10 March 2004
Ruediger Niehl
could not identify Errata-item _248. 8. nata._; editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004
Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed
OTII MARPURGENSIS LIBER QUARTUS. Qui est DE GENERATIONE HOMINIS ET ORGANIS AD EAM rem pertinentibus. Humani generis mortalitatem efficere, ut continuâ generatione sit opus.
MIlle modis tetricas fatalia rumpere Parcas
Stamina: mille modis mortalem exstinguere vitam
Nescius est nemo, nisi mentis egenus et idem
Nescius ipse sui. quot fulmine caelitus acto
Attoniti pereunt? quot flammae accepta feruntur
Funera? quot vasto mersos in gurgite pontus
Suffocavit aquis? quot corpora casus ab alto
Stravit humi praeceps, quassataque morte peremit?
Ipsa etiam tellus quoties fodientibus aurum,
Aut alias, quas condit, opes scrutantibus, eheu,
Exitiosa fuit subit â collapsa ruinâ,
Corporaque immani damnavit viva sepulchro?
Sunt, qui letifero morsu periere ferarum.
Sunt, queîs viperei nocuit vis dira veneni.
Nec desunt, quibus interitum improvisa tulere
Gaudia et indomitus risus: terrore perempti
Atque metu plures fossam subiere sepulchri.
Qui circumsiliunt denso nos agmine, morbi
Corporis atque animae quoties connubia solvunt?
Quot jugulant homines? quot terrae funera mandant
Feralesque agitant longe lateque triumphos?
Qui quot sint numero, si noscere forte laboras,
Promptius expediam, radient quot sidera caelo,
Collustrentque humiles jucundo lumine terras.
Ipsa alimenta etiam, vitae instrumenta tuendae
Quae Deus instituit sapiensque bonusque potensque,
Absque modo pigri demersa voragine ventris
Vertimus in pestem, mortemque lacessimus ultro.
Crede mihi ingluvies et crapula nescia metae
Pluribus exitio est, quam pestis et hosticus ensis.
Esto autem: nihil officiat tot Lerna malorum,
Quae per mille vias horis nos omnibus urgent,
Nemo tamen lethi securus in orbe manebit.
Moenibus in nostri dominatur corporis hostis,
Ille calor, vitae custos tutelaque nostrae,
In pingui qui dum venatur pabula succo.
Dans sibimet vitaeque operam, se perdit et illam.
Sicque suum imprudens vitae cum funere jungit
Funus, et exhaustos desertus deserit artus.
Nam licet absumpti non evitabile succi
Naufragium alterno potu pensemus et escâ
Naturae instinctu: tamen instauramina nunquam
Tam bona contingunt, quam detrimenta fuere.
Ergo, dum prono vitae ruit orbita cursu,
Ut sine refluxu, liquido pede praeterit unda,
Tabescit pinguis, taciteque absumitur humor,
Indigenae cui se jungit iactura caloris,
Deliquiumque operum, quae êdit natura calore.
Hanc cladem vitae finem factura senectus
Subsequitur, properans paribus cum flore juventae
Passibus, inferior quamvis sit robore crurum.
Mors igitur quoniam feralibus impetit armis,
Humano quotquot geniti de semine vivunt;
Certe hominum dudum vacuo vestigia mundo
Nulla viderentur, viduataque terra colonis
Maesta suis esset, summi nisi cura parentis
Prole frequentaret mundi deserta recenti,
Velletque ex aliis alios longo ordine nasci,
Nimirum ut letho licet hic cadat, ille ruinam
Defleat amissi mox flendus et ipse sodalis,
Viva tamen sit posteritas, cunctosque per annos
Stet gentis fortuna, et avi numerentur avorum.
Fabulosa hominum origo.
NEc mihi tellurem fecundis imbribus udam,
Ac radiis Phoebi tepefactam animalia prima
Primaevosque homines nullo formante tulisse
Commemoret quisquam: miseri nec plasma Promethei
E terrâ obtrudat: nec cum jecisset in orbem
Deucalion, orbis scopulo possessor in uno,
Duros post tergum lapides, mox inde creatum
Esse hominum durum genus, instillare laboret:
Credere nec jubeat sparsos ab Iasone dentes
Produxisse alacres in mutua vulnera fratres:
Myrmidonasque ortos formicis. unde laboris
Gens fuerit patiens, nec parti prodiga victus:
Fecundoque satos primum Curetas ab imbri,
Inque Ephyre quod vulgatum, mortalia quondam
Corpora in hanc lucem pluvialibus edita fungis.
Haec etenim veterum mera sunt mendacia vatum,
Quae nos scire sat est, sed credere velle nefandum.
In vero mihi cura omnis, quod promere nitar.
Vera hominum origo, conjugiique inter marem et feminam, atque inde dependentis generationis institutio.
CUm Deus ex nihilo caelum terrasque fretumque,
Aeriasque plagas, et, quicquid habetur in illis,
Fecisset, pulchroque operi sua clausula tandem
Imponenda foret, sese intra talia fatur.
Nobilius reliquis animal, quae fecimus, orbi
Defit adhuc, et, quod dominari in cetera possit.
Ergo hominem nobis similem faciamus, et hisce
Prolatis, opus aggreditur, glebamque prehendens
Inde novum rerum dominum formavit Adamum,
Divinaeque potens animavit flamine buccae.
Cujus ut afflatu tepuerunt ossa recenti,
Rursus ait secum: Solum non expedit esse,
Quem formavi, hominem. sociam aedificabimus illi
Adjutricem operum, specie quae haud differat illi.
Semper eum propter famulo ut versetur in orbe.
Dixerat haec, somnoque artus permulcet Adami,
Sopitoque adimit costam, replensque lacunam
Carne, Evam struit, et vigili permittit habendam.
Mox benedicit eis, sermone hoc ora resolvens:
Crescite, et in multas numerosi augescite gentes,
Et terrae replete omnes habitabilis oras.
Humanae sic prima habuit se gentis origo.
Prima mari primo sic femina juncta, et utrique
Organa gignendi sua sunt concessa, suumque
Semen utrique datum: sua foetus cura tuendi.
Unde sui similem mixti producere prolem
Coepere, et duplici sexu sua secula tueri.
Exhortatio ad castam huius libri lectionem.
HAec mea dum casto recitabit carmine Musa,
Obscuris cupiens accendere lumina rebus,
Tu casti factoris opus mirabile casto
Contemplare animo mecum memor usque pudoris,
Quisquis es, ô bone vir, cui carmina nostra legentur
Turpia si dictu, lectu si turpia forsan,
Quae dabit, esse putas, atque excipienda cachinnis,
Te ridere tuae nôris primordia vitae,
Quorum autor Deus est, qui nil deforme creavit.
Judicii censura tui corrupta parentum
Primorum lapsu est, et, si quid criminis in se
Nunc natura tenet, totum defluxit ab illo.
Hunc defle potius, missosque fac, improbe, risus.
Obscoenus procul hinc, procul hinc derisor abesto.
Marem et feminam semen ad prolis generationem conferre, idque licet ex rubro fiat sanguine, album tamen evadere.
SIt mihi fas autem genitali a semine telam
Hanc exordiri, quod cetera deinde sequentur,
Si qua novae sciri de prolis origine debent.
Proliferum umorem, quem mas et femina fundunt,
In Veneris gaudent dum se exercere palaestrâ,
Purpureo efficiunt nivei de sanguine testes,
Utroque in sexu dextrâ laevâque locati,
Assimilantque sibi. Sic, candida corpora, mammae
Lac faciunt album rubrâ de sanguinis undâ:
Alba medulla itidem generatur ab ossibus albis.
Errâsse Herodotum, quod in Thalia scripsit, Indorum et Aethiopum semen esse nigrum.
DEcipitur pater historiae, dum praedicat, atrâ
Qui cute commaculant combusti caelitus orbem,
Phoebus equis oriens sive illos afflet anhelis,
E medio aestiferis sive ictibus aethere plectat,
Ex atro similem sibi gignere semine prolem.
Nigritiem traxere quidem cutis extima in illis,
Quo quo oculos vertas. verumtamen ossa caroque
Sub cute quae contecta latent, et viscera nostris
Omnia respondent, et, quae generantur in illis,
Nec formâ distant, specieque coloris ab illis.
Semen ex duplici sanguine nasci, arteriali et venali.
HAud tamen est simplex genitalis seminis ortus.
Nanque suum miscent pulsantia vasa liquorem
Venarum latici, mixturaque seminis ista
Proxima materia est.
Arteriae et venae seminales, vulgo spermatica vasa, dictae.
Arteria nanque recumbens
Magna, super dorsi spinâ de caudice promit
Infra emulgentes, ubi praeceps crura petessit,
Ramum utrinque suo, dextroque exporrigit unum
Testi, unum laevo: cava dextrâ parte secuta est
Hoc vena exemplum: laevâ defecit ab illo.
Non etenim de se ramum producere talem
Illic ausa fuit, ne vel turbaret aortam
Desuper incumbens, vel turbaretur ab illâ,
Assiduo tollit dum sese exercita motu;
Vena sed emulgens reni contermina laevo
Pro cavâ id officium praestat, ramumque tenellum
Vicino testi proprio de caudice mittit.
Attamen observa cordis iecorisque coire
Vasa prius, testes quam tangant, binaque in unum
Vas latere in dextro coalescere, bina sinistro
Capreolorum instar, vites quibus obvia prêndunt,
Moxque suas confundere opes unita, simulque
Pulso contigui testis virtute, rubore,
Tingere prolifici paulatim albedine succi.
Ergo rudimentum quasi quoddam seminis êdunt,
Et nomen sibi conveniens a spermate sumunt.
Parastatae sive corpora varicosa.
ADjuvat istud opus, varicis qui more cohaeret
Spermaticis vasis, didymisque, parastata uterque.
Testiculi parvi specie. vox dura profecto
Casus obliquos, neque nostris apta Camenis.
Denique adhuc rude opus vis insita testibus ipsis
Perficit, extremamque manum, ceu fortior, addit.
Testiculi masculini.
SUnt autem, ut supra memor avi, corpora testes
Candida. nunc addo, fungosa adenumque porosa
Instar, et in speciem tornata volubilis ovi,
Inter utrumque femur generi suspensa virili,
Et certis tunicis omni circumdata parte,
Argolicâ
[Gap desc: greek text]
, quod sint duo, voce vocantur.
Quatuor tunicae sive involucra testiculorum et musculi
[Gap desc: greek text]
E Tunicis autem, quarum modo mentio facta,
Sunt binae propriae. testis quae proxima corpus
Tangit,
[Gap desc: greek text]
medicis est dicta Pelasgis,
Concinnoque suum profitetur nomine munus.
Displicet hoc aliis, nervosam dicere malunt.
Res modo notescat, valeant de nomine rixae.
Spermaticis vasis huius debetur origo.
Altera vaginae a specie, quam Graecus
[Gap desc: greek text]
Nuncupat, appellata fuit. nonnulli ab
[Gap desc: greek text]
Derivant, quod sit rubicundo imbuta colore.
Hanc peperit membrana tenax abdomine in ipso
Viscera cuncta simul donans et singula veste.
Accedit dictis communis tertia,
[Gap desc: greek text]
Dicta quidem Rufo, sed refragante Galeno.
Hanc membrana parit vulgo carnosa vocata.
Quarta suis reliquas tunicas amplexibus ambit
Acute proveniens, tenuique illius amictu,
Rugosaeque facit cava conceptacula perae,
Pondera quae marium genitalia continet: intus
Spermaticis suspensa tubis, geminisque lacertis
Tenuibus, oblongis, et parte ab utraque locatis,
Qui relevant socios oneris, demptâque laboris
Parte vetant rumpi rupturae obnoxia vasa.
Unde
[Gap desc: greek text]
medici dixere Pelasgi.
Dextrum testiculum sinistro calidiorem existimari, et quare id fiat.
AT vero e geminis, queîs masculus ordo superbit,
Testiculis dexter robustior esse sinistro
Creditur, atque opibus fratrem superare caloris:
Et, cum femineum laevus de sanguine semen
Diluto generet, dextrum gener are virile
E puro coctoque putant, quia vena sinistra
Spermatica ex emulgenti deducta seroso
Sanguine abundat adhuc. dextrum de caudice promit
Sed cava vena suo, cui sordidus humor ademptus.
Ergo jubent laevi lateris constringere testem,
Si cui mens gener are marem: dextrumque ligare,
Cui votum femella. sed haud ego credulus illis,
Quod magis efficient alibi mea carmina planum,
Cum mihi de duplicis dicetur orgine sexus.
Testes sive testiculi unde dicti, ubi de eunuchis quaedam, nominatim de Narsete.
SEd cur dicuntur genitalia pondera testes?
Ecquid testantur? multum. nam signa virilis
Sunt sexus, hominisque hominem gener are valentis.
Ergo quibus duri resecantur acumine ferri,
Degenerant, perduntque animos plerunque viriles,
Atque alias dotes, genuinaque signa virorum.
Mentum imberbe manet: vox tinnula prodit ab ore:
Et calor et toto marcescunt corpore vires.
Et quamvis tener ac credantur amare puellas,
Immemores sexus nondum hac in parte virilis:
Nil possunt tamen, et, si quando ad praelia ventum,
Ingratum exercent et cassum fruge laborem.
Sunt tamen inventi, quibus haec ablata fuere
Pondera, magni animis et equorum et Martis amantes,
Vincendisque habiles populis, pariterque regendis.
Hos inter, cujus Totilas et Teias sensit
Victrices aquilas, debetur gloria prima
Narseti, italiae fausto, nisi mente repostum
Judicium Sophiae, mutilique injuria sexus
Longobardorum populos traxisset in illam,
Principiumque novis sceptris, ansamque dedisset:
Quae bis centenos septemque decemque per annos
Duravere, et jura italis, legesque tulere,
Dum Desiderium superaret Carolus ille,
Obres qui magnas meruit cognomina Magni.
De eunuchis Turcicis huius saeculi. Scal. exercit. 104. ad Card. dist. 8.
EUnuchi, quibus est Turcorum iniuncta per aulas
Cura gynaecei, quamvis sint testibus orbi,
Amisere fidem casti tamen inguinis omnem.
In coitu deprênsi etenim (quod nemo putârat)
Cum semel atque iterum male tectâ fraude fuissent,
Forsan arare magis, quam spargere semina gnari,
Vomeris excisi poenas, heu, clade dederunt.
Ex illo talem castrandi tempore morem
Natio crudelis tenet, ut cum testibus ipsum
Sopito caulem genitalem truncet ephebo.
I nunc et crede ancillae nil posse putanti
Eunuchos, teneras nisi frustra adamare puellas,
Ut supra ex eius veluti narravimus ore.
Barbatos etiam eunuchos esse conspectos.
BArbas castratis quoque provenisse refertur
Prolixas, sed, ut hoc rarum est, ita cetera rara
Quae prius exposito fiunt contraria mori.
Quosdam sine ullo testiculo nasci, nonnullos cum uno: plures cum tribus, tra gli quali si raccontano gli Cuglioni di Bergamo.
EX utero matris quosdam sine testibus ullis
Vitales iniisse oras, notissima res est.
Dorotheus praesul dilectus ab Aureliano
Caesare talis erat. nonnullis curta supellex
Inguinis a puero est contenti ut testiculo uno
Vivere cogantur, sed, quod detraxit origo
Legitimo numero, mensuram et robur adauxit,
Immiscere tori nam se conflictibus audent,
Quosque colunt agros, fecundo semine complent.
Fama est naturam tres indulgere quibusam
Munificam testes, cultamque a civibus urbem
Nunc Italis, olim Gallis, pro nomine cujus
Ingenium crassae junctum subtile loquelae
Esse tibi poterit, ferre intra moenia gentem
Antiquis ceris, rarâque hac dote celebrem.
Testes cognomen, testes insignia gentis.
Siccine res habeat, me nôrunt certius ipsi.
Nam tam fama loquax falsi, quam nuntia veri est.
Et quoties mendax signorum affertur origo?
Insignia nobilis cuiusdam in Poloniâ familiae, eorumque origo fabulosa desumpta ex Nido virtutis Polonice edito Cracoviae Anno 1578. f. 1029.
VIdi ego Sarmaticae cuiusdam insignia gentis
Majorum censu praeclarae et stemmate prisco,
Quorum ex Pannonia deducitur eminus ortus.
Post correcta ferunt Ludovico sceptra tenente.
Tres dirimunt clypeum fluvii, galeae imminet altae
Navis, quâ medius sedet ultra pectora laelaps,
Prospectatque foras, reliquo se corpore condit,
Atque oculis caudam negat et contermina crura.
Unde haec? Ungarici proceres, (si credere fas est)
Cum sine rege forent, suffragiaque omnia abirent
In rixas, capitisque esset spes nulla creandi;
Unus ait: Sit rex populi, conclavia primus
Quisquis in haec veniet nostro durante senatu.
Mens eadem reliquis. quid fit? canis intrat, et ille
(Tanta senatorum constantia) regis honore
Mox colitur: struitur regali mensa paratu:
Rex novus in solio, cui culcitra serica et auro
Resplendens in strata fuit, pro more locatur.
Circumstant proceres, libataque fercula carnis
Ossibus abjectis regi praebentur opimae.
Ille vorat carnem, nec eâ contentus, et ipsis
Ossibus ore inhiat, naturam et fercla prioris
Fortunae nondum oblitus. fert regis iniquâ
Mente novi ingluviem structor. mox fervidus infit:
Si rex esse cupis, mores depone caninos:
Enseque dissecuit medium, vitamque coactus
Conservare fugâ, cymbâ tria flumina tranat
Longinquis salvus donec consisteret oris.
Hôcque ex eventu praedicta insignia sumpsit,
Atque suos voluit post se gestare nepotes.
Hem tibi commentum, quo vix festivius ullum,
Nec signo mage conveniens, veri tamen expers,
Inque hominis cerebro prompti ad mendacia natum.
Parce gravi tantam levitatem impingere genti.
Peculiaris de tertio testiculo conjectura.
ESt mihi dilectos non ultimus inter amicos,
Qui mihi secretam saepe est conquestus in aurem
Demassâ quâdam, solidâve appendice dextri
Testiculi testem prorsus referente, carere
Verum illâ mallet, persuasus inutile carnis
Esse supervacuae pondus, quod crescere possit
Ramicis exemplo, verosque offendere teste.
Hospitis officium sed adhuc colit usque modesti
Testiculi metuens mensuram excedere veri.
Forte latens vitium, non intellectaque menda
Dona putant quidam naturae, deque precari
Quod, ceu monstrosum, debent, in laude reponunt.
Vasa spermatica ejaculantia sive deferentia et glandulae prostatae.
E Diverticulo longo, in quod devius ivi
Testibus abreptus, de seimine dicere pergam.
Omnibus hoc numeris perfectum, vasa priorum,
Quae dixi, soboles, et iis conjuncta tenore
Continuo excipiunt, referuntque abdomen in imum
Isdem ingressa viis, queîs sunt egressa priora.
Appellare solent vulgo ejaculantia vasa,
In maribus nomen si tale merentur habere,
In quibus haec semen jaculandi munia duplex
Glans per agit collo vesicae utrinque cohaerens
Sphincteris supra claustrum, nivis aemula massa,
Duraque et haud paucis intus sinuata cavernis
Spongiolae ritu, quibus ejaculantia vasa,
Inter se postquam coiêrunt corpus in unum,
Infundit lentam maturi seminis undam.
Infusam hae retinent, coitusque in tempora servant,
Et musculis penis compressae ex inguine jactant.
Prostata Cecropiis est utraque glandula dicta.
Densior has vestit membrana, imbutaque sensu
Eximio. hîc illex procuditur illa voluptas,
Quâ fruitur mas, cum muliebria conserit arva,
Et per iter certi jaculatur sperma canalis
Emittitque foras. hunc penis nomine prisci,
Atque aliis multis, insignivere Latini,
In rem multiplici nullam aeque nomine largi.
Penis, eius meatus, vasa, glans, rima, corona, praeputium, fraenum.
ESt membrum oblongum, crassum mediocriter, atque
Circumquâque teres, dependens pectinis osse
Testiculos supra geminos, siphonis ad instar,
Qua patet in longum, tenui penetriabilie ductu.
Perfluit hac acri mordax salsugine olensque
Indomitum, et vitae non amplius utilis humor.
Utile nonnumquam Veneris sub praelia virus.
Hunc praeter ductum vesicae e faucibus ortum,
Conficitur binis bene crasso corpore nervis.
Si modo sunt nervi. fortassis vincula dicas
Rectius: e vinclis non infitiabere natos,
Quae simule coxis oriuntur, et inguinis osse.
Inter eos humili procedit limite ductus,
Quo, ceu communi, semenque serumque feruntur.
Fungosa et nigricans intus caro, sanguineque atro
Oppleta et vasis, veluti mirabile rete,
Tergeminis constans, quae cor transmittit et hepar,
Et cerebrum. extremis ea rete implexa figurant,
Et sensum peni, vitamque et pabula donant.
Haec duo, pro nervis dubie quae vincula dixi,
Principio discreta meant, unita deinde
Sustentant glandem, molli tenerâque tumentem
Carne, cui summo parva est in vertice rima,
Dictus ubi evergit diversa fluenta canalis,
Nun liquidum urinae, nunc lentum seminis amnem.
Fit tamen inter dum (res est ea digna notatu)
Distinctos habeant ut sperma, serumque canales,
Et tunc distinctis glans est quoque pervia rimis:
Altera fert semen, salsas fert altera lymphas,
Inferiora autem glandis circumdedit orbis,
Quem Graeci
[Gap desc: greek text]
, Latii dixere coronam.
Ductilia obnubunt circum praeputia totam,
Atque haerent rimae tenuis per vincula fraeni.
Praeputii praesectio sive circumcisio Hebraeis olim ex praescripto Dei usitata, et, quare Judaei a omanis dicti sint Apellae et Recutiti.
HOc glandis tegimen praeacuto abscindere ferro
Hebraeis in more fuit, quem primitus almus
Conditor instituit rerum, sibimetque sacravit
Tum, cum pacta novo stabiliret foedera ritu
Cum patre credentum, fidisque nepotibus eius.
Huicque cutis retro post mos accessit agendi
Relliquias, reliquo ut glans tempore nuda pateret.
Gens igitur casura brevi fatalibus armis
Romulidûm, simul ac victrici innotuit urbi,
Nomen Apellarum, Recutitorumque vigere
Coepit, et ad dictos per scomma alludere ritus.
Musculi penis.
NEc musculis caruit genitalis fabrica thyrsi.
Namque bis instruitur rerum a factore duobus:
De quorum numero later ales sunt duo, laxum
Qui colem intendunt, atque ad Cythereia promptum
Efficiunt opera: at reliqui inferiora tenentes
Compellunt tumidas genituram reddere glandes
Haud aliter, quam pressa manu si spongia sudet.
Erectio virgae sitne actio pure animalis ac voluntaria: an pure naturalis: an vero mixta.
ERgo agiles quoniam motus sunt organa musculi,
Iussa voluntatis nutusque sequentia nostrae,
Durities colis tendentibus edita musculis
Jure opus arbitrii (medicis animale vocatum)
Fertur, et id rectae quadrat rationis amussi.
Illud idem confirmat et hoc, quod cernua tollit
Virga animos spatioque brevi tumefacta rigescit,
Sive aliquis vigilas, seu dulci obsessa sopore
Pectora habens secum optatos meditatur amores.
Ast e diverso, cum non moveatur, ut armus,
Aut manus, aut digitus, curvare et tendere nostrum
Quae licet ad nutum, naturae opus esse videtur
Unius proprium, membri tentigo virilis.
Prolifico certe scateant si semine testes,
Si calor excellat, si spiritus adsit abunde,
Ad pugnam se colis agit non jussus, et ante
Sollicitat mentem, quâm sollicitetur ab ipsâ:
Imo mens operam ludit, si cetera desint.
Elumbem et claudum stimulis urgeto caballum,
Haud tamen efficies, ut surgat eatque, sed usque
Infelix sonipes sine honore jacebit eundi.
Pupis, qui nondum caligas inducere nôrunt,
Balnea cumque adeunt, gratis, non aere, lavantur,
Imo etiam nondum qui desuevere mamillis,
Erigitur quoties necopino inflata tumore,
Praesertim in somno? quis talia crederet illos
Mente agitare rudi Veneris, queîs virga rigorem
Induat, et nondum sibi nota ad praelia surgat.
Ex animali igitur naturalique videtur
Actio mixta, aliquis sua vir si spicula tendat.
De genitalibus muliebribus seminisque muliebris necessitate.
NUnc quoque, feminei qualis sit seminis ortus,
Dicendum paucis, sine quo narratio manca
Haec foret, et densis res obsita tota tenebris.
Quo novus exsistat muliebri foetus in agro,
Non satis est jecisse virum sua semina, oportet,
Femina uti sociata viro sua misceat illis.
Neutra etenim fecunda forent, si sola manerent.
An ex solo semine masculo nasci possit homuncio, ut quidam vult. De gigantum item, pygmaeorum, nympharum et sylvestrium origine.
NEc tua credulitas scriptoris commodet aurem,
Qui sua delirans inter mysteria fatur,
Femineum citra semen, genitaliaque arva
Veros nasci homines e semine posse virili,
Corporis atque animi valeant qui robore miro
Supra hominum sortem, cunctasque arcana per artes
Sponte suâ norint nullo informante magistro:
In tenuis quod sint modici virtute caloris
Ventre vitri geniti, non vivae in ventre parentis.
Corpora vastorum sic orta fuisse gigantum,
Pygmaeosque satos simili ratione fuisse
Notitiâ arcani pariles, et dotibus amplis
Ingenii, et miris gestis, sed dis pare mole
Corporeâ. pumili Pygmaei nanque fuere
Infra hominis normam: prolixa habuere gigantes
Corpora, mensuram longe superantia nostram.
Esse hoc arcanum, quo non arcanius ullum
Nec memorabilius, neque majus conditor orbis
Genti hominum miserae et peccati sordibus atris
Pollutae superâ dexter monstrârit ab arce.
Nunc et si lateat, priscos habuisse gigantes
Compertum tamen, et nymphas, et origine eâdem
Sylvestres genitos, memores, suus unde sit ortus.
De gigantibus septentrionalibus, ex Olao Magni et Saxoni Grammatici commemoratione.
ARctoum (Magno si quicquam credis Olao
Grammaticoque, prior patriae qui prodidit acta)
Procerorum orbem tenuerunt monstra gigantum,
Mole ut corporeâ qui magni et robore magni,
Sic animis etiam magnis gestisque fuere.
Aequales ipsis quos progenuisse parentes
Commemorant, nomenque etiam posuere parentum,
Conjugia adducunt, nutricumque ubera lacte
Monstrosos ritu nostro pascentia alumnos.
Hos potuisse ferunt dubiam cum mole figuram,
Multiplices veluti subeuntia pegmata vultus,
Arbitrio variare suo: nunc tangere nubes
Vertice, in humanum contracto corpore sese
Nunc revocare modum. sed patrum semine solo
In vitreis genitos uteris, quos ventris equini
Foverit usque tepor, nunquam meminere. videntur
Haec commenta hominum, ludibria Daemonis illa.
De gigantum origine ex sacrâ scripturâ.
SAcra giganteae meminit cum pagina gentis
Ante, superficiem terrae fatalibus undis
Quam tegeret scelerum justissimus ultor iniquae,
Nonne Dei natos vaga per connubia sese
Natabus junxisse hominum, et de semine eorum
Ortum testatur primos duxisse gigantes?
Sume Dei natos, ut vis, cogêre fateri
Nullam tunc matris genitam sine semine prolem.
Utrumque semen aeque ad prolis generationem requiri, sed femineum masculo tenuius et fluidius esse.
SEd missos facio matrum sine semine natos,
Qui Musam a recto traxere in devia calle,
Et redeo, unde abii. tu me comitator euntem
Non pede corporeo, sed mente atque aure benignâ.
Sufficit haud unum, sed utrumque requiritur aeque
Ad sobolem semen: verum muliebre virili
Tenuius est, fluidumque magis licet ortus et ipsi
Sanguine de duplici, pariter quem corque iecurque,
Sicut et in maribus, per vasa a spermate doctis
Appellata viris, duplici quasi fonte ministrant.
Vasa spermatica mulierum.
ETsi autem breviora nurus videantur habere
Vasa haec, quod testes habeant abdomine in ipso
Lumborum annexos dextrâ laevâque lacertis,
Exacte inter eos medium matrice tenente:
Sunt mage longa tamen, quam fert externa figura
Membranae tenuis, cujus sunt cortice tecta,
Quam toties imum dixi circumdare ventrem,
Et partes, in eo rerum quos abdidit autor.
Namque latent sub eâ multis anfractibus in se
Torta, et ob id specie, quam sunt, breviora putantur.
Materies fugiat nam seminis ocius aequo,
Vasorum nisi tot maeandros lenta peragret,
Atque agat indupedita moram, dum lege coquatur
Certâ ad perfectae quaedam praeludia formae.
Testiculi muliebres.
ERgo suos, habet, ut dixi, quoque femina testes,
Sed latos et colliculis rimisque refertos,
Haud secus ac si adenes distincto corpore plures
Conglomerarentur compactae corpus in unum,
Multarum uvarum fit ut ex compage racemus.
Hae parvis plenae sunt omni ex parte cavernis,
Diluto tenuique intus quae semine turgent.
Nam vetat ingeniti contracta caloris egestas
Semen eas crassum ritu gener are virorum.
Testiculos muliebres unicâ praeter communem tunicâ obduci.
SUnt autem, dempto communi cortice, testes
Feminei unius tunicae velamine tecti.
Pluribus haud eguere etenim, quia sedibus haerent
Sat tutis, ventrisque intra pomoeria degunt.
Vasa ejaculantia mulierum.
PRoxima sunt illis semen jaculantia vasa,
Quae breviora nurus etiam tenuere, quod inter
Testiculos uterumque parum spatiique viaeque.
At multiplicibus rugis sunt obsita, et in se
Torta voluminibus crebris, contracta minorem
Ut vero speciem referant et lumina fallant.
Namque is, communem placuit quem dicere, cortex
Mendaci curvos flexus occultat operculo
Plana foris simulans, quae plena anfractibus intus.
Parastatis et prostatis mulieres carere, vasque semen ejaculantia partim eis in uterum ipsum, partim in uteri collum distribui.
NUllus femineos armare parastata testes
Creditur, aut tantillus is est, ut lumine cerni
Vix queat a quoquam, quamvis Epidurius anguis
Conspicuum ad corpus penetrantis acumine visus
Cedat ei, quique arma Fovi sua suggerit, ales,
Quique rates Libycas portu Carthaginis, altum
In mare, de speculâ Lilybaea vidit euntes.
Prostata item vacuat vasa ejaculantia nullus:
Sed breve per spatium se pars in cornua condunt
Mox dicenda uteri. pars in declive feruntur
Illius collum. sunt haec ea vasa, feraci
Sementis postquam facta est matricis in arvo,
Occlusique aditus omnes, et germina crescunt
Humanos magis atque magis sumentia vultus,
Ipsum in vestibulum quae fundunt seminis amnem
Fastiditum uteri plenae lassaeve cavernae.
At per eas, sese quae in cornua visceris abdunt
Jam vacui et semente novâ jam jamque replendi,
Intrat prolificum culturae tempore semen,
Femina quod propriis impertit testibus ortum,
Inque utero clauso miscet, sociatque virili.
Uteri cum agro collatio, eiusque officium, substantia, tunicae et fibrae
ESt uterus nanque instar agri, qui semen utrumque
Excipit, atque suo profert in tempore fructum,
Quoque sit officio tali magis aptus, in omnes
Ductile ceu corium se tendi sustinet oras.
Constat enim tunicis uterina favissa duabus
Eximie lentis, et perae more cavatis,
Quas laxat, laetus dum semen utrumque benigno
Excipit hospitio, et, quod provenit inde, tuetur,
Et nudo vestes et inai pabula praebet.
Stringit eas versâ vice, cum crescentis alumni
Taedia concepit, cunctantis ut hospitis hospes,
Quem, quoniam ulterius retinere et pascere nescit,
Mensâ abigit, cogitque alias sibi quaerere sedes.
E tunicis autem, quas dixi, propria tantum
Est uteri interior, reliquas quae corpore toto
Crassitie excellit. medici plerique putârunt
Esse duas. erit una mihi, quae cingitur arcte
Communi exterius: verum haec quoque contigit illi
Crassior, ac reliquis, quibus est circumdata, membris.
Sic pater omnipotens, cui sunt sua figmina curae,
Singula membra suis fabricavit commoda rebus.
Crassus enim potis est uterus rarescere, et amplum
Extendi in spatium, tenuis quod ferre recusat
Ceu facilis rumpi. fibras si visceris huius
Nosse cupis: tunica omnigenas sibi vendicat ima.
Nanque rapit, veneram sitiens, genitalia rectis
Semina, et obliquis retinet, dum foetus ad ortum
Sit tempestivus. reliquis sua pondera pellit.
Uteri quantitas.
VIx aequat sanâ mediocrem in virgine pugnum,
Quae matura viro, quae plenis nubilis annis
Assiduis optat cari connubia votis.
Sin qua puerperii semel est experta labores
Atque iterum, prisci vestigia clara tumoris
In se uterus retinet, pugnoque est maior inanis.
Uteri figura.
ESt illi vitreae species intusque forisque
Persimilis matulae, venter cavus, amplus et utris
More capax. cervix oblonga, angusta, teresque.
Urinale vocant Itali. vox digna profecto
Vocibus ascribi, quibus olim Roma locuta est,
Quum socer atque gener populo trepidante Quiritum
Bella per Emathios gererent civilia campos,
Et nondum Antonî cecidisset [(printer); sic: cedisset] Tullius ense;
Scilicet ut turpi matulâ dis cernat honestam.
Attamen inversam vitri decet esse figuram,
Matricem ut referat: fundum puta tollat in altum,
Imaque respiciat collo atque foramine colli.
Esse pyrrho similem quidam scripsere, sed illos
Effigiare pirum, cui sit par, ante necesse est.
Nam pyra proveniunt hortis diversa, et eorum
Respondent utero quaedam: non pauca repugnant.
Uteri cornua.
OCcursare utero, cornu ferit ille, caveto.
Cornua sunt utero? sunt illi cornua certe.
Si mihi nulla fides, testabitur ordo medentum.
At depone metum. non sunt ea, qualia taurus
Rivali intentat coeundi percitus oestro,
Qualiave Actaeon, postquam sine veste Dianam
Viderat, in cervum mutatus vertice gessit.
Processus uteri dicuntur cornua, qui ceu
Tubera prominulum faciunt, ubi ad ilia vergit.
Talia brutorum visuntur in ilibus instar
Mammarum, humano fugerent prope corpore visum.
Nî cavitas intus non contemnenda subesset.
Hic est ille locus, cui se ejaculantia vasa
Insinuant, per quem semen muliebre propinqui
Ingreditur speluncam uteri caecosque receptus.
Uterum in septem cellas, ut Albertus Magnus et Mundinus voluere, non distingui.
IN cellas uterum quidam secuere priorum
Tot numero, errones imo quot in aethere fulgent:
Graia quot evasit sapientibus inclita tellus:
Quot Thebae portas habuere, quot ostia Nilus.
Tres maribus dextras, totidem tribuere sinistras
Femellis. mediam sexus utriusque dicârunt
Monstris. Androgyni perhibentur et Hermaphroditi.
At, qui sic statuunt, manifesto errore tenentur,
Quippe, quibus renuunt ipsi suffragia sensus.
Nulla cavum visus dissepimenta per utrem
Observat, nisi lineolam, quae dextra sinistris
Dividit, et veluti septum est, sed corporis expers.
Parte utrâque mares nascuntur, utrâque puellae
Nec locus ancipiti certus datur Hermaphrodito.
Situs uteri.
IMa utero sedes decreta est corpore in imo,
Anteriore loco cui salsae seria lymphae
Incumbit, quem posterius cava fistula tangit
Recti intestini. Sic molli utrinque cubili
Perfruitur, neque duritiem timet inguinis ossis,
Aut sacri aut coxae: sed pulvinaribus istis,
Aggere ceu quodam, saeptus sua pignora servat,
Defenditque inopes, dum luce fruantur, alumnos.
Cetera circumdant uterum intestina superne
Atque fovent. Agnosce antrum natale, superbe,
Et vultus depone feros, animumque tumentem,
Nec temne eiusdem tecum figmenta farinae,
Quosve tuo similis mortalibus addidit ortus.
Ante urina tibi accubuit, te pone, supraque
Stercora sepserunt novimestri carcere clausum.
Tam contemptibiles vicini si bene de te
Tunc meruere, quid ô vivos contemnis, inepte,
Quosque tui similes rerum pater ipse creavit,
Officiosa quibus manus est, et prompta voluntas
Gratificando suum tibi conciliare favorem?
Haec uteri sedes quamvis inamoena videtur,
Attamen hâc sese nulla opportunior offert.
Disposuit sapiens Deus omnia sedibus aptis.
Seu quis enim prolis studio accendatur habendae,
Atque uteri venerem jacere irritetur in arvum:
Seu formatus in hoc tractim tener Embryo crescat,
Aut iter in dias meditetur luminis oras,
Est spatii satis, et sunt conceptacula rebus
Apta suis, tantum quae se constringere possunt
Et laxare iterum, quantum contenta requirunt.
Quaeque utero debent proscribi mole gravato,
Curta via est illis, et, per declivia, prona.
Masculos dextrâ, femellas laevâ uteri parte plerunque concipi.
INter utrumque latus situs est, nec dextra sinistris
Praefert, cum crasso cessat, vacuoque novali.
At puero dextras inclinat onustus in oras,
Sed leviter tantum, sed parte, haud viscere toto.
Occupat oppositas tenerâ nascente puellâ.
Sin laevam teneat mas partem, femina dextram,
Pleraque naturae fiunt contraria legi.
Masculus huic animus, vox mascula, masculi et artus:
Vox gracilis, graciles artus, mens degener illi.
Dexter a quandoquidem mortali in corpore membra
Mensurâ praestant plerunque et robore laevis.
Tantum adeo refert, quâ quis regione locoque
Aspiciat lucem. patriae vestigia quaedam
Indigenae retinent omnem comitantia vitam,
Et nisi culturâ vix exstirpanda frequenti.
Hac cessante levi nutu revocata recurrunt,
Ut natura redit ramo, cum furca remota est.
Novi ego, qui scolymi benedicti semina postquam
Mandâsset terrae, depostum infida negavit,
Atque peregrinos foetus, maledictaque campi
Germina supposuit nostrae monumenta ruinae.
Ille fovet teneras frondes, cunctasque revellit
Crescendi remoras circum, dum tempora fraudem
Detegerent, et inexpectatis carduus hastis
Surgeret, et laetas spatiose extenderet alas,
Grande odium domini non laeti: quippe revulsum,
Privignam ut sobolem, nec in horti culta vocatam,
[Gap desc: greek text]
sepes extra discedere jussit
Passus ob incautum stimulos ac vulnera tactum.
Idem cum cordi cerebroque uteroque faventem
Proximâ iun areolâ vellet plantare melissam,
Urtica exivit, nullo sed fervida morsu,
Grata vagis apibus dulcis melligine floris.
Haud igitur ratione caret, veroque repugnat
Parte mares uteri nasci felicius unâ,
Femellas aliâ, sed non, ut lege perenni
Hâc in parte mares, femellae oriantur in illâ.
Uteri venae, arteriae et nervi.
SI, per quas venas uterus sua pabula ducat
Exhaustus, propensa tibi cognoscere mens est,
Protinus expediam, et facili tibi carmine pandam.
Utitur officium venis ad tale duabus.
Una est spermaticae, cui nondum arteria mixta est,
Multifidus ramus matricis sparsus in utrem.
Altera crassitie superat, vincitque priorem,
Estque cavae ramus, quem venae epigastrica certâ
Parte sui missum matricis in antra profundae
Insinuat, reliquam cervici donat habendam.
Nec non venarum, quas dixi, arteria cuique
Nupta meat, soboles epigastrica grandis aortae,
Vitalisque vehit fomenta ex corde caloris.
Nec nervi desunt utero, quibus haurit acutum
Sensum. quare animal doctore vocatur ab illo,
Quem genuit priscis nemorosa Academia Graiis,
Magnaque mellito stupuit post ore sonantem.
Non etenim sentit tantum oblectamina tactus,
Et titillatum, complexus inter, obortum:
Verum et jucundos ultro sectatur odores,
Occurritque illis, quasi complexurus amicos,
Ast injucundos refugus fastidit, ut hostes.
Uterum acerrimo sensu esse praeditum, prae aliis argumento est eius ascensus et suffocatio.
TRiste frequensque malum muliebria corpora vexat,
Quando venenato matrix perculsa vapore,
In propriâ occulte quem foverat ante cavernâ,
Intestino agitat circumsita membra tumultu,
Seque ipsam turbis miscet quandoque coortis.
Fit quoque, uti superas visum fugientibus armis,
Sedibus ipsa suis licet haud depulsa, lacessat
Partes, ut stomachum, quem prandia reddere cogit,
Et cor, cui vires adimit: nec spiritus ipse
Currit iter solitum, pulmone et gutture clauso.
Tunc suffocari, laqueum quasi pervia cervix
Non sit ob injectum, sese putat aegra, morique:
Fit quoque, ut ulterius cerebri se tollat in arcem
Tanti causa mali, vixque expugnabile virus.
Tum vero mulier subit â perculsa ruinâ
Sternitur in terram, veluti Iovis ignibus icta,
Et, cum vivat adhuc, se nescit vivere. sensus
Vis adeo, motusque perit. non aura suetas
Itque reditque vias, et cordis verber a cessant,
Aut, si non cessant, saltem cessare videntur.
Tam saevam matrix exhalat opaca Mephitim.
Deproperate citae, quaeque appellare timetis,
Quaerite, et e capsis deprompta afferte ministrae
Castoria, et dominae pallenti apponite naso.
Haec si deficiant, apothecae galbana mittant,
Aut oleum e petrâ manans, Syriumve bitumen,
(Asphaltum vocitant) et iis recreate jacentem.
Cognata asphalto, quamvis sub climate nata
Sint alio, atque illis fluitârint, succina, in undis,
Prussia quas lambit, quoque in hoc dis crimine prosunt,
Seu suffire velis, oleove extrinsecus uti.
Olfactu auxilium quoque praestant allia praesens.
Ferte etiam prunas, pennasque e pectore vulsas
Urite perdicum, et foetorem nare receptet;
Lumina praebentem vel flatu exstinguite lychnum,
Vel Veneris, corii date frusta cremanda, marito.
Aeris hinc patulae fumantia subdite portae.
Sede suâ pulsum spatia in consueta repellent
Haec veluti terrore uterum, virusque malignum
Castigabit odor malus, et mitescere coget.
Galbana in agninâ si pharmacopaeus alutâ
Pistillo extendat calido, vel tutemet ipse
Id facias, mulierve aegrae studiosa juvandae,
Indeque proveniens ventri cataplasma jacentis
Aptetur tepidum, veluti rediviva resurget,
Et medico grates et debita praemia solvet,
Si non ingrata est, si non oblita de cori.
Ambra facesse procul, fuge musce, et pingue zibethum:
Sunto fugae comites flores, et aromata, et herbae,
Quae blandiri aliquâ nôrunt dulcedine naso,
Illecebris uterum magis in sublime ferocem
Ne rapiant, turbasque acuant, civileque bellum.
Talia sed prosunt sinui supposta pudoris.
Nam simul ingratas descendere senserit auras
Ex alto matrix, gratas succedere ab imo,
His inhians, illas fugiens peregrina relinquet,
Tranquillaeque redux tradet se sponte quieti.
An uterus odores sub propria specie, an sub specie tactilium qualitatum percipiat.
SEd sub quâ specie (res haec nova, miraque menti
Accidit) oblatos uterus deprêndat odores,
Tactilium an rerum, puta frigoris atque caloris,
Mollis item et duri, quaeque huius plura farinae
Naturae domus ampla tenet: sub propria eorum
An specie id faciat, non est mihi dicere promptum.
Organa odorandi data naribus atque cerebro,
Haud utero constat, neque persentiscit odores,
Qua molles, duri, calidi, gelidive lacessunt.
Nanque omnes tenues veniunt, similesque vapori
Egelido. superest igitur ratione modosque
Non explorando sentire, bonosque favore
Amplecti tacito, taciteque odisse malignos,
Ut cordi grata est fragrantia, foetor acerbus,
Etsi nullorum discrimina nôrit odorum.
Uteri ligamenta.
NEve levi nutu matrix labefacta vacillet
Huc illuc, partes est constabilita per omnes.
Recto intestino posticâ nanque cohaeret.
Anticâ madidae vesicae et pectinis ossi,
Idque ope membranae communis, cujus abhorrent
Hexametri Graecum versus admittere nomen.
Adde etiam fibras ultro citroque meantes,
Nectentesque uterum vicinaque membra vicissim.
Bina etiam musculi lumborum vincula promunt,
Queîs medium geminis religat vicinia coxis.
Horum ductilibus sunt stamina praedita fibris,
Ut quoscumque situs uteri officiosa sequantur,
Dummodo naturae caveat transcendere fines.
Neve aliqua ob jugem ruptura dolorve renisum
Accidat, obsequio cavit natura periclum.
Si praedicta aliquis laxet retinacula morbus,
Labitur e caeco praeceps abdominis antro
Ipse suam per cervicem, versasque videri
Dat latebras, femorumque dolet contactibus ictus.
Heu gestatrici grave pondus, egensque reduci
In sedes proprias, quas ponderis incolat expers.
Praeterea duo sunt, oculis magis obvia vincla,
Infra uteri quae processus oriuntur, et ossa
Pubis et ad geminas tendunt sua brachia coxas,
Astringuntque uterum coxis et pectinis ossi.
Ergo uterus cum se movet irritatus in altum,
Inde cucurbitulis revocatur in inguine fixis.
Uteri orificium superius.
ORa utero duo sunt: unum occultatur, et inter
Cervicem fundumque situm non ante patescit,
Quam vel sperma trahat, vel foetum ducat ad ortum.
Clausum aliâs remanet, praesertim semine quando
Consitus est matricis ager, cultique novales.
Tunc etenim tanto sua comprimit ostia nisu,
Ut nec acus cuspis penetret tenuisve capilli.
Labra recens nati referunt similare catelli.
Uteri cervix, eius figura, longitudo et substantia, quodque vetulis interdum cartilaginea vel ossea evadat.
SUbsequitur cervix, teretis cui forma canalis
Undenos aequans digitos longissima latos,
Moreque vaginae condens sementis in ipso
Articulo virgam, quam certis aspera rugis
Ambit, et ambitam genitalia semina poscit,
Indigenasque illis adigit sua jungere testes.
Nam duplici foetum vis plastica semine format.
Dura caro est illi, musculosaeque aemula carnis,
Cui permixta meant nervosae stamina telae,
Amplior ut fieri possit, stringique vicissim,
Seu genitalis ager culturae tempore jactum
Concipiat semen: natos e semine fructus
Seu reddat, notisque viis emittat in auras.
Attamen attritu nimio callescit, et aevi
Decursu Herophilo fit cartilago, vocari
Cum vetula assuescit, cui tot deserviit annos.
Herophili si forte velis diffidere dictis,
Quî Gemmae, cervix cui visa est ossea, credes?
Uteri orificium inferius.
MOx, ubi femineo finitur in inguine cervix,
Os uteri inferius geminas Symplegadas inter
Arctae instar rimae longo se limite tendit.
Nominibus variis hoc expressere Latini,
Quae memor are pudet, ceu menti inimica pudicae.
Hymen, eius substantia, et cur ruptus sanguinem fundat.
HIc non dum expertis Venerem natura puellis
Membranam posuit tenuem, quae voce Pelasgâ
Appellatur hymen, contracto nomine in arctum,
Ampla cui vis est. haec obicis obserat instar
Inguen, et illaesi signum est non laesa pudoris.
Obtinet exiguum postîcâ parte for amen,
Per quod, si qua viri nondum commercia novit,
Menstruus humor abit, fraternae subdita flammae
Extinctos nuper cum luna resuscitat ignes,
Scilicet indicium non fallax nubilis aevi,
De quo mox castae referent tibi plura Camenae.
Et quoniam certas natura intexuit illi
Apprime tenues, facilesque in vulnera venas,
Scinditur in primo congressu, et vulnus hiulcum
Stragula commaculat roseis genialia guttis.
Probatio virginitatis per hujusmodi sanguinem Judaeis praecepta, Deuter. 22. v. 13.
HInc ex lege Dei probrum intentante marite
Uxori innocuae, vitium quasi passa fuisset
Ante torum licitum, vestem prompsere parentes
Sanguine pollutam prima inter praelia fuso,
Sicque pudicitiae laesae asseruere nitorem.
Haud dissimilis consuetudo in Afrorum nuptiis, ex Leone Afro.
QUin et apud fuscos uxor cum ducitur Afros,
Inque novos thalamos nuptura puella vocatur,
Ante epulas festas cum sponso sponsa propinquum
Conclave ingreditur, concessaque gaudia carpit.
In quo purpureus si manet ab inguine sucus,
Excipitur telâ, et vetulae, quae limina servat,
Traditur a sponso. mox tota per atria fertur
Ingenti plausit, turbaeque ostenditur omni.
Tum vero voces sponso de conjuge castâ
Gratantum, et taedis felicia vota ferentum
Omne replent tectum, laetique sonant hymenaei.
MOx etiam structis curant convivia mensis,
Signaque laetitiae consuetis gestibus êdunt.
At, si congressus fuerit sine sanguine primus,
Maesti deiciunt vultus et tempora quassant,
Atque epulis, quarum fuerat spes magna, relictis,
Ad sua jejuni et stomachantes tecta revertunt.
Alia opinio de sanguine, qui in primo coitu effunditur, eiusque reprobatio: an item omnes puellae hymene sint praeditae.
QUi putat extensas quasi per vulnuscula rugas,
Intus quae cogunt collum matricis in arctum,
Affrictu insueto guttas sudare cruoris,
Hisque torum primâ Veneris conspergere luctâ,
Errat, et ad veri rem non explorat amussim.
Continui certe tam magna solutio in illâ
Parte, vigil cui sensus inest, quae sanguine abundat,
Lintea purpureo ut genialia rore coloret,
Ardorem exciret non absque dolore furentem,
Nec cessaturum, nisi duceret integra callum,
Quod primos inter fieri vix posset amores.
Calceus excoriet calcem si forte premendo,
Quam gravis exoritur dolor et remoratur euntem?
Nonne ubicumque cutis detrita est, aestuat ignis?
Nec refert, hymenem tibi quod vidisse negatum,
Quodque alii lusere operam spectare volentes.
Namque, tibi quod sors quaerenti invidit et illis,
Concessit reperire aliis, mihimetque videre.
Fallor? an haec certis sunt claustra negata puellis,
Sunt concessa aliis. qui quaerit in omnibus aeque,
Afficiet multas violati labe pudoris,
Quae pro virginibus thalamos insontibus intrant.
Non genuinus enim tantum diffringere pessus
Hasce fores potis est, verum et medicatus eâdem
Vi pollet: quae plura alii posuere, silebo.
Cum res in dubio est, juvet id discernere, quo non
Laedatur pietas, non commaculetur honestas.
Praecipue innuptae famam temerare puellae
Sit tibi relligio. pudor est pretiosior aere.
Suspectus vereque reus discrimine parvo
Distant, ignaro si judice causa putetur.
Hymenis foramen aliquando obstrui, et quid ex hoc sequatur.
MEmbranae obstruitur dictae quandoque foramen,
Proscriptumque tenens ultra intervalla cruorem
Menstrua, colluviem cumulat cervice tumente.
Qui talem imprudens junxit sibi forte puellam,
Huic ferro facienda via est, acieque novaculae:
Auxilium deposcit idem, cui pelle tenaci
Obstat hymen, licitoque negat pugnare duello.
Intactis equidem felices ambo puellis:
Ambo infelices, mora quod frustratur amantes.
Uteri cervici ubi meatus urinarius inseratur.
ANte uteri cervix recipit perfossa meatum
Urinae proprium Paphiae prope limina portae.
Plenius ante meae de quo retulere Camenae.
Sinus pudoris (ut verecunde appellatur) descriptio.
HInc gemini colles surgunt, et silva pilorum
Hispida, quos medios dirimit vallicula rimae
Instar habens, et in hâc alae conduntur utrinque,
Hosque latent inter nymphae, fastigia et ipsum
Concursum alarum virga tenet aemula massa,
Albatram generosus Arabs Avicenna vocavit:
Clitoridem Graii; dicta est tentigo Latinis.
Huius item geminis constructa est fabrica musculis
Atque ligaminibus binis, quae pubis ab osse
Proveniunt. cava sunt intus, flatuque tumescunt,
Quo cessante modum capiunt contracta priorem.
Parvus is est, donec naturae lege tenentur,
Et certas metas crescendi ac foedera servant.
Transiluisse datur vitio. fuge talia monstra.
Hîc Veneris situs est amor et dulcedo Columbo.
Circumcisio femellarum apud Abyssinos.
HUius Abyssinâ summos praecidere terrâ
Femellis suevere apices, ut in inguine signum
Foederis antiqui sexus muliebris haberet.
Christi igitur cultrix quamvis gens certet haberi,
Attamen Hebraei retinet vestigia cultus,
Adque ipsas etiam, maribus praecepta, puellas
Ingenii instinctu proprii temeraria transfert,
Adjungitque novo Christi antiquata lavacro.
Transitio ad foetus formationem.
HAc mea Musa tenus posituram retulit arvi
Proliferi, sulcosque cavos, quaeque hisce propinquant.
Nec mihi praeteritus vomer, quo gaudet arari,
Nec semen, quo conseritur. semente peractâ
Quâ ratione novus surgat de semine foetus
Atque hominis speciem genitricis sumat in alvo,
Nunc mihi fert animus crassâ pro more Minervâ
Cantare. haud parvus labor est, sed fertilis idem.
Generationis cum agriculturâ comparatio.
QUo producat ager Cereali e semine farra
Cum brutis pastura homines, nec fallat opimam
Spem duri agricolae, bonitas ipsius, oportet,
Ut prius adsit agri: deîn copia seminis usque
Quaque boni, promptusque agri nec segnis arator:
Humanae haud aliter constant primordia gentis,
Cum simili sese reparant in prole parentes,
Et quasi cursores vitai lampada tradunt
Ex se progenitis, hi porro nepotibus horum.
Utile qui sterili semen concredidit agro,
Frugiferove agro mandavit inutile semen,
Speratâ haudquaquam compleverit horrea messe.
Sic vitio humani si seminis unda laborat,
Si liquidum est praeter justum, si crassius aequo,
Mixtio si calidi et gelidi non congrua proli,
Si lentâ nimis est uligine lubrica matrix,
Seminis incassum speratur adhaesus in illâ,
Conceptusque novus: sed aperto redditur antro
Humor iners, properoque nimis revocatur ab ortu.
Quod si forte locis, quam par est, longius haeret
Materies nunquam matrem factura patremque,
Transit in effrenum lentâ putredine virus,
Quod, quoniam placidas naturae spernit habenas,
Rupto percellit moderamine corporis urbem
Seditione gravi, casusque minatur acerbos.
At puro vitii matrix quum sana potita est
Semine, et id fibris rapuit sitientibus, arctat
Protinus internae valvas ac limina portae,
Effluvium prohibens, ne sit sementis inanis,
Inque habilis tremulam natis stabilire senectam.
Et quia seminibus nova fit foetura duobus,
Constringit tunicas, complexuque asserit arcto
Commixta, et massam sensim conducit in unam,
Fretaque materiae obsequio et virtute latenti
Humanos pariter studet introducere vultus
Semen unde homo nascitur, pattim ex paterno, partim ex materno semine constare, et in foetus formatione tum agere tum pati.
SEmen enim, sub quo late comprendo virile
Femineumque simul, duplicem vim continet intus,
Quippe agit et patitur. patitur, dum fit nova prolis
Materies, formamque sibi permittit et ora
Indi hominis: gerit interea quoque munus agentis,
Humani speciem sibimet dum corporis indit.
Refutatio opinionis illorum, qui masculum semen tantum agere putant.
NEc patitur tantum muliebre, virileque tantum
Semen agit, vulgo ut credit pars magna sophorum,
Pro ratione quibus persuasio pectore regnat.
Corporeum mitti marium de corpore semen
In corpus muliebre, reor, mihi nemo negabit.
Pars si id materiae, formandi viscera foetus
Unde ortum capiunt, non fit, quo proripit inde
Se, quaeso, gravidâque viis quibus aufugit alvo,
Fabrili postquam perfunctum est intus opellâ?
Nam redigi in nihilum, quod constat corpore, nescit.
Praeterea solo matris si semine proles
Orta foret, lumbis nemo latuisset Adami.
Nec pater in sobolem genitali traduce lepram
Transferret foedâ connectens saecla catenâ.
Nec generaret item patiens tormenta podagrae
Heredem articulos aegrum, pedibusque timentem.
Non etiam quisquam vestigia certa paternae
Renibus in propriis et in inguine ferret arenae:
Non lapidis, glomerata diu quem gignit arena.
Nec patris inficeret natorum pectora tabes,
Excutiens puris mixtos cum sanguine grumos.
Refutatio opinionis illorum, qui muliebre semen tantum pati putant.
PAr illorum error, qui, cum sua conserit arva
Semine laeta suo mulier, jungitque virili,
Ad fingendam hominis speciem, sublimiaque ora
Illud iners reputant, et ineptum prorsus agendo,
Femina quod tribuit. namque hos mola nescia vitae
Absque viri coitu loculis muliebribus orta
Arguere erroris potis est, verumque docere.
Nempe ex se producere opus sine compare posse
Femineum semen, verum deforme, et in artus
Distinctum nullos, in viscera nulla redactum,
Nil animantis habens, nisi quod nutritur, et auctus
Massa rudis gravidae minitantes funera sumit.
Semen agere et pati, agendique vim ab externo calore in actum deduci, ovorum exemplo probatur
OVa dabunt volucrum specimen, spectabile nostris
Exemplumque oculis, duplici quae nata parente
Si lucem aspiciant, pullis sunt apta creandis.
Namque gerunt fragili genitale putamine virus
Materiam pullo juxta formamque daturum,
Si blandi accedant fomenta externa caloris,
Neutrius excessus sibi conscia: qualia praebent
Gallinae incubitu, vel adacti fraude capones
Testibus exsectis sexus deponere morem,
Atque peregrino repletas semine testas
Ventre fovere suo, pullosque educere ab illis,
Et, qualem glociens e gutture mittere vocem:
Haud tamen externo vis est concessa calori
Formandi volucrem, verum deducit in actum
Ille calor vim prolificam, quae conditur ovo.
Id fumi ostendunt soliti Memphitidos orae
Cortibus, ut narrat, quondam peregrinus in illâ
Talia qui coram vidit, Bellonius, atque
Complures alii, quibus haec comperta fuere.
Namque uno ter mille locant vel circiter ova,
Excluduntque simul moderato fota calore,
Aestus luxurians ne animandum semen adurat.
Tota hinc proveniunt pullorum examina, quae mox
Assiduâ incipiunt servare et pascere curâ.
Ergo agit et semen muliebre, sed absque virili
Quicquid agit, male agit, rectoque a tramite formae
Deviat, et sine lege operans atque ordine certo
Fortuitum gignit matrique inamabile monstrum.
Semen invitare uterum ad agendum, et ab eo vicissim ad agendum invitari.
QUando igitur non soli utero data cura laborque
Formandi foetus, sed et utriusque parentum
Semen in hoc opere est gnavum, semetque figurat:
Imo etiam, quoniam vis plastica maior in hoc est,
Incertum est, uterus semen deducat inactum,
An vice versâ uterum semen prolectet in actum.
Fallor? an ambo sibi calcaria mutua subdunt?
Elige, quod statuas, quaeque est concessa facultae
Judicii tibi rebus in his, tibi praevia veri
Commonstret radios; me non prohibente licebit.
Quod si scire, mihi quae sit sententia, gestis,
Intra extrema mane. medio tutissimus ibis.
Ab actione uteri ac seminis in foetus formatione Deum, tanquam primam ac remotam causam, nequaquam excludi.
COrporis in fabricâ primas tamen obtinet autor,
Ex tellure hominis qui finxit viscera primi,
Quando uterus non ullus erat, non semen in orbe.
Hunc igitur quisquis me velle excludere credit,
Dum toties uterum memoro, semenque parentum
Numine praeterito: cornicum lumina figit,
Interpresque mihi nimis est veroque sinister.
Haud causam inficior primam, dum pono secundas.
Cum scabro ulceribus sic dicere cogor Hiobo:
Lactis me ritu, Deus ô, tua dextera mulsit,
Atque eadem me caseoli de more coegit.
Induit illa eadem tenuis me pellis amictu,
Et carne explevit, solidatosque ossibus artus
Nervorum inter se fidâ compagine vinxit.
Perpetuo cujus nomen mactetur honore.
Refutatio opinionis illorum, qui feminas ad foetus generationem nihil seminis putant conferre, sed tantum agri instar sese habere, in quo generetur foetus.
AT, quid femineo fudi de semine tantum
Verborum? quid consortes in prole creandâ
Constitui matres, marium si semine solo
Exoritur soboles, ut vulgus somniat amens.
Tu vero, ut facias haec somnia missa, patentes
Aures quaeso mihi vigilemque advertito mentem.
Toto errant caelo, solos qui semina rentur
Ad prolem conferre mares, muliebreque corpus
Assimilant arvo, quod tantum jacta recondat.
Ex illisque ferat certum cum tempore fructum.
Quorsum etenim testes lumbis muliebribus intus
Affixi? quorsum portantia vasa cruorem
In testes? quorsumque forâs portantia semen
Inque cavos uteri jaculantia deinde recessus,
Femina si proprio non praedita semine foetum
Concipiat, solo coitu impraegnata virili?
Moses historicus mundi nascentis et aevi
Antiqui, postquam deceptam fraudibus anguis
Evam, atque illecebris Evae memorâsset Adamum
Seductum, lapsumque hominis, clademque secutam
Atque Dei justas iras: solacia subdit,
Queîs Deus afflictas poenae formidine mentes
Erexit, mortisque minas in gaudia vertit,
Tali affatus opis sermone benignus egenos:
Tempus erit, natum muliebri corpore semen,
Quo caput infelix malesuadi conteret anguis.
Ipse autem figet dentes in calce terentis.
Quod dictu absurdum, mulier nisi semen haberet
Materiae partem, novus unde effingitur haeres.
Ipse etiam terras dignatus visere Christus
Humanâ fragilem haud sumpsisset origine massam,
Progenies lapsi, sed nescia labis, Adami,
Nec fraterna proin lapsis per vincula junctus
Nobiscum eiusdem consortia carnis haberet:
Si non virgineo Mariae de semine cretus
Lucem aspexisset contentus origine matris,
Patris quippe exsors in avis numerantis Adamum.
Haud igitur solum sententia falsa putetur
Matri adimens semen, sed et impia Numen in ipsum.
Adde homines etiam. siquidem languescere amorem
Matrem inter prolemque facit, si non sua mater
Pignora se gestare putet, sed sola salacis
Pondera ferre utero, parere et nutrire mariti.
Ex concepto semine non tantum foetum formari, sed et eius involucra.
CUm vero jam facta novae est conceptio prolis,
Haud totum semen, coitu quod uterque parentum
In Veneris conjecit agrum, mutatur in artus
Et reliquas, hominum queîs constant corpora, partes:
Verum pars fit homo, pars in velamina transit,
Queîs operitur homo materni sarcina ventris.
Corticis ovi, pelliculaeque sub eo latentis cum involucris foetus comparatio.
SIcut enim volucris semen, quod clauditur ovo,
Protegitur duplici velamine: cortice quippe
Duro et pellicula molli latitante sub illo:
Haud secus humani quoque seminis induit humor
Certis se involucris, uteri cum sedibus haeret,
Atque solent oculis haec apparere, priusquam
Luminibus rudis exhibeat spectabile massa
Prolis adumbratae specimen. nam saepe reclusus
Aconceptu uterus dedit haec spectacula turbae
Femineae, et medicis spectacula ad ista vocatis.
Utilitas involucrorum foetus.
INsignes praestant, homo dum procuditur, usus.
Semen enim liquido per se quod protinus amne
Difflueret, stabili clausum regione coercent,
Legitimasque ultra prohibent excurrere metas.
Namque novum poscit tranquillam plasma quietem,
Formandi foetus ne interpellata magistra
Deviet, et bene coepto operi manus ultima desit.
Nec non et cogunt sese glomerare calorem
Seminis interdum, neque dant, vectoribus eius,
Spiritibus se late uterum differre per omnem,
Perque eius se palando subducere texta.
Quo magis unita est virtus, hoc acrius urget,
Quod molitur opus, citiusque coronide donat.
Embryo praeterea tali munimine tutus,
Et veluti duplici circundatus undique muro,
Sit licet ipse tener, sit mollis, non tamen horret
Contactus duros uteri offensasque frequentes,
Queîs foret expositus, si isto caruisset amictu,
Dum vario praegnans agitat sua viscera motu.
Cetera praetereo, quae proli commoda praebent,
Quae meliore loco currentis carminis ordo
Perpetuusque tenor Musam dictare monebit.
Diversae denumero involucrorum foetus sententiae.
ANte tamen referam, dissensio quanta sit inter
Doctos de numero, quae diximus, involucrorum,
Porroque dicemus. quae controversia eorum
Sit de nominibus, quo res sit clarior omnis.
Te vero attentam par est advertere mentem.
Duo esse foetus involucra, amnion et chorion.
SUnt quidam, quorum melior sententia, binis
Contenti. me bina etiam statuisse juvabit.
Interulae est instar prolique propinquius unum,
Corticis ovalis quod eam circumdat inorbem
Oblongum specie, tenuique amicimine vestit.
[Gap desc: greek text]
hoc olim medici dixere Pelasgi,
Texta quod agninae referat subtilia pellis.
Hanc alia in circum membrana forinsecus ambit
[Gap desc: greek text]
a medicis,
[Gap desc: greek text]
vocata Pelasgis,
Cui species, qualis fuit assignata priori.
Crassa tamen magis est, et eo quoque firmior illâ.
Chorio adhaerescens massa, quae vulgo placenta dicitur.
HUic similis carni se massa agglutinat ante,
Aspera tota foris, cujus compage ligatur
Multiplici, praegnanti utero, foetumque ferenti.
Turba obstetricum solet appellare placentam.
Tria foetus involucra statuentium opinio prior, secundum quam primum est
[Gap desc: greek text]
secundum
[Gap desc: greek text]
, tertium
[Gap desc: greek text]
.
TErna quibus placuit velamina ponere foetus,
In medio statuunt farciminiforme vocatum
Nomine Cecropio, quod versibus hisce repugnat,
Quo sese infantis saccatus colligat humor.
Attamen hoc hominis nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] in corpore quaeri
Quidam contendunt; alii reperirier aiunt.
Quaesitum ostendent tibi propria lumina verum.
Unanimis vox est, utero vaccina tumenti
Cum geritur soboles, nunquam farcimen abesse.
Opinio posterior, secundum quam numerus et nomina involucrorum sunt eadem, sed in rebus est diversitas.
AMnion est aliis foetus quoque proxima vestis,
At tunicam, nomen quam de farcimine dixi
Sortitam, excludunt: nec verum
[Gap desc: greek text]
illos
Praeterit: incauti sed ei farciminiformis
Attribuunt nomen. simul appellare placentam
[Gap desc: greek text]
haud dubitant. sic inclitus ille Columbus
Labitur, atque suis non aptat nomina rebus.
Fanti, quod res est, mihi sancti ignoscite manes.
Inter
[Gap desc: greek text]
et
[Gap desc: greek text]
urinam infantis gestationis tempore colligi.
BIna mihi maneant igitur velamina foetus,
[Gap desc: greek text]
interius, complectensque illud ubique
[Gap desc: greek text]
exterius. spatio inter utrumque relicto
Urina infantis, nasci immaturus in alvo
Dum genitricis agit, ceu laxo stagnat in utre.
Hac nisi macerie sejuncta fuisset ab illo,
Suffocaret eum, morsuque eroderet acris
Ac salsi umoris teneros extrinsecus artus.
Utilitas urinae infantis, quam et in utero collecta, et ipso partus articulo praestat.
HIc etiam se magna Dei sapientia prodit,
Dum rem, quae tenero pueri de ventre recessit
Ceu gravis, ac tunicas inter captiva tenetur,
Et pueri et matris convertere callet in usus.
Nam membranarum medio collecta duarum
Urina infanti sua, tanquam culcitra, lanâ
Mollior, et plumis imbellis Sardanapali,
Naturae impulsu sese substernit in omnes
Usque sequax partes, in quas provolvitur infans,
Dum genitrix pronum curvat modo cernua ventrem,
Nunc dorsum premit, aut revoluto corpore vergit
In latus alterutrum, positum mutare coacta.
Nec non et natale antrum cum linquere foetus
Nititur, angustasque uteri pervadere fauces:
Urina anticipans profugum praecurrit, iterque
Irrigat, et facilem reddens per lubrica callem
Imminuit matrique suos prolique labores.
Involucris formatis reliquum semen in embryonis corpus absumi.
INvolucris foetus postquam sua portio cessit
Seminis, ex reliquâ struitur novus embryo parte,
Perque suos crescens numeros absolvitur infans.
Utrum universa membra simul formentur, an alia prius, alia posterius
HIc percontantur, num matrix omnia membra
Unâ eâdemque operâ et momentis formet iisdem,
Viscere an a certo formandi exordia sumat,
Mox aliudque aliudque illi superaddat, ad ipsum
Dum veniat colophona, suo perfuncta labore.
Hepar primo formari.
PLantae homines instar fluxae qui limina vitae
Primum intrare putant, et tantum crescere alique
Absque ullo sensu, statuunt ante omnia nasci
Hepar. in hoc etenim vegetandi corpus inest vis
Omnis: et in partes ab eo se dissipat omnes.
Artifici similant naturam quippe, novellum
Qui meditatur opus, totumque haud perficit uno
Momento, verum sculpit, tornatque, dolatque
Perque gradus decorat formae melioris honore.
Imperfectum igitur perfecto antiquius esse,
Naturâque ipsum semper praevertere et arte,
Non est, quod dubites. res luce est clarior ipsâ,
Quâ medio Titan radiat sublimis olympo.
Quoque fidem dictis corradant, triste recensent
Hippocratis facinus dignum carbone notari,
Dedecus opprobriumque viri, si cetera penses,
Innocui, et nulli sine culpâ imitabile factum,
Dum foetam jussit sexto a complexibus ortu
Vix opus inceptum cantricem elidere saltu.
In cujus centro quaedam rubicansque teresque
Guttula visa fuit, quam tenue fuisse putarunt
Principium iecoris cum dulci pabula vitâ
Incipienda rati de sanguine. nanque secundum
Foedera naturae nequit his constare negatis.
Illa etiam, foetum materno, vena, cruore
Quae nutrit, iecori inseritur, quam pluribus olim
Descripsi, quâque id contingat parte notavi.
Quid, quod perfacilis iecori est de sanguine origo,
Quippe, quod assimilat concretam sanguine massam,
Et tritum tepidâ prompte dissolvitur undâ,
Sanguineâque manus aspergine tingit et undam?
Haec sunt, unde fidem sententia ducit eorum,
Primigenum qui hepar statuunt, dum fingitur infans.
Cor primo formari.
INter eos, alias qui cor praevertere partes
Formarique loco gaudent contendere primo,
Primâ acie stat Aristoteles, hostesque lacessit,
Et sua signa sequi rationum momine cogit.
Juxta Avicenna astans causam tutatur eandem,
Infligitque novos contra pugnantibus ictus.
Haec autem sunt arma, quibus depugnat uterque.
Otia cum fugiens cor vitae in corpore fons sit,
Esse iecur vitae compos sine corde nequire,
Nec sine eo roseum progignere posse cruorem:
Ante cor haud igitur gigni. dein digna notari
Cum fiat primis resolutio nulla diebus
(Voce utor medicis notâ) per aperta pororum
Umore in tenuem clam vanescente vaporem:
Nondum operam iecoris puerile requirere corpus,
Sanguineo penset quod damna accepta liquore.
Vult et particulam, Coo mandante magistro
Psaltria praecipitis quam reddidit impete saltus,
Non iecur incipiens et adhuc informe fuisse,
Verum cor potius. nanque est color unus utrique.
Nescio, utro assensum flectam. sententia certe
Utraque robur habet, specieque simillima vero est,
Nec magis hanc illâ detrudunt pondera lancem.
Cerebrum primo formari.
PRincipium Alcmaeon cerebro dat. nanque cerebrum
Regia et arx animae est, et cetera viscera mole
Mensurâque suâ mox ipso vincit in ortu.
Huius item non est sententia dissona vero,
Imo eius specie certare prioribus audet.
Parvus enim potis est, et adhuc formabilis infans
Materno intra uterum se sustentare cruore,
Maternoque suam vitam servare calore,
Et tunc nec proprii iecoris nec cordis egere.
Nanque a matre cavos iecoris cordisque canales
In geminos istos infans nanciscitur usus,
Ut vitam hi portent, illi nutrimen egenti.
At vero nullos alieno e corpore nervos
Accipit, aut nervis maternis possidet ortos.
Sed cerebrum proprium, descendensque inde medullâ,
Et spinae in longum dorsalis concava replens
Corpus in exiguum nervorum examina mittit,
Atque sui teneros domini dispensat in artus.
Haud secus atque colus subtilia fila remittit,
Si digitis nentis lino glomerata trahatur.
Hanc igitur causam natura putatur ob unam
Tantam nascenti cerebro tribuisse figuram.
Esse etiam cerebrum viscus de semine factum
Indicio color est albus, cum corque iecurque
Ipso se prodant de sanguine nata colore.
Utque prius semen materno est sanguine, matrix
Cum foetum orditur: sic ortae e semine partes
Anticipant, praeeuntque illas, queîs sanguis origo est.
Verisimile esse, omnia membra simul formari, licet inter initia non aeque dignoscantur.
IN trivio volitat dubiis victoria pennis.
Omnia qui fecit, qui conscius omnia novit,
Novit et ista Deus. mea fert ut opinio, matrix
Foeta rudimentum delineat, et quasi adumbrat
Cunctas ex aequo partes, sensimque figurat,
Perfectum donec tandem ducantur ad unguem.
Sic servatur enim naturae haud setius ordo,
Quam si post alias aliae cum tempore fiant.
Quot dierum spatio masculi, quot item femellae fiat delineatio.
GRex, leges Coi qui praeceptoris honorat,
Tunc specimen plenum putat apparere puellae,
Bis ter septenos ubi sol provexerit ortus.
Ille idem spatio fingi breviore puellum,
Terque decem credit dignosci posse diebus.
Haud spectant alii sexus discrimen in ortu,
Et novies quinis utrumque diebus adumbrant.
Haud dubitant etiam, quonam incrementa sequantur
Ordine, discipulis istâ proponere lege:
Sex in lacte dies: ter sunt in sanguine trini:
Bis seni carnem: ter seni membra figurant.
Tu sed habere fidem cave praeceptoribus istis.
Vana etenim certis pro oraclis somnia narrant.
Quando Deus primum nostros delineet artus,
Et, quo quotidie formans procedat, opusque
Quando suum claudat, mortalia pectora fallit.
Solus scire potest tanti moliminis autor.
Ergo supervacuas monitus ne suscipe curas,
Adque aliquid mecum, quod sit scrutabile, transi.
Per quos meatus embryo in utero alatur et respiret.
NOn alimenta puer capit ore, nec attrahit auras
Naribus, et vivit tamen, ambobusque potitur,
Maternâ dum lucis egens requiescit in alvo.
Ergo viae quaerendae aliae, quam nasus et ora,
Assidue per quas et alatur, et attrahat auras.
Attracto siquidem nulla est absque aere vita,
Et nutrimentis non est diuturna negatis.
Praegnantis retuli grandescere sanguine foetum,
Maternoque suam vitam debere calore,
Et paucis tetigi cordis iecorisque canales,
Qua via utrique sua est verbis, sed pluribus istud,
Expedit, ut populo pulchrum et memorabile pandam
Solliciti factoris opus, curasque paternas.
Embryonem sanguine materno nutriri.
HAud satis est gravidam proprium miscere virili
Tempore conceptus semen, sed, oportet, ut addat
Sanguineos rivos, ne desit, pabula foetus
Unde sua et causam crescendi sumere possit.
Hos uteri partim auxilio, partimque calore
Praeparat ipse suo, tenuesque absumit in artus.
Ergo Dei muliebre genus cum provida cura
Conderet, hanc illi (munus speciale) benigne
Temperiem indulsit mixtâ cum frigore flammâ,
Ut, maribus quamvis cedat femella calore,
Sanguinis ubertate tamen superaret eosdem.
Menstrua feminarum purgatio quid sit, et quoto aetatis anno incipiat, quoto item desinat.
NEc tamen haec primo se copia prodit in ortu,
Sed tunc, nubilibus cum jam maturuit annis
Virgo bis senis aevi natalibus actis,
Admirata novae surgentia germina pubis,
Admirata novos emergere pectore colles.
Tunc igitur, quoties fraternae obnoxia flammae
Luna cito curru duodena per astra vagatur,
Sponte redundantis toties natura cruoris
Guttatim depellit onus declive per inguen.
Huncque nurus servat bene sano in corpore morem,
Vivendo donec quinquennia dena peregit
Effeta, emerita et rude jam donanda marito.
Menstrua nonnulli vocitant. pars plurima menses.
Hippocrates primus
[Gap desc: greek text]
vocavit.
Quot diebus pro aetatis ratione singulis mensibus fluant.
MEnse tamen toto non durat menstruus imber,
Verum parva novi fiunt exordia fluxus.
Hinc tantum augetur, quanto fit fortior aetas.
Septima lux desiccat eum plerunque. fluat si
Has ultra metas sine lege et foedere certo,
Indicio est aliquo tentari viscera morbo,
Aut tumidas nimio ditescere sanguine venas.
Quo tempore mensis lunaris cuilibet aetati fluant.
NEc cunctas mensis pars una eademque fluori
Huic videt expositas. juvenilibus ostia venis,
Fraternas subiit cum flammas Luna, relaxat.
Illa eadem terras cum pleno illuminat orbe,
Aetatis mediae scatebras reserare suevit.
Ast, orbem cum decrescens in cornua vertit
Exstinguenda brevi totumque abolenda per orbem,
Grandaevas stimulat sua ponere pondera matres.
Libertate tamen gaudet natura, nec aevi
Perpetuo leges has, intervallaque servat.
Quantâ fluant mensurâ.
QUin et mensurae discrimina magna fluentis
Temperies, habitus, victusque et discolor aetas
Efficiunt. gelidae, graciles, tenuique cibatu
Viventes, siccaeque annis, pubisque ferentes
Germina prima novae, parce sua menstrua solvunt.
Ast hae, conditio quibus est contraria, large.
Heminis qui Cecropiis metirier audent
Hos latices, nihil attentant me judice certi:
Mensuram quia tot prohibent obstacula sumi,
Inque vicem multum naturae, et cetera distant.
Optima temperies, media aetas, plenaque succi
Heminas abigunt patefacta per ostia binas,
Si qua fides magnis hic est adhibenda magistris.
Per quas vias menstruus sanguis in uterum fluat.
DIcere nunc refert illarum occulta viarum,
Queîs in matricem cruor influit ille redundans.
Esse duas venas, per quas allectet in usus
Nutrimenta suos, mea Musa recensuit ante.
Una est spermaticae, cui nondum arteria mixta est,
Multifidis ramus penetrans muliebria fibris.
Altera crassitie superat, vincitque priorem
Collum uteri subiens, fundumque. hae pabula inani
Scilicet apportant, operâque superflua eâdem,
Cum tempus vacuare jubet, vacuare suerunt.
Porro in non gravidis destillat menstruus humor
Non uteri tantum in collum, sed et intima fundi
Proliferi, venis natura urgente reclusis.
At, gravidae si quando fluat, cui corpus obesum,
Atque supervacuo locupletes sanguine venae,
Cervicem liquor ille petit, stillatque per inguen,
Ne praecox utero cieatur abortus hiante.
Brasilianae mulieres ex narratione Lerii menstruis non laborant.
SI Lerii non est narratio falsa (quod absit
Credere) Brasiliae muliebria corpora in oris,
Barbara ubi docuit Christo mansuescere corda,
Menstruus haud vacuat vicibus redeuntibus amnis.
Nam, quoniam nullâ velant sua corpora veste,
Ignarae ullius quacumque in parte pudoris,
Attentum nequiit Lerii res fallere sensum.
Illud in occulto est, neque promptum exponere luci,
Quaenam causa neget nuribus degentibus illic
Flumina, foetiferos nostris concessa per annos.
Nanque ferunt utero, pariunt, praebentque fluenta
Lactis adhuc teneris exoptatissima pupis
Non minus, ac matres, noster quas educat orbis.
Idcirco gravidis aliquid superesse necesse est,
Edendus quo se sustentet et editus infans,
Idque oneris pelli tenui de corpore ritu,
Ilia cujus adhuc non farcit inania foetus.
Nec mihi quaesitam Lerius per suaserit autor
Esse rei causam, quod acuti vomere dentis
Tum, cum bis senas vixit virguncula messes,
Consuêrint sulcare latus, spatiumque, quod inter
Est genua atque humerum, longâ discindere rimâ,
Profluat ut largus facto de vulnere sanguis.
Quî caesura etenim talis siccescere menses
Perpetuo faciat, nequeo duce mente videre,
Quamlibet intendam. quaerenda obstacla proinde
Sunt, remoraeque aliae cessantis in inguine fluxus.
Quid vero nostra id refert? ea cura fatiget,
Philosophos istas sua sors quos vexit in oras.
In nostris quoque regionibus reperiri feminas mensium profluvium nunquam passas, quae nihilominus pepererint.
SEd quid, sub nostro muliebria corpora caelo
Si reperire etiam detur, queîs menstrua prorsus
Nulla sit eluvies fecundae a carcere pubis,
Ad sterilis metam senii, quam nec nova cursu
Luna ciere queat, nec plenâ lampade fulgens,
Nec spatiis mediis has inter facta bicornis?
Grandaevis faciles praebe obstetricibus aures,
Et tibi permultas poterunt ostendere matres
Haud male dispositas, loculis quae semina siccis
Concepere, novisque auxere Quiritibus urbes.
Haud me causa fugit, quare, quae menstrua debent,
Solvendo non sint aliquae, pro more tributa.
Nanque in re tenui, jejuno justa sagina
Si desit ventri: si, quantum turba laborum
Depopulatur edax, potu haud sarcitur et escâ:
Si status accedit caeli siccusque calensque,
Naturaeque suae conformia corpora reddit,
Femineo nunquam cumulari tanta cruoris
Vis in ventre potest, quovis ut mense redundet,
Et nova cogantur deponere pondera venae.
Maior in hoc nox est, quonam grandescere pacto
Atque minutatim maiorem acquirere molem
Parvus adhuc uteri queat in penetralibus, infans,
Quando supervacuo non turgent sanguine venae:
Materies quando crescendi nulla relicta est.
Quod mihi mirari liceat, si scire negatur,
Ingenio stupido et tanta ad mysteria caeco.
Nec stupor ille odio est mihi, quem non praeterit esse
Me mage sollertes, quibus haec quoque mira videntur.
Anne eadem matrum est, quas reddit America foetas,
Temperies, quodque hîc paucis, datur omnibus illic?
Cur feminis dysenteriâ laborantibus menstruam quoque purgationem supervenire contingat.
ERgone tantum illas relevant ea flumina matres,
Uberiore quibus tenduntur sanguine venae?
Dixi equidem. novus ast animum nunc scrupulus angit
Sollicitatque meum. comitantur menstrua morbos
Interdum, ut, quoties laesa intestina per alvum
Ex venis intus mordaci umore peresis
Atque ideo vacuis potius quam sanguine plenis,
Sanguineum effundunt sine lege modoque liquorem.
Da mihi causam igitur, cur manet ab inguine, quando
Nulla gravis venis compellit copia succi
Matricem reserare poros, venasque levare.
Magna dysenterici est acredo sanguinis, inquis.
Haud igitur mirum, venas si perforet arctas
Intestinorum, et contemptis ventris habenis
Non sine torminibus male fidâ prodeat alvo.
Audio, quid dicas. sed huic si pondus inesset
Responso, toto rorarent inguina morbo
Sanguineis guttis, vario neque Delia vultu
Ire quiescentes, et euntes sistere cursum,
Naturae ut factum satis, imperiosa maneret.
Haud igitur menses cit copia sola, sed illam
Est aliquid praeter mortali indagine majus.
Menstrua praegnantibus sisti, quod sanguis redundans in embryonis vertatur nutrimentum.
SEd repeto foetum, rerum cui conditor almus,
Vah, quam solicitâ victum ratione paravit
Ante, parentum uteri quam semina crederet agro!
Namque rudimentum post et fundamina jacta
Clauduntur subito venarum extrema, cruorque
Stagnans in pueri nascentis vertitur usum.
Ergo, si sanae retinetur menstruus amnis,
Quae fuit usa viro, jam concepisse putatur,
Et sensura brevi viventia pignora ventris.
Uteri acetabula et vasa umbilicalia ex unâ venâ et duab. arteriis constare, licet etiam duae venae quandoque reperiantur.
ILle igitur ramus, quo vena epigastrica passim
Intima perreptat matricis, in oscula multa
Desinit interius. medicus
[Gap desc: greek text]
ordo
Nominat Argolice. vox usurpata Latinis
Hexametros refugit versus, et forsan aceti
Mensurae debet nomen, patinaeve, Pelasgis
Oxybaphum dictae, nisi sum conjector ineptus.
Nec pulsatilium ratio est diversa tuborum,
Qui dictas uteri venas comitantur in antrum.
Horum extremae itidem mera fiunt oscula partes.
Hinc nova progenies vasorum utriusque farinae
Germinat, et venae venas, arteriae et ipsae
Producunt alias. multis coeuntibus ergo
Exiguis venis caudex compingitur unus.
Ast arteriolae quasi nato schismate binas
In sectas abeunt, diversaque signa sequuntur.
In duo enim coeunt truncos utrinque meantes,
Et mediam longo ducentes limite venam,
Umbilico donec foetus in ventre forato
Hepar vena petat: comites jungantur aortae.
Spiritus his intrat, foetus quo vita tenetur:
Purpureos vesci latices vehit illa cruoris,
Dum tener in loculis natalibus abditus infans
Oris adhuc nullos et nasi assuevit ad usus.
Sunt tamen et venae geminae quandoque repertae,
Atque fidem historiae dempsere ex parte priori.
Usus placentae, cujus supra inter involucra foetus mentio facta est.
UTque mesenterii [(editor); sic: mensenterii] vasis exilibus apte
Pancreas humani substravit corporis autor,
Ne metuant rumpi, rumpi proclivia vasa:
Sic arteriolis venisque exilibus idem
Consuluit circumpositae compage placentae,
Quam tunicas foetus inter descripsimus ante;
Scilicet ut tali munimine firma maneret
Fissura in tenues ramos, securaque noxae.
Embryonem per os non attrahere alimentum, contra auctorem libri de naturâ pueri.
HAec, quoniam manifesta fides, concordia rebus
Decreta esse suis, sequitur fecisse ruinam
Et cecidisse gravi veri de tramite lapsu
Hippocratem, matris foetum dum tradit in alvo
Sugere, quicquid id est, bibulisque haurire labellis,
Nempe, ubi naturam pueri describit. in istis
Ecquid enim latebris traheret? non potus et esca,
Non chylus ex illis factus, non sanguis ad ora
Pervenit infantis. desunt quoque aperta viarum,
Per quae perveniant: tum, quae digesserat ante
Ventriculus matris, cur denuo digerat infans,
Atque sub incudem veluti revocare laboret,
Fercula bis coctae gaudens assumere crambes?
Sanguis item numeris perfectus in hepate matris
Omnibus, in peius recidat, cuique ordo secundus
Debetur, nondum valeat consistere primo?
Ecquis item secuit puerorum corpora ferro,
Et stomachum reperit potuque ciboque refertum,
Hinc natove chylo, natâve hinc sanguinis undâ?
Quaeso, uteri quid habet facies interna, quod ore
Arripiat puer esuriens et pabula quaerens?
Nil ibi prominulis simile est reperire papillis.
Interjecta etiam tunicarum obstacula non dant
Ullam matricis puero contingere partem.
Insuper et spurcae sordes excerneret alvi,
Et proprio squalens se suffocaret oleto,
Si matrice latens alimenta capesseret ore.
Quod vero illorum, modo qui nascuntur, ab alvo
Viscida promanet piceique atrique coloris
Materies, haud inficior. foetore sed illa
Cum careat, stercus non est censenda, cruoris
Verum excrementum quoddam, cui sordida mixta est
Illuvies, quandoque puer quam combibit ore,
Enixus inter gemitusque parentis anhelae.
Nec valet hoc: infans modo natus sugere novit.
In matrice igitur suxit mulsitque papillas.
An cum vagitu lucis quia limina transit:
An modo quod natus videt, audit, brachia motat,
Atque cavet, primis ne submergatur in undis,
Lucis adhuc exsors, uteroque absconditus ista
Primitus addidicit, linguamque et lumina et aures
Brachiaque et molles occulte exercuit artus?
Quae pullis anatum pedibus, natura, secare
Flumina suggessit, piscesque inquirere rostro:
Quaeque ferae suis edocuit procurrere partum,
Vulnere cum caderet genitrix: eadem illa papillas
Instituit puerum teneris prensare labellis
Atque cibis mixtum sibi ab illis sugere potum,
Seu mage, quod proprium est, naturae providus autor.
Dubitatur, an Hippocrates autor sit libri de naturâ pueri.
SEd forte Hippocratis non est mens ista, nec iste,
Qui de naturâ pueri sibi nomina sumpsit,
Hippocratis calamo liber est conscriptus, acuto
Lumine qui vidit medicis noscenda peritis,
Naturaeque adiit scalis rationis abyssum:
Falli qui nunquam potuit, neque fallere, sinon
Macrobius falsis mortalem laudibus effert.
Auctorem liber ille suum non novit, et eius
Forsitan abscondent aeterna oblivia nomen.
Quaenam embryonis in utero sint excrementa.
NUllane sunt igitur pueri excrementa mor antis
In scrobe natali? piceumque atrumque cruoris
Dixi excrementum. verum id tunc egerit infans,
Femineo in gremio veteri cum sede relictâ
Bulbitat, atque fimo maculat sua lintea primo.
Haec praeter, duo sunt proprie excrementa vocata,
Natali quae clausus adhuc eliminat antro:
Sudor, et urinae sudori congener humor.
Namque serum quoniam mixtum est subtile cruor:
Pasturo foetum, fluidus quo fiat et aptus
Angustas penetrare vias, atque oscula parva
Venarum per se crassus nimis atque rebellis:
Commissum simul ac in venis munus obivit,
Natura pellente fugit, corpusque relinquit,
Diversisque viis spatia in diversa recedit.
Urachus.
USibus his finxit gracilem ingeniosa meatum,
Urachon a Graecis dictum, primordia cujus
Vesicae in fundo. mox sese attollit ad usque
Umbilicum, seque associat tendentibus illac
Vasis, quae victum puero, vitamque ministrant.
Amnion hinc forat, et spatio, quod chorion ambit,
umorem instillat foetus de ventre fluentem.
Sudorem, pellis qui per spiracula prodit,
Amnion, ut perhibent, gremio subtile capaci
Excipit. in partum servatur utrumque propinquum:
Recentiorum de Uracho observatio.
SIqua fides quorundam oculis, qui viscera foetus
In lucem nati sine vitâ et luminis usu
Discendi studio perlustravere sagaci,
Urachon interius maturi tempora partus
Consolidant, opplentque cavi spatia intima ductus,
Ne per iter longum puero gravis exeat humor,
Sed, quasi sudando, raro de corpore migret.
Naturae permulta patent, quae cernere non est
Luminibus. nostri tanta est solertia fabri.
Tanta est aspectus hebetudo et inertia nostri.
Cisternam ventris quidam suspendere credunt
Urachon, et lenti praebere ligaminis usum.
Conditus haud frustra est, quae te nescire fateris,
Qui sciat, est nostri mirandus corporis autor.
Huius opus mirans auctori defer honorem.
Chorda eiusque nodi, et ex iis praesagium.
AT trepidae matres, enixus tempore duro
Quae gravidis operam noctuque diuque fidelem
Prompto animo navant, et mille negotia rerum
Expediunt alacres, umbilicum intrantia vasa
Cum simulin longum producta referre viderent
Prolixum funem, funem coepere vocare,
Inque puerperiis ea vox exinde remansit:
In quo cum certi soleant occurrere nodi,
Distincti incertis spatiis nec semper iisdem,
Corda superstitio ludens muliebria, prolis
Venturae numerum visis praesagiit illis.
Sed, quia nodorum numero contendere saepe
Cum partu primo solet ultimus, ista profecto
Exsuperant longe Siculas praesagia gerras.
Annaturae propositum sit semper generare masculos: et, an femella errore quodam naturae generetur: an item mas solus sit homo perfectus, imperfectus autem femina.
UNde autem sexus discrimen nascitur? unde
Nunc mas formatur, nunc femina matris in alvo?
Primâ equidem facilis responsio fronte videtur,
Sed tamen haud facile est in lucem promere verum.
Nenia quorundam est, quoties addicta labori
Formandi foetus generat natura puellam,
Errore id quodam fieri, pugnareque votis
Naturae, cui cura mares producere solos,
Femineo quod sit marium perfectior ordo.
Nanque, quod est melius, semper natura petessit.
Atqui perfectum melius dubitare quis ausit
Esse imperfecto? Sed rectius error iisdem
Obicitur, quod naturam damnare protervi
Audent erroris, dum provida construit hortum
Fecundum, atque hominum sexus utriusque feracem.
Quo sine gens humana diu florere nequiret,
Quo sine praecipuus cito deforet incola mundo.
Quin imo tales in vulgus spargere nugas
Grande nefas redolet, taciteque redundat in ipsum
Naturae auctorem naturae injuria laesae.
Ipse Deus duplicis partes et munia sexus
Primitus instituit, genialiaque inter utrumque
Foedera sancivit. nec enim vel solus Adamus
Evave sufficiens ad prolem sola fuisset.
Ergo, ut multoties retulit mea Musa, parentum
Semen uterque jacit, sed femina condi in arvo
Jacta suo, mitique fovet vegetatque calore,
Affunditque sui rivos non parca cruoris,
Cui sua nutrimenta refert accepta puellus,
Cui sua sanguineae debent exordia partes.
Sanguine quemque diu proprio nutriverat intus,
Lacte foris pascit proprio de sanguine nato.
Plura igitur genitrix in foetum munera confert,
Quam genitor, curae cui saepe est una voluptas,
Praetereaque nihil. fontem quis et organon ergo,
Ex quo sicut equo Trojano (seria sires
Sustinet orari figmento) corpora in auras
Nostra leves prodire solent, lucemque tueri
Quo sine nemo potest, generari errore putaret,
Frustrarique suo naturam fine, puellam
Foetifero quoties uteri producit in agro?
Imperfectus homo quoque si sit femina, si mas
Perfectus, risu conclusio digna sequetur.
Nanque, prius natura marem quam fingat, oportet,
Femina uti fuerit, qui mas est porro futurus.
Perfectis etenim sunt imperfecta priora.
Qui sumus ergo mares, fuimus quandoque puellae.
Admissi lectum, risum teneatis amici.
Perfectos homines igitur qui somniat unos
Esse mares, errat. sua inest perfectio et ipsis
Femellis (si perfectum est, cui nil valet addi)
Eva homo nec minus est, Evae quam sponsus Adamus.
Ad masculi generationem quid requiratur.
POrro ut conceptu jam facto masculus infans
Exeat, imprimis refert utrumque parentem
Concubitu semen multi conferre caloris.
Mas etiam uberius, quam femina, seminet, et cum
Viscera dextra magis valeant, quam laeva, calore:
Dextera pars uteri pueros fert, laeva puellas.
Sub coitus horam lento ergo ligamine testem
Laevum intercipiunt, pueros queîs gignere votum.
Et, cum jam data sunt post praelia signa receptus,
In latus ut dextrum se volvat femina, suadent.
Cetera susque ego deque habeo. sed stringere laxo
Testiculum loro puto vanum, arctoque nocivum.
Quippe lacessitae naturae hoc motibus obstat,
Seminis effluxum nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] distinet illud.
Est aliâ quoque de causâ dare vincula testi
Seminis in remoram vanum. nam glandula dicta,
Prostata, quae peni vicina est, semine dudum
Collecto turget, venerisque id servat agoni,
Nec tardare queunt praepostera vincula motum.
Distento adhuc cibis potuque ventriculo a coitu prorsus abstinendum, nec ullum veneri, masculique generationi esse opportunius tempus eo, quod concoctionem et somnum sequitur.
NEc non concubitus perpendere tempora refert,
Forte tuis petitur si proles mascula votis.
Cum potu et dapibus turges, licet optima quaeque
Aeris et terrae, piscinarumque vorâris,
Optima vina tibi licet ora gulamque rigârint,
Nocturnam placidus cole pacem, meve lacesse
Consortem, ante sopor fumos ac nubila vini
Quam cerebro expulerit stomachusque residat inanis
Concoctis epulis et in intestina coactis.
Efficit audacem nocturna in praelia Liber,
Ingentesque animos et fortia pectora reddit:
Sed responsuris pugnaci cominus hosti
Furtim animis robur medio incertamine demit
Infelix operum Veneris, nec amantibus aequus.
Nam natura nequit distractis viribus una
Cocturae [(editor); sic: Concturae] in stomacho, Venerisque vacare duellis,
Neutrum recte obiens dum sese utroque fatigat.
Utque tibi paucis proponam plurima verbis,
Frigidus in Venerem est, nimio qui fervet Iaccho.
Credibile est etiam, conceptam tempore prolem,
Pocula quo ventrem subiere, animumque vigore
Privavere suo, vitii retinere paterni
Perpetuam labem, semperque inhiare Lyaeo,
Semper habere trucem male sano in pectore mentem.
Ergo ausus compesce feros et classica differ,
Post somnum haec mediâ melius se nocte dedere,
Aut cum mane novo stellas aurora fugavit.
Tunc etenim natura suum conducere in unum
Robur quit melius, neque detrimenta timenda
Sunt ulla a stomacho, qui tunc agit otia liber.
Defatigatis etiam coitum esse cavendum, quoad se recolligant.
FEssus item cursu, aut alio quocumque labore
Ne ruito in venerem, verum ante recollige vires
Si parêre negas, cogeris, segnis amator,
Uxoris sannas frustratae audire frequentes.
Historia.
CUm fecisset iter mutatis saepe caballis
Quidam longinquas ad propria tecta per oras,
Quem casa non humilis, verum arx illustris habebat,
Conjugis amplexus dictâ acceptâque salute
Lassus adhuc petiit. caruit successibus ardor,
Et cito refrixit. quare conamina damnat
Ipse sua impos, et, huc sum festinantibus, inquit,
Ut scis, vectus equis: ea res me reddit inertem.
Postera lux oriens somnum cum nocte fugârat,
Uxor cum caro, solito pro more, marito
Adstat, et e patulius prospectant ambo fenestris:
Utque vident gallum gallinam inscendere vano
Ausu tentantem, et venerem sine viribus ullis
Frustra affectantem, subridens illa profatur:
Forsan et hic gallus mutatis saepe caballis
In sua regna redit longinquis fessus aboris,
Ignavumque ea res, ea res effecit inertem.
Erubuit dominus sua conscius ausa notari
Irrita, et haud ullis factum excusabile verbis.
Haud opus esse reor plures adducere testes.
Cuilibet hîc testi sibimet datur esse marito.
Frequentem ac nimium coitum fecunditati masculique generationi obstare.
PRaeterea cave multa venus tua viscera lasset,
Irrita conjugii si vis ne munera cessent,
Si pueri vis esse sator. nam saepe serendo
Seminis et bonitas et copia perditur una,
Ut, si saepe petas undam ex non divite fonte,
Pauca fit, et fundo propior minus apta bibendo.
Historia.
HAud procul hinc chirurgus habet sua tecta laresque
Vir bonus, antiquis de moribus, arteque dexter,
Quem cum uxor faceret numerosâ prole parentem
Absumente laris reditus, artisque lucellum,
Deiciens aures, ut iniquae mentis asellus,
Proliferum squalere situ permisit agellum,
Ad Gallosque abiit, quos tunc Bellona premebat,
Cresceret ut lucrum fulvo radiantia in auro
Lilia carpenti, cessaret crescere proles.
Exactis illic aliquot feliciter annis
Ad sua tecta redit salvus, thalamumque relictum,
Atque diu haud cultum recolit non segniter agrum
Ille moram absentis, suaque otia foenore pensat,
Tresque una pueros primo mox fertilis anno
In lucem numeris perfectos omnibus edit.
Quorum unus lapides tenero prolapsus in aevo
E scalâ mollis maculavit pulte cerebri.
Mansere in vivis reliqui, nec eos pater almus
Sedibus excelsi nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] spectat Olympi,
Terrenoque patri, matri, sobolique frequenti
Pabula dat precibus parta atque Machaonis arte,
Nec mendicati nutrit per frustula crusti.
Qui dator est prolis, sua dat quoque pabula proli.
Caste et continenter esse vivendum tam extra conjugium, quam in conjugio, nec nimiâ venere fecunditatem consumendam.
HUius ab exemplo documenta salubria sume,
Si thalamos intrare cupis quandoque jugales,
Et metuis steriles hymenaeos, deque precaris
In non prolifero surgentia jurgia lecto.
Ad gravidas multum ruris cessatio fruges
Pollet, et est ingens inarati gratia campi,
Otia post, ad opus redeat si fortis arator.
Nam spem solliciti superat plerunque coloni,
Et capiunt votis largas magis horrea messes.
Noli ergo in Veneris descendere creber arenam,
Et comparce tori sociae, prolique serendae,
Quas natura tibi dedit haec in praelia vires,
Inprimis vero juvenis, fraenoque jugali
Liber adhuc pharetram caveas vacuare sagittis
In vulgus missis, ne, cum te praelia poscunt
Concessa, atque Dei non adversantia legi,
Pugnanti desint gnavi tibi velitis arma,
Frigidus et calidâ jaceas luctator arenâ,
Parvulus Aeneas cujus non ludet in aulâ,
Parce maritatis ante omnia, nec levis aude
Concutere alterius lectum, tam perfida furta
Exspectanda tibi ne sint aliunde vicissim,
Conjugii postquam dederis tua colla capistro:
Neve tua evadat, quod Caesaris illius uxor,
Vertice quem tremulo in caelum descendere jussit
Esca venenati grata inter fercula fungi.
Aut ne suspicio saltem te tentet inanis,
Quae fecisti aliis, eadem contingere posse
Et tibi: posse, inquam, socialia foedera rumpi
Externâ venere, et spurius tibi nascier haeres,
Teque hinc Zelotypum Tanaquil tua sentiat acrem.
Adde, quod est veneri prope gratia nulla frequenti.
Namque voluptates commendat rarior usus.
Cogitationem de sexu ad sexus generationem nullius esse momenti
FRustra autem sexum meditaris tute tuique
Altera pars thalami. non sic potiere, quod optas.
Devotas sed prolubio conjungere castâ
Mente preces, sobolemque Deum sexumque rogare
Est operae pretium, suadentque exempla piorum
Hanna utero puerum precibus votisque vocatum
A Domino obtinuit, largitorique sacravit,
Qui Saulem monitis actus caelestibus unxit,
Infuditque novo fragrantia balsama Regi.
Crebra etiam canus mittens suspiria caelo
Zacharias simili potitur ratione Iohanne,
Christum qui liquidis tinxit Jordanis in undis,
Monstravitque salutiferum popularibus agnum.
Utque tibi tandem, mea quae sit opinio, pandam:
Muneris omne Dei est, seu mas seu femina sexum
Induat in matrice suum. Deus optimus unus
Optime opus proprium novit caussasque latentes.
An feminae mutari possint in mares, et vicissim mares in feminas.
EVasisse mares quas dam, membroque virili
Virgineos mutasse sinus et claustra puellas,
Inque illas abiisse mares, cecinere poetae,
Nec non historici prisci scripsere novique,
Exempla aliquot ex poetarum fabulis petita, et primum Tiresiae. Ovidius 3. metam.
TIresias nondum vates, notissima septem
Quem tulit urbs portis, geminos cum forte colubros
Corpora lascivo glomerasse videret amore,
Duri ictu baculi, manibus quem forte tenebat,
Collisit junctos, et masculus esse repente
Desiit, inque viros mulier nova vertit amorem.
Post cum femineâ messes sub sorte fuisset
Tot, patriae portis quot moenia celsa patebant,
Et simili nexos glomeramine cerneret angues,
Ut quondam, percussit eos, et masculus illi
Redditus est sexus, femellaque rursus amata.
Arbitrium hinc meruit Iove cum Junone remissis
Indulgente jocis de re, quam dicere nolo,
Irataque oculum Junone amisit utrumque
Arbiter in felix, nisi praesagire futura
Juppiter innocuo visus pro clade dedisset.
Scilicet indulgere jocis res congrua divis.
Alterum Cenaei. Ovid. 12. Metam.
INdomitus ferro nulloque forabilis ictu,
Corpore non laeso qui verbera mille ferebat,
Principio juvenis Cenaeus, mox feminae Cenis,
Munere Neptuni versa est in Cenaea rursus,
Atque truces priscae Centauros reddita formae
Stravit. at hi nullis corpus penetrabile telis,
Per vim quod raptâ pro virginitate recepit,
Congerie arboreâ stravere, necique dedere.
Tertium Iphidis. Ovid. 9. metam.
INfelici Iphis quoque sidere nate puella,
Ob sexum damnata neci genitore jubente,
Isidis admonitu est habitu celata virili,
Conjugio plenis dum maturesceret annis.
Huic pater, ut puero, thalamos cum ignarus Ianthes,
Inter Phaestiadas quae laudatissima formae
Dote fuit virgo, jam procurâsset: eâdem
A divâ, precibus quam mater et ipsa fatigant,
In puerum conversa fuit sub nomine eodem.
Templa puer donis onerat, titulumque relinquit:
Vota puer solvit, quae femina voverat Iphis. Quartum Scythonis. Ovid. 4 metam.
QUid, quod apud priscos naturae jure novato
Ambiguus vixit, modo vir, modo femina, Scython?
Quintum est hyaenae, animalis bruti ac feri. Ovid. 15. metam.
QUod si de brutis quoque sunt exempla petenda,
Alternare vices, et, quae modo femina tergo
Passa marem fuerat, mox mas evadit hyaena.
Sed vatum missis veniendum ad seria nugis.
Testimonia historicorum aliorumque auctorum veracium.
PLurima mutati recitat miracula sexus,
Inque mares nullo versas sperante puellas
Plinius, expressitque loci cum consule nomen,
Et nova degeneris proscriptaque nomina monstri.
Huic Antenoreae non degener urbis alumnus
Fecerat ante fidem, gentis dum gesta togatae
Descripsit saeculisque dedit noscenda futuris.
Conjunxit Monicae suffragia natus utrique.
Albertusque cui miranda peritia Magni
Cognomen peperit doctis in saecula notum.
Aque Volaterrâ Raphael cognomen adeptus.
Insignis Jovianus item memorare soluto
Rem sermone aliquam, pulchrumque expromere carmen.
Fulgosum taceo et Marcellum, aliosque, parentum
Vivere quos vidit nostrorum serior aetas.
Per naturam fieri non posse, ut feminae mutentur in mares.
SPernere tot testes, qui rem suffragia eandem
Per sua confirmant, fideique putare sinistros
Est mihi relligio: rursus rem credere, nullâ
Quae fieri ratione potest, cui tota reclamat
Natura, et sexus partes utriusque, et earum
Diversae species, usus, posituraque discors,
Est hominis stupidi, et vacuum sale pectus habentis.
Qui credis juvenem quandoque e virgine factum,
Testiculos age, femineos perpende, brevesque
Cum lumbis nexus, librataque mascula longe
In medio feminum glomeramina ventre sub imo.
Spermaticos etiam sexus utriusque canales
Aspice, qui maribus longi, curtique puellis.
Discordant etiam semen jaculantia vasa.
Quid peni, quaeso, respondet? Clitoris, inquis.
Pervia sed non est, nec in hanc jaculantia vasa
Deducunt semen, neque salsas hydria lymphas.
Est prope rancidius, matricis dicere collum.
Ergo refellendis nolo se Musa fatiget
Amplius his tricis piget hoc quoque credere, quendam
Quod scripsisse juvat fretum rationis inani
Praetextu; imperfecto operi et colophone carenti
(Quale putat corpus muliebre) accedere tandem
Naturae, colophona novo feliciter ausu.
Praecipue tum, cum sub tempora puberis aevi
Jam calor exoritur novus et nova copia surgit
Spirituum, quorum virtute latentia in imo
Membra expulsa forâs faciant ex virgine ephebum.
O delirum hominis, qui somniat ista, cerebrum!
Si quid enim tenerae negat aetas prima puellae,
Imperfecta quidem respectu aetatis adultae,
Ad quam sub proprio sexu contendit, habetur:
Non autem ratione virûm, quasi masculus unus
Sit perfectus homo. tenet imperfectio et ipsos
Primâ aetate mares, veniens quam corrigit aetas,
Nec cadit in sexum perfectio tota virilem.
Organa praeterea in tantum genitalia distant,
Sexus uti neuter queat in contraria verti.
Adde, Deus quod non frustra discrimen utrumque
Esse inter sexum voluit, munusque marito
Gignendi imposuit; conceptum et munia partus
Et lac uxori; vetuitque has omne per aevum
Alternare vices. nam lex haec firma manebit:
In sudore tui vultus vescêre, marite,
Pane tuo: paries mulier non absque dolore.
Ergo suas sexus partes retinebit uterque
Decretas soboli, et sua cuique figura manebit,
Et positura suis cuius libet usibus apta,
Cum sexuque suas mutabit dispare neuter.
Quâ ratione fuerint decepti, qui feminas aliquando in mares conversas esse, literis prodiderunt.
NEc tamen haec falsi dictos sententia testes
Arguit. hi calamo referunt accepta fideli.
Error in hôc omnis, quod, quae modo credita virgo
Externâ specie fuerat, sua mascula ventre
Condita membra habuit, quibus ut tentigo rigorem
Induit, aut vehemens rupit retinacula saltus,
Protinus emersere forâs, quasi carcere fracto,
Et patuere oculis et se noscenda dedere,
Virgineo fugiente choro et nova monstra timente.
Sic mas femineae dempto velamine larvae
Detegitur tantum, non mas novus incipit esse,
Femina qui fuerit prius actae tempore vitae.
Multo minus per naturam fieri posse, ut ex masculo fiat puella, et quomodo decepti fuerint, qui hoc prodiderunt.
SEd minus est mirum, minus a ratione remotum
In puerum verti mutatâ sorte puellam,
Quam si degeneret puer, evadatque puella.
Ortus Burdigalae tamen evenisse cuidam
Vates id puero Campanis narrat in oris,
Urbe, cui quondam mutatum nomen ab omen.
Sit sua salva fides auctori: sint sua Musae
Pondera: libertas mea sit mihi salva vicissim
Credere, quae fas est. hîc credulus esse renuto.
Forte fuit semper primâque ab origine sexus
Feminei monstrum, cui forma incerta pudendi:
Clitoris enormis. dubium res ista parentum
Judicium fecit, sexum dum proderet aetas.
Infans incerti omnino sexus.
NOs quoque Nassovicâ ad Dillam conspeximus arce
Ambigui infantem sexus, praesente Philippo
Chirurgo. ast illum miserae vix limina vitae
Transgressum cita mors rapuit, terraeque dicavit,
Urinae effluvio quod rimula nulla pateret.
Exempla Phaethusae et uxoris Gorgippi, 6. Epidem. 8. relata ab Hippocrate aph. 45. et 46.
QUod vero medicâ memoravit in arte Prometheus,
Quem profligandis genuit Cos inclita morbis.
Pulsus in exilium Phaethusae triste maritus
Cum foret, ipsamet tristem, maeroreque fractam
Ante diem sensisse uteri siccescere rivos,
Emisisse genis crines, sonuisse virorum
More gravem reliquo vitai tempore vocem.
Visum etiam similem Gorgippi in conjuge casum:
Omnia credo lubens; ratio quia nulla repugnat.
At; qui femineum proprie testantia sexum
Organa eas posuisse audent vulgare libellis;
Et sensim in sexum totas vertisse virilem,
Aut scripta Hippocratis nunquam aspexisse videntur,
Aut tanti mentem non perspexisse magistri.
Causa similitudinis et dissimilitudinis inter parentes et natos remota.
NUnc age id expediam, modo tantae in carmina vires,
Cur patris referat soboles quandoque figura:
Ore aliâs matrem similet: cernatur avitâ
Interdum facie; vultus oblita suorum
Majorum haud raro prorsus sit discolor illis.
Ille Deus, cujus nil fit sine Numine rerum,
Humano qui hominem voluit de semine nasci,
Pro libituque suo gaudet procudere sexum
Nunc hunc, nunc illum. nempe idem causa remota
Est formae, foetus quae fulget in ore, parentes
Sive repraesentet, seu degenerârit ab illis.
De causis autem lis est et rixa propinquis.
Similitudinis et dissimilitudinis inter parentes et natos propinquae causae.
QUorundam arbitrio latitare videtur in ipso
Semine vis, certam quae cerea ducatin in ora
Infantis speciem, pellisque extrema coloret.
Caecigenas etenim matres peperisse maritis
Progeniem similem tradunt, quos tempore nullo
Cernere eis dederit defectus lucis ademptae.
Nec non et seros quandoque referre nepotes
Ore suos proavos, abavos, atavosque, senectus
Et mors quos oculis quasi praeripuere parentum
Serius usarum jucundâ luminis aurâ.
Ergo, aiunt, natura sagax non indiget ullo
Exemplo, cujus sobolem conformet ad instar,
Nec conceptam animo depingit in ore figuram
Conceptae sobolis, meditatosve ante colores
Conspicuae inducit per corporis extima pelli.
Ad foetum effigiandum maternae imaginationis vim esse maximam.
ATtamen annales memores, custodia rerum
Gestarum multis quibus est concredita saeculis,
Atque frequens populi vox, et confessio matrum
Apparere docent species infantis in ore,
Inque cutem spectatum oculis migrare colorem,
Indelebiliumque informia monstra notarum,
Dedita quas proli genitrix sub pectore volvit.
Ea vis exemplo brutorum animalium, hoc est, ovium et caprarum Labani, quas Iacobo pascendas commiserat, declaratur ex cap. 30. Genes.
COnnubii duplicis mercede potitus Iacob,
Lanigerum soceri pecus hirsutasque capellas
Cum viridi assiduus custos pavisset in herbâ
Bis septem aestates, sibi pro mercede futurum
In tempus pepigit, quicquid praegnantis in alvo
Indueret pecudis nigrum variumve colorem.
Populeas igitur virgas capit atque colurnas
Cum ramis, quas castaneae curvârat echinus,
Deglubitque foris, et partem cortice nudat,
Versicolore animos specie ut spectata ferirent.
Iniicit hinc fonti, quo grex arentia labra
Umectare, sitimque suam sedare solebat.
Jam pecudes initae, jam semina ventre foventes,
Insolitam obtutu rem demirantur, et inde
Aspergunt maculas proli per terga frequentes.
Callidus hoc astu largam lucrifecit Iacob
De grege lanigero sobolem, et gliscentibus agnis
Prolifero socerum locuples superavit ovili.
Exemplo item pavonum incubantium, quibus, ut albos pullos excludant, alba vela obici, ut versicolores ovorum testae vario colore pingi solent, quod artificium merito admiramur.
MEns quibus est niveos ovis producere pavos,
Concolor expetitur nido cortina tegendo.
Versicolor, quos pluma juvat, depingere testas
Ovorum varii succis suevere coloris.
Sedula sic volucris, picto dum fixa tenebit
Lumina in exemplo, mentem quoque figet in illo,
Et similes excludet ei (res mira) volucres.
Nam quis non stupeat phantasmata corpore cassa
Alitis e cerebro penetrare in corpora posse
Tacta illi tantum, nulloque obnoxia nexus,
Atque foris densae vallo circumdata testae?
Quid penetrare aio? quin et nascentibus illic,
Sint licet intacti, pigmenta inducere pullis?
Si vis tanta animi bruti, cur aequa facultas
Non sit in humano praegnantis pectore, cujus
Impetus est maior, cum quid fastidit, amatve,
Quaeque suos foetus intra sua viscera format,
Vasorumque illis compage unita cohaeret?
Declaratur etiam exemplis hominum.
VIs exempla hominum recitem? numerosa referri
Possent, sed Soli non est opus addere lucem.
Pauca igitur referam, quae te didicisse juvabit,
Aut si novisti, non praetereunda putabis,
Ad rem cum faciant, quam declarare laboro.
Mater in concubitu Mauri faciem intuens atrum, Maurique similem infantem peperit.
Femina dum quaedam Veneris compagibus haeret,
Adversoque videt depictum pariete Maurum,
Atrâ progenuit deformem aspergine prolem
Non aliter, quam si calidi sub sidere cancri
Nata foret, Phoeboque cutem propiore perusta,
Sive quis ulterior locus est, quem Phoebus adurat.
Alia ex aspectu imaginis Divi Iohannis Baptistae induti pelle cameli, hirsutum edidit infantem.
A Pictore alibi formata Iohannis imago
Baptistae haerebat prope lecti strata jugalis,
Induta exuvias et tergora dempta camelo.
Hanc commixta viro crebris obtutibus uxor,
Dum spatium gaudent ambo decurrere amoris,
Contemplans et visa animo spectacula volvens
Protulit hirsutum stupefacta puerpera natum.
Illustris quaedam femina cum tempore gestationis ursorum in aulâ passim depictorum imagines crebro spectaret, hirsutam quoque peperit filiam, ursinisque unguibus praeditam.
HUic non dis similis Romanâ evênit in urbe
Error, ubi illustris thalamis illustribus uxor
Nupta herois erat, quae picta per atria passim
Ursorum effigies cum saepe diuque videret,
Hirtam filiolam peperit, pedibusque ferinis
Horrendam, in morem conspecti in imagine monstri.
Causâ animadversâ Martinus quartus in urbe
Olim orbis dominâ Praesul tunc maximus omnem
Deleri ursorum jussit simulacra per aulam,
Ne simili gravidae percellere pectora casu,
Sannisque illustrem possent exponere gentem.
Cacodaemonis larvâ indutus cum uxore congreditur, inde infans natus cacodaemonis larvae similis. Ex commentariis Ludovici Vivis in Augustini lib. 12 de civitate Dei cap. 25.
REs memorata novis annalibus atque recentis
Historiae sequitur, nec ab uno prodita teste,
Quam tibi veraci referam sed simplice venâ.
Terra suo gremio Brabantica continet urbem,
Quam Bustum Ducis indigitant. haec aggere cincta
Atque altis fossis, experta est saepe Gradivum.
Hîc, quoniam ritus et tradita sacra sequuntur
Patribus a priscis, cives pro more quotannis
Solenni celebrant summi cunabula templi,
Tuncque êdunt hilares festâ spectacula luce
Per fora, perque lares, per apertaque compita larvis
Velati faciem citroque ultroque vagantes.
Hos inter quidam, cui nupta juvencula, oberrat
Personam immanis gestans cacodaemonis. Uncus
Nasus, hians rictus, geminumque in vertice cornu,
Atque foris nigricans, totusque hirsutus amictus.
Dumque vagabundo varias pede fertur in oras,
Nescio, quâ visâ specie, prurigine caecâ
Carpitur, et tacitis Amathuntidos ignibus ardet.
Ergo suas per nota volat compendia ad aedes,
Atque reluctantis nequiquam [(transcriber); sic: necquicquam] conjugis intrat
Fervidus amplexus, licitoque potitur amore,
Culpae expers, positâ si iniisset praelia larvâ:
Increpat illa suum tali sermone maritum:
Quae te intemperies agit at? larvatus amori
Siccine das operam? quid agis? cui protinus ille:
Nonne vides, quid agam? parvum cacodaemona gignam.
Uxor in horribili deformis imagine larvae
Defigens oculos, intra sua viscera nigrum
Concipit infantem, cui Daemonis indita forma,
Qualem in larvato conspexerat ante marito.
Editus extemplo terram pulsare recurvis
Unguiculis coepit, totoque errare cubili,
Deformi ut fieret par hâc quoque parte parenti.
Gravida quaedam trigeminos gestans circa diem trium Regum pariendos, per jocum compellata, quod tres gestaret Reges, unum ex tribus infantib. Aethiopi similem peperit.
PErculit hîc animum gravidae transmissa per aures
Atque oculos pariter species horrenda, simulque
Formando impressa est puero: delata per aures
Nunc sequitur solas species jucunda, magisque
Digna aliquo risu, quam deploranda: remansit
Namque figura hominis: color est mutatus in atrum,
Qui tamen in nostris non est adamabilis oris.
Femina multiplicem gestans in corpore prolem,
Festa trium circa quam debuit êdere Regum,
Post multi ac varii sermonis mutua, amoeno
Compellata joco, quod tres gestaret in alvo
Reges, arrisit, festâ et jam luce propinquâ
Tres enixa fuit pueros in luminis oras.
Ex quibus Aethiopi (qui tertius ordine rex est,
St non eripienda fides pictoribus) unus
Prorsus erat similis, dictu mirabile: nigrum
Decolor os, tumidus nasum valvasque palati,
Et nondum solido crines in vertice crispus.
In reliquis solitus mansit color usque duobus.
Talibus admonitus documentis disce jocari
Caute cum gravidis. omnis quoque terror abesto.
Nam quantum noceat, quod jam memorabo, docebit.
Duae feminae, dum inter confabulandum a superveniente quodam ex improviso frontibus colliduntur, altera earum, quae duas puellas utero ferebat, eas connatis frontibus in lucem edidit. Munsterus lib. 4. [(printer); sic: lib.] Cosmographiae.
BIrstadii vitrei non longe a flumine Rheni
Convenere nurus binae, quarum altera vivam
Ventre tulit sobolem, et, pro consuetudine sexus
Frontibus adversis dum stantes multa loquuntur,
Immemores reditus, operis, prolisque relictae:
Forte superveniens vir quidam frontibus ambas
Collisit, quasi certus eas terrere jocando.
At male res cessit: quoniam gravidata puellas
Gestabat geminas utero, quas impete partus
Edidit adversis connatas frontibus uno.
Cetera discretas utriusque in corpore membra.
Sic junctae denos exin videre per annos
Lucem oculis limis (rectis nequiere videre)
Unaque tunc moriens mortis fit causa sorori,
Infecitque suo viventis viscera tabo.
Herbornensis quaedam femina ex inopinato ab homine mendico muto et amente perterrefacta, mutum et amentem peperit filium.
PErgravis est etiam res, irreparabile si qua
Naufragium faciat proles rationis ademptae,
Mater ubi fuerit subito perculsa pavore.
Exemplo id faciam planum non amplius uno.
Cuiusdam matrona laris, cui pondere venter
Plenus erat vivo, faciendis strenua rebus
Munia dum curat pro more domestica, certoque
Intenta est operi: clam pone supervenit excors
Menteque captus homo, cui mendicata levabat
Esca famem: cui vocis erat non integer usus:
Atque manu incautae scapulas utrâque prehendens
Horrisoni fremitu concussam terruit oris.
Quid fit? in immerito faba cutitur illa puello,
Lucis adhuc non participi, namque inde loquelae
Semper inops mansit, rationis semper egenus,
Tum quoque, cum primâ tegeret lanugine malas.
Et, nisi fallor, adhuc superest et vescitur auris:
Saepe mihi visa est genitrix et filius amens.
Varias insuper notas atque naevos infantibus imaginatione matrum gravidarum imprimi.
PRaetereo eiusdem sexcenta exempla cohortis,
Diversis nati quae post exordia mundi
Evenere locis, quia nec scire omnia possum,
Nec si scire queam, magis enumerare valerem,
Quam sparsas Arabum deserta per avia arenas.
Ecquis enim numeret leporinae signa negatae
Fissurâ superi toties spectata labelli,
Ut leporem agnoscas? quis humi nascentia fraga?
Sanguineo cerasi quis turgida poma liquore,
Conspicua in pueris, praegnans cum forte repulsa est?
Mitto dapes alias per inania vota petitas,
Unde tot exsistunt mortali in corpore naevi,
Praesertim, se ipsam quâ tangit femina, parte,
Cum formatur adhuc genitali foetus in arvo.
Abdita membra igitur cum fert frustrata repulsam
Tangat, et a facie abstineat, ne consita naevis
Excutiat risum populo, sobolique ruborem.
Ex his, quae retuli forsan prolixius aequo,
Confido satis atque super constare, magisque
Clare, quam medio cum lux altissima caelo est,
Prolis ad effigiem multum referre tenellae,
Quid mulier tractet, quid rerum lumine cernat
Assiduo, taciteque intra sua pectora volvat,
Dum Veneri indulget, dum prolem ignara figurat,
Nec similes solo latitare in semine vultus.
Scanderbegi Epirotarum Principis fortissimi humero dextro acinacis imaginem in utero materno impressam fuisse in argumentum atque omen invictae fortitudinis, peculiari Dei consilio.
DE Scanderbegi possem memorabilis ense
Hoc aliquid narrare loco, vestigia cujus
Conspicuasque notas (invicti roboris omen)
Impressas armo dextro puer intulit auris:
Sed, quia sic illum rerum signaverat autor
In probrum, Mahomete, tuum, clademque tuorum:
Humano non vis abstrusa in semine: non mens
Materna intra se talem meditata machaeram;
Pluribus haud visum est portento insistere verbis.
Fortuitam interdum opinione nostrâ esse inter aliquos faciei, vocis, aliorumque eiusmodi similitudinem.
FOrtuita interdum formae sunt foedera nostro
Judicio, causae fugiunt quod saepe secundae.
Id liquet exemplis. pro multis paucula dicam
Historiis veterum quoque decantata Sophorum.
Similitudo inter Cn. Pompejum et C. Vibium. inter Publicum item et Pompejum. Solin. c. 5 Plin. 7. c. 12.
VIbius assimili Pompejum reddidit ore
Et membris adeo, ut mutaret nomina vulgus
Inter eos, nunc Pompejum, qui Vibius esset,
Appellans: nunc Pompejo dans nomina Vibî.
Pompeji sub idem facies fuit aemula tempus
Publicio, nullumque fere discrimen in ore.
Tresque adeo similes vixerunt tempore eodem.
Inter L. Plancum oratorem et Rubrium histrionem. Sol. c. 5. Plin. 7. c. 12.
PLanci oratoris sic Rubrius histrio vultum
Rettulit, ut Rubrius ferretur nomine Planci.
Inter M. Messalam Censorium et Menogenem. Sol. c. 5. Plin. l. 7. c. 12. Val. Max. l. 9. c. 15.
MEnogenes Messala fuit: Messala vicissim
Menogenes. tam vultus erat conformis utrique.
Inter Mirmillonem armentarium et Cassium Severum oratorem. Solin cap. 5. Plin. lib. 7. cap. 12.
NEc vos Mirmillo, Cassique Severe, tacebo,
Mutua quos inter formae consensio fecit,
Juncti ut dignosci solo posset is amictu.
Inter Suram Proconsulem Siciliae et piscatorem Siculum. Ubi observa lepidum Proconsulis in piscatorem jocum, et contra piscatoris in Proconsulem petulantiam. Sol. c. 5. Plin. lib. 7. cap. 12.
QUae sequitur, formae paritas est pulchra cavillo.
Cum sura in Siculis gereret Proconsulis oris
Officum, piscator ei non concolor ore
Duntaxat, sed voce etiam linguaeque tumultu
Occurrit, cujus cernens in corpore vultus
Ipse suos; certe ista meae simulacra figurae
Miror in hoc, inquit, Trinacria cum pede nunquam
Tacta mei patris fuerit. Piscator ad illa;
At contra genitor meus, inquit, in urbe Quirini
Saepe fuit, dictisque nimis rettorsit acerbis
Probrae suae, verum absque probro, intentata parenti,
Ipsius in Surae matrem, mordacius [(editor); sic: mordiacius] aequo
Ultus eum, cujus virgis fuit atque securi
Caedere temptorem, quos ille gerebat, honorum.
Occiso ab Helvetiis Carolo Burgundiae Duce Bruxellas quidam venit tam similis illi, ut a populo pro Carolo haberetur, licet ille se eum esse serio infitiaretur. Munsterus lib. 2. Cosmograph.
TEutonicas etiam se exempla dedere per oras
Formae indiscretae, quorum hîc narrabitur unum.
Victus ut Helveticis cecidit Dux Carolus hastis,
Burgundos inter pugnax cognomine dictus,
Certaque mors esset, quidam ore simillimus illi
Bruxellas uênit, populo et mox creditus omni
Carolus est, quem se tamen acriter esse negabat.
Incertum esse, utrum maternae imaginationi accepta sit ferenda tam longe dissitorum similitudo, an peculiari seminis dispositioni, et utrumque esse admiratione dignum.
DIc mihi, quid parilem speciem formavit in istis?
Si matrum concepta animo speculatio, mirum
Concordare aliquas, quas intervalla locorum
Longa etiam dirimunt, gravidas in figmina prolis
Ad normam potuisse unam. Sin semina talem
Vim tenuere in se, res est mirabilis aeque,
Seminibus tam diversis latuisse figuras
Tam similes. non ulterius, quantum libet omnes
Ingenii intendas nervos, procedere quibis.
Nullos umquam tam similes fuisse, quin inter eos aliqua fuerit dissimilitudo.
ETsi autem similis quandoque hic dicitur illi,
Tanta tamen binos nunquam concordia formae
Conciliat, quin saltem aliquo discrimine distent,
Quamlibet exili. sibi respondisse Menaechmos
Vultibus ergo adeo, ut non internoscere posset
Mater adhuc parvos: grandes non ipsamet uxor
Surrepti, non Messenio, nec Erotion, escae
Non alienae inhians parasitus, non socer aegris
Accersens medicum pede non properante meantem;
Figmentum est lepidum, non res, quae contigit umquam.
Missum igitur faciam, causasque inquirere nitar,
Cum Deus haud faciat certae sine momine causae
Quicquam: cur hominum tot separet ora figuris.
Cur Deus esse velit tam multiplices ac diversas hominum facies.
QUid variet vultum (sub quo comprêndo colorem,
Et vocem et gestus, stridoremque aeris hausti,
Incessumque hominis, tortique ex oris hiatu
Elisos risus, sique est quid porro notarum
De genere hoc, homines quibus internoscere quimus,)
Exposui tacite, et duplex mihi reddita causa est,
Dum studui similis causas exponere vultus.
Utraque sed fuit efficiens. nunc dicere conor
Finalem, cur nempe Deo variantia vultus
Millecuplex placeat, comprênsorumque sub illo.
Nolo mihi dicas: ut nota potentia fiat
Mira Dei, pariterque Dei sapientia mira.
Inficior neutram. tot nanque effingere formas
Archetypis demptis Cous non possit Apelles:
Non Zeuxis: non Parrhasius: non ullus in orbe
Artificum. sed rem responso absolvere tali
Est generale nimis. specialius ergo requiro.
Exempla fabulosa errorum ex similitudine faciei ortorum.
SI facies esset mortalibus omnibus una,
Externaeque foret dissensio nulla figurae,
Hei mihi, quanta ageret dubium discordia mundum?
Legitimi quoties turbaret foedera lecti
In commune ruens nullo discrimine Cypris?
Non natam genitor, non patrem filia nosset.
Quam facile haec Myrrhae fieret, Cinyrae aemulus ille?
Nec propriam lusus communis imagine formae
Vir suus uxorem novisset et illa maritum.
Jamque nihil thalami socio differret adulter,
Osculaque Alcmenae, reduci servanda marito,
Praeriperet moechus: gemini incestare Menaechmi
Prostibulum auderent unum. nisi Iuppiter ipse
(Proh pudor) et cultum sumpsisset et ora Dianae,
Nulla rubore daret violati signa pudoris
Callisto, divaeque suae non spreta fuisset.
Exempla historica.
SEd quid ego vatum figmentis immoror amens,
Cui minime defit gestarum copia rerum
Ob similes miscens aliena et propria vultus?
Semiramis defuncto marito, Nino filio immaturo non ausa tradere imperium, pro filio, cui statura mediocri, vocis gracilitate, formâ, lineamentisque similima erat, sese gessit puerque credita est. Justinus lib. 1.
CUm viduata viro formosa Semiramis esset,
Rege suo Assyrii, genitoreque filius orbus:
Protinus assumpto cultuque habituque virili
Pro nato, dum imberbis erat, nec idoneus armis,
Nec sceptro, moderata diu est Orientis habenas.
Altam coctilibus muris circumdedit urbem:
Hostes perdomuit populis armisque potentes,
Imperioque suo dextrâ victrice subegit
Sub nati specie sexum mentita virilem.
Tanta erat inter eos similis concordia formae.
Fortibus aeternum mulier laudabilis ausis,
Nî detestando succensa libidinis oestro
Incestum nati proprii thalamosque petîsset,
Ipsaque, cui vitam dederat, periisset ab illo.
Oropastes a fratre Comari Mago, occiso Smerde Cambysis filio, rex Persarum constituitur, quod oris et corporis lineamentis ei persimilis esset, nemine dolum subesse arbitrante. Justin. lib. 5.
PRoximus huic longo ficticius intervallo
Historiis Smerdis celebratur, Persidos oris
Quem regnasse ferunt veri sub nomine Smerdis
Et specie, ut lecti socias quoque falleret ipsas,
Per mutilas donec dolus innotesceret aures.
Tuncque Magi procerum cecidere audacibus armis,
Quos inter quoque Smerdis erat, cui protinus ille
Successit, regem hinnitus quem fecit equinus.
Duo pueri simili formâ eximii a Toranio mangone, Antonio pro geminis fratribus venditi, alter ex Galliâ, alter ex Asiâ oriundus. Diversitate linguae fraus detecta, et quomodo eam mango excusaverit. Plin. 7. c. 12. Sol. c. 5.
QUid dicam pueros, quos multo Antonius aere
Emerat, ut geminos, mater quos una tulisset
Diversis uteris tamen, et regionibus ortos?
Gallia trans gelidas nanque unum severat alpes:
Longinquis Asiae fuerat satus alter in oris.
Fecerat errorem vultus consensus et aevi.
Fraus deprênsa fuit, patriae cum verba sonaret
Emptus uterque suae non intellecta vicissim.
Mango dolum propter reprehensus crimina vertit
Callidus in laudem, et, non est mirabilis, inquit,
Res pueros similes utero procedere eodem:
Id mirabilius tanta intervalla locorum
Conformasse duos adeo, videatur ut una
Amborum facies. responso hoc leniit iram
Emptor, et accessit rarae nova gratia merci.
Artenio, sive, ut Plinio vocatur, Artemon, sive, ut Solino, Arteon, sic aemulâ facie mentitus fuit Antiochum Syriae regem, ut objecto eo regia uxor Laodice tamdiu defunctum maritum dissimulaverit, donec ex eius arbitratu regni successor ordinaretur. Solin. cap. 5. Plin. 7. cap. 12. Val. Max. lib. 9. cap. 15.
TAm fuit Antiocho similis faciemque modumque
Artenio, ut regina suo viduata marito,
Hunc populo obiceret vero pro Rege colendum,
Reginae arbitrio dum regna capesseret alter.
Balduinus ex Comite Hollandiae Imperator Constantinopolitanus factus cum in praelio cecidisset, impostor quidam in Hollandia pro Balduino, cui formâ similimus fuit, sese gessit. Corasius in arrestum Tholosanum ex Pauli Aemilii lib. 7. de rebus gestis Francorum.
PRaeteritis aliis, quos hîc memorare liceret,
Ad sera ingenti me confero saecula saltu.
Flandrica Balduino gavisa est Principe tellus,
Quem Deus e Comite ad fastigia summa levatum
Induperatorem fecit. Nam Thracica primus
Sceptra suae gentis tenuit, rexitque rebellem
Constantini urbem, vicinaque regna colentes
Europae atque Asiae populos. hic Marte sinistro
Cum vitam et sceptrum simul amisisset, et inter
Caesorum aggestos ignoraretur acervos,
Os illi quidam similis, gestusque modumque
Verba dedit Flandris, et credula pectora lusit,
Se Comitem simulans Comitis sub imagine verum.
Impostura uni fuit haec suspecta Joannae,
Post patrem patriae cui cessit cura regendae.
Ergo ope Ludvici Gallorum Regis apertâ
Fraude, impostori laqueo sua guttura fregit.
Martini Guerrae in militia octo annos versantis uxori Arnaldus Tillius, quod et Guerram specie referret, et conjugii arcana multa recenseret, ut pro marito reciperetur, persuasit. Tertio post anno reversus Guerra errorem
detexit, impostorque suspensus, cadaverque eius erematum est. Arrestum Tholosanum, summariaque facti enarratio per Joan. Corasium.
MArtino Guerrae nisi Tillius ore fuisset
Persimilis, nunquam Mavortia castra secuti
Extorrisque hiemes octo, cum conjuge lectum
Crimine foedâsset perfrictae frontis adulter
Absentis tribuens sibi nomen et acta mariti.
Non hoc flagitium Guerrae olfecere sorores,
Non patruus, non vicini, non sanguine juncti,
Atque diu dubio sub judice causa pependit,
Undenas donec post messes Guerra reversus
Proderet errorem. quae convictus adulter
Judicis arbitrio, quem mirâ luserat arte,
Finivit vitam laqueo, post e cruce demptum
In cinerem rapidae flammae vertere cadaver.
Rebecca Iacobum filium a nativitate glabrum pellis hoedinae objectu Esauo fratri naturâ hirsuto similem reddidit, eoque artificio benedictionem patris Esauo destinatam in Iacobum transtulit: Gen. cap. 27.
AN referam, dubito, quod pagina sacra recenset
De circumvento technis genitricis Esauo.
Exemplum, fateor, non omni ex parte quadrare,
Sed, quia parte bonâ quadrat, libet usque referre.
Exuviis haedi collumque manusque tegebat
Mater Iacobo, digitis palpata paternis
Eius uti pellis pellem similaret Esaui,
Crine cui totos natura obseverat artus.
Assat et hoedinam carnem, mandatque, parenti
Ut ferat in pastum simulans se ferre ferinam,
Quam non fausto ierat venatum sidere frater
Insignis pharetrâ, jaculisque insignis et arcu.
Hoc pacto incauti fallens hebetata tot annis
Atque omni prope jam visu defuncta parentis
Lumina cum digitis astu genitricis Iacob,
Praeripuit fratri non segnia vota parentis
Successus praestare bonos, opulentaque dona;
Aethere deciduum rorem puta, et uber opimi
Ruris, et affatim musti segetumque feracis,
Subjectosque sibi populos, fratrumque suorum
Obsequium, inque suae matris moderamina natos.
Vah quantum hirsutae nocuere imitamina pellis
Maiori natu? quantum juvere minorem?
An pia fraus aliqua est, nec ei sua praemia desunt?
Una tibi domini sit pro ratione voluntas.
Plures foetus uno secundum naturam non nasci.
SEd quorsum abriperis? quorsum, mea Musa, vagaris?
Ad tua pensa redi, paucisque exponito causam,
Cur gemini et geminis plures quandoque creentur.
Unum hominem plerunque satu prodire duorum
Foeturâ instituit rerum sator optimus unâ,
Inde alium atque alium, cum foeta priore levata est
Pondere per menses sua taedia passa novenos.
Nanque homini cum cura Dei concesserit aevi
Curriculum longi: plures cum gignere foetus
Una queat mulier fecundum nacta colonum,
Cujus ager fecundus item, gratusque colono,
Cumque modis variis sua pignora seque tueri
Sit prae aliis indultum homini, proferreque vitam
Possit eo magis in longum, quam bruta serarum
Saecula: progenies humana perennat in orbe,
Et late sese numerosâ prole propagat.
Ergo duos praegnans si semine femina eodem
Concipiat foetus, et eodem tempore formet,
Aut plures geminis operâ producat eâdem,
Rara velut res est, ita dissentanea legi
Naturae, tantoque magis, quanto magis uno
Fit maior sobolis numerus, quae gignitur una.
Utrum naturae magis consentaneum sit, geminos simul nasci foetus, an unum.
SUnt, qui naturae negitent pugnare, gemellos
Si mulier gravior duplicato pondere gestet.
In binas uterum dirimit quia linea partes
Aptas pignoribus praebere cubilia binis.
Praeterea binas mulier quia foeta mamillas
Lactis habet plenas, geminos queîs pascere possit,
Sejunctimque suam servare utrique mamillam.
At mihi naturae magis id conforme videtur,
Quod commune magis, foetum puta nascier unum.
Nanque una est uteri cavitas licet usque dirempti,
Non geminae, et quamvis muliebri e pectore binae
Exsurgant niveo distentae lacte mamillae,
At tamen a binis raro mulgentur alumnis,
Sed plerunque unus nunc hanc, nunc morsicat illam,
Inque vicem vacuat. sic sunt data lumina bina
Uni homini, binaeque aures, duplexque foramen
Nasi, cum geminis pulmonibus: addere renes
Queîs licet, et testes geminos, si langueat unus,
Alter ut officium faciat: si sorte mamillae
Una affligatur morbo, germana labores
Illius ut subeat, lac gignat alatque puellum.
Praeterea dubitare facit, neque fidere dictis,
Ansa quod absurdae ratio foret ista sequelae.
Deficeret natura etenim generare laborans,
Maternâ quoties infantem educeret alvo
Non consortem uteri, socium non lactis habentem.
Quâ ratione gemini pluresve uno partu nascantur foetus.
HIppocrates uno geminos, ultraque putavit
Concubitu nasci genitali e semine foetus,
Si modo sit multum, perque intervalla seratur.
Nanque actu totum tunc non emittier uno,
Sed semel atque iterum: sed ter quandoque quaterque
A bene dispositis, Venerisque ad munia promptis,
Proque satus numero numerum grandescere prolis.
Est speciosa quidem, neque prorsus dissona vero
Haec ratio. multum nam seminis adsit oportet,
Multiplicem ad partum. Verum momenta serendi
Tot nemo facile amplexu concesserit uno,
Ventre quot infantes aliquando geruntur in uno.
Eorum, qui uterum in septem cellas dividunt, de multiplici foetu opinio.
QUi proprium puero decernunt cuique cubile
Seu cellam (ut vulgo vocitant) genitricis in alvo,
Fecundo pueros tot semine rentur oriri,
In quot discessit coitus sub tempora cellas.
Ergo marem fieri de semine dextra petente:
Femineum, quod lava petit, sibi sumere sexum
Temporis articulo, et conceptu prorsus eodem.
Infantem spatium sibi quemque requirere certum
Quis neget? absurdum sed tot confingere cellas,
Quot pueros simul una potest comprêndere matrix.
Nam sinus est illi, cavitasque haud amplius una,
In quâ distinctos primordia sumere foetus,
Si modo sint parvi, spatiosaque ventris abyssus,
Nil vetat; ut multis numeroque carentibus ovis
Ilia fluminei pecoris praegnantia turgent
Inter sepellis distincta exilis amictu.
Esse uteri septem sed conceptacula demus
Distinctosve sinus, seu cellas dicere mavis,
Ut voluere illi, quos hisce lacessimus armis:
Tunc nunquam e, largo quantumvis, semine foetus
Plus septem exirent gestamine ventris eodem:
Hosque inter semper foret Hermaphroditus, in ipso
Cellarum medio cui constituere cubile.
Atqui septenos vitali luce potiri
Partu uno foetus, quibus Hermaphroditus inesset,
Non equidem vidi, non legi, aut auribus hausi.
At numerum hunc ultra ventum persaepe fuisse
Prole novâ pulchrum mundi subeunte theatrum,
Si dubitas, permulta queunt exempla docere,
Vix credenda tamen, nugisque simillima vatum,
Nî tot adhuc monumenta forent testantia verum.
Fecunditas Aegyptiarum mulierum.
PRodit Aristoteles Phariâ regione feraces
Usque adeo esse uteros, ut ternis saepe: quaternis
Foetibus haud raro: quinis plerunque gravescant,
Foetifero quia labra rigant sitientia Nilo,
Vult [(reading uncertain: page blotted)] ut Aristoteles causae non futilis autor.
Fecunditas Scoticarum mulierum.
COntra ego nosse velim, quae fluminis uberet unda
Scotorum uxores, quibus uno crescere foetu
Abdomen rarum est. commune tumescere binis
Aut ternis: quartus si quando accedat ad illos,
Haud stupuere magis, quam nos, si plena gemellos
Venture tulit mulier, jucundisque intulit auris.
Numquid et his Nilus suus est aut flumen, opimo
Quod par sit Nilo, fecundaque viscera reddat?
Proxima causa latet. satis ergo tenere remotam.
Pro libitu Deus in populos sua munera didit.
Fecunditas Germanicarum mulierum.
NOstris quod totidem quandoque oriantur in oris,
Inscius est nemo, nisi cui sinuosa sonorum
Obturata via est, aut, qui commercia vulgi
Declinat, memoresque fugit percurrere fastos.
Id rarum tamen est, et tanto rarius, uno
Quanto sunt plures, uteri quibus ora patescunt.
Sub Agelmundo primo Longobardorum rege mulier quaedam septem puerulos enixa est uno partu, ex quibus in piscinam abjectis unus ab Agelmundo servatus, Lamissus nominatus, et post eum rex factus est. Nauclerus volum. 2. gener. 19.
SEptem una peperit mulier paupercula natos
Longobardorum primi sub tempora regis,
Nomen Agelmundo cui erat, quos pascere posse
Cum se desperaret inops, projecit in undas,
Esse putans satius properâ succumbere morte,
Per longae tormenta famis quam accersere lentam.
Vidit Agelmundus, porrectâque attigit hastâ
Semineces. rapit hanc unus, seque eripit undis.
Hunc jubet educi rex, indolis argumentum
Esse bonae reputans, durae quod adhaeserat hastae
Molliculis digitis, et ab undâ, dicere lamane
Quam tunc consuêrant, Lamisso nomina fecit.
Usibus edoctum nec conjectura fefellit
Regem. nanque puer crescens fit idoneus hastae
Vulnificae, atque animo praestans et corpore miles
Bello habilem fausto traducit Marte juventam,
Dum viduum caperet regis post funera regnum.
Comitissa quaedam Querfurtensis novem simul infantes peperit. Bortruffus lib. 4. Anhaltinorum Principum. cap. 4.
ACcipe nunc uno gestatos ventre novenos.
Nobile Querfurtum est titulis et stirpe vetustâ
Imperii Comitum, quorum cum conjuge quidam
Legitima exercens socialis munia lecti
Effecit gravidam: tendit sua sarcina ventrem,
Atque videre diem matura erumpit in auras.
Tot pueros, quot habent sine Phoebo numina vates;
Cernere erat vivos, qui sacrae aspergine lymphae
Loti Christicolis solito pro more fuere.
Certa rei gestae, qui vult, monumenta videbit
Querfurti suspensa cavi sub fornice templi.
Irmentrudis Isemberti Comitis ab Altorf uxor uno partu duodecim infantes edidit, ex quibus undecim morti a matre destinatos pater ex inopinato superveniens servavit. Bruschius de monasterio Vinearum.
QUot vero volitat per sidera in aethere Titan
Adversos agitans obliquo tramite currus,
Dum spatium volucris mundo determinat anni:
Tot natos peperit fecundior atque priorem
Prole supergressa est Comitissa Altorfia: quam cum,
Proh dolor, exstingui praeter labentibus undis
Jussisset puerum de tot sibi partubus unum
Duntaxat retinens, et in hunc clementior unum,
Saevior in reliquos ursis, trucibusque leaenis
Atque per Armenias infestis tigribus oras,
Quarum saeva licet rabies animalia dente
Cetera, et ungue petat, tamen est mitissima proli:
Forte superveniens genitor sua pignora servat
Immeritae damnata neci, potiusque lavanda,
Quam perimenda, undis, rata nî foret impia mater
Plus referre suâ teneros occumbere natos,
Laesi quam thalami se suspicione gravari
Judicio proprio. Nam moecham irata vocârat
Mendicam, quae tergeminos excluserat uno
Infantes partu, stipe seque suosque tuentem.
Mergendos clam portat anus conducta puellos
Feralem ad fluvium: cui fit Comes obvius, et mox,
Quid ferat, inquirit: Welphos fero, rettulit illa,
Quos me Scherciacis hera mergere jussit in undis.
Nomine eo catulos Germania prisca vocabat.
Men inconsulto? Comes inquit; opercula tolle,
Tolle, inquam, ut videam, num sit venatibus aptus
Inter eos. luctatur anus sua pignora patrem
Celare, et dominae crudele facessere jussum.
Victa minis tandem rem pandit herilibus omnem.
Ut numerum videt insolitum Comes, atque propinquum
Audiit interitum natorum, atque aspera fata,
Obstupuit, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Correptisque moris populari debita proli
Ubera nutricum conducit turgida lacte,
Cumque minis anui servare silentia mandat.
Interea genitrix secum sua pignora deflet
Injustis animas reputans efflâsse sub undis.
Origo Guelphorum.
AT pueri crescunt, horumque perenne nepotes
Guelphorum retinent nomen, summique tuentur
Pontificis partes, cum Caesaris inclita contra
Signa Gibellini sequerentur. factio toti
Italiae funesta diu, sopitaque tandem
Imperio, Friderice, tuo, cui gente ab utrâque
Ortus erat. nam temperie demulsit utranque
Diversi generis mixturâ, et tempore ab illo
Discordes animos concordi pace ligavit,
Quae tamen haud multos stabilis permansit in annos.
Margreta Florentii Comitis Hollandiae filia, Hermanni Henebergiae Comitis uxor, trecentorum sexaginta quinque liberorum uno partu mater facta, in puerperio cum universis extincta, et Lausduni in Hollandia sepulta est.
TRigecuplo sequitur proles numerosior, ortus
Par cui, sed brevior modus et duratio vitae.
Hermanno, ut Comitem, Dominumque Henebergia quondam
Quem venerata suum est, par stemmate contigit uxor,
Cui genitor Batavûm Comes, et Margreta vocamen.
Huic animi causâ spatianti pauper inopsque
Uênit in occursum mulier, supplexque rogavit
Subsidium, monstrans geminos, sua pignora, natos
Ulnarum genitricis adhuc et lactis egentes.
Hanc simul ac tali cum pondere conspicit illa
Pro pietate graves in pectore concipit iras,
Protinus his solvens ora indignantia dictis:
Quid tibi vis, meretrix? mihi sic tua crimina prodis,
Nec pudet ante meum spurios ostendere vultum?
Non uni tantum te prostituisse pudoris
Claustra viro, indicio est, duplex, ô adultera frontis
Perfrictae, soboles, unus patre nascitur uno.
Carpe fugam propere atque oculis te subtrahe nostris,
Et, cum prole nothâ mihi sis odiosa, caveto.
Talia ut optato pro munere probra recepit
Mendica, innocuos oculos suffusa pudore
Discedit, tacitoque intus sic corde precatur:
Da, pater omnipotens, oculo qui vindice cernis
Omnia, qui puram me nosti criminis esse,
Quo mihi opem potius, quam dicta proterva, merenti
Haec Domina insultat saevâ temeraria linguâ,
Cynthius ut tot quot lucibus emicat anno
Ingrediens orbem per Eoae limina portae,
Tot de concubitu proprii Comitissa mariti
Concipiat foetus, et in oras luminis edat,
Cautior ut plures uno quandoque parente
Addiscat nasci foetus, nec jurgia posthac
Ore nefanda vomat, lactantem si ubera matrem
Forte aliquam videat natis praebere duobus.
Audiit orantem Deus. edita pignora lucem
Aspiciunt, ex parte mares, ex parte puellae.
Quae, simulatque sacrae maduere aspergine lymphae,
Emisere animas. corpuscula parva sepulchro
Defunctâ cum matre simul conduntur eodem,
Lausduni Batavûm tibi quod monstrabit in aede
Aedituus sacrâ monumentis pluribus auctum.
Portentum tamen exemplis agnosce sub istis,
Quae procul usque adeo naturae a more recedunt.
Quid sit superfetatio, et an mulieres leporum, cuniculorum et porcorum more aliquando superfetent.
CUm vero geminos concepit femina praegnans,
Aut geminis plures, cunctos ambire secundae
Consuevere unae: contra datur
[Gap desc: greek text]
uni
Cuique suum puero, discretaque corpora sese
Haud tangunt, spatioque brevi nascuntur, et, unus
Ut vix compedibus maternis liber abivit,
Alter subsequitur portâ emittendus eâdem,
Et conclave novis gratantum vocibus implet.
At, cum jam coepto puero, praegnantis in alvo,
Atque suis tunicis pro consuetudine septo,
Alterius nova fit prolis foetura, prioris
Ortum quae spatio longo cunctata sequatur,
Non comprênsa unis cum prole priore secundis,
Voce superfetare unâ dixere Latini
Aequali Argolicam conati reddere vocem.
Lascivos uterum lepores gestare, simulque
Misceri maribus, parvisque dare ubera natis
Auctores memorant, et tu, si copia detur,
Hisque juvet rebus curas impendere, nosces.
Qui solet effossis habitare, cuniculus, antris
Ut lepori exceptis latebris conformis ab omni
Parte prope accedit: sic partu haud discrepat illi,
Atque his, quae partum praecedunt, quaeque sequuntur.
Turba superfetare sues quoque rustica novit.
Attamen id rarum est. homini contingere id umquam
Infitiari audent quidam, verumtamen illos
Plurima convincunt spatiosum exempla per orbem.
E multis contenti erimus proponere pauca.
Exemplum superfetationis fabulosum.
TEleboas abiens ultum victricibus armis
Amphitruo Iphiclum, sua pignora, liquit in alvo
Conjugis Alcmenae, sed nondum hoc nomen habentem.
Eloquar? an sileam? lascivus amore nefando
Juppiter accensus vultum Amphitruonis et orae
Induit, utque redux genialis fulcra grabati
Jam foetae, linguâque viro gratantis inani
Scandit, et ignaram furtivo semine complet.
Nativitas Herculis et eius labores.
IUnoni hinc nata est invisa propago, labores
Cujus bisseni Musis peperere laborem,
Scribacesque olim divexavere poetas.
Occisus Nemees leo: victaque belua Lernae:
Sus Erymantheus prostratus: et aurea cervo
Aeripedi capitis gestamina dempta: sagittis
Perculsae Arcadiae volucres Stymphalia monstra:
Gente de Amazonia victae sua cingula rapta
Hippolytae: Augiae purgata bovilia: Taurus
Ejectus: Diomedis equi cum rege perempti:
Heros exstinctus triplex: rapta aurea mala
Hesperidum vigili frustra servante dracone,
Et furvo in lucem protractus Cerberus antro.
Exempla superfetationis non fabulosa. Plin. lib. 7. c. 11.
FAbula sed valeat, nucleoque putamina veri
Aut vacua, aut tectum nimis abscondentia verum,
Promere cum valeam nudum absque putamine verum.
Haud conficta loquar. Cum conjuge femina corpus
In venerem solvit, praegnansque est reddita prole.
Post eadem, rupto socialis foedere lecti,
Infidi passa est amplexus perfida moechi,
Et notha legitimae conjunxit semina proli.
Inde duos peperit post intervalla puellos,
Ore suo quorum referebat uterque parentem.
Indicio hoc confessa nefas, et foedera rupta,
Patri utrumque suo pudefacto reddidit ore.
Huic non dissimilis fuit impraegnatio servae,
Terra Proconnesus, quae cincta Propontidos undis
Sola suos olim fuerat sortita colonos,
Quam tulit, haec domini coitu, coituque potita
Procuratoris, spatio, quo fertur ab ortu
Phoebus in occasum, et duplici de semine praegnans
Binos distinctos matura puerpera foetus
Edidit. horum alter dominum similabat, et alter
Procuratorem. Geminos fert tertia ventre
Atque superfetat. gemini, cum tempus adesset
Legitimi partus, salvi exivere sub auras.
Tertius at quinto sine vitâ et lumine mense.
Exemplum superfetationis recens et memorabile.
QUae dixi, sunt prisca nimis, quibus addere plura
Bauhini ex libris exempla recentia possem.
Sed reliqua ut taceam, rebus ne pluribus aequo
Lectorem obtundam, vix est illustrius ullum,
Aut memorabilius, quam nobilitatis avitae
Quod de matronâ memorant, sortita cubile
Majorum dives censu, castrisque superbis
Quae fuerat: cujus nunc non libet edere nomen.
Huic caro e vivis sublato morte marito
Turget aqualiculus, speratur posthuma proles
Mascula, feudorumque capax, quae mascula virtus
Majorum peperit, maribusque adeuntur ab unis.
Quid fit? fit compos relevata puerpera voti,
Et non fit. nam mas paritur, neque setius haeres
Exspectatus abest: vitae quia nascitur exsors
Effracto cranio, maternaque vota fefellit.
Abicit illa animos, animos sumpsere vicissim
Agnati, post hoc quos funus aperta manere.
Feuda putabantur: sed non diuturna reman sit
Haec rerum facies, verum in contraria versa est.
Nam licet exanimem partum exclusisset, et isto
Facta foret levior pacto: tamen usque tumentem
Cernere erat ventrem, quasi non enixa fuisset.
Stagno alii putridae ventrem distendier unde
Coniciunt: alii clausos ceu carcere flatus
Conglomerari in eo, tantamque attollere molem.
Nequiquam. tendebat enim puer ilia vivus,
Septenis decies primi qui tempora partus
Lucibus insequitur, lucemque hanc lumine cernit.
Vanas esse rationes, quibus id fieri negatur, quod aliquoties factum esse experientiae testimonio constat.
DEsipere est igitur conari reddere causas,
Cur nequeat fieri, fieri quod saecula prisca
Viderunt, quod nostra vident, quod sera videbunt,
Nî solitum natura velit variare tenorem.
Causa rei potius, quae fit, quaerenda, modusque,
Ordine quam verso fieri non posse probandum,
Quod fit, et a certis fluit irrevocabile causis.
Refutatio argumenti, quo probare conantur, superfetationem in hominis generatione locum non habere.
COnceptu affirmant facto sic ostia claudi
Interiora uteri, vix ut praeacuta capilli
Introeat cuspis, nec sese aperire, priusquam
Tempestivum auris cupiat dimittere foetum.
Esse metum, si forte prius patefiat, abortus.
Ergo novum nunquam matricem admittere semen,
Cum semel impleta est, quod sit satiata priore.
Arcte quidem concedo uterum constringere portae
Interioris iter, postquam genitale recepit
Semen, eique hominis jam destinat indere vultus,
Huic operi tamen intentum pruriginis igne
Exoriente novo, solâ qui seminis undâ
Restingui valeat, quandoque dehiscere credo
Et pridem inceptae prolem superaddere proli.
De hermaphroditorum sive androgynorum origine.
HOc opportunum mixti primordia sexus
Est memorare loco, et nascantur ut Hermaphroditi
Dicere, vel, nequeam si forte, inquirere saltem.
Origo fabulosa. Hermaphroditus Mercurii et Veneris filius fuit, quod et nomen indicat. Ex hoc cum Salmaci nymphâ in unum corpus coagmentato factus est homo utriusque sexus, qui Hermaphroditi nomen retinuit. Ovid. 4. metam.
MErcurio genitum puerum et Cythereide fingit
Vana cohors vatum, nomenque ab utroque parente
Traxisse. hunc, tria cum crescens quinquennia vitae
Complesset, patriis silvis, Idâque relictâ
Ignotos cupiisse locos, undasque videre,
Et venisse in eas oras, ubi Caria fluctu
Tunditur Aegaeo: stagnoque illimibus undis
Perspicuo mersisse pedes: mox veste remotâ
Corpus item reliquum. vidisse hoc Naiada quandam,
Et stupuisse simul, nudaeque cupidine formae
Arsisse, ac subito posito cum veste pudore
Desiluisse in aquas, invitoque oscula ephebo
Fixisse, elabique manu tenuisse volentem
Implicitamque renitenti et sperata neganti
Gaudia perpetuos secum optavisse cohaesus,
Atque deos faciles rata vota habuisse precantis
Tuncque hominis duplicem coiisse in corpore sexum
Unius, qui nec juvenis nec nympha vocari
Posset, et esset utrumque tamen, mansisseque ephebi
Unitis nomen, nomen periisse puellae.
Alia fabula.
SUnt qui nugentur, gravidâ cum ferret in alvo
Androgynum mater, quid ferret nescia, divos
Consuluisse suos, ut conscia numina rerum.
Respondisse alios aliter, dixisseque Phoebum,
Masculus est; Martem femella: Iovisque sororem,
Neutrum: cumque leves infans prodîsset in auras,
Compertum, dixisse Deos non falsa; fuisse
Nanque hominem ambigui sexus, qui femina masque
Et neutrum dici posset. de morte rogatos,
Interimetur aquis, Phoebum dixisse: Gradivum,
Vulnere: Junonem, suspendio: et haec quoque vera
Eventum fecisse licet distantia multum:
Nanque super fluvium ramos extenderat arbor,
(Ut fieri notum est) hanc conscendisse propinquum
Jam fato juvenem, pedibusque haesisse cadentem
Ex ramo, pronumque caput mersisse sub undas,
Pectora transfixum, quo sese accinxerat, ense.
Certa adeo falsos oracula reddere divos,
Res mira est. vetuli. tu crede, ego credere nolo.
Verae originis hermaphroditorum indagatio.
FErt animus veri exercere indagine Musam.
Mortales quosdam naturae utriusque fuisse
Non est quod dubites, et eosdem saecula ferre
Nostra etiam constat, licet occultentur et inter
Naturae errores, et monstra habeantur, ut olim
Factum etiam, quando deportavere Quirites
In mare eos, certae veluti praesagia cladis.
Nunc usura illis lucis conceditur, et cum
Raro in utroque pares sint illis inguine vires,
Sive, ut Aristoteles est ausus dicere, nunquam,
Si mage femineo pollent, si barba negatur
Mento, si tenuis vox est, muliebribus uti
Vestibus urgentur: contra praestare virorum
Si partes melius possunt, si silva pilorum
Asperat os, si vox gravis est, gestare viriles.
Quod si arma ad venerem sunt nacti utranque parata,
Neuter eis sexus merito debetur amictus,
Ne quid dissimulet, fraudis ne fiat operculum
Insidiisque pudor pateat nil tale putantum.
Cogantur potius neutri se jungere turbae,
Et sterilem in lecto traducere segrege vitam.
Parcat Aristoteles, tales si dico repertos,
Montue, tu mihi testis eris, cui notus utroque
Non sterilis sexu fuit hermaphroditus, is uxor
Cum foret alterius, sobolem et genuisset ab illo
Non semel atque iterum, versâ vice fecit id ipsum
Ancillae, a proprio quod erat perpessa marito,
Et prolem, ut genitor, vivam suscepit ab illâ.
Semine eos nasci, quod contribuere parentes
Nequaquam inficior, distincta ut corpora sexu
Nasci in utroque solent ipso discrimine laeta.
Ast uno geminus coeat quî corpore sexus,
Inguine utrumque suo facile ut cognoscere possis,
Dictu difficile est. monstra ut contingit oriri
Occultâ ratione homini dum semina in alvo
Matris degenerant artus oblita serentum.
Monstra hominum sic androgyni me judice fiunt
Nulli perspectâratione. Avicenna tetendit
Altius ingenium sic haec arcana recludens:
Postquam desierint menses manare, uteroque
Abstersa illuvies omnis, cum conjuge si vir
Quinque dies ineat veneris certamina primos,
Concipiatque uxor, pueros generarier unos.
Si conetur idem sexto, et, qui proximus illi,
Octavus donec veniat, prodire puellas.
Inde ad bis sextam repetat si praelia lucem,
Produci rursus pueros. post illa duellum
Si renovet, dubii portenta emergere sexus.
Sed quarum impulsu rationum motus ineptum
Cuderit hoc autor commentum et liquerit orbi,
Non video. ipse silens etenim nihil addit earum;
Affirmare satis quasi sit. quod omiserat autem,
Lemnius aggreditur vano conamine nanque
Rem dubiam stabilit dubiis rationibus aeque
Principii absurdus certe hâc in parte petitor.
Ante probet vere fieri, quod dixerat ille,
Postea uti fiat sollerti indagine quaerat,
Commentisque suis commenta aliena coloret
In medium proferre cavens sine pondere causas.
Quod si a bis sextâ post menstrua flumina [(transcriber); sic: flumiua] luce,
Conceptus quotquot fiunt, utriusque parentum
Armis instrueret natura, heu quanta per orbem
Agmina monstrorum non simplicis inguinis essent!
Imo etiam plures haurirent hermaphroditi
Vitales auras, quam certi corpora sexus.
Nec tamen hac causâ contentus Lemnius ortum
Androgynorum alium studio confinxit inani,
Quem memor are pudet, ne castas inquinet aures.
Unde autem, nullo potuit quod discere signo,
Addidicit primum? rationum momina promat,
Dicta quibus firmet. sine iis mera somnia sunto.
Pythagora similes nos esse negamus alumnis.
Misceri sexus dum vult, cum lancibus aequis
Semina conveniunt gignentum et viribus aequis
Ipso uteri in medio, specie arridentia veri
Profer at usque licet, tamen haec quoque opinio certi
Nil habet in sese fundamina quando vacillant,
Firma superstructi nequit esse erectio muri.
Sunt explosa supra de septem figmina cellis
Atque Deo soli sexus asserta potestas.
De molis vivis.
QUod superest, dicam rem, cujus plurima longe
Fama fidem superat, sed multi credere cogunt,
Quamlibet invitos, ingentia nomina, testes.
Ausonias inter celebratur Apulia terras,
Uda mari, Illyricis Italos quod dividit oris
Terra viris felix, et fertilis ubere glebae,
Femineo genere infelix, natisque creandis.
Cum praegnans etenim concretae e semine massae
Imprimit humanam speciem, mala bestia quaedam
Exoritur simul et nido nutritur eodem:
Exactisque novem cum prodit mensibus infans,
It comes, et dias pariter procedit in auras,
Sed male fida comes. nam corpus saepe tenellum
Vellicat, et diro morsu necat inter eundum,
Eripiens lucem, quam vix aspexerat infans,
Exedit interdum matricis in utre morantem,
Aut abigit, perimitque suo truculenta veneno,
Hospitii solvens pretium communis iniquum.
Illa eadem gravidis gravis esse frequenter Iberis
Dicitur, et Flandris, et, queiîs habitare per agros
Finitimos Pisarum urbi sua fata dedere.
Appellare feram vulgus solet. Aurelianus
Marcellusque pecus vocitant. per scomma vocatur
Illorum frater, queîs patria cara Salernum.
Sunt, qui Lombardos tali cognomine rodant,
Nascendi simili quia lege tenentur utrique
Sic populus populo insultat pietate fugatâ,
Alter et alterius poenas in ludicra vertit,
Averso haud pensans, celet quid mantica tergo.
Seu vero hoc monstrum cum foetu degat iisdem
In loculis, seu solum uteri dominetur in antro,
Aetatis nostrae medicis mola viva vocatur.
Sunt variae illius species: Iovis armiger ales,
Accipiterque rapax, quem Daedaliona fuisse
Fabula prisca refert: et avis praenuntia luctus
Nunc, olim Ascalaphus, quem turpis dicitur Orphne
Inter Avernales haud ignotissima nymphas
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Nec non et lucem fugiens Mineia proles
Dentato vastans carnaria pinguia rostro:
Limosasque habitans Latonia rana paludes:
Et lepus, et coluber, bufo, mus, talpa, lacerta,
Atque suam mutans cum papilione figuram
Hortorum pestis, spinisque armatus echinus,
Et durae cancer velatus cortice testae,
Pluraque quae numero non est comprêndere certo.
Ex molae vivae foetui adjunctae conditione de nobilitate vel ignobilitate foetus conjecturam facere, superstitiosum.
STulta superstitio salso explodenda cachinno
Vulgares animos et idonea pectora falli
Obsedit; fera si puero se nobilis addat
Nascenti, pedibus, puta, formidabilis uncis
Accipiter, raptorque altâ Ganymedis in Idâ,
Nobilis esse patris natam de semine prolem:
Et rursus, si vile pecus societur eidem
Ex uterique sinu partu procedat eodem:
Quale genus vespertilio, mus, talpa, lacerta,
Et, quae praeterea sunt huius monstra catervae,
Esse notam vilis, populique ex faece parentis.
Alia superstitio aeque ridicula.
ACclives nugis etiam sententia mentes
Aeque absurda tenet, doctis damnabilis aeque;
Bestia si talis dubio delata volatu
Natalis muros camerae aut laquearia tangat,
Praecipitive solum feriat delapsa ruinâ,
Praesagire obitum vacuatae prole parentis.
Partus ergo novi cum jam dolor imminet aegra.
Ante pavimentum storeis obnubere cellae,
Velaque parietibus properant obducere nudis,
Perali pateat ne monstro accessus ad illa.
Istae sed valeant nugae cum fratribus istis,
Quos alis sicut vexare dolemus in oris
Praegnantes: vice sic versâ gaudemus abesse
A thalamis nostris, et abesse perenne precamur.
Causae molarum vivarum.
CUm vero ex nihilo fieri nil posse fatendum
Naturae lege, et, quod fit, sua semina habere
Materiamve, ex quâ nascatur, oporteat, harum
Scire aliquis causas cupiat fortasse molarum.
Suspectum est merito semen, ceu labe malignâ,
Ceu vitio infectum, sed, corruptela sit unde
Seminis ista, latet, nostrique indagine frustra
Quaeritur ingenii tantâ in caligine veri.
Sunt quibus ingluvies culpatur et esca maligna.
Pars tales tribuunt caelestibus ignibus ortus.
Quomodocumque habeat seres, certissima poena est,
Nec Satanae desunt artes, studiumque nocendi.
Talia naturam quis enim putet edere monstra?
De molâ vitae experte.
IN muliebri utero rudis indigestaque massa,
Nec quicquam nisi pondus iners, quod crescere tantum
Augerique potest, sensu motuque vacivum
Nascitur interdum, molemque abdomen in amplam
Tendit, ut exaequet veri gestamina partus
Exsuperetve etiam. vitae mola dicitur expers
Vel mola simpliciter gravidatae pondere tali,
Quique vident illas, verae se prolis habere
Argumenta putant, foliis mage certa Sibyllae,
Crassum ubi conspiciunt abdomen et ilia tenta.
At simul excessit justi impraegnatio partus
Tempora, subdubitant, oculisque haerentia noscunt
Pignora certa molae, mortem minitantis onusto,
Heu, nimium ventri, nisi proscribatur ab urbe
Natali citius, nimiâ quam sarcina mole
Angustis uterineque at discedere portis.
Menstrua materiam praebent purgamina, si non
Tempore pulsa suo fuerint, semenque virile
Et sterile et paucum quamquam fieri absque virili
Concubitu quoque posse putant: ut concipit ova
Semine de proprio, pullis sed inepta creandis,
Ascensum gallina sui non passa mariti.
Carnea massa molae est, et pervia tota pusillis
Venarum ramis, per quas alimenta capessit,
Extrorsus tot habens oculos, sed lucis inanes,
Argum ut centoculum numero prope vincere possit.
Cunctarum species tamen haud est una molarum,
Quarum mille cupis varios si noscere vultus,
Volve libros, aetas nostrae quos prisca reliquit,
Et vacuas canis praebe obstetricibus aures.
Partus legitimi diversa tempora a quinto mense ad decimum quintum.
SEd valeant vivaeque molae vitâque carentes.
Pergere de foetu meditor, referamque, quot alvo
Matris agat menses, dum consummatus ab omni
Parte sit, atque habilis, quas ducere cogitur, auris.
Solenne est uterum foetis turgescere, donec
Luna suos novies a fratre resuscitet ignes.
Temporeque hoc lapso subito gracilescere ventri
Pondere in aerias emisso luminis oras.
Sunt tamen et, decies cum pleno splenduit orbe,
Semina jam pridem mortalem induta figuram,
Quae, ceu gratus ager, vitae cum foenore reddant.
Quin et in undecimum mensem gestasse feruntur
Nonnullae et decimum quintum, nisi lubricus errat
Calculus, ingressum cujus deprêndere durum est.
Septimus haud paucis onere ilia tenta levavit,
Pluribus octavus. Sextus, sextoque minores
Partu immaturo genitalia claustra relaxant.
Quamquam etiam sextus Lucinae creditur aptus,
Quintus item, modo si, quod defit, sarciat artis
Auxilio, lactisque boni nutrimine mater,
Aut, quaecumque fuat, cujus bibat ubera natus.
Cur mensibus imparibus, septimo, nono et undecimo nati vitales sint: paribus intermediis non item.
PErsuasum est multis, dum currit septimus, ortos
Quam cito viderunt, sero valedicere luci.
Sed magis id non de natis credere mense
Convenit, eventusque facit pondusque fidemque.
Octavo contra nasci male firma putatur
Progenies, vespillo cui mox vere sub ipso
Vitae inhiet, pluresque adimat spirare per annos.
Sicque artis medicae sensisse Promethea constat.
De decimo, sunt, qui dubitent statuêre feracem
Longaevae sobolis quidam. contraria de illo
Vulgavere alii. Sed nunc statuamus ineptum,
Vitalem sobolem proferre in luminis oras,
Quadrabuntque suis causarum momina rebus.
Chaldaeorum hâc dere opinio.
CUr his vita brevis, cur sit prolixior illis,
Musa mihi memora. Chaldaica secta cuique
Praefecit mensi, nova dum praegnantis in alvo
Fit soboles, certum gentis de more planetam
Ordine servato, qui apparet in aethere, primi
Mensis uti primus sit rex, alterque secundi,
Et sic ulterius: cumque ultima Luna peregit
Officium defessa suum, dat lampada primo
Rursus, et in foetum Saturnia regna revertunt.
Septimus ergo sibi paris auxiliaria Lunae
Regna puerperiis, teneraeque faventia proli
Agnoscit mensis. tunc editus ergo benignae
Auxilio divae, Libitinae obnoxius infans
Non erit ante annos decursâ aetate seniles.
Saturni octavum series nova mancipat astro,
Nascenti puero curvâ qui vulnera falce,
Et morsus oris vasto minitatur hiatu.
Viribus ergo caret sub tali nata tyranno,
Atque cadit primo soboles infirma sub aevo.
Audit sceptra Iovis nonus clementia, blandi
Atque salutaris domini, largeque beantis,
Si cui nascendi sors est concessa sub illo.
Vivaces igitur diuturnâ luce fruuntur,
Accumulantque annis vires et viribus annos,
Excepit quorum nonus cunabula mensis.
Vendicat in decimum sibi trux moderamina Mavors,
Improbus, indomitus, durus, crudelis et asper,
Sanguinis humani sine lege modoque sititor.
Hoc regnante puer natali egressus ab antro,
Sentiet iratas Parcas, fataleque filum
Ipso in vestibulo minitantes rumpere vitae,
Aut certe haud multos aevi numeraverit annos.
Undecimo sol ipse praeest, ut maximus inter
Errones: sic inter eos mitissimus idem.
Hic quoque mense suo genitos fovet, atque sereni
Aspectat vultus radiis, longumque tuetur,
Felix in lucem, victuram ducere prolem.
Refutatio opinionis Chaldaeorum.
PUlchra quidem retuli Chaldaeae dogmata sectae,
Plena superstitione tamen, neque congrua vero.
Cur etenim octavo Saturnus mense trucidet
Falce suâ puerum, primo cui mense pepercit?
Cur Mars incipiat decimo saevire, sine ira
Qui mansit, sub eo mensis cum tertius iret?
An ceu magnanimi reges didicere pusillis
Parcere, grandiculos dextra oppugnare potenti?
Et cum quaeque dies mensis, cum quaelibet hora
Apta puerperiis sit, matricique levandae,
Imperium est quovis in foetus mense planetis
Omnibus ex aequo: variant subjecta sed illis
Corpora duntaxat diversa exordia propter.
Nam quo mense praeest Sol huic, Mars imperat illi,
Luna alii, rursusque alii Cyllenia proles,
Et Saturnus edax et cum Fove Cypria diva,
Haud aliter quam si consulto operentur agantque,
Et puerûm subjecta sibi corpuscula nôrint,
Regnandique vices, tradendaque sceptra sequenti,
Imperiumque novum, quoties novus incipit infans.
Vah, quam pugnantes pertentant sidera curae,
Si verum est regimen, schola quod Chaldaica fingit.
Ergo nefas depelle animo, quod forsan inhaesit,
Atque imis falsam radicibus exue famam.
Pythagoreorum eâdem de re opinio.
ARcani tanti meditantur reddere causas
Ex numeris quidam tali fundamine nixi:
Femineam paribus numeris, rursusque virilem
Virtutem imparibus (nanque ipse hoc dixit) inesse.
Esse autem per se steriles utrosque seorsim
Inter se junctos: ut, si duo juncta quaternis,
Vel triplicata duo, tria vel duplicata vicissim
Sex faciant. Unde est sterilis senarius illis.
Octo decemque eadem sors atque infamia damnat.
Sin par atque impar coeant, emergere fructus
Conjugii optatos: ut, si tria juncta quaternis
Constituant septem: vel quinis quatuor addas,
Unde novem fiant. Nec enim progignere solos
Vult sobolem natura mares, solasve puellas,
Foeta sed e sexu connubia sanxit utroque
Ergo putant illis, sexto qui mense soluti
Emersere utero, vel quos hoc lumine donat
Octavus decimûsve, diu superare negatum.
His e diverso, genuit quos septimus, aut quos
Eduxit nonus, spatiosae tempora vitae
Concessa, et longum jucundi luminis usum.
Refutatio opinionis Pythagoreorum.
SUnt, quorum haec sapiant male cauto inventa palato,
Nec sunt, quod fateor, plebeio in pectore nata.
Assensum haud meruere tamen; quia nulla facultas
Est numeri per se, nec vis aut robur agendi.
Denarius numerus licet ex pari et impari non componatur, attamen decimo mense natos evadere posse robustos ac longaevos.
ADde, decem numerus licet ex pare et impare non sint
Compositus, tamen in lucem si prodeat infans,
Per denos uterum qui pressit sarcina menses,
Vividus atque capax longi cum viribus aevi
Differi in canam patitur sua fata senectam;
Usque adeo, ut decimum phoebi cum sidere signum
Conceptu a primo premeretur, carmina dicant
Intrepidum Alciden genitum, qui robore vicit
Monstra tot exitium trepidis minitantia terris,
Dum caderet victi devictus sanguine Nessi.
Quid dico Alciden? levium quid figmina vatum?
Davide et Uriae raptâ de conjuge natus,
Cujus adhuc toto sapientia claret in orbe,
Se menses latuisse decem genitricis in alvo
Semine de patrio concretum et sanguine narrat.
Huic ne deme fidem veraci ante omnia testi.
Octonarius item numerus, licet ex pari et impati compositus non sit, attamen octavo mense et nasci homines et esse vitales.
PAr ratio octavi, quo qui nascuntur, ubi arva
Umectat Nilus declivi nota Canopo,
Posse sibi longas vitae promittere metas
Tradit Aristoteles, quia Nili flumina potant
Utilia et soboli crescenti et matribus ipsis.
Nec non et partus hoc mense fluente dedisse
Felices Naxon populari nobile verbo est,
Perque loci nomen tempus natale notatur.
Quid? quod et Hispanas Avicennâ teste levavit
Tempus idem matres, prolesque adolevit in annos.
Octavo aspexit Caii quoque Principis uxor,
Plinius ut memorat, lucem Caesonia mense.
Vana est haec igitur dementia et aequa priori.
Hippocratis aliorumque medicorum de mensibus puerperio idoneis sententia.
AT vero Hippocrates, quique eius signa sequuntur,
Cur mense hoc natis longae sit copia vitae,
Progenitos alio atque alio premat eius egestas,
Demonstrant aliter, quam moenia celsa Crotonis
Qui coluere sophi, et Chaldaeae plana jacentis.
Si quaeras etenim, mensis cur septimus êdat
Victuram sobolem, respondent protinus, infans
Quod tunc formatus, quod partibus omnibus auctus
Non haurire auras, non vesci lacte recuset,
Assimilantque crisi morborum, quae ut bona nunquam
Fit, nisi materiâ coctâ: sic tempora partus
Legitima esse negant, nisi sit perfectus ad unguem.
Temporaque ut criseos justae sunt septima, nona,
Alteraque a nona lux: sic quoque mensibus îsdem
Judicio illorum fit tempestivus ad ortum
Foetus, et in lucem parte integer exit ab omni.
Tanta igitur partus sint intervalla necesse est,
Undenis septem quanto discrimine distant.
Haec si qui excedunt, vel non attingere possunt,
Tam mage naturae nôrint se accedere raris,
Quam ma spatio consueto utrinque vagantur.
Semina in exemplum quidam Cerealia ducunt,
Quorum alia in lucem propere sua germina tollunt,
Sero alia. ast hoc est rem declarare, profundâ
Cujus causa manet non setius abdita nocte.
Hippocratis de octavo mense sententia superiori contraria, eiusque reprobatio.
OCtavo de mense aliter quoque censuit olim
Hippocrates, quam, post illum quos saecla tulerunt,
Ut supra retuli. nam, quod prius ille negaârat;
Nempe esse octavum quoque mensem partubus aptum
Victuris; alii compertum saepius aiunt.
Praetextu Hippocratis firmatur opinio tali,
Quod geminos utere cogantur adire labores,
Et, quos octavus nascentibus obicit, et, quos
Septimus objecit mensis, quasi semper ad ortum
Septimus exstimulet, moneatque facessere foetum:
Aut quasi dissimilis nonum decimumque maneret
Sors atque undecimum. ratio sed languida frustra
Cerat, cum solido favet experientia vero.
Principia conceptus incerta totum mensium calculum facere incertum.
ILlud in his aliquis rebus miretur, et ex me
Audeat appositas scitari et quaerere causas,
Si stata sunt brutis pariendi tempora, cur non
Sint rationali generi quoque pabula praebent
Praegnantes non aequa suis an forsan alumnis,
Hique moras nectunt, ubi pleno copia cornu
Submittit tenerae vegetamina congrua vitae,
Aurai vitalis opes, almique cruoris.
Ast ubi parca penus, neque sanguinis uber et aurae,
Uberiora foris alimenta aurasque requirunt?
Haec aliquis potuit forsan dixisse, sed annon
De brutis dici quoque posse fatebitur aeque?
Insuper ad partum foetus si grandior urget
Sponte suâ matrem: septem si mensibus infans
Aptus fit luci, reliquo cur tempore crescat
Duntaxat, desesque uteri stabuletur in antro?
Conceptus aut sunt momenta incerta, latentque
Impletas quandoque nurus, aut tempore foetus
Aequali matrum non absolvuntur in alvo,
Sicut et in morbis coquitur non utilis humor
Nunc cito, nunc tarde, criseos quod tempora mutat.
Fallor? an e solo conceptu germinat omnis
Error, principium cujus praegnantibus ipsis
Esse fere solet ignotum. Nam menstrua saepe
Flumina subsistunt, nondum tamen incipit infans,
Interdum et foetus jacto fundamine manant.
Si primo de mense haeres, numerare sequentes
Incumbes frustra, neque partus horae futuri
Sit ventura quoto, tibi erit cognoscere promptum.
Haud igitur mirum, paribus quoque mensibus ortae,
Ut tua fert ratio, soboli producere Parcas
Stamina, cum numerus te limine fallat in ipso.
Nanque bonis fortasse manent sua regna Planetis,
Cum tu falce times curvâ, gladioque minaces.
Parum referre, sub quo planetâ infans nascatur, modo sit perfectus: menses autem a conceptu ad partum pro seminis et sanguinis menstrui bonitate faciles esse aut difficiles.
QUare, ut non credo, cum nascitur omnibus infans
Perfectus numeris, quicquam referre, Planeta
Quis teneat mensis tunc praetereuntis habenas:
Sic reor a primo, quotquot numerantur adortum,
Ire salutares aliis, aliisque nocentes,
Scilicet ut validus puro de semine foetus,
Vel de corrupto ducit sine viribus ortum.
Magni etiam refert, quo sanguine alatur, et ipsis
Externis vires sunt et sua pondera rebus.
Partus quomodo fiat.
TEmpus adest partus: non te, Lucina, vocabo,
Auxilio ut venias. Deus auxiliator adesto,
Verbaque suppeditet magnis aequalia rebus.
Augmina tanta sui cum cepit corporis infans,
Ut spatii impatiens angusti exire laboret,
Calcitrat, et molles pedibus perrumpit amictus,
Esse quibus dixi tectum genitricis in alvo.
Forte manus etiam quatit, et molimine crurum
Utitur, adque fugam sibimet calcaria subdit.
Tum vero angustis compressus faucibus haeret,
Cartillagineâ nondum compage solutâ,
Grande dolens, et flere volens, si flere daretur,
Et quos perpetitur, testari voce dolores.
Inde ubi jam matrix nimio distenta tumore
Aestuat, atque fores laxat, foetumque pigrantem
Trudit agens, aliasque adigit sibi quaerere sedes;
Ipsa intestinis perculsa puerpera turbis
Assiduo nixu musculos abdominis arctat,
Succurritque utero, puerumque exire parantem
Hortatur pertaesa oneris, pertaesa laborum,
Quos tolerat laceris valido conamine membris.
Interea gemitus, crebra et suspiria miscet,
Vicinasque ciet maestis clamoribus aedes,
Quoad tandem anterius compages ossea pubis,
Ipsaque coxendix remorantis glutine chondri
Diffracto rimas agat, infantique misello
Pandat iter, patulasque vias in luminis oras.
Non id viriculae pueri, non matris egenae
Auxili praestant: verum is, qui roborat aegros,
Atque per exiguos opera edere grandia novit.
Hic est, qui terebrat terram, cum nata sepultis
Germina seminibus, quantumvis mollia, surgunt.
Hic facit, ut lapidum junctura soluta dehiscat,
Cum muri inseruit radicem arbuscula rimae.
Nempe aperit Deus ipse viam, cum provenit infans,
Germenve exoritur praeduraque saxa dehiscunt.
Tuncque premi puer indignans, atque aere matris
Contentus non esse volens, alimentaque poscens
Uberiora, parens quam suggerit, ipse reclusi
Per cervicem uteri subeuntes appetit auras,
Et placide nares illis obvertit hiantes.
Ergo prius sublime caput declinat, et ima,
Qua data porta, petit, claustrisque erumpere gestit,
E triplici haud aequo pendens libramine chordâ.
Namque quod umbilicum supra natura locavit,
Ut caput, et pectus, subque his epigastrion, infra
Umbilicum positas excellit pondere partes.
Urina pueri inter duo involucra eius collecta partum reddit lubricando faciliorem.
TUm vero medio geminas, quas diximus, inter
Membranas spatio collecta urina puelli
Profluit, et lentis later aintima lubricat undis,
Labenti ut celerem faciat per stricta meatum.
Vae puero, cessator iter qui carpere differt,
Donec adhuc cervix est lubrica. namque morando
Aspera fit, facilemque negat facta aspera cursum.
Defectum naturae igitur tunc suppleat arte
Obstetrix, siccosque locos emendet olivo,
Inseruere suas cui candida lilia vires,
Aut decocto aliquo, virtus cui talis olivi.
Qualis infantis situs partum praestet facilem, qualis difficilem.
IN caput idcirco declivi vertice nasci
Res opportuna est. caput ordine membra sequuntur
Caetera: collum, humeri, pectus, venterque pedesque,
Nec situs est alius magis opportunus ad ortum,
Quique minus laedat matrem sobolemque sub ortum.
Namque latus juxta, sub brachia tendit utrumque,
Contractus spatio quo possit abire minore,
Nec laceret partes illas, quas tangit eundo.
Elatis manibus capitis fastigia supra
In lucem proferre pedes, positura pericli
Est plena, et matris geminat prolisque dolores.
Sic nati Ausonio sermone vocantur agrippae,
Aegre ac si partos dicas: rem scilicet ipsam
Compositura notat vocum concinna duarum.
Deque precaturi tales antiquitus ortus
Carmentis aras Romae posuere duabus,
Postvertae et Prosae, quibus esset plena potestas
In partum: harum igitur placârunt numina foetae.
Sic ortus fertur, bipedum saevissimus ille,
Illa hominum pestis, cui dira cupido suasit,
Cerneret ut loculos natales, tollere matrem
Iliacosque ignes accesâ fingere Româ.
Praevia si manus est abscondit cetera venter,
Non nocet usque adeo. quod si pes proferat unus
Sese in conspectum, maneatque reconditus alter
Calce nates versus flexâ, Lucina gravatam
Dura manet nasci in ventrem, dorsumque minatur
Exitium vitae praesens et funus anhelae
Cum foetu matri, manus officiosa puellum
Ni male dispositum regat obstetricis, et apte
In positum, quali gaudet natura, reducat
Servare alterutrum, si nescit utrumque parata.
Idque alio quocumque situ tentare licebit,
Foedera naturae si quodam errore relinquat.
Remedia in partus difficultate convenientia.
QUod si forte moras trahat imbecillior infans,
Aut uterus languens protrudere cesset inertem,
Cum Lucina vocat, cum matri vellicat aurem,
Suppetiis opus est, quibus auxiliemur utrique,
Et stimulis, quibus officii moneatur uterque.
Hîc lacrimae prosunt Myrrhae, lacrimaeque sororum
Aethere dejecti germani funera flentum,
Praesertim in pinguem versae prius arte liquorem.
Et nitrum prodest, Arabes quod nomine Baurach
Vernaculo indigitant, et cassia lignea, natumque
Annosâ in quercu turdi de stercore lignum,
Credere si dignum est: violae et cum floribus albae
Radix Argolico musci de nomine dicta.
Convenit et nucleus pistillo cedere durus,
Quem plantae texit velamine fructus eduli,
Pondere cum premitur, quae surgere fertur in altum.
Pondera cornipedi genitalia dempta caballo,
Et furno siccata, cavo tunduntur in aere,
Indeque proveniens pulvis vi pollet eâdem.
Testibus amissis redimat quo longius aevum,
Mordicus eunuchum sereddere castora dicunt,
Cum venator adest et praedam fervidus urget,
Quod duce naturâ medicatum intelligat inguen.
Adjiciunt dictis, hos testes esse saluti,
Si qua est difficili defessa puerpera nisu.
Sed fugit hos verum: stipant duo castoris inguen
Parte ab utrâque ovo, galli quod reddidit uxor,
Folliculi aequales, oleumque exsudat ab illis,
Naribus ingratum de se quod spargit odorem.
Testiculos errans hos castoris esse vetustas
Credidit, et tribuit vires, quas diximus, illis,
Quas et habent vere. Maro eas virosa vocavit
Castoria anteferens aliis vernacula Ponto.
Injussi crescunt per tesqua haud pascua fungi,
Ut pomum, teretes, et, ut ovum, intusque forisque
Albi, dum crescunt; at, cum tetigere cacumen
Augenti, gilvi sumunt pigmenta coloris
Exterius, nigricatque intus, velut usta medulla,
Folleque disrupto muscosi pulveris instar,
Cum digitis premitur, tenues erumpit in auras.
Pulvis hic eximias dubiâ in paritudine vires
Spondet. abellanae dosis est mensuraque cortex.
Necte praeteream radix, quam saucia telo
Capra venenato Cretea gustat in Idâ,
Gnara sequi casum teli, et mansuescere [(transcriber); sic: mansuesere] virus,
Naturâ auxilium praesens monstrante magistrâ.
Pulegii captos foetus quoque liberat imber
Permistus reliquis, vel per se praebitus aegrae.
Est etiam sua laus facili quaerentibus herbae,
Quae passim seritur, parvoque parabilis aere est,
Si non suppeditat tibi proprius hortus inemptam.
Scire cupis nomen veteres evolve poetas,
Et quaere O Enîdae fuerint quae nomina matri.
Namque salutiferae fuit haec cognominis herbae.
Nomen ab auxilio positum variâque medelâ.
Decoctis huius foliis in lacte quaternis
Aut quinis, lac percola, praebeque bibendum,
Cum foetum impellit genitrix, propellere nescit,
Aque sua facies discedere matre solutum.
Hanc plantam atque alias plures, quibus inclita vis est
Rebus in adversis, tellus fert patria nobis.
At nos miramur, quae sunt peregrina: sub uno
Climate nobis cum stolidi contemnimus orta,
Etsi corporibus sint haec mage congrua nostris,
Sint sincera magis, sint aere paranda minori.
Quid facto sit opus, si in partu vel puerpera vel infans moriatur.
SIn vero enixus inter mors luminis usu
Aut matrem privet, foetumve exire morantem
Enecet, omni operâ, servetur ut arte superstes,
Cur andum: quod qui praestat feliciter, illum
Summus et imus amet bene ceu de gente merentem
Humanâ, nec ei decus et sua praema desint.
Uteri in partu desperato incisio, et sic nati caesares et caesones dicti.
ERgo suo merito celebrari in saecula debent,
Qui, cum natali puer indupeditus in antro
Haeret, et egressum frustra molitur in auras,
Nec locus auxiliis aliis, quae vincula solvant,
Imperia exercent dura, atque dehiscere durum
Abdomen ferro reserant, uteroque tumenti
Grandis onus cessans per vulneris ostia demunt.
Exemplum caesarei partus fabulosum. Ovid. 2. metam.
FAbula prisca refert, Phoebi cum saucia telis,
Exanimisque rogo foret imponenda Coronis,
Ne soboles vivam, quam ventre gerebat, iisdem
Arderet flammis, utero rapuisse parentis
Defunctae Phoebum soboles sic viva remansit
Post matrem, et patrias felix exercuit artes.
Exempla historica Scipionis Africani et Manlii. Silius Ital. lib. 13. Plin. lib. 7. c. 9. Solin. c. 4.
SCipio (ut historias pro consuetudine veras
Subiciam) cui cognomen dedit Africa, ab illo
Non servata tamen, sed victa ac perdita, caesus
Extinctae ex utero matris perhibetur, et isto
Caesar abeventu dictus. Post Julius ille
Dictator, sceptro patriae qui sidere laevo
Mutavit fasces, urbique sibique nocivo,
Ambitione flagrans, eadem cognomina gessit,
Sed sine re, nisi res, cum concidit ense, secuta est.
Exin Romano vox haec sociata remansit
Imperio, remanetque hodie, porroque manebit,
Dum lapis absque manu celso de monte revulsus,
Conterat imperium, et finem denuntiet orbi.
Manlius ille etiam, duce quo Carthaginis urbem
Romulidum intravit validis exercitus armis,
In lucem simili perhibetur origine natus.
Tria exempla caesarei partus in Germaniâ, quorum duo priora D. Caspatus Bauhinus in epistolâ et praefatione libello Francisci Rousseti praemissis ex Bruschio recenset: tertium per Hassiam celebrarissimum est.
CAesonum (nam sic alio quoque nomine dicti
Sunt utero exsecti Festoque aliisque Latinis)
Quaedam exempla dedit tellus quoque patria nobis.
Namque Comes Montis fortis Burcardus, egenos
Erga homines cujus pietas celebratur et ardor
Devotae vitae, materno e ventre resectus
Dicitur aspexisse diem, et cognomen adeptus
Ingeniti. Nec dissimilis narratur origo
Gebhardi, subjecta cui Brigantia fecit
Illustres titulos: ille, inquam, cujus in orbe
Urbs hodie celebris busto Pragensis et Huss:
Pastorale pedum, cum post natalia Christi
Elapsi jam mille forent, vel circiter anni,
Est venerata diu. Proavûm quoque tempore quidam
Nostrorum vixit, qui priscae nobilitatis
Pars erat Hassiacae, quem praecoce funere mater
Praeventa haud peperit, per iter sed vulneris ampli
Devius exivit. vicinia tota proinde
Dalvigium in genitum (satus hoc cognomen habente
Nam genitore fuit) patrio sermone vocavit.
Et quia gesta viri pariter miratur et ortum,
Nulla viri condent vivax oblivia nomen.
Industria Francisci Rousseti Galli in partu caesareo.
ASserere est aliquid post fata parentis in auras
Ex uteri latebris foetum, cum luminis impos
Omni spe lucis frustratur in orbe videndae.
Auxilium gnavi praestet nisi dextra magistri:
Attamen est pluris, cur are utriusque salutem,
Cumque suâ salvam prolem servare parente;
Quod medici nostro quidam didicere sub aevo
Et docuere alios. Hos inter laude vehetur
Assiduâ in caelum Roussetus, Gallica tellus
Quem genuit, cujus ferrum in discrimine vitae
Auxiliare nurus gravidae sensere frequenter,
Factoque oblongo per laevum abdomen hiatu
Conspexere suam prodire ex vulnere prolem,
Et nondum natis admôrunt ubera natis,
Gaudia temperiem lacrimis ubi mixta dedere.
Partum naturalem admirabiliorem esse caesareo.
MIra quidem multis haec prolis origo videtur,
Et merito, quia naturae contraria mori
Fit via per vulnus. sed natur alis origo
Est mirabilior, si quis me judice certet,
Dum stupeo mollem dura ossa retrudere foetum,
Ut laxum faciat sibi per spatia arcta meatum,
Sed, quae quotidie fiunt, miracula nemo
Aestimat, amittuntque suum neglecta decorem.
Rara animos magis afficiunt et fortius urgent.
Ast ego consueti pertexam munia partus.
Quid fieri oporteat infante modo in lucem edito.
POst exantlatos matrisque suosque labores
Quum puer evasit materno carcere liber,
Protinus ignotas querulis vagitibus auras
Implet, sive viis dolor hos extorsit in arctis,
Sive moram propter nata indignatio longam,
Seu citus occursus non suetae lucis et aurae.
Non omnino tamen discessit liber: adhaeret
Nam religatus adhuc utero per vincula chordae
Umbilico immersae, torto quam sedula filo
In nodum obstetrix revocatque arctatque fidelem,
Immundum pueri qua tangit proxima ventrem,
Scilicet ut tenuem vetet hac ratione cruorem
Refluere, atque ipso teneat cum sanguine vitam.
Arripit hinc reliquum et ferro praecîdit acuto.
In nexum involucris vacuâ in matrice relictis,
Moxque secuturis nat ali pendet ab antro,
Donec et hanc matrix, ut onus non utile, pellat
Congeriem partu veluti relevata secundo.
[Gap desc: greek text]
hinc Graeci: Ausonii dixere secundas.
Secundas non esse temere abiciendas, et quid mali ex eo oriri soleat.
HAs catus exuvias terrâ sepelire memento,
Non aliquo profundere, ubi bufonibus esca
Fiant, aut pictis per ventrem et terga lacertis,
Aut Salamandrarum turbae, cui corpora edaci
(Sammonici nisi vana fides, nisi vana priorum,
Qui retulere eadem) non sunt obnoxia flammae.
In fraudemve quibus nostram est male Lucifer usus,
Anguibus, erectis olim, nunc serpere jussis.
Nî monitus caveas, infirma puerpera saevos
Incurret morbos, quorum ignorabitur ortus,
Nec profecturis cruciabitur usque medelis.
Nam quibus indiciis, rem quae tam cognita paucis,
Divinet medicus, moneat nisi femina forsan
Gnara rei, medicoque ipsi nescita revelet.
Ut mihi, dum Comitum medicinam factito in aulis,
Solmensis quibus arx dedit et Nassovica nomen,
(Sponte fatebor enim quibus haec accepta magistris)
Illustris retulit matrona, pericula pridem
Quam sua reddiderant, alienaque plurima cautam.
Relligiosa tibi si forsitan ista videntur,
Invito mihi erit quaedam discordia tecum.
Non semper ratio est operum manifesta, sub axe
Quae natura patrat, nec agens patiensque necesse est
Mutuo uti sese tangant, atque oscula jungant,
Prorsus uti spatii nihil inter utrumque supersit.
Succina fricta trahunt paleas: magneta sequuntur
Particulae ferri. causa est abstrusa, deestque
Contactus. manifesta ab eis tamen actio prodit.
Quid dicam, quod se, metuentes aequore mergi,
Ut noster situs est, magnes inclinat ad Arctos?
Ipsum opus est nautis notum sulcantibus aequor,
Praeteritae quod nulla tenet vestigia puppis.
Namque regit cursus, optataque littora monstrat,
Sidera cum texit radiantia nubilus aer.
Occultus modus est: sunt intervalla locorum
Tanta, solo quantum stellatus distat Olympus.
Abscissis vasis umbilicalibus, five chordâ, ex particulâ infanti adhaerente nasci umbilicum.
SEd chordam repeto longis excursibus usus.
Pars huius, ventri quae continuata cohaeret,
Obducto sensim callo concrescit, et, extra
Quod nodum est, fili morsu praecîditur, arens
Dum cadet. ex reliquo rugosa in ventre cicatrix
Nascitur, umbilici sub nomine nota Latinis,
Et sese in medio spectandum abdomine praebet.
Degaleâ infantium recens natorum, et superstitiosis ex eâ praesagiis.
AMnion interdum membrana abjuncta secundis
Obnubit pueri caput, et praecedit in ortu,
Pileolum similans nocturnum. nomina vulgus
Fecit ei galeae, et tali velamine tectos
Felices reputat. galeam quoque servat in usus
Multiplices. morbum credunt arcere, tremendos
Cujus ad insultus veteres sputare solebant,
Et ritu hoc aegris spondere sibique salutem.
Quomodo tractandus infans ab utero et secundis plane liber.
EXemptus tandem involucris chordâque solutus
Cum manibus puer et gremio obstetricis habetur,
Abluere immundas sit curae ante omnia sordes,
Et leviter corpus lymphâ mer sare tepenti:
Inde artus molles et adhuc a matre rubentes
Tergere, linteolique involvere mollis amictu,
Et, ceu compedibus vinctum, manicisque tenere
Assuetum assiduis materno in carcere vinclis,
Languidulis robur dum conferat ossibus aetas,
Nec sua jam solidis libertas artibus obsit.
Ante autem matris, quam mulgeat ore papillas,
Expedit in cacabo pomum torrere calenti,
Ne tamen uratur, mollemque auferre medullam
Corticis externi digitis per vulnera pressam,
Sacchareaeque illi tantum miscere farinae,
Insueto quantum queat arridere palato.
Post digito exprimere, et teneris immittere buccis
Particulas flatu domitas, ne labra perurant.
Butyron accipiunt alii, cui cum sale nulla
Consuetudo fuit, mox illi saccharon addunt,
Et tenui indentes rimosaeque undique telae
In verae stringunt filo simulacra papillae.
Haec pueri teneris dant apprêndenda labellis,
Et pressanda intus gingivâ dente carenti,
Pinguis ut eliciat sudoris lubrica suctu.
Suavis erit cibus et similis dulcedine lacti,
Promptius ut subiens avidi petat antra palati,
Et stomachum nondum notos illectet adesus.
Sun et, amygdalini linguam qui nectare pinguis,
Sacchareus cui sit dulcor permistus, inescant:
Hisque sacrum jungunt prohibentia pharmaca morbum,
Hoc quasi praesidio corpus munire volentes,
Nullo aevo stragem tanto ut patiatur ab hoste,
Prima haec sunt teneri tutissima fercula pupi.
Quod superest, nutrix curet. mihi linquere pupum
Atque imo ad medium curae est procedere ventrem.