10 March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-item _248. 8. nata._; editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed


image: s001

OTIUM MARPURGENSE, IN SEX LIBROS DIGESTUM: Quibus fabrica corporis humani, insertis passim disputationibus, historiis et fabulis ad rem pertinentibus, facili ac perspicuo carmine describitur a IOHANNE PINCIERO Medicinae Doctore.

OTIUM AD LECTOREM

En lector, adsum. si juvat te lectio
Mei, bene est: sin forsitan fastidior
Tuo palato delicatulo, haud moror.
Quod displicet tibi, placebit alteri.
Placere cunctis vel, quod optimum est, nequit.


[Gap desc: illustration]
Herbornae Nassoviorum. 1614


image: s002


image: s003

ILLUSTRISSIMO AC POTENTISSImo Principi ac Domino, DN. JOHANNI-ADOLPHO, heredi Norvegiae; Duci Holsatiae, Slesvigae, Stormariae et Dietmarsiae: Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, domino suo clementissimo.

DUm varias animum volvo atque revolvo per oras,
Huic operi quaerens aliquem de more patronum,
Aptior est illo mihi Principe nemo repertus,
Arctoo cui gens Holsatica paret in orbe,
Nomine qui gemino Janus perhibetur Adolphus.
Nanque is Pincierûm stirpem mihi sanguine junctam,
[Note: Bidencopia.] Hassia quam peperit Widekindi proxima saxo,
Wettera centenos nutrivit et amplius annos,
Cum patriae fines et prisca relinqueret arva,
In terris habitare suis permisit, honestis


image: s004

Ornavit titulis clarâque in luce locavit,
Perpetuoque suae locupletat munere dextrae.
[Note: Ludovicus Pincier, U. J. D. Cosiliarius Holsaticus et Lubecensis Decanus.] Quos inter primus Ludovicus Pincier ille,
Ille tuâ quondam, Dux illustrissime, in aulâ
Consilio dubiis sollers succurrere rebus,
Atque Lubecensi reverendus in urbe Decanus,
Floruit: at saevâ jacet heu nunc febre peremptus
Atque in eâ placide, cui praefuit, aede quie scit
Vermibus in praedam putri de corpore natis,
Cujus ego patrem patruum appellare solebam.
[Note: Laurentius Laelius, U. J. D. Cancellarius Holsaticus.] Deinde, suum nomen qui Pici sumpsit ab urbe,
Hassiacas cui cognomen transmisit in oras
Laelia in augustâ domus olim splendida Româ,
Haud obscura tui est expertus signa favoris,
Consilii dux nempe tui, praesesque senatus.
Cujus ego genitricem amitam, dum viva, vocabam.
[Note: Philippus Caesar, M. A. aulae Holsaticae contionator.] Tertius hos sequitur, cui credita cura docendi
Aulae Voce tuae de calle salutis alumnos
Induperatori prorsus cognominis illi,
Primus in augusto qui credidit ordine Christo,
Et cariosorum contemnens monstra Deorum,
Purgavit propriam nugis gentilibus aulam.
Cujus ego uxorem patruelem dico sororem.
[Note: Joannes Pincier, juniorum Ducum praeceptor.] Quartus Joannes hanc juxta Pincier adstat,
Intenues auras genitoribus ortus iisdem.


image: s005

Unde illi parili patruelis jure salutor.
Pectora nat orum qui mox a lacte tuorum,
Anni dum dociles, aetas dum cerea flecti,
Artibus ingenuis et Numinis implet amore,
Virtutumque cavas monitus instillat in aures.
Nunc quoque consiliis adhibetur providus aulae
[Note: Georgius Elsnerus Illustriss. Ducissae Secretarius.] Unus rest at adhuc, Elsnero natus in orbem
Patre, amitâque meâ, quondam decreta Senatus
Qui veneranda tui memori concredere chartae
Suêrat: at in melius mutatâ sorte Ducissae
Ac Dominae Illustris modo Secretarius audit.
Protantis igitur meritis, cumulisque favoris,
Quae gratis recolunt animis, calamoque celebrant,
Ore tuas quo non possunt diffundere laudes,
Conditione sui pro muneris omnibus omnes
Incumbent nervis operam praestare fidelem
Et Domino et domui Illustri, populoque regendo,
Multorumque suas curas sacrare saluti.
Ipse ego Pincierûmpars gentis parva, propinquis
Haud equidem invideo. grator mage pectore et ore
Tali opportunas adeo sub Principe sedes,
Et votis ultro post patria rura petendas.
Ipsemet, in senii qui nunc sto limine primi,
Et bene adhuc firmis me crurum gesto columnis
Auxiliaris egens nondum fulcimine ligni,


image: s006

Optârim tales mihimetque meisque receptus
Tot nondum elapsis essem si iunior annis.
Quoque tibi domuique tuae mea prompta voluntas,
Atque bene, exiguis pro viribus, usque merendi
Assiduum liqueat, Dux Illustrissime, votum;
Dicta laborato septenis amplius annis
Pignore ceu quodam, mea Clio carmine firmat,
Proque tuis aliquo meritis te mactat honore,
Quem deferre potest, non qualem tute mereris.
In genus ergo meum bene si tua praedico facta,
Id facio, ut possum, quod debeo: cetera linquo
Commemoranda illis, quibus est facundia maior,
Carminibusque datum quam proxima pangere Phoebi.
Collaudent alii te relligionis amore,
In caelumque ferant juris moderamen et aequi,
Quo tibi subjectos frenas cum moenib. agros,
Saevitiae nullo se intermiscente veneno.
Temperies etiam linguae vultusque probetur
Excessus expers, et idonea rebus agendis,
Et pacis studium, placidâ cum gente colendae:
Sin ferro insultet, ferro tua jura tuendi.
Non manui in Musas desint encomia largae:
Non animo ingenuas ex culto rite per artes.
Cuncta haec suspicio, et nullo non dignor honore,


image: s007

Sed quia multorum calamis celebrantur et ore,
Laudibus haud eguere meis, et carmine ferri.
Praeterea mea Musa rudis sibi conscia venae
Formidat tantis dispar se accingere rebus.
Ergo supplicibus verbis et supplice gestu
Supplicibusque animis rogat, ut, quae dona fidelis
Signa voluntatis cognatorumque meaeque
Doque dicoque tibi, digneris fronte serenâ
Accipere, et tenuem non fastidire clientem.
Sunt mea dona quidem vili percussâ monetâ
Carmina, et a veteri multum dist antia lauro,
Per seque ut fateor, tanto vix Principe digna:
Sed mihi sors pretiosa negat, teque ante beavit
Talib. ergo fero, quod nec mea frivola curtet,
Nec, Dux celse, tui ditet penetralia fisci.
Praeterea sit vena meae licet arida Musae,
Sint versus duri, et Veneris nullius et artis:
Sunt tamen haud inopes rerum, quas obvia laudat
Utilitas, animoque pio miranda venustas,
Corporis humani, quo non praestantius ullum
Naturae tenet ampla domus, dum dicere tentat
Viscera et articulos sexcentis usibus aptos.
Incedens periter, vatum qua nemo priorum
Ante tulit gressus, qua dux mihi nemo meanti,
Qua mihi verba negat Latii sermonis egestas
Saepe novum cogens dicendi fingere morem.


image: s008

Difficilem fecit res ista, per avia gressum,
Tardavitque diu Musam properare volentem,
Asperaque in duro linquentem plurima versu.
Rem Tua quapropter potius Clementia in ipsam
Lumina convertat, mihi quam describere curae est,
Atque voluntatem spectet, non munera dantis.
Quodque suum nunc est delecti iure patroni,
Ut sua defendat, neque det succumbere vati,
Si petat immeritum mor daci livor hiatu.
Quod superest, Regum Rex, Illustrissime Princeps,
Qui te magnorum sobolem Regumque Ducumque
Jure potestatis fulsit, fecitque per oras
Arctoas, ubi Germanos peninsula tangit
Cimbrica, legitimis populos compescere frenis,
Et vitae dictare modum, finesque tueri,
Te tueatur item, te sancti numine Flatus
Instruat, ac purae tua relligionis amore
Accendat magis atque magis praecordia, et almam
Arctois pacem longum custodiat oris.
Inprimisque tibi cum prole et conjuge charâ
In canum vitam sine clade exporrigat aevum.

Illustriss. Celsit. Vestrae addictissimus JOHANNES PINCIER, Medicinae D.


image: s009

EPIGRAMMA AD LECTOREM.

QUaeris, cur veteri meo patrono
Principi Hassiaco adfluenta Fuldae
Coeptum a Scotigenâ globum poetâ
Describi calamo pereleganti,
Suppletumque meae stylo Camenae,
Quamvis dissimili nec eleganti,
Ausus cui juvenis fui dicare,
Virque aenigmaticos sacrare libros:
Cur non hoc etiam offeram poema,
Instans quod peperit mihi senectus,
De patrocinio bis expetito
Non est, quod dubitem. viderer autem
Tertio dubitare idem petendo.

ALIUD AD EUNDEM.

MIrare, Marpurgense cur hoc otium
Vocem poema, oculis vacare si libet,
Leges. Professor inclitae ad Dillam scholae
Vidi ter atque vicies percurrere
Phoebi rotas obliqua caeli sidera;
Nec id pudet me publice faterier.
Sigae ad fluenta cum migraret postea
Maestus relictis sedibus diutinis
In patrium solum familiam rettuli,


image: s010

Et literarum amore in urbe substiti
A Marte dictâ, sive rivo proximam
Labente per vallem levi cum murmure;
Doctis quietas Hassiae Illustrissimi
Sedes ubi posuere Musis Principes.
Hîc publico vacuus docendi munere;
In hoc poema contuli otium, mei
Ut integer persisteret studii tenor,
Nec nil agendo Musa iners segnesceret.
Natum ergo Marpurgi poema ex otio
Matris gerit patriaeque iuncta nomina.
Ast amplius sic otiari non libet,
Quod rectius negotiari sidere
Dicas sinistro, vel operam rebus dare
Nil frugis auctori suo ferentibus,
Sententias praeter severas judicum
Censere tenera scripta perspicacium.
Verumtamen, lector, tibi si proderit
Laboriosum hoc otium meum, bene
Actum putabo mecum, et olei operaeque me
Non utique paenitebit, inprimisque si
Placere patrono suo cognovero.