jussus.

Refutatio opinionis illorum, qui interiorem ventriculi tunicam chylo, exteriorem autem sanguine ali affirmant.

LArgior externam tunicam, inquis, sanguine pasci:
At chylus internae cibus est. Avicenna diremit
Sic istam litem. Sed, quâ ratione probabis,
Quod dixti. eliciunt mihi talia dicta cachinnum.
Crede mihi, nullas habet haec distinctio vires.
Auctore amoto rationum pondera libra,
Quas en subiciam, verumque tuebere mecum.
Per tunicam reptant venae cum sanguine utramque.
Est utrique igitur juxta de sanguine victus.
Materiâ ex eâdem primordia utrique fuere:
Par igitur servare eadem quoque pabula utramque.
Quid quod ventriculi naso communis et ori


page 133, image: s149

Atque gulae est tunica interior? non arduus illuc
Conscendit de ventre chylus, sed sanguis in istis
Nutrit eam spatiis, proin recte infertur eandem,
Pars ubi ventriculi est, quoque sanguine ducere vitam.
Ergo chylus valeat nondum hos maturus in usus.

Duplex fames: una naturalis, altera animalis, et utra earum sit prior.

MUltaque uti paucis liceat comprêndere verbis,
Ingeniosa famem duplicem natura culinae
Corporis insevit, prior est gener alis et omnes
Per vacuos artus et inania viscera regnat,
Vernaculum umorem dum devorat insitus ignis,
Suppetiasque novas semper deposcere cogit.
Hanc sensus nescit: mens hanc ignorat adesse,
Totaque naturae tacito molimine constans
Naturalis habet naturae a nomine nomen.
Posterior vi animae sentitur, et hinc animalis
Dicta, voluntatem stimulis non segnibus urget
Procurare dapes, stomachoque offerre petenti.
Hanc ingesta famem placant alimenta, chylusque:
Illa autem solo satiari sanguine gaudet.
Utra harum, quaeris, praecedat, et utra sequatur.
Accipe quaesiti seriem. calor insitus omnes
Expilat partes umoreque prodigus orbat.
Orbatae venas nova nutrimenta propinquas
Poscunt, haeque alias, aliasque et denique ventrem
Sollicitant, petiturque chyli cremor albus ab illo.
Copia nulla chyli si sit, multo acrius instant,
Principioque creant gratum sugendo dolorem,
Morosam quem longanimis mora vertit in iram,


page 134, image: s150

Cum stomachabundos stomachi jejunia reddunt.
Haec stomachi simul ac suggesta molestia menti est
Per nervos, curare dapes festinat, et illis
Inventis, iras vacui delenit, et omnes
Ex aequo gaudent isto lenimine partes.
Ergo interpretibus penuria cognita nervis
Posteriora tenet: spatio praeit altera certo.

Intestina.

COnfestim stomacho, coctis ubi janitor escis
Pandit iter, lactes atque intestina cohaerent,
Nulla ibi continui passis divortia fibris.
Haec opus excipiunt stomachi, coeptamque laboris
Pertexunt telam, quodque ille haud perficit, explent.
Concava sunt intus, multisque anfractibus alvum
Conglomerata replent, ponuntque in podice finem.

Longitudo intestinorum.

QUam sint longa, rogas? corpus de vertice summo
Metire ad calcem, vicibusque hoc perfice septem,
Intestinorum tibi sic mensura liquebit
Septupla ad id corpus, secto cui dempta fuere.

Intestinorum substantia.

NErvea textura est illorum, et lenta capaxque,
Moreque ventriculi tunicis fabrefacta duabus,
Quarum tergeminis est utraque praedita fibris
Ut trahere, et retinere, for âsque expellere possint.

Duplicia intestina, tenuia et crassa.

ASt, uno quamvis sint continuata tenore,
Sena tamen numerant, qui viscera noscere gaudent,
Cernentes alibi graciles, tenuesque canales,


page 135, image: s151

Rursum alibi crassos. Igitur tria juncea ponunt,
Ventriculi quae sunt almae propior a cavernae:
Et pariter tria crassa, magis distantia ab illâ
Sed longos spectant citra curvamina ductus,
Et caecum crassis, quod mox narrabitur, addunt.

Duodenum.

NOminibus distincta suis sunt singula. primum
Bissenos digitos, si latos sum feris, aequat,
Intestini ideo duodeni nomine dictum.
Id gyros nullos habet, anfractusque recurvos,
Anfractusque ubi sunt primi, et curvamina prima,
Simplicitate suâ contentum haud pertinet ultra.
Tenuia huic inter, stomacho data proxima sedes.

Jejunum.

JEjunum sequitur duodeno longius, humor
Cui prope nullus inest, quasi per jejunia inani.
Causam si vacui, causam si quaeris inanis,
Aspicito primum fellis de folle meatum
Vestibulo ipsius insertum, quae calcar eunti
Acre chylo subdit nihil indultura quietis
Aspice praeterea tot venas ore pusillo
Allectare chylum, iecorque afferre suetas
Cum gyris latere in dextro primordia sumit.
Mox abiens illinc, multisque anfractibus auctum
Proximat umbilico,

Ileon.

succeditque ileon illi,
Intestinorum, quo non est longius ullum,
Aut mage contortum spiris, in seque volutum,


page 136, image: s152

Volvulus hinc medicis ob crebra volumina dictum.
Incipit hoc primum crasso turgere liquore,
Et leviter rubicat non multis fertile venis.
Haud proclive tamen, certo distinguere utrumque
Limite, et, hic punctus jejunum, dicere, finit:
Ileon orditur. tanta est cognatio formae,
Non nisi post longum ut spatium dignoscere possis.
Hîc morbi Iliaci cunabula: saeva tyrannis
Hîc exercetur, ventremque doloribus angit
Infernisque viis (dictu miserabile) clausis,
Impuras faeces insueta per ora repellit,
Ex intestinis testes hoc comprimit unum,
Cum gravis exsistit lacerato abdomine ramex.

Caecum.

QUarta intestino, debetur in ordine, caeco
Sedes. Sic veteres dixere foramine ab uno,
Quo liquidum recipit fartum, regeritque receptum,
Caecum ac si dicas, unum cui lumen ademptum.
In colliminio quod colon et ileon unit
Dis jungitque simul, caudae atque appendicis instar
Emergit gracilis lumbrici more reflexum
Directumque iterum, et dextri confinia renis
Tangit, cui tunicae nexu communis adhaeret
Nulla mesenterio vincla aut consortia debens.
Oblongo patet interius, gracilique meatu,
Haud tamen extremâ prope renem parte patenti.
Hic utero, dum foetus inest, repletur oleto,
Quale infans reddit tenues modo natus in auras.
Namque in compotibus jam lucis prorsus inane est,


page 137, image: s153

Tum quoque robustos homo cum pervenit ad annos.
Esse tamen caecum quidam statuere medentum
Coli in vestibulo teretemque amplamque cavernam,
Quam juxta appendix, quam dixi, exordia ducit.
Huic, veluti sacco, est ingressus et exitus idem.
Et tali specie peperit sibi nomina sacci.
Hanc nunquam immundâ deprêndes faece carentem.

Colon.

INde cavernosi sinuosa volumina coli
Sub stomacho incipiunt, ubi dextrum hypochondrion implet.
Inde petit laevum, quo cum perrexit, in ima
Sese praecipit at. mensurâ cetera grandi
Id superat, crassoque intus se stercore farcit,
Humanas spurcânares quod verberat aura:
Immundis suibus musco mage fragrat et ambra,
Et volucri, cristam summo quae vertice vibrat
Plumosam, moechumque suâ sub imagine celat
Incestare suae germanam conjugis ausum.
Nullum intestinum colo mage plebis in ore
Versatur. namque hinc invênit colica nomen
Passio, ubi opposito nihil egerit obice venter.
Durescunt faeces: Iter haud penetrabile ventos
Invitos retinet semperque exire volentes.
Intestina feri laniant distent a dolores,
Optatumque vetant oculos occludere somnum,
Quandoque obturant nervos, artusque resolvunt.
Contractique pedum frigentque rigentque lacerti,
Et manuum pariter, motusque aboletur in illis.


page 138, image: s154

Valva coli intestini.

ORtus ubi coli est, crassa est membrana reperta
Nostro aevo, penitus priscis incognita saeculis,
Incurvi ac lati species cui contigit unguis
Corpore in humano: canibus se extendit in orbem.
Haec praeterlabi nullo sinit obice, quicquid
Ex intestinis defertur in ima supernis,
Si nulli obsideant abdominis intima morbi.
Claustra autem prono quod fluxu transiit ista,
In stomachum retro sua per vestigia ferri
Contractis oris prohibet, quibus ante patebat.
Nomen ei valvae, species sua fecit et usus.
Sic arte effectis in fontibus unda coacta
Stagnat, et ascendit valvis invita retrusis.
Illa eadem valvas cum pondere clausit, in imo
Omne occludit iter sibimet, prohibetque refluxum.
Dum clausis toties valvis iterumque reclusis
Collecta in cumulum veluti restagnet, et undam
Posterior semper propellat in alta priorem.
Si valvas animo lustres et lumine utrasque,
Convenit exemplum. rerum non impetus idem est.
Descensu prohibentur aquae, sed faecibus alvi
Ascensus stomachi, reditusque negatur in utrem.
Nil adeo simile est, aliquâ quin parte repugnet.
Bauhini vidit prior hoc industria claustrum,
Ostenditque aliis, atque intestina replevit
Inferne lymphis: vetuit transcurrere valva.
At simul ac lymphas in fudit in illa superne
Percurrêre citae, mora nec tardavit euntes.


page 139, image: s155

Tali pro invento Bauhini fama superstes,
Donec erunt aegri, donec medicina, librique,
Semper erit, serisque adeo memor abitur annis.

Intestinum rectum.

INcipit a colo rectum, quod fertur in ima
Ex laevi lateris latebris, et cessat in ano,
Sic dictum anfractus quoniam non novit iniquos,
Non habet ambages, non gyros more priorum.
Huius in extremo, natium symplegadas inter,
Porta latet, quae nasi odium, purgamina ventris
Emittit, mixtosque illis cum murmure flatus
Nil exhalantes auris affine Sabaeis.

Tres recti intestini musculi.

NE vero invitis nobis, ne tempore laevo,
Cumque vacat minime, ponat sua taedia venter,
Recti intestini sunt ostia septa lacerto,
Quem sphinctera vocant, circi qui more coronat
Portam ani clauditque illam, reseratque vicissim,
Ut visum est animo, praesensve occasio suadet.
Huicque levatores latere ex utroque cohaerent
Lati et subtiles oriundi tramite prono
Ex ossis sacri vinclis, qui nomine, munus
Quale gerant, ipso declarant. nanque levare
Egressum debent sphinctera, retroque vocare,
Inter opus quoties naturae exivit ab alvo.

Ventris exonerationem esse actionem partim animalem, partim naturalem, hoc est, mixtam.

ERgo operam quia musculorum desiderat alvus
Exclusura dapum secreto sanguine [(editor); sic: sangune] faeces,


page 140, image: s156

Est opus arbitrii ventrem exonerare, simulque
Actio naturae transversis congrua fibris.
Nam licet ad certum teneat sua pondera tempus,
Attamen obsequium naturae praestet, oportet
Urgenti, incolumis quo vita in corpore duret.

Intestina intus oblita esse muco quodam ad faciliorem excrementis durioribus praestandum transitum.

NE vero ariditas solidum remoretur oletum,
Strictaque concipiant hinc intestina dolorem,
Aut durae affrictu reddantur saucia massae,
Introrsus lenti sunt oblita tegmina muci:
De quo cum nostrae sint plura volumine Musae
Commemoranda alio, in praesens nihil amplius addet.

Intestina non tantum excrementa primae concoctionis expellere, verum etiam chylificandi vi esse praedita.

INtestinorum viventi in corpore munus
Esse igitur spurcas cocturae expellere primae
Quisquilias, facile est ex jam cognoscere dictis.
Haud tamen hoc satis est. obeunt mage nobile munus.
Namque opus absolvunt stomachi, quod coepit in ore,
Quodque solent Graeci medici vocitare
[Gap desc: greek text]

Sed vis maior inest superis, stomachoque propinquis,
Longius a stomacho, quam, quae natura removit,
Non ratione situs, sed longi in corpore ductus.

Excrementa primae concoctionis.

EXcrementa autem, quae coctio prima sequestrat,
Pondera sunt alvi foricis damnata replendis,


page 141, image: s157

Quae sejuncta chyli parte utiliore per ani
Ostia laxato tereti [(printer); sic: teriti] custode recedunt.

Omenti substantia, figura, sedes et origo.

VEntriculi fundum premit, intestinaque fundo
Proxima texturâ constans membrana tenaci,
Quae duplicat a amplam similat, vacuamque crumena,
Qualem de zonâ suspensam corporis auceps
Ferre solet. Graiis perhibetur
[Gap desc: greek text]

Nomen habet, stomacho quoniam innatat, atque propinquis
Illi intestinis. omenti voce Latinis
Nota bene est medicis. raro se porrigit infra
Umbilicum, quandoque tamen descendit adipsos
Testiculos, ventremque tumens gravat hernia ruptum.
A stomacho anterior pars provenit orta supremo.
Communi a tunicâ ventrem spatiante per imum
Ortum posterior mox sub diaphragmate ducit
Nulli intestino nisi coli annexa canali.

Omenti usus.

OMenti est, partes quibus innatat, usque fovere
Illarumque suo fotu servare calorem
Interventu adipis, toti qui plurimus haeret.
Insuper et vasis per eam tendentibus, ex quo
Viscere cumque meent, iter emunire secundum.

Desecundo concoctionis gradu, qui chymosis et haematosis dicitur.

ALtera subsequitur concoctio nutrimenti, chymus.
Quâ, quod erat chylus in stomacho, fit in hepate


page 142, image: s158

Cujus uti liqueat ratio, super hepate quaedam
Sunt pro more meis etiam dicenda camenis.

Hepatis situs et substantia.

HEpar transversi recubans sub tegmine septi
Parte sui maiore latus dextrum implet, ibique
Depellit spuriis externa pericula costis.
Massa refert eius concretum e sanguine grumum,
Quae summis tepidâ digitis contrita sub undâ
Venarum niveis secernitur undique ramis
Visceris hac illac per densa coagula ductis.

Nullas habet cavitates manifestas.

NOn in eo specus est ullus, non ulla caverna,
Sed totum solidum est, atque omni parte coactum,
Exceptis, venae sibi quas fodêre, cuniculis,
Atque poris, qui oculos vitant, cernique recusant.

Nec ullos
[Gap desc: greek text]
sive pînnas, habet contra Hippocratis et Theophili sententiam.

HAud etiam pinnas distinguitur hepar in ullas,
Id licet Hippocrates faciat, cui quinque notantur,
Nomina certa etiam quibus indere Iheophilus audet.

Figura hepatis.

QUalem autem Phoebea soror, cum cornua sumit,
Aut eadem fratri mox consocianda resumit
Aethere prae se fert oculis conspecta figuram:
Talis item iecori est ferme. Nam parte supernâ
Est illi facies convexa simillima gibbo:
Inferior cava ventriculo superimminet alto,
Illiusque suo corroborat igne calorem.


page 143, image: s159

Hepatis magnitudo, et cum vicinis partibus cohaerentia.

MOle iecur grandi cum quovis viscere certat,
Pondereque eximio. quapropter fortiter haeret
Suspensum superis per certa ligacula membris,
Ut puta transverso septo, costisque propinquis
Et mucronato, medio sub pectore, chondro.
Umbilico religatur item, valideque cohaeret
Degeneris venae per nexus, sanguine foetum
Quae pavit tenerum gravidae genitricis in alvo,
Ne iecur in dorsum vergat grave ventre supino,
Et secum diaphragma trahens animae haustibus obstet:
Ut solet umbilico mox suffocare reciso
Circumquaque hominem, celerique exstinguere morte.
(Poena heu barbaricae nimio plus barbara gentis!)
Mitto cavae nexus venae et communis amictus.

Qua parte infantis adhuc in utero exsistentis hepati vena umbilicalis inseratur.

ANte, cavi stomacho qua tecti insternitur instar,
Nonnihil excisum est, crenamque accepit hiantem.
Hic locus est, puero apportans ubi vena cruoris
Pabula materni tenerum se mergit in hepar,
Osculaque indigenis conjungit mutua venis,
De quo plura libro mihi sunt memoranda sequenti.

Arteriae iecoris.

COncava pars iecoris conservatura calorem
Ingenitum rosei causam fabrumque cruoris
Auxilium cordis poscit, quod mittitur illi
Per geminos graciles ramos pulsantis aortae,


page 144, image: s160

At nullis eguit gibba ob diaphragma propinquum,
Cujus ab incubitu velui lodice fovetur
Atque illo satagit rerum contenta suarum.

Tunica hepatis, eiusque nervi.

PRaetenui tunicâ circumdatur, et sine sensu
Ne maneat, nervos dedit huic natura pusillos
Cum sensu exiguo, penitum quem fundit in hepar,
Quantillum accepit non uber in hepate sensus
Est igitur, nec grande dolet, cum percipit aegror
Non bene dispositum, cujus sit cumque catervae.

An tunica hepatis nimio calore rimas agat, et an his actis succedat hydrops ascites.

HAnc vehemens si forte calor diffindat, ut aestus
Fugis hiulcat agros, extremaque limina terrae
Hîc illic aperit, per rimas plurima manat
Gutta seri, tumidoque abdomine nascitur hydrops
Ille, cui Graii posuerunt nomen ab utre.
Vult ita Fernelius, speciosaque verba recenset,
Attamen oppugnata aliis, atque ariete crebro
Argumentorum prostrata, errorque retectus.

Hepatis officium, et cur secunda concoctio chymosis sive haematosis dicatur.

AT quoniam immutat chylus hoc in viscere vultum,
Quique albus fuerat iecoris contage rubescit,
Evaditque cruor, seu chymus iturus in omnes,
Queîs fultura deest, venis ducentibus artus,
Istud opus iecoris Grajâ schola voce medentum
Chymosin vocitat, vel nomine ab haemate sumpto
Denotat, et geminis rem verbis exprimit unam.


page 145, image: s161

Venae ex hepate oriundae, Porta et Cava.

CUm vero nullas in sese densa cavernas (undam
Massa habeat iecoris, fluidam queîs sanguinis
Contineat, geminis hîc illîc pervia venis
Grandibus est, toto sparsim quae viscere fibris
Radices egere suis radicibus arbor
Ut forat expansis solidae penetralia terrae.
Corpora sunt autem membranea, longa, tuborum
Concava more, colore albo, de caudice crasso
In corpus passim tenues spargentia ramos.

Vena Porta, et eius rami, qui dicuntur venae mesaraicae.

UNa, cui Portae nomen fecere Latini
Exemplo Hippocratis Graio sic ore loquentis,
E iecoris producta cavo concrescit in amplum
Truncum, qui, postquam vicina in viscera ramos:
Quatuor emisit graciles, divaricat amplos
Mox sese in binos. horum qui grandior, ima
Intestina petit praeceps, seseque per illa
Prorsus distribuens diversas currit in oras,
Osculaque ipsarum tunicis subtilia jungit,
Et veluti Portae ramorum exilia rostra,
Sed patula, etsi acies visus neget illa patere.
Nec secus ac trifido sitiens bibit ore cruorem
Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo:
Perpetuo suctu sic intestina fatigant,
Eliciuntque chylum venae, iecorique ministrant.
Quod prima haud rapuit, rapit absorbetque secunda:
Quodque hanc praeteriit, remoratur tertia: quodque


page 146, image: s162

Huius ab insidiis intactum mansit, in ora
Incurrit quartae, nec quinta est segnior illis:
Quae vero huic porro succedunt ordine longo,
Omnes ad praedam ingenio sunt prorsus eodem.
Sed quoniam, stomacho quae sunt propiora voraci,
Intestina chylo turgent fluidoque proboque
Uberius, quam, quae longe sunt dissita ab illo
(Haec etenim jam tendit onus putentis oleti)
Excipiunt Portae ramos propiora frequentes,
Cetera sed raros. extremum podicis antrum
Circumstant haemorrhoides, et sanguinis atri
Sponte supervacuos educunt corpore rivos,
Naturae placuit cum sic relevare lienem.
Pauca tamen tali relevamine corpora gaudent.
Ast alter ramus Portae et contractior idem
In latus excurrit laevum, mediumque lienem
Parte subit maiore sui, reliquamque propinquis
Distribuit membris, et inebriat illa cruore,
In tunicas stomachi geminas ante omnia largus,
Pluribus hîc illic ramis quem tenuibus ambit.
Ipsum autem splenem non tantum pascit, ut illas,
Verum et fermento bilis nigricantis adimplet
Sanguineum mundans tali purgamine succum.

Motus in venis mesaraicis contrarii.

UTque chylo vacuant venae intestina priores,
Almoque interea saturant exhausta cruore:
Sic hae, ventriculum vacuum dum sanguine pascunt,
Prolectare chylum ex illo suevere vicissim.
Dant igitur rapiuntque simul, nec mutua motus


page 147, image: s163

Dant obstacla sibi, licet in contraria tendant.
Vah stupidum, qui non stupet ad miracula tanta!
Scilicet aetherias horum simulacra per oras
Errones praebent adversis cursibus acti:
Saturnus cum prole suâ, rutilansque Gradivus,
Et Phoebi lampas, Cythereis, Atlantide natus,
Candidaque arcanae moderatrix Cynthia noctis.
Nam licet a portâ tantum volvantur Eoâ
Occiduam versus cernendi judice sensu:
Adversi tamen interea molimine motus
Occasum fugiunt, roseumque feruntur in ortum.

Mesenterium, eius substantia, compositio, situs et usus.

QUae vis tam fragiles venas, tam mollia vasa
Tam crassis annexa tubis et pondere foetis
Disrumpi vetat et letalibus hiscere rimis,
Cum grave tollit onus, cum saltu viscera quassat,
Aut incurvat homo distento abdomine dorsum?
Membranâ quâdam duplici intestina jugantur
Ipsorum in medio positâ, quae porrigit omnes
Late se in partes, extremis proxima tangens
Intestina oris et conglomerata coercens.
Unde mesenterii dedit illi Graecia nomen,
Urbe suâ dudum quod donavere Latini.
Nec satis hoc: ipsis quoque copulat
[Gap desc: greek text]
lumbis,
Et quasi suspendit conjuncta ligaminis instar.
Haec, ubi se duplicat, spatiis exilia Portae
Vasa fovet mediis, et tuto tramite partem
Inter utramque sui vicinain viscera ducit.


page 148, image: s164

Tumque bifurcatim quoties se vena minores
In ramos findit, fissurae certa cuique
Glandula subicitur prohibetque dehiscere truncum.

Pancreas, eius situs, substantia et usus.

PRimam ad lumborum vertebram pancreas haeret,
Et fundo stomachi et duodeno affine canali.
Materiam vox ipsa notat. sunt munia vasis,
Quae partes ipsi debent intrare propinquas,
Substerni, tutumque illis praestare meatum.

Vena cava eiusque rami superiores.

PArte cavâ iecoris Portam recitavimus ortam
Et sparsos late spatioso abdomine ramos.
Convexâ cava vena oritur, quam dicere restat.
Radices haec vena suas radicibus addit
Portae per iecoris rubicunda coagula ductis,
Oscula eis jungens, sed non tamen omnibus aeque.
Caudice jam facto de tot radicibus uno,
Altera pars fisso sursum diaphragmate tendens,
Ante bifurcetur jugulis [(printer); sic: jugilis] quam proxima, parvos
Quatuor emittit ramos. diaphragma pererrat
Primus: at alter adit cor, et ambit more coronae.
Intervalla implet costarum tertius, et cum
Incomitatus eat, nec ei se arteria jungat,

[Gap desc: greek text]
a medicis vena appellatur Achivis.
In superas quarti sparguntur vimina costas.
His ita diductis praesto est divisio binas
Dans axillares: ab iis nascuntur utrinque,
Quae mammas adeunt, cervicem, illâque lacertos
In regione sitos: nec non et brachia partem


page 149, image: s165

Obtinuere suam: quae mox divisa duobus
Pervadit ramis humeros. sublimior horum
Sacratur capiti, nomenque accepit ab illo.
Creditur inferior iecori praestare salutem
Ante alias partes, et ab hepate nomina sumpsit.
Flexus ubi cubiti est, haec ramum mittit et illa,
Qui spatio in medio venam coguntur in unam.
Communem vocitant medici, mediamque Latini,
Prodit ab hoc capitis convexo in pollice vena,
Salvatella penes minimum procedit ab illa.
Alter a pars sursum sublimi caudice nitens
Finditur in geminas jugulares. sub cute serpit
Exterior, peragrans collum, frontemque genasque:
Fauces interior percurrens pluribus intrat
In cerebrum ramis et vestimenta cerebri.

Venae cavae rami inferiores.

NUnc redeo, unde abii, venasque ex hepate in imi
Viscera dispersas ventris, ventrisque columnas,
Quo res ipsa sinet, pergam cantare tenore.
Namque cavae producit eas pars altera venae.
Quatuor haec etiam ramos emittit utrinque,
Primus adit renum tunicamque adipemque: secundus
Est vena emulgens alibi dicenda, salitas
Concava per renum cum derivabimus undas.
Materiam ad semen generandum tertius affert.
In lumbos quartus venas dispensat: ab illis
Spinam intra ascendunt geminae, cerebrumque petessunt
Ignotae priscis, a te, Bauhine, retectae.
Post haec in binos cava ramos vena secatur,


page 150, image: s166

Qui dicti Iliaci musculos abdominis atque
Lumborum pascunt, sacroque sub osse medullam.
Munereque hoc obito se denuo findit uterque,
Atque per exiles mandat sua pabula venas
Membris finitimis, positisque in pectore mammis
Sic tamen, ut missi maior pars sanguinis illuc,
Cum praegnans ut eri dimisit femina pondus,
Lactescat, natumque recens sustentet alumnum.
Hinc haemorrhoidum quoque origo est exteriorum.
Egressae Iliacae ventris penetralia venae
Et crura ingressae, desumunt nomen ab illis.
Ischias has inter fertur, maiorque minorque:
Muscula, suralis, quaeque est de poplite dicta,
Mensesque eliciens, sed proli inimica Saphena.

Valvae venarum et earum officium.

PEr cava venarum valvas operosa locavit
Diversis natura locis, quae cornua Lunae
Crescentis similant, venisque introrsus adhaerent.
Attenuantque illas, ubi producuntur ab illis.
Harum est officium (docet hoc structura situsque)
Corpore in erecto compescere pondus habenis
Sanguineum certis, nimio ne praegravet unam
Confluxu partem, reliquas patiatur inanes.

Valvas venarum quinam observârint.

HAs Arabes inter Princeps Avicenna videtur
Perspectas habuisse olim. post tempore longo
Delituere, annis Aquapendens donec opertas
Detexit nostris, lucisque reduxit in oras.


page 151, image: s167

Venis non tantum generandi sanguinis, verum etiam eundem conservandi vim inesse. Extra venas enim, sive, ut aiunt, extra sua vasa putrescit.

ILlud et his memori mandatum mente tenere
Est opus in rebus, laticem gener are rubentem
Sanguinis, atque illo sitientem pascere turbam
Membrorum promi et condi de more fidelis,
Esse quidem munus venarum, non tamen unum.
Custodire etiam debent putredine ab omni
Ipsum, atque incolumem propriâ virtute tueri,
Corporis a fragili qua conditione sinuntur,
Viscera quae et morbis et morti obnoxia reddit.
Nam simul ac ruptis quascumque in corporis oras
Effluxit venis, peregrinâ sede morando
Cogitur in grumos et frusta trementia sanguis
Et de se saniem praebet corruptus olentem,
Quando magisterium naturae et foedera liquit.
Concipit ergo ignem paulatim et pure gravata
Pars dolet, officiumque negat, solitosque labores,
Et via nî fiat vi, vel medicina rebelle
Quaqua abigat versum virus, tacite omne fatiscit
Corpus, et in partes labes meat aucta propinquas.

Sitne cor sanguinis principium, an hepar.

QUaestio jam pridem certamina fervida movit
Dissectorum abacos inter, liquidine cruoris
Purpureos primum manare ex hepate rivos,
An vero e sinibus cordis prodire putandum.
De quo sensa mer tibi pectoris obvia reddam.


page 152, image: s168

Aspice, quam similis iecoris sit massa cruori,
Et nihil esse aliud dices, nisi sanguinis undam
In thrombum solidum propria extra vasa coactam,
Viscer cui certam tribuant vicina figuram.
Aspice, quod trito digitis circumfluus humor
Tingitur, et rubri recipit pigmenta coloris.
Aspice item sedem iecoris prope corporis ipso
In centro positi. Num convenientior ullus
Sanguinis esse potest scatebris, qui corporis omnes
Permeat in partes, ut juxta nutriat omnes?
Ecquid item vero propius, quam viscere in illo
Sumere sanguineum concocta alimenta ruborem,
Excrementorum cui sanguinis esse propinqua
Vasa parens rerum voluit? pendere porosum
Nonne vides iecoris mox e regione lienem,
Separet ut nigrum rubro de sanguine succum?
Bilis inhaerescit flavae quoque follis eidem,
Separet ut flavam rubro de sanguine bilem.
Tum bibuli renes infra hepar utrinque reposti
Haud longe, salso vacuant umore cruorem.
Quid? quod sanguiferae nascuntur ab hepate venae,
Argumenta tibi facient quod fortia planum.
Quid dubitas igitur mecum sentire, cruoris
Esse iecur fontem vitâ durante perennem?

Sintne venae primarium sanguificationis instrumentum, an hepar.

SEd quid? si venas aliquis generare cruorem,
Non iecur, affirmet. Nunquam sententia certe
Vera prior mihi visa fuit. Quod viscera nanque
Mutant, assimulare sibi, proprioque colore


page 153, image: s169

Insignire solent. Stomachus sic candidus albi
Causa chyli est. Niveae roseo de sanguine mammae
Lac niveum faciunt, albique e sanguine rubro
Testiculi imbutum generant albedine semen.
Ergo rubri ex albo cum sanguinis unda liquore
Proveniat, dubitare nefas a viscere rubro
Hunc, quem sanguis habet, quoque profluxisse ruborem.
Jam vero naevosa cavis sunt corpora venis,
Aemula mammiflui lactis, nivis aemula cavae,
Sanguineo iecoris sed massa colore refulget.
Rectius ergo iecur, quam venae, causa cruoris
Asseritur princeps, socias vero atque ministras
Esse reor venas, quibus impertitur ab illo
Vis eadem. siquidem nascuntur ab hepate venae,
Quicquid Aristoteles rationum fingat, ut ipsas
E dextrâ cordis faciat prodire cavernâ.

Sitne cor venarum principium, an hepar.

SI cor origo foret venarum, tolleret illas
Et premeret motus, qui cor tollitque premitque,
Cordis ut exoriens arteria magna sinistro
E thalamo pulsare solet, semperque cieri,
In quaecunque suos dispescit viscera ramos.
Tempora tange manu: digitos infigito carpo:
Et dabit alternos saliens arteria pulsus.
Immotae contra perreptant brachia venae,
Et caput, et reliquos animati corporis artus.
Quin et, si placidae traherent exordia venae
E sinibus cordis, patulo cava vena dehiscens
Ore, nihil dextrum cordis ructaret in antrum,


page 154, image: s170

Sed roseum dextro succum sorberet ab antro.
At valvae, quibus hoc patefitque et clauditur antrum
Demonstrant oculis peregrini sanguinis undam
E vena adventare cavâ, et notescere cordi
Atque ab eo recipi. tua sint tibi lumina testes,
Si quando fabricam dabitur tibi cernere cordis.
Vena unde exoritur, Portam quam nomine dicunt,
Annon ex iecoris parte interiore cavâque?
Viscere cur igitur cava non prodiret eodem?
Nempe ubi tam grandis procedit ab hepate truncus,
Cordis ut esse queat par unus utrique cavernae.
Ponderis hoc quoque non levis est, quod vena, puellum
Matris adhuc utero clausum quae sanguine nutrit,
Haudquaquam in pueri cor est inserta, sed hepar.
Adde, quod aequorei piscis Falloppius exta
Cum scrutaretur, deprêndit ab hepate venam
Emersisse cavam non tacto turbine cordis.

De tribus secundae concoctionis excrementis eorumque receptaculis.

HOc etiam ex dictis observa et pectore conde,
Non omnem succumque Porta adducit in hepar,
In purum verti iecoris virtute cruorem.
Excrementa etenim cocturae certa secundae
Esse Deus voluit: tinctam flavedine bilem,
Et tinctam nigrore aliam, salsumque liquorem.
His secernendis purâ de sanguinis undâ
Dant operam parvus, qui pendet ab hepate, follis,
Et splen, et gemini, lumborum pondera, renes,
Quae supra tetigi; describam plenius infra.


page 155, image: s171

Vesicula fellis, eius situs, substantia, triplex fibrarum genus, et usus, quibus per occasionem ardoris gulae causa subicitur.

INtus flaventi vesicula turgida felle
Hepatis est suspensa cavo, membranea tota
Triplicibus tenui constans in folle fibellis,
Queîs bilem allectat, retinetque et pellit amaram.
Ipsa illi iecoris patefecit massa profundam
Haud adeo foveam, medio quem folle subintrat,
Corpore colliculum reliquo super hepate tollens.
Hoc stomachum, et jungit vicinia, colon
Tangit, et interdum flavedine tingit utrumque,
Perdius unde gulae pernoxque accenditur ardor,
Cujus post animae discessum corpore ab aegro,
Monstrârunt veras dissecta cadavera causas.

Figura vesiculae fellis.

SEd, quam fellis habet speciem vesicula? nôris
Esse pyrrho similem longo, pars altera cujus
Crassa est, in tenuem constringitur altera conum.
Ventre igitur croceum succum complectitur amplo,
Cervicemque ab eo sensim gracilescit in arctam.

Meatus ex fellis vesiculâ in hepar.

HAec porro geminos cervix divisa canales
Ex se producit. quorum dispescitur alter
In plures ramos, densum quibus intrat in hepar,
Sanguine ut a dulci choleram secernat amaram,
Vesicaeque suae tractam cavitate recondat.
Munitur valvâ bilis spectante lagenam,
Et mittente intro, nihil emittente retrorsum.


page 156, image: s172

Meatus ex fellis vesiculâ in confinio duodeni intestini et ilei.

EXoriens alter cervice canalis eâdem

[Gap desc: greek text]
ingreditur (duodeno hoc nomen Achivi
Dant intestino) qua jungitur ileon illi,
Scilicet ut flavâ vesicam bile tumentem
Depleat, et croceum derivet in
[Gap desc: greek text]
virus.
Unde dein patulâ cum faecibus exeat alvo.
Idque ideo rentur fieri, quo bilis amaror
Quoddam intestinis addat quasi calcar, et illa
Surcum hortetur onus gravidi deponere ventris.
Haec est illuvies, cujus mixtura colorat
Excrementa alvi, et notâ flavedine tingit.
Obtigit huic etiam ramo sua valvula versus
Intestina patens, flavae quo mittat in illa
Bilis onus, nec folliculo tolerabile pleno,
Intereaque vetet, quod suscepere, redire.

Meatus ex fellis vesiculâ in stomachum.

SUnt, quibus in stomachum fellis vesica meatum
Insinuat tenuem, laticesque infundit amaros.
His caput excruciant saevi sine lege dolores,
Tristis amarities vitians cum gutture linguam
Marcida sumendis epulis jejunia praefert,
Perque gulae vomitus bilem rejectat hiatum.
Pernegat hunc umquam se conspexisse Columbus.
Quique suum Mutinae debet, Falloppius, ortum,
Corpora multa licet ferro secuisset uterque.
Discrepat Andreas ab utroque, oculisque serenis
A se deprensum semel esse in remige narrat.
Nec visum latuit, cum panderet exta, Galeni,


page 157, image: s173

Qui mala ab hoc simul exposuit manantia fonte.
Adjicit his album Bauhinus et ipse lapillum,
Corpora quo resecare virûm vix gnavior alter.

Lienis sedes, substantia, figura, et linea alba, cui portae ramus multis arteriis stipatus inseritur.

HEpatis e regione suam natur a lieni
Constituit sedem, et stomacho cedente sinistrum
Jussit habere latus costarum tegmine tutum,
Quas, quia sunt mutilae, spurias cognomine dicunt.
Materiam fungosa dedit caro, mollis et atra.
Corpus ei longum, et tenui curvamine flexum,
Sed latum, crassumque minus, quod linea signat
Alba intus, prono percurrens limite viscus,
Atque cavâ collem faciens in parte pusillum.
Hîc sese Portae deductus ab hepate ramus,
Ille, inquam, ramus, paulo quem diximus ante,
Ingreditur splenem, postquam se in plurima vasa
Parvula divisit, stipat quae arteria ab omni
Parte frequens, splenisque simul se viscere condit.

Color lienis et cum vicinis partibus connexio.

IN pueris rubet ob purum de sanguine victum,
Mater ei quem suppeditat, dum lucis egentem
Condit adhuc uterus: nigricatque et livet adultis,
Liventi et nigro quid sanguine pascitur illis.
Transverso vinclis septo subtilibus haeret.
Nectitur omento pariter renique sinistro,
Atque suae tunicae diffiso simplice textu
Publicus adjicitur, quo sit mage tutus, amictus.


page 158, image: s174

Atram bilem a sanguine separate, officium esse lienis, et quomodo lien sit causa risus.

QUale lien obeat bene sano in corpore munus,
Dicendum est etiam. nescîsse Erasistratus olim,
Quid prosit, fertur, statuisseque prorsus inertem.
Nec procul a placito Bombastus abivit eodem.
Qui causam risus in eo posuere, fuerunt
His mage sollertes. namque, ut se spongia lymphis
Exsaturat sitiens, impletque angusta pororum,
Corpore queîs laxo scatet atri pumicis instar:
Sic splen e roseo nigricantem sanguine faecem
Portae intermedios per ramos allicit, inque
Rimas ipse suas trahit, et nutrimina partim
Segregat inde sibi (nam concolor illa lieni)
Partim, cum satur est, stomacho transmittit habendam

Meatus ex liene in ventriculum.

FEcit in hos usus gracilem natura meatum,
Qui petit os stomachi, veniens e splene sinistrum.
Hac iter est acidae, simul atque redundat, amurcae,
Escarum immemori stomacho pervellat ut aurem,
Nec sinat ignavo residem squalere veterno:
Imo et cocturae peragentem munia firmet,
Dum laxas stringit tunicas, et cogit in arctum.
Cumque suis functa est ibi partibus, ilicet intrat
Intestina abiens permixtaque sordibus alvi
Corporis exstrorsum caeco de carcere migrat.
At sanguis nigrâ viduatus faece nitescit,
Seque ad spirituum genituram purior offert,
Uberiorque etiam purorum lumine porro


page 159, image: s175

Spirituum penitus nigra nubila corde facessunt,
Terrentesque animum furvâ caligine fumi.
His vero exactis facies pulcherrima rerum
Emicat, et sudâ mentis dominatur in arce.
Hinc ad laetitiam propensio, cujus in ore
Indicium est risus. sic, risum quî pariat splen,
Atque simul, quid agat non aegro in corpore, constat.

Ex aliorum sententia lienis officium esse, temperare cordis calorem, et cur tot sit sortitus arterias.

PErsuasum est etiam nonnullis visceris huius
Frigore (nam frigus superare putatur in illo)
Gliscentem assidue moderari in corde calorem,
Atque hâc de causâ tot aortae admittere ramos:
Imo etiam laevis concedere dextra calore
Membra, lien lateris quia frigidus incola laevi est.
Splenem arteriolas, quarum se tanta caterva
Insinuat medio, vegeti recreare caloris
Continuis opibus, doctorum e plebe virorum
Affirmant alii: quod, opinor, nemo negabit.
Sed, tantae potior turbae sit causa, necesse est.
Anne igitur viscus, nigrae quod frigore bilis
Affatim imbibitae et fungosâ carne receptae
Oppressum jugi per se torpore rigeret,
Igne fovent, bicavi qui cordis viscere prodit:
Idque hoc uberius, frigus quo majus in illo est.
Scilicet haud unum rerum sator indidit uni.
Cuique usum parti: quasdam sed pluribus aptas
Reddidit officiis, paucis contenta ministris.


page 160, image: s176

Dummodo non desit, doleat quo vita negato.

Lienem esse veluti alterum hepar, ex Felicis Plateri sententiâ.

INgenio felix, et nomine et arte Platerus
Officio fungi vult nobiliore lienem,
Quam, quale est atram secernere sanguine bilem,
Quam quale est cordis nimium frenare calorem.
Nam, cum splene hepar majus, miner hepate sit splen,
Quaerit, cur ramos arteria magna frequentes
Spleni impertierit, raras legârit in hepar
Majus opus splenem molirier hepate credens;
Percunctatur item, vitium cum forte lienis
Fabrica concepit, cur mox vitietur et hepar
Et vitietur utroque simul cum viscere sanguis.
Namque intemperie si splenve iecurve laboret
Frigidâ et umenti, scirri si pondera duri
Contrahat alterutrum, pro sanguine lympha creatur
Purpureo informis, splendentia crura tumescunt,
Venter iners turgescit aquis inguenque retentis.
Decolor est facies, sitis asperat arida guttur,
Quam stagnans intus [(printer); sic: inibi] non mitigat unda, sed auget,
Contemnuntque omnem fastidia languida victum.
Infert ergo rudem nascentis sanguinis undam,
In splenis postquam secessit ab hepate viscus,
Sanguineae cultum mage plenum assumere formae.
Quin etiam splenem veluti iecur esse sinistrum,
Et consors operum dextri, sociumque laborum
Non secus ac gemini quoque sunt in corpore renes,
Quos Deus in lumbis hâc parte locavit et illâ.


page 161, image: s177

An splen homini possit auferri manente vitâ, ut quibusdam ex veteribus persuasum fuit, et vulgus aevi nostri adhuc persuasum habet.

ANtiquo nostris annis inolevit ab aevo
Ignarique animis insedit opinio vulgi
Auctorum velans gravium sua frivola larvâ;
Deproperante pedum cursu qui scripta potentum
In loca transportant longinqua, carere liene.
Hunc autem ferro resecari rentur et uri,
Ne pedibus gravitate suâ, stimulisque molestis
Iniciat remoram, cursumque par antibus obstet.
Hi rerum instructi si cognitione tenerent,
Munia quae vitae praestet tam nobile viscus,
Atque ea cum quanto fieret caesura periclo
Sanguinis effrenem ob fluxum, tot scissaque vasa
Partim a corde in eum venientia, ab hepate partim,
Haud decepti animos tam stulto errore fuissent.

Historia ridicula, verissima tamen, joco in serta.

TAlis erat quidam volucres captare, ferasque
Apprime dexter, sed cetera bardus inersque.
In totoque nihil qui pectore haberet aceti.
Hunc sua credulitas errore tenebat eodem
Posse adimi splenem ferro, claudique lacunam
Incolumi vitâ, cursumque hâc arte juvari.
Res ea non latuit socios. adducere testes
Ergo utriusque notae certant, nocuisseque nulli
Auxilium hoc jurant, multisque fuisse saluti
Rem brevis esse morae, prope nulliusque doloris,


page 162, image: s178

Vel certe exigui, quem commoda maxima pensent.
Persuadent homini lateris submittere ferro
Suspecti latebras. confestim prodiit istâ
Egregium qui se jactabat in arte magistrum.
Ille hominis fatui resupinat cernuus artus
Haudque reluctantis, quod opem speraret opimam,
Et scamno stratum religat, prohibetque moveri.
Corpus uti superest agitandi nulla facultas,
Detractis clunes caligis nudare protervi
Incipiunt socii, resonat conclave cachinnis,
Et virgis in eum, quas quisque paraverat, usum,
Aucupis innocuas clunes et terga flagellant,
Verberaque ingeminant, iterantque immania, donec
Sanguineo pellis sudaret saucia rore.
Nil hominis gemitus, lacrimas, lamenta mor antes
Divorumque hominumque fidem implorantis in istis
Aerumnis, precibusque minas miscentis inanes.
Sic miser ille malum simul, et ludibria passus
Errorem agnovit, pudefactusque impete crurum
Pernici splenem mutare haud amplius optat.
Corpore qui splenem tollit, ver tollit ab anno.

Renum sedes, substantia, et figura.

VEnam utrinque cavam, mox post exordia in imum
Sese ubi praecipitat, stipant, duo viscera, renes.
Materies iecori similis contincta rubore est,
Sed mage diluto, quam, qualis in hepate fulget.
Tum compacta magis natura est intima renum,
Quam iecoris, quorum si vis cognoscere formam,
Ante oculos curvi semen tibi pone phaseli,


page 163, image: s179

Quaesitaeque dabit tibi mox exempla figurae.
Nam pars, quae lumbos spectat, curvatur in arcum,
Quae vero ad venae grandis directa canalem est,
Prominulum supra tuber producit et infra,
Et medio haec inter spatio sinuata cavatur.

Renum situs plenius expositus.

IN lumbis utrique suas natura latebras
Exsculpsit, qui dextra tenet, quasi cedere jussus
Maiori iecori, spatio inferiore resedit.
At laevus dextro paulo magis alta capessit,
Nec statione suâ bilis depellitur atrae
A diverticulo, cujus minor hepate massa.
Nec me animi fallit dictis pugnare Galenum,
Atque alios plures, renem qui sede sinistrum
Inferiore locant. quin et Vesalius ipse
Ambiguus veri nunc celsa capessere laevum
Nunc dextrum affirmat; quasi scilicet utraque sedes
Renum naturae sit consentanea. fallax
Deicit interea semper pictura sinistrum.

Renum superficies.

EXteriora licet renum natura carere
Asperitate velit, laevique tumescere gibbo,
Dissimilis tamen ipsa sui quandoque racemis
Efformat similes, plures quasi jungeret uvas.
Unde superficies dispar, hîc vallibus hiscit,
Hîc tumulis surgit, quales in ventre bovillo
Conspicimus renes, quales ego lumine claro
Matronae nuper patefacto in corpore vidi.


page 164, image: s180

Monstrosi renes et magnitudine et numero.

MIra loquar, sed vera tamen, conspectaque doctis
Saepe viris geminis conflatum e renibus unum
Corpore praegrandi, cujus mensura duobus
Par foret unitis, pondusque aequale duobus.
Qui situs in medio, spinaeque tenaciter haerens
Cerneret ex aequo dextrum latus atque sinistrum.
Sunt plures etiam visi quandoque duobus.
Sed magis est mirum sollertem has vertere mendas
Naturam in fragilis vitae non setius usum,
Corpora quam si essent nullis informia mendis.

Tunicae renum et adeps eiusque usus.

SUnt uno induti proprio velamine renes
Exili inprimis, ortum cui vasa dedere
Implantata cavo gremio. Velamen id arcte
Renibus agnatum carnem constringit in arctum.
Circuit hoc aliud membris commune propinquis.
Huic permagna adipis se circum fundit ubique
Congeries renes ritu complexa grabati,
Redderet ut tutos blandoque tepore juvaret.
Paucus adeps etiam gremii penetrale subintrat,
Vasisque annexus prohibet, ne acredo per illa
Semper euntis aquae molles detergeat alveos
Ad vivum, flavasque rubris contaminet undas,
Ut succum ambiguo testentur utrumque colore.
Namque serum jussu naturae a sanguine renes
Ceu percolando prirâ virtute sequestrant.


page 165, image: s181

Glandula renum adipi superne adnata.

GLans in sublimi pinguedine parva resedit
Externae teneris tunicae conjuncta fibellis,
Discolor ipsismet nec multum renibus. haec quid
Expediat, medici nondum se nosse queruntur,
Rebusque annumerant, quarum haud natura tenetur.

Venae emulgentes.

TRansversim cava vena duos ceu brachia, ramos
Ex amplo in renes vicinos caudice mittit,
Vestibulum ante ipsum renum, portasque patentes,
In ramos alios qui secti deinde minores
Se mediae insinuant inter duo tubera fossae.

Emulgentes venas non serum duntaxat ex venâ cavâ emulgere, verum etiam aliquantulum bilis flavae: materiam item arenae calculique renum atque vesicae.

HAs emulgentes venas ex more vocamus,
Quod venae mulgere cavae de caudice salsi
Vim laticis soleant, sinuique invergere renum.
Huic flavae sese sociare superflua bilis
Colluvio solet, et fugientes pingere lymphas,
Cumque colore illis proprium impertire saporem.
Hinc venit urinae flavedo, hinc tristis amaror.
It comes interdum male formidanda saburra,
Tartarus illorum, qui chymica signa sequuntur,
Unde friabilibus primum datur ortus arenis:
Mox ubi miscuerit se glutinis aemulus humor
Accedatque calor renum vehementior aequo,


page 166, image: s182

Concrescunt lapides, saevorum heu causa dolorum,
Quando intercipiunt rivum, aut spatia intima renum,
Urinaeque vias et conceptacula rodunt
Asperitate suâ, mictumque cruore colorant
Haud sic perdendo: quem sordida deinde sequuntur
Ulcera Paeoniam frustrata subinde medelam.
Ardua res etenim causam removere soluti
Continui lapidem, qui sauciat, ulcerat, exest
Horridior renes: tum salsae flumen aquai
Vix prohibere licet, quin manans ulcera morsu
Vellicet assiduo: nec eo medicamina vires
Incolumes perferre queunt. namque inter eundum
Depraedatur eas tot iter per viscera longum.

Valvula utriusque venae emulgentis.

NEve cruor tractumve serum de rene recurrat,
Exiguâ emulgens occluditur utraque valvâ,
Quae, renes ipsos qua respicit, ostia pandit
Immissura serum, non emissura vicissim.

Emulgentes venas renibus quoque apportare alimentum.

NOn tamen hoc uno funguntur munere venae,
Quas modo describo: non, inquam, e sanguine tantum
Urinam eliciunt, ceu ventris inutile pondus:
Sed cupidos etiam nutriri sanguine pascunt
Interea renes. circum pinguedo voluta
Et tunica ex alio poscunt sua pabula ramo,
Qui medicis ideo vena est adiposa vocatus.

Venae emulgentes interdum multiplices.

ACcidit interdum duplicari utramque: subinde
Conspicitur triplex. verum hoc se rarius offert.


page 167, image: s183

Arteriae emulgentes, et earum duplex officium.

UTrique est etiam conjuncta arteria venae
Prorsus idem cognomen habens a munere eodem,
Acre serum mulget quod caudice grandis aortae.
Nam cum spiritibus cordis per vasa vehendis
Copia magna seriest, et copia magna cruoris.
Utraque fert etiam reni vitalia cordis
Dona suo, vegetumque ad debita munera praestat.

Arteriae emulgentes quoque interdum multiplices.

HAe quoque praescriptum naturae lege vagantur
Saepe ultra numerum, duplexque arteria visa est,
Quandoque et triplex. rarum hoc tamen esse memento.

Nervus renum et causa sympathiae, quae est inter renes et ventriculum.

NEc non et tenuis renum donatur utrique
Nervulus a proprio cujusque absorptus amictu:
Qui quoniam est soboles nervi stomachalis, oportet,
Uber uti sensus non tantum renibus insit,
Verum et ventriculo tacito sint foedere juncti.
Quando igitur renes morbo tentantur: et ipsum
In stomachum morbus saevit nil tale merentem,
Fastidire cibos cogens et reddere crudos.
Ancipitem facit haec res ignorata medelam,
Dum stomacho aptantur medicamina debita reni.

Ureterum origo, figura, fistellae cum valvulis, descensus in vesicam, substantia et usus.

INfra emulgentes media inter tubera renum
Procedunt bini graciles longique canales


page 168, image: s184

Hi renum cava succingunt, operisque venusti
Fistellas aliquot faciunt, et opercula jungunt
Cedere docta sero, reditumque negare fluenti
Ante suum egressum. mox constringuntur in arctum,
Obliquantque suos declivi tramite ductus,
Vesicamque petunt, inventaeque oscula jungunt
Communi tecti tunicâ nam corpus eorum
Propria constituit, vereque est ipse canalis.
Haec tantum obliquis tunica est contexta fibellis,
Non, reor, ut teneat quicquam (retinere liquorem
Cur etenim vellet salsum? cur agmen arenae
Labentis, medioque ortos in rene lapillos?)
Verum ductilior quo sit, faciatque meatum
Obstaculi expertem promptis descendere rebus.
Et, quia sunt venis similes, quia sanguine prorsus
Sunt vacui, salsamque vehunt vice sanguinis undam,
Celsus eos, venas (nec inepte) nominat albas.

[Gap desc: greek text]
ab officio dixere Pelasgi.
Vesicae juxta collum implantantur, eique
Infundunt superis delapsam sedibus undam.

Vesicae urinariae sedes, substantia, figura, usus et fibrae.

IMi se ventris fundo occultavit in imo
Urinae vesica capax. antica tuetur
Inguinis os bifidum. longus postica canalis
Recti intestini maribus quasi culcitra fulcit
Astringitque sibi. muliebri in corpore byrsae
Proliferae incumbit, cervicique eius adhaeret.
Materie constat nervosâ et corpore in utrum
Expanso tenuem, qui circumquaque patescit,


page 169, image: s185

Utque usus poscit, fibras extendit et arctat.
Namque in eâ diverticulum natura paravit
Urinae, assiduis ne manans deflua guttis
Officiat studiis, et agenda negotia rumpat,
Affletque incautis inamoenam naribus aurum.
Vesicae textura igitur genus omne fibrarum
Obtinuit. rectis venientes excipit undas,
Obliquis cohibet, reliquis jaculatur in auras
Oblongam faciens abeuntes fingere chordam.

Vesicae cum pyrrho similitudo.

ESse pyrrho similem nôris, cum plena liquore est
Aut levis intumuit turgens spiramine flatus,
Sed tali, cujus pedicillo proxima pars sit
Crassa minus: mage crassescat, quae vergit ab illo
Delapsi sensim vestigia ad arida floris.

Duae vesicae tunicae, communis una, altera propria: quae a quibusdam duplex constituitur.

EXternam tunicam, ut vicinia tota, recepit
Publicitus. sub eâ latet altera propria dicta,
Quam nihil esse aliud nôris, nisi ductilis ipsum
Vesicae corpus capiendis utile lymphis.
Hanc duplicem faciunt: tenuis tenet intima pellis.
Crassa foris exstat carnosis praedita fibris
Absque rubore quidem, sed non tamen absque calore.

Collum sive cervix vesicae.

CArnea vesicam, qua fit gracilissima, in imo
Terminat appendix, illique fideliter haerens.


page 170, image: s186

Vesicae cervix medicis collumque vocatur.
De quo mox addam, quod nunc abrumpere cogor.

Tria vesicae foramina.

TRes etiam [(reading uncertain: page blotted)] angustas habet urinaria portas
Diversis vesica locis, quas ordine dicam.
Sunt binae collum juxta, quibus allicit intro
Triste serum longo veniens utrinque canale.
Utrique objecta est tenuis membrana dehiscens
Introrsum, retroque vetans illapsa meare.
Nam conniventes tam fortiter ostia claudunt,
Oris uti flatu vesica tumescere possit,
Nec tamen emittat per clausa for amina flatum,
Quae penetrare prius spiramine crassior humor,
Et sabulum, crassique magis potuere lapilli.
Ferreae acus etiam, quas se comptura puella
Ad speculum presso servaverat ore, jocoque
Territa glutierat, cumque acri excreverat unda.
Tertius in longum per collum transit hiatus
Praecipiti emittens urinae obscoena fluento,
Cum sedet hoc homini, cum dat mandata voluntas,
Jamque suo non est oneri vesica ferendo.

Exonerationem vesicae nec pure naturalem esse actionem, nec pure animalem, sed mixtam.

NAm vacuare sero distentam est actio mixta,
Absolvenda fibris partim, partimque lacertis.
Janitor hos primas tenet inter, carnea colli
Vesicae in plenum qui circumplectitur orbem.
Huncque juvant alii compresso abdomine musculi.


page 171, image: s187

Meatus urinarius in utroque sexu, et glandulae, cervici sive vesicae collo appositae.

ANgusti porro substantia carnea colli
Tenditur in longum maribus, penisque canali
Inseritur, semen per quem secedit et humor
Sudoris consors: nasi vexator aperti
Sive torum umectet, seu, quae tegit inguina, vestem.
Femellis uteri cervicem perforat, estque
Lata brevisque simul. sic cervix ante cohaeret
Cervici, fertque una serum, fugat altera in auras.
Binis est etiam vesicae praedita cervix
Glandibus, exterius quibus illi affunditur humor.

Venae arteriae et nervi vesicae.

ET, quia nutritur, quia vivit, et obvia sentit,
Vesicae data sunt, quae talia munera portant,
Venae, arteriolae, et subtilia corpora, nervi.

De terito concoctionis gradu, qui fit in singulis partibus, et Graecis
[Gap desc: greek text]
dicitur.

TErtia adhuc superest concoctio, quae nec in imo
Nec medio aut summo fit ventre, sed omnibus aeque
Ventrib. et membris, perque omnes corporis artus.
Nam, quoniam vitâ sunt praedita, alantur oportet
Singula, et innati compensent damna caloris.
Excipiunt igitur venarum extrema per orae
Purpureum succum sudoris more fluentem,
Inque suam redigunt massam, coguntque colorem
Assimulare suo, similesque assumere vultus.
Has natura dedit mortali in corpore vires


page 172, image: s188

Omnigenis membris, vimque hanc alimenta coquendi,
Quasque foris positas voluit, quasque abdidit intus.

Quatuor umores secundarii, innominatus, ros, gluten et cambium.

QUatuor umores sollers Avicenna secundos
Hîc fingit, quorum primum sine nomine dixit.
Alter ei ros est; per nomen glutinis illi
Tertius innuitur: reliquorum clausula, quartus
Est medicis hodie cambî sub nomine notus.

Excrementa tertiae concoctionis.

EXcrementa autem quae tertia coctio linquat,
Incertum est. qui sudorem mihi nominat, errat.
Hîc quaedam urina est, recteque refertur ad illam.
Discrimen solus facit exitus inter utrumque
Forsitan externas partes, illisque propinquas
Evacuat sudor. sed in his an coctio solis
Tertia perficitur? num membra reposta sub illis,
Internae partes, inquam, sine sanguine vivunt,
Cocturaeque in eâ purgamina nulla recedunt?
Quod modo sit tetigisse satis. nam plenius istae
Libro alio de rereferet nunc lassa Camena.


page 173, image: s189

OTII MARPURGENSIS LIBER QUARTUS. Qui est DE GENERATIONE HOMINIS ET ORGANIS AD EAM rem pertinentibus. Humani generis mortalitatem efficere, ut continuâ generatione sit opus.

MIlle modis tetricas fatalia rumpere Parcas
Stamina: mille modis mortalem exstinguere vitam
Nescius est nemo, nisi mentis egenus et idem
Nescius ipse sui. quot fulmine caelitus acto
Attoniti pereunt? quot flammae accepta feruntur
Funera? quot vasto mersos in gurgite pontus
Suffocavit aquis? quot corpora casus ab alto
Stravit humi praeceps, quassataque morte peremit?
Ipsa etiam tellus quoties fodientibus aurum,
Aut alias, quas condit, opes scrutantibus, eheu,
Exitiosa fuit subit â collapsa ruinâ,
Corporaque immani damnavit viva sepulchro?
Sunt, qui letifero morsu periere ferarum.
Sunt, queîs viperei nocuit vis dira veneni.
Nec desunt, quibus interitum improvisa tulere
Gaudia et indomitus risus: terrore perempti
Atque metu plures fossam subiere sepulchri.


page 174, image: s190

Qui circumsiliunt denso nos agmine, morbi
Corporis atque animae quoties connubia solvunt?
Quot jugulant homines? quot terrae funera mandant
Feralesque agitant longe lateque triumphos?
Qui quot sint numero, si noscere forte laboras,
Promptius expediam, radient quot sidera caelo,
Collustrentque humiles jucundo lumine terras.
Ipsa alimenta etiam, vitae instrumenta tuendae
Quae Deus instituit sapiensque bonusque potensque,
Absque modo pigri demersa voragine ventris
Vertimus in pestem, mortemque lacessimus ultro.
Crede mihi ingluvies et crapula nescia metae
Pluribus exitio est, quam pestis et hosticus ensis.
Esto autem: nihil officiat tot Lerna malorum,
Quae per mille vias horis nos omnibus urgent,
Nemo tamen lethi securus in orbe manebit.
Moenibus in nostri dominatur corporis hostis,
Ille calor, vitae custos tutelaque nostrae,
In pingui qui dum venatur pabula succo.
Dans sibimet vitaeque operam, se perdit et illam.
Sicque suum imprudens vitae cum funere jungit
Funus, et exhaustos desertus deserit artus.
Nam licet absumpti non evitabile succi
Naufragium alterno potu pensemus et escâ
Naturae instinctu: tamen instauramina nunquam
Tam bona contingunt, quam detrimenta fuere.
Ergo, dum prono vitae ruit orbita cursu,
Ut sine refluxu, liquido pede praeterit unda,
Tabescit pinguis, taciteque absumitur humor,
Indigenae cui se jungit iactura caloris,


page 175, image: s191

Deliquiumque operum, quae êdit natura calore.
Hanc cladem vitae finem factura senectus
Subsequitur, properans paribus cum flore juventae
Passibus, inferior quamvis sit robore crurum.
Mors igitur quoniam feralibus impetit armis,
Humano quotquot geniti de semine vivunt;
Certe hominum dudum vacuo vestigia mundo
Nulla viderentur, viduataque terra colonis
Maesta suis esset, summi nisi cura parentis
Prole frequentaret mundi deserta recenti,
Velletque ex aliis alios longo ordine nasci,
Nimirum ut letho licet hic cadat, ille ruinam
Defleat amissi mox flendus et ipse sodalis,
Viva tamen sit posteritas, cunctosque per annos
Stet gentis fortuna, et avi numerentur avorum.

Fabulosa hominum origo.

NEc mihi tellurem fecundis imbribus udam,
Ac radiis Phoebi tepefactam animalia prima
Primaevosque homines nullo formante tulisse
Commemoret quisquam: miseri nec plasma Promethei
E terrâ obtrudat: nec cum jecisset in orbem
Deucalion, orbis scopulo possessor in uno,
Duros post tergum lapides, mox inde creatum
Esse hominum durum genus, instillare laboret:
Credere nec jubeat sparsos ab Iasone dentes
Produxisse alacres in mutua vulnera fratres:
Myrmidonasque ortos formicis. unde laboris
Gens fuerit patiens, nec parti prodiga victus:
Fecundoque satos primum Curetas ab imbri,
Inque Ephyre quod vulgatum, mortalia quondam


page 176, image: s192

Corpora in hanc lucem pluvialibus edita fungis.
Haec etenim veterum mera sunt mendacia vatum,
Quae nos scire sat est, sed credere velle nefandum.
In vero mihi cura omnis, quod promere nitar.

Vera hominum origo, conjugiique inter marem et feminam, atque inde dependentis generationis institutio.

CUm Deus ex nihilo caelum terrasque fretumque,
Aeriasque plagas, et, quicquid habetur in illis,
Fecisset, pulchroque operi sua clausula tandem
Imponenda foret, sese intra talia fatur.
Nobilius reliquis animal, quae fecimus, orbi
Defit adhuc, et, quod dominari in cetera possit.
Ergo hominem nobis similem faciamus, et hisce
Prolatis, opus aggreditur, glebamque prehendens
Inde novum rerum dominum formavit Adamum,
Divinaeque potens animavit flamine buccae.
Cujus ut afflatu tepuerunt ossa recenti,
Rursus ait secum: Solum non expedit esse,
Quem formavi, hominem. sociam aedificabimus illi
Adjutricem operum, specie quae haud differat illi.
Semper eum propter famulo ut versetur in orbe.
Dixerat haec, somnoque artus permulcet Adami,
Sopitoque adimit costam, replensque lacunam
Carne, Evam struit, et vigili permittit habendam.
Mox benedicit eis, sermone hoc ora resolvens:
Crescite, et in multas numerosi augescite gentes,
Et terrae replete omnes habitabilis oras.
Humanae sic prima habuit se gentis origo.
Prima mari primo sic femina juncta, et utrique


page 177, image: s193

Organa gignendi sua sunt concessa, suumque
Semen utrique datum: sua foetus cura tuendi.
Unde sui similem mixti producere prolem
Coepere, et duplici sexu sua secula tueri.

Exhortatio ad castam huius libri lectionem.

HAec mea dum casto recitabit carmine Musa,
Obscuris cupiens accendere lumina rebus,
Tu casti factoris opus mirabile casto
Contemplare animo mecum memor usque pudoris,
Quisquis es, ô bone vir, cui carmina nostra legentur
Turpia si dictu, lectu si turpia forsan,
Quae dabit, esse putas, atque excipienda cachinnis,
Te ridere tuae nôris primordia vitae,
Quorum autor Deus est, qui nil deforme creavit.
Judicii censura tui corrupta parentum
Primorum lapsu est, et, si quid criminis in se
Nunc natura tenet, totum defluxit ab illo.
Hunc defle potius, missosque fac, improbe, risus.
Obscoenus procul hinc, procul hinc derisor abesto.

Marem et feminam semen ad prolis generationem conferre, idque licet ex rubro fiat sanguine, album tamen evadere.

SIt mihi fas autem genitali a semine telam
Hanc exordiri, quod cetera deinde sequentur,
Si qua novae sciri de prolis origine debent.
Proliferum umorem, quem mas et femina fundunt,
In Veneris gaudent dum se exercere palaestrâ,
Purpureo efficiunt nivei de sanguine testes,
Utroque in sexu dextrâ laevâque locati,
Assimilantque sibi. Sic, candida corpora, mammae


page 178, image: s194

Lac faciunt album rubrâ de sanguinis undâ:
Alba medulla itidem generatur ab ossibus albis.

Errâsse Herodotum, quod in Thalia scripsit, Indorum et Aethiopum semen esse nigrum.

DEcipitur pater historiae, dum praedicat, atrâ
Qui cute commaculant combusti caelitus orbem,
Phoebus equis oriens sive illos afflet anhelis,
E medio aestiferis sive ictibus aethere plectat,
Ex atro similem sibi gignere semine prolem.
Nigritiem traxere quidem cutis extima in illis,
Quo quo oculos vertas. verumtamen ossa caroque
Sub cute quae contecta latent, et viscera nostris
Omnia respondent, et, quae generantur in illis,
Nec formâ distant, specieque coloris ab illis.

Semen ex duplici sanguine nasci, arteriali et venali.

HAud tamen est simplex genitalis seminis ortus.
Nanque suum miscent pulsantia vasa liquorem
Venarum latici, mixturaque seminis ista
Proxima materia est.

Arteriae et venae seminales, vulgo spermatica vasa, dictae.

Arteria nanque recumbens
Magna, super dorsi spinâ de caudice promit
Infra emulgentes, ubi praeceps crura petessit,
Ramum utrinque suo, dextroque exporrigit unum
Testi, unum laevo: cava dextrâ parte secuta est
Hoc vena exemplum: laevâ defecit ab illo.


page 179, image: s195

Non etenim de se ramum producere talem
Illic ausa fuit, ne vel turbaret aortam
Desuper incumbens, vel turbaretur ab illâ,
Assiduo tollit dum sese exercita motu;
Vena sed emulgens reni contermina laevo
Pro cavâ id officium praestat, ramumque tenellum
Vicino testi proprio de caudice mittit.
Attamen observa cordis iecorisque coire
Vasa prius, testes quam tangant, binaque in unum
Vas latere in dextro coalescere, bina sinistro
Capreolorum instar, vites quibus obvia prêndunt,
Moxque suas confundere opes unita, simulque
Pulso contigui testis virtute, rubore,
Tingere prolifici paulatim albedine succi.
Ergo rudimentum quasi quoddam seminis êdunt,
Et nomen sibi conveniens a spermate sumunt.

Parastatae sive corpora varicosa.

ADjuvat istud opus, varicis qui more cohaeret
Spermaticis vasis, didymisque, parastata uterque.
Testiculi parvi specie. vox dura profecto
Casus obliquos, neque nostris apta Camenis.
Denique adhuc rude opus vis insita testibus ipsis
Perficit, extremamque manum, ceu fortior, addit.

Testiculi masculini.

SUnt autem, ut supra memor avi, corpora testes
Candida. nunc addo, fungosa adenumque porosa
Instar, et in speciem tornata volubilis ovi,
Inter utrumque femur generi suspensa virili,
Et certis tunicis omni circumdata parte,
Argolicâ
[Gap desc: greek text]
, quod sint duo, voce vocantur.


page 180, image: s196

Quatuor tunicae sive involucra testiculorum et musculi
[Gap desc: greek text]

E Tunicis autem, quarum modo mentio facta,
Sunt binae propriae. testis quae proxima corpus
Tangit,
[Gap desc: greek text]
medicis est dicta Pelasgis,
Concinnoque suum profitetur nomine munus.
Displicet hoc aliis, nervosam dicere malunt.
Res modo notescat, valeant de nomine rixae.
Spermaticis vasis huius debetur origo.
Altera vaginae a specie, quam Graecus
[Gap desc: greek text]

Nuncupat, appellata fuit. nonnulli ab
[Gap desc: greek text]

Derivant, quod sit rubicundo imbuta colore.
Hanc peperit membrana tenax abdomine in ipso
Viscera cuncta simul donans et singula veste.
Accedit dictis communis tertia,
[Gap desc: greek text]

Dicta quidem Rufo, sed refragante Galeno.
Hanc membrana parit vulgo carnosa vocata.
Quarta suis reliquas tunicas amplexibus ambit
Acute proveniens, tenuique illius amictu,
Rugosaeque facit cava conceptacula perae,
Pondera quae marium genitalia continet: intus
Spermaticis suspensa tubis, geminisque lacertis
Tenuibus, oblongis, et parte ab utraque locatis,
Qui relevant socios oneris, demptâque laboris
Parte vetant rumpi rupturae obnoxia vasa.
Unde
[Gap desc: greek text]
medici dixere Pelasgi.

Dextrum testiculum sinistro calidiorem existimari, et quare id fiat.

AT vero e geminis, queîs masculus ordo superbit,
Testiculis dexter robustior esse sinistro


page 181, image: s197

Creditur, atque opibus fratrem superare caloris:
Et, cum femineum laevus de sanguine semen
Diluto generet, dextrum gener are virile
E puro coctoque putant, quia vena sinistra
Spermatica ex emulgenti deducta seroso
Sanguine abundat adhuc. dextrum de caudice promit
Sed cava vena suo, cui sordidus humor ademptus.
Ergo jubent laevi lateris constringere testem,
Si cui mens gener are marem: dextrumque ligare,
Cui votum femella. sed haud ego credulus illis,
Quod magis efficient alibi mea carmina planum,
Cum mihi de duplicis dicetur orgine sexus.

Testes sive testiculi unde dicti, ubi de eunuchis quaedam, nominatim de Narsete.

SEd cur dicuntur genitalia pondera testes?
Ecquid testantur? multum. nam signa virilis
Sunt sexus, hominisque hominem gener are valentis.
Ergo quibus duri resecantur acumine ferri,
Degenerant, perduntque animos plerunque viriles,
Atque alias dotes, genuinaque signa virorum.
Mentum imberbe manet: vox tinnula prodit ab ore:
Et calor et toto marcescunt corpore vires.
Et quamvis tener ac credantur amare puellas,
Immemores sexus nondum hac in parte virilis:
Nil possunt tamen, et, si quando ad praelia ventum,
Ingratum exercent et cassum fruge laborem.
Sunt tamen inventi, quibus haec ablata fuere
Pondera, magni animis et equorum et Martis amantes,
Vincendisque habiles populis, pariterque regendis.


page 182, image: s198

Hos inter, cujus Totilas et Teias sensit
Victrices aquilas, debetur gloria prima
Narseti, italiae fausto, nisi mente repostum
Judicium Sophiae, mutilique injuria sexus
Longobardorum populos traxisset in illam,
Principiumque novis sceptris, ansamque dedisset:
Quae bis centenos septemque decemque per annos
Duravere, et jura italis, legesque tulere,
Dum Desiderium superaret Carolus ille,
Obres qui magnas meruit cognomina Magni.

De eunuchis Turcicis huius saeculi. Scal. exercit. 104. ad Card. dist. 8.

EUnuchi, quibus est Turcorum iniuncta per aulas
Cura gynaecei, quamvis sint testibus orbi,
Amisere fidem casti tamen inguinis omnem.
In coitu deprênsi etenim (quod nemo putârat)
Cum semel atque iterum male tectâ fraude fuissent,
Forsan arare magis, quam spargere semina gnari,
Vomeris excisi poenas, heu, clade dederunt.
Ex illo talem castrandi tempore morem
Natio crudelis tenet, ut cum testibus ipsum
Sopito caulem genitalem truncet ephebo.
I nunc et crede ancillae nil posse putanti
Eunuchos, teneras nisi frustra adamare puellas,
Ut supra ex eius veluti narravimus ore.

Barbatos etiam eunuchos esse conspectos.

BArbas castratis quoque provenisse refertur
Prolixas, sed, ut hoc rarum est, ita cetera rara
Quae prius exposito fiunt contraria mori.


page 183, image: s199

Quosdam sine ullo testiculo nasci, nonnullos cum uno: plures cum tribus, tra gli quali si raccontano gli Cuglioni di Bergamo.

EX utero matris quosdam sine testibus ullis
Vitales iniisse oras, notissima res est.
Dorotheus praesul dilectus ab Aureliano
Caesare talis erat. nonnullis curta supellex
Inguinis a puero est contenti ut testiculo uno
Vivere cogantur, sed, quod detraxit origo
Legitimo numero, mensuram et robur adauxit,
Immiscere tori nam se conflictibus audent,
Quosque colunt agros, fecundo semine complent.
Fama est naturam tres indulgere quibusam
Munificam testes, cultamque a civibus urbem
Nunc Italis, olim Gallis, pro nomine cujus
Ingenium crassae junctum subtile loquelae
Esse tibi poterit, ferre intra moenia gentem
Antiquis ceris, rarâque hac dote celebrem.
Testes cognomen, testes insignia gentis.
Siccine res habeat, me nôrunt certius ipsi.
Nam tam fama loquax falsi, quam nuntia veri est.
Et quoties mendax signorum affertur origo?

Insignia nobilis cuiusdam in Poloniâ familiae, eorumque origo fabulosa desumpta ex Nido virtutis Polonice edito Cracoviae Anno 1578. f. 1029.

VIdi ego Sarmaticae cuiusdam insignia gentis
Majorum censu praeclarae et stemmate prisco,
Quorum ex Pannonia deducitur eminus ortus.
Post correcta ferunt Ludovico sceptra tenente.


page 184, image: s200

Tres dirimunt clypeum fluvii, galeae imminet altae
Navis, quâ medius sedet ultra pectora laelaps,
Prospectatque foras, reliquo se corpore condit,
Atque oculis caudam negat et contermina crura.
Unde haec? Ungarici proceres, (si credere fas est)
Cum sine rege forent, suffragiaque omnia abirent
In rixas, capitisque esset spes nulla creandi;
Unus ait: Sit rex populi, conclavia primus
Quisquis in haec veniet nostro durante senatu.
Mens eadem reliquis. quid fit? canis intrat, et ille
(Tanta senatorum constantia) regis honore
Mox colitur: struitur regali mensa paratu:
Rex novus in solio, cui culcitra serica et auro
Resplendens in strata fuit, pro more locatur.
Circumstant proceres, libataque fercula carnis
Ossibus abjectis regi praebentur opimae.
Ille vorat carnem, nec eâ contentus, et ipsis
Ossibus ore inhiat, naturam et fercla prioris
Fortunae nondum oblitus. fert regis iniquâ
Mente novi ingluviem structor. mox fervidus infit:
Si rex esse cupis, mores depone caninos:
Enseque dissecuit medium, vitamque coactus
Conservare fugâ, cymbâ tria flumina tranat
Longinquis salvus donec consisteret oris.
Hôcque ex eventu praedicta insignia sumpsit,
Atque suos voluit post se gestare nepotes.
Hem tibi commentum, quo vix festivius ullum,
Nec signo mage conveniens, veri tamen expers,
Inque hominis cerebro prompti ad mendacia natum.
Parce gravi tantam levitatem impingere genti.


page 185, image: s201

Peculiaris de tertio testiculo conjectura.

ESt mihi dilectos non ultimus inter amicos,
Qui mihi secretam saepe est conquestus in aurem
Demassâ quâdam, solidâve appendice dextri
Testiculi testem prorsus referente, carere
Verum illâ mallet, persuasus inutile carnis
Esse supervacuae pondus, quod crescere possit
Ramicis exemplo, verosque offendere teste.
Hospitis officium sed adhuc colit usque modesti
Testiculi metuens mensuram excedere veri.
Forte latens vitium, non intellectaque menda
Dona putant quidam naturae, deque precari
Quod, ceu monstrosum, debent, in laude reponunt.

Vasa spermatica ejaculantia sive deferentia et glandulae prostatae.

E Diverticulo longo, in quod devius ivi
Testibus abreptus, de seimine dicere pergam.
Omnibus hoc numeris perfectum, vasa priorum,
Quae dixi, soboles, et iis conjuncta tenore
Continuo excipiunt, referuntque abdomen in imum
Isdem ingressa viis, queîs sunt egressa priora.
Appellare solent vulgo ejaculantia vasa,
In maribus nomen si tale merentur habere,
In quibus haec semen jaculandi munia duplex
Glans per agit collo vesicae utrinque cohaerens
Sphincteris supra claustrum, nivis aemula massa,
Duraque et haud paucis intus sinuata cavernis
Spongiolae ritu, quibus ejaculantia vasa,


page 186, image: s202

Inter se postquam coiêrunt corpus in unum,
Infundit lentam maturi seminis undam.
Infusam hae retinent, coitusque in tempora servant,
Et musculis penis compressae ex inguine jactant.
Prostata Cecropiis est utraque glandula dicta.
Densior has vestit membrana, imbutaque sensu
Eximio. hîc illex procuditur illa voluptas,
Quâ fruitur mas, cum muliebria conserit arva,
Et per iter certi jaculatur sperma canalis
Emittitque foras. hunc penis nomine prisci,
Atque aliis multis, insignivere Latini,
In rem multiplici nullam aeque nomine largi.

Penis, eius meatus, vasa, glans, rima, corona, praeputium, fraenum.

ESt membrum oblongum, crassum mediocriter, atque
Circumquâque teres, dependens pectinis osse
Testiculos supra geminos, siphonis ad instar,
Qua patet in longum, tenui penetriabilie ductu.
Perfluit hac acri mordax salsugine olensque
Indomitum, et vitae non amplius utilis humor.
Utile nonnumquam Veneris sub praelia virus.
Hunc praeter ductum vesicae e faucibus ortum,
Conficitur binis bene crasso corpore nervis.
Si modo sunt nervi. fortassis vincula dicas
Rectius: e vinclis non infitiabere natos,
Quae simule coxis oriuntur, et inguinis osse.
Inter eos humili procedit limite ductus,
Quo, ceu communi, semenque serumque feruntur.
Fungosa et nigricans intus caro, sanguineque atro


page 187, image: s203

Oppleta et vasis, veluti mirabile rete,
Tergeminis constans, quae cor transmittit et hepar,
Et cerebrum. extremis ea rete implexa figurant,
Et sensum peni, vitamque et pabula donant.
Haec duo, pro nervis dubie quae vincula dixi,
Principio discreta meant, unita deinde
Sustentant glandem, molli tenerâque tumentem
Carne, cui summo parva est in vertice rima,
Dictus ubi evergit diversa fluenta canalis,
Nun liquidum urinae, nunc lentum seminis amnem.
Fit tamen inter dum (res est ea digna notatu)
Distinctos habeant ut sperma, serumque canales,
Et tunc distinctis glans est quoque pervia rimis:
Altera fert semen, salsas fert altera lymphas,
Inferiora autem glandis circumdedit orbis,
Quem Graeci
[Gap desc: greek text]
, Latii dixere coronam.
Ductilia obnubunt circum praeputia totam,
Atque haerent rimae tenuis per vincula fraeni.

Praeputii praesectio sive circumcisio Hebraeis olim ex praescripto Dei usitata, et, quare Judaei a omanis dicti sint Apellae et Recutiti.

HOc glandis tegimen praeacuto abscindere ferro
Hebraeis in more fuit, quem primitus almus
Conditor instituit rerum, sibimetque sacravit
Tum, cum pacta novo stabiliret foedera ritu
Cum patre credentum, fidisque nepotibus eius.
Huicque cutis retro post mos accessit agendi
Relliquias, reliquo ut glans tempore nuda pateret.
Gens igitur casura brevi fatalibus armis
Romulidûm, simul ac victrici innotuit urbi,


page 188, image: s204

Nomen Apellarum, Recutitorumque vigere
Coepit, et ad dictos per scomma alludere ritus.

Musculi penis.

NEc musculis caruit genitalis fabrica thyrsi.
Namque bis instruitur rerum a factore duobus:
De quorum numero later ales sunt duo, laxum
Qui colem intendunt, atque ad Cythereia promptum
Efficiunt opera: at reliqui inferiora tenentes
Compellunt tumidas genituram reddere glandes
Haud aliter, quam pressa manu si spongia sudet.

Erectio virgae sitne actio pure animalis ac voluntaria: an pure naturalis: an vero mixta.

ERgo agiles quoniam motus sunt organa musculi,
Iussa voluntatis nutusque sequentia nostrae,
Durities colis tendentibus edita musculis
Jure opus arbitrii (medicis animale vocatum)
Fertur, et id rectae quadrat rationis amussi.
Illud idem confirmat et hoc, quod cernua tollit
Virga animos spatioque brevi tumefacta rigescit,
Sive aliquis vigilas, seu dulci obsessa sopore
Pectora habens secum optatos meditatur amores.
Ast e diverso, cum non moveatur, ut armus,
Aut manus, aut digitus, curvare et tendere nostrum
Quae licet ad nutum, naturae opus esse videtur
Unius proprium, membri tentigo virilis.
Prolifico certe scateant si semine testes,
Si calor excellat, si spiritus adsit abunde,
Ad pugnam se colis agit non jussus, et ante
Sollicitat mentem, quâm sollicitetur ab ipsâ:


page 189, image: s205

Imo mens operam ludit, si cetera desint.
Elumbem et claudum stimulis urgeto caballum,
Haud tamen efficies, ut surgat eatque, sed usque
Infelix sonipes sine honore jacebit eundi.
Pupis, qui nondum caligas inducere nôrunt,
Balnea cumque adeunt, gratis, non aere, lavantur,
Imo etiam nondum qui desuevere mamillis,
Erigitur quoties necopino inflata tumore,
Praesertim in somno? quis talia crederet illos
Mente agitare rudi Veneris, queîs virga rigorem
Induat, et nondum sibi nota ad praelia surgat.
Ex animali igitur naturalique videtur
Actio mixta, aliquis sua vir si spicula tendat.

De genitalibus muliebribus seminisque muliebris necessitate.

NUnc quoque, feminei qualis sit seminis ortus,
Dicendum paucis, sine quo narratio manca
Haec foret, et densis res obsita tota tenebris.
Quo novus exsistat muliebri foetus in agro,
Non satis est jecisse virum sua semina, oportet,
Femina uti sociata viro sua misceat illis.
Neutra etenim fecunda forent, si sola manerent.

An ex solo semine masculo nasci possit homuncio, ut quidam vult. De gigantum item, pygmaeorum, nympharum et sylvestrium origine.

NEc tua credulitas scriptoris commodet aurem,
Qui sua delirans inter mysteria fatur,
Femineum citra semen, genitaliaque arva


page 190, image: s206

Veros nasci homines e semine posse virili,
Corporis atque animi valeant qui robore miro
Supra hominum sortem, cunctasque arcana per artes
Sponte suâ norint nullo informante magistro:
In tenuis quod sint modici virtute caloris
Ventre vitri geniti, non vivae in ventre parentis.
Corpora vastorum sic orta fuisse gigantum,
Pygmaeosque satos simili ratione fuisse
Notitiâ arcani pariles, et dotibus amplis
Ingenii, et miris gestis, sed dis pare mole
Corporeâ. pumili Pygmaei nanque fuere
Infra hominis normam: prolixa habuere gigantes
Corpora, mensuram longe superantia nostram.
Esse hoc arcanum, quo non arcanius ullum
Nec memorabilius, neque majus conditor orbis
Genti hominum miserae et peccati sordibus atris
Pollutae superâ dexter monstrârit ab arce.
Nunc et si lateat, priscos habuisse gigantes
Compertum tamen, et nymphas, et origine eâdem
Sylvestres genitos, memores, suus unde sit ortus.

De gigantibus septentrionalibus, ex Olao Magni et Saxoni Grammatici commemoratione.

ARctoum (Magno si quicquam credis Olao
Grammaticoque, prior patriae qui prodidit acta)
Procerorum orbem tenuerunt monstra gigantum,
Mole ut corporeâ qui magni et robore magni,
Sic animis etiam magnis gestisque fuere.
Aequales ipsis quos progenuisse parentes
Commemorant, nomenque etiam posuere parentum,
Conjugia adducunt, nutricumque ubera lacte


page 191, image: s207

Monstrosos ritu nostro pascentia alumnos.
Hos potuisse ferunt dubiam cum mole figuram,
Multiplices veluti subeuntia pegmata vultus,
Arbitrio variare suo: nunc tangere nubes
Vertice, in humanum contracto corpore sese
Nunc revocare modum. sed patrum semine solo
In vitreis genitos uteris, quos ventris equini
Foverit usque tepor, nunquam meminere. videntur
Haec commenta hominum, ludibria Daemonis illa.

De gigantum origine ex sacrâ scripturâ.

SAcra giganteae meminit cum pagina gentis
Ante, superficiem terrae fatalibus undis
Quam tegeret scelerum justissimus ultor iniquae,
Nonne Dei natos vaga per connubia sese
Natabus junxisse hominum, et de semine eorum
Ortum testatur primos duxisse gigantes?
Sume Dei natos, ut vis, cogêre fateri
Nullam tunc matris genitam sine semine prolem.

Utrumque semen aeque ad prolis generationem requiri, sed femineum masculo tenuius et fluidius esse.

SEd missos facio matrum sine semine natos,
Qui Musam a recto traxere in devia calle,
Et redeo, unde abii. tu me comitator euntem
Non pede corporeo, sed mente atque aure benignâ.
Sufficit haud unum, sed utrumque requiritur aeque
Ad sobolem semen: verum muliebre virili
Tenuius est, fluidumque magis licet ortus et ipsi


page 192, image: s208

Sanguine de duplici, pariter quem corque iecurque,
Sicut et in maribus, per vasa a spermate doctis
Appellata viris, duplici quasi fonte ministrant.

Vasa spermatica mulierum.

ETsi autem breviora nurus videantur habere
Vasa haec, quod testes habeant abdomine in ipso
Lumborum annexos dextrâ laevâque lacertis,
Exacte inter eos medium matrice tenente:
Sunt mage longa tamen, quam fert externa figura
Membranae tenuis, cujus sunt cortice tecta,
Quam toties imum dixi circumdare ventrem,
Et partes, in eo rerum quos abdidit autor.
Namque latent sub eâ multis anfractibus in se
Torta, et ob id specie, quam sunt, breviora putantur.
Materies fugiat nam seminis ocius aequo,
Vasorum nisi tot maeandros lenta peragret,
Atque agat indupedita moram, dum lege coquatur
Certâ ad perfectae quaedam praeludia formae.

Testiculi muliebres.

ERgo suos, habet, ut dixi, quoque femina testes,
Sed latos et colliculis rimisque refertos,
Haud secus ac si adenes distincto corpore plures
Conglomerarentur compactae corpus in unum,
Multarum uvarum fit ut ex compage racemus.
Hae parvis plenae sunt omni ex parte cavernis,
Diluto tenuique intus quae semine turgent.
Nam vetat ingeniti contracta caloris egestas
Semen eas crassum ritu gener are virorum.


page 193, image: s209

Testiculos muliebres unicâ praeter communem tunicâ obduci.

SUnt autem, dempto communi cortice, testes
Feminei unius tunicae velamine tecti.
Pluribus haud eguere etenim, quia sedibus haerent
Sat tutis, ventrisque intra pomoeria degunt.

Vasa ejaculantia mulierum.

PRoxima sunt illis semen jaculantia vasa,
Quae breviora nurus etiam tenuere, quod inter
Testiculos uterumque parum spatiique viaeque.
At multiplicibus rugis sunt obsita, et in se
Torta voluminibus crebris, contracta minorem
Ut vero speciem referant et lumina fallant.
Namque is, communem placuit quem dicere, cortex
Mendaci curvos flexus occultat operculo
Plana foris simulans, quae plena anfractibus intus.

Parastatis et prostatis mulieres carere, vasque semen ejaculantia partim eis in uterum ipsum, partim in uteri collum distribui.

NUllus femineos armare parastata testes
Creditur, aut tantillus is est, ut lumine cerni
Vix queat a quoquam, quamvis Epidurius anguis
Conspicuum ad corpus penetrantis acumine visus
Cedat ei, quique arma Fovi sua suggerit, ales,
Quique rates Libycas portu Carthaginis, altum
In mare, de speculâ Lilybaea vidit euntes.
Prostata item vacuat vasa ejaculantia nullus:
Sed breve per spatium se pars in cornua condunt
Mox dicenda uteri. pars in declive feruntur


page 194, image: s210

Illius collum. sunt haec ea vasa, feraci
Sementis postquam facta est matricis in arvo,
Occlusique aditus omnes, et germina crescunt
Humanos magis atque magis sumentia vultus,
Ipsum in vestibulum quae fundunt seminis amnem
Fastiditum uteri plenae lassaeve cavernae.
At per eas, sese quae in cornua visceris abdunt
Jam vacui et semente novâ jam jamque replendi,
Intrat prolificum culturae tempore semen,
Femina quod propriis impertit testibus ortum,
Inque utero clauso miscet, sociatque virili.

Uteri cum agro collatio, eiusque officium, substantia, tunicae et fibrae

ESt uterus nanque instar agri, qui semen utrumque
Excipit, atque suo profert in tempore fructum,
Quoque sit officio tali magis aptus, in omnes
Ductile ceu corium se tendi sustinet oras.
Constat enim tunicis uterina favissa duabus
Eximie lentis, et perae more cavatis,
Quas laxat, laetus dum semen utrumque benigno
Excipit hospitio, et, quod provenit inde, tuetur,
Et nudo vestes et inai pabula praebet.
Stringit eas versâ vice, cum crescentis alumni
Taedia concepit, cunctantis ut hospitis hospes,
Quem, quoniam ulterius retinere et pascere nescit,
Mensâ abigit, cogitque alias sibi quaerere sedes.
E tunicis autem, quas dixi, propria tantum
Est uteri interior, reliquas quae corpore toto
Crassitie excellit. medici plerique putârunt
Esse duas. erit una mihi, quae cingitur arcte


page 195, image: s211

Communi exterius: verum haec quoque contigit illi
Crassior, ac reliquis, quibus est circumdata, membris.
Sic pater omnipotens, cui sunt sua figmina curae,
Singula membra suis fabricavit commoda rebus.
Crassus enim potis est uterus rarescere, et amplum
Extendi in spatium, tenuis quod ferre recusat
Ceu facilis rumpi. fibras si visceris huius
Nosse cupis: tunica omnigenas sibi vendicat ima.
Nanque rapit, veneram sitiens, genitalia rectis
Semina, et obliquis retinet, dum foetus ad ortum
Sit tempestivus. reliquis sua pondera pellit.

Uteri quantitas.

VIx aequat sanâ mediocrem in virgine pugnum,
Quae matura viro, quae plenis nubilis annis
Assiduis optat cari connubia votis.
Sin qua puerperii semel est experta labores
Atque iterum, prisci vestigia clara tumoris
In se uterus retinet, pugnoque est maior inanis.

Uteri figura.

ESt illi vitreae species intusque forisque
Persimilis matulae, venter cavus, amplus et utris
More capax. cervix oblonga, angusta, teresque.
Urinale vocant Itali. vox digna profecto
Vocibus ascribi, quibus olim Roma locuta est,
Quum socer atque gener populo trepidante Quiritum
Bella per Emathios gererent civilia campos,
Et nondum Antonî cecidisset [(printer); sic: cedisset] Tullius ense;
Scilicet ut turpi matulâ dis cernat honestam.
Attamen inversam vitri decet esse figuram,


page 196, image: s212

Matricem ut referat: fundum puta tollat in altum,
Imaque respiciat collo atque foramine colli.
Esse pyrrho similem quidam scripsere, sed illos
Effigiare pirum, cui sit par, ante necesse est.
Nam pyra proveniunt hortis diversa, et eorum
Respondent utero quaedam: non pauca repugnant.

Uteri cornua.

OCcursare utero, cornu ferit ille, caveto.
Cornua sunt utero? sunt illi cornua certe.
Si mihi nulla fides, testabitur ordo medentum.
At depone metum. non sunt ea, qualia taurus
Rivali intentat coeundi percitus oestro,
Qualiave Actaeon, postquam sine veste Dianam
Viderat, in cervum mutatus vertice gessit.
Processus uteri dicuntur cornua, qui ceu
Tubera prominulum faciunt, ubi ad ilia vergit.
Talia brutorum visuntur in ilibus instar
Mammarum, humano fugerent prope corpore visum.
Nî cavitas intus non contemnenda subesset.
Hic est ille locus, cui se ejaculantia vasa
Insinuant, per quem semen muliebre propinqui
Ingreditur speluncam uteri caecosque receptus.

Uterum in septem cellas, ut Albertus Magnus et Mundinus voluere, non distingui.

IN cellas uterum quidam secuere priorum
Tot numero, errones imo quot in aethere fulgent:
Graia quot evasit sapientibus inclita tellus:
Quot Thebae portas habuere, quot ostia Nilus.
Tres maribus dextras, totidem tribuere sinistras


page 197, image: s213

Femellis. mediam sexus utriusque dicârunt
Monstris. Androgyni perhibentur et Hermaphroditi.
At, qui sic statuunt, manifesto errore tenentur,
Quippe, quibus renuunt ipsi suffragia sensus.
Nulla cavum visus dissepimenta per utrem
Observat, nisi lineolam, quae dextra sinistris
Dividit, et veluti septum est, sed corporis expers.
Parte utrâque mares nascuntur, utrâque puellae
Nec locus ancipiti certus datur Hermaphrodito.

Situs uteri.

IMa utero sedes decreta est corpore in imo,
Anteriore loco cui salsae seria lymphae
Incumbit, quem posterius cava fistula tangit
Recti intestini. Sic molli utrinque cubili
Perfruitur, neque duritiem timet inguinis ossis,
Aut sacri aut coxae: sed pulvinaribus istis,
Aggere ceu quodam, saeptus sua pignora servat,
Defenditque inopes, dum luce fruantur, alumnos.
Cetera circumdant uterum intestina superne
Atque fovent. Agnosce antrum natale, superbe,
Et vultus depone feros, animumque tumentem,
Nec temne eiusdem tecum figmenta farinae,
Quosve tuo similis mortalibus addidit ortus.
Ante urina tibi accubuit, te pone, supraque
Stercora sepserunt novimestri carcere clausum.
Tam contemptibiles vicini si bene de te
Tunc meruere, quid ô vivos contemnis, inepte,
Quosque tui similes rerum pater ipse creavit,
Officiosa quibus manus est, et prompta voluntas


page 198, image: s214

Gratificando suum tibi conciliare favorem?
Haec uteri sedes quamvis inamoena videtur,
Attamen hâc sese nulla opportunior offert.
Disposuit sapiens Deus omnia sedibus aptis.
Seu quis enim prolis studio accendatur habendae,
Atque uteri venerem jacere irritetur in arvum:
Seu formatus in hoc tractim tener Embryo crescat,
Aut iter in dias meditetur luminis oras,
Est spatii satis, et sunt conceptacula rebus
Apta suis, tantum quae se constringere possunt
Et laxare iterum, quantum contenta requirunt.
Quaeque utero debent proscribi mole gravato,
Curta via est illis, et, per declivia, prona.

Masculos dextrâ, femellas laevâ uteri parte plerunque concipi.

INter utrumque latus situs est, nec dextra sinistris
Praefert, cum crasso cessat, vacuoque novali.
At puero dextras inclinat onustus in oras,
Sed leviter tantum, sed parte, haud viscere toto.
Occupat oppositas tenerâ nascente puellâ.
Sin laevam teneat mas partem, femina dextram,
Pleraque naturae fiunt contraria legi.
Masculus huic animus, vox mascula, masculi et artus:
Vox gracilis, graciles artus, mens degener illi.
Dexter a quandoquidem mortali in corpore membra
Mensurâ praestant plerunque et robore laevis.
Tantum adeo refert, quâ quis regione locoque
Aspiciat lucem. patriae vestigia quaedam
Indigenae retinent omnem comitantia vitam,


page 199, image: s215

Et nisi culturâ vix exstirpanda frequenti.
Hac cessante levi nutu revocata recurrunt,
Ut natura redit ramo, cum furca remota est.
Novi ego, qui scolymi benedicti semina postquam
Mandâsset terrae, depostum infida negavit,
Atque peregrinos foetus, maledictaque campi
Germina supposuit nostrae monumenta ruinae.
Ille fovet teneras frondes, cunctasque revellit
Crescendi remoras circum, dum tempora fraudem
Detegerent, et inexpectatis carduus hastis
Surgeret, et laetas spatiose extenderet alas,
Grande odium domini non laeti: quippe revulsum,
Privignam ut sobolem, nec in horti culta vocatam,

[Gap desc: greek text]
sepes extra discedere jussit
Passus ob incautum stimulos ac vulnera tactum.
Idem cum cordi cerebroque uteroque faventem
Proximâ iun areolâ vellet plantare melissam,
Urtica exivit, nullo sed fervida morsu,
Grata vagis apibus dulcis melligine floris.
Haud igitur ratione caret, veroque repugnat
Parte mares uteri nasci felicius unâ,
Femellas aliâ, sed non, ut lege perenni
Hâc in parte mares, femellae oriantur in illâ.

Uteri venae, arteriae et nervi.

SI, per quas venas uterus sua pabula ducat
Exhaustus, propensa tibi cognoscere mens est,
Protinus expediam, et facili tibi carmine pandam.
Utitur officium venis ad tale duabus.
Una est spermaticae, cui nondum arteria mixta est,
Multifidus ramus matricis sparsus in utrem.


page 200, image: s216

Altera crassitie superat, vincitque priorem,
Estque cavae ramus, quem venae epigastrica certâ
Parte sui missum matricis in antra profundae
Insinuat, reliquam cervici donat habendam.
Nec non venarum, quas dixi, arteria cuique
Nupta meat, soboles epigastrica grandis aortae,
Vitalisque vehit fomenta ex corde caloris.
Nec nervi desunt utero, quibus haurit acutum
Sensum. quare animal doctore vocatur ab illo,
Quem genuit priscis nemorosa Academia Graiis,
Magnaque mellito stupuit post ore sonantem.
Non etenim sentit tantum oblectamina tactus,
Et titillatum, complexus inter, obortum:
Verum et jucundos ultro sectatur odores,
Occurritque illis, quasi complexurus amicos,
Ast injucundos refugus fastidit, ut hostes.

Uterum acerrimo sensu esse praeditum, prae aliis argumento est eius ascensus et suffocatio.

TRiste frequensque malum muliebria corpora vexat,
Quando venenato matrix perculsa vapore,
In propriâ occulte quem foverat ante cavernâ,
Intestino agitat circumsita membra tumultu,
Seque ipsam turbis miscet quandoque coortis.
Fit quoque, uti superas visum fugientibus armis,
Sedibus ipsa suis licet haud depulsa, lacessat
Partes, ut stomachum, quem prandia reddere cogit,
Et cor, cui vires adimit: nec spiritus ipse
Currit iter solitum, pulmone et gutture clauso.
Tunc suffocari, laqueum quasi pervia cervix


page 201, image: s217

Non sit ob injectum, sese putat aegra, morique:
Fit quoque, ut ulterius cerebri se tollat in arcem
Tanti causa mali, vixque expugnabile virus.
Tum vero mulier subit â perculsa ruinâ
Sternitur in terram, veluti Iovis ignibus icta,
Et, cum vivat adhuc, se nescit vivere. sensus
Vis adeo, motusque perit. non aura suetas
Itque reditque vias, et cordis verber a cessant,
Aut, si non cessant, saltem cessare videntur.
Tam saevam matrix exhalat opaca Mephitim.
Deproperate citae, quaeque appellare timetis,
Quaerite, et e capsis deprompta afferte ministrae
Castoria, et dominae pallenti apponite naso.
Haec si deficiant, apothecae galbana mittant,
Aut oleum e petrâ manans, Syriumve bitumen,
(Asphaltum vocitant) et iis recreate jacentem.
Cognata asphalto, quamvis sub climate nata
Sint alio, atque illis fluitârint, succina, in undis,
Prussia quas lambit, quoque in hoc dis crimine prosunt,
Seu suffire velis, oleove extrinsecus uti.
Olfactu auxilium quoque praestant allia praesens.
Ferte etiam prunas, pennasque e pectore vulsas
Urite perdicum, et foetorem nare receptet;
Lumina praebentem vel flatu exstinguite lychnum,
Vel Veneris, corii date frusta cremanda, marito.
Aeris hinc patulae fumantia subdite portae.
Sede suâ pulsum spatia in consueta repellent
Haec veluti terrore uterum, virusque malignum
Castigabit odor malus, et mitescere coget.
Galbana in agninâ si pharmacopaeus alutâ


page 202, image: s218

Pistillo extendat calido, vel tutemet ipse
Id facias, mulierve aegrae studiosa juvandae,
Indeque proveniens ventri cataplasma jacentis
Aptetur tepidum, veluti rediviva resurget,
Et medico grates et debita praemia solvet,
Si non ingrata est, si non oblita de cori.
Ambra facesse procul, fuge musce, et pingue zibethum:
Sunto fugae comites flores, et aromata, et herbae,
Quae blandiri aliquâ nôrunt dulcedine naso,
Illecebris uterum magis in sublime ferocem
Ne rapiant, turbasque acuant, civileque bellum.
Talia sed prosunt sinui supposta pudoris.
Nam simul ingratas descendere senserit auras
Ex alto matrix, gratas succedere ab imo,
His inhians, illas fugiens peregrina relinquet,
Tranquillaeque redux tradet se sponte quieti.

An uterus odores sub propria specie, an sub specie tactilium qualitatum percipiat.

SEd sub quâ specie (res haec nova, miraque menti
Accidit) oblatos uterus deprêndat odores,
Tactilium an rerum, puta frigoris atque caloris,
Mollis item et duri, quaeque huius plura farinae
Naturae domus ampla tenet: sub propria eorum
An specie id faciat, non est mihi dicere promptum.
Organa odorandi data naribus atque cerebro,
Haud utero constat, neque persentiscit odores,
Qua molles, duri, calidi, gelidive lacessunt.
Nanque omnes tenues veniunt, similesque vapori
Egelido. superest igitur ratione modosque
Non explorando sentire, bonosque favore


page 203, image: s219

Amplecti tacito, taciteque odisse malignos,
Ut cordi grata est fragrantia, foetor acerbus,
Etsi nullorum discrimina nôrit odorum.

Uteri ligamenta.

NEve levi nutu matrix labefacta vacillet
Huc illuc, partes est constabilita per omnes.
Recto intestino posticâ nanque cohaeret.
Anticâ madidae vesicae et pectinis ossi,
Idque ope membranae communis, cujus abhorrent
Hexametri Graecum versus admittere nomen.
Adde etiam fibras ultro citroque meantes,
Nectentesque uterum vicinaque membra vicissim.
Bina etiam musculi lumborum vincula promunt,
Queîs medium geminis religat vicinia coxis.
Horum ductilibus sunt stamina praedita fibris,
Ut quoscumque situs uteri officiosa sequantur,
Dummodo naturae caveat transcendere fines.
Neve aliqua ob jugem ruptura dolorve renisum
Accidat, obsequio cavit natura periclum.
Si praedicta aliquis laxet retinacula morbus,
Labitur e caeco praeceps abdominis antro
Ipse suam per cervicem, versasque videri
Dat latebras, femorumque dolet contactibus ictus.
Heu gestatrici grave pondus, egensque reduci
In sedes proprias, quas ponderis incolat expers.
Praeterea duo sunt, oculis magis obvia vincla,
Infra uteri quae processus oriuntur, et ossa
Pubis et ad geminas tendunt sua brachia coxas,
Astringuntque uterum coxis et pectinis ossi.


page 204, image: s220

Ergo uterus cum se movet irritatus in altum,
Inde cucurbitulis revocatur in inguine fixis.

Uteri orificium superius.

ORa utero duo sunt: unum occultatur, et inter
Cervicem fundumque situm non ante patescit,
Quam vel sperma trahat, vel foetum ducat ad ortum.
Clausum aliâs remanet, praesertim semine quando
Consitus est matricis ager, cultique novales.
Tunc etenim tanto sua comprimit ostia nisu,
Ut nec acus cuspis penetret tenuisve capilli.
Labra recens nati referunt similare catelli.

Uteri cervix, eius figura, longitudo et substantia, quodque vetulis interdum cartilaginea vel ossea evadat.

SUbsequitur cervix, teretis cui forma canalis
Undenos aequans digitos longissima latos,
Moreque vaginae condens sementis in ipso
Articulo virgam, quam certis aspera rugis
Ambit, et ambitam genitalia semina poscit,
Indigenasque illis adigit sua jungere testes.
Nam duplici foetum vis plastica semine format.
Dura caro est illi, musculosaeque aemula carnis,
Cui permixta meant nervosae stamina telae,
Amplior ut fieri possit, stringique vicissim,
Seu genitalis ager culturae tempore jactum
Concipiat semen: natos e semine fructus
Seu reddat, notisque viis emittat in auras.
Attamen attritu nimio callescit, et aevi
Decursu Herophilo fit cartilago, vocari
Cum vetula assuescit, cui tot deserviit annos.


page 205, image: s221

Herophili si forte velis diffidere dictis,
Quî Gemmae, cervix cui visa est ossea, credes?

Uteri orificium inferius.

MOx, ubi femineo finitur in inguine cervix,
Os uteri inferius geminas Symplegadas inter
Arctae instar rimae longo se limite tendit.
Nominibus variis hoc expressere Latini,
Quae memor are pudet, ceu menti inimica pudicae.

Hymen, eius substantia, et cur ruptus sanguinem fundat.

HIc non dum expertis Venerem natura puellis
Membranam posuit tenuem, quae voce Pelasgâ
Appellatur hymen, contracto nomine in arctum,
Ampla cui vis est. haec obicis obserat instar
Inguen, et illaesi signum est non laesa pudoris.
Obtinet exiguum postîcâ parte for amen,
Per quod, si qua viri nondum commercia novit,
Menstruus humor abit, fraternae subdita flammae
Extinctos nuper cum luna resuscitat ignes,
Scilicet indicium non fallax nubilis aevi,
De quo mox castae referent tibi plura Camenae.
Et quoniam certas natura intexuit illi
Apprime tenues, facilesque in vulnera venas,
Scinditur in primo congressu, et vulnus hiulcum
Stragula commaculat roseis genialia guttis.

Probatio virginitatis per hujusmodi sanguinem Judaeis praecepta, Deuter. 22. v. 13.

HInc ex lege Dei probrum intentante marite
Uxori innocuae, vitium quasi passa fuisset


page 206, image: s222

Ante torum licitum, vestem prompsere parentes
Sanguine pollutam prima inter praelia fuso,
Sicque pudicitiae laesae asseruere nitorem.

Haud dissimilis consuetudo in Afrorum nuptiis, ex Leone Afro.

QUin et apud fuscos uxor cum ducitur Afros,
Inque novos thalamos nuptura puella vocatur,
Ante epulas festas cum sponso sponsa propinquum
Conclave ingreditur, concessaque gaudia carpit.
In quo purpureus si manet ab inguine sucus,
Excipitur telâ, et vetulae, quae limina servat,
Traditur a sponso. mox tota per atria fertur
Ingenti plausit, turbaeque ostenditur omni.
Tum vero voces sponso de conjuge castâ
Gratantum, et taedis felicia vota ferentum
Omne replent tectum, laetique sonant hymenaei.
MOx etiam structis curant convivia mensis,
Signaque laetitiae consuetis gestibus êdunt.
At, si congressus fuerit sine sanguine primus,
Maesti deiciunt vultus et tempora quassant,
Atque epulis, quarum fuerat spes magna, relictis,
Ad sua jejuni et stomachantes tecta revertunt.

Alia opinio de sanguine, qui in primo coitu effunditur, eiusque reprobatio: an item omnes puellae hymene sint praeditae.

QUi putat extensas quasi per vulnuscula rugas,
Intus quae cogunt collum matricis in arctum,


page 207, image: s223

Affrictu insueto guttas sudare cruoris,
Hisque torum primâ Veneris conspergere luctâ,
Errat, et ad veri rem non explorat amussim.
Continui certe tam magna solutio in illâ
Parte, vigil cui sensus inest, quae sanguine abundat,
Lintea purpureo ut genialia rore coloret,
Ardorem exciret non absque dolore furentem,
Nec cessaturum, nisi duceret integra callum,
Quod primos inter fieri vix posset amores.
Calceus excoriet calcem si forte premendo,
Quam gravis exoritur dolor et remoratur euntem?
Nonne ubicumque cutis detrita est, aestuat ignis?
Nec refert, hymenem tibi quod vidisse negatum,
Quodque alii lusere operam spectare volentes.
Namque, tibi quod sors quaerenti invidit et illis,
Concessit reperire aliis, mihimetque videre.
Fallor? an haec certis sunt claustra negata puellis,
Sunt concessa aliis. qui quaerit in omnibus aeque,
Afficiet multas violati labe pudoris,
Quae pro virginibus thalamos insontibus intrant.
Non genuinus enim tantum diffringere pessus
Hasce fores potis est, verum et medicatus eâdem
Vi pollet: quae plura alii posuere, silebo.
Cum res in dubio est, juvet id discernere, quo non
Laedatur pietas, non commaculetur honestas.
Praecipue innuptae famam temerare puellae
Sit tibi relligio. pudor est pretiosior aere.
Suspectus vereque reus discrimine parvo
Distant, ignaro si judice causa putetur.


page 208, image: s224

Hymenis foramen aliquando obstrui, et quid ex hoc sequatur.

MEmbranae obstruitur dictae quandoque foramen,
Proscriptumque tenens ultra intervalla cruorem
Menstrua, colluviem cumulat cervice tumente.
Qui talem imprudens junxit sibi forte puellam,
Huic ferro facienda via est, acieque novaculae:
Auxilium deposcit idem, cui pelle tenaci
Obstat hymen, licitoque negat pugnare duello.
Intactis equidem felices ambo puellis:
Ambo infelices, mora quod frustratur amantes.

Uteri cervici ubi meatus urinarius inseratur.

ANte uteri cervix recipit perfossa meatum
Urinae proprium Paphiae prope limina portae.
Plenius ante meae de quo retulere Camenae.

Sinus pudoris (ut verecunde appellatur) descriptio.

HInc gemini colles surgunt, et silva pilorum
Hispida, quos medios dirimit vallicula rimae
Instar habens, et in hâc alae conduntur utrinque,
Hosque latent inter nymphae, fastigia et ipsum
Concursum alarum virga tenet aemula massa,
Albatram generosus Arabs Avicenna vocavit:
Clitoridem Graii; dicta est tentigo Latinis.
Huius item geminis constructa est fabrica musculis
Atque ligaminibus binis, quae pubis ab osse
Proveniunt. cava sunt intus, flatuque tumescunt,


page 209, image: s225

Quo cessante modum capiunt contracta priorem.
Parvus is est, donec naturae lege tenentur,
Et certas metas crescendi ac foedera servant.
Transiluisse datur vitio. fuge talia monstra.
Hîc Veneris situs est amor et dulcedo Columbo.

Circumcisio femellarum apud Abyssinos.

HUius Abyssinâ summos praecidere terrâ
Femellis suevere apices, ut in inguine signum
Foederis antiqui sexus muliebris haberet.
Christi igitur cultrix quamvis gens certet haberi,
Attamen Hebraei retinet vestigia cultus,
Adque ipsas etiam, maribus praecepta, puellas
Ingenii instinctu proprii temeraria transfert,
Adjungitque novo Christi antiquata lavacro.

Transitio ad foetus formationem.

HAc mea Musa tenus posituram retulit arvi
Proliferi, sulcosque cavos, quaeque hisce propinquant.
Nec mihi praeteritus vomer, quo gaudet arari,
Nec semen, quo conseritur. semente peractâ
Quâ ratione novus surgat de semine foetus
Atque hominis speciem genitricis sumat in alvo,
Nunc mihi fert animus crassâ pro more Minervâ
Cantare. haud parvus labor est, sed fertilis idem.

Generationis cum agriculturâ comparatio.

QUo producat ager Cereali e semine farra
Cum brutis pastura homines, nec fallat opimam
Spem duri agricolae, bonitas ipsius, oportet,


page 210, image: s226

Ut prius adsit agri: deîn copia seminis usque
Quaque boni, promptusque agri nec segnis arator:
Humanae haud aliter constant primordia gentis,
Cum simili sese reparant in prole parentes,
Et quasi cursores vitai lampada tradunt
Ex se progenitis, hi porro nepotibus horum.
Utile qui sterili semen concredidit agro,
Frugiferove agro mandavit inutile semen,
Speratâ haudquaquam compleverit horrea messe.
Sic vitio humani si seminis unda laborat,
Si liquidum est praeter justum, si crassius aequo,
Mixtio si calidi et gelidi non congrua proli,
Si lentâ nimis est uligine lubrica matrix,
Seminis incassum speratur adhaesus in illâ,
Conceptusque novus: sed aperto redditur antro
Humor iners, properoque nimis revocatur ab ortu.
Quod si forte locis, quam par est, longius haeret
Materies nunquam matrem factura patremque,
Transit in effrenum lentâ putredine virus,
Quod, quoniam placidas naturae spernit habenas,
Rupto percellit moderamine corporis urbem
Seditione gravi, casusque minatur acerbos.
At puro vitii matrix quum sana potita est
Semine, et id fibris rapuit sitientibus, arctat
Protinus internae valvas ac limina portae,
Effluvium prohibens, ne sit sementis inanis,
Inque habilis tremulam natis stabilire senectam.
Et quia seminibus nova fit foetura duobus,
Constringit tunicas, complexuque asserit arcto
Commixta, et massam sensim conducit in unam,


page 211, image: s227

Fretaque materiae obsequio et virtute latenti
Humanos pariter studet introducere vultus

Semen unde homo nascitur, pattim ex paterno, partim ex materno semine constare, et in foetus formatione tum agere tum pati.

SEmen enim, sub quo late comprendo virile
Femineumque simul, duplicem vim continet intus,
Quippe agit et patitur. patitur, dum fit nova prolis
Materies, formamque sibi permittit et ora
Indi hominis: gerit interea quoque munus agentis,
Humani speciem sibimet dum corporis indit.

Refutatio opinionis illorum, qui masculum semen tantum agere putant.

NEc patitur tantum muliebre, virileque tantum
Semen agit, vulgo ut credit pars magna sophorum,
Pro ratione quibus persuasio pectore regnat.
Corporeum mitti marium de corpore semen
In corpus muliebre, reor, mihi nemo negabit.
Pars si id materiae, formandi viscera foetus
Unde ortum capiunt, non fit, quo proripit inde
Se, quaeso, gravidâque viis quibus aufugit alvo,
Fabrili postquam perfunctum est intus opellâ?
Nam redigi in nihilum, quod constat corpore, nescit.
Praeterea solo matris si semine proles
Orta foret, lumbis nemo latuisset Adami.
Nec pater in sobolem genitali traduce lepram
Transferret foedâ connectens saecla catenâ.
Nec generaret item patiens tormenta podagrae
Heredem articulos aegrum, pedibusque timentem.


page 212, image: s228

Non etiam quisquam vestigia certa paternae
Renibus in propriis et in inguine ferret arenae:
Non lapidis, glomerata diu quem gignit arena.
Nec patris inficeret natorum pectora tabes,
Excutiens puris mixtos cum sanguine grumos.

Refutatio opinionis illorum, qui muliebre semen tantum pati putant.

PAr illorum error, qui, cum sua conserit arva
Semine laeta suo mulier, jungitque virili,
Ad fingendam hominis speciem, sublimiaque ora
Illud iners reputant, et ineptum prorsus agendo,
Femina quod tribuit. namque hos mola nescia vitae
Absque viri coitu loculis muliebribus orta
Arguere erroris potis est, verumque docere.
Nempe ex se producere opus sine compare posse
Femineum semen, verum deforme, et in artus
Distinctum nullos, in viscera nulla redactum,
Nil animantis habens, nisi quod nutritur, et auctus
Massa rudis gravidae minitantes funera sumit.

Semen agere et pati, agendique vim ab externo calore in actum deduci, ovorum exemplo probatur

OVa dabunt volucrum specimen, spectabile nostris
Exemplumque oculis, duplici quae nata parente
Si lucem aspiciant, pullis sunt apta creandis.
Namque gerunt fragili genitale putamine virus
Materiam pullo juxta formamque daturum,
Si blandi accedant fomenta externa caloris,
Neutrius excessus sibi conscia: qualia praebent
Gallinae incubitu, vel adacti fraude capones


page 213, image: s229

Testibus exsectis sexus deponere morem,
Atque peregrino repletas semine testas
Ventre fovere suo, pullosque educere ab illis,
Et, qualem glociens e gutture mittere vocem:
Haud tamen externo vis est concessa calori
Formandi volucrem, verum deducit in actum
Ille calor vim prolificam, quae conditur ovo.
Id fumi ostendunt soliti Memphitidos orae
Cortibus, ut narrat, quondam peregrinus in illâ
Talia qui coram vidit, Bellonius, atque
Complures alii, quibus haec comperta fuere.
Namque uno ter mille locant vel circiter ova,
Excluduntque simul moderato fota calore,
Aestus luxurians ne animandum semen adurat.
Tota hinc proveniunt pullorum examina, quae mox
Assiduâ incipiunt servare et pascere curâ.
Ergo agit et semen muliebre, sed absque virili
Quicquid agit, male agit, rectoque a tramite formae
Deviat, et sine lege operans atque ordine certo
Fortuitum gignit matrique inamabile monstrum.

Semen invitare uterum ad agendum, et ab eo vicissim ad agendum invitari.

QUando igitur non soli utero data cura laborque
Formandi foetus, sed et utriusque parentum
Semen in hoc opere est gnavum, semetque figurat:
Imo etiam, quoniam vis plastica maior in hoc est,
Incertum est, uterus semen deducat inactum,
An vice versâ uterum semen prolectet in actum.
Fallor? an ambo sibi calcaria mutua subdunt?


page 214, image: s230

Elige, quod statuas, quaeque est concessa facultae
Judicii tibi rebus in his, tibi praevia veri
Commonstret radios; me non prohibente licebit.
Quod si scire, mihi quae sit sententia, gestis,
Intra extrema mane. medio tutissimus ibis.

Ab actione uteri ac seminis in foetus formatione Deum, tanquam primam ac remotam causam, nequaquam excludi.

COrporis in fabricâ primas tamen obtinet autor,
Ex tellure hominis qui finxit viscera primi,
Quando uterus non ullus erat, non semen in orbe.
Hunc igitur quisquis me velle excludere credit,
Dum toties uterum memoro, semenque parentum
Numine praeterito: cornicum lumina figit,
Interpresque mihi nimis est veroque sinister.
Haud causam inficior primam, dum pono secundas.
Cum scabro ulceribus sic dicere cogor Hiobo:
Lactis me ritu, Deus ô, tua dextera mulsit,
Atque eadem me caseoli de more coegit.
Induit illa eadem tenuis me pellis amictu,
Et carne explevit, solidatosque ossibus artus
Nervorum inter se fidâ compagine vinxit.
Perpetuo cujus nomen mactetur honore.

Refutatio opinionis illorum, qui feminas ad foetus generationem nihil seminis putant conferre, sed tantum agri instar sese habere, in quo generetur foetus.

AT, quid femineo fudi de semine tantum
Verborum? quid consortes in prole creandâ
Constitui matres, marium si semine solo


page 215, image: s231

Exoritur soboles, ut vulgus somniat amens.
Tu vero, ut facias haec somnia missa, patentes
Aures quaeso mihi vigilemque advertito mentem.
Toto errant caelo, solos qui semina rentur
Ad prolem conferre mares, muliebreque corpus
Assimilant arvo, quod tantum jacta recondat.
Ex illisque ferat certum cum tempore fructum.
Quorsum etenim testes lumbis muliebribus intus
Affixi? quorsum portantia vasa cruorem
In testes? quorsumque forâs portantia semen
Inque cavos uteri jaculantia deinde recessus,
Femina si proprio non praedita semine foetum
Concipiat, solo coitu impraegnata virili?
Moses historicus mundi nascentis et aevi
Antiqui, postquam deceptam fraudibus anguis
Evam, atque illecebris Evae memorâsset Adamum
Seductum, lapsumque hominis, clademque secutam
Atque Dei justas iras: solacia subdit,
Queîs Deus afflictas poenae formidine mentes
Erexit, mortisque minas in gaudia vertit,
Tali affatus opis sermone benignus egenos:
Tempus erit, natum muliebri corpore semen,
Quo caput infelix malesuadi conteret anguis.
Ipse autem figet dentes in calce terentis.
Quod dictu absurdum, mulier nisi semen haberet
Materiae partem, novus unde effingitur haeres.
Ipse etiam terras dignatus visere Christus
Humanâ fragilem haud sumpsisset origine massam,
Progenies lapsi, sed nescia labis, Adami,
Nec fraterna proin lapsis per vincula junctus


page 216, image: s232

Nobiscum eiusdem consortia carnis haberet:
Si non virgineo Mariae de semine cretus
Lucem aspexisset contentus origine matris,
Patris quippe exsors in avis numerantis Adamum.
Haud igitur solum sententia falsa putetur
Matri adimens semen, sed et impia Numen in ipsum.
Adde homines etiam. siquidem languescere amorem
Matrem inter prolemque facit, si non sua mater
Pignora se gestare putet, sed sola salacis
Pondera ferre utero, parere et nutrire mariti.

Ex concepto semine non tantum foetum formari, sed et eius involucra.

CUm vero jam facta novae est conceptio prolis,
Haud totum semen, coitu quod uterque parentum
In Veneris conjecit agrum, mutatur in artus
Et reliquas, hominum queîs constant corpora, partes:
Verum pars fit homo, pars in velamina transit,
Queîs operitur homo materni sarcina ventris.

Corticis ovi, pelliculaeque sub eo latentis cum involucris foetus comparatio.

SIcut enim volucris semen, quod clauditur ovo,
Protegitur duplici velamine: cortice quippe
Duro et pellicula molli latitante sub illo:
Haud secus humani quoque seminis induit humor
Certis se involucris, uteri cum sedibus haeret,
Atque solent oculis haec apparere, priusquam
Luminibus rudis exhibeat spectabile massa
Prolis adumbratae specimen. nam saepe reclusus
Aconceptu uterus dedit haec spectacula turbae
Femineae, et medicis spectacula ad ista vocatis.


page 217, image: s233

Utilitas involucrorum foetus.

INsignes praestant, homo dum procuditur, usus.
Semen enim liquido per se quod protinus amne
Difflueret, stabili clausum regione coercent,
Legitimasque ultra prohibent excurrere metas.
Namque novum poscit tranquillam plasma quietem,
Formandi foetus ne interpellata magistra
Deviet, et bene coepto operi manus ultima desit.
Nec non et cogunt sese glomerare calorem
Seminis interdum, neque dant, vectoribus eius,
Spiritibus se late uterum differre per omnem,
Perque eius se palando subducere texta.
Quo magis unita est virtus, hoc acrius urget,
Quod molitur opus, citiusque coronide donat.
Embryo praeterea tali munimine tutus,
Et veluti duplici circundatus undique muro,
Sit licet ipse tener, sit mollis, non tamen horret
Contactus duros uteri offensasque frequentes,
Queîs foret expositus, si isto caruisset amictu,
Dum vario praegnans agitat sua viscera motu.
Cetera praetereo, quae proli commoda praebent,
Quae meliore loco currentis carminis ordo
Perpetuusque tenor Musam dictare monebit.

Diversae denumero involucrorum foetus sententiae.

ANte tamen referam, dissensio quanta sit inter
Doctos de numero, quae diximus, involucrorum,
Porroque dicemus. quae controversia eorum
Sit de nominibus, quo res sit clarior omnis.
Te vero attentam par est advertere mentem.


page 218, image: s234

Duo esse foetus involucra, amnion et chorion.

SUnt quidam, quorum melior sententia, binis
Contenti. me bina etiam statuisse juvabit.
Interulae est instar prolique propinquius unum,
Corticis ovalis quod eam circumdat inorbem
Oblongum specie, tenuique amicimine vestit.

[Gap desc: greek text]
hoc olim medici dixere Pelasgi,
Texta quod agninae referat subtilia pellis.
Hanc alia in circum membrana forinsecus ambit

[Gap desc: greek text]
a medicis,
[Gap desc: greek text]
vocata Pelasgis,
Cui species, qualis fuit assignata priori.
Crassa tamen magis est, et eo quoque firmior illâ.

Chorio adhaerescens massa, quae vulgo placenta dicitur.

HUic similis carni se massa agglutinat ante,
Aspera tota foris, cujus compage ligatur
Multiplici, praegnanti utero, foetumque ferenti.
Turba obstetricum solet appellare placentam.

Tria foetus involucra statuentium opinio prior, secundum quam primum est
[Gap desc: greek text]
secundum
[Gap desc: greek text]
, tertium
[Gap desc: greek text]
.

TErna quibus placuit velamina ponere foetus,
In medio statuunt farciminiforme vocatum
Nomine Cecropio, quod versibus hisce repugnat,
Quo sese infantis saccatus colligat humor.
Attamen hoc hominis nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] in corpore quaeri
Quidam contendunt; alii reperirier aiunt.
Quaesitum ostendent tibi propria lumina verum.


page 219, image: s235

Unanimis vox est, utero vaccina tumenti
Cum geritur soboles, nunquam farcimen abesse.

Opinio posterior, secundum quam numerus et nomina involucrorum sunt eadem, sed in rebus est diversitas.

AMnion est aliis foetus quoque proxima vestis,
At tunicam, nomen quam de farcimine dixi
Sortitam, excludunt: nec verum
[Gap desc: greek text]
illos
Praeterit: incauti sed ei farciminiformis
Attribuunt nomen. simul appellare placentam

[Gap desc: greek text]
haud dubitant. sic inclitus ille Columbus
Labitur, atque suis non aptat nomina rebus.
Fanti, quod res est, mihi sancti ignoscite manes.

Inter
[Gap desc: greek text]
et
[Gap desc: greek text]
urinam infantis gestationis tempore colligi.

BIna mihi maneant igitur velamina foetus,

[Gap desc: greek text]
interius, complectensque illud ubique

[Gap desc: greek text]
exterius. spatio inter utrumque relicto
Urina infantis, nasci immaturus in alvo
Dum genitricis agit, ceu laxo stagnat in utre.
Hac nisi macerie sejuncta fuisset ab illo,
Suffocaret eum, morsuque eroderet acris
Ac salsi umoris teneros extrinsecus artus.

Utilitas urinae infantis, quam et in utero collecta, et ipso partus articulo praestat.

HIc etiam se magna Dei sapientia prodit,
Dum rem, quae tenero pueri de ventre recessit
Ceu gravis, ac tunicas inter captiva tenetur,
Et pueri et matris convertere callet in usus.


page 220, image: s236

Nam membranarum medio collecta duarum
Urina infanti sua, tanquam culcitra, lanâ
Mollior, et plumis imbellis Sardanapali,
Naturae impulsu sese substernit in omnes
Usque sequax partes, in quas provolvitur infans,
Dum genitrix pronum curvat modo cernua ventrem,
Nunc dorsum premit, aut revoluto corpore vergit
In latus alterutrum, positum mutare coacta.
Nec non et natale antrum cum linquere foetus
Nititur, angustasque uteri pervadere fauces:
Urina anticipans profugum praecurrit, iterque
Irrigat, et facilem reddens per lubrica callem
Imminuit matrique suos prolique labores.

Involucris formatis reliquum semen in embryonis corpus absumi.

INvolucris foetus postquam sua portio cessit
Seminis, ex reliquâ struitur novus embryo parte,
Perque suos crescens numeros absolvitur infans.

Utrum universa membra simul formentur, an alia prius, alia posterius

HIc percontantur, num matrix omnia membra
Unâ eâdemque operâ et momentis formet iisdem,
Viscere an a certo formandi exordia sumat,
Mox aliudque aliudque illi superaddat, ad ipsum
Dum veniat colophona, suo perfuncta labore.

Hepar primo formari.

PLantae homines instar fluxae qui limina vitae
Primum intrare putant, et tantum crescere alique
Absque ullo sensu, statuunt ante omnia nasci


page 221, image: s237

Hepar. in hoc etenim vegetandi corpus inest vis
Omnis: et in partes ab eo se dissipat omnes.
Artifici similant naturam quippe, novellum
Qui meditatur opus, totumque haud perficit uno
Momento, verum sculpit, tornatque, dolatque
Perque gradus decorat formae melioris honore.
Imperfectum igitur perfecto antiquius esse,
Naturâque ipsum semper praevertere et arte,
Non est, quod dubites. res luce est clarior ipsâ,
Quâ medio Titan radiat sublimis olympo.
Quoque fidem dictis corradant, triste recensent
Hippocratis facinus dignum carbone notari,
Dedecus opprobriumque viri, si cetera penses,
Innocui, et nulli sine culpâ imitabile factum,
Dum foetam jussit sexto a complexibus ortu
Vix opus inceptum cantricem elidere saltu.
In cujus centro quaedam rubicansque teresque
Guttula visa fuit, quam tenue fuisse putarunt
Principium iecoris cum dulci pabula vitâ
Incipienda rati de sanguine. nanque secundum
Foedera naturae nequit his constare negatis.
Illa etiam, foetum materno, vena, cruore
Quae nutrit, iecori inseritur, quam pluribus olim
Descripsi, quâque id contingat parte notavi.
Quid, quod perfacilis iecori est de sanguine origo,
Quippe, quod assimilat concretam sanguine massam,
Et tritum tepidâ prompte dissolvitur undâ,
Sanguineâque manus aspergine tingit et undam?
Haec sunt, unde fidem sententia ducit eorum,
Primigenum qui hepar statuunt, dum fingitur infans.


page 222, image: s238

Cor primo formari.

INter eos, alias qui cor praevertere partes
Formarique loco gaudent contendere primo,
Primâ acie stat Aristoteles, hostesque lacessit,
Et sua signa sequi rationum momine cogit.
Juxta Avicenna astans causam tutatur eandem,
Infligitque novos contra pugnantibus ictus.
Haec autem sunt arma, quibus depugnat uterque.
Otia cum fugiens cor vitae in corpore fons sit,
Esse iecur vitae compos sine corde nequire,
Nec sine eo roseum progignere posse cruorem:
Ante cor haud igitur gigni. dein digna notari
Cum fiat primis resolutio nulla diebus
(Voce utor medicis notâ) per aperta pororum
Umore in tenuem clam vanescente vaporem:
Nondum operam iecoris puerile requirere corpus,
Sanguineo penset quod damna accepta liquore.
Vult et particulam, Coo mandante magistro
Psaltria praecipitis quam reddidit impete saltus,
Non iecur incipiens et adhuc informe fuisse,
Verum cor potius. nanque est color unus utrique.
Nescio, utro assensum flectam. sententia certe
Utraque robur habet, specieque simillima vero est,
Nec magis hanc illâ detrudunt pondera lancem.

Cerebrum primo formari.

PRincipium Alcmaeon cerebro dat. nanque cerebrum
Regia et arx animae est, et cetera viscera mole
Mensurâque suâ mox ipso vincit in ortu.
Huius item non est sententia dissona vero,
Imo eius specie certare prioribus audet.


page 223, image: s239

Parvus enim potis est, et adhuc formabilis infans
Materno intra uterum se sustentare cruore,
Maternoque suam vitam servare calore,
Et tunc nec proprii iecoris nec cordis egere.
Nanque a matre cavos iecoris cordisque canales
In geminos istos infans nanciscitur usus,
Ut vitam hi portent, illi nutrimen egenti.
At vero nullos alieno e corpore nervos
Accipit, aut nervis maternis possidet ortos.
Sed cerebrum proprium, descendensque inde medullâ,
Et spinae in longum dorsalis concava replens
Corpus in exiguum nervorum examina mittit,
Atque sui teneros domini dispensat in artus.
Haud secus atque colus subtilia fila remittit,
Si digitis nentis lino glomerata trahatur.
Hanc igitur causam natura putatur ob unam
Tantam nascenti cerebro tribuisse figuram.
Esse etiam cerebrum viscus de semine factum
Indicio color est albus, cum corque iecurque
Ipso se prodant de sanguine nata colore.
Utque prius semen materno est sanguine, matrix
Cum foetum orditur: sic ortae e semine partes
Anticipant, praeeuntque illas, queîs sanguis origo est.

Verisimile esse, omnia membra simul formari, licet inter initia non aeque dignoscantur.

IN trivio volitat dubiis victoria pennis.
Omnia qui fecit, qui conscius omnia novit,
Novit et ista Deus. mea fert ut opinio, matrix
Foeta rudimentum delineat, et quasi adumbrat


page 224, image: s240

Cunctas ex aequo partes, sensimque figurat,
Perfectum donec tandem ducantur ad unguem.
Sic servatur enim naturae haud setius ordo,
Quam si post alias aliae cum tempore fiant.

Quot dierum spatio masculi, quot item femellae fiat delineatio.

GRex, leges Coi qui praeceptoris honorat,
Tunc specimen plenum putat apparere puellae,
Bis ter septenos ubi sol provexerit ortus.
Ille idem spatio fingi breviore puellum,
Terque decem credit dignosci posse diebus.
Haud spectant alii sexus discrimen in ortu,
Et novies quinis utrumque diebus adumbrant.
Haud dubitant etiam, quonam incrementa sequantur
Ordine, discipulis istâ proponere lege:
Sex in lacte dies: ter sunt in sanguine trini:
Bis seni carnem: ter seni membra figurant.
Tu sed habere fidem cave praeceptoribus istis.
Vana etenim certis pro oraclis somnia narrant.
Quando Deus primum nostros delineet artus,
Et, quo quotidie formans procedat, opusque
Quando suum claudat, mortalia pectora fallit.
Solus scire potest tanti moliminis autor.
Ergo supervacuas monitus ne suscipe curas,
Adque aliquid mecum, quod sit scrutabile, transi.

Per quos meatus embryo in utero alatur et respiret.

NOn alimenta puer capit ore, nec attrahit auras
Naribus, et vivit tamen, ambobusque potitur,


page 225, image: s241

Maternâ dum lucis egens requiescit in alvo.
Ergo viae quaerendae aliae, quam nasus et ora,
Assidue per quas et alatur, et attrahat auras.
Attracto siquidem nulla est absque aere vita,
Et nutrimentis non est diuturna negatis.
Praegnantis retuli grandescere sanguine foetum,
Maternoque suam vitam debere calore,
Et paucis tetigi cordis iecorisque canales,
Qua via utrique sua est verbis, sed pluribus istud,
Expedit, ut populo pulchrum et memorabile pandam
Solliciti factoris opus, curasque paternas.

Embryonem sanguine materno nutriri.

HAud satis est gravidam proprium miscere virili
Tempore conceptus semen, sed, oportet, ut addat
Sanguineos rivos, ne desit, pabula foetus
Unde sua et causam crescendi sumere possit.
Hos uteri partim auxilio, partimque calore
Praeparat ipse suo, tenuesque absumit in artus.
Ergo Dei muliebre genus cum provida cura
Conderet, hanc illi (munus speciale) benigne
Temperiem indulsit mixtâ cum frigore flammâ,
Ut, maribus quamvis cedat femella calore,
Sanguinis ubertate tamen superaret eosdem.

Menstrua feminarum purgatio quid sit, et quoto aetatis anno incipiat, quoto item desinat.

NEc tamen haec primo se copia prodit in ortu,
Sed tunc, nubilibus cum jam maturuit annis
Virgo bis senis aevi natalibus actis,
Admirata novae surgentia germina pubis,


page 226, image: s242

Admirata novos emergere pectore colles.
Tunc igitur, quoties fraternae obnoxia flammae
Luna cito curru duodena per astra vagatur,
Sponte redundantis toties natura cruoris
Guttatim depellit onus declive per inguen.
Huncque nurus servat bene sano in corpore morem,
Vivendo donec quinquennia dena peregit
Effeta, emerita et rude jam donanda marito.
Menstrua nonnulli vocitant. pars plurima menses.
Hippocrates primus
[Gap desc: greek text]
vocavit.

Quot diebus pro aetatis ratione singulis mensibus fluant.

MEnse tamen toto non durat menstruus imber,
Verum parva novi fiunt exordia fluxus.
Hinc tantum augetur, quanto fit fortior aetas.
Septima lux desiccat eum plerunque. fluat si
Has ultra metas sine lege et foedere certo,
Indicio est aliquo tentari viscera morbo,
Aut tumidas nimio ditescere sanguine venas.

Quo tempore mensis lunaris cuilibet aetati fluant.

NEc cunctas mensis pars una eademque fluori
Huic videt expositas. juvenilibus ostia venis,
Fraternas subiit cum flammas Luna, relaxat.
Illa eadem terras cum pleno illuminat orbe,
Aetatis mediae scatebras reserare suevit.
Ast, orbem cum decrescens in cornua vertit
Exstinguenda brevi totumque abolenda per orbem,
Grandaevas stimulat sua ponere pondera matres.


page 227, image: s243

Libertate tamen gaudet natura, nec aevi
Perpetuo leges has, intervallaque servat.

Quantâ fluant mensurâ.

QUin et mensurae discrimina magna fluentis
Temperies, habitus, victusque et discolor aetas
Efficiunt. gelidae, graciles, tenuique cibatu
Viventes, siccaeque annis, pubisque ferentes
Germina prima novae, parce sua menstrua solvunt.
Ast hae, conditio quibus est contraria, large.
Heminis qui Cecropiis metirier audent
Hos latices, nihil attentant me judice certi:
Mensuram quia tot prohibent obstacula sumi,
Inque vicem multum naturae, et cetera distant.
Optima temperies, media aetas, plenaque succi
Heminas abigunt patefacta per ostia binas,
Si qua fides magnis hic est adhibenda magistris.

Per quas vias menstruus sanguis in uterum fluat.

DIcere nunc refert illarum occulta viarum,
Queîs in matricem cruor influit ille redundans.
Esse duas venas, per quas allectet in usus
Nutrimenta suos, mea Musa recensuit ante.
Una est spermaticae, cui nondum arteria mixta est,
Multifidis ramus penetrans muliebria fibris.
Altera crassitie superat, vincitque priorem
Collum uteri subiens, fundumque. hae pabula inani
Scilicet apportant, operâque superflua eâdem,
Cum tempus vacuare jubet, vacuare suerunt.
Porro in non gravidis destillat menstruus humor


page 228, image: s244

Non uteri tantum in collum, sed et intima fundi
Proliferi, venis natura urgente reclusis.
At, gravidae si quando fluat, cui corpus obesum,
Atque supervacuo locupletes sanguine venae,
Cervicem liquor ille petit, stillatque per inguen,
Ne praecox utero cieatur abortus hiante.

Brasilianae mulieres ex narratione Lerii menstruis non laborant.

SI Lerii non est narratio falsa (quod absit
Credere) Brasiliae muliebria corpora in oris,
Barbara ubi docuit Christo mansuescere corda,
Menstruus haud vacuat vicibus redeuntibus amnis.
Nam, quoniam nullâ velant sua corpora veste,
Ignarae ullius quacumque in parte pudoris,
Attentum nequiit Lerii res fallere sensum.
Illud in occulto est, neque promptum exponere luci,
Quaenam causa neget nuribus degentibus illic
Flumina, foetiferos nostris concessa per annos.
Nanque ferunt utero, pariunt, praebentque fluenta
Lactis adhuc teneris exoptatissima pupis
Non minus, ac matres, noster quas educat orbis.
Idcirco gravidis aliquid superesse necesse est,
Edendus quo se sustentet et editus infans,
Idque oneris pelli tenui de corpore ritu,
Ilia cujus adhuc non farcit inania foetus.
Nec mihi quaesitam Lerius per suaserit autor
Esse rei causam, quod acuti vomere dentis
Tum, cum bis senas vixit virguncula messes,
Consuêrint sulcare latus, spatiumque, quod inter
Est genua atque humerum, longâ discindere rimâ,


page 229, image: s245

Profluat ut largus facto de vulnere sanguis.
Quî caesura etenim talis siccescere menses
Perpetuo faciat, nequeo duce mente videre,
Quamlibet intendam. quaerenda obstacla proinde
Sunt, remoraeque aliae cessantis in inguine fluxus.
Quid vero nostra id refert? ea cura fatiget,
Philosophos istas sua sors quos vexit in oras.

In nostris quoque regionibus reperiri feminas mensium profluvium nunquam passas, quae nihilominus pepererint.

SEd quid, sub nostro muliebria corpora caelo
Si reperire etiam detur, queîs menstrua prorsus
Nulla sit eluvies fecundae a carcere pubis,
Ad sterilis metam senii, quam nec nova cursu
Luna ciere queat, nec plenâ lampade fulgens,
Nec spatiis mediis has inter facta bicornis?
Grandaevis faciles praebe obstetricibus aures,
Et tibi permultas poterunt ostendere matres
Haud male dispositas, loculis quae semina siccis
Concepere, novisque auxere Quiritibus urbes.
Haud me causa fugit, quare, quae menstrua debent,
Solvendo non sint aliquae, pro more tributa.
Nanque in re tenui, jejuno justa sagina
Si desit ventri: si, quantum turba laborum
Depopulatur edax, potu haud sarcitur et escâ:
Si status accedit caeli siccusque calensque,
Naturaeque suae conformia corpora reddit,
Femineo nunquam cumulari tanta cruoris
Vis in ventre potest, quovis ut mense redundet,
Et nova cogantur deponere pondera venae.


page 230, image: s246

Maior in hoc nox est, quonam grandescere pacto
Atque minutatim maiorem acquirere molem
Parvus adhuc uteri queat in penetralibus, infans,
Quando supervacuo non turgent sanguine venae:
Materies quando crescendi nulla relicta est.
Quod mihi mirari liceat, si scire negatur,
Ingenio stupido et tanta ad mysteria caeco.
Nec stupor ille odio est mihi, quem non praeterit esse
Me mage sollertes, quibus haec quoque mira videntur.
Anne eadem matrum est, quas reddit America foetas,
Temperies, quodque hîc paucis, datur omnibus illic?

Cur feminis dysenteriâ laborantibus menstruam quoque purgationem supervenire contingat.

ERgone tantum illas relevant ea flumina matres,
Uberiore quibus tenduntur sanguine venae?
Dixi equidem. novus ast animum nunc scrupulus angit
Sollicitatque meum. comitantur menstrua morbos
Interdum, ut, quoties laesa intestina per alvum
Ex venis intus mordaci umore peresis
Atque ideo vacuis potius quam sanguine plenis,
Sanguineum effundunt sine lege modoque liquorem.
Da mihi causam igitur, cur manet ab inguine, quando
Nulla gravis venis compellit copia succi
Matricem reserare poros, venasque levare.
Magna dysenterici est acredo sanguinis, inquis.
Haud igitur mirum, venas si perforet arctas
Intestinorum, et contemptis ventris habenis
Non sine torminibus male fidâ prodeat alvo.


page 231, image: s247

Audio, quid dicas. sed huic si pondus inesset
Responso, toto rorarent inguina morbo
Sanguineis guttis, vario neque Delia vultu
Ire quiescentes, et euntes sistere cursum,
Naturae ut factum satis, imperiosa maneret.
Haud igitur menses cit copia sola, sed illam
Est aliquid praeter mortali indagine majus.

Menstrua praegnantibus sisti, quod sanguis redundans in embryonis vertatur nutrimentum.

SEd repeto foetum, rerum cui conditor almus,
Vah, quam solicitâ victum ratione paravit
Ante, parentum uteri quam semina crederet agro!
Namque rudimentum post et fundamina jacta
Clauduntur subito venarum extrema, cruorque
Stagnans in pueri nascentis vertitur usum.
Ergo, si sanae retinetur menstruus amnis,
Quae fuit usa viro, jam concepisse putatur,
Et sensura brevi viventia pignora ventris.

Uteri acetabula et vasa umbilicalia ex unâ venâ et duab. arteriis constare, licet etiam duae venae quandoque reperiantur.

ILle igitur ramus, quo vena epigastrica passim
Intima perreptat matricis, in oscula multa
Desinit interius. medicus
[Gap desc: greek text]
ordo
Nominat Argolice. vox usurpata Latinis
Hexametros refugit versus, et forsan aceti
Mensurae debet nomen, patinaeve, Pelasgis


page 232, image: s248

Oxybaphum dictae, nisi sum conjector ineptus.
Nec pulsatilium ratio est diversa tuborum,
Qui dictas uteri venas comitantur in antrum.
Horum extremae itidem mera fiunt oscula partes.
Hinc nova progenies vasorum utriusque farinae
Germinat, et venae venas, arteriae et ipsae
Producunt alias. multis coeuntibus ergo
Exiguis venis caudex compingitur unus.
Ast arteriolae quasi nato schismate binas
In sectas abeunt, diversaque signa sequuntur.
In duo enim coeunt truncos utrinque meantes,
Et mediam longo ducentes limite venam,
Umbilico donec foetus in ventre forato
Hepar vena petat: comites jungantur aortae.
Spiritus his intrat, foetus quo vita tenetur:
Purpureos vesci latices vehit illa cruoris,
Dum tener in loculis natalibus abditus infans
Oris adhuc nullos et nasi assuevit ad usus.
Sunt tamen et venae geminae quandoque repertae,
Atque fidem historiae dempsere ex parte priori.

Usus placentae, cujus supra inter involucra foetus mentio facta est.

UTque mesenterii [(editor); sic: mensenterii] vasis exilibus apte
Pancreas humani substravit corporis autor,
Ne metuant rumpi, rumpi proclivia vasa:
Sic arteriolis venisque exilibus idem
Consuluit circumpositae compage placentae,
Quam tunicas foetus inter descripsimus ante;
Scilicet ut tali munimine firma maneret
Fissura in tenues ramos, securaque noxae.


page 233, image: s249

Embryonem per os non attrahere alimentum, contra auctorem libri de naturâ pueri.

HAec, quoniam manifesta fides, concordia rebus
Decreta esse suis, sequitur fecisse ruinam
Et cecidisse gravi veri de tramite lapsu
Hippocratem, matris foetum dum tradit in alvo
Sugere, quicquid id est, bibulisque haurire labellis,
Nempe, ubi naturam pueri describit. in istis
Ecquid enim latebris traheret? non potus et esca,
Non chylus ex illis factus, non sanguis ad ora
Pervenit infantis. desunt quoque aperta viarum,
Per quae perveniant: tum, quae digesserat ante
Ventriculus matris, cur denuo digerat infans,
Atque sub incudem veluti revocare laboret,
Fercula bis coctae gaudens assumere crambes?
Sanguis item numeris perfectus in hepate matris
Omnibus, in peius recidat, cuique ordo secundus
Debetur, nondum valeat consistere primo?
Ecquis item secuit puerorum corpora ferro,
Et stomachum reperit potuque ciboque refertum,
Hinc natove chylo, natâve hinc sanguinis undâ?
Quaeso, uteri quid habet facies interna, quod ore
Arripiat puer esuriens et pabula quaerens?
Nil ibi prominulis simile est reperire papillis.
Interjecta etiam tunicarum obstacula non dant
Ullam matricis puero contingere partem.
Insuper et spurcae sordes excerneret alvi,
Et proprio squalens se suffocaret oleto,
Si matrice latens alimenta capesseret ore.


page 234, image: s250

Quod vero illorum, modo qui nascuntur, ab alvo
Viscida promanet piceique atrique coloris
Materies, haud inficior. foetore sed illa
Cum careat, stercus non est censenda, cruoris
Verum excrementum quoddam, cui sordida mixta est
Illuvies, quandoque puer quam combibit ore,
Enixus inter gemitusque parentis anhelae.
Nec valet hoc: infans modo natus sugere novit.
In matrice igitur suxit mulsitque papillas.
An cum vagitu lucis quia limina transit:
An modo quod natus videt, audit, brachia motat,
Atque cavet, primis ne submergatur in undis,
Lucis adhuc exsors, uteroque absconditus ista
Primitus addidicit, linguamque et lumina et aures
Brachiaque et molles occulte exercuit artus?
Quae pullis anatum pedibus, natura, secare
Flumina suggessit, piscesque inquirere rostro:
Quaeque ferae suis edocuit procurrere partum,
Vulnere cum caderet genitrix: eadem illa papillas
Instituit puerum teneris prensare labellis
Atque cibis mixtum sibi ab illis sugere potum,
Seu mage, quod proprium est, naturae providus autor.

Dubitatur, an Hippocrates autor sit libri de naturâ pueri.

SEd forte Hippocratis non est mens ista, nec iste,
Qui de naturâ pueri sibi nomina sumpsit,
Hippocratis calamo liber est conscriptus, acuto
Lumine qui vidit medicis noscenda peritis,
Naturaeque adiit scalis rationis abyssum:


page 235, image: s251

Falli qui nunquam potuit, neque fallere, sinon
Macrobius falsis mortalem laudibus effert.
Auctorem liber ille suum non novit, et eius
Forsitan abscondent aeterna oblivia nomen.

Quaenam embryonis in utero sint excrementa.

NUllane sunt igitur pueri excrementa mor antis
In scrobe natali? piceumque atrumque cruoris
Dixi excrementum. verum id tunc egerit infans,
Femineo in gremio veteri cum sede relictâ
Bulbitat, atque fimo maculat sua lintea primo.
Haec praeter, duo sunt proprie excrementa vocata,
Natali quae clausus adhuc eliminat antro:
Sudor, et urinae sudori congener humor.
Namque serum quoniam mixtum est subtile cruor:
Pasturo foetum, fluidus quo fiat et aptus
Angustas penetrare vias, atque oscula parva
Venarum per se crassus nimis atque rebellis:
Commissum simul ac in venis munus obivit,
Natura pellente fugit, corpusque relinquit,
Diversisque viis spatia in diversa recedit.

Urachus.

USibus his finxit gracilem ingeniosa meatum,
Urachon a Graecis dictum, primordia cujus
Vesicae in fundo. mox sese attollit ad usque
Umbilicum, seque associat tendentibus illac
Vasis, quae victum puero, vitamque ministrant.
Amnion hinc forat, et spatio, quod chorion ambit,
umorem instillat foetus de ventre fluentem.
Sudorem, pellis qui per spiracula prodit,


page 236, image: s252

Amnion, ut perhibent, gremio subtile capaci
Excipit. in partum servatur utrumque propinquum:

Recentiorum de Uracho observatio.

SIqua fides quorundam oculis, qui viscera foetus
In lucem nati sine vitâ et luminis usu
Discendi studio perlustravere sagaci,
Urachon interius maturi tempora partus
Consolidant, opplentque cavi spatia intima ductus,
Ne per iter longum puero gravis exeat humor,
Sed, quasi sudando, raro de corpore migret.
Naturae permulta patent, quae cernere non est
Luminibus. nostri tanta est solertia fabri.
Tanta est aspectus hebetudo et inertia nostri.
Cisternam ventris quidam suspendere credunt
Urachon, et lenti praebere ligaminis usum.
Conditus haud frustra est, quae te nescire fateris,
Qui sciat, est nostri mirandus corporis autor.
Huius opus mirans auctori defer honorem.

Chorda eiusque nodi, et ex iis praesagium.

AT trepidae matres, enixus tempore duro
Quae gravidis operam noctuque diuque fidelem
Prompto animo navant, et mille negotia rerum
Expediunt alacres, umbilicum intrantia vasa
Cum simulin longum producta referre viderent
Prolixum funem, funem coepere vocare,
Inque puerperiis ea vox exinde remansit:
In quo cum certi soleant occurrere nodi,
Distincti incertis spatiis nec semper iisdem,


page 237, image: s253

Corda superstitio ludens muliebria, prolis
Venturae numerum visis praesagiit illis.
Sed, quia nodorum numero contendere saepe
Cum partu primo solet ultimus, ista profecto
Exsuperant longe Siculas praesagia gerras.

Annaturae propositum sit semper generare masculos: et, an femella errore quodam naturae generetur: an item mas solus sit homo perfectus, imperfectus autem femina.

UNde autem sexus discrimen nascitur? unde
Nunc mas formatur, nunc femina matris in alvo?
Primâ equidem facilis responsio fronte videtur,
Sed tamen haud facile est in lucem promere verum.
Nenia quorundam est, quoties addicta labori
Formandi foetus generat natura puellam,
Errore id quodam fieri, pugnareque votis
Naturae, cui cura mares producere solos,
Femineo quod sit marium perfectior ordo.
Nanque, quod est melius, semper natura petessit.
Atqui perfectum melius dubitare quis ausit
Esse imperfecto? Sed rectius error iisdem
Obicitur, quod naturam damnare protervi
Audent erroris, dum provida construit hortum
Fecundum, atque hominum sexus utriusque feracem.
Quo sine gens humana diu florere nequiret,
Quo sine praecipuus cito deforet incola mundo.
Quin imo tales in vulgus spargere nugas
Grande nefas redolet, taciteque redundat in ipsum
Naturae auctorem naturae injuria laesae.


page 238, image: s254

Ipse Deus duplicis partes et munia sexus
Primitus instituit, genialiaque inter utrumque
Foedera sancivit. nec enim vel solus Adamus
Evave sufficiens ad prolem sola fuisset.
Ergo, ut multoties retulit mea Musa, parentum
Semen uterque jacit, sed femina condi in arvo
Jacta suo, mitique fovet vegetatque calore,
Affunditque sui rivos non parca cruoris,
Cui sua nutrimenta refert accepta puellus,
Cui sua sanguineae debent exordia partes.
Sanguine quemque diu proprio nutriverat intus,
Lacte foris pascit proprio de sanguine nato.
Plura igitur genitrix in foetum munera confert,
Quam genitor, curae cui saepe est una voluptas,
Praetereaque nihil. fontem quis et organon ergo,
Ex quo sicut equo Trojano (seria sires
Sustinet orari figmento) corpora in auras
Nostra leves prodire solent, lucemque tueri
Quo sine nemo potest, generari errore putaret,
Frustrarique suo naturam fine, puellam
Foetifero quoties uteri producit in agro?
Imperfectus homo quoque si sit femina, si mas
Perfectus, risu conclusio digna sequetur.
Nanque, prius natura marem quam fingat, oportet,
Femina uti fuerit, qui mas est porro futurus.
Perfectis etenim sunt imperfecta priora.
Qui sumus ergo mares, fuimus quandoque puellae.
Admissi lectum, risum teneatis amici.
Perfectos homines igitur qui somniat unos
Esse mares, errat. sua inest perfectio et ipsis


page 239, image: s255

Femellis (si perfectum est, cui nil valet addi)
Eva homo nec minus est, Evae quam sponsus Adamus.

Ad masculi generationem quid requiratur.

POrro ut conceptu jam facto masculus infans
Exeat, imprimis refert utrumque parentem
Concubitu semen multi conferre caloris.
Mas etiam uberius, quam femina, seminet, et cum
Viscera dextra magis valeant, quam laeva, calore:
Dextera pars uteri pueros fert, laeva puellas.
Sub coitus horam lento ergo ligamine testem
Laevum intercipiunt, pueros queîs gignere votum.
Et, cum jam data sunt post praelia signa receptus,
In latus ut dextrum se volvat femina, suadent.
Cetera susque ego deque habeo. sed stringere laxo
Testiculum loro puto vanum, arctoque nocivum.
Quippe lacessitae naturae hoc motibus obstat,
Seminis effluxum nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] distinet illud.
Est aliâ quoque de causâ dare vincula testi
Seminis in remoram vanum. nam glandula dicta,
Prostata, quae peni vicina est, semine dudum
Collecto turget, venerisque id servat agoni,
Nec tardare queunt praepostera vincula motum.

Distento adhuc cibis potuque ventriculo a coitu prorsus abstinendum, nec ullum veneri, masculique generationi esse opportunius tempus eo, quod concoctionem et somnum sequitur.

NEc non concubitus perpendere tempora refert,
Forte tuis petitur si proles mascula votis.


page 240, image: s256

Cum potu et dapibus turges, licet optima quaeque
Aeris et terrae, piscinarumque vorâris,
Optima vina tibi licet ora gulamque rigârint,
Nocturnam placidus cole pacem, meve lacesse
Consortem, ante sopor fumos ac nubila vini
Quam cerebro expulerit stomachusque residat inanis
Concoctis epulis et in intestina coactis.
Efficit audacem nocturna in praelia Liber,
Ingentesque animos et fortia pectora reddit:
Sed responsuris pugnaci cominus hosti
Furtim animis robur medio incertamine demit
Infelix operum Veneris, nec amantibus aequus.
Nam natura nequit distractis viribus una
Cocturae [(editor); sic: Concturae] in stomacho, Venerisque vacare duellis,
Neutrum recte obiens dum sese utroque fatigat.
Utque tibi paucis proponam plurima verbis,
Frigidus in Venerem est, nimio qui fervet Iaccho.
Credibile est etiam, conceptam tempore prolem,
Pocula quo ventrem subiere, animumque vigore
Privavere suo, vitii retinere paterni
Perpetuam labem, semperque inhiare Lyaeo,
Semper habere trucem male sano in pectore mentem.
Ergo ausus compesce feros et classica differ,
Post somnum haec mediâ melius se nocte dedere,
Aut cum mane novo stellas aurora fugavit.
Tunc etenim natura suum conducere in unum
Robur quit melius, neque detrimenta timenda
Sunt ulla a stomacho, qui tunc agit otia liber.


page 241, image: s257

Defatigatis etiam coitum esse cavendum, quoad se recolligant.

FEssus item cursu, aut alio quocumque labore
Ne ruito in venerem, verum ante recollige vires
Si parêre negas, cogeris, segnis amator,
Uxoris sannas frustratae audire frequentes.

Historia.

CUm fecisset iter mutatis saepe caballis
Quidam longinquas ad propria tecta per oras,
Quem casa non humilis, verum arx illustris habebat,
Conjugis amplexus dictâ acceptâque salute
Lassus adhuc petiit. caruit successibus ardor,
Et cito refrixit. quare conamina damnat
Ipse sua impos, et, huc sum festinantibus, inquit,
Ut scis, vectus equis: ea res me reddit inertem.
Postera lux oriens somnum cum nocte fugârat,
Uxor cum caro, solito pro more, marito
Adstat, et e patulius prospectant ambo fenestris:
Utque vident gallum gallinam inscendere vano
Ausu tentantem, et venerem sine viribus ullis
Frustra affectantem, subridens illa profatur:
Forsan et hic gallus mutatis saepe caballis
In sua regna redit longinquis fessus aboris,
Ignavumque ea res, ea res effecit inertem.
Erubuit dominus sua conscius ausa notari
Irrita, et haud ullis factum excusabile verbis.
Haud opus esse reor plures adducere testes.
Cuilibet hîc testi sibimet datur esse marito.


page 242, image: s258

Frequentem ac nimium coitum fecunditati masculique generationi obstare.

PRaeterea cave multa venus tua viscera lasset,
Irrita conjugii si vis ne munera cessent,
Si pueri vis esse sator. nam saepe serendo
Seminis et bonitas et copia perditur una,
Ut, si saepe petas undam ex non divite fonte,
Pauca fit, et fundo propior minus apta bibendo.

Historia.

HAud procul hinc chirurgus habet sua tecta laresque
Vir bonus, antiquis de moribus, arteque dexter,
Quem cum uxor faceret numerosâ prole parentem
Absumente laris reditus, artisque lucellum,
Deiciens aures, ut iniquae mentis asellus,
Proliferum squalere situ permisit agellum,
Ad Gallosque abiit, quos tunc Bellona premebat,
Cresceret ut lucrum fulvo radiantia in auro
Lilia carpenti, cessaret crescere proles.
Exactis illic aliquot feliciter annis
Ad sua tecta redit salvus, thalamumque relictum,
Atque diu haud cultum recolit non segniter agrum
Ille moram absentis, suaque otia foenore pensat,
Tresque una pueros primo mox fertilis anno
In lucem numeris perfectos omnibus edit.
Quorum unus lapides tenero prolapsus in aevo
E scalâ mollis maculavit pulte cerebri.
Mansere in vivis reliqui, nec eos pater almus
Sedibus excelsi nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] spectat Olympi,
Terrenoque patri, matri, sobolique frequenti


page 243, image: s259

Pabula dat precibus parta atque Machaonis arte,
Nec mendicati nutrit per frustula crusti.
Qui dator est prolis, sua dat quoque pabula proli.

Caste et continenter esse vivendum tam extra conjugium, quam in conjugio, nec nimiâ venere fecunditatem consumendam.

HUius ab exemplo documenta salubria sume,
Si thalamos intrare cupis quandoque jugales,
Et metuis steriles hymenaeos, deque precaris
In non prolifero surgentia jurgia lecto.
Ad gravidas multum ruris cessatio fruges
Pollet, et est ingens inarati gratia campi,
Otia post, ad opus redeat si fortis arator.
Nam spem solliciti superat plerunque coloni,
Et capiunt votis largas magis horrea messes.
Noli ergo in Veneris descendere creber arenam,
Et comparce tori sociae, prolique serendae,
Quas natura tibi dedit haec in praelia vires,
Inprimis vero juvenis, fraenoque jugali
Liber adhuc pharetram caveas vacuare sagittis
In vulgus missis, ne, cum te praelia poscunt
Concessa, atque Dei non adversantia legi,
Pugnanti desint gnavi tibi velitis arma,
Frigidus et calidâ jaceas luctator arenâ,
Parvulus Aeneas cujus non ludet in aulâ,
Parce maritatis ante omnia, nec levis aude
Concutere alterius lectum, tam perfida furta
Exspectanda tibi ne sint aliunde vicissim,
Conjugii postquam dederis tua colla capistro:


page 244, image: s260

Neve tua evadat, quod Caesaris illius uxor,
Vertice quem tremulo in caelum descendere jussit
Esca venenati grata inter fercula fungi.
Aut ne suspicio saltem te tentet inanis,
Quae fecisti aliis, eadem contingere posse
Et tibi: posse, inquam, socialia foedera rumpi
Externâ venere, et spurius tibi nascier haeres,
Teque hinc Zelotypum Tanaquil tua sentiat acrem.
Adde, quod est veneri prope gratia nulla frequenti.
Namque voluptates commendat rarior usus.

Cogitationem de sexu ad sexus generationem nullius esse momenti

FRustra autem sexum meditaris tute tuique
Altera pars thalami. non sic potiere, quod optas.
Devotas sed prolubio conjungere castâ
Mente preces, sobolemque Deum sexumque rogare
Est operae pretium, suadentque exempla piorum
Hanna utero puerum precibus votisque vocatum
A Domino obtinuit, largitorique sacravit,
Qui Saulem monitis actus caelestibus unxit,
Infuditque novo fragrantia balsama Regi.
Crebra etiam canus mittens suspiria caelo
Zacharias simili potitur ratione Iohanne,
Christum qui liquidis tinxit Jordanis in undis,
Monstravitque salutiferum popularibus agnum.
Utque tibi tandem, mea quae sit opinio, pandam:
Muneris omne Dei est, seu mas seu femina sexum
Induat in matrice suum. Deus optimus unus
Optime opus proprium novit caussasque latentes.


page 245, image: s261

An feminae mutari possint in mares, et vicissim mares in feminas.

EVasisse mares quas dam, membroque virili
Virgineos mutasse sinus et claustra puellas,
Inque illas abiisse mares, cecinere poetae,
Nec non historici prisci scripsere novique,

Exempla aliquot ex poetarum fabulis petita, et primum Tiresiae. Ovidius 3. metam.

TIresias nondum vates, notissima septem
Quem tulit urbs portis, geminos cum forte colubros
Corpora lascivo glomerasse videret amore,
Duri ictu baculi, manibus quem forte tenebat,
Collisit junctos, et masculus esse repente
Desiit, inque viros mulier nova vertit amorem.
Post cum femineâ messes sub sorte fuisset
Tot, patriae portis quot moenia celsa patebant,
Et simili nexos glomeramine cerneret angues,
Ut quondam, percussit eos, et masculus illi
Redditus est sexus, femellaque rursus amata.
Arbitrium hinc meruit Iove cum Junone remissis
Indulgente jocis de re, quam dicere nolo,
Irataque oculum Junone amisit utrumque
Arbiter in felix, nisi praesagire futura
Juppiter innocuo visus pro clade dedisset.
Scilicet indulgere jocis res congrua divis.

Alterum Cenaei. Ovid. 12. Metam.

INdomitus ferro nulloque forabilis ictu,
Corpore non laeso qui verbera mille ferebat,


page 246, image: s262

Principio juvenis Cenaeus, mox feminae Cenis,
Munere Neptuni versa est in Cenaea rursus,
Atque truces priscae Centauros reddita formae
Stravit. at hi nullis corpus penetrabile telis,
Per vim quod raptâ pro virginitate recepit,
Congerie arboreâ stravere, necique dedere.

Tertium Iphidis. Ovid. 9. metam.

INfelici Iphis quoque sidere nate puella,
Ob sexum damnata neci genitore jubente,
Isidis admonitu est habitu celata virili,
Conjugio plenis dum maturesceret annis.
Huic pater, ut puero, thalamos cum ignarus Ianthes,
Inter Phaestiadas quae laudatissima formae
Dote fuit virgo, jam procurâsset: eâdem
A divâ, precibus quam mater et ipsa fatigant,
In puerum conversa fuit sub nomine eodem.
Templa puer donis onerat, titulumque relinquit:

Vota puer solvit, quae femina voverat Iphis. Quartum Scythonis. Ovid. 4 metam.

QUid, quod apud priscos naturae jure novato
Ambiguus vixit, modo vir, modo femina, Scython?

Quintum est hyaenae, animalis bruti ac feri. Ovid. 15. metam.

QUod si de brutis quoque sunt exempla petenda,
Alternare vices, et, quae modo femina tergo
Passa marem fuerat, mox mas evadit hyaena.
Sed vatum missis veniendum ad seria nugis.


page 247, image: s263

Testimonia historicorum aliorumque auctorum veracium.

PLurima mutati recitat miracula sexus,
Inque mares nullo versas sperante puellas
Plinius, expressitque loci cum consule nomen,
Et nova degeneris proscriptaque nomina monstri.
Huic Antenoreae non degener urbis alumnus
Fecerat ante fidem, gentis dum gesta togatae
Descripsit saeculisque dedit noscenda futuris.
Conjunxit Monicae suffragia natus utrique.
Albertusque cui miranda peritia Magni
Cognomen peperit doctis in saecula notum.
Aque Volaterrâ Raphael cognomen adeptus.
Insignis Jovianus item memorare soluto
Rem sermone aliquam, pulchrumque expromere carmen.
Fulgosum taceo et Marcellum, aliosque, parentum
Vivere quos vidit nostrorum serior aetas.

Per naturam fieri non posse, ut feminae mutentur in mares.

SPernere tot testes, qui rem suffragia eandem
Per sua confirmant, fideique putare sinistros
Est mihi relligio: rursus rem credere, nullâ
Quae fieri ratione potest, cui tota reclamat
Natura, et sexus partes utriusque, et earum
Diversae species, usus, posituraque discors,
Est hominis stupidi, et vacuum sale pectus habentis.
Qui credis juvenem quandoque e virgine factum,
Testiculos age, femineos perpende, brevesque
Cum lumbis nexus, librataque mascula longe


page 248, image: s264

In medio feminum glomeramina ventre sub imo.
Spermaticos etiam sexus utriusque canales
Aspice, qui maribus longi, curtique puellis.
Discordant etiam semen jaculantia vasa.
Quid peni, quaeso, respondet? Clitoris, inquis.
Pervia sed non est, nec in hanc jaculantia vasa
Deducunt semen, neque salsas hydria lymphas.
Est prope rancidius, matricis dicere collum.
Ergo refellendis nolo se Musa fatiget
Amplius his tricis piget hoc quoque credere, quendam
Quod scripsisse juvat fretum rationis inani
Praetextu; imperfecto operi et colophone carenti
(Quale putat corpus muliebre) accedere tandem
Naturae, colophona novo feliciter ausu.
Praecipue tum, cum sub tempora puberis aevi
Jam calor exoritur novus et nova copia surgit
Spirituum, quorum virtute latentia in imo
Membra expulsa forâs faciant ex virgine ephebum.
O delirum hominis, qui somniat ista, cerebrum!
Si quid enim tenerae negat aetas prima puellae,
Imperfecta quidem respectu aetatis adultae,
Ad quam sub proprio sexu contendit, habetur:
Non autem ratione virûm, quasi masculus unus
Sit perfectus homo. tenet imperfectio et ipsos
Primâ aetate mares, veniens quam corrigit aetas,
Nec cadit in sexum perfectio tota virilem.
Organa praeterea in tantum genitalia distant,
Sexus uti neuter queat in contraria verti.
Adde, Deus quod non frustra discrimen utrumque
Esse inter sexum voluit, munusque marito


page 249, image: s265

Gignendi imposuit; conceptum et munia partus
Et lac uxori; vetuitque has omne per aevum
Alternare vices. nam lex haec firma manebit:
In sudore tui vultus vescêre, marite,
Pane tuo: paries mulier non absque dolore.
Ergo suas sexus partes retinebit uterque
Decretas soboli, et sua cuique figura manebit,
Et positura suis cuius libet usibus apta,
Cum sexuque suas mutabit dispare neuter.

Quâ ratione fuerint decepti, qui feminas aliquando in mares conversas esse, literis prodiderunt.

NEc tamen haec falsi dictos sententia testes
Arguit. hi calamo referunt accepta fideli.
Error in hôc omnis, quod, quae modo credita virgo
Externâ specie fuerat, sua mascula ventre
Condita membra habuit, quibus ut tentigo rigorem
Induit, aut vehemens rupit retinacula saltus,
Protinus emersere forâs, quasi carcere fracto,
Et patuere oculis et se noscenda dedere,
Virgineo fugiente choro et nova monstra timente.
Sic mas femineae dempto velamine larvae
Detegitur tantum, non mas novus incipit esse,
Femina qui fuerit prius actae tempore vitae.

Multo minus per naturam fieri posse, ut ex masculo fiat puella, et quomodo decepti fuerint, qui hoc prodiderunt.

SEd minus est mirum, minus a ratione remotum
In puerum verti mutatâ sorte puellam,
Quam si degeneret puer, evadatque puella.


page 250, image: s266

Ortus Burdigalae tamen evenisse cuidam
Vates id puero Campanis narrat in oris,
Urbe, cui quondam mutatum nomen ab omen.
Sit sua salva fides auctori: sint sua Musae
Pondera: libertas mea sit mihi salva vicissim
Credere, quae fas est. hîc credulus esse renuto.
Forte fuit semper primâque ab origine sexus
Feminei monstrum, cui forma incerta pudendi:
Clitoris enormis. dubium res ista parentum
Judicium fecit, sexum dum proderet aetas.

Infans incerti omnino sexus.

NOs quoque Nassovicâ ad Dillam conspeximus arce
Ambigui infantem sexus, praesente Philippo
Chirurgo. ast illum miserae vix limina vitae
Transgressum cita mors rapuit, terraeque dicavit,
Urinae effluvio quod rimula nulla pateret.

Exempla Phaethusae et uxoris Gorgippi, 6. Epidem. 8. relata ab Hippocrate aph. 45. et 46.

QUod vero medicâ memoravit in arte Prometheus,
Quem profligandis genuit Cos inclita morbis.
Pulsus in exilium Phaethusae triste maritus
Cum foret, ipsamet tristem, maeroreque fractam
Ante diem sensisse uteri siccescere rivos,
Emisisse genis crines, sonuisse virorum
More gravem reliquo vitai tempore vocem.
Visum etiam similem Gorgippi in conjuge casum:
Omnia credo lubens; ratio quia nulla repugnat.
At; qui femineum proprie testantia sexum
Organa eas posuisse audent vulgare libellis;


page 251, image: s267

Et sensim in sexum totas vertisse virilem,
Aut scripta Hippocratis nunquam aspexisse videntur,
Aut tanti mentem non perspexisse magistri.

Causa similitudinis et dissimilitudinis inter parentes et natos remota.

NUnc age id expediam, modo tantae in carmina vires,
Cur patris referat soboles quandoque figura:
Ore aliâs matrem similet: cernatur avitâ
Interdum facie; vultus oblita suorum
Majorum haud raro prorsus sit discolor illis.
Ille Deus, cujus nil fit sine Numine rerum,
Humano qui hominem voluit de semine nasci,
Pro libituque suo gaudet procudere sexum
Nunc hunc, nunc illum. nempe idem causa remota
Est formae, foetus quae fulget in ore, parentes
Sive repraesentet, seu degenerârit ab illis.
De causis autem lis est et rixa propinquis.

Similitudinis et dissimilitudinis inter parentes et natos propinquae causae.

QUorundam arbitrio latitare videtur in ipso
Semine vis, certam quae cerea ducatin in ora
Infantis speciem, pellisque extrema coloret.
Caecigenas etenim matres peperisse maritis
Progeniem similem tradunt, quos tempore nullo
Cernere eis dederit defectus lucis ademptae.
Nec non et seros quandoque referre nepotes
Ore suos proavos, abavos, atavosque, senectus
Et mors quos oculis quasi praeripuere parentum
Serius usarum jucundâ luminis aurâ.


page 252, image: s268

Ergo, aiunt, natura sagax non indiget ullo
Exemplo, cujus sobolem conformet ad instar,
Nec conceptam animo depingit in ore figuram
Conceptae sobolis, meditatosve ante colores
Conspicuae inducit per corporis extima pelli.

Ad foetum effigiandum maternae imaginationis vim esse maximam.

ATtamen annales memores, custodia rerum
Gestarum multis quibus est concredita saeculis,
Atque frequens populi vox, et confessio matrum
Apparere docent species infantis in ore,
Inque cutem spectatum oculis migrare colorem,
Indelebiliumque informia monstra notarum,
Dedita quas proli genitrix sub pectore volvit.

Ea vis exemplo brutorum animalium, hoc est, ovium et caprarum Labani, quas Iacobo pascendas commiserat, declaratur ex cap. 30. Genes.

COnnubii duplicis mercede potitus Iacob,
Lanigerum soceri pecus hirsutasque capellas
Cum viridi assiduus custos pavisset in herbâ
Bis septem aestates, sibi pro mercede futurum
In tempus pepigit, quicquid praegnantis in alvo
Indueret pecudis nigrum variumve colorem.
Populeas igitur virgas capit atque colurnas
Cum ramis, quas castaneae curvârat echinus,
Deglubitque foris, et partem cortice nudat,
Versicolore animos specie ut spectata ferirent.
Iniicit hinc fonti, quo grex arentia labra
Umectare, sitimque suam sedare solebat.


page 253, image: s269

Jam pecudes initae, jam semina ventre foventes,
Insolitam obtutu rem demirantur, et inde
Aspergunt maculas proli per terga frequentes.
Callidus hoc astu largam lucrifecit Iacob
De grege lanigero sobolem, et gliscentibus agnis
Prolifero socerum locuples superavit ovili.

Exemplo item pavonum incubantium, quibus, ut albos pullos excludant, alba vela obici, ut versicolores ovorum testae vario colore pingi solent, quod artificium merito admiramur.

MEns quibus est niveos ovis producere pavos,
Concolor expetitur nido cortina tegendo.
Versicolor, quos pluma juvat, depingere testas
Ovorum varii succis suevere coloris.
Sedula sic volucris, picto dum fixa tenebit
Lumina in exemplo, mentem quoque figet in illo,
Et similes excludet ei (res mira) volucres.
Nam quis non stupeat phantasmata corpore cassa
Alitis e cerebro penetrare in corpora posse
Tacta illi tantum, nulloque obnoxia nexus,
Atque foris densae vallo circumdata testae?
Quid penetrare aio? quin et nascentibus illic,
Sint licet intacti, pigmenta inducere pullis?
Si vis tanta animi bruti, cur aequa facultas
Non sit in humano praegnantis pectore, cujus
Impetus est maior, cum quid fastidit, amatve,
Quaeque suos foetus intra sua viscera format,
Vasorumque illis compage unita cohaeret?


page 254, image: s270

Declaratur etiam exemplis hominum.

VIs exempla hominum recitem? numerosa referri
Possent, sed Soli non est opus addere lucem.
Pauca igitur referam, quae te didicisse juvabit,
Aut si novisti, non praetereunda putabis,
Ad rem cum faciant, quam declarare laboro.

Mater in concubitu Mauri faciem intuens atrum, Maurique similem infantem peperit.

Femina dum quaedam Veneris compagibus haeret,
Adversoque videt depictum pariete Maurum,
Atrâ progenuit deformem aspergine prolem
Non aliter, quam si calidi sub sidere cancri
Nata foret, Phoeboque cutem propiore perusta,
Sive quis ulterior locus est, quem Phoebus adurat.

Alia ex aspectu imaginis Divi Iohannis Baptistae induti pelle cameli, hirsutum edidit infantem.

A Pictore alibi formata Iohannis imago
Baptistae haerebat prope lecti strata jugalis,
Induta exuvias et tergora dempta camelo.
Hanc commixta viro crebris obtutibus uxor,
Dum spatium gaudent ambo decurrere amoris,
Contemplans et visa animo spectacula volvens
Protulit hirsutum stupefacta puerpera natum.


page 255, image: s271

Illustris quaedam femina cum tempore gestationis ursorum in aulâ passim depictorum imagines crebro spectaret, hirsutam quoque peperit filiam, ursinisque unguibus praeditam.

HUic non dis similis Romanâ evênit in urbe
Error, ubi illustris thalamis illustribus uxor
Nupta herois erat, quae picta per atria passim
Ursorum effigies cum saepe diuque videret,
Hirtam filiolam peperit, pedibusque ferinis
Horrendam, in morem conspecti in imagine monstri.
Causâ animadversâ Martinus quartus in urbe
Olim orbis dominâ Praesul tunc maximus omnem
Deleri ursorum jussit simulacra per aulam,
Ne simili gravidae percellere pectora casu,
Sannisque illustrem possent exponere gentem.

Cacodaemonis larvâ indutus cum uxore congreditur, inde infans natus cacodaemonis larvae similis. Ex commentariis Ludovici Vivis in Augustini lib. 12 de civitate Dei cap. 25.

REs memorata novis annalibus atque recentis
Historiae sequitur, nec ab uno prodita teste,
Quam tibi veraci referam sed simplice venâ.
Terra suo gremio Brabantica continet urbem,
Quam Bustum Ducis indigitant. haec aggere cincta
Atque altis fossis, experta est saepe Gradivum.
Hîc, quoniam ritus et tradita sacra sequuntur
Patribus a priscis, cives pro more quotannis
Solenni celebrant summi cunabula templi,
Tuncque êdunt hilares festâ spectacula luce


page 256, image: s272

Per fora, perque lares, per apertaque compita larvis
Velati faciem citroque ultroque vagantes.
Hos inter quidam, cui nupta juvencula, oberrat
Personam immanis gestans cacodaemonis. Uncus
Nasus, hians rictus, geminumque in vertice cornu,
Atque foris nigricans, totusque hirsutus amictus.
Dumque vagabundo varias pede fertur in oras,
Nescio, quâ visâ specie, prurigine caecâ
Carpitur, et tacitis Amathuntidos ignibus ardet.
Ergo suas per nota volat compendia ad aedes,
Atque reluctantis nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] conjugis intrat
Fervidus amplexus, licitoque potitur amore,
Culpae expers, positâ si iniisset praelia larvâ:
Increpat illa suum tali sermone maritum:
Quae te intemperies agit at? larvatus amori
Siccine das operam? quid agis? cui protinus ille:
Nonne vides, quid agam? parvum cacodaemona gignam.
Uxor in horribili deformis imagine larvae
Defigens oculos, intra sua viscera nigrum
Concipit infantem, cui Daemonis indita forma,
Qualem in larvato conspexerat ante marito.
Editus extemplo terram pulsare recurvis
Unguiculis coepit, totoque errare cubili,
Deformi ut fieret par hâc quoque parte parenti.

Gravida quaedam trigeminos gestans circa diem trium Regum pariendos, per jocum compellata, quod tres gestaret Reges, unum ex tribus infantib. Aethiopi similem peperit.

PErculit hîc animum gravidae transmissa per aures
Atque oculos pariter species horrenda, simulque


page 257, image: s273

Formando impressa est puero: delata per aures
Nunc sequitur solas species jucunda, magisque
Digna aliquo risu, quam deploranda: remansit
Namque figura hominis: color est mutatus in atrum,
Qui tamen in nostris non est adamabilis oris.
Femina multiplicem gestans in corpore prolem,
Festa trium circa quam debuit êdere Regum,
Post multi ac varii sermonis mutua, amoeno
Compellata joco, quod tres gestaret in alvo
Reges, arrisit, festâ et jam luce propinquâ
Tres enixa fuit pueros in luminis oras.
Ex quibus Aethiopi (qui tertius ordine rex est,
St non eripienda fides pictoribus) unus
Prorsus erat similis, dictu mirabile: nigrum
Decolor os, tumidus nasum valvasque palati,
Et nondum solido crines in vertice crispus.
In reliquis solitus mansit color usque duobus.
Talibus admonitus documentis disce jocari
Caute cum gravidis. omnis quoque terror abesto.
Nam quantum noceat, quod jam memorabo, docebit.

Duae feminae, dum inter confabulandum a superveniente quodam ex improviso frontibus colliduntur, altera earum, quae duas puellas utero ferebat, eas connatis frontibus in lucem edidit. Munsterus lib. 4. [(printer); sic: lib.] Cosmographiae.

BIrstadii vitrei non longe a flumine Rheni
Convenere nurus binae, quarum altera vivam
Ventre tulit sobolem, et, pro consuetudine sexus
Frontibus adversis dum stantes multa loquuntur,


page 258, image: s274

Immemores reditus, operis, prolisque relictae:
Forte superveniens vir quidam frontibus ambas
Collisit, quasi certus eas terrere jocando.
At male res cessit: quoniam gravidata puellas
Gestabat geminas utero, quas impete partus
Edidit adversis connatas frontibus uno.
Cetera discretas utriusque in corpore membra.
Sic junctae denos exin videre per annos
Lucem oculis limis (rectis nequiere videre)
Unaque tunc moriens mortis fit causa sorori,
Infecitque suo viventis viscera tabo.

Herbornensis quaedam femina ex inopinato ab homine mendico muto et amente perterrefacta, mutum et amentem peperit filium.

PErgravis est etiam res, irreparabile si qua
Naufragium faciat proles rationis ademptae,
Mater ubi fuerit subito perculsa pavore.
Exemplo id faciam planum non amplius uno.
Cuiusdam matrona laris, cui pondere venter
Plenus erat vivo, faciendis strenua rebus
Munia dum curat pro more domestica, certoque
Intenta est operi: clam pone supervenit excors
Menteque captus homo, cui mendicata levabat
Esca famem: cui vocis erat non integer usus:
Atque manu incautae scapulas utrâque prehendens
Horrisoni fremitu concussam terruit oris.
Quid fit? in immerito faba cutitur illa puello,
Lucis adhuc non participi, namque inde loquelae


page 259, image: s275

Semper inops mansit, rationis semper egenus,
Tum quoque, cum primâ tegeret lanugine malas.
Et, nisi fallor, adhuc superest et vescitur auris:
Saepe mihi visa est genitrix et filius amens.

Varias insuper notas atque naevos infantibus imaginatione matrum gravidarum imprimi.

PRaetereo eiusdem sexcenta exempla cohortis,
Diversis nati quae post exordia mundi
Evenere locis, quia nec scire omnia possum,
Nec si scire queam, magis enumerare valerem,
Quam sparsas Arabum deserta per avia arenas.
Ecquis enim numeret leporinae signa negatae
Fissurâ superi toties spectata labelli,
Ut leporem agnoscas? quis humi nascentia fraga?
Sanguineo cerasi quis turgida poma liquore,
Conspicua in pueris, praegnans cum forte repulsa est?
Mitto dapes alias per inania vota petitas,
Unde tot exsistunt mortali in corpore naevi,
Praesertim, se ipsam quâ tangit femina, parte,
Cum formatur adhuc genitali foetus in arvo.
Abdita membra igitur cum fert frustrata repulsam
Tangat, et a facie abstineat, ne consita naevis
Excutiat risum populo, sobolique ruborem.
Ex his, quae retuli forsan prolixius aequo,
Confido satis atque super constare, magisque
Clare, quam medio cum lux altissima caelo est,
Prolis ad effigiem multum referre tenellae,
Quid mulier tractet, quid rerum lumine cernat


page 260, image: s276

Assiduo, taciteque intra sua pectora volvat,
Dum Veneri indulget, dum prolem ignara figurat,
Nec similes solo latitare in semine vultus.

Scanderbegi Epirotarum Principis fortissimi humero dextro acinacis imaginem in utero materno impressam fuisse in argumentum atque omen invictae fortitudinis, peculiari Dei consilio.

DE Scanderbegi possem memorabilis ense
Hoc aliquid narrare loco, vestigia cujus
Conspicuasque notas (invicti roboris omen)
Impressas armo dextro puer intulit auris:
Sed, quia sic illum rerum signaverat autor
In probrum, Mahomete, tuum, clademque tuorum:
Humano non vis abstrusa in semine: non mens
Materna intra se talem meditata machaeram;
Pluribus haud visum est portento insistere verbis.

Fortuitam interdum opinione nostrâ esse inter aliquos faciei, vocis, aliorumque eiusmodi similitudinem.

FOrtuita interdum formae sunt foedera nostro
Judicio, causae fugiunt quod saepe secundae.
Id liquet exemplis. pro multis paucula dicam
Historiis veterum quoque decantata Sophorum.

Similitudo inter Cn. Pompejum et C. Vibium. inter Publicum item et Pompejum. Solin. c. 5 Plin. 7. c. 12.

VIbius assimili Pompejum reddidit ore
Et membris adeo, ut mutaret nomina vulgus


page 261, image: s277

Inter eos, nunc Pompejum, qui Vibius esset,
Appellans: nunc Pompejo dans nomina Vibî.
Pompeji sub idem facies fuit aemula tempus
Publicio, nullumque fere discrimen in ore.
Tresque adeo similes vixerunt tempore eodem.

Inter L. Plancum oratorem et Rubrium histrionem. Sol. c. 5. Plin. 7. c. 12.

PLanci oratoris sic Rubrius histrio vultum
Rettulit, ut Rubrius ferretur nomine Planci.

Inter M. Messalam Censorium et Menogenem. Sol. c. 5. Plin. l. 7. c. 12. Val. Max. l. 9. c. 15.

MEnogenes Messala fuit: Messala vicissim
Menogenes. tam vultus erat conformis utrique.

Inter Mirmillonem armentarium et Cassium Severum oratorem. Solin cap. 5. Plin. lib. 7. cap. 12.

NEc vos Mirmillo, Cassique Severe, tacebo,
Mutua quos inter formae consensio fecit,
Juncti ut dignosci solo posset is amictu.

Inter Suram Proconsulem Siciliae et piscatorem Siculum. Ubi observa lepidum Proconsulis in piscatorem jocum, et contra piscatoris in Proconsulem petulantiam. Sol. c. 5. Plin. lib. 7. cap. 12.

QUae sequitur, formae paritas est pulchra cavillo.
Cum sura in Siculis gereret Proconsulis oris
Officum, piscator ei non concolor ore
Duntaxat, sed voce etiam linguaeque tumultu
Occurrit, cujus cernens in corpore vultus


page 262, image: s278

Ipse suos; certe ista meae simulacra figurae
Miror in hoc, inquit, Trinacria cum pede nunquam
Tacta mei patris fuerit. Piscator ad illa;
At contra genitor meus, inquit, in urbe Quirini
Saepe fuit, dictisque nimis rettorsit acerbis
Probrae suae, verum absque probro, intentata parenti,
Ipsius in Surae matrem, mordacius [(editor); sic: mordiacius] aequo
Ultus eum, cujus virgis fuit atque securi
Caedere temptorem, quos ille gerebat, honorum.

Occiso ab Helvetiis Carolo Burgundiae Duce Bruxellas quidam venit tam similis illi, ut a populo pro Carolo haberetur, licet ille se eum esse serio infitiaretur. Munsterus lib. 2. Cosmograph.

TEutonicas etiam se exempla dedere per oras
Formae indiscretae, quorum hîc narrabitur unum.
Victus ut Helveticis cecidit Dux Carolus hastis,
Burgundos inter pugnax cognomine dictus,
Certaque mors esset, quidam ore simillimus illi
Bruxellas uênit, populo et mox creditus omni
Carolus est, quem se tamen acriter esse negabat.

Incertum esse, utrum maternae imaginationi accepta sit ferenda tam longe dissitorum similitudo, an peculiari seminis dispositioni, et utrumque esse admiratione dignum.

DIc mihi, quid parilem speciem formavit in istis?
Si matrum concepta animo speculatio, mirum
Concordare aliquas, quas intervalla locorum
Longa etiam dirimunt, gravidas in figmina prolis
Ad normam potuisse unam. Sin semina talem
Vim tenuere in se, res est mirabilis aeque,


page 263, image: s279

Seminibus tam diversis latuisse figuras
Tam similes. non ulterius, quantum libet omnes
Ingenii intendas nervos, procedere quibis.

Nullos umquam tam similes fuisse, quin inter eos aliqua fuerit dissimilitudo.

ETsi autem similis quandoque hic dicitur illi,
Tanta tamen binos nunquam concordia formae
Conciliat, quin saltem aliquo discrimine distent,
Quamlibet exili. sibi respondisse Menaechmos
Vultibus ergo adeo, ut non internoscere posset
Mater adhuc parvos: grandes non ipsamet uxor
Surrepti, non Messenio, nec Erotion, escae
Non alienae inhians parasitus, non socer aegris
Accersens medicum pede non properante meantem;
Figmentum est lepidum, non res, quae contigit umquam.
Missum igitur faciam, causasque inquirere nitar,
Cum Deus haud faciat certae sine momine causae
Quicquam: cur hominum tot separet ora figuris.

Cur Deus esse velit tam multiplices ac diversas hominum facies.

QUid variet vultum (sub quo comprêndo colorem,
Et vocem et gestus, stridoremque aeris hausti,
Incessumque hominis, tortique ex oris hiatu
Elisos risus, sique est quid porro notarum
De genere hoc, homines quibus internoscere quimus,)
Exposui tacite, et duplex mihi reddita causa est,
Dum studui similis causas exponere vultus.
Utraque sed fuit efficiens. nunc dicere conor
Finalem, cur nempe Deo variantia vultus


page 264, image: s280

Millecuplex placeat, comprênsorumque sub illo.
Nolo mihi dicas: ut nota potentia fiat
Mira Dei, pariterque Dei sapientia mira.
Inficior neutram. tot nanque effingere formas
Archetypis demptis Cous non possit Apelles:
Non Zeuxis: non Parrhasius: non ullus in orbe
Artificum. sed rem responso absolvere tali
Est generale nimis. specialius ergo requiro.

Exempla fabulosa errorum ex similitudine faciei ortorum.

SI facies esset mortalibus omnibus una,
Externaeque foret dissensio nulla figurae,
Hei mihi, quanta ageret dubium discordia mundum?
Legitimi quoties turbaret foedera lecti
In commune ruens nullo discrimine Cypris?
Non natam genitor, non patrem filia nosset.
Quam facile haec Myrrhae fieret, Cinyrae aemulus ille?
Nec propriam lusus communis imagine formae
Vir suus uxorem novisset et illa maritum.
Jamque nihil thalami socio differret adulter,
Osculaque Alcmenae, reduci servanda marito,
Praeriperet moechus: gemini incestare Menaechmi
Prostibulum auderent unum. nisi Iuppiter ipse
(Proh pudor) et cultum sumpsisset et ora Dianae,
Nulla rubore daret violati signa pudoris
Callisto, divaeque suae non spreta fuisset.

Exempla historica.

SEd quid ego vatum figmentis immoror amens,
Cui minime defit gestarum copia rerum
Ob similes miscens aliena et propria vultus?


page 265, image: s281

Semiramis defuncto marito, Nino filio immaturo non ausa tradere imperium, pro filio, cui statura mediocri, vocis gracilitate, formâ, lineamentisque similima erat, sese gessit puerque credita est. Justinus lib. 1.

CUm viduata viro formosa Semiramis esset,
Rege suo Assyrii, genitoreque filius orbus:
Protinus assumpto cultuque habituque virili
Pro nato, dum imberbis erat, nec idoneus armis,
Nec sceptro, moderata diu est Orientis habenas.
Altam coctilibus muris circumdedit urbem:
Hostes perdomuit populis armisque potentes,
Imperioque suo dextrâ victrice subegit
Sub nati specie sexum mentita virilem.
Tanta erat inter eos similis concordia formae.
Fortibus aeternum mulier laudabilis ausis,
Nî detestando succensa libidinis oestro
Incestum nati proprii thalamosque petîsset,
Ipsaque, cui vitam dederat, periisset ab illo.

Oropastes a fratre Comari Mago, occiso Smerde Cambysis filio, rex Persarum constituitur, quod oris et corporis lineamentis ei persimilis esset, nemine dolum subesse arbitrante. Justin. lib. 5.

PRoximus huic longo ficticius intervallo
Historiis Smerdis celebratur, Persidos oris
Quem regnasse ferunt veri sub nomine Smerdis
Et specie, ut lecti socias quoque falleret ipsas,
Per mutilas donec dolus innotesceret aures.
Tuncque Magi procerum cecidere audacibus armis,


page 266, image: s282

Quos inter quoque Smerdis erat, cui protinus ille
Successit, regem hinnitus quem fecit equinus.

Duo pueri simili formâ eximii a Toranio mangone, Antonio pro geminis fratribus venditi, alter ex Galliâ, alter ex Asiâ oriundus. Diversitate linguae fraus detecta, et quomodo eam mango excusaverit. Plin. 7. c. 12. Sol. c. 5.

QUid dicam pueros, quos multo Antonius aere
Emerat, ut geminos, mater quos una tulisset
Diversis uteris tamen, et regionibus ortos?
Gallia trans gelidas nanque unum severat alpes:
Longinquis Asiae fuerat satus alter in oris.
Fecerat errorem vultus consensus et aevi.
Fraus deprênsa fuit, patriae cum verba sonaret
Emptus uterque suae non intellecta vicissim.
Mango dolum propter reprehensus crimina vertit
Callidus in laudem, et, non est mirabilis, inquit,
Res pueros similes utero procedere eodem:
Id mirabilius tanta intervalla locorum
Conformasse duos adeo, videatur ut una
Amborum facies. responso hoc leniit iram
Emptor, et accessit rarae nova gratia merci.

Artenio, sive, ut Plinio vocatur, Artemon, sive, ut Solino, Arteon, sic aemulâ facie mentitus fuit Antiochum Syriae regem, ut objecto eo regia uxor Laodice tamdiu defunctum maritum dissimulaverit, donec ex eius arbitratu regni successor ordinaretur. Solin. cap. 5. Plin. 7. cap. 12. Val. Max. lib. 9. cap. 15.

TAm fuit Antiocho similis faciemque modumque
Artenio, ut regina suo viduata marito,


page 267, image: s283

Hunc populo obiceret vero pro Rege colendum,
Reginae arbitrio dum regna capesseret alter.

Balduinus ex Comite Hollandiae Imperator Constantinopolitanus factus cum in praelio cecidisset, impostor quidam in Hollandia pro Balduino, cui formâ similimus fuit, sese gessit. Corasius in arrestum Tholosanum ex Pauli Aemilii lib. 7. de rebus gestis Francorum.

PRaeteritis aliis, quos hîc memorare liceret,
Ad sera ingenti me confero saecula saltu.
Flandrica Balduino gavisa est Principe tellus,
Quem Deus e Comite ad fastigia summa levatum
Induperatorem fecit. Nam Thracica primus
Sceptra suae gentis tenuit, rexitque rebellem
Constantini urbem, vicinaque regna colentes
Europae atque Asiae populos. hic Marte sinistro
Cum vitam et sceptrum simul amisisset, et inter
Caesorum aggestos ignoraretur acervos,
Os illi quidam similis, gestusque modumque
Verba dedit Flandris, et credula pectora lusit,
Se Comitem simulans Comitis sub imagine verum.
Impostura uni fuit haec suspecta Joannae,
Post patrem patriae cui cessit cura regendae.
Ergo ope Ludvici Gallorum Regis apertâ
Fraude, impostori laqueo sua guttura fregit.

Martini Guerrae in militia octo annos versantis uxori Arnaldus Tillius, quod et Guerram specie referret, et conjugii arcana multa recenseret, ut pro marito reciperetur, persuasit. Tertio post anno reversus Guerra errorem


page 268, image: s284

detexit, impostorque suspensus, cadaverque eius erematum est. Arrestum Tholosanum, summariaque facti enarratio per Joan. Corasium.

MArtino Guerrae nisi Tillius ore fuisset
Persimilis, nunquam Mavortia castra secuti
Extorrisque hiemes octo, cum conjuge lectum
Crimine foedâsset perfrictae frontis adulter
Absentis tribuens sibi nomen et acta mariti.
Non hoc flagitium Guerrae olfecere sorores,
Non patruus, non vicini, non sanguine juncti,
Atque diu dubio sub judice causa pependit,
Undenas donec post messes Guerra reversus
Proderet errorem. quae convictus adulter
Judicis arbitrio, quem mirâ luserat arte,
Finivit vitam laqueo, post e cruce demptum
In cinerem rapidae flammae vertere cadaver.

Rebecca Iacobum filium a nativitate glabrum pellis hoedinae objectu Esauo fratri naturâ hirsuto similem reddidit, eoque artificio benedictionem patris Esauo destinatam in Iacobum transtulit: Gen. cap. 27.

AN referam, dubito, quod pagina sacra recenset
De circumvento technis genitricis Esauo.
Exemplum, fateor, non omni ex parte quadrare,
Sed, quia parte bonâ quadrat, libet usque referre.
Exuviis haedi collumque manusque tegebat
Mater Iacobo, digitis palpata paternis
Eius uti pellis pellem similaret Esaui,
Crine cui totos natura obseverat artus.
Assat et hoedinam carnem, mandatque, parenti


page 269, image: s285

Ut ferat in pastum simulans se ferre ferinam,
Quam non fausto ierat venatum sidere frater
Insignis pharetrâ, jaculisque insignis et arcu.
Hoc pacto incauti fallens hebetata tot annis
Atque omni prope jam visu defuncta parentis
Lumina cum digitis astu genitricis Iacob,
Praeripuit fratri non segnia vota parentis
Successus praestare bonos, opulentaque dona;
Aethere deciduum rorem puta, et uber opimi
Ruris, et affatim musti segetumque feracis,
Subjectosque sibi populos, fratrumque suorum
Obsequium, inque suae matris moderamina natos.
Vah quantum hirsutae nocuere imitamina pellis
Maiori natu? quantum juvere minorem?
An pia fraus aliqua est, nec ei sua praemia desunt?
Una tibi domini sit pro ratione voluntas.

Plures foetus uno secundum naturam non nasci.

SEd quorsum abriperis? quorsum, mea Musa, vagaris?
Ad tua pensa redi, paucisque exponito causam,
Cur gemini et geminis plures quandoque creentur.
Unum hominem plerunque satu prodire duorum
Foeturâ instituit rerum sator optimus unâ,
Inde alium atque alium, cum foeta priore levata est
Pondere per menses sua taedia passa novenos.
Nanque homini cum cura Dei concesserit aevi
Curriculum longi: plures cum gignere foetus
Una queat mulier fecundum nacta colonum,
Cujus ager fecundus item, gratusque colono,
Cumque modis variis sua pignora seque tueri


page 270, image: s286

Sit prae aliis indultum homini, proferreque vitam
Possit eo magis in longum, quam bruta serarum
Saecula: progenies humana perennat in orbe,
Et late sese numerosâ prole propagat.
Ergo duos praegnans si semine femina eodem
Concipiat foetus, et eodem tempore formet,
Aut plures geminis operâ producat eâdem,
Rara velut res est, ita dissentanea legi
Naturae, tantoque magis, quanto magis uno
Fit maior sobolis numerus, quae gignitur una.

Utrum naturae magis consentaneum sit, geminos simul nasci foetus, an unum.

SUnt, qui naturae negitent pugnare, gemellos
Si mulier gravior duplicato pondere gestet.
In binas uterum dirimit quia linea partes
Aptas pignoribus praebere cubilia binis.
Praeterea binas mulier quia foeta mamillas
Lactis habet plenas, geminos queîs pascere possit,
Sejunctimque suam servare utrique mamillam.
At mihi naturae magis id conforme videtur,
Quod commune magis, foetum puta nascier unum.
Nanque una est uteri cavitas licet usque dirempti,
Non geminae, et quamvis muliebri e pectore binae
Exsurgant niveo distentae lacte mamillae,
At tamen a binis raro mulgentur alumnis,
Sed plerunque unus nunc hanc, nunc morsicat illam,
Inque vicem vacuat. sic sunt data lumina bina
Uni homini, binaeque aures, duplexque foramen
Nasi, cum geminis pulmonibus: addere renes
Queîs licet, et testes geminos, si langueat unus,


page 271, image: s287

Alter ut officium faciat: si sorte mamillae
Una affligatur morbo, germana labores
Illius ut subeat, lac gignat alatque puellum.
Praeterea dubitare facit, neque fidere dictis,
Ansa quod absurdae ratio foret ista sequelae.
Deficeret natura etenim generare laborans,
Maternâ quoties infantem educeret alvo
Non consortem uteri, socium non lactis habentem.

Quâ ratione gemini pluresve uno partu nascantur foetus.

HIppocrates uno geminos, ultraque putavit
Concubitu nasci genitali e semine foetus,
Si modo sit multum, perque intervalla seratur.
Nanque actu totum tunc non emittier uno,
Sed semel atque iterum: sed ter quandoque quaterque
A bene dispositis, Venerisque ad munia promptis,
Proque satus numero numerum grandescere prolis.
Est speciosa quidem, neque prorsus dissona vero
Haec ratio. multum nam seminis adsit oportet,
Multiplicem ad partum. Verum momenta serendi
Tot nemo facile amplexu concesserit uno,
Ventre quot infantes aliquando geruntur in uno.

Eorum, qui uterum in septem cellas dividunt, de multiplici foetu opinio.

QUi proprium puero decernunt cuique cubile
Seu cellam (ut vulgo vocitant) genitricis in alvo,
Fecundo pueros tot semine rentur oriri,
In quot discessit coitus sub tempora cellas.


page 272, image: s288

Ergo marem fieri de semine dextra petente:
Femineum, quod lava petit, sibi sumere sexum
Temporis articulo, et conceptu prorsus eodem.
Infantem spatium sibi quemque requirere certum
Quis neget? absurdum sed tot confingere cellas,
Quot pueros simul una potest comprêndere matrix.
Nam sinus est illi, cavitasque haud amplius una,
In quâ distinctos primordia sumere foetus,
Si modo sint parvi, spatiosaque ventris abyssus,
Nil vetat; ut multis numeroque carentibus ovis
Ilia fluminei pecoris praegnantia turgent
Inter sepellis distincta exilis amictu.
Esse uteri septem sed conceptacula demus
Distinctosve sinus, seu cellas dicere mavis,
Ut voluere illi, quos hisce lacessimus armis:
Tunc nunquam e, largo quantumvis, semine foetus
Plus septem exirent gestamine ventris eodem:
Hosque inter semper foret Hermaphroditus, in ipso
Cellarum medio cui constituere cubile.
Atqui septenos vitali luce potiri
Partu uno foetus, quibus Hermaphroditus inesset,
Non equidem vidi, non legi, aut auribus hausi.
At numerum hunc ultra ventum persaepe fuisse
Prole novâ pulchrum mundi subeunte theatrum,
Si dubitas, permulta queunt exempla docere,
Vix credenda tamen, nugisque simillima vatum,
Nî tot adhuc monumenta forent testantia verum.

Fecunditas Aegyptiarum mulierum.

PRodit Aristoteles Phariâ regione feraces
Usque adeo esse uteros, ut ternis saepe: quaternis


page 273, image: s289

Foetibus haud raro: quinis plerunque gravescant,
Foetifero quia labra rigant sitientia Nilo,
Vult [(reading uncertain: page blotted)] ut Aristoteles causae non futilis autor.

Fecunditas Scoticarum mulierum.

COntra ego nosse velim, quae fluminis uberet unda
Scotorum uxores, quibus uno crescere foetu
Abdomen rarum est. commune tumescere binis
Aut ternis: quartus si quando accedat ad illos,
Haud stupuere magis, quam nos, si plena gemellos
Venture tulit mulier, jucundisque intulit auris.
Numquid et his Nilus suus est aut flumen, opimo
Quod par sit Nilo, fecundaque viscera reddat?
Proxima causa latet. satis ergo tenere remotam.
Pro libitu Deus in populos sua munera didit.

Fecunditas Germanicarum mulierum.

NOstris quod totidem quandoque oriantur in oris,
Inscius est nemo, nisi cui sinuosa sonorum
Obturata via est, aut, qui commercia vulgi
Declinat, memoresque fugit percurrere fastos.
Id rarum tamen est, et tanto rarius, uno
Quanto sunt plures, uteri quibus ora patescunt.

Sub Agelmundo primo Longobardorum rege mulier quaedam septem puerulos enixa est uno partu, ex quibus in piscinam abjectis unus ab Agelmundo servatus, Lamissus nominatus, et post eum rex factus est. Nauclerus volum. 2. gener. 19.

SEptem una peperit mulier paupercula natos
Longobardorum primi sub tempora regis,
Nomen Agelmundo cui erat, quos pascere posse


page 274, image: s290

Cum se desperaret inops, projecit in undas,
Esse putans satius properâ succumbere morte,
Per longae tormenta famis quam accersere lentam.
Vidit Agelmundus, porrectâque attigit hastâ
Semineces. rapit hanc unus, seque eripit undis.
Hunc jubet educi rex, indolis argumentum
Esse bonae reputans, durae quod adhaeserat hastae
Molliculis digitis, et ab undâ, dicere lamane
Quam tunc consuêrant, Lamisso nomina fecit.
Usibus edoctum nec conjectura fefellit
Regem. nanque puer crescens fit idoneus hastae
Vulnificae, atque animo praestans et corpore miles
Bello habilem fausto traducit Marte juventam,
Dum viduum caperet regis post funera regnum.

Comitissa quaedam Querfurtensis novem simul infantes peperit. Bortruffus lib. 4. Anhaltinorum Principum. cap. 4.

ACcipe nunc uno gestatos ventre novenos.
Nobile Querfurtum est titulis et stirpe vetustâ
Imperii Comitum, quorum cum conjuge quidam
Legitima exercens socialis munia lecti
Effecit gravidam: tendit sua sarcina ventrem,
Atque videre diem matura erumpit in auras.
Tot pueros, quot habent sine Phoebo numina vates;
Cernere erat vivos, qui sacrae aspergine lymphae
Loti Christicolis solito pro more fuere.
Certa rei gestae, qui vult, monumenta videbit
Querfurti suspensa cavi sub fornice templi.


page 275, image: s291

Irmentrudis Isemberti Comitis ab Altorf uxor uno partu duodecim infantes edidit, ex quibus undecim morti a matre destinatos pater ex inopinato superveniens servavit. Bruschius de monasterio Vinearum.

QUot vero volitat per sidera in aethere Titan
Adversos agitans obliquo tramite currus,
Dum spatium volucris mundo determinat anni:
Tot natos peperit fecundior atque priorem
Prole supergressa est Comitissa Altorfia: quam cum,
Proh dolor, exstingui praeter labentibus undis
Jussisset puerum de tot sibi partubus unum
Duntaxat retinens, et in hunc clementior unum,
Saevior in reliquos ursis, trucibusque leaenis
Atque per Armenias infestis tigribus oras,
Quarum saeva licet rabies animalia dente
Cetera, et ungue petat, tamen est mitissima proli:
Forte superveniens genitor sua pignora servat
Immeritae damnata neci, potiusque lavanda,
Quam perimenda, undis, rata nî foret impia mater
Plus referre suâ teneros occumbere natos,
Laesi quam thalami se suspicione gravari
Judicio proprio. Nam moecham irata vocârat
Mendicam, quae tergeminos excluserat uno
Infantes partu, stipe seque suosque tuentem.
Mergendos clam portat anus conducta puellos
Feralem ad fluvium: cui fit Comes obvius, et mox,
Quid ferat, inquirit: Welphos fero, rettulit illa,
Quos me Scherciacis hera mergere jussit in undis.
Nomine eo catulos Germania prisca vocabat.
Men inconsulto? Comes inquit; opercula tolle,


page 276, image: s292

Tolle, inquam, ut videam, num sit venatibus aptus
Inter eos. luctatur anus sua pignora patrem
Celare, et dominae crudele facessere jussum.
Victa minis tandem rem pandit herilibus omnem.
Ut numerum videt insolitum Comes, atque propinquum
Audiit interitum natorum, atque aspera fata,
Obstupuit, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Correptisque moris populari debita proli
Ubera nutricum conducit turgida lacte,
Cumque minis anui servare silentia mandat.
Interea genitrix secum sua pignora deflet
Injustis animas reputans efflâsse sub undis.

Origo Guelphorum.

AT pueri crescunt, horumque perenne nepotes
Guelphorum retinent nomen, summique tuentur
Pontificis partes, cum Caesaris inclita contra
Signa Gibellini sequerentur. factio toti
Italiae funesta diu, sopitaque tandem
Imperio, Friderice, tuo, cui gente ab utrâque
Ortus erat. nam temperie demulsit utranque
Diversi generis mixturâ, et tempore ab illo
Discordes animos concordi pace ligavit,
Quae tamen haud multos stabilis permansit in annos.

Margreta Florentii Comitis Hollandiae filia, Hermanni Henebergiae Comitis uxor, trecentorum sexaginta quinque liberorum uno partu mater facta, in puerperio cum universis extincta, et Lausduni in Hollandia sepulta est.

TRigecuplo sequitur proles numerosior, ortus
Par cui, sed brevior modus et duratio vitae.


page 277, image: s293

Hermanno, ut Comitem, Dominumque Henebergia quondam
Quem venerata suum est, par stemmate contigit uxor,
Cui genitor Batavûm Comes, et Margreta vocamen.
Huic animi causâ spatianti pauper inopsque
Uênit in occursum mulier, supplexque rogavit
Subsidium, monstrans geminos, sua pignora, natos
Ulnarum genitricis adhuc et lactis egentes.
Hanc simul ac tali cum pondere conspicit illa
Pro pietate graves in pectore concipit iras,
Protinus his solvens ora indignantia dictis:
Quid tibi vis, meretrix? mihi sic tua crimina prodis,
Nec pudet ante meum spurios ostendere vultum?
Non uni tantum te prostituisse pudoris
Claustra viro, indicio est, duplex, ô adultera frontis
Perfrictae, soboles, unus patre nascitur uno.
Carpe fugam propere atque oculis te subtrahe nostris,
Et, cum prole nothâ mihi sis odiosa, caveto.
Talia ut optato pro munere probra recepit
Mendica, innocuos oculos suffusa pudore
Discedit, tacitoque intus sic corde precatur:
Da, pater omnipotens, oculo qui vindice cernis
Omnia, qui puram me nosti criminis esse,
Quo mihi opem potius, quam dicta proterva, merenti
Haec Domina insultat saevâ temeraria linguâ,
Cynthius ut tot quot lucibus emicat anno
Ingrediens orbem per Eoae limina portae,
Tot de concubitu proprii Comitissa mariti
Concipiat foetus, et in oras luminis edat,
Cautior ut plures uno quandoque parente
Addiscat nasci foetus, nec jurgia posthac


page 278, image: s294

Ore nefanda vomat, lactantem si ubera matrem
Forte aliquam videat natis praebere duobus.
Audiit orantem Deus. edita pignora lucem
Aspiciunt, ex parte mares, ex parte puellae.
Quae, simulatque sacrae maduere aspergine lymphae,
Emisere animas. corpuscula parva sepulchro
Defunctâ cum matre simul conduntur eodem,
Lausduni Batavûm tibi quod monstrabit in aede
Aedituus sacrâ monumentis pluribus auctum.
Portentum tamen exemplis agnosce sub istis,
Quae procul usque adeo naturae a more recedunt.

Quid sit superfetatio, et an mulieres leporum, cuniculorum et porcorum more aliquando superfetent.

CUm vero geminos concepit femina praegnans,
Aut geminis plures, cunctos ambire secundae
Consuevere unae: contra datur
[Gap desc: greek text]
uni
Cuique suum puero, discretaque corpora sese
Haud tangunt, spatioque brevi nascuntur, et, unus
Ut vix compedibus maternis liber abivit,
Alter subsequitur portâ emittendus eâdem,
Et conclave novis gratantum vocibus implet.
At, cum jam coepto puero, praegnantis in alvo,
Atque suis tunicis pro consuetudine septo,
Alterius nova fit prolis foetura, prioris
Ortum quae spatio longo cunctata sequatur,
Non comprênsa unis cum prole priore secundis,
Voce superfetare unâ dixere Latini
Aequali Argolicam conati reddere vocem.


page 279, image: s295

Lascivos uterum lepores gestare, simulque
Misceri maribus, parvisque dare ubera natis
Auctores memorant, et tu, si copia detur,
Hisque juvet rebus curas impendere, nosces.
Qui solet effossis habitare, cuniculus, antris
Ut lepori exceptis latebris conformis ab omni
Parte prope accedit: sic partu haud discrepat illi,
Atque his, quae partum praecedunt, quaeque sequuntur.
Turba superfetare sues quoque rustica novit.
Attamen id rarum est. homini contingere id umquam
Infitiari audent quidam, verumtamen illos
Plurima convincunt spatiosum exempla per orbem.
E multis contenti erimus proponere pauca.

Exemplum superfetationis fabulosum.

TEleboas abiens ultum victricibus armis
Amphitruo Iphiclum, sua pignora, liquit in alvo
Conjugis Alcmenae, sed nondum hoc nomen habentem.
Eloquar? an sileam? lascivus amore nefando
Juppiter accensus vultum Amphitruonis et orae
Induit, utque redux genialis fulcra grabati
Jam foetae, linguâque viro gratantis inani
Scandit, et ignaram furtivo semine complet.

Nativitas Herculis et eius labores.

IUnoni hinc nata est invisa propago, labores
Cujus bisseni Musis peperere laborem,
Scribacesque olim divexavere poetas.
Occisus Nemees leo: victaque belua Lernae:
Sus Erymantheus prostratus: et aurea cervo
Aeripedi capitis gestamina dempta: sagittis


page 280, image: s296

Perculsae Arcadiae volucres Stymphalia monstra:
Gente de Amazonia victae sua cingula rapta
Hippolytae: Augiae purgata bovilia: Taurus
Ejectus: Diomedis equi cum rege perempti:
Heros exstinctus triplex: rapta aurea mala
Hesperidum vigili frustra servante dracone,
Et furvo in lucem protractus Cerberus antro.

Exempla superfetationis non fabulosa. Plin. lib. 7. c. 11.

FAbula sed valeat, nucleoque putamina veri
Aut vacua, aut tectum nimis abscondentia verum,
Promere cum valeam nudum absque putamine verum.
Haud conficta loquar. Cum conjuge femina corpus
In venerem solvit, praegnansque est reddita prole.
Post eadem, rupto socialis foedere lecti,
Infidi passa est amplexus perfida moechi,
Et notha legitimae conjunxit semina proli.
Inde duos peperit post intervalla puellos,
Ore suo quorum referebat uterque parentem.
Indicio hoc confessa nefas, et foedera rupta,
Patri utrumque suo pudefacto reddidit ore.
Huic non dissimilis fuit impraegnatio servae,
Terra Proconnesus, quae cincta Propontidos undis
Sola suos olim fuerat sortita colonos,
Quam tulit, haec domini coitu, coituque potita
Procuratoris, spatio, quo fertur ab ortu
Phoebus in occasum, et duplici de semine praegnans
Binos distinctos matura puerpera foetus
Edidit. horum alter dominum similabat, et alter


page 281, image: s297

Procuratorem. Geminos fert tertia ventre
Atque superfetat. gemini, cum tempus adesset
Legitimi partus, salvi exivere sub auras.
Tertius at quinto sine vitâ et lumine mense.

Exemplum superfetationis recens et memorabile.

QUae dixi, sunt prisca nimis, quibus addere plura
Bauhini ex libris exempla recentia possem.
Sed reliqua ut taceam, rebus ne pluribus aequo
Lectorem obtundam, vix est illustrius ullum,
Aut memorabilius, quam nobilitatis avitae
Quod de matronâ memorant, sortita cubile
Majorum dives censu, castrisque superbis
Quae fuerat: cujus nunc non libet edere nomen.
Huic caro e vivis sublato morte marito
Turget aqualiculus, speratur posthuma proles
Mascula, feudorumque capax, quae mascula virtus
Majorum peperit, maribusque adeuntur ab unis.
Quid fit? fit compos relevata puerpera voti,
Et non fit. nam mas paritur, neque setius haeres
Exspectatus abest: vitae quia nascitur exsors
Effracto cranio, maternaque vota fefellit.
Abicit illa animos, animos sumpsere vicissim
Agnati, post hoc quos funus aperta manere.
Feuda putabantur: sed non diuturna reman sit
Haec rerum facies, verum in contraria versa est.
Nam licet exanimem partum exclusisset, et isto
Facta foret levior pacto: tamen usque tumentem
Cernere erat ventrem, quasi non enixa fuisset.


page 282, image: s298

Stagno alii putridae ventrem distendier unde
Coniciunt: alii clausos ceu carcere flatus
Conglomerari in eo, tantamque attollere molem.
Nequiquam. tendebat enim puer ilia vivus,
Septenis decies primi qui tempora partus
Lucibus insequitur, lucemque hanc lumine cernit.

Vanas esse rationes, quibus id fieri negatur, quod aliquoties factum esse experientiae testimonio constat.

DEsipere est igitur conari reddere causas,
Cur nequeat fieri, fieri quod saecula prisca
Viderunt, quod nostra vident, quod sera videbunt,
Nî solitum natura velit variare tenorem.
Causa rei potius, quae fit, quaerenda, modusque,
Ordine quam verso fieri non posse probandum,
Quod fit, et a certis fluit irrevocabile causis.

Refutatio argumenti, quo probare conantur, superfetationem in hominis generatione locum non habere.

COnceptu affirmant facto sic ostia claudi
Interiora uteri, vix ut praeacuta capilli
Introeat cuspis, nec sese aperire, priusquam
Tempestivum auris cupiat dimittere foetum.
Esse metum, si forte prius patefiat, abortus.
Ergo novum nunquam matricem admittere semen,
Cum semel impleta est, quod sit satiata priore.
Arcte quidem concedo uterum constringere portae
Interioris iter, postquam genitale recepit
Semen, eique hominis jam destinat indere vultus,
Huic operi tamen intentum pruriginis igne


page 283, image: s299

Exoriente novo, solâ qui seminis undâ
Restingui valeat, quandoque dehiscere credo
Et pridem inceptae prolem superaddere proli.

De hermaphroditorum sive androgynorum origine.

HOc opportunum mixti primordia sexus
Est memorare loco, et nascantur ut Hermaphroditi
Dicere, vel, nequeam si forte, inquirere saltem.

Origo fabulosa. Hermaphroditus Mercurii et Veneris filius fuit, quod et nomen indicat. Ex hoc cum Salmaci nymphâ in unum corpus coagmentato factus est homo utriusque sexus, qui Hermaphroditi nomen retinuit. Ovid. 4. metam.

MErcurio genitum puerum et Cythereide fingit
Vana cohors vatum, nomenque ab utroque parente
Traxisse. hunc, tria cum crescens quinquennia vitae
Complesset, patriis silvis, Idâque relictâ
Ignotos cupiisse locos, undasque videre,
Et venisse in eas oras, ubi Caria fluctu
Tunditur Aegaeo: stagnoque illimibus undis
Perspicuo mersisse pedes: mox veste remotâ
Corpus item reliquum. vidisse hoc Naiada quandam,
Et stupuisse simul, nudaeque cupidine formae
Arsisse, ac subito posito cum veste pudore
Desiluisse in aquas, invitoque oscula ephebo
Fixisse, elabique manu tenuisse volentem
Implicitamque renitenti et sperata neganti


page 284, image: s300

Gaudia perpetuos secum optavisse cohaesus,
Atque deos faciles rata vota habuisse precantis
Tuncque hominis duplicem coiisse in corpore sexum
Unius, qui nec juvenis nec nympha vocari
Posset, et esset utrumque tamen, mansisseque ephebi
Unitis nomen, nomen periisse puellae.

Alia fabula.

SUnt qui nugentur, gravidâ cum ferret in alvo
Androgynum mater, quid ferret nescia, divos
Consuluisse suos, ut conscia numina rerum.
Respondisse alios aliter, dixisseque Phoebum,
Masculus est; Martem femella: Iovisque sororem,
Neutrum: cumque leves infans prodîsset in auras,
Compertum, dixisse Deos non falsa; fuisse
Nanque hominem ambigui sexus, qui femina masque
Et neutrum dici posset. de morte rogatos,
Interimetur aquis, Phoebum dixisse: Gradivum,
Vulnere: Junonem, suspendio: et haec quoque vera
Eventum fecisse licet distantia multum:
Nanque super fluvium ramos extenderat arbor,
(Ut fieri notum est) hanc conscendisse propinquum
Jam fato juvenem, pedibusque haesisse cadentem
Ex ramo, pronumque caput mersisse sub undas,
Pectora transfixum, quo sese accinxerat, ense.
Certa adeo falsos oracula reddere divos,
Res mira est. vetuli. tu crede, ego credere nolo.

Verae originis hermaphroditorum indagatio.

FErt animus veri exercere indagine Musam.
Mortales quosdam naturae utriusque fuisse
Non est quod dubites, et eosdem saecula ferre


page 285, image: s301

Nostra etiam constat, licet occultentur et inter
Naturae errores, et monstra habeantur, ut olim
Factum etiam, quando deportavere Quirites
In mare eos, certae veluti praesagia cladis.
Nunc usura illis lucis conceditur, et cum
Raro in utroque pares sint illis inguine vires,
Sive, ut Aristoteles est ausus dicere, nunquam,
Si mage femineo pollent, si barba negatur
Mento, si tenuis vox est, muliebribus uti
Vestibus urgentur: contra praestare virorum
Si partes melius possunt, si silva pilorum
Asperat os, si vox gravis est, gestare viriles.
Quod si arma ad venerem sunt nacti utranque parata,
Neuter eis sexus merito debetur amictus,
Ne quid dissimulet, fraudis ne fiat operculum
Insidiisque pudor pateat nil tale putantum.
Cogantur potius neutri se jungere turbae,
Et sterilem in lecto traducere segrege vitam.
Parcat Aristoteles, tales si dico repertos,
Montue, tu mihi testis eris, cui notus utroque
Non sterilis sexu fuit hermaphroditus, is uxor
Cum foret alterius, sobolem et genuisset ab illo
Non semel atque iterum, versâ vice fecit id ipsum
Ancillae, a proprio quod erat perpessa marito,
Et prolem, ut genitor, vivam suscepit ab illâ.
Semine eos nasci, quod contribuere parentes
Nequaquam inficior, distincta ut corpora sexu
Nasci in utroque solent ipso discrimine laeta.
Ast uno geminus coeat quî corpore sexus,
Inguine utrumque suo facile ut cognoscere possis,


page 286, image: s302

Dictu difficile est. monstra ut contingit oriri
Occultâ ratione homini dum semina in alvo
Matris degenerant artus oblita serentum.
Monstra hominum sic androgyni me judice fiunt
Nulli perspectâratione. Avicenna tetendit
Altius ingenium sic haec arcana recludens:
Postquam desierint menses manare, uteroque
Abstersa illuvies omnis, cum conjuge si vir
Quinque dies ineat veneris certamina primos,
Concipiatque uxor, pueros generarier unos.
Si conetur idem sexto, et, qui proximus illi,
Octavus donec veniat, prodire puellas.
Inde ad bis sextam repetat si praelia lucem,
Produci rursus pueros. post illa duellum
Si renovet, dubii portenta emergere sexus.
Sed quarum impulsu rationum motus ineptum
Cuderit hoc autor commentum et liquerit orbi,
Non video. ipse silens etenim nihil addit earum;
Affirmare satis quasi sit. quod omiserat autem,
Lemnius aggreditur vano conamine nanque
Rem dubiam stabilit dubiis rationibus aeque
Principii absurdus certe hâc in parte petitor.
Ante probet vere fieri, quod dixerat ille,
Postea uti fiat sollerti indagine quaerat,
Commentisque suis commenta aliena coloret
In medium proferre cavens sine pondere causas.
Quod si a bis sextâ post menstrua flumina [(transcriber); sic: flumiua] luce,
Conceptus quotquot fiunt, utriusque parentum
Armis instrueret natura, heu quanta per orbem
Agmina monstrorum non simplicis inguinis essent!


page 287, image: s303

Imo etiam plures haurirent hermaphroditi
Vitales auras, quam certi corpora sexus.
Nec tamen hac causâ contentus Lemnius ortum
Androgynorum alium studio confinxit inani,
Quem memor are pudet, ne castas inquinet aures.
Unde autem, nullo potuit quod discere signo,
Addidicit primum? rationum momina promat,
Dicta quibus firmet. sine iis mera somnia sunto.
Pythagora similes nos esse negamus alumnis.
Misceri sexus dum vult, cum lancibus aequis
Semina conveniunt gignentum et viribus aequis
Ipso uteri in medio, specie arridentia veri
Profer at usque licet, tamen haec quoque opinio certi
Nil habet in sese fundamina quando vacillant,
Firma superstructi nequit esse erectio muri.
Sunt explosa supra de septem figmina cellis
Atque Deo soli sexus asserta potestas.

De molis vivis.

QUod superest, dicam rem, cujus plurima longe
Fama fidem superat, sed multi credere cogunt,
Quamlibet invitos, ingentia nomina, testes.
Ausonias inter celebratur Apulia terras,
Uda mari, Illyricis Italos quod dividit oris
Terra viris felix, et fertilis ubere glebae,
Femineo genere infelix, natisque creandis.
Cum praegnans etenim concretae e semine massae
Imprimit humanam speciem, mala bestia quaedam
Exoritur simul et nido nutritur eodem:
Exactisque novem cum prodit mensibus infans,
It comes, et dias pariter procedit in auras,


page 288, image: s304

Sed male fida comes. nam corpus saepe tenellum
Vellicat, et diro morsu necat inter eundum,
Eripiens lucem, quam vix aspexerat infans,
Exedit interdum matricis in utre morantem,
Aut abigit, perimitque suo truculenta veneno,
Hospitii solvens pretium communis iniquum.
Illa eadem gravidis gravis esse frequenter Iberis
Dicitur, et Flandris, et, queiîs habitare per agros
Finitimos Pisarum urbi sua fata dedere.
Appellare feram vulgus solet. Aurelianus
Marcellusque pecus vocitant. per scomma vocatur
Illorum frater, queîs patria cara Salernum.
Sunt, qui Lombardos tali cognomine rodant,
Nascendi simili quia lege tenentur utrique
Sic populus populo insultat pietate fugatâ,
Alter et alterius poenas in ludicra vertit,
Averso haud pensans, celet quid mantica tergo.
Seu vero hoc monstrum cum foetu degat iisdem
In loculis, seu solum uteri dominetur in antro,
Aetatis nostrae medicis mola viva vocatur.
Sunt variae illius species: Iovis armiger ales,
Accipiterque rapax, quem Daedaliona fuisse
Fabula prisca refert: et avis praenuntia luctus
Nunc, olim Ascalaphus, quem turpis dicitur Orphne
Inter Avernales haud ignotissima nymphas
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Nec non et lucem fugiens Mineia proles
Dentato vastans carnaria pinguia rostro:
Limosasque habitans Latonia rana paludes:
Et lepus, et coluber, bufo, mus, talpa, lacerta,


page 289, image: s305

Atque suam mutans cum papilione figuram
Hortorum pestis, spinisque armatus echinus,
Et durae cancer velatus cortice testae,
Pluraque quae numero non est comprêndere certo.

Ex molae vivae foetui adjunctae conditione de nobilitate vel ignobilitate foetus conjecturam facere, superstitiosum.

STulta superstitio salso explodenda cachinno
Vulgares animos et idonea pectora falli
Obsedit; fera si puero se nobilis addat
Nascenti, pedibus, puta, formidabilis uncis
Accipiter, raptorque altâ Ganymedis in Idâ,
Nobilis esse patris natam de semine prolem:
Et rursus, si vile pecus societur eidem
Ex uterique sinu partu procedat eodem:
Quale genus vespertilio, mus, talpa, lacerta,
Et, quae praeterea sunt huius monstra catervae,
Esse notam vilis, populique ex faece parentis.

Alia superstitio aeque ridicula.

ACclives nugis etiam sententia mentes
Aeque absurda tenet, doctis damnabilis aeque;
Bestia si talis dubio delata volatu
Natalis muros camerae aut laquearia tangat,
Praecipitive solum feriat delapsa ruinâ,
Praesagire obitum vacuatae prole parentis.
Partus ergo novi cum jam dolor imminet aegra.
Ante pavimentum storeis obnubere cellae,
Velaque parietibus properant obducere nudis,
Perali pateat ne monstro accessus ad illa.


page 290, image: s306

Istae sed valeant nugae cum fratribus istis,
Quos alis sicut vexare dolemus in oris
Praegnantes: vice sic versâ gaudemus abesse
A thalamis nostris, et abesse perenne precamur.

Causae molarum vivarum.

CUm vero ex nihilo fieri nil posse fatendum
Naturae lege, et, quod fit, sua semina habere
Materiamve, ex quâ nascatur, oporteat, harum
Scire aliquis causas cupiat fortasse molarum.
Suspectum est merito semen, ceu labe malignâ,
Ceu vitio infectum, sed, corruptela sit unde
Seminis ista, latet, nostrique indagine frustra
Quaeritur ingenii tantâ in caligine veri.
Sunt quibus ingluvies culpatur et esca maligna.
Pars tales tribuunt caelestibus ignibus ortus.
Quomodocumque habeat seres, certissima poena est,
Nec Satanae desunt artes, studiumque nocendi.
Talia naturam quis enim putet edere monstra?

De molâ vitae experte.

IN muliebri utero rudis indigestaque massa,
Nec quicquam nisi pondus iners, quod crescere tantum
Augerique potest, sensu motuque vacivum
Nascitur interdum, molemque abdomen in amplam
Tendit, ut exaequet veri gestamina partus
Exsuperetve etiam. vitae mola dicitur expers
Vel mola simpliciter gravidatae pondere tali,
Quique vident illas, verae se prolis habere
Argumenta putant, foliis mage certa Sibyllae,
Crassum ubi conspiciunt abdomen et ilia tenta.


page 291, image: s307

At simul excessit justi impraegnatio partus
Tempora, subdubitant, oculisque haerentia noscunt
Pignora certa molae, mortem minitantis onusto,
Heu, nimium ventri, nisi proscribatur ab urbe
Natali citius, nimiâ quam sarcina mole
Angustis uterineque at discedere portis.
Menstrua materiam praebent purgamina, si non
Tempore pulsa suo fuerint, semenque virile
Et sterile et paucum quamquam fieri absque virili
Concubitu quoque posse putant: ut concipit ova
Semine de proprio, pullis sed inepta creandis,
Ascensum gallina sui non passa mariti.
Carnea massa molae est, et pervia tota pusillis
Venarum ramis, per quas alimenta capessit,
Extrorsus tot habens oculos, sed lucis inanes,
Argum ut centoculum numero prope vincere possit.
Cunctarum species tamen haud est una molarum,
Quarum mille cupis varios si noscere vultus,
Volve libros, aetas nostrae quos prisca reliquit,
Et vacuas canis praebe obstetricibus aures.

Partus legitimi diversa tempora a quinto mense ad decimum quintum.

SEd valeant vivaeque molae vitâque carentes.
Pergere de foetu meditor, referamque, quot alvo
Matris agat menses, dum consummatus ab omni
Parte sit, atque habilis, quas ducere cogitur, auris.
Solenne est uterum foetis turgescere, donec
Luna suos novies a fratre resuscitet ignes.
Temporeque hoc lapso subito gracilescere ventri


page 292, image: s308

Pondere in aerias emisso luminis oras.
Sunt tamen et, decies cum pleno splenduit orbe,
Semina jam pridem mortalem induta figuram,
Quae, ceu gratus ager, vitae cum foenore reddant.
Quin et in undecimum mensem gestasse feruntur
Nonnullae et decimum quintum, nisi lubricus errat
Calculus, ingressum cujus deprêndere durum est.
Septimus haud paucis onere ilia tenta levavit,
Pluribus octavus. Sextus, sextoque minores
Partu immaturo genitalia claustra relaxant.
Quamquam etiam sextus Lucinae creditur aptus,
Quintus item, modo si, quod defit, sarciat artis
Auxilio, lactisque boni nutrimine mater,
Aut, quaecumque fuat, cujus bibat ubera natus.

Cur mensibus imparibus, septimo, nono et undecimo nati vitales sint: paribus intermediis non item.

PErsuasum est multis, dum currit septimus, ortos
Quam cito viderunt, sero valedicere luci.
Sed magis id non de natis credere mense
Convenit, eventusque facit pondusque fidemque.
Octavo contra nasci male firma putatur
Progenies, vespillo cui mox vere sub ipso
Vitae inhiet, pluresque adimat spirare per annos.
Sicque artis medicae sensisse Promethea constat.
De decimo, sunt, qui dubitent statuêre feracem
Longaevae sobolis quidam. contraria de illo
Vulgavere alii. Sed nunc statuamus ineptum,
Vitalem sobolem proferre in luminis oras,
Quadrabuntque suis causarum momina rebus.


page 293, image: s309

Chaldaeorum hâc dere opinio.

CUr his vita brevis, cur sit prolixior illis,
Musa mihi memora. Chaldaica secta cuique
Praefecit mensi, nova dum praegnantis in alvo
Fit soboles, certum gentis de more planetam
Ordine servato, qui apparet in aethere, primi
Mensis uti primus sit rex, alterque secundi,
Et sic ulterius: cumque ultima Luna peregit
Officium defessa suum, dat lampada primo
Rursus, et in foetum Saturnia regna revertunt.
Septimus ergo sibi paris auxiliaria Lunae
Regna puerperiis, teneraeque faventia proli
Agnoscit mensis. tunc editus ergo benignae
Auxilio divae, Libitinae obnoxius infans
Non erit ante annos decursâ aetate seniles.
Saturni octavum series nova mancipat astro,
Nascenti puero curvâ qui vulnera falce,
Et morsus oris vasto minitatur hiatu.
Viribus ergo caret sub tali nata tyranno,
Atque cadit primo soboles infirma sub aevo.
Audit sceptra Iovis nonus clementia, blandi
Atque salutaris domini, largeque beantis,
Si cui nascendi sors est concessa sub illo.
Vivaces igitur diuturnâ luce fruuntur,
Accumulantque annis vires et viribus annos,
Excepit quorum nonus cunabula mensis.
Vendicat in decimum sibi trux moderamina Mavors,
Improbus, indomitus, durus, crudelis et asper,
Sanguinis humani sine lege modoque sititor.
Hoc regnante puer natali egressus ab antro,


page 294, image: s310

Sentiet iratas Parcas, fataleque filum
Ipso in vestibulo minitantes rumpere vitae,
Aut certe haud multos aevi numeraverit annos.
Undecimo sol ipse praeest, ut maximus inter
Errones: sic inter eos mitissimus idem.
Hic quoque mense suo genitos fovet, atque sereni
Aspectat vultus radiis, longumque tuetur,
Felix in lucem, victuram ducere prolem.

Refutatio opinionis Chaldaeorum.

PUlchra quidem retuli Chaldaeae dogmata sectae,
Plena superstitione tamen, neque congrua vero.
Cur etenim octavo Saturnus mense trucidet
Falce suâ puerum, primo cui mense pepercit?
Cur Mars incipiat decimo saevire, sine ira
Qui mansit, sub eo mensis cum tertius iret?
An ceu magnanimi reges didicere pusillis
Parcere, grandiculos dextra oppugnare potenti?
Et cum quaeque dies mensis, cum quaelibet hora
Apta puerperiis sit, matricique levandae,
Imperium est quovis in foetus mense planetis
Omnibus ex aequo: variant subjecta sed illis
Corpora duntaxat diversa exordia propter.
Nam quo mense praeest Sol huic, Mars imperat illi,
Luna alii, rursusque alii Cyllenia proles,
Et Saturnus edax et cum Fove Cypria diva,
Haud aliter quam si consulto operentur agantque,
Et puerûm subjecta sibi corpuscula nôrint,
Regnandique vices, tradendaque sceptra sequenti,
Imperiumque novum, quoties novus incipit infans.


page 295, image: s311

Vah, quam pugnantes pertentant sidera curae,
Si verum est regimen, schola quod Chaldaica fingit.
Ergo nefas depelle animo, quod forsan inhaesit,
Atque imis falsam radicibus exue famam.

Pythagoreorum eâdem de re opinio.

ARcani tanti meditantur reddere causas
Ex numeris quidam tali fundamine nixi:
Femineam paribus numeris, rursusque virilem
Virtutem imparibus (nanque ipse hoc dixit) inesse.
Esse autem per se steriles utrosque seorsim
Inter se junctos: ut, si duo juncta quaternis,
Vel triplicata duo, tria vel duplicata vicissim
Sex faciant. Unde est sterilis senarius illis.
Octo decemque eadem sors atque infamia damnat.
Sin par atque impar coeant, emergere fructus
Conjugii optatos: ut, si tria juncta quaternis
Constituant septem: vel quinis quatuor addas,
Unde novem fiant. Nec enim progignere solos
Vult sobolem natura mares, solasve puellas,
Foeta sed e sexu connubia sanxit utroque
Ergo putant illis, sexto qui mense soluti
Emersere utero, vel quos hoc lumine donat
Octavus decimûsve, diu superare negatum.
His e diverso, genuit quos septimus, aut quos
Eduxit nonus, spatiosae tempora vitae
Concessa, et longum jucundi luminis usum.

Refutatio opinionis Pythagoreorum.

SUnt, quorum haec sapiant male cauto inventa palato,
Nec sunt, quod fateor, plebeio in pectore nata.


page 296, image: s312

Assensum haud meruere tamen; quia nulla facultas
Est numeri per se, nec vis aut robur agendi.

Denarius numerus licet ex pari et impari non componatur, attamen decimo mense natos evadere posse robustos ac longaevos.

ADde, decem numerus licet ex pare et impare non sint
Compositus, tamen in lucem si prodeat infans,
Per denos uterum qui pressit sarcina menses,
Vividus atque capax longi cum viribus aevi
Differi in canam patitur sua fata senectam;
Usque adeo, ut decimum phoebi cum sidere signum
Conceptu a primo premeretur, carmina dicant
Intrepidum Alciden genitum, qui robore vicit
Monstra tot exitium trepidis minitantia terris,
Dum caderet victi devictus sanguine Nessi.
Quid dico Alciden? levium quid figmina vatum?
Davide et Uriae raptâ de conjuge natus,
Cujus adhuc toto sapientia claret in orbe,
Se menses latuisse decem genitricis in alvo
Semine de patrio concretum et sanguine narrat.
Huic ne deme fidem veraci ante omnia testi.

Octonarius item numerus, licet ex pari et impati compositus non sit, attamen octavo mense et nasci homines et esse vitales.

PAr ratio octavi, quo qui nascuntur, ubi arva
Umectat Nilus declivi nota Canopo,
Posse sibi longas vitae promittere metas
Tradit Aristoteles, quia Nili flumina potant
Utilia et soboli crescenti et matribus ipsis.
Nec non et partus hoc mense fluente dedisse


page 297, image: s313

Felices Naxon populari nobile verbo est,
Perque loci nomen tempus natale notatur.
Quid? quod et Hispanas Avicennâ teste levavit
Tempus idem matres, prolesque adolevit in annos.
Octavo aspexit Caii quoque Principis uxor,
Plinius ut memorat, lucem Caesonia mense.
Vana est haec igitur dementia et aequa priori.

Hippocratis aliorumque medicorum de mensibus puerperio idoneis sententia.

AT vero Hippocrates, quique eius signa sequuntur,
Cur mense hoc natis longae sit copia vitae,
Progenitos alio atque alio premat eius egestas,
Demonstrant aliter, quam moenia celsa Crotonis
Qui coluere sophi, et Chaldaeae plana jacentis.
Si quaeras etenim, mensis cur septimus êdat
Victuram sobolem, respondent protinus, infans
Quod tunc formatus, quod partibus omnibus auctus
Non haurire auras, non vesci lacte recuset,
Assimilantque crisi morborum, quae ut bona nunquam
Fit, nisi materiâ coctâ: sic tempora partus
Legitima esse negant, nisi sit perfectus ad unguem.
Temporaque ut criseos justae sunt septima, nona,
Alteraque a nona lux: sic quoque mensibus îsdem
Judicio illorum fit tempestivus ad ortum
Foetus, et in lucem parte integer exit ab omni.
Tanta igitur partus sint intervalla necesse est,
Undenis septem quanto discrimine distant.
Haec si qui excedunt, vel non attingere possunt,
Tam mage naturae nôrint se accedere raris,
Quam ma spatio consueto utrinque vagantur.


page 298, image: s314

Semina in exemplum quidam Cerealia ducunt,
Quorum alia in lucem propere sua germina tollunt,
Sero alia. ast hoc est rem declarare, profundâ
Cujus causa manet non setius abdita nocte.

Hippocratis de octavo mense sententia superiori contraria, eiusque reprobatio.

OCtavo de mense aliter quoque censuit olim
Hippocrates, quam, post illum quos saecla tulerunt,
Ut supra retuli. nam, quod prius ille negaârat;
Nempe esse octavum quoque mensem partubus aptum
Victuris; alii compertum saepius aiunt.
Praetextu Hippocratis firmatur opinio tali,
Quod geminos utere cogantur adire labores,
Et, quos octavus nascentibus obicit, et, quos
Septimus objecit mensis, quasi semper ad ortum
Septimus exstimulet, moneatque facessere foetum:
Aut quasi dissimilis nonum decimumque maneret
Sors atque undecimum. ratio sed languida frustra
Cerat, cum solido favet experientia vero.

Principia conceptus incerta totum mensium calculum facere incertum.

ILlud in his aliquis rebus miretur, et ex me
Audeat appositas scitari et quaerere causas,
Si stata sunt brutis pariendi tempora, cur non
Sint rationali generi quoque pabula praebent
Praegnantes non aequa suis an forsan alumnis,
Hique moras nectunt, ubi pleno copia cornu
Submittit tenerae vegetamina congrua vitae,
Aurai vitalis opes, almique cruoris.
Ast ubi parca penus, neque sanguinis uber et aurae,


page 299, image: s315

Uberiora foris alimenta aurasque requirunt?
Haec aliquis potuit forsan dixisse, sed annon
De brutis dici quoque posse fatebitur aeque?
Insuper ad partum foetus si grandior urget
Sponte suâ matrem: septem si mensibus infans
Aptus fit luci, reliquo cur tempore crescat
Duntaxat, desesque uteri stabuletur in antro?
Conceptus aut sunt momenta incerta, latentque
Impletas quandoque nurus, aut tempore foetus
Aequali matrum non absolvuntur in alvo,
Sicut et in morbis coquitur non utilis humor
Nunc cito, nunc tarde, criseos quod tempora mutat.
Fallor? an e solo conceptu germinat omnis
Error, principium cujus praegnantibus ipsis
Esse fere solet ignotum. Nam menstrua saepe
Flumina subsistunt, nondum tamen incipit infans,
Interdum et foetus jacto fundamine manant.
Si primo de mense haeres, numerare sequentes
Incumbes frustra, neque partus horae futuri
Sit ventura quoto, tibi erit cognoscere promptum.
Haud igitur mirum, paribus quoque mensibus ortae,
Ut tua fert ratio, soboli producere Parcas
Stamina, cum numerus te limine fallat in ipso.
Nanque bonis fortasse manent sua regna Planetis,
Cum tu falce times curvâ, gladioque minaces.

Parum referre, sub quo planetâ infans nascatur, modo sit perfectus: menses autem a conceptu ad partum pro seminis et sanguinis menstrui bonitate faciles esse aut difficiles.

QUare, ut non credo, cum nascitur omnibus infans
Perfectus numeris, quicquam referre, Planeta


page 300, image: s316

Quis teneat mensis tunc praetereuntis habenas:
Sic reor a primo, quotquot numerantur adortum,
Ire salutares aliis, aliisque nocentes,
Scilicet ut validus puro de semine foetus,
Vel de corrupto ducit sine viribus ortum.
Magni etiam refert, quo sanguine alatur, et ipsis
Externis vires sunt et sua pondera rebus.

Partus quomodo fiat.

TEmpus adest partus: non te, Lucina, vocabo,
Auxilio ut venias. Deus auxiliator adesto,
Verbaque suppeditet magnis aequalia rebus.
Augmina tanta sui cum cepit corporis infans,
Ut spatii impatiens angusti exire laboret,
Calcitrat, et molles pedibus perrumpit amictus,
Esse quibus dixi tectum genitricis in alvo.
Forte manus etiam quatit, et molimine crurum
Utitur, adque fugam sibimet calcaria subdit.
Tum vero angustis compressus faucibus haeret,
Cartillagineâ nondum compage solutâ,
Grande dolens, et flere volens, si flere daretur,
Et quos perpetitur, testari voce dolores.
Inde ubi jam matrix nimio distenta tumore
Aestuat, atque fores laxat, foetumque pigrantem
Trudit agens, aliasque adigit sibi quaerere sedes;
Ipsa intestinis perculsa puerpera turbis
Assiduo nixu musculos abdominis arctat,
Succurritque utero, puerumque exire parantem
Hortatur pertaesa oneris, pertaesa laborum,
Quos tolerat laceris valido conamine membris.
Interea gemitus, crebra et suspiria miscet,


page 301, image: s317

Vicinasque ciet maestis clamoribus aedes,
Quoad tandem anterius compages ossea pubis,
Ipsaque coxendix remorantis glutine chondri
Diffracto rimas agat, infantique misello
Pandat iter, patulasque vias in luminis oras.
Non id viriculae pueri, non matris egenae
Auxili praestant: verum is, qui roborat aegros,
Atque per exiguos opera edere grandia novit.
Hic est, qui terebrat terram, cum nata sepultis
Germina seminibus, quantumvis mollia, surgunt.
Hic facit, ut lapidum junctura soluta dehiscat,
Cum muri inseruit radicem arbuscula rimae.
Nempe aperit Deus ipse viam, cum provenit infans,
Germenve exoritur praeduraque saxa dehiscunt.
Tuncque premi puer indignans, atque aere matris
Contentus non esse volens, alimentaque poscens
Uberiora, parens quam suggerit, ipse reclusi
Per cervicem uteri subeuntes appetit auras,
Et placide nares illis obvertit hiantes.
Ergo prius sublime caput declinat, et ima,
Qua data porta, petit, claustrisque erumpere gestit,
E triplici haud aequo pendens libramine chordâ.
Namque quod umbilicum supra natura locavit,
Ut caput, et pectus, subque his epigastrion, infra
Umbilicum positas excellit pondere partes.

Urina pueri inter duo involucra eius collecta partum reddit lubricando faciliorem.

TUm vero medio geminas, quas diximus, inter
Membranas spatio collecta urina puelli


page 302, image: s318

Profluit, et lentis later aintima lubricat undis,
Labenti ut celerem faciat per stricta meatum.
Vae puero, cessator iter qui carpere differt,
Donec adhuc cervix est lubrica. namque morando
Aspera fit, facilemque negat facta aspera cursum.
Defectum naturae igitur tunc suppleat arte
Obstetrix, siccosque locos emendet olivo,
Inseruere suas cui candida lilia vires,
Aut decocto aliquo, virtus cui talis olivi.

Qualis infantis situs partum praestet facilem, qualis difficilem.

IN caput idcirco declivi vertice nasci
Res opportuna est. caput ordine membra sequuntur
Caetera: collum, humeri, pectus, venterque pedesque,
Nec situs est alius magis opportunus ad ortum,
Quique minus laedat matrem sobolemque sub ortum.
Namque latus juxta, sub brachia tendit utrumque,
Contractus spatio quo possit abire minore,
Nec laceret partes illas, quas tangit eundo.
Elatis manibus capitis fastigia supra
In lucem proferre pedes, positura pericli
Est plena, et matris geminat prolisque dolores.
Sic nati Ausonio sermone vocantur agrippae,
Aegre ac si partos dicas: rem scilicet ipsam
Compositura notat vocum concinna duarum.
Deque precaturi tales antiquitus ortus
Carmentis aras Romae posuere duabus,
Postvertae et Prosae, quibus esset plena potestas
In partum: harum igitur placârunt numina foetae.


page 303, image: s319

Sic ortus fertur, bipedum saevissimus ille,
Illa hominum pestis, cui dira cupido suasit,
Cerneret ut loculos natales, tollere matrem
Iliacosque ignes accesâ fingere Româ.
Praevia si manus est abscondit cetera venter,
Non nocet usque adeo. quod si pes proferat unus
Sese in conspectum, maneatque reconditus alter
Calce nates versus flexâ, Lucina gravatam
Dura manet nasci in ventrem, dorsumque minatur
Exitium vitae praesens et funus anhelae
Cum foetu matri, manus officiosa puellum
Ni male dispositum regat obstetricis, et apte
In positum, quali gaudet natura, reducat
Servare alterutrum, si nescit utrumque parata.
Idque alio quocumque situ tentare licebit,
Foedera naturae si quodam errore relinquat.

Remedia in partus difficultate convenientia.

QUod si forte moras trahat imbecillior infans,
Aut uterus languens protrudere cesset inertem,
Cum Lucina vocat, cum matri vellicat aurem,
Suppetiis opus est, quibus auxiliemur utrique,
Et stimulis, quibus officii moneatur uterque.
Hîc lacrimae prosunt Myrrhae, lacrimaeque sororum
Aethere dejecti germani funera flentum,
Praesertim in pinguem versae prius arte liquorem.
Et nitrum prodest, Arabes quod nomine Baurach
Vernaculo indigitant, et cassia lignea, natumque
Annosâ in quercu turdi de stercore lignum,
Credere si dignum est: violae et cum floribus albae


page 304, image: s320

Radix Argolico musci de nomine dicta.
Convenit et nucleus pistillo cedere durus,
Quem plantae texit velamine fructus eduli,
Pondere cum premitur, quae surgere fertur in altum.
Pondera cornipedi genitalia dempta caballo,
Et furno siccata, cavo tunduntur in aere,
Indeque proveniens pulvis vi pollet eâdem.
Testibus amissis redimat quo longius aevum,
Mordicus eunuchum sereddere castora dicunt,
Cum venator adest et praedam fervidus urget,
Quod duce naturâ medicatum intelligat inguen.
Adjiciunt dictis, hos testes esse saluti,
Si qua est difficili defessa puerpera nisu.
Sed fugit hos verum: stipant duo castoris inguen
Parte ab utrâque ovo, galli quod reddidit uxor,
Folliculi aequales, oleumque exsudat ab illis,
Naribus ingratum de se quod spargit odorem.
Testiculos errans hos castoris esse vetustas
Credidit, et tribuit vires, quas diximus, illis,
Quas et habent vere. Maro eas virosa vocavit
Castoria anteferens aliis vernacula Ponto.
Injussi crescunt per tesqua haud pascua fungi,
Ut pomum, teretes, et, ut ovum, intusque forisque
Albi, dum crescunt; at, cum tetigere cacumen
Augenti, gilvi sumunt pigmenta coloris
Exterius, nigricatque intus, velut usta medulla,
Folleque disrupto muscosi pulveris instar,
Cum digitis premitur, tenues erumpit in auras.
Pulvis hic eximias dubiâ in paritudine vires
Spondet. abellanae dosis est mensuraque cortex.


page 305, image: s321

Necte praeteream radix, quam saucia telo
Capra venenato Cretea gustat in Idâ,
Gnara sequi casum teli, et mansuescere [(transcriber); sic: mansuesere] virus,
Naturâ auxilium praesens monstrante magistrâ.
Pulegii captos foetus quoque liberat imber
Permistus reliquis, vel per se praebitus aegrae.
Est etiam sua laus facili quaerentibus herbae,
Quae passim seritur, parvoque parabilis aere est,
Si non suppeditat tibi proprius hortus inemptam.
Scire cupis nomen veteres evolve poetas,
Et quaere O Enîdae fuerint quae nomina matri.
Namque salutiferae fuit haec cognominis herbae.
Nomen ab auxilio positum variâque medelâ.
Decoctis huius foliis in lacte quaternis
Aut quinis, lac percola, praebeque bibendum,
Cum foetum impellit genitrix, propellere nescit,
Aque sua facies discedere matre solutum.
Hanc plantam atque alias plures, quibus inclita vis est
Rebus in adversis, tellus fert patria nobis.
At nos miramur, quae sunt peregrina: sub uno
Climate nobis cum stolidi contemnimus orta,
Etsi corporibus sint haec mage congrua nostris,
Sint sincera magis, sint aere paranda minori.

Quid facto sit opus, si in partu vel puerpera vel infans moriatur.

SIn vero enixus inter mors luminis usu
Aut matrem privet, foetumve exire morantem
Enecet, omni operâ, servetur ut arte superstes,
Cur andum: quod qui praestat feliciter, illum


page 306, image: s322

Summus et imus amet bene ceu de gente merentem
Humanâ, nec ei decus et sua praema desint.

Uteri in partu desperato incisio, et sic nati caesares et caesones dicti.

ERgo suo merito celebrari in saecula debent,
Qui, cum natali puer indupeditus in antro
Haeret, et egressum frustra molitur in auras,
Nec locus auxiliis aliis, quae vincula solvant,
Imperia exercent dura, atque dehiscere durum
Abdomen ferro reserant, uteroque tumenti
Grandis onus cessans per vulneris ostia demunt.

Exemplum caesarei partus fabulosum. Ovid. 2. metam.

FAbula prisca refert, Phoebi cum saucia telis,
Exanimisque rogo foret imponenda Coronis,
Ne soboles vivam, quam ventre gerebat, iisdem
Arderet flammis, utero rapuisse parentis
Defunctae Phoebum soboles sic viva remansit
Post matrem, et patrias felix exercuit artes.

Exempla historica Scipionis Africani et Manlii. Silius Ital. lib. 13. Plin. lib. 7. c. 9. Solin. c. 4.

SCipio (ut historias pro consuetudine veras
Subiciam) cui cognomen dedit Africa, ab illo
Non servata tamen, sed victa ac perdita, caesus
Extinctae ex utero matris perhibetur, et isto
Caesar abeventu dictus. Post Julius ille
Dictator, sceptro patriae qui sidere laevo
Mutavit fasces, urbique sibique nocivo,
Ambitione flagrans, eadem cognomina gessit,
Sed sine re, nisi res, cum concidit ense, secuta est.
Exin Romano vox haec sociata remansit
Imperio, remanetque hodie, porroque manebit,


page 307, image: s323

Dum lapis absque manu celso de monte revulsus,
Conterat imperium, et finem denuntiet orbi.
Manlius ille etiam, duce quo Carthaginis urbem
Romulidum intravit validis exercitus armis,
In lucem simili perhibetur origine natus.

Tria exempla caesarei partus in Germaniâ, quorum duo priora D. Caspatus Bauhinus in epistolâ et praefatione libello Francisci Rousseti praemissis ex Bruschio recenset: tertium per Hassiam celebrarissimum est.

CAesonum (nam sic alio quoque nomine dicti
Sunt utero exsecti Festoque aliisque Latinis)
Quaedam exempla dedit tellus quoque patria nobis.
Namque Comes Montis fortis Burcardus, egenos
Erga homines cujus pietas celebratur et ardor
Devotae vitae, materno e ventre resectus
Dicitur aspexisse diem, et cognomen adeptus
Ingeniti. Nec dissimilis narratur origo
Gebhardi, subjecta cui Brigantia fecit
Illustres titulos: ille, inquam, cujus in orbe
Urbs hodie celebris busto Pragensis et Huss:
Pastorale pedum, cum post natalia Christi
Elapsi jam mille forent, vel circiter anni,
Est venerata diu. Proavûm quoque tempore quidam
Nostrorum vixit, qui priscae nobilitatis
Pars erat Hassiacae, quem praecoce funere mater
Praeventa haud peperit, per iter sed vulneris ampli
Devius exivit. vicinia tota proinde
Dalvigium in genitum (satus hoc cognomen habente
Nam genitore fuit) patrio sermone vocavit.
Et quia gesta viri pariter miratur et ortum,
Nulla viri condent vivax oblivia nomen.


page 308, image: s324

Industria Francisci Rousseti Galli in partu caesareo.

ASserere est aliquid post fata parentis in auras
Ex uteri latebris foetum, cum luminis impos
Omni spe lucis frustratur in orbe videndae.
Auxilium gnavi praestet nisi dextra magistri:
Attamen est pluris, cur are utriusque salutem,
Cumque suâ salvam prolem servare parente;
Quod medici nostro quidam didicere sub aevo
Et docuere alios. Hos inter laude vehetur
Assiduâ in caelum Roussetus, Gallica tellus
Quem genuit, cujus ferrum in discrimine vitae
Auxiliare nurus gravidae sensere frequenter,
Factoque oblongo per laevum abdomen hiatu
Conspexere suam prodire ex vulnere prolem,
Et nondum natis admôrunt ubera natis,
Gaudia temperiem lacrimis ubi mixta dedere.

Partum naturalem admirabiliorem esse caesareo.

MIra quidem multis haec prolis origo videtur,
Et merito, quia naturae contraria mori
Fit via per vulnus. sed natur alis origo
Est mirabilior, si quis me judice certet,
Dum stupeo mollem dura ossa retrudere foetum,
Ut laxum faciat sibi per spatia arcta meatum,
Sed, quae quotidie fiunt, miracula nemo
Aestimat, amittuntque suum neglecta decorem.
Rara animos magis afficiunt et fortius urgent.
Ast ego consueti pertexam munia partus.


page 309, image: s325

Quid fieri oporteat infante modo in lucem edito.

POst exantlatos matrisque suosque labores
Quum puer evasit materno carcere liber,
Protinus ignotas querulis vagitibus auras
Implet, sive viis dolor hos extorsit in arctis,
Sive moram propter nata indignatio longam,
Seu citus occursus non suetae lucis et aurae.
Non omnino tamen discessit liber: adhaeret
Nam religatus adhuc utero per vincula chordae
Umbilico immersae, torto quam sedula filo
In nodum obstetrix revocatque arctatque fidelem,
Immundum pueri qua tangit proxima ventrem,
Scilicet ut tenuem vetet hac ratione cruorem
Refluere, atque ipso teneat cum sanguine vitam.
Arripit hinc reliquum et ferro praecîdit acuto.
In nexum involucris vacuâ in matrice relictis,
Moxque secuturis nat ali pendet ab antro,
Donec et hanc matrix, ut onus non utile, pellat
Congeriem partu veluti relevata secundo.

[Gap desc: greek text]
hinc Graeci: Ausonii dixere secundas.

Secundas non esse temere abiciendas, et quid mali ex eo oriri soleat.

HAs catus exuvias terrâ sepelire memento,
Non aliquo profundere, ubi bufonibus esca
Fiant, aut pictis per ventrem et terga lacertis,
Aut Salamandrarum turbae, cui corpora edaci
(Sammonici nisi vana fides, nisi vana priorum,


page 310, image: s326

Qui retulere eadem) non sunt obnoxia flammae.
In fraudemve quibus nostram est male Lucifer usus,
Anguibus, erectis olim, nunc serpere jussis.
Nî monitus caveas, infirma puerpera saevos
Incurret morbos, quorum ignorabitur ortus,
Nec profecturis cruciabitur usque medelis.
Nam quibus indiciis, rem quae tam cognita paucis,
Divinet medicus, moneat nisi femina forsan
Gnara rei, medicoque ipsi nescita revelet.
Ut mihi, dum Comitum medicinam factito in aulis,
Solmensis quibus arx dedit et Nassovica nomen,
(Sponte fatebor enim quibus haec accepta magistris)
Illustris retulit matrona, pericula pridem
Quam sua reddiderant, alienaque plurima cautam.
Relligiosa tibi si forsitan ista videntur,
Invito mihi erit quaedam discordia tecum.
Non semper ratio est operum manifesta, sub axe
Quae natura patrat, nec agens patiensque necesse est
Mutuo uti sese tangant, atque oscula jungant,
Prorsus uti spatii nihil inter utrumque supersit.
Succina fricta trahunt paleas: magneta sequuntur
Particulae ferri. causa est abstrusa, deestque
Contactus. manifesta ab eis tamen actio prodit.
Quid dicam, quod se, metuentes aequore mergi,
Ut noster situs est, magnes inclinat ad Arctos?
Ipsum opus est nautis notum sulcantibus aequor,
Praeteritae quod nulla tenet vestigia puppis.
Namque regit cursus, optataque littora monstrat,
Sidera cum texit radiantia nubilus aer.


page 311, image: s327

Occultus modus est: sunt intervalla locorum
Tanta, solo quantum stellatus distat Olympus.

Abscissis vasis umbilicalibus, five chordâ, ex particulâ infanti adhaerente nasci umbilicum.

SEd chordam repeto longis excursibus usus.
Pars huius, ventri quae continuata cohaeret,
Obducto sensim callo concrescit, et, extra
Quod nodum est, fili morsu praecîditur, arens
Dum cadet. ex reliquo rugosa in ventre cicatrix
Nascitur, umbilici sub nomine nota Latinis,
Et sese in medio spectandum abdomine praebet.

Degaleâ infantium recens natorum, et superstitiosis ex eâ praesagiis.

AMnion interdum membrana abjuncta secundis
Obnubit pueri caput, et praecedit in ortu,
Pileolum similans nocturnum. nomina vulgus
Fecit ei galeae, et tali velamine tectos
Felices reputat. galeam quoque servat in usus
Multiplices. morbum credunt arcere, tremendos
Cujus ad insultus veteres sputare solebant,
Et ritu hoc aegris spondere sibique salutem.

Quomodo tractandus infans ab utero et secundis plane liber.

EXemptus tandem involucris chordâque solutus
Cum manibus puer et gremio obstetricis habetur,
Abluere immundas sit curae ante omnia sordes,


page 312, image: s328

Et leviter corpus lymphâ mer sare tepenti:
Inde artus molles et adhuc a matre rubentes
Tergere, linteolique involvere mollis amictu,
Et, ceu compedibus vinctum, manicisque tenere
Assuetum assiduis materno in carcere vinclis,
Languidulis robur dum conferat ossibus aetas,
Nec sua jam solidis libertas artibus obsit.
Ante autem matris, quam mulgeat ore papillas,
Expedit in cacabo pomum torrere calenti,
Ne tamen uratur, mollemque auferre medullam
Corticis externi digitis per vulnera pressam,
Sacchareaeque illi tantum miscere farinae,
Insueto quantum queat arridere palato.
Post digito exprimere, et teneris immittere buccis
Particulas flatu domitas, ne labra perurant.
Butyron accipiunt alii, cui cum sale nulla
Consuetudo fuit, mox illi saccharon addunt,
Et tenui indentes rimosaeque undique telae
In verae stringunt filo simulacra papillae.
Haec pueri teneris dant apprêndenda labellis,
Et pressanda intus gingivâ dente carenti,
Pinguis ut eliciat sudoris lubrica suctu.
Suavis erit cibus et similis dulcedine lacti,
Promptius ut subiens avidi petat antra palati,
Et stomachum nondum notos illectet adesus.
Sun et, amygdalini linguam qui nectare pinguis,
Sacchareus cui sit dulcor permistus, inescant:
Hisque sacrum jungunt prohibentia pharmaca morbum,
Hoc quasi praesidio corpus munire volentes,


page 313, image: s329

Nullo aevo stragem tanto ut patiatur ab hoste,
Prima haec sunt teneri tutissima fercula pupi.
Quod superest, nutrix curet. mihi linquere pupum
Atque imo ad medium curae est procedere ventrem.


page 314, image: s330

OTII MARPURGENSIS LIBER QUINTUS, Qui est DE ORGANIS VITALIBUS. Diaphragmatis situs, figura, substantia, venae, arteriae, nervi, circuli, tunicae et foramina.

SUpra imum medio sedes data proxima ventri.
Hunc interstitium quoddam dissaepsit ab illo,
Quod Graii
[Gap desc: greek text]
vocant. dixere Latini
Septum transversum. nanque ortum a pectoris osse
Transversim juxta costarum extrema notharum
More pavimenti lato se corpore tendit.
Vertebris tandem lumborum in fine supremis,
Tendinibus geminis intervenientibus, haeret.
Aequoream lato et caudato corpore raiam
Assimilat, talem positu poscente figuram.
Plura etiam natur a parens geminavit in illo.
Nam massa e duplici corpus coalescit in unum,
Scilicet ex nervis carnis subtegmine mixtis,
Quomodo musculosum decuit coalescere corpus.
Tum venis alitur geminis. allabitur illi
Vita arteriolis totidem: Sentire, moveri


page 315, image: s331

Nervorum adducunt subtilia fila duorum.
Nec non et tunicis medium diaphragma duabus
Induitur. nanque inferius succingitur illâ,
Imum quae ventrem contentaque viscera cingit.
Subtilis supra tegitur velamine pleurae.
Totum eius corpus circis constare duobus
In promptu est oculis, ferro cum pectus apertum est.
Nerveus interior centrum tenet, indeque fibrae
Extremas adeunt transversi parietis oras.
Hôc caput in centro diaphragmatis esse putârunt,
Quatenus ut musculus caudamque caputque requirit,
Dectorum haud pauci. caudam Laurentius esse
Contendit, placitumque suum rationibus armat.
Carneus exterior complectitur interiorem
Anterius sterno affixus, costisque propinquis;
Posterius lumbis, qua vertebra prima secundae
Nectitur, unde suus dictis tendonibus ortus.
In longum qua se latumque extendit, hiatus
Tres habet eximios dorso spinaeque propinquos,
Inque vicem sibi vicinos. cava vena per unum
Sursum carpit iter. descendit aorta secundo.
In stomachi oesophagum transmittit tertius antrum.
Qui statuere duos, dempsere foramen aortae.

Quis primus septum transversum diaphragmatis nomine appellârit: cur antiqui medici idem
[Gap desc: greek text]
dixerint, et quod inde dicta phrenitis.

SI qua fides medico, quem Pergamus intulit auris,
Urbs olim Attalicis sceptris, regnoque superba,
Septum hoc nemo prior diaphragma Platone vocavit.


page 316, image: s332

Antiqui dixere
[Gap desc: greek text]
, quae vocula mentem
Significavit eis. nanque inflammatio saeva
Cum diaphragma coquit, mentis succedit in arcem
Vis effrena mali, et deliria gignit in illâ,
Cum solitâ morum male convenientia formâ.
At tunc infectum est alienâ labe cerebrum,
Atque istum Graii dixere phrenitida morbum.
Est tamen hanc praeter cerebro, tunicisque cerebri
Propria, nec caput infestans aliunde phrenitis,
Quam quibus indiciis valeas discernere ab illâ,
Nequiquam [(transcriber); sic: Necquicquam] exspectas a me. tibi talia tradent,
Qui morbos et signa docent legesque medendi.

Usus diaphragmatis.

PRaecipuum vox ipsa notat diaphragmatis usum,
Nempe quod a medio ventrem discriminer imum,
Transversim paris veluti situs inter utrumque
Ne gravis ex imo tollens se ventre mephitis
Cor petat absque morâ, et dispendia gignat in illo.
Spiritui de servit item. nam latius auras
Allicit in pectus: contractum extrudit easdem.
Cumque opere in tali non cesset nostra voluntas,
Sustinet officium veri diaphragma lacerti,
Sed procul a reliquis formâ distantis et usu.
Alvus pondere item si forte gravetur onustae,
Urget ad expulsum, partesque adjutat onustas.
Unde puerperiis prodest, uterumque tumentem
Fasce suo levat, et positurum stercora ventrem
Pectoris auxilio compressi, aurisque retentis.
Postremo iecoris convexa fovere putatur,
Quippe arteriolis pauxillis praedita, et almum


page 317, image: s333

Adjutare suo stomachum, splenemque calore.
Omnibus at membris hoc est commune propinquis,
Mutua ut inter se sibi dent fomenta vicissim.

Pleurae substantia, situs, duplicitas, sensusque exquisitus, quodque ab ea dicta sit pleuritis, de cujus curatione perfunctorie.

ASserui diaphragma tegi velamine pleurae
Parte sui superâ. nunc, quid sit pleura, docendum.
Membrana est, penitum quae cingit pectoris antrum,
Et curvos intus costarum circuit arcus,
Et, quos inter eas posuit natura, lacertos
Haud paucos numero, vacuas ut carne lacunas
Explerent intermedias, pectusque moverent.
Est et costarum veluti periosteon, omni
Quas ex parte tegit: quas vulsum deserit aegre.
Dum vero obvolvit tenero velamine costas,
Durities animae non sauciat ossea folles,
Aere distenti quoties cava pectora plangunt.
Organa praeterea, quibus est in pectore sedes,
De se productâ defendit singula veste,
Germanae exemplo, ventris quae continet imi
Viscera cuncta simul, seorsim quoque singula vestit.
Nervosâ constat, verum non simplice telâ,
Quali illam veteres medici constare putârunt.
Sed duplicata meat quascumque in pectoris oras
Securo ducens contentas tramite venas,
Atque arteriolas et, tenuia corpora, nervos,
Quorum operâ eximium tactus acquirit acumen,
Morbus ut ostendit, Graecum qui nomen ab illâ
Derivat, vastoque furit notissimus orbe,


page 318, image: s334

Puncturis laterum insignis, sputoque cruoris,
Et febre accensos late dominante per artus,
Quando tenet ruptam gravis inflammatio pleuram.
Contages non rara subest, numerosaque lecto
Corpora dat, properaeque neci, tandemque sepulchro.
Ne tamen afflicto vitae spes nulla sit aegro,
Principio eiusdem lateris, cui morbus inhaeret
Puncturae indicio, tibi vena repente secetur
In cubito, sanguisque fluat bene largus ab illâ,
Si vires, si prima sinet, si serior aetas,
Si, quae femineo gestantur, pignora, ventre.
Dis plicet oppositi lateris caesura revellit
Nanque nimis longe, nimis in contraria ducit.
Facta etiam prosunt tenui vulnuscula ferro,
Ut trahat acre foras jejuna cucurbita virus.
Aegro ne veniat vinum gustare cupido,
Aut, si forte venit, tamen haud indulgeat illi.
Suggere, quae pectus vacuent sputando, viasque
Urinae ne praetereas. nam saepe per illas
Colluvies abiit mala, restituitque salutem.
Carduus et mariae et Benedictus semina portant
Congrua huic morbo. juvat et maxilla, loquaces
In ranas quâ saevit atrox, et sanguine junctos,
Lucius, et quicquid, pecoris fert unda minoris.
Cancrorum quis item nescit prodesse lapillos,
Vulnificumque apri dentem, si trita bibantur
Ex umore aliquo, qui pectora morbida sanet?
Interea semen lini cum lacte velundâ
Et foeni, quod habent innoxia cornua, Graeci,
Hordea quamque dabunt saxis contrita farinam,


page 319, image: s335

Et folia Althaeam lanugine cana ferentem
Miscebis, ponesque foris, ubi maximus angor.
Cassia, quae fructus veluti farcimina gestat,
Lignoso nigram condit sub cortice pulpam.
Haec stimulos lateris nulli virtute secundo
Mitigat impositu, fertque aegro dulce levamen,
Palladium, violas quod suffocavit, olivum,
Sub pinguique rosas aut lilia gurgite mersit,
Atque diu vetuit siccas emergere in auras,
Confunde et partem confusis unge dolentem.
Hoc quoque si facies, non te fecisse pigebit.
Plura alii doceant, transire ad cetera cogor,
Quae mihi in historiâ praescribit pectoris ordo.

Panniculus mediastinus quid fit, ubi sit situs, quare sic cognominatus, qualemque usum in pectore praestet.

PLeura aliud recto producit limite septum
Pectoris in binas dirimens penetralia partes,
Utrinque a sterno duplici quod nascitur ortu,
Proceditque duplex, sed se fastigiat arcto
Paulatim spatio, in pellem dum transeat unam,
Tangit ubi adversam, qua spinae proxima, pleuram.
Est membrana tenax, tenuis, nervosaque tota,
Cui mediastino nomen fecere Latini
Panniculo, in longum medii quia pectoris antrum
Dissecat, et spatium, latus inter utrumque, relinquit.
At
[Gap desc: greek text]
numero dixere Pelasgi
Plurali, et duplicem rem convenienter adumbrant.
Dextra per hunc ideo secreta fuere sinistris.
Alterutris laesis non setius altera salva


page 320, image: s336

Ut maneant, aurasque trahant, abigantque vicissim
Tunc etiam, crassae quando de more placentae
Alterius pulmo lateris se agglutinat intus
Longo ex decubitu pleurae, quos rumpere nexus
Exterior vis nulla potest. spectacula natus
Talia mî proprius subito dedit asthmate raptus,
Proh dolor, in primâ Libitinae praeda juventâ.
Insuper haec membrana suis tentoria cordis
Stringit utrinque fibris, et parte ab utrâque revellit,
Collapsa impediant alacres ne visceris ictus.

Vitalia viscera (cor puta et pulmonem) medio ventre contineri, vitamque in calore quodam consistere, qui inde vivificus dicitur, et innatus, quod veluti cum vitâ nascatur.

POrro sagax medio natura in ventre locavit
Organa, Paeoniae vitalia dicta catervae.
Talia sunt jugi gaudentia viscera motu,
Cor et pulmones. horum est servare calorem
Et vitam, quae discidium haud patiuntur, et unum
Cum perit alterius subit indubitata ruina.
Cum vitae auspiciis calor hic exordia sumit,
Cumque illâ pariter pallenti in funere cessat.
Unde et vivificus dici innatusque meretur.
Hic est ille ignis, sublatus in atria caeli
Quem satus Iapeto Phoebeae ex axe quadrigae
Narratur clepsisse dolo, secumque tulisse
Captivum in terras, ut, quem formaverat ipse
Ex udâ fluviis tellure recenter homillum
(Vah, quam pervertunt divina oracula poetae!)
Donaret vitâ et divinae particulâ aurae.


page 321, image: s337

Calorem innatum, quoniam sine intermissione dissipatur, perpetuâ instauratione indigere, eamque novâ caloris ex corde accessione fieri.

CUm vero calor hic nullo non momine in auras
Finitimas pellis per caecos halet hiatus,
Tot cito deficeret per detrimenta minutus,
Nî novus assiduos pensaret damna per auctus.
Unde autem calor ille novus? quibus advenit oris?
Haud peregre accedit, sed corpore quisque suopte
Eius habet fontem, medio cor pectore nempe
Suspensum, multoque intus se verbere prodens.
Corporis in reliquas abit hinc diffusilis oras.

Duplicem esse calorem vivificum: insitum scilicet universo corpori, qui in ipso ortu hominis incipit, et influentem, qui ex corde in universum corpus influit.

ESt calor ergo duplex, vel enim genitricis in alvo
Incipit infantis cum vitâ, ideoque vocatur
Insitus: emanat laevo vel cordis ab antro,
Cum jam vivit homo, cum cor jam pectora pulsat.
Indeque quod manans in partes influit omnes,
Nomen ab influxu capit, usurpatque perenni,
Inque fluens dictus, quod perdidit insitus, explet.

Officium caloris vivifici sive innati.

DAedalus hic opifex rerum est, quae sospite vitâ
Natura aggreditur mortali in corpore. nanque
In stomacho coquus est escarum, albumque cremorem
Conficit ex illis. rubicundi est sanguinis autor
In iecore et venis. ex uno vesca lebete
Tam variis structor dispensat fercula membris,


page 322, image: s338

Atque sui vultus assumere cogit alumni,
Ante tamen removens, quod inutile novit alendo.
Praeparat et semen, foetumque e semine fingit,
Et sensus vegetat. Cor hic calor instruit ipsum,
Ut sibi cognatum valeat generare calorem,
Membrorum et fessae per eum succurrere turbae.
Hic dum naturae fines non transilit exlex
Corporis integritas constat: cum labe tenetur,
Incolume haud remanet: cum plane exstinguitur, omnis
Vita perit, putrorque subit, serpitque per artus,
Atque olidâ e sanie vermes producit edaces:
Nec calor est ullus, qui extinctum reddere possit,
Corpore ab exanimi vel saltem arcere putrorem.
Imo quo magis externi fomenta caloris
Percipit, hoc citius violat putredo cadaver.

Spiritum caloris influentis esse vehiculum, eumque in corde partim ex sanguine, partim ex aere generari.

ASsidue in fines igitur cum corporis omnes
Ire necesse habeat, gelidumque arcere rigorem,
Indiguit quodam tenuique levique vehiclo
(Nam grave, nam crassum mera sunt obstacula motus)
Id quamvis sit corporeum, tamen obtinet usus,
Spiritus ut dici soleat, quasi corporis expers;
Excubias quia nec potis est incurrere tactus,
Nec vigilis nitidas visus penetrare fenestras,
Fratribus assimilis naturâ et corpore raro,
In vasto clausis quibus imperat Aeolus antro.
Hic ex corporibus geminis sibi vendicat ortum
Sanguine subtili, quaeque hôc subtilior, aurâ,


page 323, image: s339

Quae, cordis quânam subeant ratione recessus
(Nanque inibi focus est, in quo commixta liquantur,
Vitalisque habitum sumunt et nomina venti)
Cordis in historiâ, ad quam jam festino, patebit.

Cordis situs, figura, substantia et fibrae.

PEctoris in medio cordi est aptissima sedes
Aedificata cavi, conique impressa figura,
Squamosaeve nucis, natae super arbore, pinum
Quam perhibent, lacrimasque legunt e cortice pingues.
Obliquo diaphragma petit, costasque sinistras
Tramite apex: basis assurgit, jugulisque propinquat,
Et medium tenet exacte, si dextra sinistris,
Postîca antîcis, supremis conferat ima,
Explorare volens aliquis, quâ sede moretur.
Materiam novisse cupis si visceris huius,
Aspice purpureos intento lumine renes,
Et massae exemplar cor constituentis habebis.
Cor tamen est densum mage, quam substantia renum.
Est et ductilibus fibris, promptisque moveri
Compositum, quibus injussum se pandit et arctat
Alternis, crebrisque ferit praecordia plagis.
At renum nullas agnoscunt viscera fibras,
Non motus ullos. sed amant sine fine quietem.

Cor ab Hippocrate perperam appellari musculum.

MUsculus Hippocrati cor dicitur, haud tamen apte,
Unius arbitrii quia musculus audit habenas.
At cor arbitrii nullus agnoscit habenas.


page 324, image: s340

Duo cordis ventriculi, et quatuor eius vasa, vena cava, vena arterialis, arteria venalis et arteria magna.

QUa patet in longum, dextrâ laevâque cavatur,
Seque aperit binis specubus, longisve cavernis.
Ventriculos medici cordis, Thalamosque vocârunt
Ausonio et Graio pariter sermone locuti.
Incipit a cono, sensimque dehiscit uterque,
Quo magis ad baseos sese sublimia tollit.
Effigiem Lunae, tenuem cum crevit in arcum,
Luce nothâ sese solis de lumine comens,
Dexter habet, laevique ambit, qua proximus illi,
Dimidium ferme, septique diremptus ab illo
Certi macerie, lateris curvamina dextri
Aspicit, adque cavae supra patet ostia venae.

Aristotelis de tribus cordis ventriculis corumque temperamento rejecta opinio.

QUae quoniam constant, vero procul avius errat
Tramite Aristoteles, quando tribus esse cavatum
Cor sinibus scribit, laevumque algore teneri,
Fervore immodico dextrum, mediumque tepore.
Nam duo sunt tantum. laevi calor intima largus
Possidet: at dexter paulo est moderatior illo.
Vivifici certe calidum decet esse caloris
Fontem, Arabes inter quamvis doctissimus omnes
Praegelidum statuat. sed non ego credulus illi.
Ubere ditatum, dum constat vita, calore
Certa tibi documenta dabunt, quae viva secantur,
Si laevum cordis digito exploraveris antrum.


page 325, image: s341

Vena cava.

VEntriculo cordis duo vasa utrique cohaerent,
Quae, quia res poscit, nunc ordine singula dicam,
Atque opus unius referam cujusque viritim,
Undeque vitalis ventus generetur in illis.
Perfossa est primum cava vena, amplumque foramen
Pandit, ubi cordis dextrae connexa cavernae est,
Inque cor irructat modo dictam sanguinis undam
Ipso in contactu patulum, qui deinde calore
Visceris excolitur formae melioris honore,
Et mage fit tenuis, pulmonum ut pascere folles,
Spirituique magis vitali accedere possit.

Vena arterialis.

HAnc penes ex eâdem tubus exit in alta cavernâ
Nomen habens venae, sed, quale arteria, corpus.
Vena haec multifidis pulmonis in intima ramis
Se insinuat, pulsumque affert ex corde cruorem
Pulmones alitura prius, reliquumque canales
Per certos cordi dein infusura sinistro.

Arteria venalis.

SCilicet hi rami sunt, quos arteria laevo
Venalis progressa sinu diducit utrinque
Aeris in folles introque forasque meantis,
Ramus ubi ramo respondet, et ore patenti
Hi rapiunt, illi praebent his sponte rapinam.

Indagatio viarum, per quas sanguis ex dextro cordis ventriculo in laevum perveniat.

HAec via purpurei est, propior quâ nulla, cruoris,
Ex dextro laevum cordis cum fertur in antrum,


page 326, image: s342

Non ea, Francisco placuit quae ficta Botallo
Auricolas inter non longo tramite cordis:
Non ea, per septi quam finxit honora vetustas
Transfluxu propiore poros, quod inane pororum;
Exiguos in eo quamvis velit esse Galenus:
Esse velint alii, quos sic sentire coegit
Crassities septi dispar, vallesque profundae,
Non testes oculi, qui nullos cernere possunt,
Nec te animi fallat jungi in pulmone cruori
Aera per nares haustum, conjunctaque cordis
In thalamum laevum deferri, eiusque labore
In ventum redigi a vitâ cognomen habentem
Ille igitur, per quem descendunt juncta canalis
(Corpus habens inquam, vultusque arteria venae)
Cor ubi contingit magno se pandit hiatu,
Atque basi cordis fibris adnascitur arctis.
At vento ut vis est vitali impressa vehendae
Vivificae flammae calidi molimine cordis,
Inde forâs agitur partes didendus in omnes.

Arteria magna sive aorta, eiusque constructio et officium.

ERgo alio cordis patet ore sinistra caverna
Atque huic grande patens adnata arteria magna est
Spirituum excipiens missas ex corde catervas.
Haec duplici struitur membranâ. crassior intus
Proxima spiritui est, extra quam tenuior ambit,
Et toto omnigenis contexta est corpore villis.
Quandoquidem attrahere et retinere et pellere debet.
Dum vero cunctas ramos dimittit in oras,


page 327, image: s343

Ipsa suos prodit pulsu haud cessante labores,
Aemula cordis in hoc, operum quoque cordis ubique
Aemula, vitalisque effectrix impigra venti.
Quomodo enim venis generandi sanguinis hepar
Participat [(transcriber); sic: Paticipat] munus: sic cor impertit aortae
Et ventos generare leves, quibus alma vehatur
Vita, et pulsando vectoribus addere calcar
Usque adeo, ut rapiat spiracula per arcta pororum,
Plena quibus cutis est, etiam auras, atque cruorem
Ex venis bibat extremis, quibus oscula figit,
Indeque concinnet, quod cor concinnat et ipsum,
Mordacesque foras patefacta per ora, porosque
Pellis agat fumos et in amplum spargat inane.

Undecim valvae quatuor cordis vasis praefectae.

IN cor, quae dixi, bis bina dehiscere vasa,
Cor ubi contingunt, tenues occludere valvae
Perque vices reserare solent: pars extima cordis,
Intima pars spectat, numerusque haud omnibus idem.
Harum ope cor recipit sua pensa, eliminat illis.
Distant et specie. nam, quae intromittere debent,
In tenues abeunt apices, ferroque sagittae,
Triplex cui cuspis, similes per tenvia fila
Parietibus cono cordis propioribus haerent.
Dimidium referunt, quorum est emittere, circum.
Tres, quibus emunita cavae sunt ostia venae,
Ipsum in cor vergunt, atque intromittere gaudent
Venai grandis laticem de ventre fluentem.
Vicinae venae, quae quale arteria corpus
Sortita est, totidem sunt, seque a corde reflectunt


page 328, image: s344

Vasis in interiora sui, calidique cruoris
Expulsum de corde sinunt transire liquorem
Pectoris in folles dextrâ laevâque propinquos.
Venalis tantum binis arteria valvis
Clauditur et patefit, laevum quae cordis in antrum
Convertunt aciem, munusque ad utrumque paratae
Et simul ire foras aliquid patiuntur et intro.
Contenta est ideo numero natura minore.
Sic etenim vasis, cui sunt ad limina praesto,
Claudere amant [(printer); sic: habent] portas, genitos ut corde vapores
Excrementicios pulmoni reddere possit
Tum quoque cum clausum est. nam sanguine et aere mixtis
Et commutatis, dum fiat spiritus, isti
Secedunt, cordis quasi purgamenta, vapores
Ex pulmone cavo per aperta foramina nasi
Aeris in sic cum mare pennivolumque fugandi.
Hanc juxta exsurgens arteria magna sinistro
E cordis thalamo sua ternis ostia claudit
Et reserat valvis, apices quae cordis ab imo
Convertere foras, ceu tantum emittere gnaris
Agmina ventorum, thalamo qui oriuntur in illo.

Duplex cordis motus,
[Gap desc: greek text]

ET jam descripta est vivacis machina cordis
Parte ex maiori. Sed nî tibi lumina motus
Visceris accendat, tenebrosâ in nocte manebis.
Assiduos cordis sub pectore percipit ictus
In latus a sterno manus exporrecta sinistrum.
Namque modo in latum tumido se viscere pandit,
Et tunc fit brevius: modo se constringit in aretum,


page 329, image: s345

Et longum evadit. Sunt Graecis nomina bina,
Ista quibus reddunt, sed versibus hisce negata.
Non geminum hunc motu musculis humana voluntas,
Arbitriumve êdit. non hunc moderatur habenis
Consilium ratiove suis: verum insita cordi
Vis a naturâ est, haud linguâ effabilis ulli,
Haud animo comprênsibilis, quâ sponte movetur
Atque indefesso se exercet agitque tumultu
Fibrarum auxilio, quarum subtegmine constat.
Namque nequit cordis cessare in pectore motus,
Quin et vita simul cesset, fugiatque sub auras.
Scire tamen refert, cum corpore panditur amplo,
Valvas, quae clausere cavae prius ostia venae.
Depressas intro flecti, patulumque meatum
Stillanti in dextrum thalamum praebere cruori.
Valvae, venalis quibus est arteria clausa,
Tunc quoque se reserant, pulmoneque flumina missa
In thalami manare sinunt cratera sinistri.
Cum vero sese rursus constringit in arctum,
Connivent valvae, quas diximus, atque redire
In sua vasa vetant, quae cordi illapsa fuere.
Valvae e diverso, quae stipant ostia venae,
Cui nomen venae, sed, quale arteria corpus:
Illae etiam, limen quibus obturatur aortae,
Discedunt, ultroque fugam meditantibus hiscunt,
Tuncque iterum coeunt, thalamos cum corda relaxant.

Nova hâc dere sententia.

HAec placuere mihi veterum praescripta secuto.
At cordis structura oculis vestigia monstrat
Notitiae insolitae, valvas, ad limina venae


page 330, image: s346

Quas posuit natura cavae, dextrumque reflexit
In cordis thalamum, dum visu saepe frequentant
Obiiciuntque animis rerum inquirentibus usum.
Nonne vides illas, ceu quaedam exilia fila,
Extremis oris tenues producere fibras,
Et se parietibus per eas annectere cordis,
Longinquis tamen et cono propioribus imo,
Quas tibi descripsi (mens est non immemor) ante?
Jam tibi finge animo cordis se pandere viscus
In latum, cono baseos ad summa vocato:
Tum, quanto foribus propior fit conus, oportet
Laxari graciles tantum et flaccescere fibras.
Seque cavae valvas pariter conjungere venae,
Fluxurumque aditu prono prohibere cruorem.
At stricto rediit facies ut pristina cordi,
Atque basi conus refugus discessit ab altâ,
Quoad fieri potis est, fibras se tendere oportet
Rursus, et attractas quasi vi diducere valvas,
Allabenti ut iter valeant aperire cruori.
Atque hoc, non obiter cui cordis machina saepe
Visae fuit, celebri sedit quoque dogma columbo,
Fibrarum in thalamis licet haud memoraverit usum.
Si dicta ad reliquas valvas, thalamumque sinistrum
Extendas, statues pariter contraria priscis
Decretis quaedam, sed non contraria vero.
Fallor? an ad radios egomet caecutio veri?
Ergo loquar super his seniorum more deinceps,
Pectora ne videar studio tumefactus inani
Velle alios supra sapere atque oculatus haberi,


page 331, image: s347

Utque aiunt, cornicum oculos configere velle.
Quippe novatores odi cane peius et angue,
Quos agit ambitio mera contradicere priscis,
Non odium falsi, non noscere vera, cupido.

Duae cordis auriculae, earum situs, substantia dispar, quantitas et usus multiplex.

INternam cecini fabricam et conclavia cordis:
Nunc jubet externas series attingere partes.
Auriculae primum dextrâ laevaque videndas
Se praebent, et dextra cavae premit ostia venae.
Praesidio fruitur venosa arteria laevae,
Continuâ ne cordis hient lacerata chorea,
Ut fert Paeoniae communis opinio sectae.
Quod natura alios quoque eas fabricârit in usus,
Auriculae species rugosae, intusque cavatae,
Laxa caro et mollis, nec cordi concolor una
Testantur: nec id est frustra, quod cordis ad instar
Subsultant, numeroque exaequant verbera cordis.
Accidit in solo dis crimen tempore. nam quo
Pyramis evadit cordis magis ampla micantis,
Quamque potest, crassi speciei proximat orbis,
Stringunt se auriculae: contra cum deserit orbis
Cor speciem accedens tenuatâ mole cylindro,
Turgescunt. mensura etiam non una duabus.
Maior enim dextrae modus est breviorque sinistrae.
Si tantum auriculae sibi proxima vasa tuentur,
Quid reliquis fiet quibus haec tutamina desunt,
Utraque cum maneat rumpendi aequale periclum?
Auriculas quidam quasi diversoria credit


page 332, image: s348

Sanguinis atque hausti pulmonibus aeris esse,
Quae remoram iniiciant in cor meditantibus ire.
Impete enim subito ruerent si cordis in antra,
Praesens exitium vitae allatura fuisse,
Seu penitus cor suffocent seu viribus orbent.
Hippocrates refrigerii putat esse ministras,
Et parvos veluti folles, seu parva flabella,
Quae gelidis recreent cor fervens leniter auris.
Naturae ponunt hîc ergasteria quidam,
Ingenitâ quorum vi semina praeparet aurae
Vitalis plene post ipso in corde coquendae,
Et tubulis proprios pulsu testantibus ortus.
Hi commenta mihi sua, non oracula narrant.
Vasorum cordis fixae quid ad ostia valvae
Prosunt? quid pulmo, dispersaque vasa per illum,
Talia si auriculae praestant: modo qualia dixi?
Commoditate juvant fortasse negotia cordis
Longe aliâ, et nobis ignotâ, ut multa reliquit
Admiranda Deus potius, quam mente videnda,
Corporeisve oculis. tu credito rebus in istis
Esse aliquid prodire tenus, si non datur ultra.

Adeps basi cor dis adnata, eiusque usus.

COrdis adeps quoque certa basi cumulatur in altâ,
Quis putet hoc fieri, frigus cui causa putatur
Efficiens adipis, quia victa calore liquescit,
Nullaque pars aequat cor exsuperatve calore?
Responsum facile est, interno lenta calore
Conglomeratur adeps: externo solvitur usta.
Quae vero ad cordis basin accumulata resedit,


page 333, image: s349

Ne cor inarescat, cavet, umoremque tuetur
Illius innatum. nam corpora mota calorem
Concipiunt, humorque fugit resolutus ab illo,
Et caeli laxam subit aura novella cavernam.

Adipem cordis Aristoteli et Galeno fuisse ignotam.

HAnc adipem mirum est ignoravisse Galenum,
Mirum et Aristotelem fugisse, atque eius alumnos,
Intentos nequeat cum fallere luminis orbes.

Vena cor nutriens.

COr quoque sanguineo velut omnia viscera succo
Nutritur, tenui gracilis quam venula rivo
Advehit. haec curvae basin ambit more coronae.
Unde coronalem medici dixere Latini.
Huic cava vena suo de caudice praebuit ortum
Nempe prius, cordis dextrum quam tangeret antrum.
Huius vestibulum munit natur a pusillae
Obice membranae reditum frenante cruoris.

Arteria cordi vitalem afferens spiritum.

ET quamvis laevo vitalis spiritus ortum
E thalamo ducat, cor se tamen abstinet illo,
Ceu nondum proprio: Sed postquam arteria grandis
Hausit eum, tenuis contentum est vimine rami.
Nonnulli videre duos, sed utrumque pusillum.
Quod reliquum est reliquis membris transmittit habendum

Nervus cordi sensum apportans.

NEve illi desit sensus, rationis ab arce
Mittitur exilis tali cum munere nervus.


page 334, image: s350

Hôc cor non tantum tactum afficientia sentit,
Sed cerebro quoque consentit, noxasque vicissim
Et bona participant veluti communia utrique.

Involucrum cordis (Graecis
[Gap desc: greek text]
) eius substantia, usus et cum vicinis partibus cohaerentia.

PRaeterea quoniam libratum pectoris antro
Cor medio patet offensis, hanc provida cladem
Natura avertit. nam non contenta tenellâ
Pelle fuit, cordis pulpam quae proxima vestit:
Sed cuidam veluti vaginae inclusit ab omni
Parte ipsum modico spatio inter utrumque relicto.
Huius natura est membranea, crassa tenaxque,
Albaque et a cor dis longe diversa colore.
At specie est similis. basis ampla astricta quaternis
Est cordis vasis, angustaque cuspis adhaeret
Transversi medio septi compagibus arctis.
Attamen in nobis tantum. nam bubula corda
Septum haud attingunt, neque cetera de genere horum,
Quae terram spectant. pericardion istud Achivis
Dicitur involucrum, res ut cum nomine quadret.
Ne tamen assiduis id cordis motibus obstet,
Eius ad exemplum nutumque movetur, et una
Se certis vicibus stringunt iterumque relaxant.

Pericardio aquam contineri, quid ea prosit, et unde oriatur, de quo diversae sententiae.

POrro intervallum, cor et pericardion inter
Quod remanet, minime vacat, aut distenditur aurâ
Duntaxat, modicam verum intus continet undam,
Quae cor, quod totâ desiccat motio vitâ,


page 335, image: s351

Irrigat, assiduaque madens aspergine servat,
Quin etiam sua ei substernit stagna, ut in illis
Nans partes, quibus annexum est, oneret minus, et, se
Dum motat, tolerent bene pendula pondera motum.
At, quibus e scatebris aqua, quae pericardion implet,
Confluat, in dubio est, nec adhuc innotuit ulli.
Concinnare suo sibi cor sudore lavacrum
Nonnulli reputant, et in hoc immittere labrum.
Vasa alii malunt, quod credi dignius illo,
Limpida purpureum quia dilui unda liquorem,
Sive sit in venis, seu corde canalibus ortis.
Multa melancholicis, et, queîs cor palpitat aegrum,
Cor circumfundit, nocet istaque copia cordi.
Partem etiam potus, per ites quae deviat aurae,
Et cava pulmonum se per spiracula didit,
Huc manare volunt, et in hâc stagnare lacunâ.
Praetereo primos ab aquoso semine fontes.
Nanque aliud nasci est, aliud subsistere natum.

An aqua istius modi in mortuorum solummodo pericardio inveniatur.

FAto hominis nondum functi pericardion esse
Aere duntaxat, nulloque umore refertum
Qui statuunt, nugas et inania somnia narrant.
Unde liquoris enim, cum vita recessit, origo
Tam velox, lethi quia mox apparet in ipso
Articulo per cordis utrem fluit are tepentem,
Et cor adhuc tepidum liquido circumdare fotu.
Asserit esse super post funera Veiga calorem
In corde et membris, quae cor di proxima, eoque.


page 336, image: s352

Pingue liquefieri, quod in istis sedibus haeret.
At quis tantum animis extincto in cor de calorem
Concipiat? quis vicinis in partibus, ignis
Ritu ut pingue liquet, validum quod postulat ignem?
Ecquis item credat, cum pingue calore liquatur,
Emanare serum, et vacuam pinguedine lympham?

Aquam tam vivorum, quam mortuorum inesse pericardio.

TAm vivis igitur quam vitâ et lumine cassis
Cor circumdare aquam sensus testatur, eique
Hos apud, Hippocratis pariunt suffragia pondus,
Pluris qui Hippocratis faciunt suffragia sensu.

An aqua pericardii fuerit, quae ex Christi in cruce pendentis latere lanceâ perfosso effluxit.

IN cruce cum pendens aliena ob crimina Christus
Pro genere humano lethum crudele tulisset,
Militis exanimum perfôdit lancea pectus,
Perfossumque latus cum sanguine reddidit undam,
Fallor? an haec fuit illa, cui cor innat at, unda?
An fuit unda seri semper cum sanguine mixti?

Arteriae magnae sive aortae distributio.

QUod superest, cordis cum arteria magna sinistro
Prodiit in pectus thalamo, pars surgit in altum
Atque coronalis cor ditat munere rami,
Quem geminum natura solet quandoque creare
Nil temere aut certae faciens sine momine causae,
Etsi ea forte minus sit sensibus obvia nostris.
Hunc supra ramum plures expromit, iisque


page 337, image: s353

Intervalla replet costarum, et pectore utrinque
Dispositas mammas, cervicisque ima rotundae.
Per colli ulterius subit interior a duobus
Eximiis ramis mirabilis antra cerebri,
Quos medici Graeci dixere carotidas. hique
Plures producunt alios, qui lumina et aures
Et linguam et dentes adeunt et tempus utrumque.
Atque ibi se produnt crebro tangentibus ictu.
Sunt quoque qui pergant in vestimenta cerebri.
Inferius binos alios in brachia mittit,
Qui digitos feriunt pulsum explorare volentes.
Ramulus hinc digitum gracilis prorepit in illum,
Qui medium medius distinguit ab auriculari,
Annelli meritus prae aliis gestamen honestum.
Improprie nervum (nanque est arteria) dixit
Gellius, et digitum, quo conditur, autumat unum
Eius ob accessum fulvo decorarier auro.
Alter a, in abdomen quae praecipitatur, aortae
Portio laeva petit curvato caudice in arcum,
Communi et tunicâ vicinis nectitur arcte
Vertebris, interque serit vegrandia costis
Vimina, et haec pariunt alia, atque in proxima mandant.
Ast ubi jam septum tetigit declivis aorta,
Linquit ei binos crasso de stipite ramos
Sed tenues, spargitque imi in laquearia ventris,
Quae cum postîcâ transivit parte sine ullo
Integra discidio, uênitque abdomen in ipsum,
Mendicat stomachus, iecur, intestina, lienque
Atque mesenterium, et renes, et capsula fellis,
Et lumbi, et vicini illis utrinque lacerti,


page 338, image: s354

Quasque creando homini partes natura dicavit,
Et stipe donantur pro conditione petentum.
His ita perfectis, reliquo se caudice tandem
Findit, et huc illuc duo grandia brachia tendit,
Crusque petit dextrum dextro, laevumque sinistro.
Post haec emergunt certi divortia rami,
Qui sparsim abdomen per currunt intus et extra,
Nec, qui crura adeunt, steriles mansere minorum.

Singulis venis arterias dari comites, illâ exceptâ quae
[Gap desc: greek text]
appellatur.

HOc etiam memori par est te mente notare,
Omni quod venae comes est arteria juncta.
In quascumque meent spatiosi corporis oras,

[Gap desc: greek text]
excipitur sermone vocata Pelasgo,
Conjugii quae talis inops caelebsque remansit,
Quam mea tunc retulit, venas cum Musa referret.

Arteriarum tunicas sextuplo esse crassiores, quam venarum.

AT, quocumque una cum vena arteria fertur,
Crassitie tunicae sextuplo arteria venam
Exsuper at comitem, per densa ut spiritus ire
Texta minus queat, et sese subducere membris
Aetherias fugiens nullo custode sub auras.
Crassior est illo sanguis, perque arcta pororum
Indocilis penetrare, suisque exire cavernis.
Est igitur mage subtili contentus amictu.
Praeterea quoniam jugi se arteria motu
Concitat, et cessare nequit, dum vita superstes,
Non audet teneris sese concredere textis


page 339, image: s355

Disrumpi metuens, sed denso corpore gaudet
Et bene compacto: contra, quia vena quieti
Assiduae indulget; quoniam secura pericli
Rupturae magis est, haud talia texta moratur.

Arterias quoque pulsare, suamque habere diastolen et systolen non minus, quam cor, pulsificamque vim arteriis a corde impertiri.

EDere perpetuos cor affirmavimus ictus,
Nemoque non illos proprie sub pectore sentit.
Subsultant pariter cor de exorientis aortae
Rami in temporibus, carpi vicinia eisdem
Percutitur, tectique micant ubicumque locorum,
Indicio quamvis nequeas de prêndere tactus.
Dum vero haec fiunt, cor se dilatat et arctat
Alternatim, et idem caudex ramosus aortae
Molitur, ramique omnes, qui oriuntur ob illo.
Innata est ea vis cordi, ceu propria, et inde
Haurit eam grandi pandens se arteria rictu,
Infunditque suo natis e caudice ramis,
Et ramis ramorum, et, qui nascuntur ab illis.
Quod retuli, faciet levis experientia planum.
Nam si arteriolam filo constrinxeris arcto,
Pars ea, cui nodus cordis commercia dempsit,
Torpescit, nulloque agitur quasi mortua motu.
Altera, quae nihil est perpessa, haud segnius icit.

An corde dilatato simul et arteriae dilatentur, constricto constringantur, an contra fiat.

HInc venit in dubium, num tempore prorsus eodem
Sese distendant, et stringant rursus eodem:
Perpetua inter eos an sit dis cor dia motus.


page 340, image: s356

Posterior niti rationis opinio fulcro
Semper visa mihi est, propiusque accedere vero.
Nam fibras cor quando suas conducit in arctum,
(Id quod nunc statuo communi ex more medentum)
Tergeminas valvas in concava trudit aortae
Tunc se laxantis, trahat ut spiramina vitae,
Atque illis semper permistum in corde cruorem.
Cum vero fibras iterum diducit in amplum,
Clauduntur valvae, quemque emisere, cruorem
Et ventos remeare vetant, contractaque aorta
Vitales dispensat opes, perque omnia didit.
Quod vero hôc se agitent cor et sua vasa tenore,
Structurae monstrat ratio, motusque biformis,
Utilitasque homini, quam praestant talia, vivo.
Illud item tali poteris cognoscere pacto.
Cor trahit amplificans thalamos, eliminat arctans,
Hancque ex se natae quoque vim largitur aortae,
Ut vim sanguificam venis communicat hepar.
Hinc sequitur, quoties se cor constringit in arctum
Expellendi ergo, fauces distendere aortam,
Atque inhiare bonis contracto ex corde remissis,
Et rursus, quoties se cor expandit, aortam
Faucibus occlusis longum constringere ventrem,
Munera uti cordis tribuat per membra viritim.
Nonne vides geminas simili ratione salire
Auriculas, et laxato subsidere corde:
Surgere contracto. cordi tamen usque cohaerent
Non minus, ac sinui saliens arteria laevo.
Quod si aliter statues, valvarum amittitur usus,
In quibus artificis fulget solertia nostri


page 341, image: s357

Clarius, in membro nostri quam corporis ullo.
Obstrepat hîc aliquis, cum cor praecordia pulsat,
In carpo pulsum concurrere momine eodem,
Atque in temporibus, quasi quis distantia certis
Uno ictu feriat spatiis, idque indice tactu
Deprêndi. si pectus enim manus altera tangat,
Alteraque attingat tunc brachia proxima carpo,
Sentiri, ut paribus conspirent mutua plagis.
Hîc aqua, uti perhibent, haeret mihi, nescio, an illud
Respondere queat semper, neque fallere sensum.
Quarto etenim cordis cum verbere brachia primum
Fortassis jungunt, cum quinto porro secundum.
Dum cor enim rapidae cum sanguine mittit aortae
Vivificos ventos, se impellunt ordine partes,
Quo sibi succedunt; nec enim percurrere totum
Momento possunt, sed fluctus trudere fluctum
Ut suevit, placidi cum verrunt flumina venti.
Sic, cum devexi figuntur culmine tecti,
Dantque sonum, clavi, sonitus vix primus ad aures
Appulit, et quartam numerant jam lumina plagam.
Aspice supremi cum funeris imminet hora,
Fessaque letali solvuntur frigore membra,
Pulsus uti carpo contermina brachia linquat
Haud subito, medicusque notet dispendia, quando
Cordis adhuc feriunt ad tempus verbera costas.
Ergo, ut paulatim cessant per brachia vires
Pulsificae, quum corde novum non advenit augmen,
Quod tamen interea haud cessat: sic credere dignum
Exacte cordis carpo haud re spondere pulsum.


page 342, image: s358

Sive naturale animali, id est, voluntario, sive violente opponatur, utrobique tamen cordis motum esse naturalem.

SI quaeras etiam, quidam ut fecere priorum,
Anne animae sit opus, cum cor sub pectore pulsat,
Naturae an potius. mea quae sit opinio, dicam.
Nomen si capias animae pro mente, supernâ
Imperium in corpus cerebri quae exercet ab arce,
Cui tanquam dominae membrorum turba ministrat:
Haud anima hos cor di praescribit et imperat ictus,
Sed natur a illos arcanis viribus êdit.
Nam simul ac primo se impellere coepit ab ortu,
Fraenum adhibes frustra, frustra calcaria subdis.
Stare jubes, renuit; vis ocius ire recusat,
Verum amat innat â pro libertate moveri.
Haec ita sunt, naturam animae si opponis; eandem
Sin forte adversâ spectet violentia fronte,
Natur alis item labor est agitatio cordis;
Internum quia principium est, vi cujus obitur.
Atqui haec est animae vitalis dicta facultas.
Nec tibi sit fraudi, vicibus quod laxat et arctas
Se alternis, et in hoc est repugnantia motu,
Uno cum semper moveat natur a tenore,
Dans levibus sursum ferri, gravibusque deorsum
Caelo perpetuâ vertigine currere in orbem.
Hoc verum in vitâ concedo carentibus esse:
Viventum dispar ratio est. Violentia nanque
Miscet in his se naturae, neque destruit illam.
Atque hoc spectârunt, qui cor subsidere amicum
Naturae reputant: hostile tumescere rursus.


page 343, image: s359

Utrum cor in diastole pectus feriat, an vero in systole.

ESt levis intuitu quoque controversia primo,
Quando suo crates feriat cor pectoris ictu,
An quando amplificat thalamos, an quando coartat:
Attamen in dubio manet, indecisaque pendet.
Semper ego pectus pulsari a corde putavi
Expanso: at strictum sese subducere plagis.
Idque putaverunt praestantes nomine quondam
Judicioque viri, sed iis contraria nuper
Scripsit, et in lucis misit Laurentius oras,
Corpora Monspelium quem vidit multa secantem.
Ast hoc posthabito priscae valedicere sectae
Non ego sustineo, nisi, quae ratione probata
Invenere fidem, falsi experientia damnet.
Cordis enim capsae diaphragma tenaciter haeret
Extremae, pectusque tenet pulsare volentem,
Cum cor in angustum sese constringit et arctat.
Contra, ubi se in latum distendit, pector a tangit.
Nanque habitu hoc minor est, illo distantia maior.

Pulmonis substantia et tunica.

NUnc mihi mihi pulmonis structura, situsque canetur,
Officiumque hominis quod vivi in pectore gestat.
Non; ut subtili conjunxit pectine fibras
Cor texens natura parens, solideque pororum
Obstruxit tenues maculas; sic corpore pulmo
Compacto ac solido est, prorsusque experte pororum;
E scopulo pendens sed quale sub aequor is undis
Spongia sortita est naturae munere corpus:


page 344, image: s360

Tale fere obtinuit, laxus sub pectore pulmo,
Verum intus tantum. nam tegmine cingitur extra
Denso, tamque sibi connexo firmiter, arte
Vix ullâ ut demi valeat. sicora pororum
Attractas servant stipata fidelius auras
Admixtumque auris per visceris ima cruorem.
Res est mira tamen, fluitans in pectore sanguis,
Aut pus hinc ortum, quae per spiracula densam
(Talis enim, visum si consulis, esse videtur)
Permeet hanc tunicam, cum tussique exeat ore?
Mille vias vivo natur a in corpore novit,
Quae simul ac fugiens abiit de corpore vita,
Oderunt oculorum aciem, cernique recusant.

Pulmonis color intra et extra uterum.

ASpectu rutilat pulmo, dum matri is in alvo
Nescius est motus, et mollis nescius aurae.
At simul, in lucem jam nato infante, moveri
Incipit, ignotique assuescit ad aeris haustus,
Temperat antiquos mixtâ flavedine vultus.
Isque color vitae reliquos per durat in annos,
Nîpereat pulmonum aliquo languore fugatus.

Pulmo duplex, et quatuor eius alae, sive fibrae.

AT, quoniam pulmo est geminus, dixere vetusti,
(Ipsemet hac Cicero quos est in parte secutus)
Plurali numero pulmones. occupat alter
Dextrum, alter laevum distincti pectoris antrum,
Expansis veluti cor amplectatur ut alis,
Cui medio inter utrumque loco appositissima sedes.


page 545, image: s361

Quoque cor his valeat pulmonum amplexibus uti
Commodius, binas in partes rursus uterque
Scinditur: at viscus non it scissura per omne.
Continuata suum retinent postîca tenorem.
Quatuor has autem partes pulmonis anheli,
Consuevere alas medici fibrasque vocare
Ausonii, Graiique
[Gap desc: greek text]
fibra quinta Galeno
Additur. at nulli est hominum. sed bruta videre
Qui volet, inveniet. cum spiritus exit in auras,
Contrahitur per eas pulmo, inflatusque tumescit.

Cur magnum oportuerit fieri pulmonem, et quâ sit sigurâ.

OBtinet haud parvam pulmonis fabrica molem.
Totius thoracis enim replet atria, postquam
Aere se farsit liquido. nam plurimus aer
Est opus ad variae peragenda negotia formae,
Discolor instabilis vitae quae porrigit usus
Terrigenûm generi. nec enim licet aera semper
Carpere, uti libitum, neque mittere rursus eundem.
Qui liquidas ultro corpus demergit in undas,
Quicquid ibi quaerat, pulmonibus otia mandat,
Dum postliminio superis se sistat in oris.
Classica qui canit et vocat in certamina Martem,
In numerumve tubâ crura ire salacia cogit,
Liberiore etiam rari caret aeris haustu.
Nec, qui stentoreis stans alti in culmine tecti,
Constantini olim, nunc, heu, Mahometis in urbe,
Convocat in sacram populum clamoribus aedem,
Ducendam in longum potis est abrumpere vocem,
Intereaque novum trahere in praecordia ventum.


page 346, image: s362

Ad speciem venio. testudo incedere segnis,
Ut placet Hippocrati, speciem pulmonis adumbrat
Pleni auris. nonnullorum bovis ungula sensu
Est propior, meliusque illum similare videtur.
Sic tamen assimilant, magna ut discrimina linquant.
Qui simili confundit idem, nae turpiter errat.

Tria pulmonis vasa, vena arterialis, arteria venalis, et aspera arteria.

PUlmonem quaquaversum tria vasa per agrant,
Jam descripta meis quorum sunt bina Camenis,
E cordis geminis quae prorepsere favissis.
Ramicibus nomen prisci fecere. cruorem
Ramicibus cursu spuit aeger Acanthio ruptis,
Et resinam Phariam cum melle vorare jubetur.
Ast Agorastoclis facere id cavere patroni,
Ut de illis lepidi memorat Comoedia Plauti.
His aliud majus proficiscens gutture ab alto
Se sociat, pariterque suos diffundit utrinque
Ramos, aspera, cui factum est, arteria, nomen.
Dum vero aerios per folles juncta feruntur,
Hunc morem servant, ut venae arteria semper
Incumbat, quascumque simul spatientur in oras,
Asperaque inter eas semper se arteria tendat.
De quâ posterius dicam, cum pulmo silebit.

Cur neque ex venâ cavâ, neque ex atteriâ magnâ ulli rami nutrimenti vitaeque causâ in pulmonem ferantur, licet nutriatur et vivat.

HIs ita suppositis facile est cognoscere, nullos
Cur cava vena in eum mittat cum sanguine ramos,


page 547, image: s363

Nullos cum vento vitali arteria magna.
Corde oriunda etenim duo vasa et sparsa per ipsum,
Quorum aegre hexametri patiuntur nomina versus,
Hoc praestare satis potuere, superque quod illi.
Ergo supersedit dare et natura, quod ultra
Perfectum trahitur, nullosque inservit adusus.

Pulmonem obtusissimo sensu esse praeditum, et quare.

COrdis parce etiam cerebrum sublime flabello
Suppeditat sensum gracilis per vimina nervi,
Qui tamen incertum, se an in ipso viscere condat,
Intunicâ an maneat, seseque expandat in illam.
Hac etenim tactâ vanescens lumina linquit.
Hinc hebes ille adeo per visceris intima sensus.

Pulmoni suam quoque esse diastolen et systolen, sed numero a cordis diastole et systole differentes.

UI cor confligens jugi cum pectore pulsu
Ampliat alternis thalamos iterumque coartat:
Sic et pulmo suas nunc laxior explicat alas,
Nunc vicibus certis contractior arctat easdem,
Prout vel ducit homo tenuem, vel reggerit, auram.
Plagarum numero distant. quo quinque dat ictus
Tempore cor motum vitali in pectoris antro,
Pulmo semel tantum thoracis moenia complet
Et leviter pleuam distentis verberat alis.
Plus igitur cordis vitae servire tuendae,
Quam pulmonis opus, potes hoc cognoscere signo.


page 348, image: s364

Vita utrum cum diastole pulmonis, an cum systole incipiat, et cum utrâ desinat.

QUod si aliquis quaerat, vitae primordia ab utro,
Cum nova naturae ingreditur persona theatrum,
Incipiat motu: premat utrum clausula vitae.
Id ratio monstrat. prius auras ducat, oportet,
Qui vult reddere eas. Postremas reddere qui vult,
Ne trahat ulterius. sic fluxae fabula vitae
Incipit et cessat, cum fineque pugnat origo.

Officium atque usus pulmonis.

EX dictis quamvis, pulmonis munia quae sint,
Quis labor aut quod opus, liqueat, tamen addere lumen
Clarius exemplo follis conabor anheli.
Sicut enim follis tabulis (speciale negavit
His nomen rebus Latiae penuria linguae)
Sorbet diductis auras atque allicit intro,
Compressis longi quas reddit fistula colli:
Sic etiam pulmo laxato pectore laxus,
Ne spatium vacuum, ne corporis esset inane,
Aere turgescit tenui, quem ducit hiantem
Per buccam et biforis non clausa for amina nasi.
At simul ac una cum pectore pulmo resedit
Aera idem per iter nasique orisque remittit.
Scire ego te paucis faciam, cur fiat utrumque,
Averso renuis verum nisi noscere vultu.
Perpetuo dum se cor usque labore fatigat,
Continuum per opus ne forte exaestuet intus [(printer); sic: .]
Spiritibus tristi nec amico viribus igne,
Lene refrigerium et recreamina dulcia quaerit,


page 349, image: s365

Pulmones gelidae quae cor di afflatibus aurae
Suppeditant missis thalami in penetralia laevi.
Aura eadem roseo commixta in corde liquori
Pars fit materiae, vitalis spiritus ex quâ
Prodit, et in fessos vitam dis seminat artus.
Quod reliquum est, operique isti minus utile, retro
Inde forasque agitur, secumque perora reportat
Et nasum natos utroque in viscere fumos.
Apta etiam vis est aurae e pulmone reversae
Materiam verbis praebere, et caeca referre
Sensa animi, et nunc fletum, hilares nunc edere cantus,
Nunc revocare ferum, nunc aere accendere Martem,
Exturbare etiam tussi, resonoque screatu,
Quicquid obesse potest voci, vel cursibus aurae.

Respirationem nec esse actionem animalem, id est, voluntariam, nec naturalem, sed mixtam.

QUaesitum est priscis et nostris quaeritur annis,
Anne voluntatis spirare sit actio nostrae,
Naturae an tacito quodam molimine fiat.
An junctis potius concurrant viribus ambae.
Cum volumus, teneras utique intromittimus auras.
Cum diversa placet sententia, pellimus illas.
Presso etiam ad libitum subsistit anhelitus ore.
Attollunt etenim non pauci pector a musculi,
Alternisque premunt, quibus imperat una voluntas.
Ergo volunt at is moderamen spiritus audit
Pulmonem exercens. quin barbarus ille Galeni
Pertaesus vitae servus, vitaeque laborum


page 350, image: s366

Ipse sibi compressâ animâ sua taedia dempsit
Vitalesque oras, properans ad fata, reliquit.
Heu durum et nulli post ipsum imitabile factum!
Naturae qui censet opus spirare, volutat
Secum animo, nequeat quod vita caduca tenorem
Continuare suum, vitareque limina lethi,
Nî meet et remeet pulmone reciprocus aer.
Praeterea cum mens hominis sopita quiescit,
Spirituique intro non est intenta trahendo,
Non expellendo, quod abit tamen ille reditque
Aequoreae instar aquae, refluus quam concitat aestus.
Utraque perpendunt, quibus actio mixta probatur.
Praefer at, ut litem dirimam, distinctio lumen.
Sit duplex igitur nobis spiratio: cordis
Altera sit, thalamo cum concipit aera laevo
Pulmonique sui multatum parte remittit.
Haec nostri arbitrii clavum et moderamina nescit,
Verum naturae nixu solius obitur,
Nec breve momentum durante agit otia vitâ.
Alter a pulmonis sit propria, naribus auras
Cum trabit et reddit. leges huic nostra voluntas
Juraque praescribit, sistit, citat, atque retardat
Morigeram ad nutum. cessante hâc vita super stes
Permanet ad tempus, nec eodem momine cessant.

Herculem uno spiritu curriculum stadii Olympiaci, quod erat pedum sexcentorum, metatum fuisse, teste Gellio lib. I. Noct. Attic. c. 5

SIc animam adducto tenuit Tirynthius heros
Arbitrii fraeno, longis sexcenta mearet


page 351, image: s367

Donec Olympiaco campo vestigia plantis,
Atque daret stadio certas cum nomine metas.
Diversis imitat a locis vestigia post haec
Graecia prisca pedum totidem fuit, atque per oras
Instituit stadia Argolicas complura, sed illam
Herculei stadii mensuram aequare nequivit.
Collatis quibus inter se mensura repertaest
Corporis Herculei, Samio indagante magistro.

Calanum Siculum insignem urinatorem atque natatorem diutissime spiritum sub aquâ tenere potuisse. Petrus Messias de Sevilia silvae vatiarum lectionum lib. I. C. 21.

PArthenopes regeret cum rex Alphonsus habenas,
Claruit insignis Siculâ regione natator,
Cui secuisse freti, Siculo quod littore littus
Dividit OEnotriae, celeri vada salsa natatu
Lusus erat, gratumque magis, quam degere terris.
Huic quoties cessante animâ diuturna sub undis
Vita fuit, terrâque carere aurisque voluptas?
Annulus exitio medium projectus in aequor
Ipso a rege fuit, quem dum venatur in alto
Gurgite, fata viro reditum improvisa negârunt.
Ossa tegit pelagus; nomen vehit aura Calani,
Miraque dexteritas sero celebrabitur aevo.

Alios quoque urinatores et natatores spiritum diutule, cum volunt, cohibere.

REmigio crurum manuumque fluenta secantes,
Clauso itidem quibus est retinendus anhelitus ore,
Atque alios possem similes adducere mergis,
Sed ligna in silvam ferrem, volucresque Minervae
Urbem in Cecropiam, toti si nota popello


page 352, image: s368

Inculcare velim et praesenti inscribere chartae.

Asperae arteriae origo et per collum in pulmonem descensus, denominatio et compositio.

ASper a in angustis arteria faucibus orta,
Ampla et tota cava est intus ceu fistula et extra
Tangenti occurrit, nec sub cute lumina fallit,
Per colli efficiens tumulum convexa rotundum.
Mox in vestibulo spatiosi pectoris ipso
Duplex facta subit pulmonem in bina diremptum
Ramis grandiculis, quibus orti deindo minores
Quatuor in fibras penetraliaque intima serpunt,
Contiguisque duûm contingunt oribus ora
Vasorum, e cor dis quae dixi exire cavernis.
Asper a nomen habet certi discriminis ergo.
Nam reliquae laeves cum sint, haec asper a tactu est.
Non etenim solis membranis condita surgit,
Sed substravit ei chondri natur a rigorem,
Et solidos aptâ serie connexuit orbes,
Concidere in sese ne posset iterque meanti
Detrectare animae, vocisque obstare sonori.
Hos inter quidam curvos sinuantur in arcus
Duntaxat: persectum alii clauduntur in orbem.
Namque gulam juxta quibus est descensus, in ipso
Contactu chondrum abiciunt, clauditque relictam
Flexilis et dapibus cedens membrana lacunam.
Caetera pars, quae se pulmonis in abdita mergit,
Circumquaque riget de cartilagine factis
Annellis, nullâque cibis regione propinquat.


page 353, image: s369

Larynx eiusque tres cartilagines, scutiformis, anularis et innominata.

HUius principium, caput et pars summa canalis
Est medicis Grajâ voce insignita laryngis,
Cartilaginibusque tribus componitur, ossa
Esse putant quidam certe durantur in ossa
Decursu annorum. scuti gerit una figuram,
Gutture subque ipso reliquas protuberat inter,
Atque ideo pueris malum vocitatur Adami.
Lineolâ in longum distinguitur. inde Columbus
Particulis illam statuit coiisse duabus.
Quatuor eius item faciunt extrema quaternos
Processus oculis supraque infraque videndos.
Fert speciem annelli et plenum decircinat orbem
Altera, quae vocis facit usque patere meatum,
Atque harum peperit sua nomen utrique figura.
Tertia, quae vasis, quo lympha effunditur, ori
Processus similes binos habet, intima colli
Occupat et medicis perhibetur nominis exsors.

Lingula.

IN summi medio rima est transversa laryngis,
Qua tangit fauces, ubi vocis origo sonorae.
Nam sonus ut fiat, vi truditur aura per arctum
Ex amplo amplius in spatium. Cava tibia cantu
Sic resonat, tuba sic vocat in fera bella Gradivum,
Sic corrugatis finguntur sibila labris.
Lingula ab Ausoniis vix notâ voce vocatur.


page 354, image: s370

Epiglottis.

MObile huic sollers natura a objecit operculum
Finitimum linguae, quod Graii Epiglottida dicunt.
Cartilaginea est membrana, oblonga, rotunda
Et tenuis. nam crebro illam tollique premique,
Dum respirat homo, vel pabula carpit, oportet.
Spiritui semper patet: at, dum fungimur escâ,
Obstruitur, dorsoque suo transmittit euntem:
Eius enim cardo linguae radice tenetur,
Valva gulam spectat. sic pons quasi mobilis escâ
Deprimitur, patiturque dapes transire prementes,
Intereaque vetat, ne vel tenuissima earum
Pars animae subeat non fausto errore meatum,
Atque hominem vitam dape conservare volentem
Casu interceptis inopino strangulet auris.
Ut, risum subitum, intempestivamque loquelam
Si Cereri Bacchoque aliquis coniungat in ore,
Dum glutire par at, contingere saepe videmus.
Quale parit tussis quoque inexspectata periclum.

Exempla subito suffocatorum ob rei alicuius inopinatum in asperam arteriam illapsum. Plinius lib. 7. cap. 7.

TEius, ut memorant, vates jugulatus adivit
Vvae acino passae manes, Fabiusque senator
Absorto cum lacte pilo. spirare repente
Desiit, occluso, quo spiritus exit, hiatu.


page 355, image: s371

Sunt etiam, Cereris queîs portio parvula mansae
Aeris intercepit iter, suavisque Lyaei
Guttula delapsa in pectus compescuit auram,
Vitalesque vias et respiramina clausit.

Causa suffocationis istius inquiritur.

CUr haec suffocent, non est mihi dicere promptum.
Nam video e cerebro largos impune catarrhos
Hac fluere interdum: video, quae, grandia, tussis
Gutturis in culmen protrusit, sputa, scratum
Frustrari, labique retro sine praepete vitae
Exitio: video, guttur cum potio transit
In stomachum praeceps, modicâ umectare larynga
Parte sui, et totum, qui nascitur inde, canalem,
Ceu pensura viae pretium et vectigal eundae.
Currit iter tutum non setius aura, loquela
Nec patitur remoram, sed alacrius exit ab ore.

Quo pacto repentina illa suffocatio contingat.

ESt, qui membranam, quae copulat ossa laryngis
Sese inter, tenuique simul defendit amictu,
Efformare sinus geminos affirmet: in illos
Si quid forte cadat, quoniam redeuntibus auris
Occurrat recta, tam grande creare periclum.
Ast alii censent labentia tramite recto


page 356, image: s372

Concava per mediam pulmonum in bronchia cannam,
Aeris occursu reducis tardare meatum,
Et velut astrictis subito compescere nodis.
Audio, quid dicant: sed non intelligo, mica
Quî tantilla viam queat intercludere laxam,
Multiplicemque simul. siquidem se arteria findit
Asper a, ubi ingreditur viscus spirabile, ramos
In geminos non angustos. si clauditur ergo
Unus adhuc alter patet et transmittit euntem.
Claudere sed neutrum potis est, si pervenit intro
Ulterius, plures occurrunt undique rami,
Sed magis angusti. quorum si fortuito unum
Obturat casu, reliqui tamen usque patebunt,
Atque auras intrare sinent et abire vicissim.
Cur nen excutiat quoque rem sibi pulmo molestam
Sputando, tussique suos procul arceat hostes?
Cur etiam, tali obstaclo cui spiritus haeret,
Tam subito moritur? spirandi munia certe
Possunt ferre moram et modicum subsistere tempus,
Cum sedet hoc animo, cum thorax iussa facessit,
Ut planum exemplis tibi fecimus anterelatis.

Auctoris hac dere sententia.

Iudice me praeceps convulsio nascitur acri
Ex titillatu, musculisque regentibus auras
Otia et ignavum torporem protinus adfert,
Et veluti constringit eos, ne munere fungi
Evaleant, solitumque auris concedere cursum.


page 357, image: s373

Potio an per asperam arteriam in pulmonem: an vero per oesophagum in ventriculum descendat, quorum hoc Hippocrati, illud Platoni placuit.

HIc interponam, discor dia quanta Platoni
Magno intercedat cum dictatore medentum:
Potio nempe quibus tubulis descendat in ima,
Quasque riget partes, postquam pervenit in ima.
Credidit Hippocrates itiner descendere longae
Per declive gulae, stomachique intrare profunda.
Aeris at per iter subit in propior a Platoni
Pectora, pulmonesque petit, seque abdit in illis.
Nomina magna ducum si quem percellere possunt,
Hîc certe poterunt, dubiumque relinquere, utro se
Flectat, praesertim neutri cum robor a desint,
Neutri arma, adverso quo se tueatur ab hoste.

Hippocratis sententia.

IN dubiam Hippocrates primus descendat arenam,
Et propriis sese et sociorum protegat [(transcriber); sic: potegat] armis.
Potio per collum peteret si pector a praeceps,
Totaque pulmonum repleret bronchia: nullum.
Auris esset iter, nulla egrederentur ab ore
Verba, notae rerum: sed suffocatus obiret,
Qui bibit, haud aliter, quam, qui submersus in undis
Occidit, aut laquei, cui guttur a comprimit orbis.
Sin partem oppleret, subito praecordia tussis
Concuteret vehemens, et inhospita bronchia nullos
Illapso faceret latici indulgere receptus,
Adsolet ut fieri, tussis cum pector a quassat,
Dum bibitur, veluti non dudum est ante relatum.


page 358, image: s374

Invenias etiam multos haurire bibones
Symposio plus Zythi uno, dulcisve Lyaei,
Quam decuplo maior comprendere pulmo valeret.
Quid decuplo dico? decuplum duplicare liceret
Vel triplicare etiam, nec vero devius irem.
Iam fera quorundam sitis est ardorque bibendi.
Quid, quod manantem largo torrente liquorem
Pulmoni inclusus non intromitteret aer?
Si pulmonis item derivaretur in omne
Potio delabens corpus, cum frigida sumi
Consuêrit, cum suave nihil sine frigore in illâ,
Pulmo refrigerio nimio cum corde rigeret.
(Communem hanc etenim faceret vicinia cladem)
Cumque calore simul fugeret vigor omnis in auras.
Fare, ubi percipias frigus, cum frigida sumpsti
Pocula: dic, potus resonos cum murmure fluctus
Corporis in quâ parte notes. abdomine certe:
Certe ubi se stomachus mox sub diaphragmate tendit.
Utque nequis solidos igne elixare ciborum,
Nî laticem affundas: solidas sic concoquere escas
In stomacho potu non suppeditante nequibis.
Viscere conveniunt cibus ergo et potus eodem.
Nonne mamillarum manans e collibus humor
Infantis lactentis in os, defertur in antrum
Ventriculi, et vomitu persaepe refunditur inde?
Nonne et, qui vomitant mixtim potumque cibumque,
Per fauces reddunt stomachi de gurgite missa?

Platonis sententia.

HActenus Hippocratis breviter munimina dixi.
Talibus hunc contra fretus Plato prosilit armis.
Si pecudem mactare velis, desque ante bibendum


page 359, image: s375

Jus croceo aut alio tinctum quocumque colore.
Aspera mactatae talem quoque fistula succum
Intus concipiet. lanius mirabitur harum
Ignarus rerum, atque aut aegrotâsse putabit,
Aut diri incautam virus gustasse veneni.
Quod quoniam constat, constat avoque tendere potum
In pectus per vocis iter, pulmoneque condi.
Et, si pulmones aliquo languore laborant,
Si tussis labefactate eos noctuque diuque
Excutiens requiem: teneat si guttur aravis
Obscuram reddens vocem neque cantibus aptam.
Si latus obsideat pleuritis: si macra tabes
Ulcera pulmonum vix percuranda sequatur:
Tenvia praestabunt semper medicamina crassis.
Nam fluere illa queunt, parti et succurrere laesae,
Haec nequeunt propriisque viis diversa feruntur,
Laxo ventriculi donec cumulentur in antro.
Aspera si lentae pituitae arteria visco
Intus habet latera incrustata, et anhelitus aegre
Ire, redire potest, neque vox est apta loquelae,
Auxilium a liquidis pete, percipiesque levamen.
Attenuant pituitam etenim, faciuntque sequacem.
Cantores gaudere ferunt umore, nec absre
Hoc obraucati curant, ut guttura potu
Umectent. umore etenim cava fistula colli
Irrorata sonos faciles et carmina fundit.
Nec non, cum faciunt inopinum in corpore vires
Naufragium, male fitque animo, roburque labascit,
Deliquium citius compensant humida siccis,
Atque animo amissum reddunt, membrisque vigorem.


page 360, image: s376

Aspera praeterea quibus est arteria sectae
Vulnere, quod celeri non mutet funere vitam,
Potio, quae bibitur, per rimam vulneris exit.

Auctoris sententia.

SUnt vera Hippocratis, sunt argumenta Platonis
Vera, et neutrius tamen est sententia vera,
De toto potus si pugnet uterque liquore.
Sic igitur statuas: potus pars maxima transit
In stomachum, sumptaeque in eo confunditur escae:
Parvula pars contra per vocis lata canalem
Pulmones, quos continuus labor, atque vicissim
Spiritus ingrediens atque aura reversa resiccant,
Irrigat, et tenui servat quasi rore madentem.
Umectatur item potu cava vocis arundo,
Et claram abstersâ sonat asperitate loquelam.
Praeterea, ut perhibent, custodit potio cordis
Rore lavacra suo, quae agitatio crebra calorque
Depraedantur in assiduum conversa vaporem,
Interitura brevi, jugis si affluxio cesset.

Galeni sententia.

DEpotus duplici mentem vis scire Galeni
Tramite? de placitis Hippocratis atque Platonis
Sub finem octavi tibi libri scripta legantur,
Inveniesque meis tradentem consona sensis.

Excusatur Plato.

IDem Palladium studet excusare Platonem,
Pulmonis liquidum quod ferri in concava potum
Scripserit, et scripsisse quidem concedit: at eius


page 361, image: s377

Vult simul in stomachum non ignorâsse fluorem.
Nec tanta in tantum cadit ignorantia lumen.
Ergo fidem ingenuo cave detrectare Galeno.

Gargareonis, sive uvulae situs, color, substantia et utilitas et quae incommoda ablatam sequantur.

AD reliquas venia, quae sunt in gutture, partes.
Qualiter hibernis dependet stiria tectis
Ima petens cono, basin in sublimia tollens,
Gutturis in penitis laquearibus uvula pendet
Obtuso spectans subjectam epiglottida cono.
Nomine ab Ausoniis alio columella vocatur.
Haec visus radios jaculanti in gutturis antrum
Puniceo apparet prorsus decorata nitore.
Asperitate caret, totoque est corpore laevis,
Ceu fungosa caro tenui circumdata pelle.
Afferre ingentem formandis vocibus usum
Illa docet ravis, laxatâ umoribus uvâ
In longam caudam, madido quae prodit ab ore.
Illi etiam vocis naevi, quos dempta pudendis
Immundae ulceribus luis (aevo Gallia nostro
Quam negat esse suam, quam dedignatur Iberus,
Quamque suo pudet Italiam de nomine dici)
Procreat, atque sui vestigia nulla relinquit
Pus praeter, cariemque ossis, quod proximat illi.
Utilitate aliâ spirantibus uvula servit.
Quippe vetat, gelidus ne fauces permeet aer,
In pectusque ruens liquidum in pulmone cruorem
Congelet, et rigidos faciat segnescere folles.
Tunc conatu opus est, quo rimas concita ducunt


page 362, image: s378

Eructantque foras contentum vasa cruorem.
Hâc de causâigitur, quibus est columella resecta,
Ulcera concipiunt pulmonibus horrida tabe.

Lingua quibus organis sit annumeranda.

QUo referat linquam, dubitat mea Musa: supremo
Non in ventre habitat, nec ei est in pectore sedes,
Atque imo longe magis est a ventre remota.
Munia si spectes, comedendas promovet escas.
Naturale igitur sic organon esse, videtur.
In voces vertit sonitus in faucibus ortos.
Fallor? an hoc actu quoque fit vitale? sapores
Judicat. hâc poterit ratione animale videri.
Dat cunctis operam, sordes dum reicit ore,
Quas stomachus, pulmo cerebrumque in guttura mittunt.

An lingua sit de genre musculorum.

ANnumerant linguam musculis plerique, sed ipsa
Haud paucis regitur musculis, varieque cietur.
Praeterea fibris caruit, quas musculus in se
Omnis habet: quarum rationum pondera cogunt
Agmine musculorum fungosam excedere linguam.

Substantia linguae.

DUm voco fungosam, quae sit substantia linguae,
Innuo, nempe instar fungi caro plena pororum;
Mortali similem cui nusquam in corpore cernes,
In quamcumque oculos libeat convertere partem.

Situs et figura.

GUtturis ex imo protuberat orta recessu,
Transverso latam radicem limite tendens.
Hinc meat antrorsum, et primoribus oscula jungit.


page 363, image: s379

Dentibus, in medio tangens utrinque molares.
Et, quia lata cavo penitus se accommodat ori,
Obtusum anterius sensim cuneatur in arcum.

Tunicae, musculi et nervi linguae.

UNius induitur, tunicae velamine crassae
Haud leviter, cujus specimen tibi bubula lingua
Aut vitulina dabit calido elixata liquore.
Discernendorum vis huic inserta saporum,
E cerebro veniens quam spiritus advehit alto.
Praeterea calidum gelido distinguit, et omnes
Se vibrat in partes bis quinis acta lacertis.
Diversis igitur sit, oportet, praedita nervis,
Quos cerebrum transmittit ei, spinaeque medulla.

Venae et arteriae linguae.

NEc linguae desunt venae a iugularibus ortae
Conspicuae inferius, cum cuspis in alta levatur
Atque recurvatur. nanque ex radice profectae
Antrorsum pergunt, geminaeque colore notantur
Caeruleo, medias dirimit quas concava vallis.
Has secuisse juvat, cum fauces occupat ardens
Angina, et clauso minitatur gutture lethum,
Aut caput excruciant ceritâ mente dolores.
Binae arteriolae venas comitantur easdem,
Haeque carotidibus debent scandentibus ortum.

Fraenum linguae.

INferius valido stat vincta ligamine lingua,
Quod fraenum vocitant. agilem facit illud, et aptam
Motibus omnigenis, quos cogitur edere jussa.
Id, quando est praeter morem breve, distinet ipsam,


page 364, image: s380

Et pulchro officio reddit sermonis ineptam,
Nunc prohibens fieri distincta vocabula, balbam
Nunc faciens plectro titubanti impingere vocem,
Literulaeve sonum nunc indupedire caninae.
Cum justo est brevius, veteri pro more popellus
Auxiliare adhibet ferrum, linguaeque ligamen
Artificis solvit scito molimine dextra.

Exempla avium, quas fraeno linguae soluto loquaces fieri vulgo existimant.

NIgra pedes, nigras induta monedula plumas,
Quique vorare solet projecta cadavera, corvus
Corpore eam vincens et nigrae tegmine plumae:
Et vitam ductura novem per saecula cornix,
Picaque inutilibus sibi gaudens callida furtis,
Quique trahit varios plumosâ veste colores,
Graculus, et, volucrum vescarum gloria, turdis.
Hôc fraeno fundunt verba articulata soluto,
Si fatuae fas est quorundam credere turbae.
Mandibulae motor superae, rostrique recurvi
Psittacus, Hesperiis et Eois hospes ab oris,
Depictus minio pennas, viridique Smaragdo,
Ducitur ob latae facundus munera linguae,
Eiusdemque atrae ferro non indigus ullo.
Enumerat volucres dum Plinius ore disertas,
Macrobius corvos, dociles sutoris egeni
Discipulos, par nobilium salvere jubentes
Victorum: picam Plutarchus mira sonantem,
Fraeni huius ferro nusquam meminere soluti.
Assiduis igitur noctesque diesque magistris
Dum praebent aures, discunt dictataque servant.


page 365, image: s381

Verba tamen, longo quae usu didicere, profundunt
Fortuito et sine mente, sacrâ ut monialis in aede
Non intellectos canit aut demurmurat hymnos.

Tonsillae linguam irrigantes.

CUm vero exagitent numerosa negotia linguam,
Vel quando attentas modulando recreat aures,
Vel facit ad populum magno conamine verba,
Vel resonis liquidas findit clamoribus auras,
Radici appositae sunt parte ab utraque pusillae
Glandes, quas alio tonsillas nomine dicunt,
Ut ceu spongiolae, concepto umore madentes,
Aeris arentem transcursu et perpete motu
Assidui largo perfundant rore liquoris.
Imo etiam, siccas quoties vel dentibus escas
Frangimus, aut avido stomachi demittimus antro,
Tonsillae, linguamque rigant, tenuique salvâ
Imbutas faciunt descendere promptius escas.

Tonsillis, praecipueque faucium musculis, inflammatis fit angina.

HIs inflammatis, musculisque et carne propinquâ,
Pureque distentis angina supervenit ori.
Heu crudele malum, quo vix praesentius ullum
Suffocare hominem, dapibusque necare negatis.

Remedia anginae.

CAeruleas ferro sub linguâ incîdito venas,
Prunellamque undis et molles decoque malvas.
Elue decocto guttur, morbumque levabis.
Scabra etiam linguae pingui detergere lardo


page 366, image: s382

Sis memor, et fuscas nitro compescere flammas.
Semina, quae portant cotonea mala, rosarum
Si mergantur aquae, lentorem contrahit: illo
Ungere rimosae quoque prodest squalida linguae.
Contundunt alii cancros, succoque fluente
Ex illis, ora umectant, partesque perustas,
Vina aegri sitiunt, sed in exitiale venenum
Vertuntur subito, si quando bibantur ab illis.
Omnem igitur fugiant cane peius et angue Lyaeum.

Mamillarum in feminis situs, et quantitatis earum diversitas tum sexus, tum aetatis ratione.

PEctore in externo posita est utrinque mamilla
Instar habens montis, variant quem sexus et anni.
Sternum intermediae praebet fundamina valli.
In maribus spatio comprênsa est utraque parvo
Atque immaturis prolique toroque puellis.
At quas longa dies maturas fecit utrique,
His crescunt magis atque magis, sphaeraeque figuram
Dimidiae assumunt strative sub arbore pomi.

Papilla.

MOntis ubi vertex summus, mammaeque cacumen,
Verruca exsurgit puerili prênsilis ore,
Plena foraminibus [(transcriber); sic: foramimbus] , quae lumine nescia cerni,
Asperaque exterius, quo firmius haereat ori.
Haec modo flaccescit, modo titillata rigescit,
Praesertim teneris pueri tractata labellis.

Area.

CIrculus ambite eam, sive area parva, notari
Quae pallore solet vegetae sub flore juventae.


page 367, image: s383

In natu livet majoribus: aegra senectus
Reddit eam nigram, medioque erecta papilla
Immutat pariter vultus, variatque colorem
Fragi instar rubra virginibus; mox fusca: senectus
Cum tacito adrepit passu, mutatur in atrum.
Concolor est clivus vicinae in pectore pelli.

Substantia mamillarum et earum venae.

GLandibus et multâ constant pinguedine mammae,
Suntque poris intus, ceu spongia rara, refertae.
Pulpa nivi accedens roseâ de sanguinis undâ,
Partim axillaris prono quem flumine vena
Mittit, in adversum nitens epigastrica partim
Producit niveum lactis sub nomine succum,
Sive illud Grajâ se jactet origine, sive,
Quod lac ore lacit materno ex ubere pupus,
Hoc illi nomen prisci imposuere Latini.

Consensus inter uterum et mamillas causa.

VEnae uterum et mammas modo dictae foedere tanto
Conciliant, taedis, ut, cum fit idonea virgo,
Conspicua assumant, humiles prius, augmina mammae.
Post cum fert uterum jam femina, lacte tumescunt,
Matureque novae curant sua pabula proli.

Arteriae mamillarum.

IPsa etiam ramos arteria mittit aorta,
Cordis ubi sedem supra, conscendit in altum,
Largiter in mammas vitalia dona ferentes.


page 368, image: s384

Nervi mamillarum.

NEc nervos illis naturae benigna negavit,
Quo titillatae possent sentire papillae,
Nec sese invitas sitienti tradere pupo.

Usus mamillarum in feminis.

EX his, quae retuli, facile est cognoscere signis,
Ubera quale gerant muliebri in pectore munus,
Nempe in se genito sitientes lacte puellos
Pascere, et exhibitâ fletum sedare paillâ.
Atqui hîc obiciunt. constant si glandibus intus
Verba compactis (quod me asseruisse recordor,
Nec fecisse piget) si scripsit vera Galenus
Nil operis glandes generare et linquere; partes
Sed tantum bibulas semperque umoris egenas,
Sunt quibus appositae, jugi satiare madore,
Atque bifurcatis fissuram avertere venis;
His, inquam, positis, modo quae memorata fuere,
Concludunt nullum lac progenerare mamillas.
Atqui hoc absurdum nimis est hostileque vero.
Sic igitur distingue: alia est res glandula, quam, quod
Assimilat glandes compactae albedine massae.
Hoc generare et opus potis est producere certum,
Ut semen testes, quia glandibus assimilantur:
Nil operis possunt ipsae producere glandes.
Vasorum in genere hoc magna est penuria; in illas
Cor, iecur, et cerebrum sua vasa et munera mittunt.
Et nunc praecipuum mammarum novimus usum,
Nempe siti infantis lac concinnare levandae,
Quem primâ dignatur item statione Galenus.


page 369, image: s385

Proximus usus ab hoc cordis tutamen eidem est.
Ordinem Aristoteles invertit, et infima summis
Permutat, cordisque loco tutamina primo
Collocat, officium lactis praestare secundo,
Ubera non reputans pecudum distantia corde
Atque imi ventris foedae vicina cavernae.
Hippocrates alium jam dictis adjicit usum,
Absorbere udas ex omni corpore sordes,
Mamma foret quasi glans imâ de plebe; sed illo
Concesso natura foret censenda noverca,
Haud aevi mater teneri, pro illimibus undis
Quod daret e foedis spurcamina sumpta lacunis.
Atqui hanc naturae maculam quis inurere tentet,
Rerum in factorem nisi diro injurius ausu,
A quo perpetuus naturae defluit ordo?

Usus mamillarum in maribus.

QUid vero marium faciant in pectore mammae,
Dicere difficile est. utero caruere; nec ergo
Gignere lac debent, neque prolem pascere lacte.
Si tamen hoc factum est, res est miranda profecto,
Et signum naturae hominem servare volentis.
At factum memorat, tuto cui fidere possis.
Quippe fuit Mauro post conjugis ultima fata
Pupus adhuc lactens, nutrixque parabilis aere,
Aesque ipsum deerat. quapropter lactis egestas
Vagitum extorsit puero, lamenta parenti.
Ergo miser puerum, quem lacte juvare nequibat,
Spe lactans propriis admovit saepe mamillis,
Quo factum, ut sensim nigrâ sub pelle liquoris
Confluxus rubri fieret, lactisque colorem


page 370, image: s386

Susciperet niveum nigro in solamen alumno.
Ipse ego praepinguis conspexi ventris ephebum,
Pressa dabat similem lacti cui mamma liquorem,
Sed paucis guttis cessabat sicca profusis.
Est quoque, qui certis censet caput esse lacertis,
In mammis, veluti centris, qui pectoris inter
Dispositi crates, ipsum tolluntque premuntque,
Externasque vocant auras, iterumque repellunt.
Ornatus quidam causâ tantummodo mammas
Pectore naturam censent posuisse virili,
Ut consortis in hac quoque parte imitamen haberet.


page 371, image: s387

OTII MARPURGENSIS LIBER SEXTUS, Qui est DE ORGANIS ANIMALIBUS. Quid sit supremus venter, et cur cerebro praecipuo organo animali sua sedes in eo sit constituta.

SUpremum aggredior, postremumque ordine ventrem,
Quem cava multiplici calvaria construit osse,
Contenta ut valido defendat pignora muro.
Hunc etiam, lector, non dedignabere nosse.
Ut structas habitant plerunque in montibus arces,
Quos penes arbitrium populos ac jura tuendi,
Tutius ut vivant, majestatemque verendam
Ipsa loci positura creet. sic ventre supremo
Nobile viscus agit, dignumque ante omnia honore;
Sacrum animo cerebrum, et celsâ quasi corporis arce
Aptam sublimi sortitur munere sedem.
Nanque ministerio cerebri mens utitur, antro
Corporis organici donec captiva [(transcriber); sic: capitva] tenetur,
Atque per id varios edit mirabilis actus.
Audit, odoratur, gustat, tangitque videtque,
Accipit oblatas species extrinsecus, atque
Subicit internae censurae, judicat, haeret,


page 372, image: s388

Consentit, renuit, vult non vult denique rerum
Actarum meminit, quasque alta oblivia cano
Obduxere situ, seris reminiscitur annis.
Inde Iovis cerebro natam finxere Minervam,
In fabellarum qui vertunt ludicra verum,
Quod favet ingenio (nugis adhibenda vetustis
Si qua fides) artesque bonas non invida monstrat.
Figmento nimirum isto voluere docere,
Absque Deo haud fieri, cum mens opera ardua tractat.
Quocirca cerebrum est mentis quasi regia, servi
Cui sensus astant, et herilia jussa capessunt,
Quaeque foris discunt, mox regis in atria portant.

Quid cerebrum, cerebellum et spinae medulla.

QUo vero tractanda mihi, magis obviares sit,
Haec ego dum cerebro tribuo, uno nomine bina
Corpora significo, cerebellum ipsumque cerebrum
Sic proprie dictum: si possunt bina vocari,
Inferiore loco quae continuata cohaerent
Atque unita adeo, nulla ut confinia cernas,
Verum animo dicas fines utriusque regente:
Desinit hîc cerebrum, cerebellum exordia sumit.
Sed, quia sunt discreta supra, quia munere distant,
Et specie, me bina dehinc dixisse juvabit.
Spinalis pariter juncta est utrique medulla
Tractu continuo, et massâ respondet eâdem.
Sed quoniam officio differt, specieque situque,
Diversum quoque nomen habet, quo discrepat illis.
Sic tria sunt unum; possunt quoque dicier unum,
Sed specie atque situ fiunt et nomine plura.


page 373, image: s389

Cerebri magnitudo.

TOllitur in tantum, cerebrum mortale tumorem,
Dimidium cerebro queat ut par esse bovillo,
Si justo explores utriusque examine pondus.
Causa fuit tanti cumuli. grex bucerus istis
Tantum inhiat rebus, vacuam quibus expleat alvum
Cur arum graviorum expers, animique laborum.
Ast erectus homo cerebrum cum mente fatigat
Nunc hoc, nunc illud citroque ultroque volutans,
Si memor officii velit esse et gnavus haberi,
Nec quasi truncus iners utrique indormiat auri.
Munia ut haec obeat cerebrum tot habentia formas,
Spirituum turbâ indiguit, qui corpore claudi
Exiguo nequeunt, nec pauco ex sanguine gigni
Tam largi, ut tanto valeant satis esse labori.
Hinc igitur constat, moles cur tanta cerebro
Sit data. consilio Deus efficit omnia certo.

Cerebrum dilatare sese, et vicissim contrahere, contractumqueve cranii cavum non explere.

ATtamen haud totum, licet ingens, massa cerebri
Explevit cranium, sed pars bona mansit inanis,
Quando cavas rugas, metuens ut spongia tangi
Contrahit, atque loco sua texta minore coartat.
Contra laxato quoties se corpore pandit
(Nanque suas aperit rugas, stringitque vicissim)
Impletur totum camerati verticis antrum.

Cerebri erga cerebellum proportio.

SI cerebellum etiam cerebro componere gestis,
Denorum qualis proportio fertur ad unum,


page 374, image: s390

Talis erit cerebro ad cerebellum judice visu,
Cui consulta bilanx addet per pondera pondus.

Cerebri substantia, species externa, anfractus eorumque causa.

ALbum est, et pultis ritu prope molle cerebrum,
Et, si pingue foret, si pasceret ossa, medulla
Censeri posset: sic est affine medullae,
Oblonga est illi species simulatque rotunda,
Quo cranio par sit, cujus cavitate tenetur.
Parte sui superâ multis anfractibus horret,
Atque plicis densis, ut se conducere in unum
Atque aperire iterum possit, dum sponte movetur.
Esse animali etenim certos in viscere motus
Vulnera declarant, et primi sinciput aevi.
Ast aliis alios conferre putantur ad usus.

Membranae cerebri, tenuis et crassa. haec vulgo dura, illa pia mater dicitur.

MEmbranis vestit cerebrum natura duabus,
Quas patriâ indigitant linguâ
[Gap desc: greek text]
Achivi.

[Gap desc: greek text]
.
Barbaries matremque piam, duramque Latine
Posse putat reddi: linguae sed nescia Graecae
Perperam eas vertit, permutavitque Latinis.
Una harum cerebrum propiore attingit amictu,
Quam dixere piam matrem,
[Gap desc: greek text]

Haec ita se cerebro, cerebrique anfractibus aptat,
Induat ut rugas rugis immersa cerebri.
Hanc tegit exterior, sed nullis aspera rugis,
Quam vulgo duram sueverunt dicere matrem.


page 375, image: s391

Graecia docta solet
[Gap desc: greek text]
vocare
[Gap desc: greek text]
.
Haec inter cerebrum et cerebellum limitis instar
Insinuat sese, inque vicem disterminat ambo
A dextrâ in laevam, sed tantum parte supernâ.
Inferiore etenim plane indiscreta cohaerent.
Crassior haec autem subiens sinuamina
[Gap desc: greek text]

Conduplicat sese. quin dicitur esse quibusdam
Perpetuo duplex visu super antibus Argum.
At mihi sit simplex cui non vis tanta videndi.

Durae matris et pericranii per suturas connexio.

TEnue foris tegimen cranii curvamina velat.
Unde
[Gap desc: greek text]
facundia Graeca vocavit.
Id suturarum per apertos mittit hiatus
Exiles fibras imam rationis in arcem,
Perque ea connectit duram sibi vincula matrem,
Ut grave suspendat pondus, ne forte vacillans
Fluctuet huc illuc, reclivi vertice quando
Seresupinat homo, vel prono cernuus ore
Contemplatur humum, caput aut vertigine torquet.
Quod memini cuidam fatuo evenisse Polono,
Cui capitis motu moles commota cerebri,
Edebat strepitum vacuatae ex parte lagenae.
Is mihi bis binis borealia frigora rumis
In fornace cava succenso leniit igne;
Cum Gieraltovii versarer ephebus in aulâ
Sarmaticis hospes, prope jamque domesticus oris.
Hospitii cujus sero haud me paenitet aevo.
Nam bene apud memorem veteris stat gratia facti.


page 376, image: s392

Divisio cerebri in dextram et sinistram partem per septum quoddam, quod falx messoria dicitur.

QUod superest, crassi pila non exacta cerebri
Finditur in geminas quodam diaphragmate partes.
Una latus dextrum quarum tenet, altera laevum.
Scilicet haec illa est membranae portio crassae,
Cui falx, quâ segetes metimus, sua nomina fecit.

Corpus callosum, anteriores duo cerebri ventriculi, et septum sive speculum lucidum.

NOlo tamen reputes a summo vertice in imam
Usque basin totum divisum in bina cerebrum.
Continuum in fundo est, ubi corpus dextra sinistris
Callosum jungit, cerebri quod portio quaedam
Durior est et candidior, geminisque cavatur
Incurvis sinibus, quos nuncupat anteriores
Nulli concedens in Apollinis arte Galenus.
Hos alii assimilant sumenti cornua Lunae
Vel speciem falcis, cum fratris ab orbe recessit;
Auribus humanis alii. specieque modoque
Conveniunt, amplisque pares cavitatibus ambo
Viscereis in medio frontem inter et occiput, interque
Imum et supremum dextrâ laevaque reposti
Concava respiciunt convexâ tempora parte.
Hosce sinus autem cerebri tenuissima quaedam
Portio discernit vitri pellucida ritu.
Quam quidam assimilant speculo, speculumque vocarunt.


page 377, image: s393

Tertius sive medius ventriculus et corpus cameratum, idque sustinentes tres columnae sive pilae.

TErtius hos sequitur sinus, atque prioribus illis
Posteriore loco junctis declivior haeret.
Ventriculum medium placuit dixisse Galeno,
Quod medius dictos inter, quartumque resedit.
Imminet huic curvâ structum testudine tectum,
Quod tribus innixum pilis consurgit in altum,
Subjecto ne ventriculo pressura nociva
Sit superimpositi, cui pondus non leve, tecti.
Sollicite usque adeo sapiens incommoda cavit,
Quae dare se poterant, terreni corporis autor.

Duo ductus tertii ventriculi, in fundibulum et glandula pituitaria.

EXpromit geminos cavitas haec tertia ductus,
Ventriculum quartum quorum petit unus: at alter
Antrorsum vergit, cerebrique per infima transit.
Induit hîc tenuis membranae portio pelvis
Sive infundibuli speciem, cui glandula quaedam
Subicitur, cerebri sinuoso e corpore mucum
Manantem excipiens, qui per basilaris et ossis
Cribro si in fauces, naresque exstillat hiatus.
Unde ortum ravis, tussisque coryzaque ducunt,
Interdum et liquidi graveolentia flumina ventris,
Cum diversus abit stomachi in cava moenia mucus.

Nux pinea, nates et testiculi.

IN ductu, quartum cerebri quem tendere in antrum
Haud dudum retuli, latitant tria membra pusilla
Admiranda animis rerum indagantibus usum.


page 378, image: s394

Principio occurrit nux pinea: deinde sequuntur
Huius terga nates, et eae sine testibus haud sunt.
Has animae in laribus quis crederet esse figuras,
Ipse fidem faceret cerebro nisi visus aperto?
Tam ratione valens, tam mentis acumine dives
Nemo fuit, certos ut eorum extunderet usus,
Multa licet super hoc meditatus saepe fuisset
Nocturnâ assiduus curâ, assiduusque diurnâ.
Conjectura quidem varia est, sed consona vero,
Quae sit, quae falso, ratio discernere nescit.

Quartus cerebri ventriculus.

POst haec luminibus cavitas se quarta videndam
Praebet parva quidem, verum solidissima, et ampla
Principio: at longo dum se producit hiatu,
Arctatur sensim, et cono finitur acuto
Communis cerebello ipsi, spinaeque medullae.
Comparat Herophilus calamo scribentibus apto.

Cerebelli sedes, substantia, figura, processus vermiculares et eorum usus.

COntinui cerebro cerebelli commoda in ipso
Occipite est sedes, quod non tamen occupat omne.
Densius id cerebro speciem gerit orbis utrinque
Prominuli, latere ut tuber producat utroque.
Haec inter duplicis veluti connubia pomi
Processus geminos oblongis vermibus edit
Assimiles, qui conveniunt, nisi fallimur, usu.
Namque sinus certos patulos retinere putantur.


page 379, image: s395

Cerebellum cum cerebro quibus rebus conveniat, quibus differat.

DIssidet a cerebro cerebelli massa colore.
Nanque obscurus huic datus est, cinerisque colori
Proximus: at cerebrum niveo est spectabile vultu,
Praesertim internam si contemplere medullam.
Nec bene conveniunt mensurâ, ut et ante relatum.
Nam cerebrum decies cerebelli est grandius orbe.
Constat item differre loco, specieque cavisque,
Solo haud discordant vestitu. Namque duarum
Ambo meningum juxta obnubuntur operclis.

Spiritus animales, eorum materia, praeparatio, et usus, ubi et retis admirabilis fit mentio.

SPiritibus primos natura animalibus ortus
In cerebri sinibus dedit anterioribus. inde
In reliquos venêre sinus, spinaeque medullam,
Et tandem in nervos et corpus in omne per illas.
Seminat hunc laevo cordis confectu in antro
Spiritus, in cerebrum quem magna arteria mittit
Erecti per iter compendiaque ardua colli.
Nanque ubi transivit jugulos, tetigitque pharyngas,
In certos ramos divisa carotidas edit,
Quae cerebrum anterius subeunt, plexumque figurant
Contextis ramis ex omnis parte pusillis,
Membranae internae qui se per tenvia didunt.
Texturam ob miram rete admirabile fertur.
Adducta ex calido spiramina fonte caloris
Praeparat hic plexus, sinibusque prioribus indit:
Jungitur his aer attractus nare, per osque


page 380, image: s396

Cribrosum et geminas parte inferiore mamillas
Rugosi ingrediens antra interiora cerebri.
Hisque ibi permixtis sinuum virtute latenti,
Atque novâ indutis formâ, mageque attenuatis
Fit nova progenies animae de nomine dicta;
Quod per eam fiat, quodcumque opus efficit ipsa.
Spiritibus sentitur enim, corpusque movetur,
Atque opera eduntur potiora animalibus. ergo
Corporei quamvis sint, corporibusque creati,
Sunt tamen ut ventus tenues et, ut aura, volucres,
Ut vel ab extremis cita portent nuncia membris
Nervorum utentes in itu redituque vehiclis.

Medullam spinae dorsi nomine quidem esse medullam, sed non re, et esse nihil aliud, nisi cerebri partem in longum productam, unde nervi numerosi oriantur.

NErvorum at quamvis cerebrum statuatur origo,
Haud tamen ex illo cuncti primordia ducunt,
Cui datur hoc nomen, sed pars duntaxat eorum.
Pars vero maior venit ex replente medulla
Dorsalis spinae colubri de more cavernam,
Cunctorum si non caput est et origo medulla.
Haec vero haud proprie (si vera fatenda) meretur
Nomine eo dici, quia non est pinguis, et albis
Ossibus haud cibus est, quorum est utrumque medullae.
Sed gerit hoc nomen, similes quod habere latebras
Ambobus natura dedit, nempe ossa cavata,
Quâ foret ipsum etiam ratione medulla cerebrum.
Ipse autem coluber, quem spina cavata recondit,
Vere est appendix et portio longa cerebri.


page 381, image: s397

Illius instare enim cassam pinguedine pultem
Assimilat, promitque suo tot corpore nervos,
Ut cerebro exsistat longe fecundior ipso.
Adde, quod, ut cerebrum, duplici vestitur amictu,
Quodque illâ laesâ, manet haud immune cerebrum.

Tres medullam spinalem circumdantes membranae et mucus tertiae aspersus.

UT vero cerebri est appendix dicta medulla:
Sic eius tunicae cerebri meningibus ortae
Meninges remanent, meninges jure feruntur.
Orta ligaminibus, spinae quibus ossa jugantur,
Has membrana foris obvolvit tertia, lenti
Quam rigat exterius muci circumfluus humor:
Scilicet ut spinâ quovis curvamine flexâ
Tuta medulla magis, flectique sequacior esset.

Medullam spinalem in longum mediam dividi, idque in causâ esse, cur unum latus illaeso altero paralysi sit obnoxium.

POrro albam tenuis meninx in bina medullam,
Qua longam longo per spinam corpore currit,
Dispescit mediam parvâ cavitate relictâ
In medio. hinc morbo potis est pars corporis una,
Altera cum maneat salva et sincera, resolvi.

Divisio medullae spinalis in multos funiculos.

ASt ubi jam sextae thoracis, eamque sequenti
Proxima vertebrae est, in multos secta videtur
Funiculos, et tot numero, quot caudice nervos
Emittit reliquo, nervos quos dicere posses,


page 382, image: s398

Sed nondum natos gradivae de ventre medullae,
Et nudos, et adhuc meningum veste carentes.
Unde, novos longo dum promit caudice ramos,
Fit minor, et caudâ tandem finitur acutâ.

Nervi quid sint,e t quotuplices.

COrpora sunt nervi niveo perfusa colore
Sanguine cassa, intus quodam turgentia muco.
Longa velut chordae, tunicis vestita duabus,
Ut cerebrum, ut spinae cerebro indivisa medulla.
Unde suum ducunt oculis te stantibus ortum.
Sunt alii molles, sensusque ad munia nati,
Sunt alii duri, et membrorum motibus apti.
Quos tamen expertes sensus qui judicat, errat.
Nam sensum pariter natura indulsit utrisque.
Et cum quintuplici sint corpora praedita sensu,
Visum oculis, auditum auri, gustumque palato,
Naribus olfactum, membris tactum omnibus aeque,
In quae perveniunt ab utrolibet ordine, donant.

Nervorum ex cerebro oriundorum par primum.

NErvorum paribus cerebrum primordia praebet
Septenis. primum, quo non est crassius ullum.
Et mage molle, basi cerebri procedit ab imâ,
Principio bifidum, mox truncum transit in unum,
Inter se rami confusâ utriusque medullâ.
Hic duo sub cerebro rursus se in brachia findit,
Atque oculos ramis diversa petentibus intrat,
Quorum sunt foveae postîca in parte foratae.
Spiritui hac iter est animali in lumina misso.


page 383, image: s399

Secundum.

PAr quoque luminibus voluit servire secundum,
Atque aperire fores et claudere luminis autor.
Sumpsit ab hoc etiam tenues sibi cornea fibras,
Tunc dicenda mihi, proprie cum lumina dicam.

Tertium.

PAr huic succedens tenui propagine linguam
Intrat eamque facit discrimina nosse saporum.
Rami alii dentes sectantur, et intima nasi
Et cum fronte genas, et binos luminis orbes.
Masseteras item et Crotophitas motibus urgent.
Nascitur eximo cerebri fundamine pelvim
Juxta, et sorbentem cerebri purgamina glandem.

Quartum.

HAud procul hôc prodire pari par ordine quartum
Cernitur: at minus est illo, seseque per oris,
Sublimem extendit cameram sulcosque palati.
Linguae etiam pars inseritur sensura sapores.

Quintum. ubi de consensu inter aures et linguam, et, cur qui nascuntur surdi, muti quoque fiant.

PAr quintum in geminas utrinque extenditur aures,
Anfractus curvos penetrans ad
[Gap desc: greek text]
usque,
Hôc levium appulsus sentimus in aure sonorum,
Et, quia ab hoc rami petiere larynga pusilli,
Maximus est inter linguam consensus et aures.
Ergo pari quinto vitiato surdus in auras
Vitales quicumque venit, sermone carebit
Indocilis linguae moderari in verba lacertos.


page 384, image: s400

Sextum.

OMnia dispergit par sextum in viscera ramos,
Quae medio atque imo natura in ventre recondit.
Pluribus e cerebro veluti radicibus exit,
Quae in binos coeunt mox post exordia nervos,
Parque hoc constituunt, modo quod mea carmina dicunt.
Id, postquam emersit per certa for amina calvae,
Unus fit truncus. penes ille carotidas imo
Descendit collo, jugulisque in pectore summo
Proximus in geminos discedit denuo ramos,
Atque hi producunt alios se porro minores.

Nervi recurrentes.

HOrum praecipui sunt, quos vocat ordo medentum
Voce recurrentes Latiâ. nam tramite prono
Ad jugulum dexter postquam pervenit, et infra
Descendit laevus, ternos emittit uterque
Exiles ramos, qui mox in origine curvant
Sese et reflectunt, fitque e tribus unus utroque
In latere: uniti repetunt qui guttura rursus,
Atque ibi se musculis vocem moderantibus aptant.
Ergo hos si cultro scideris, filove ligâris,
Corpora crudeli ferro cum viva secantur,
Vox perit extemplo, neque redditur amplius ulla.
Parce tuo generi. spectacula talia porcus
Vel canis exhibeat. me talia nosse profecto
Delectat mage, quam lanienae astare cruentae.
Cumque recurrentes guttur tetigere reversi,
Quod reliquum est, partim costas se exporrigit inter,
In partesque intermedias sua vimina didit.


page 385, image: s401

Vim quoque membranis costas cingentibus ipsas
Sensificam in stillat. dolor in pleuritide notus
Indicio est, stimulis latus infestantibus atrox.
Aeriis rapitur quoque pars a follibus intrans
Membranam tenuem. pars sese in corde recondit:
Pars tenues eius serit in tentoria fibras,
Nec diaphragma caret sensu sensusque vehiclis.

Nervi stomachi.

NOlo hîc a stomacho nervos reticere vocatos,
Qui paris eiusdem sunt non temnenda propago.
Hi simul ac latere in laevo diaphragma forârunt,
OEsophagi stomachique ubi sunt confinia, parvis
Ramis se portae stomachi mersere supernae.
Ergo ibi percipitur vacui penuria ventris.
Ergo fames illâ prodit se parte sitisque,
Deficiente fames escâ, sitis arida potu.
Hinc dolor exsistens, hinc nata molestia mentem
Dictos per nervos hortatibus acribus urget,
Corpori ut auxilio veniat ventremque vacantem
Impleri optatis dapibus, potuque vicissim
Curet, ne fabricae desit fultura ruenti.

Nervi intercostales: cur colici rauci evadant: cur vomitent nephritici. Sympathia inter testiculos et guttur: inter uterum item, ventriculum, cor, guttur et cerebrum.

TErtius ordo paris sexti, costalis adoptat
A costis nomen, quas juxta tramite prono
Delabens ventrem simul ac pervenit in imum,
Inseritur iecori, nec splen enervis abivit.
Nec stomachi fundum, nec crassi fistula coli.


page 386, image: s402

(Colicus inducit dolor hinc in guttura ravim)
Nec renes nervis caruerunt inde coortis,
Quae causa est vomitus, stomacho in nephritide laeso.
Adde mesenterio insertos, inque
[Gap desc: greek text]
passim
Cetera pergentes, duplexque, quod innatat illis,
Omentum, ventrisque imi totius amictum.
Testiculi [(printer); sic: Taesticuli] nervos etiam accepere pusillos,
Cumque recurrentes ab eâdem stirpe profecti
Instrumenta petant vocis, fingantque loquelam,
Foedera certa colunt testes faucesque sonorae.
Hinc bis septenas hiemes cum vixit ephebus,
Vestivitque cutem pubes nova, jamque laborant
Prolificum restes generare e sanguine virus,
Vox quoque mutatur maribus. succedit acute
Nanque gravis praesaga annos instare viriles.
Pertinuere etiam matricis in intima nervi
Hoc pare deducti, non est res mira proinde
Si vapor ex illâ pravus se tollat, onusque
Ventriculi excutiat vomitu, si corde fugaces
Eiciat vires, guttur si claudat anhelum,
Si, cerebri postquam palatia celsa subivit,
Cum motu perimat sensus mentisque vigorem,
Atque animâ faciat vivum cessante cadaver.
Tanta uterum dictasque inter consortia partes
Sanxit per ductos Deus unâ ab origine nervos.

Septimum par.

POstremum exoritur par ipso in fine cerebri,
Qua se oculis offert spinalis origo medullae.
Id totum linguae musculis inservit agendis,


page 387, image: s403

Sive cibos rapidum stomachi demittat in utrem,
Sive, velut plectrum, vocem moderetur in ore,
Aut dulci cantus modulamine verberet auras.

Duo alia a Columbo observata paria.

HIs septem paribus, quae nota fuere Galeno,
Accessere duo, quae nostra aetate Columbus
Adjecit, librisque suis descripsit ad unguem.
Posse alii censent tamen ad praedicta referri.

Cerebrum tactus esse expers.

QUid vero magis est populi a ratione remotum,
Quam cerebrum reliquis largiri munera membris,
Quae non possideat, quorum sit prorsus inane?
Viscera, tangendi quibus est concessa facultas,
A molli accipiunt totam, ceu fonte, cerebro.
Tanta tamen cerebro est tactus penuria, aperto
Ut cranio, factâque viâ per utranque patenti
Membranam, ferri scindentis acumine possit
Auferri et pungi nullo exoriente dolore.
Vulnera compertum saepe id fecere cerebro
Caesu inflicta aliquo. fuit et, qui deditus arti
Auxiliari aegris, aerumnosae auxilianti,
Cerneret ut vivi mysteria mira cerebri,
Dentato secuit capitis tecta ossea ferro
In bruto faciens potius, quam Care, periclum,
Et nullum in toto potuit deprêndere sensum.
Sic in se cerebrum caecum est, ignorat odores,
Est expers gustus, neque vocum percipit ictus,
Cum tamen a cerebro vis haec fluat omnis, in aures,
Ut sonitus capiant: oculos, ut corpora cernant:


page 388, image: s404

In linguam, ut gustet; nasumque, ut noscat odores.
Motus ad arbitrium cerebri quoque munus habetur,
Et recte: at cerebro motus tamen ille negatur,
Mensque licet jubeat, mentis mandata recusat.
Haud aliter Physici, qui currit in aethere, Phoebum
Esse negant calidum, ne frigus forsan ibidem
Ponere cogantur, pestemque hostemque caloris,
Et sic caelestem pugnis et cladibus aulam
Perturbent, longae quae nescit damna senectae.
Effective igitur Sol illis fervidus: at non
Subjective etiam: statque haec sententia multis
Atque simul firmis rationum nixa columnis.
De quo plura licet Physicorum addiscere libris.

Dolorem capitis non in ipso cerebro, sed eius membranis et vasis contingere.

SEd caput obicies vexari saepe dolore,
Tangendi sensum non ergo deesse cerebro.
Haec ratio invalida est et falso robore nutat.
Nascitur inter dum, fateor, dolor acris et asper,
Et caput afflictum stimulis crudelibus angit.
Interdum obtusus. neutrum sibi vendicat horum
Ipsumet cerebrum, tegimen sed utrumque cerebri
Eximie sentit, dispersaque vasa per illa.
Atque his sentiri memoratos ante dolores
Partibus est certum, nil percipiente cerebro.

Nervorum ex spina dorsi oriundorum paria triginta.

AT spinae de se nervûmter dena, medulla
Emittit paria, et corpus dispensat in omne,


page 389, image: s405

Cum motu sensus simul allatura vigorem.
Hi veluti graciles per certa foramina vermes
Prorepsere foras ab utrâque patentia parte.
Et pars in capitis musculos collique genarumque
Extendere breves (facit hoc vicinia) virgas.
Vertebris etenim quinque emersere supremis.
Pars infra collum partes adiere locatas.
Brachia nervorum paria assumpsere quaterna
Proxima, et a quinto partem, quod diximus ante.
Nec non vertebrae, thoracem pone tenentes,
Quos pariunt, nervos intercostalia didunt
In spatia: unde etiam septo sua portio cessit
Transverso, a cerebro nervos quod sumpsit et ipso.
Nervi quos lumbi peperere, abdomen et ipsi
Excipiunt lumbi, quos vero spargit utrinque
Os sacrum, pars se musculis mersere propinquis,
Pars in crura meant longo proclivia ductu,
Crassitieque alios nervos et robore vincunt.
Tot paria exiles etiam misere fibellas
Corpus in extremum, cutis ut sentire valeret,
Quaeque foris laesura forent, praesensa cavere.

Nervos non oriri ex corde, contra Aristotelis eiusque asseclarum sententiam.

QUod nervos igitur procedere cordis ab antris
Contendit nitidi dux antistesque Lycei,
Res jejuna nimis tantoque indigna magistro est,
Est et discipulis tanti non digna magistri.
Sunt decreta, aiunt, nervis cunabula in illo
Viscere, divitiae cui sunt et copia sensus.


page 390, image: s406

Cum nervi sensus veluti sint esseda, et acri
Excellant sensu. Cordi est data copia, et amplae
Divitiae sensus. cerebrum tenet eius egestas.
Haud igitur cerebrum nervorum, sed cor origo est.
At facile istius est ictus avertere teli,
In solum haud vertas animi si lumina tactum.
Tangere cor didicit cerebri sed munere misso
Per gracilem nervum, sine quo non tangeret hilum.
At nihil aspectat, nihil audit, nescit odores,
Nec gustare valet. non quatuor hisce proinde
Sensibus id poterit largiri, quo caret ipsum,
Illorumve ullos dispergere in organa nervos.
Hos autem quoniam cerebro monstravimus ortos.
Cur nervis illis, tactus qui munera portant,
Diversa a sociis patria ac depressior esset?
At quare tactum nequeat sentire cerebrum,
Si mentem advertas, res non est ardua dictu.
Judicium in cerebro fieri, censuraque debet
Rerum, quas sensus cujus libet organon affert,
Qui feriant aures sonitus, oculosque colores:
Quales lingua dapes, quem potum aut pharmaca gustet,
Quae portet bipatens spiramina nasus odorum:
Toto percipiat vigilans quid corpore tactus.
De genere hoc nullam per se sentire cerebrum
Convênit, verum distincta per organa seorsim,
Cum peregre adveniunt unam deprêndere quanque
Atque suae trutinâ censurae expendere justâ,
Incorruptus uti judex nulloque favore
In partem hanc flectens animi decreta vel illam.

Praeterea cerebrum nervosque examine eodem


page 391, image: s407

Perpende, et tunicas animo duce junge cerebro,
Ut facis et nervis: nec tangere posse negabis.
Est etenim nervus longum ac subtile cerebrum.
At cerebrum brevis est, et crasso corpore nervus.
Nervi etiam, dicunt, sunt instrumenta movendi
Corpus ad arbitrium. quare nascantur oportet
Viscere de tali, cui sit solenne moveri
Vi propriâ, et sibimet nullam indulgere quietem.
Tale genus cor est, cujus sub pectore notae
Sunt plagae, feriuntque aliis arteria in oris,
E fundo cordis quae se testantur oriri.
At cerebrum ignavum est, sine motuque otia semper
Continuaret iners, cordis nisi vasa per ipsum
Dispersa id facerent alieno more moveri,
Perque vices modo se laxare et pandere rursus.
Haec illi. sed confundunt discrimina rerum,
Plus nimio incauti. nanque illius organa motus
Sunt nervi, quem nostra edit cohibetque voluntas.
At cordis pulsus cohibere atque êdere nescit.
Nervi etiam quamvis virtutem ac jussa movendi
Desuper insinuent musculis, remanent tamen in se
Immoti ac resides. satis est, si jussa tulerunt.
Obsequium praestent musculi partesque movendae.
Esse tamen cerebri motum, quem viribus edit
Sponte suis, aliquem, neque cordis vasa sequentem,
Me pridem semel atque iterum dixisse recordor.
Argutantur item, lata est ubi fabrica cordis,
Vasa exire ipsis candore simillima nervis,
Et nervosa vocant, quae Musa volumine quinto
Singula descripsit. verum licet usque colore


page 392, image: s408

Conveniant, pugnant aliis. nam concava vasa
Sunt illa, ut valeant fluidum vectare cruorem
Pectoris in folles, et longe dissita membra.
At cavitate carent nervi, quam lumina cernant.
Denique praetendunt, si fune carotidas arcto
Constringas, subito motum cessare lacertis
Edendum, pariterque omnes abolescere sensus.
Ergo facultatis cor fontem utriusque videri,
Sed levis haec ratio est et nullo robore firma.
Nanque ideo motus ac sensus talia lethum
Vincula consequitur, vitali quod sua vento
Clausa via est, nec itus cerebri concessus in arcem,
Semen uti fiat ventis animalibus aptum
Hôc sublato igitur, generatio cesset, oportet,
Spirituum ex animâ nomen speciale tenentum,
Atque una sensus pereat motusque potestas.
Argumenta igitur valeant ficulnea, et una
Illud dogma ruat, quod se fundabat in illis.
Me mage robusta in medium proferre juvabit,
Atque in se purae plus lucis habentia, puri
Clarius ut radiet facies innubila veri,
Et radice animo memori magis haereat altâ.
Indicio si vis rationis quaerere, nervi
Primos unde trahant ortus, se massa cerebri
Offeret, atque uni sibi eum deposcet honorem.
Nam laeso cerebro, penitas pituita cavernas
Quum lentore suo opplevit, non spiritus ire
Per nervos potis est animalis. corruit ergo
Aeger, et officium sensus motusque recusant.
Vulnera idem planum faciunt inflicta cerebro


page 393, image: s409

Altius et morbus subitus, cui ab Hercule nomen,
Aut improviso casu, vel denique ab illo,
Concilium populi solvit quod saepe coacti.
Nanque is contracto cerebro quoque contrahit artus,
Atque repentini corpus quatit impete lapsus.
Unde etiam meruit cognomen habere caduci.
Sin libet indicium sensus praeferre, videbis
Hos quoque diversum nihil a ratione docere,
Sed patriam nervorum unum monstrare cerebrum.
Nanque ab eo binos bene crasso stamine parvum
Per spatium transire vides in luminis orbes.
Ast alios aures breviore subire meatu,
Insinuare alios se linguae: accedere naso
Organa odoratus: reliquosque in quaslibet oras,
Quos procul a cerebro via longior abripit, ire,
Sive moveri artus faciant, seu tangere posse.
Conspicies itidem, pars ut se certa cerebro
Proferat: ex cerebri sed longâ appendice maior.
Et quid ea est aliud, nisi longum et tenve cerebrum,
Pluribus ut fecere alibi mea carmina planum?
Quin etiam sensus sunt instrumenta cerebro
Proxima: sed longis spatiis a corde remota.
At decet excubias assistere Principis aulae.
Contemplare etiam, quam compositura cerebri
Conveniat nervis, et eandem pene putabis.
Candida materia est cerebri, similisque medullae:
Candida nervorum est fartura, refertque medullam.
Velatur tunicis cerebri ingens massa duabus:
Circumdant tenues totidem velamina nervos.
Quaeque accurato studio res digna notari,


page 394, image: s410

Sunt unita sibi cerebrum nervique vicissim
Continuae massae non deficiente tenore,
Seu tunicas spectes, seu, quod cohibetur in illis.
Sunt juges tunicae: non interrupta medulla est.
Nomina, forma facit, diversa, ususque situsque.
Postremo si cor nervis daret omnibus ortum,
Ut cor, pulsarent omnes, arteria magna
Ut facit e thalamo sumens exordia laevo.
At nervis concessa quies, pulsare negatum.
I nunc, et dubita cerebrum producere nervos.

Quinque sensuum exteriorum organa, et primum oculi tanquam organa visus, per quae item media visio contingat.

QUod superest, sensus cuius libet organa dicam
Ordine, et a geminis oculis exordia sumam,
Corpora quorum operâ velata colore videmus
Per medias undas, mediumque per aera, et omnem,
Quantus ad excelsum surgit prospectus olympum.
Unus praecipiti terrae per opaca tetendit
Lumine, et obscuras Lynceus despexit in umbras,
Densâ mole aciem non impediente videndi;
Si modo fama viro defert, quae facta vetustas
Comperit, et memori commisit conscia chartae.

Situs oculorum, palpebrae, cilia, supercilia, figura, glandulae et adeps.

SUnt oculi in facie sub fronte utrinque reposti,
Exsculptisque cavis habitant, munimine frontis
Et palpebrarum duplici velamine tuti,
Quarum quae supra est, nictat, prompteque movetur,


page 395, image: s411

Sive aperire oculos libeat, seu claudere rursus,
Atque suum tenui chondro corroborat arcum.
Inferior contra motus ignara remansit.
Seps oculos etiam ciliorum curva tuetur,
Quique superciliorum arcus superimminet illis.
Ium cunctas quo oculus versatilis esset in oras,
Maiori teretem parte est tornatus in orbem.
Neve volubilitas caperet tardamina motu
Assiduo, bulbique omnis vanesceret humor,
Glandula vicina est oculo, jugique madore
Lubricat arentem, manibus ceu spongia pressa,
Cui latebras canthus nasi prope culmina donat.
Opposito est pariter sua glandula credita cantho.
Rarus adeps etiam replevit inania nervos
Et musculos inter spatia, ut, cum jussa moventur
Lumina, ne desit, quasi quaedam axungia, pingue.

Sex tunicis et tribus umoribus uterque oculus constat.

EXstruitur tunicis oculi teres orbita senis,
Quas triplex implet distinctis sedibus humor.

Adnata oculi tunica prima.

EXtrema e tunicis candore notabilis ipso
Orta pericranio est, capitique agglutinat orbes
Luminis, inque suis foveis subsistere cogit.
Adnatam medici Latio sermone vocârunt,
Ex re imponentes Graecorum imitamine nomen,
Subjectae quoniam membranae adnascitur arcte.
Attamen haud totos oculos tegit illa, sed orbem
Iridis attingit, tactoque hoc desinit orbe.
Quae quid sit, paucis, aliâs ubi dixero, nosces.


page 396, image: s412

Cornea oculi tunica secunda.

COrnea substrata est adnatae. huic nomina cornu
Fecit, duritie pelluciditateque raso
Quod similis cornu est, et vitri more polito,
In pluresque potest lamellas arte secari
Ceu cornu. haec tunicae tradux et filia crassae est
Transmittens varios rerum excolor ipsa colores.

Uvea tunica oculi tertia.

UVea succedit de cornu nomen habenti,
Et sub eâ plenum late se pandit in orbem
Pelliculam similans uvae turgentis Iaccho,
Unde et nomen habet. tenui meninge profectae
Permanet haec tenuis, propriique haud immemor ortus.

Pupilla.

OBtinet anterius parvumque teresque foramen,
Quod dicunt pupillam oculi. Patet illa videndis
Et dat iter formis rerum, rerumque colori.
Esse putat solidam pilulam plebeius error.
At te ne, quid sit, fugiat, digito preme valvas
Luminis unius (non refert utrius) et mox
Pupillam alterius se dilatare videbis,
Seu speculi proprios speculeris in aequore vultus,
Adversove notes alienos lumine vultus,
In quibus alterutrum manus obdita lumen opacat
In binos oculos divisus spiritus ante,
Donec erant patuli, totus quia fertur in unum,
Parte suâ collega oculus cum desiit uti.
Tunc opus est maiore loco, tunc uvea turgens


page 397, image: s413

Ubertate novâ distenditur, atque foramen
Ampliat ipsa suum, geminus quod spiritus intrat.

Historia insolitae pupillae.

VIdi, ubi Longoviae campos Hadamaria tangit,
Nassovici quam nunc Comites ditione coercent,
Et legum justis placide moderantur habenis,
Indigenam, cujus pupilla oblonga fenestras
Pandebat visus, cuneat a infraque supraque
Ac lata in medio: quales tibi lumina felis
Murilegae cernenda dabunt. vultusque paternos
Pupillis soboles omnis referebat acutis.

Iris.

SEd refero ad mea coepta gradum. distincta colore
Apparet vario pupillam circiter Iris,
Pars tunicae illius, nomen cui contulit uva,
Occurrens oculis, et fine coercita certo
Adnatae tunicae. tegitur pars cetera nocte.

Reticularis tunica oculi quarta.

OPticus, extremâ quâ tangit lumina, parte
Dimidium sese nervus dilatat in orbem,
Fitque cavus, calicemque refert, Iovis arbore natae
Quae primum hospitium dedit et cunabula glandi.
Concavus hic nervus tunica est mihi quarta, cerebro
Mollitie lentâ quae par, spinaeque medullae
Significat, quanam primum sit origine nata.
Rete quod assimilat, cognomen ducit ab illo.

Tres umores oculi, vitreus, crystallinus et aqueus.

HAec foveâ umorem complectitur orbiculari,
Qui similis vitro est et ab hoc cognomina sumpsit


page 398, image: s414

Innata huic alius constrictae frigore lymphae
Persimilis, quae
[Gap desc: greek text]
perhibetur Achivis.
Unde appellatur medicis crystallinus humor,
Estque oculi veluti centrum, quem contegit ante
Tertius humor aquam referens, ab eâque vocatus.
Ante igitur cingit
[Gap desc: greek text]
humor aquosus:
Pone ambit vitreus, patinarum more duarum:
Quae sinibus se respiciunt orbemque figurant.

Quae sinibus se respiciunt orbemque figurant.

COntiguus tamen est glaciali neuter eorum,
Nec se contingunt vitreusque aqueusque vicissim.
Nam tunicam induitur crystallinus humor ubique,
Quae quoniam est tenuis, perhibetur aranea vulgo
A telae specie, quam pendula texit arachne,
Haec mihi de tunicis oculorum est ordine quinta.

Interstitium ciliare.

SEparat et nectit vitreumque aqueumque liquorem
Quoddam interstitium a formâ ciliare vocatum,
Cujus per fibras, quasi mutua vincla cohaeret
Uvea membranae, cui nomen aranea fecit.
Ergo velut latus transit confinia limes
Transversim, vitroque negat contingere lympham.

Vitrea oculi tunica sexta et innominata septima.

JAm dictis tunicis supper addere gestio sextam,
Quae, quia ceu vitrum perlucet, et ambit ad instar
Semiorbis laticem vitreum, cognominis illi
Evasit, saeculis fuit haec incognita priscis:
Sicut et auctori sine nomine dicta Columbo,


page 399, image: s415

Inter se mediam quam cornea et uvea condunt.

Visio fiatne radiorum emissione, an specierum receptione.

VIsio quî fiat, rationum hostilibus armis
Cum docto certant medicorum castra Lyceo.
Huic oculus recipit species, praebetque cerebro:
Emittit radios per campos aeris illis,
Omneque quod potis est acies penetrare videndi.
Inter utrumque tenent alii, neutrisque repugnant.
Res quoniam gravis est sermonisque indiga multi,
Istis nolo, brevem voto [(printer); sic: voco] , farcire libellum.

Aures organa auditus.

ASsistunt oculis dextrâ laevâque propinquae
Tempore utroque aures, partesque habet utraque binas.
Una foris exstat quae lumine tota videtur
Haerens alae instar capiti, cyclique figuram
Oblongi referens nec parte aequabilis omni,
Sambuci quali fungus solet esse figura.
Anterius valles habet anfractusque viarum,
Quas veluti remoras venientibus obicit auris,
Exceptosque sonos cerebri in penetralia ducit,
Neve ea pars auris, populus quam nuncupat aurem,
Si cutis aut caro sola foret, collapsa volantes
Flacciditate suâ sonitus tardare nequiret:
Contra si duro suffulta rigeret ab osse,
Offensis crebris ex omni parte pateret,
Imo et fracturae: rerum Deus inclitus autor
Flexibilis rigidique simul fulcimine chondri
Materiam per se voluit stabilire labantem,
Et tenuem paucâ cum carne inducere pellem.


page 400, image: s416

Altera pars auris latet abdita temporis osse,
Estque salebrosum plenumque ambagibus antrum.

Tympanum, stapes, malleus, incus.

HUius vestibulo contectam pelle tenellâ
Conspicere est foveam, quae repraesentat equestre
Tympanon, et medicis nota est hâc voce Latinis.
Haec auram cohibet tenuem: tribus insuper intus
Ossiculis parvis, tenuique est praedita chordâ.
Ossiculum stapes primum est, incusque secundum.
Malleus haec sequitur: quae copulat omnia chordâ,
At quanam inter se formâ collisa sonores
Audiri faciant, si conjectare laboras
Mentis ope, insumes vanum fortasse laborem.

Quavis aetate ossicula haec eandem retinere magnitudinem.

MIra tibi referam, sed vera ac digna referri,
Ossiculis istis modus est puerilibus annis
Non minor, atque aliquis fastigia summa juventae
Cum tetigit crescens, aut cum jam aetate virili
Decursâ ad capulum properat grandaeva senectus.
Credere si dubitas, adhibe tua lumina, et illis
Contemplare auris penetralia caeca, sinusque
Cum duro fessa est compages ossea ferro.
Atque adhibere fidem non dedignabere dictis.

Valvula, labyrinthus, cochlea, nervus auditorius.

HAud procul inde brevis reperitur in aure meatus
Cartilagineus totus, qui summa palati
Intrat ab aure cavâ. per eum descendit ab aure


page 401, image: s417

Si quid inest sordis, rictuque emittitur oris.
Valvula regressum prohibet non magna, meatus
Ostia praecludens, ne forte regurgitet humor.
Interiora tenet cavitas penetranda sonorum
Innumeris formis, variis quae anfractibus aucta est,
Perplexisque viis. huic plenum erroribus antrum
Daedaliae structura manus sua nomina cessit,
Reginae opprobrium celans, monstrumque biforme.
Hanc alia insequitur cavitas, cui cóchlea flexu
Nomen ab obliquo peperit; caecumque subinde
Dicitur illa eadem, licet haud sit caeca, foramen.
Omnibus his visis occurrit acusticus intus
Nervulus, a quinto pare qui primordia ducit.
Excipit ille sonos per tam diversa viarum
Ingressos, animique reos facit ante tribunal.

Visum auditu esse velociorem, et quare.

EMinus auditum et visum sua munia obire
Omnib. est notum, quibus est utriusque potestas.
Ocior est oculus tamen aure. videmus in alti
A fabro clavos infigi culmine tecti:
Ex intervallis findi quoque ligna remotis
Danda foco, semperque sonum succedere plagae,
Hancque oculos citius, petere illam tardius aures,
Quamlibet exsistant concursu et momine eodem.
Sic cum collisis e nubibus emicat ignis,
Cunctatur lentum tonitru, vastoque boatu
Terrigenûm trepidas percellit serius aures,
Cum tamen aetherii non sit prior ignis origo,
Cum non posterius tonet atque remugiat aether.
Causa latet. quidam dant hanc, quod lumina mittant


page 402, image: s418

Nostra foras radios, sonitusque feratur in aures
Aera sic findens, ut concita lympha lapillo
Scinditur injecto, cum pluribus orbibus oras
Ordine progenitis objectaque littora pulsat.
Successive igitur sonitum dat plaga per aures
Cumque morâ certâ, sine quâ nihil usque movetur.
Momento citius fit visio, nec levis aer
Obstat ei, nec perspicuum si porro quid usquam
Orbis habet, nitidique procul sita regia caeli.

Medium auditus.

ANne igitur medium, per quod volitare sonorum
Turba solet levium, tantum est circumfluus aer?
Non ita. non, inquam. namque est quoque vocibus unda
Pervia. quid mussas? experti id saepe fuere,
Qui liquidis mersare solent sua corpora lymphis,
Et necopinantes sub iis dispellere pisces,
Idque magis tanto, quanto minus alta vorago est.
Ipse notae primae sum testis. nam mihi visus
Est puer in thermis sulphur redolentibus ante
Moenia Wisbadii, sub aquis qui verba loquentis
Audivit, potuitque aliis audita referre,
Nummi conductus pretio et mercede pusilli,
Quaereret ut fundo stratum, labrisque referret;
Nec metuit strigmenta cutis, scabiemque cadivam
Et sordes, quae saepe fluunt de ventre lavantum,
Ore simul trahere atque incautis sumere buccis.
An vero cuivis hominum exaudire sub undis
Verba foris emissa, datum mihi nosse negatum.


page 403, image: s419

Pisces sub aquâ audire.

AUdire et pisces mediis sub fluctibus, autor
Plinius est, et Aristoteles, aliique sophorum,
Nominibusque suis sub aquâ potuisse vocari,
ATque inclamatos celeri venisse natatu.
Quale mihi exemplum vivaria Tusca dedere
Non procul a vitrei ripis stridentibus Arni.
Piscibus insidias cum Sueci et retia tendunt
Aequore in Arctoo, rutili tinnitibus aeris
Eminus alliciunt, quorum sonus attigit aures.
Namque pecus sparsum sonitus dulcedine in agmen
Se glomerat densum, non visaque retia complet.
Credere si renuis, Magno diffidis Olao,
Upsaliae sacram qui rexit episcopus aedem,
Priscaque relligio quod obiri jussit in illâ.

Historia sive fabula de Arione citharoedo a delphino servato. Herodot. in Clio. Gellius 16. Noct. Attic. 19.

MEnti etiam subeat citharae servatus Arion
Dulcisone merito, cujus modulamen in undis
Sic delphini aures mulsit, sic pectora movit,
Ut; cum praecipitem rabie cogente latronum
Se daret in pelagus, jamque ultima fata timeret;
Susciperet dorso, veheretque ad littora salvum.
Ille quidem salvus, non sic mansere latrones.
Sanguine enim poenas regisolvêre Corinthi.
Culpa diu latuit. non impunita remansit.

Sonos solida quoque atque crassa corpora pervadere.

COrpora quin etiam non obstant crassa sonori.
It vox et clamor per saxea septa domorum,


page 404, image: s420

Atque vias reperit, qua nullas esse putares.
Prostratae et ramis ipsoque cacumine truncae
Arboris, et tignis aptatae percute partem
Unguiculo extremam, sonitum et pars altera reddet
Impercussa licet, liquido quem sentiet alter,
Vertice proclivi propius qui junxerit aurem.
Aure etiam terram nocturnus tange viator,
Atque incedentum poteris deprêndere gressus,
An propius veniant, loca an in longinqua recedant,
Declinentve tuum diverso tramite callem.
Fallor? an his etiam rebus se miscuit aura
Caecorum rimis penitis infusa pororum.

Historia cuiusdam, qui cum puteum foderet, terrae egestae ruinâ obrutus, assereque objecto protectus sine cibo et potu septem diebus mansit, et licet ipse horarum sonum vocesque foris loquentium intus audiret, a nemine auditus fuit, quantumvis identidem vociferaretur.

VIvarum quidam scatebras dum quaerit aquarum,
Effossâ scrobe tellurem penetrârat in imam
Ter denos et quinque pedes, terraeque relapsae,
Quam prius eruerat, contritus mole fuisset,
Asser ei latebras nisi forte dedisset in altum
Oblique erectus, cujus sub tegmine vivus,
Donec septenos mundo Sol redderet ortus
Egressus thalamo, sine luce remansit et escâ.
Urinae propriae tamen arida guttura potu
Imbuit, et traxit, sub humo quas repperit auras.
Sensit et horarum pulsus, crepitusque ligonum
Atque reducendo superas de corpore in oras,


page 405, image: s421

Quod subitae credunt quassatum strage ruinae,
Consilia et voces ultro citroque loquentum.
Ipsius ast hominum vox non pervênit ad aures,
Flebiliter quamvis clamantis opemque rogantis.
Adfuit oranti Deus, atque benignus in arctis
Auxilium rebus demisit ab aetheris arce.
Septima lux lento passu progressa propinquat,
Clamor ut auditur telluris parte refossâ.
Acrius ergo urgetur opus, lucique sepultus
Redditur incolumis, qui longum deinde superstes
Feralem exercet rursus, non desinit artem.

Quare defossus iste audierit eos, qui foris erant, ipse auditus vicissim ab illis non fuerit.

HOc itidem patet exemplo, penetrabile voci
Tellurem dare iter, sed fas est credere multis
Hanc patuisse foraminibus licet usque pusillis
Fortuitam propter lapidum, atque ruentis arenae
Congeriem. res mirat amen, qui sermo loquentum
Perceptus fuerit, resonansque aes aure sepulti,
Cum nemo audierit vocem et lamenta sepulti.
An, sicut melius tranquilla silentia propter
Audimus noctu, quam luce frementibus auris,
Sic quoque huic claram fecere silentia vocem
In tenebris densis: aurae sonus obstitit illis.

Nasus organum olfactus.

SUb fronte emergit nasus bifidoque meatu
Pervius, oblongo tractu descendit, et oris
Supra transversum sinit praeruptus hiatum,
Consurgens instar tumuli, collisque maligni.


page 406, image: s422

Duritie erigitur solidi medio tenus ossis,
Ne collapsus iter neget egredientibus auris
Aut egressuras teneat, mucumque moretur.
Cetera pars, nasi faciens primoris acumen
Atque alas, mollem chondro suffulta rigorem
Induit, offensas alioqui habitura frequentes.

Pellicula nasum intus succingens quibus partibus communis, et quae causa sit, quod infantes verminantes nasum scalpant.

INtus eum membrana ambit communis et ori
Et linguae, et longo potusque cibique canali,
Continuoque illi stomacho, nec concava eâdem
Intestina carent. ideo, cum verminat infans,
Pruritus vexat nares, et scalpere crebro
Unguiculis tenerum nasum compellitur aeger.

An pellicula illa sit olfactus instrumentum.

ET, quoniam ambrosios patulo venamur odores
Naso, foetores clauso aversamur: odorum
Hinc putat in naso fieri plebs credula sensum,
Imo et doctorum pars non temnenda virorum,
Pelliculam internam quasi eis natura dicarit.
Attamen infida est ea conjectura. coerce
Aera per nares introque forasque meantem,
Posthaec subicito naso rem quicquid olentem,
Cumque illâ simul ibit odor, cerebrumque subibit
Multicavi penetrans per curva foramina cribri.
Ergo in eo sentitur odor subvectus ab aurâ,
Sive sinus cerebri id faciant, binaeve mamillae,
A specie dictae, processus sive duobus


page 407, image: s423

Vermibus assimiles, sub fundo longa cerebri
Corpora qui tendunt tangentes ossis hiatus
Cribro si extremis: sententiaque ultima vero
Congruit, atque virûm doctorum digna favore est.
Mente tamen patiar, si quis dissentiat, aequâ.

Medium olfactus.

ESt aerigitur liquidorum vector odorum,
Attamen haud solus. sub aquis quod odore trahantur
Pisces, signa docent minime fallacia. Quippe
Haud unus cunctis cibus est. indagat odore
Quisque suum, et magno concursant undique coetu.
Copia si fuerit quaesiti oblata, nec ullus
Delibat, nisi quod naso exploraverit ante,
Olfactuque aptas ventri delegerit escas.
Attamen absque aliquo delectu objecta vorare
More canum quosdam, quicumque negaverit, errat.

Historia Polycratis.

ANnulus Aegeos jaciente Polycrate missus
In fluctus, summi in pretii quem rebus habebat,
Ut fortunatae spatium inviolabile vitae
Rumperet una dies optata turbida clade;
Sorbetur rapido, pelagus cui patria, pisci,
Haud prius admoto nutriminis indice naso.
Is piscatorum cito factus praeda, culinam
Fertur in augustam, et, dissecto abdomine, reddit
Exanimis, vivus quod deglutiverat, aurum.
Sic redit ad regem nulla hoc per vota petentem
Annulus, et contristat herum, cui gaudia damnum.
En aurum pro esca, quod non erat, esca voratum.


page 408, image: s424

Organon gustus et consensus inter linguam et ventriculum.

LIngua gulae servit, dum gustat in ore sapores,
Hasque dapum laudat, contemnit et abdicat illas.
Hunc laudat potum, contemnit et abdicat illum.
Externae tunicae, quâ circum obvolvitur, ista
Desuper e molli vis est infusa cerebro.
Quod vero intererit multum observare, suae cum
Est aliquis spontis, penoris neque copia defit;
Mundities linguae, quam non infecit amaror
Flaventis cholerae, non salsi phlegmatis humor,
Non aliquis mucus, pituitaque lenta; sapores
Percipit exacte, qui si sint nectar in ore,
Arrident epulae stomacho, prompteque coquuntur:
Sin secus, insuaves gula non desiderat escas,
Aut sumptae a stomacho tarde mutantur inerti.
Aeger ad oblatas igitur si nauseet escas,
Ventriculo haud fer opem soli, purgamina linguae
Verum adhibe pariter, peregrinasque ablue sordes.
Namque redibit amor mensae redeunte sapore,
Nec feret a stomacho, quod laudat lingua, repulsam.
Tanta fides linguae est, stomacho fiducia tanta,
Suspectas faciat nisi circumstantia laudes.
Mutua ventriculum linguae quoque foedera jungunt.
Nam tunica interior servit communis utrique.
Haud mirum est igitur, si per contagia laedunt
Mutua se, morbumque suum haec communicat illi.

Organon tactus.

SEnsus subsequitur postremus in ordine, verum
Natura primus, quo interprete frigus et aestum,


page 409, image: s425

Udaque cum siccis, et quae nascuntur ab illis,
Ut molle et durum, pondusque et pondere cassum,
Percipimus. non huic excelsa mentis in arce
Assignata sua est statio, sed corpore toto
Excubias agit et menti percepta revelat.
Haec vis per nervos ductos quocumque locorum
Ex quocumque loco, spargit se corpus in omne
Ingrediens pariter pellem et comprensa sub illa,
Si qua foris feriunt, ut persentiscat, et intus.
Huic dolor est junctus, mala qui praesentia prodit,
Conjuncta est etiam, monstratque sequenda voluptas.
Tu neutri nimium tamen indulgere memento.
Parce negare omnem cruciatum, ut Stoicus: idem
Infelix animos cave despondere dolendo.
Nec te deliciis male conciliata voluptas,
Ut pueros epulae dulces, mellitaque liba,
Illaqueet blandis Epicuri de grege porcum:
Nec contra tibi displiceat sincera voluptas,
Quam vitae natura parens concessit in usum.
Est modus in rebus, quem non tenuisse, salutem
Corporis evertit, mentisque morantis in illo.
Felix ille potest rerum usurpator haberi,
Usu qui recto contentus vitat abusum.

Sensus interiores, ut phantasia, sive sensus communis, intellectus et memoria, an distinctas in cerebro sedes obtineant, necne.

AT quinos longo memoratos ordine sensus
Externos Physici perhibent. hos praeter in ipso
Sunt alii cerebro, quorum sunt nomina: sensus
Communis (Graio Physici quem nomine dicunt


page 410, image: s426

Phantasiam) ratio sive intellectus, et aevo
Longo haustas species retinendi mira potestas.
Horum num certa cerebri sua munia sede
Quisque obeat, seorsimque habitet: promiscua sedes
An cerebrum pariter sit cunctis, quaestio prisca,
Ceu nova adhucque recens, medicos in praelia cogit.

Sensus interiores distinctas in cerebro sedes obtinere, et quaenam sedes in eo unicuique conveniat.

CUique suam tribuunt qui sedem mentis in arce,
Ut medici fecere Arabes, Arabumque sequaces,
Antîca excubias communes parte locârunt.
Attribuunt mediam rationi. vis memor arcis
Ultima possedit. cujus momenta videre
Fert animus sectae, dubioque evolvere certum.
Quod si non potero, tamen attentasse juvabit.
Organo diversis annon diversa dicare
Actibus assuevit natura? quis ergo negabit
In cerebro contingere idem, differreque multum
Phantasiam et reliquos distinctis sedibus actus?
Sedes cum dico, tacite organa dico sub illis.
Omnibus una foret si sedes, organon unum,
Laeso illo triplex vitium simul illa facultas
Conciperet, nec laesâ unâ persistere possent
Incolumes reliquae: sed posse exempla docebunt.

Sensus communis seorsim laesi exemplum. Galenus de sympt. diff. cap. 3.

THeophilus in capitis patiens deliria morbo,
In quo decubuit, multo tibicine plenum


page 411, image: s427

Harmonicos modulante sonos conclave putavit,
Atque susurrorum, sibi quos irrumpere in aures
Credebat, fictique chori pertaesus, abire
Jussit eos pellique foras. huic frivolus error
Sensum turbabat communem, sed ratio ipsa
Recte abigenda foras aegro sua taedia suasit.

Aliud.

COrnibus armatum sibi sinciput esse putabat
Quidam alius, pondusque ferens grave pectore iniquo,
Sponte sibi indecorum voluit gestamina demi
Armorum, et facilem dedit auxiliantibus aurem.
Mansit huic mens sana quidem: at de cornibus error
Communem larva sensum praestrinxit inani.
Qualis erat morbus, talis medicina reperta.
Admotis etenim clam tauri cornibus, et mox
Arte velut quadam, sed non tamen absque dolore,
Sanguineque avulsis, praestigia pulsa fuere.

Aliud.

EXanimem sese et vitali lumine cassum
Esse putans alius, potumque cibumque recusat,
Infitians gaudere cibis, quos vita reliquit.
Non fuit haec animi sententia falsa, sed illa
Corpore de exanimi communis lusio sensus.
Huic etiam simulata tulit medicina salutem.
Nam mensae accubuit stratae, qui lumine cassum
Se quoque vitali finxit, nec setius escas
Faucibus ingessit, cernenteque glutiit illo.
Sustulit et calicem, resupinoque ebibit ore.
Huius ad exemplum vesanus et ille comedit,


page 412, image: s428

Et hausto, sitiens guttur, madefecit Iaccho,
Sensimque aufugit falsi persuasio lethi.

Aliud observationis propriae.

CUravi juvenem, cui febris acuta cerebri
Antîca implêrat nigrantibus atria fumis.
Hunc cum mane aliquo pro consuetudine viso,
Utque habeat, quaero: respondit protinus ille:
Me lupus esuriens rapuit vivumque voravit.
Idne tibi doluit, dicenti, rettulit: ante
Deglutitus eram, quam persentiscere possem.
Huic illaesa fuit ratio. delusio sensus
Communis mansit, donec medicamine fumi
Depulsi antiquum cerebro liquere serenum.

Horat. lib. 2. epist. 2.

ADdam hoc ex Flacco. fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos
In vacuo laetus sessor plausorque theatro.
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Integra et huic mansit ratio, phantastica contra
Vis corrupta fuit, cerebrumque errore replevit.
Quem postquam elleboro pepulit, succensuit illis,
Quorum operâ ad sese fuerat, curâque reversus,
Quod foret invito gratissima dempta voluptas.


page 413, image: s429

Intellectus seorsim laesi exemplum. Galen. de symptomatum differ. cap. 3.

ERores videamus item et deliria mentis
Non sibi constantis morbo turbante cerebrum,
Copia quorum ingens. homines fert quaelibet ora,
Parca quibus ratio est, aliquâque ex parte minuta,
Communis quamvis maneant opera integra sensus.
Sunt etiam, penitus quos deseruisse videtur.
At phrenesis comitata febri depravat eandem,
Et sine febre furor,
[Gap desc: greek text]
dixere Pelasgi.
Hâc agitabatur post caedem matris Orestes,
Et Nessi indutus vestem Tirynthius heros,
Si de utroque refert lacrimosa Tragoedia verum:
Mitto parum notos, quos claustrum Heinense Philippo
Decretum aegrotis Hassorum a Principe servat.
Illius non rara vident exempla medentes,
Quum diaphragma ardet, febris aut quum saeva cerebrum
Anginae sociata ferit, faucesque perurit.
Unum ego proposito memor are ante omnia quadrans,
Scripta mihi insignis quod suggessere Galeni,
Exemplum contentus ero, quibus addere quivis
Plura potest, rebus curam si ponet in istis.
Nomine vasa sibi quidam bene nota vocabat,
Praecipit are tamen voluit per aperta fenestrae
Talia praeteriens, si ferret jussa viator.
Huic erat incolumis virtus phantastica et expers
Erroris: ratio sed non sibi congrua suasit.
Agnita vasa etenim potius servanda fuere,
Quam temere allidenda solo, frangendaque duro.


page 414, image: s430

Memoriae seorsim laesae exempla. Thucydid. lib. 2. Lucret. libr. 6. distinct. 36. Galenus de differ. sympt. cap. 3.

AUdi inopina etiam notarum oblivia rerum.
Quum funesta lues incumberet Attidos agris,
Atque catervatim populum Pandionis oris
Luminis eximeret, nigrae qui limina mortis
Vitârant, tamen haud morbi sine labe manebant,
Atque in iis quosdam cepere oblivia rerum
Cunctarum, ut se ipsi quoque non cognoscere possent.
Thucydides habet haec, nec dissona Plinius illis.
Quae paucis etiam visum est subjungere verbis.

Plin. lib. 7. cap. 24.

QUidam librorum, et quae consignantur in illis,
Notitiam amisit silicis grave percitus ictu.
Matrem alius nescire suam, carosque propinquos
Ex casu coepit: servorum noscere vultus
Dedidicit quidam. fuit et qui nominis esset
Immemor ipse sui, Messalam nempe vocari
Corvinum sese causas orare disertum.
Hisce recens addam, et prae aliis memorabile cunctis,
Praxi Antenorei quod Mercurialis habetur.

Mercurialis lib. 1. medic. pract. cap. 18.

LIbrorum Venetâ quidam compactor in urbe
Morbi perpessus stragem et tormenta caduci,
Chartarum novisse notas, sensumque tenere
Desiit omnino, suaque haec incommoda deflens,
Ordine rem medico narravit opemque rogavit.
Hic medicum nôrat, nôratque opus esse medelâ.
Communi cum sensu igitur mens salva remansit.


page 415, image: s431

Id tamen est instar miraculi, scribere dextre
Quod potuere manus, periit vis scripta legendi.

Cur unicuique sensuum interiorum, ut supra attigi, certa in cerebro sedes sit attributa [(transcriber); sic: attribura] .

POrro facultatem cur certam cuique dicârit
Partem indivulsi, ut retuli, natura cerebri,
Si vis, haud dubiis poteris cognoscere signis.
Anteriora tenet sensus communis, ut ipsi
Externos propius jungat vicinia sensus.
Est ibi mollities cerebri quoque maior, ab illis
Transmissas species facile ut comprêndere possit,
Quas retinet tantum, nescit retinere receptas.
Tum quibus in latum se frons exporrigit aequor
(Indicium multi cerebri sub fronte latentis)
Communis dedit his sensus natura vigorem,
Ingeniumque capax rerum et confingere sollers:
Ut veri expertes cultusque Deique poetae,
Simplice converso varia in mendacia vero,
Sunt commenti olim genera infinita Deorum,
Multaque ridicula et deformia monstra: Chimaeram
Flammivomam, Stygiumque canem, Satyrosque bicornes,
Foedasque Harpyias, vultusque Actaeona cervi
Indutum, et custodem Inûs, cui lumina centum,
Et quinquagenis immanem faucibus Hydram,
Semiferosque mares, et equum velocibus alis,
Quaeque solent blando vocum modulamine nautas
Fallere; pars supera est virgo, pars infer a piscis.
His, quae communis de sensus jam modo dixi
Sede, recordandi quadrant contraria sedi,


page 416, image: s432

Quam natura illi cerebelli in corpore fixit.
Nam magis externis distare a sensibus ipsum
Convênit, densâque magis constare medullâ,
Custodire diu quia credita pignora debet,
Illaque praesertim, quae sunt bona. nanque alioquin
Optatam votis callere Themistoclis artem
Praestaret, nimium quae nunc communis oberrat
Perque domos, aedesque sacras, et docta Lycea.
Praeterea crassum quibus occiput obtigit, una
Est data gestarum felix retinentia rerum,
Cumque ea vis laesa est, perhibent prodesse medelam
Occipiti admotam, multisque tulisse salutem.
Sunt cerebri in medio contra a mediocria cuncta,
Participet quod utrinque aliquid. rerum faber ergo
Constituit mentis sublime tribunal in ipso.
Quin et spirituum, quibus est natale cerebrum,
Distinctas liquido monstrat gener atio sedes:
Nempe suis certâ genitis ratione facultas
Quaelibet ut possit, cum res expostulat, uti.
Nam, postquam sinibus sumpsere exordia primis,
Ulterius medii virtute coquuntur, et illum
Egressis tandem colophona novissimus addit.
Atque hoc dogma Arabum non displicuisse Galeno
Testatum faciunt libri, quibus erudit orbem.

De musculis sive lacertis.

UT motus, quem nostra ciet, sistitque voluntas,
Consequitur sensus naturae lege priores:
Sic etiam motus sunt illius organa Musae
Post sensus recitanda meae.


page 417, image: s433

Movendi facultatem e cerebro et spinali medulla partibus movendis transmitti.

Vis corpus agendi,
Ut volumus, fluit e cerebro, spinaeque medullâ
Per nervos, ut utroque ortos e fonte canales.
Turcica non auras transcurrit arundo volatu
Tam celeri: non horrisono quod ahenea ferrum
Fistula projecit tonitru, quum sulphure mixtum
Concepit flammas, certatque erumpere, nitrum.
Quin etiam (si parva licet componere magnis)
Non visus acies rapidis magis evolat alis,
Sidereasque faces citius contingit Olympi,
Telluris quamvis humili procul orbe remotas,
Mobile quam membrum feriunt mandata movendi.
Si jubeas digitum, seu sit pedis ille manusve,
Curvari aut tendi; quo momine jussa cerebro
Concipiuntur, agunt, et membrum obtemperat illis,
Ad praescripta animae docile ac proclive moveri,
Jussaque et obsequium puncto peraguntur eodem.
Nec cerebri atque agilis vetat hoc distantia membri,
Mandanti dominae si vis modo nulla resistat.
Corporis imo etiam quamvis onerosa gravisque
Sit moles nostri, propellitur atque movetur
Acta levi jussu, spatiumque immutat eundo.
Tollitur illa eadem facili in sublimia saltu,
Aut alio atque alio se versat concita motu,
Dum vigor et vires robusto in corpore durant.
Tanta animae vis est et ventique utitur illa,
Cum sua promulgat decreta, et legat in artus.
Sunt tanta exiguis ad motum robora chordis.


page 418, image: s434

Motus voluntarii proxima instrumenta esse musculos, eosque tot esse numero, quot diversi sunt motus.

PRoxima sed motus animâ mandante patrandi,
Passim dispositi sunt instrumenta lacerti
Tot, quot diversis agitantur motibus artus,
Quos humana êdit, prout vult, cohibetque voluntas.
Unus enim motum producit musculus unum.

Motum voluntarium fieri ad mandatum cerebri: nervos mandatum perferre: musculos exsequi.

ERgo anima in cerebro regnans dat jussa movendi
Spiritibus portanda animae de nomine dictis,
In quodcumque libet versatile mittere membrum.
Hi per nervorum compendia trita feruntur,
Et mandata ferunt: faciunt accepta lacerti
Absque mora, dominaeque gerunt ex tempore morem.

Declaratio per similia.

FLammivomosque ut Phoebus equos moderatur habenis:
Sic ratio musculos nervis, aurigaque Phoebus
Est animae similis, nervi similantur habenis.
Quadrigam motis licet aequiparare lacertis.
Utque onus impositum secum rapit acta quadriga,
Musculorum impulsu sic membra annexa trahuntur.

Unde dicti sint musculi et lacerti, et quid musculi sive lacerti caput, quid venter, quid cauda sit.

NOmen apud priscos geminum obtinuere Latinos,
Nanque alii musculos, alii dixere lacertos,


page 419, image: s435

Quod plerique habeant caudam, ventremque caputque
Muris ad exemplum, vel longae more lacertae.
Consuevere autem caput appellare lacerti
Principium illius: medium sub nomine ventris
Significant: finem sub longae appendice caudae.
Inseritur nervus capiti plerunque subinde
Ventri etiam; caudae raro, et praecepta movendi,
Quas modo cumque petit, fert officiosus in oras.
Juncta suo parti cum tendine cauda movendae est.
Venter, cui longae sunt tanquam stamina fibrae,
Quas caro, quas nervi, quas mixta ligamina gignunt,
Contrahitur, magnaque agitat vi mobile membrum.

Venae, arteriae, nervi et tunicae musculorum.

NOn venae desunt graciles ad pabula musculis,
Non arteriolae ad vegetamina jugia vitae,
Non nervi ad sensum, non ad molimina motus,
Nec caruere, soris quo circumdentur, amictu.

Varios esse musculos, nec eandem omnium conformationem.

HAud tamen in cunctis dictas ostendere partes
Possumus ex aequo musculis. Sphincteribus ani
Vesicaeque vides caudamque caputque deesse.
Contra aliis duplex caput est, triplexque videre est
Et ventrem geminum, sectamque in plurima caudam
Extrema, ut poscit partis positura movendae.

Cur autor singulos musculos non descripserit.

CUm vero tantus numerus: cum copia tanta,
Cum sint tam variae musculorum in corpore formae,


page 420, image: s436

Et cum particulis aliterque aliterque ciendis
Multiplices nexus, monstrosaque nomina, in ipso
Limine deficiam, et fessam torpescere Musam
Conquerar, invitis si scribere singula verbis,
Cunctosque in solidum nitar memorare lacertos.
Tantillum dixisse sat est. tibi caetera tradent,
Musculorum historiam numeris pedibusque solutam
Liberiore quibus libuit contexere filo,
Quales non paucas nunc publicus atterit usus,
Auctorumque legunt dociles post fata minores.


page 421, image: s437

NE SEQUENTES PAgellae vacarent, visum est eas aliquot explere epigrammatibus.

De Polluce et lanio.

UNgere vult hepar tepida pinguedine Pollux,
Et manibus laevum perfricat usque latus.
Id lanius qui forte aderat, videt, et pecudum, inquit,
Dissecui ferro corpora mille meo,
Et iecur in dextro conspexi abdomine semper,
In laevâ latebrae parte lienis erant.
An vero humano sedes in corpore easdem
Obtineant, equidem nescio. nota a loquor.
Dixerat haec lanius. Pollux in dextera transfert
Unguen, et optatam percipit hepar opem.

Ad Sestillianum.

UT memori haerescant tibi sensibus hausta cerebro,
Pileus est emptus, Sestiliane, tibi;
Quem Planus implevit mosco et redolentibus herbis,
Et cerebrum jurat reddere posse memor.
Quid dubitas? quoties tibi pileus iste videtur,
Nonne Plani toties cogeris esse memor?


page 422, image: s438

In Planum Apellam uroscopum.

OMnes in matulâ videre morbos
Se Planus sine fronte gloriatur.
Praesentem Planus omnium medelam
Morborum sine fronte pollicetur.
Quis credat sine fronte pollicentem,
Quod praestare inopi deest facultas,
Fraudis esse virum dolique purum?

Ad Caelium Rhodiginum de clave templi sancti Bellini in paludibus Rhodiginis siti, cujus mentio fit lib. 9. antiquarum lect. cap. 53.

CLavem Bellini reserantem templa beati,
Attingit circum quae Rhodigina palus,
Profligare refers rabiem, si candida flammis
A rabido stringat vulnera morsa cane:
Quod spatio a canibust sit dilaniatus in isto
Divus, ubi templum tollit in alta caput.
Vana superstitio te fascinat, optime Caeli,
Ignitum ferrum quotlibet ista potest.

Ad Marcum de mendaciis unguium, nasi et linguae.

UNgue gerit Priscus mendacia, Phormio naso:
Vaniloquâ linguâ Pseudolus illa sonat.
Frustra unguis metuis; frustra mendacia nasi.
Mendaci linguae credere, Marce, cave.

Ad eundem.

PSydraciis nasum, maculis mentirier ungues
Ne pude at. mendax sit tibi lingua cave.


page 423, image: s439

In uroscopum.

CUr lotium absque conspicillo judicas,
Et nummulos per conspicillum noscitas?
An cura maior est tibi pecuniae,
Quam, quâ salus ope languido reddi queat,
Fidei tuae vitam suam qui credidit?
Ex lotio an parvi facis praesagia,
Ut certe eorum est lubrica admodum fides?
Videare ne oscitanter in negotio
Mortalium vitae arduo versarier,
Aut semper utere conspicillo, aut abstine,
Seu lotium videre vis, seu nummulos.

Ex illo Hippocratis:
[Gap desc: greek text]

Esse cupis sanus, ne corpus in otio deses
Abice, nec nimiis viscera tende cibis.


[Gap desc: Errata-list]