10 March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-item _248. 8. nata._; editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed


page 114, image: s130

OTII MARPURGENSIS LIBER TERTIUS. Qui est DE ORGANIS NUTRITIONIS. Corporis humani, demptis brachiis et cruribus intres ventres sive cavitates insigniores partitio, quorum infimus organa naturalia complectitur circumdata a peritonaeo, quod Celsus abdomen appellat.

COrporis e trunco si brachia cruraque demas,
Tres remanent ventres: medius supremus, et imus.
Imus habet, medici quae natur alia dicunt,
Organa, et ambîtus laxo comprênditur utre,
A
[Gap desc: greek text]
nomen cui Graecia fecit,
Imi quod ventris se circum viscera tendat,
Complexu comprensa suo cingensque fovensque
Deque suo donans concinnâ singula veste.
Quod genus est stomachus, iecur et splen aemulus eius,
Et gemini renes, et follis bilis amarae,
Urinaeque lagena acris, curvique canales
Intestinorum testesque uterique recessus.
Abdomen Celsus vocitat, sed significatu
Priscis insolito, et vocis jus stringit in arctum.


page 115, image: s131

Substantia peritonaei.

MEmbrana est tenuis, sed firma et ductilis omnes
In partes, ubi dura illi minus ossa resistunt,
Corporis ut plenâ dapibus potuque culinâ,
Aut utero gravido sua texta expandere possit,
Et justum admissis spatium concedere rebus.

Organa naturalia, partim nutritioni partim generationi esse destinata.

ERgo imus venter naturae inservit, eumque
Membra tenent hominis geniti vel alentia corpus
Vel generando homini, qui non fuit ante, dicata.
Haec mortale genus servant, prohibentque perire:
Illa individuis prosunt a morte tuendis,
Vivendi spatium vitae dum prorogat autor.

Nutritionem duabus de causis esse necessariam: quarum altera est caloris innati humidum radicale continenter absumentis voracitas, altera corporis in annum 25. usque incrementum. Nam et humidum radicale perpetuâ per cibum et potum instauratione indiget et incrementum sine iisdem fieri nequit.

AT, cur nutriri sit corpora nostra necesse,
Tum, quibus id rebus: quâ lege atque ordine fiat:
Et per quas partes, paulo tibi planius edam.
Quam peregrinantum ritu telluris in orbe
Ducimus, in miti consistit vita, calore
Illoque exoriente oritur, duranteque durat,
Languida languente est, extincto exstinguitur ipsa.
Sicut enim siccis fervent incendia lignis,
Stramineque et flavis pingui cum Pallade ceris,
Et pice Naryciâ, et, lumborum appendice, sebo.


page 116, image: s132

Materiâque aliâ, quaecumque obnoxia flammae est:
Nativo humiditas pinguis sic esca calori
Inde usque a puero est, et eum conservat alitque,
Quam radicalem medici cognomine dicunt.
Et, quoniam vis est nativi tanta caloris,
Ut famis impatiens semper nova pabula quaerat,
Humiditas innat a brevi tabesceret omnis,
Tabescensque suo dispendia ferret alumno;
Nî, quantum umoris consumeret ille, vicissim
Tantum cum liquido Cerealia munera Baccho
Sufficerent triplicem sortita in corpore formam.
Praeterea quoniam crescentia corpora quaqua
Se versum extendunt utero incipientia in ipso,
Nec prius augmenti potiuntur culmine summo,
Quinque sui augescens quam lustra impleverit aevi:
Materiam quoque crescendo desiderat aptam,
Ad culmen qui tendit adhuc aetatis adultae:
Nempe alimenta modis mutata in corpore certis.

Mirabiles nutriendi modi.

ESt, hominem vivum qui mirâ nutriat arte,
Non ori immissis epulis, in ventreque coctis,
Ut mos fert hominum: verum per crura pedesque
Plantae instar, fixaeque solo radicibus herbae.
Credulus ergo pedes tellure operire recenti
Hoc doctore novo suadente jubetur alumnus,
Sic veluti vescos, qui suppeditentur abunde
Ex feto auctificae et genitalis corpore terrae,
Crura trahant succos et membra per omnia didant.
Quoque minus cuiquam sit in hoc dubitabile verum,


page 117, image: s133

Rem probat exemplo, viridi nam cespite quendam
Emplastri ritu stomachum fovisse vacantem
Bisque decem potuisse famem tolerare dierum.
Approbet ipse licet, qui talia prodidit, autor,
Haud stomacho illa meo placet experientia veri.
Constaret minimo talis nutritio: verum
Viva diu gelido crura occultare sepulchro
Multa vetant, fructumque negant, qui quaeritur illo,
Si cui tanta tamen tenuit socordia pectus,
Credere ut haec possit, stantes in rupibus altis,
Captantesque leves Zephyris spirantibus auras
Credat equas solo gravidas evadere vento
Conjugii expertes, nec equûm commer cia passas.
Vaccas credat item, quae per juga gramina tondent
Alpina, umectare gulam non fonte vel imbre,
Quem terrae aspersit resolutis nubibus aether,
Verum solius, quem ducunt, aeris haustu,
Dum sol in nostris segetes coquit arduus oris,
Herculeis plantis quassati sidera Cancri
Pervolitans curru, vicinaque sidera Cancro.
Non sedare sitim quasi pinguia gramina possint,
Aut, quasi in aeriis nullae sint alpibus undae,
Queîs sine non essent fecundae graminis alpes.
Longinquis terrae quoque vivere credat in oris,
Cum Gange aurifero quas gemmifer irrigat Indus,
Ora quibus non sint, homines, quibus invida victum
Cum natura neget solidum, fragrantia poma
Unius usurâ vitam tueantur odoris.
Nec non esse animal, ventis quod alatur et aurâ,
Terrestre ac quadrupes, aliudque quod haereat auris


page 118, image: s134

Perpetuo terras metuens contingere vivum.
Haud tamen inficior reperiri utrumque, sed uno
Aere nutriri cogit res ipsa negare.
Democritum fateor se panis odore calentis
Sustentâsse dies aliquot: solantur odores
In morbis etiam defectos viribus aegros.
Haud diuturna tamen sunt haec solamina, si non
Illa addas, quibus est vis reddit a corpus alendi,
Qualia nominibus potusque cibique notamus.

Concoctionis alimentorum tres esse gradus, quorum primus dicitur
[Gap desc: greek text]
, et fit in ventriculo: secundus
[Gap desc: greek text]
, et fit in hepate: tertius
[Gap desc: greek text]
, et fit in singulis partibus sive membris.

AT mixta haec succum primo rediguntur in album:
Gignitur inde cruor rutilus, sibi singula membra
Quem sensim assimilant, et re cum nomine versâ
E fluido solidam faciunt nutrimine massam.
Et, quoniam fieri toties nova coctio fertur,
Assumunt aliam quoties alimenta figuram:
Coctio item triplex in corpore fiat, oportet,
Prima in ventriculo, iecore altera, tertia membris.
Prima chylum, chymum parit altera, tertia membrum.

Primus concoctionis gradus, qui
[Gap desc: greek text]
dicitur.

SIc autem fit prima dapum concoctio. malis
Mandatae tritu dentis cum dente moluntur,
Deinde per oesophagum stomachi truduntur in antrum,
In quod sumpta viis quoque potio fertur iisdem
Parte sui maiore: rigat pars altera folles
Aerios, intrans per iter remeabilis aurae.


page 119, image: s135

Haec porro innati stomacho virtute caloris
Sensim elixantur, donec mollita cremoris
Asciscant albi speciem, quem dicere Graii
Assuevere
[Gap desc: greek text]
concoctio prima
[Gap desc: greek text]

Ex illo medicis fuit appellata Pelasgis.

Masticationem non esse primum concoctionis gradum.

PRima, inquam. nequaquam etenim [(printer); sic: et] concoctio primo
Enumeranda loco tritura est illa ciborum,
Quae simul et dentes et linguam exercet in ore.
umoris bibiti nam nulla bibentis in ore
Fit mora: parva dapum. tum nulla catharmata guttur
Reddit, quando cibus teritur tritusque voratur.
Purgamenta autem concoctio quaeque relinquit,
Exposcitque moras, et obiri momine nescit.
Haud tamen inficior (quod princeps ille sophorum
Censet Aristoteles) qui frangit edulia duro
Dente, secuturae quod praeparet illa chylosi,
Ventriculique adjutet opus, minuatque laborem.
Narratura autem partes, quas prima requirit
Coctio, ab oesophago mea Musa exordia sumet.

OEsophagus quid sit, ejusque obliquus per pectus et diaphragma in ventriculum descensus.

OEsophagus tubus est, per quem cum pane Lyaeus
Alteriusve latex generis, prout copia cuique est,
Labitur in stomachum. longo ille ex gutture ductu
Pector apercurrit, mediisque in cursibus aulam
Cordis declinat, vergens in dextra, timensque


page 120, image: s136

Visceris instabilis ne pulsu et verbere crebro
Ictus glutitas demittat inertius escas,
Neve cor ipse premens compressi motibus obstet.
Inde superstratus non recto tramite aortae
Laeva petit iecori metuens, inibique foratum
Transit per septum, stomachi laquearia donec
Perforet, atque cibis itiner commonstret in ipsum.

OEsophagi substantia tunicae et fibrae.

EX carne et nervis fabrefacto corpore constat,
Ut, quoties opus est, sese dilatet, iterque
Praebeat acceptis dapibus placideque dehiscat
Ante illas: sed, cum stomachi subiere profunda,
Arctetur, rursusque tubo gracilescat inani.
Hinc non albus ei color est, sed, candida rubris
Lilia mixta rosis qualem peperere colorem.
Tota eius tunicis constructa est fistula binis.
Stamine rectarum interior contenta fibrarum est,
Transversas habet exterior. caret utraque fibris
Obliquis, eiusque rei mox causa patescet.
Hasce foris tunicas custodit tertia, dorsi
Orta ligamentis, spinae quibus ossa tenentur.

Fibrae quid sint, et quotuplices, eorumque usus.

NEve tibi ignota pariam fastidia voce,
Filamenta fibras nôris subtilia dici,
Viscera queîs telae in morem contexta cohaerent.
Qualia filatim carpenda, oculisque tuenda
Intestina boum praebent, quae fumidus acri
Vulcano affusis cocus elixavit in undis.


page 121, image: s137

Sunt aliae rectae, quibus est innata trahendi
Vis: quaedam obliquae, per quas attracta tenentur.
Sunt et transversae, quarum est expellere munus.
Quae si se inferne contractis orbibus arctent,
Sursum abigunt, pelluntque suum per labra gravamen:
Sin se constringant mutatâ sorte superne,
Quicquid habent oneris, trudunt abiguntque deorsum.
Hoc natura probat: permittit, at improbat illud.

Cur oesophagus obliquis fibris careat.

POrro trahit rectis, obliquis deprimit escam
OEsophagus fibris, stomachique impellit in antrum.
At, quoniam retinere nihil, quod fertur in ipsum,
Debuit, obliquo caruit subtegmine totus.

Glandulae oesophago additae.

ET, quia saepe Ceres concîditur arida dente,
Saepe caro cibus est mordaci torrida fumo,
Quandoque et siccus jejunia caseus arcet:
Lubricat humor iter, madido quem corpore fundunt
Tonsillae, summamque gulam, mediamque rigantes,
Quo citius ventris prius umectata culinam
Esca petat, neque sicca viis cunctetur in arctis.

Deglutitionem nec pure esse naturalem actionem, nec pure animalem, sed ex utrâque compositam.

CUm vero deglutii homo, quas manderat, escas,
Quale videtur opus tunc edere, talene, quale
Sponse suâ natura facit, licet inscia mens sit,
Nec regat imperiis? an conscia quale voluntas


page 122, image: s138

Mandat, et ad nutum parentia membra facessunt.
Si quod opus vitae natura intenta tuendae
Corpore molitur, fibris id perficit unis,
Non animi auxilio, non ullius indiga clavi.
Turba lacertorum mentis sed obedit habenis
Apta ad tot motus, quot habet pars quaeque lacertos.
Iam vero, dum dente cibi franguntur in ore,
Quod tetigit fauces, rectis gulae percita fibris
Protinus absorbet, stomachique voragine mergit.
Ergo quid hunc dubitas naturae ascribere motum?
Sic certe ingenio clarum, linguaque disertum
Arteque felicem legimus sensisse Galenum.
Nunc intende oculos, buccaeque interna peragra,
Et linguam invenies circumpositosque lacertos,
A quibus in guttur detruditur esca, gulamque
Prona subit, quoties homini detrudere visum:
Sin illam cohibere velit, retinetur iisdem
Ore cavo fraenis, et cum vult, redditur ore.
Arbitrii res est igitur glutitio nostri.
Qui prius illud ait, mihi non errare videtur,
Nec, qui posterius, procul a ratione vagari.
Inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.
Scite Arabum Princeps Cennae generosa propago,
Censet opus mixtum, quod partim humana voluntas
Producat, partim naturae illaesa facultas.
Quoque rei dubiae clari quid luminis addam,
Totum opus in binas animo dine divide partes,
Quarum una e buccâ, quas dente momordimus escas,
In fauces adigat: de faucibus altera pronae
Per devexa gulae stomachi propellat in antrum:


page 123, image: s139

Haec naturae opus est, animi moderaminis exsors;
Illa voluntatis jussis, animoque cietur.

Ventriculi substantia, tunicae et fibrae.

ESt et ventriculo nervosum ac ductile corpus,
Quod coacervatâ facile amplificatur ab escâ,
Subsîditque iterum, vacuum cum redditur escâ,
Per quascumque vias aut cocta aut cruda recedat.
Tota eius tunicis constructa est fabrica binis,
Texturae tamen haud similis. nanque intima fibras
Obtinet obliquas: transversas extima: utrisque
Miscentur rectae: stomachi quia munus adesas
Attrahere et retinere dapes, et pellere coctas.

Rectis fibris caret ventriculus secundum Columbum.

VEntriculi rectis cava texta carere Columbus
Affirmat fibris, reliquarum haud invidus illi.
Ecquid enim prosunt, inquit, si ultro gula mansum
In praeceps trudit? proprio si pondere pressae
Ima petunt epulae, stomachique feruntur in utrem,
Et geminos uno patiuntur tempore motus?
Conciliare fidem haec placitis potuere Columbi.
Sed tamen et rectas magni monumenta Galeni
Ventriculo intexunt fibras. conspexit easdem
Quondam Antenoreâ celebris dissector in urbe
Andreas Latio Germanis missus ab oris.
Nec Mutinae latuere satum, quem munere eodem
Fungentem post saepe eadem uîdere theatra.
Non igitur fraudem faciat speciosa Columbi
Incautis ratio, aut visum glaucomate fallat.


page 124, image: s140

Frontibus adversis nec enim pugnantia dicit,
Inque vicem quae se perimant, sibi sintque venena,
Qui docet oesophagi propelli fercula fibris
In stomachum, a stomachoque trahi simul illa fatetur.
Annon, quod lingua et stipantes guttura musculi
Detrusere, rapit rectis gula plena fibellis?
Annon, ventriculi coctum quod pellitur antro
Intestina trahunt celsi per aperta pylori
Rectarum auxilio fibrarum? quid vetat ergo
Ventriculi tunicis rectas concedere fibras,
Quas natura parens illi concessit ab ortu,
Sponte licet pronas in eum gula deprimat escas?

Ventriculi figura, magnitudo et fabrica.

COncinnam stomachi quoque fabrica nacta figuram est,
Atque simul largi potusque cibique capacem,
Ne famis atque sitis stimulis vexetur in horas
Aut momenta animus maiora ad munia natus.
Sponte coarctatur, cum jam terit otia functus
Munere cocturae, pugnum et vix aequat inanis.
Ingestis contra dapibus, potuque liquenti
Plenus in ingluviem pro re distenditur amplam,
Tuncque solet tali visus incurrere formâ,
Qualis in oblongâ colocynthide cernitur, amplum
Cui caput et crassum est; venter tenuatur ab illo,
Obtusique trahit sensim fastigia coni
Servatâ in longum tereti tamen usque figurâ.
Ventriculo talem iecoris vicinia parte
Dexteriore dedit speciem, splenisque sinistrâ.
Splen minor hanc etenim, majus iecur occupat illam.
Porro sinistrorsum in tenuem sese explicat alam,


page 125, image: s141

Atque hac, ceu tecto, stomachi vestigia velat,
Velatumque suo vegetatque fovetque calore.

Duo ventriculi orificia.

SUb tecto hoc summus dextrâ leavâque foratur
Ventriculi fornix, dapibusque foramine laevo
Est iter in vacuum, quas coctas ille deinde
Intestina adigit per dextrum intrare foramen.
Hoc medici Grajâ dixerunt voce
[Gap desc: greek text]

Illud apud priscos eiusdem gentis habebat
Nomen, quod cordi nunc est. hinc dictus ab illis
Cardiacus morbus, rostro metuendus acuto
Cum vel vermis edax, vel mordax vellicat humor
Os stomachi: gravis anxietas cor triste fatigat:
Perfurit in celsâ cerebri dolor horridus aulâ.
Languescunt tenui fultae tibicine vires,
Pallent ora, animus non raro deficit aeger.
Spiritus ore foras tetrum provolvit odorem,
Qualem halare solent projecta cadavera in auras.
Nulla quies membris. sudoris splendidus humor
Per frontem fluit atque genas, et pectus inundat,
Et tot fessos in corpore lubricat artus.
Inter utrumque latens amor et vicinia fecit,
Communi laetis ut jure malisque fruantur.

Historia de rustico Bohemo, cui ventriculus venabulo, vitâ in columi, perfossus erat.

RUris plura tamen, quam bina for amina, cultor
In stomacho obtinuit, medios ubi Teutonas inter,
Matthiam, quondam regnata Bohemia Czecho,
Induperatorem proprii vice Regis honorat:


page 126, image: s142

Cujus sceptra Deus patriae exoptata, secundet,
Sive togae locus est, seu res eget acribus armis.
Nam cum venatum jussu exivisset herili,
Vulnus ei faciunt lato venabula ferro,
Perque cutem mucro stomachum penetravit, et una
Esca foras jam coepta coqui cum sanguine fluxit.
Omnia chirurgus tentavit idonea plagae
Auxilia, emplastris nullis oleisve pepercit:
Addidit et succos, qui consolidare valerent
Saucia, sed crudum renuit coalescere vulnus,
Et labra obducto manserunt pervia callo.
Hinc factum, si quid potusque cibique cavernam
Ventriculi intraret, mox ut per vulnus abiret.
Ergo pilam in teretem linum glomeravit, eoque
Obstruxit rimam, dapibusque exire negavit
Fortuitum per iter, nisi forte molestia lassum
Corriperet stomachum. nam tunc obstacula removit,
Expressitque suum per vulneris ora gravamen,
Cetera avens, solitasque coquens haud segniter escas.

Proprione an vicinorum viscerum calore ventriculus alimenta concoquat.

QVâ vero ratione satur delapsa palato
Prandia conficiat stomachus, si scire laboras:
Expediam, tenues mihi si patefeceris aures,
Haudque sinas levibus me verba profundere ventis.
Apta illi vis est infusa ab origine primâ
A factore Deo, non indagabilis ulli,
Verum tora latens, quae leni armata calore
Cocturae molitur opus, gratumque laborem.
Hic calor an stomacho veluti vernaculus insit,


page 127, image: s143

Auxilio an veniat, quod viscera proxima mittunt,
Lis vetus, et dubia est, et adhuc sub judice pendet.
Nanque lebes, flagrans quem circa Mulciber ardet,
Ut coquit injectas epulas, atque edomat igne
Haud proprio, sed, quem circumsita pruna ministrat:
Sic sunt, ventriculum qui dicunt sumpta calore
Fercula non mollire suo, vicina sed omni
Viscera parte aliquid conferre caloris egeno.
Quod supra est, diaphragma fovet: juvat infima colon
Omentumque ligans stomachum, colonque vicissim.
Splen laevâ, dextrâque iecur regione recumbunt.
Mitto cavam venam, comitemque illius aortam,
Quae postîca tenent, antîca amplectitur hepar.
Exterius totum paries abdominis ambit.
Ad summam, stomacho vicinia militat omnis.
Ast ideo pigrum proprio fervore coquendi
Munus obire negant, quia texitur undique fibris,
Quae nivibus Geticis genuinâ albedine certent.
Frigus enim membris regnare putatur in albis.
Sed procul a vero, qui talia credit, aberrat.
Sit licet alvus edax nervosum corpus, et albae
Quod certet candore nivi, canaeque pruinae,
Et, digitis presso trahitur quod ab ubere, lacti.
Adde etiam Pariis marmor quod nascitur oris:
Haud tamen hinc scite concluseris esse caloris
Expertem proprii. Viventis corporis annon
Ventriculus pars est? annon viventia cuncta
Tempore, quo mundum contentaque fecit in illo,
Donavit certo rerum sator ipse calore?
Quo sine nil vivit, seu mollibus erret in undis,


page 128, image: s144

Sive sub egestâ tenebrosa cubilia terrâ
Effodiat, tenues seu pennis dividat auras,
Sive super terram latebras ac pascua quaerat.
Nec non vivifici stirpes vis gnava caloris
Excitat, et teneras trudit de cortice gemmas.
Mox viridi gignit turgentes sanguine frondes,
Et flores cum seminibus maturaque poma.
Nec refert, manui admotae quod frigora cortex
Objectat. dispersus enim per viscera nostra
Est calor uberior, minor est in caudice plantae.
Serpentum in crebras helices torquentia sese
Corpora, et oblongam sine crure trahentia caudam
Intrepidâ continge manu: continge secantes
Flumina pinnigeros pisces, et, gutture rauco
Quae viridi in stagno convitia mille coaxant,
Ruricolas olim, viridi nunc corpore, ranas.
Continge et duro cataphractos tegmine cancros,
Confestimque gelu sentire fatebere tactum.
Cum tamen his vere testentur inesse calorem
Munia, quae peragunt, ventri seu pabula curent
Jejuno, prolis studio seu corpora jungant.
Quid? quod ventriculum vena ambit more coronae
Per tenues fundens alimenta rubentia ramos.
Mitto alias plures Portae de caudice natas.
Quid? quod vitali turgens arteria vento,
Vivificumque trahens agili de corde vaporem
Pertinet in stomachum. quare, fatearis, oportet,
Semper ali stomachi nivis aemula texta cruore,
Vivificique bonis semper gaudere caloris
Non secus, ac reliquae viventi in corpore partes.


page 129, image: s145

Velle igitur vitâ vacuum conferre lebetem
Vivo ventriculo, cum fercula mollit uterque,
Delirum est, verâque procul ratione recessit.
Haud tamen interea, stomachum quae, viscera, cingunt,
Illius inficior suffragia blanda calori
Accubitu conferre suo. Nam mutua semper
Contiguae fomenta solent sibi tradere partes.

Utrum ventriculus chylo nutriatur, an sanguine.

VEntriculo certas alimenta adducere venas
Asserui haud dubio rationum pondere motus.
Nec tamen ignoro, complures esse Galeni
Addictos sectae, stomachi qui pabula mâlint
Esse chylum, quem ceu cocturae praemia parte
Ipsemet ex aliquâ tunicis absorbeat imis:
Cumque chyli vesco satur est jam rore, fugare,
Quod superest, membrisque aliis legare fruendum,
Purpureo venae postquam tinxere colore.
Audio verba quidem speciosa, sed absona veris,
Nec rationum ullo solido fulcimine nixa.
Quâ de causâ alibi quoque displicuere Galeno.
Nam stomachus, cum sit nostri pars corporis aeque
Ac reliquae partes, cur non alimenta capessat
Cum reliquis eadem, roseoque cruore juvetur?
Intestina vides sic continuata pyloro:
Sic cernis stomachi niveum similare colorem,
Materiamque omnem, vix ut dignoscere possis,
Nî forma exterior faciat discrimen et usus.
Suppeditat tamen his rutilus sua pabula sanguis,
Non chylus adveniens, non quilibet obvius humor.


page 130, image: s146

Nonne coronalis circumdat vena sinistrum
Os stomachi, sparsimque aliae se corpus in omne
Illius abscondunt, ut et auxilientur egeno,
Et rorem innati caveant tabescere succi.
Dic, age, quo vitam tolerat genitricis in alvo?
Anne chylo? haudquaquam. (nam quî chylus influat illuc?)
Sanguine sed, mater quo foetum nescia pascit
Umbilici per vasa, libro memoranda sequenti.
Ergo sanguineo statuamus vivere succo
Tunc etiam stomachum, cum conditor optimus illi
Sanguinis assiduos jam fecit in hepate fontes.
Ast, idem color est, inquis, stomachique chylique
Sanguinis est diversus ab hoc, quid credere cessas
Ergo chylo potius stomachum, quam sanguine pasci?
Nil refert. niveae sunt multae in corpore partes,
Ut cerebrum, nervus, tendo, membrana, ligamen,
Omentum, vesica duplex, testesque gemelli.
Adde mesenterium, et venas, quae sanguine cuncta
Augescunt, roseusque color non impedit augmen.

Ventriculum alimenta non in proprium, sed totius corporis usum appetere, et in chylum convertere.

NEc te commoveat, stimulis quod fortibus actus,
Imperioque famis stomachus jejunia damnet,
Discupiatque dapes, et dulce fruatur adesis.
Nonne rapit Venerem dulcedine concita matrix,
Amplexuque fovet, gremioque recondit in imo,
Nec tamen attracti nutritur seminis unda.
Cur stomachus trahat ergo dapes, scitaris, inanis.
Si non ipse suos tractas convertit in usus?


page 131, image: s147

Has illi partes rerum sator almus in ipso
Mandavit, primos homines cum conderet, ortu,
Cocturae ut primae nullo instigante labores
Intus monstratos ardescat ametque subire,
Esuriatque sibi non tantum, et concoquat escas,
Sed cunctis operâ membris succurrat eâdem.

Cur concessis cibis cum voluptate fruamur, negatis cum maximâ et intolerabili molestiâ careamus [(printer); sic: caveamus] .

HUic desiderio sociat se blanda voluptas,
Quâ gula per fruitur voti jam reddita compos,
Ipsa fames sumptis dum se consumit in escis:
Esuriens optet contra si prandia venter,
Nec tamen optatis gaudere in tempore possit,
Quo mora fit maior, quo longius illa negantur,
Hoc stimulis urget magis acribus ardor edendi,
Obrepitque simul malesuada molestia cogens,
Res etiam spurcas avidam demittere in alvum,
Interdum et proprios absumere dente lacertos.
Hoc laniasse suos pacto Dryopeius artus
Fertur, et infelix corpus minuisse vorando.
Illius obsidio Solymorum exempla ministrat.
His faber excelsi nisi consuluisset olympi
Praesidiis homini, quoties communis amorem
Desperans abicit lucis, mortemque precatur,
Non illi plantare foret viridaria curae:
Semina non glebis ferro mandare subactis,
Falceque demessas vectare sub horrea fruges,
Non prece sollicitare Deum, panemque rogare.
Deliciis si blanda suis Cytherea careret,


page 132, image: s148

Infecunda foret, marium neque rorida quisquam
Neglectis vellet committere semina sulcis.
Et, quod mira magis res est, sunt viscera, quorum
Ad se pelliciunt diversos singula succos,
Unde nec obveniant oblectamenta trahenti,
Nec victus minimum: sed Spartam quotlibet ornat
Sponte suam sub communi sua commoda quaerens.
Hac ratione trahit bilem sua capsula flavam:
Hac ratione trahit bilem splen lividus atram:
Hac ratione trahunt urinae flumina renes:
Et vesica latens gemino sub pectinis osse.
Colligit inde tamen ratio male, mutua cura
Viscera quod teneat consortia. Cura potentis
Est ea tota Dei. quod praecipit ille, facessunt
Singula factoris metuentia temnere jussus.

Refutatio opinionis illorum, qui interiorem ventriculi tunicam chylo, exteriorem autem sanguine ali affirmant.

LArgior externam tunicam, inquis, sanguine pasci:
At chylus internae cibus est. Avicenna diremit
Sic istam litem. Sed, quâ ratione probabis,
Quod dixti. eliciunt mihi talia dicta cachinnum.
Crede mihi, nullas habet haec distinctio vires.
Auctore amoto rationum pondera libra,
Quas en subiciam, verumque tuebere mecum.
Per tunicam reptant venae cum sanguine utramque.
Est utrique igitur juxta de sanguine victus.
Materiâ ex eâdem primordia utrique fuere:
Par igitur servare eadem quoque pabula utramque.
Quid quod ventriculi naso communis et ori


page 133, image: s149

Atque gulae est tunica interior? non arduus illuc
Conscendit de ventre chylus, sed sanguis in istis
Nutrit eam spatiis, proin recte infertur eandem,
Pars ubi ventriculi est, quoque sanguine ducere vitam.
Ergo chylus valeat nondum hos maturus in usus.

Duplex fames: una naturalis, altera animalis, et utra earum sit prior.

MUltaque uti paucis liceat comprêndere verbis,
Ingeniosa famem duplicem natura culinae
Corporis insevit, prior est gener alis et omnes
Per vacuos artus et inania viscera regnat,
Vernaculum umorem dum devorat insitus ignis,
Suppetiasque novas semper deposcere cogit.
Hanc sensus nescit: mens hanc ignorat adesse,
Totaque naturae tacito molimine constans
Naturalis habet naturae a nomine nomen.
Posterior vi animae sentitur, et hinc animalis
Dicta, voluntatem stimulis non segnibus urget
Procurare dapes, stomachoque offerre petenti.
Hanc ingesta famem placant alimenta, chylusque:
Illa autem solo satiari sanguine gaudet.
Utra harum, quaeris, praecedat, et utra sequatur.
Accipe quaesiti seriem. calor insitus omnes
Expilat partes umoreque prodigus orbat.
Orbatae venas nova nutrimenta propinquas
Poscunt, haeque alias, aliasque et denique ventrem
Sollicitant, petiturque chyli cremor albus ab illo.
Copia nulla chyli si sit, multo acrius instant,
Principioque creant gratum sugendo dolorem,
Morosam quem longanimis mora vertit in iram,


page 134, image: s150

Cum stomachabundos stomachi jejunia reddunt.
Haec stomachi simul ac suggesta molestia menti est
Per nervos, curare dapes festinat, et illis
Inventis, iras vacui delenit, et omnes
Ex aequo gaudent isto lenimine partes.
Ergo interpretibus penuria cognita nervis
Posteriora tenet: spatio praeit altera certo.

Intestina.

COnfestim stomacho, coctis ubi janitor escis
Pandit iter, lactes atque intestina cohaerent,
Nulla ibi continui passis divortia fibris.
Haec opus excipiunt stomachi, coeptamque laboris
Pertexunt telam, quodque ille haud perficit, explent.
Concava sunt intus, multisque anfractibus alvum
Conglomerata replent, ponuntque in podice finem.

Longitudo intestinorum.

QUam sint longa, rogas? corpus de vertice summo
Metire ad calcem, vicibusque hoc perfice septem,
Intestinorum tibi sic mensura liquebit
Septupla ad id corpus, secto cui dempta fuere.

Intestinorum substantia.

NErvea textura est illorum, et lenta capaxque,
Moreque ventriculi tunicis fabrefacta duabus,
Quarum tergeminis est utraque praedita fibris
Ut trahere, et retinere, for âsque expellere possint.

Duplicia intestina, tenuia et crassa.

ASt, uno quamvis sint continuata tenore,
Sena tamen numerant, qui viscera noscere gaudent,
Cernentes alibi graciles, tenuesque canales,


page 135, image: s151

Rursum alibi crassos. Igitur tria juncea ponunt,
Ventriculi quae sunt almae propior a cavernae:
Et pariter tria crassa, magis distantia ab illâ
Sed longos spectant citra curvamina ductus,
Et caecum crassis, quod mox narrabitur, addunt.

Duodenum.

NOminibus distincta suis sunt singula. primum
Bissenos digitos, si latos sum feris, aequat,
Intestini ideo duodeni nomine dictum.
Id gyros nullos habet, anfractusque recurvos,
Anfractusque ubi sunt primi, et curvamina prima,
Simplicitate suâ contentum haud pertinet ultra.
Tenuia huic inter, stomacho data proxima sedes.

Jejunum.

JEjunum sequitur duodeno longius, humor
Cui prope nullus inest, quasi per jejunia inani.
Causam si vacui, causam si quaeris inanis,
Aspicito primum fellis de folle meatum
Vestibulo ipsius insertum, quae calcar eunti
Acre chylo subdit nihil indultura quietis
Aspice praeterea tot venas ore pusillo
Allectare chylum, iecorque afferre suetas
Cum gyris latere in dextro primordia sumit.
Mox abiens illinc, multisque anfractibus auctum
Proximat umbilico,

Ileon.

succeditque ileon illi,
Intestinorum, quo non est longius ullum,
Aut mage contortum spiris, in seque volutum,


page 136, image: s152

Volvulus hinc medicis ob crebra volumina dictum.
Incipit hoc primum crasso turgere liquore,
Et leviter rubicat non multis fertile venis.
Haud proclive tamen, certo distinguere utrumque
Limite, et, hic punctus jejunum, dicere, finit:
Ileon orditur. tanta est cognatio formae,
Non nisi post longum ut spatium dignoscere possis.
Hîc morbi Iliaci cunabula: saeva tyrannis
Hîc exercetur, ventremque doloribus angit
Infernisque viis (dictu miserabile) clausis,
Impuras faeces insueta per ora repellit,
Ex intestinis testes hoc comprimit unum,
Cum gravis exsistit lacerato abdomine ramex.

Caecum.

QUarta intestino, debetur in ordine, caeco
Sedes. Sic veteres dixere foramine ab uno,
Quo liquidum recipit fartum, regeritque receptum,
Caecum ac si dicas, unum cui lumen ademptum.
In colliminio quod colon et ileon unit
Dis jungitque simul, caudae atque appendicis instar
Emergit gracilis lumbrici more reflexum
Directumque iterum, et dextri confinia renis
Tangit, cui tunicae nexu communis adhaeret
Nulla mesenterio vincla aut consortia debens.
Oblongo patet interius, gracilique meatu,
Haud tamen extremâ prope renem parte patenti.
Hic utero, dum foetus inest, repletur oleto,
Quale infans reddit tenues modo natus in auras.
Namque in compotibus jam lucis prorsus inane est,


page 137, image: s153

Tum quoque robustos homo cum pervenit ad annos.
Esse tamen caecum quidam statuere medentum
Coli in vestibulo teretemque amplamque cavernam,
Quam juxta appendix, quam dixi, exordia ducit.
Huic, veluti sacco, est ingressus et exitus idem.
Et tali specie peperit sibi nomina sacci.
Hanc nunquam immundâ deprêndes faece carentem.

Colon.

INde cavernosi sinuosa volumina coli
Sub stomacho incipiunt, ubi dextrum hypochondrion implet.
Inde petit laevum, quo cum perrexit, in ima
Sese praecipit at. mensurâ cetera grandi
Id superat, crassoque intus se stercore farcit,
Humanas spurcânares quod verberat aura:
Immundis suibus musco mage fragrat et ambra,
Et volucri, cristam summo quae vertice vibrat
Plumosam, moechumque suâ sub imagine celat
Incestare suae germanam conjugis ausum.
Nullum intestinum colo mage plebis in ore
Versatur. namque hinc invênit colica nomen
Passio, ubi opposito nihil egerit obice venter.
Durescunt faeces: Iter haud penetrabile ventos
Invitos retinet semperque exire volentes.
Intestina feri laniant distent a dolores,
Optatumque vetant oculos occludere somnum,
Quandoque obturant nervos, artusque resolvunt.
Contractique pedum frigentque rigentque lacerti,
Et manuum pariter, motusque aboletur in illis.


page 138, image: s154

Valva coli intestini.

ORtus ubi coli est, crassa est membrana reperta
Nostro aevo, penitus priscis incognita saeculis,
Incurvi ac lati species cui contigit unguis
Corpore in humano: canibus se extendit in orbem.
Haec praeterlabi nullo sinit obice, quicquid
Ex intestinis defertur in ima supernis,
Si nulli obsideant abdominis intima morbi.
Claustra autem prono quod fluxu transiit ista,
In stomachum retro sua per vestigia ferri
Contractis oris prohibet, quibus ante patebat.
Nomen ei valvae, species sua fecit et usus.
Sic arte effectis in fontibus unda coacta
Stagnat, et ascendit valvis invita retrusis.
Illa eadem valvas cum pondere clausit, in imo
Omne occludit iter sibimet, prohibetque refluxum.
Dum clausis toties valvis iterumque reclusis
Collecta in cumulum veluti restagnet, et undam
Posterior semper propellat in alta priorem.
Si valvas animo lustres et lumine utrasque,
Convenit exemplum. rerum non impetus idem est.
Descensu prohibentur aquae, sed faecibus alvi
Ascensus stomachi, reditusque negatur in utrem.
Nil adeo simile est, aliquâ quin parte repugnet.
Bauhini vidit prior hoc industria claustrum,
Ostenditque aliis, atque intestina replevit
Inferne lymphis: vetuit transcurrere valva.
At simul ac lymphas in fudit in illa superne
Percurrêre citae, mora nec tardavit euntes.


page 139, image: s155

Tali pro invento Bauhini fama superstes,
Donec erunt aegri, donec medicina, librique,
Semper erit, serisque adeo memor abitur annis.

Intestinum rectum.

INcipit a colo rectum, quod fertur in ima
Ex laevi lateris latebris, et cessat in ano,
Sic dictum anfractus quoniam non novit iniquos,
Non habet ambages, non gyros more priorum.
Huius in extremo, natium symplegadas inter,
Porta latet, quae nasi odium, purgamina ventris
Emittit, mixtosque illis cum murmure flatus
Nil exhalantes auris affine Sabaeis.

Tres recti intestini musculi.

NE vero invitis nobis, ne tempore laevo,
Cumque vacat minime, ponat sua taedia venter,
Recti intestini sunt ostia septa lacerto,
Quem sphinctera vocant, circi qui more coronat
Portam ani clauditque illam, reseratque vicissim,
Ut visum est animo, praesensve occasio suadet.
Huicque levatores latere ex utroque cohaerent
Lati et subtiles oriundi tramite prono
Ex ossis sacri vinclis, qui nomine, munus
Quale gerant, ipso declarant. nanque levare
Egressum debent sphinctera, retroque vocare,
Inter opus quoties naturae exivit ab alvo.

Ventris exonerationem esse actionem partim animalem, partim naturalem, hoc est, mixtam.

ERgo operam quia musculorum desiderat alvus
Exclusura dapum secreto sanguine [(editor); sic: sangune] faeces,


page 140, image: s156

Est opus arbitrii ventrem exonerare, simulque
Actio naturae transversis congrua fibris.
Nam licet ad certum teneat sua pondera tempus,
Attamen obsequium naturae praestet, oportet
Urgenti, incolumis quo vita in corpore duret.

Intestina intus oblita esse muco quodam ad faciliorem excrementis durioribus praestandum transitum.

NE vero ariditas solidum remoretur oletum,
Strictaque concipiant hinc intestina dolorem,
Aut durae affrictu reddantur saucia massae,
Introrsus lenti sunt oblita tegmina muci:
De quo cum nostrae sint plura volumine Musae
Commemoranda alio, in praesens nihil amplius addet.

Intestina non tantum excrementa primae concoctionis expellere, verum etiam chylificandi vi esse praedita.

INtestinorum viventi in corpore munus
Esse igitur spurcas cocturae expellere primae
Quisquilias, facile est ex jam cognoscere dictis.
Haud tamen hoc satis est. obeunt mage nobile munus.
Namque opus absolvunt stomachi, quod coepit in ore,
Quodque solent Graeci medici vocitare
[Gap desc: greek text]

Sed vis maior inest superis, stomachoque propinquis,
Longius a stomacho, quam, quae natura removit,
Non ratione situs, sed longi in corpore ductus.

Excrementa primae concoctionis.

EXcrementa autem, quae coctio prima sequestrat,
Pondera sunt alvi foricis damnata replendis,


page 141, image: s157

Quae sejuncta chyli parte utiliore per ani
Ostia laxato tereti [(printer); sic: teriti] custode recedunt.

Omenti substantia, figura, sedes et origo.

VEntriculi fundum premit, intestinaque fundo
Proxima texturâ constans membrana tenaci,
Quae duplicat a amplam similat, vacuamque crumena,
Qualem de zonâ suspensam corporis auceps
Ferre solet. Graiis perhibetur
[Gap desc: greek text]

Nomen habet, stomacho quoniam innatat, atque propinquis
Illi intestinis. omenti voce Latinis
Nota bene est medicis. raro se porrigit infra
Umbilicum, quandoque tamen descendit adipsos
Testiculos, ventremque tumens gravat hernia ruptum.
A stomacho anterior pars provenit orta supremo.
Communi a tunicâ ventrem spatiante per imum
Ortum posterior mox sub diaphragmate ducit
Nulli intestino nisi coli annexa canali.

Omenti usus.

OMenti est, partes quibus innatat, usque fovere
Illarumque suo fotu servare calorem
Interventu adipis, toti qui plurimus haeret.
Insuper et vasis per eam tendentibus, ex quo
Viscere cumque meent, iter emunire secundum.

Desecundo concoctionis gradu, qui chymosis et haematosis dicitur.

ALtera subsequitur concoctio nutrimenti, chymus.
Quâ, quod erat chylus in stomacho, fit in hepate


page 142, image: s158

Cujus uti liqueat ratio, super hepate quaedam
Sunt pro more meis etiam dicenda camenis.

Hepatis situs et substantia.

HEpar transversi recubans sub tegmine septi
Parte sui maiore latus dextrum implet, ibique
Depellit spuriis externa pericula costis.
Massa refert eius concretum e sanguine grumum,
Quae summis tepidâ digitis contrita sub undâ
Venarum niveis secernitur undique ramis
Visceris hac illac per densa coagula ductis.

Nullas habet cavitates manifestas.

NOn in eo specus est ullus, non ulla caverna,
Sed totum solidum est, atque omni parte coactum,
Exceptis, venae sibi quas fodêre, cuniculis,
Atque poris, qui oculos vitant, cernique recusant.

Nec ullos
[Gap desc: greek text]
sive pînnas, habet contra Hippocratis et Theophili sententiam.

HAud etiam pinnas distinguitur hepar in ullas,
Id licet Hippocrates faciat, cui quinque notantur,
Nomina certa etiam quibus indere Iheophilus audet.

Figura hepatis.

QUalem autem Phoebea soror, cum cornua sumit,
Aut eadem fratri mox consocianda resumit
Aethere prae se fert oculis conspecta figuram:
Talis item iecori est ferme. Nam parte supernâ
Est illi facies convexa simillima gibbo:
Inferior cava ventriculo superimminet alto,
Illiusque suo corroborat igne calorem.


page 143, image: s159

Hepatis magnitudo, et cum vicinis partibus cohaerentia.

MOle iecur grandi cum quovis viscere certat,
Pondereque eximio. quapropter fortiter haeret
Suspensum superis per certa ligacula membris,
Ut puta transverso septo, costisque propinquis
Et mucronato, medio sub pectore, chondro.
Umbilico religatur item, valideque cohaeret
Degeneris venae per nexus, sanguine foetum
Quae pavit tenerum gravidae genitricis in alvo,
Ne iecur in dorsum vergat grave ventre supino,
Et secum diaphragma trahens animae haustibus obstet:
Ut solet umbilico mox suffocare reciso
Circumquaque hominem, celerique exstinguere morte.
(Poena heu barbaricae nimio plus barbara gentis!)
Mitto cavae nexus venae et communis amictus.

Qua parte infantis adhuc in utero exsistentis hepati vena umbilicalis inseratur.

ANte, cavi stomacho qua tecti insternitur instar,
Nonnihil excisum est, crenamque accepit hiantem.
Hic locus est, puero apportans ubi vena cruoris
Pabula materni tenerum se mergit in hepar,
Osculaque indigenis conjungit mutua venis,
De quo plura libro mihi sunt memoranda sequenti.

Arteriae iecoris.

COncava pars iecoris conservatura calorem
Ingenitum rosei causam fabrumque cruoris
Auxilium cordis poscit, quod mittitur illi
Per geminos graciles ramos pulsantis aortae,


page 144, image: s160

At nullis eguit gibba ob diaphragma propinquum,
Cujus ab incubitu velui lodice fovetur
Atque illo satagit rerum contenta suarum.

Tunica hepatis, eiusque nervi.

PRaetenui tunicâ circumdatur, et sine sensu
Ne maneat, nervos dedit huic natura pusillos
Cum sensu exiguo, penitum quem fundit in hepar,
Quantillum accepit non uber in hepate sensus
Est igitur, nec grande dolet, cum percipit aegror
Non bene dispositum, cujus sit cumque catervae.

An tunica hepatis nimio calore rimas agat, et an his actis succedat hydrops ascites.

HAnc vehemens si forte calor diffindat, ut aestus
Fugis hiulcat agros, extremaque limina terrae
Hîc illic aperit, per rimas plurima manat
Gutta seri, tumidoque abdomine nascitur hydrops
Ille, cui Graii posuerunt nomen ab utre.
Vult ita Fernelius, speciosaque verba recenset,
Attamen oppugnata aliis, atque ariete crebro
Argumentorum prostrata, errorque retectus.

Hepatis officium, et cur secunda concoctio chymosis sive haematosis dicatur.

AT quoniam immutat chylus hoc in viscere vultum,
Quique albus fuerat iecoris contage rubescit,
Evaditque cruor, seu chymus iturus in omnes,
Queîs fultura deest, venis ducentibus artus,
Istud opus iecoris Grajâ schola voce medentum
Chymosin vocitat, vel nomine ab haemate sumpto
Denotat, et geminis rem verbis exprimit unam.


page 145, image: s161

Venae ex hepate oriundae, Porta et Cava.

CUm vero nullas in sese densa cavernas (undam
Massa habeat iecoris, fluidam queîs sanguinis
Contineat, geminis hîc illîc pervia venis
Grandibus est, toto sparsim quae viscere fibris
Radices egere suis radicibus arbor
Ut forat expansis solidae penetralia terrae.
Corpora sunt autem membranea, longa, tuborum
Concava more, colore albo, de caudice crasso
In corpus passim tenues spargentia ramos.

Vena Porta, et eius rami, qui dicuntur venae mesaraicae.

UNa, cui Portae nomen fecere Latini
Exemplo Hippocratis Graio sic ore loquentis,
E iecoris producta cavo concrescit in amplum
Truncum, qui, postquam vicina in viscera ramos:
Quatuor emisit graciles, divaricat amplos
Mox sese in binos. horum qui grandior, ima
Intestina petit praeceps, seseque per illa
Prorsus distribuens diversas currit in oras,
Osculaque ipsarum tunicis subtilia jungit,
Et veluti Portae ramorum exilia rostra,
Sed patula, etsi acies visus neget illa patere.
Nec secus ac trifido sitiens bibit ore cruorem
Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo:
Perpetuo suctu sic intestina fatigant,
Eliciuntque chylum venae, iecorique ministrant.
Quod prima haud rapuit, rapit absorbetque secunda:
Quodque hanc praeteriit, remoratur tertia: quodque


page 146, image: s162

Huius ab insidiis intactum mansit, in ora
Incurrit quartae, nec quinta est segnior illis:
Quae vero huic porro succedunt ordine longo,
Omnes ad praedam ingenio sunt prorsus eodem.
Sed quoniam, stomacho quae sunt propiora voraci,
Intestina chylo turgent fluidoque proboque
Uberius, quam, quae longe sunt dissita ab illo
(Haec etenim jam tendit onus putentis oleti)
Excipiunt Portae ramos propiora frequentes,
Cetera sed raros. extremum podicis antrum
Circumstant haemorrhoides, et sanguinis atri
Sponte supervacuos educunt corpore rivos,
Naturae placuit cum sic relevare lienem.
Pauca tamen tali relevamine corpora gaudent.
Ast alter ramus Portae et contractior idem
In latus excurrit laevum, mediumque lienem
Parte subit maiore sui, reliquamque propinquis
Distribuit membris, et inebriat illa cruore,
In tunicas stomachi geminas ante omnia largus,
Pluribus hîc illic ramis quem tenuibus ambit.
Ipsum autem splenem non tantum pascit, ut illas,
Verum et fermento bilis nigricantis adimplet
Sanguineum mundans tali purgamine succum.

Motus in venis mesaraicis contrarii.

UTque chylo vacuant venae intestina priores,
Almoque interea saturant exhausta cruore:
Sic hae, ventriculum vacuum dum sanguine pascunt,
Prolectare chylum ex illo suevere vicissim.
Dant igitur rapiuntque simul, nec mutua motus


page 147, image: s163

Dant obstacla sibi, licet in contraria tendant.
Vah stupidum, qui non stupet ad miracula tanta!
Scilicet aetherias horum simulacra per oras
Errones praebent adversis cursibus acti:
Saturnus cum prole suâ, rutilansque Gradivus,
Et Phoebi lampas, Cythereis, Atlantide natus,
Candidaque arcanae moderatrix Cynthia noctis.
Nam licet a portâ tantum volvantur Eoâ
Occiduam versus cernendi judice sensu:
Adversi tamen interea molimine motus
Occasum fugiunt, roseumque feruntur in ortum.

Mesenterium, eius substantia, compositio, situs et usus.

QUae vis tam fragiles venas, tam mollia vasa
Tam crassis annexa tubis et pondere foetis
Disrumpi vetat et letalibus hiscere rimis,
Cum grave tollit onus, cum saltu viscera quassat,
Aut incurvat homo distento abdomine dorsum?
Membranâ quâdam duplici intestina jugantur
Ipsorum in medio positâ, quae porrigit omnes
Late se in partes, extremis proxima tangens
Intestina oris et conglomerata coercens.
Unde mesenterii dedit illi Graecia nomen,
Urbe suâ dudum quod donavere Latini.
Nec satis hoc: ipsis quoque copulat
[Gap desc: greek text]
lumbis,
Et quasi suspendit conjuncta ligaminis instar.
Haec, ubi se duplicat, spatiis exilia Portae
Vasa fovet mediis, et tuto tramite partem
Inter utramque sui vicinain viscera ducit.


page 148, image: s164

Tumque bifurcatim quoties se vena minores
In ramos findit, fissurae certa cuique
Glandula subicitur prohibetque dehiscere truncum.

Pancreas, eius situs, substantia et usus.

PRimam ad lumborum vertebram pancreas haeret,
Et fundo stomachi et duodeno affine canali.
Materiam vox ipsa notat. sunt munia vasis,
Quae partes ipsi debent intrare propinquas,
Substerni, tutumque illis praestare meatum.

Vena cava eiusque rami superiores.

PArte cavâ iecoris Portam recitavimus ortam
Et sparsos late spatioso abdomine ramos.
Convexâ cava vena oritur, quam dicere restat.
Radices haec vena suas radicibus addit
Portae per iecoris rubicunda coagula ductis,
Oscula eis jungens, sed non tamen omnibus aeque.
Caudice jam facto de tot radicibus uno,
Altera pars fisso sursum diaphragmate tendens,
Ante bifurcetur jugulis [(printer); sic: jugilis] quam proxima, parvos
Quatuor emittit ramos. diaphragma pererrat
Primus: at alter adit cor, et ambit more coronae.
Intervalla implet costarum tertius, et cum
Incomitatus eat, nec ei se arteria jungat,

[Gap desc: greek text]
a medicis vena appellatur Achivis.
In superas quarti sparguntur vimina costas.
His ita diductis praesto est divisio binas
Dans axillares: ab iis nascuntur utrinque,
Quae mammas adeunt, cervicem, illâque lacertos
In regione sitos: nec non et brachia partem


page 149, image: s165

Obtinuere suam: quae mox divisa duobus
Pervadit ramis humeros. sublimior horum
Sacratur capiti, nomenque accepit ab illo.
Creditur inferior iecori praestare salutem
Ante alias partes, et ab hepate nomina sumpsit.
Flexus ubi cubiti est, haec ramum mittit et illa,
Qui spatio in medio venam coguntur in unam.
Communem vocitant medici, mediamque Latini,
Prodit ab hoc capitis convexo in pollice vena,
Salvatella penes minimum procedit ab illa.
Alter a pars sursum sublimi caudice nitens
Finditur in geminas jugulares. sub cute serpit
Exterior, peragrans collum, frontemque genasque:
Fauces interior percurrens pluribus intrat
In cerebrum ramis et vestimenta cerebri.

Venae cavae rami inferiores.

NUnc redeo, unde abii, venasque ex hepate in imi
Viscera dispersas ventris, ventrisque columnas,
Quo res ipsa sinet, pergam cantare tenore.
Namque cavae producit eas pars altera venae.
Quatuor haec etiam ramos emittit utrinque,
Primus adit renum tunicamque adipemque: secundus
Est vena emulgens alibi dicenda, salitas
Concava per renum cum derivabimus undas.
Materiam ad semen generandum tertius affert.
In lumbos quartus venas dispensat: ab illis
Spinam intra ascendunt geminae, cerebrumque petessunt
Ignotae priscis, a te, Bauhine, retectae.
Post haec in binos cava ramos vena secatur,


page 150, image: s166

Qui dicti Iliaci musculos abdominis atque
Lumborum pascunt, sacroque sub osse medullam.
Munereque hoc obito se denuo findit uterque,
Atque per exiles mandat sua pabula venas
Membris finitimis, positisque in pectore mammis
Sic tamen, ut missi maior pars sanguinis illuc,
Cum praegnans ut eri dimisit femina pondus,
Lactescat, natumque recens sustentet alumnum.
Hinc haemorrhoidum quoque origo est exteriorum.
Egressae Iliacae ventris penetralia venae
Et crura ingressae, desumunt nomen ab illis.
Ischias has inter fertur, maiorque minorque:
Muscula, suralis, quaeque est de poplite dicta,
Mensesque eliciens, sed proli inimica Saphena.

Valvae venarum et earum officium.

PEr cava venarum valvas operosa locavit
Diversis natura locis, quae cornua Lunae
Crescentis similant, venisque introrsus adhaerent.
Attenuantque illas, ubi producuntur ab illis.
Harum est officium (docet hoc structura situsque)
Corpore in erecto compescere pondus habenis
Sanguineum certis, nimio ne praegravet unam
Confluxu partem, reliquas patiatur inanes.

Valvas venarum quinam observârint.

HAs Arabes inter Princeps Avicenna videtur
Perspectas habuisse olim. post tempore longo
Delituere, annis Aquapendens donec opertas
Detexit nostris, lucisque reduxit in oras.


page 151, image: s167

Venis non tantum generandi sanguinis, verum etiam eundem conservandi vim inesse. Extra venas enim, sive, ut aiunt, extra sua vasa putrescit.

ILlud et his memori mandatum mente tenere
Est opus in rebus, laticem gener are rubentem
Sanguinis, atque illo sitientem pascere turbam
Membrorum promi et condi de more fidelis,
Esse quidem munus venarum, non tamen unum.
Custodire etiam debent putredine ab omni
Ipsum, atque incolumem propriâ virtute tueri,
Corporis a fragili qua conditione sinuntur,
Viscera quae et morbis et morti obnoxia reddit.
Nam simul ac ruptis quascumque in corporis oras
Effluxit venis, peregrinâ sede morando
Cogitur in grumos et frusta trementia sanguis
Et de se saniem praebet corruptus olentem,
Quando magisterium naturae et foedera liquit.
Concipit ergo ignem paulatim et pure gravata
Pars dolet, officiumque negat, solitosque labores,
Et via nî fiat vi, vel medicina rebelle
Quaqua abigat versum virus, tacite omne fatiscit
Corpus, et in partes labes meat aucta propinquas.

Sitne cor sanguinis principium, an hepar.

QUaestio jam pridem certamina fervida movit
Dissectorum abacos inter, liquidine cruoris
Purpureos primum manare ex hepate rivos,
An vero e sinibus cordis prodire putandum.
De quo sensa mer tibi pectoris obvia reddam.


page 152, image: s168

Aspice, quam similis iecoris sit massa cruori,
Et nihil esse aliud dices, nisi sanguinis undam
In thrombum solidum propria extra vasa coactam,
Viscer cui certam tribuant vicina figuram.
Aspice, quod trito digitis circumfluus humor
Tingitur, et rubri recipit pigmenta coloris.
Aspice item sedem iecoris prope corporis ipso
In centro positi. Num convenientior ullus
Sanguinis esse potest scatebris, qui corporis omnes
Permeat in partes, ut juxta nutriat omnes?
Ecquid item vero propius, quam viscere in illo
Sumere sanguineum concocta alimenta ruborem,
Excrementorum cui sanguinis esse propinqua
Vasa parens rerum voluit? pendere porosum
Nonne vides iecoris mox e regione lienem,
Separet ut nigrum rubro de sanguine succum?
Bilis inhaerescit flavae quoque follis eidem,
Separet ut flavam rubro de sanguine bilem.
Tum bibuli renes infra hepar utrinque reposti
Haud longe, salso vacuant umore cruorem.
Quid? quod sanguiferae nascuntur ab hepate venae,
Argumenta tibi facient quod fortia planum.
Quid dubitas igitur mecum sentire, cruoris
Esse iecur fontem vitâ durante perennem?

Sintne venae primarium sanguificationis instrumentum, an hepar.

SEd quid? si venas aliquis generare cruorem,
Non iecur, affirmet. Nunquam sententia certe
Vera prior mihi visa fuit. Quod viscera nanque
Mutant, assimulare sibi, proprioque colore


page 153, image: s169

Insignire solent. Stomachus sic candidus albi
Causa chyli est. Niveae roseo de sanguine mammae
Lac niveum faciunt, albique e sanguine rubro
Testiculi imbutum generant albedine semen.
Ergo rubri ex albo cum sanguinis unda liquore
Proveniat, dubitare nefas a viscere rubro
Hunc, quem sanguis habet, quoque profluxisse ruborem.
Jam vero naevosa cavis sunt corpora venis,
Aemula mammiflui lactis, nivis aemula cavae,
Sanguineo iecoris sed massa colore refulget.
Rectius ergo iecur, quam venae, causa cruoris
Asseritur princeps, socias vero atque ministras
Esse reor venas, quibus impertitur ab illo
Vis eadem. siquidem nascuntur ab hepate venae,
Quicquid Aristoteles rationum fingat, ut ipsas
E dextrâ cordis faciat prodire cavernâ.

Sitne cor venarum principium, an hepar.

SI cor origo foret venarum, tolleret illas
Et premeret motus, qui cor tollitque premitque,
Cordis ut exoriens arteria magna sinistro
E thalamo pulsare solet, semperque cieri,
In quaecunque suos dispescit viscera ramos.
Tempora tange manu: digitos infigito carpo:
Et dabit alternos saliens arteria pulsus.
Immotae contra perreptant brachia venae,
Et caput, et reliquos animati corporis artus.
Quin et, si placidae traherent exordia venae
E sinibus cordis, patulo cava vena dehiscens
Ore, nihil dextrum cordis ructaret in antrum,


page 154, image: s170

Sed roseum dextro succum sorberet ab antro.
At valvae, quibus hoc patefitque et clauditur antrum
Demonstrant oculis peregrini sanguinis undam
E vena adventare cavâ, et notescere cordi
Atque ab eo recipi. tua sint tibi lumina testes,
Si quando fabricam dabitur tibi cernere cordis.
Vena unde exoritur, Portam quam nomine dicunt,
Annon ex iecoris parte interiore cavâque?
Viscere cur igitur cava non prodiret eodem?
Nempe ubi tam grandis procedit ab hepate truncus,
Cordis ut esse queat par unus utrique cavernae.
Ponderis hoc quoque non levis est, quod vena, puellum
Matris adhuc utero clausum quae sanguine nutrit,
Haudquaquam in pueri cor est inserta, sed hepar.
Adde, quod aequorei piscis Falloppius exta
Cum scrutaretur, deprêndit ab hepate venam
Emersisse cavam non tacto turbine cordis.

De tribus secundae concoctionis excrementis eorumque receptaculis.

HOc etiam ex dictis observa et pectore conde,
Non omnem succumque Porta adducit in hepar,
In purum verti iecoris virtute cruorem.
Excrementa etenim cocturae certa secundae
Esse Deus voluit: tinctam flavedine bilem,
Et tinctam nigrore aliam, salsumque liquorem.
His secernendis purâ de sanguinis undâ
Dant operam parvus, qui pendet ab hepate, follis,
Et splen, et gemini, lumborum pondera, renes,
Quae supra tetigi; describam plenius infra.


page 155, image: s171

Vesicula fellis, eius situs, substantia, triplex fibrarum genus, et usus, quibus per occasionem ardoris gulae causa subicitur.

INtus flaventi vesicula turgida felle
Hepatis est suspensa cavo, membranea tota
Triplicibus tenui constans in folle fibellis,
Queîs bilem allectat, retinetque et pellit amaram.
Ipsa illi iecoris patefecit massa profundam
Haud adeo foveam, medio quem folle subintrat,
Corpore colliculum reliquo super hepate tollens.
Hoc stomachum, et jungit vicinia, colon
Tangit, et interdum flavedine tingit utrumque,
Perdius unde gulae pernoxque accenditur ardor,
Cujus post animae discessum corpore ab aegro,
Monstrârunt veras dissecta cadavera causas.

Figura vesiculae fellis.

SEd, quam fellis habet speciem vesicula? nôris
Esse pyrrho similem longo, pars altera cujus
Crassa est, in tenuem constringitur altera conum.
Ventre igitur croceum succum complectitur amplo,
Cervicemque ab eo sensim gracilescit in arctam.

Meatus ex fellis vesiculâ in hepar.

HAec porro geminos cervix divisa canales
Ex se producit. quorum dispescitur alter
In plures ramos, densum quibus intrat in hepar,
Sanguine ut a dulci choleram secernat amaram,
Vesicaeque suae tractam cavitate recondat.
Munitur valvâ bilis spectante lagenam,
Et mittente intro, nihil emittente retrorsum.


page 156, image: s172

Meatus ex fellis vesiculâ in confinio duodeni intestini et ilei.

EXoriens alter cervice canalis eâdem

[Gap desc: greek text]
ingreditur (duodeno hoc nomen Achivi
Dant intestino) qua jungitur ileon illi,
Scilicet ut flavâ vesicam bile tumentem
Depleat, et croceum derivet in
[Gap desc: greek text]
virus.
Unde dein patulâ cum faecibus exeat alvo.
Idque ideo rentur fieri, quo bilis amaror
Quoddam intestinis addat quasi calcar, et illa
Surcum hortetur onus gravidi deponere ventris.
Haec est illuvies, cujus mixtura colorat
Excrementa alvi, et notâ flavedine tingit.
Obtigit huic etiam ramo sua valvula versus
Intestina patens, flavae quo mittat in illa
Bilis onus, nec folliculo tolerabile pleno,
Intereaque vetet, quod suscepere, redire.

Meatus ex fellis vesiculâ in stomachum.

SUnt, quibus in stomachum fellis vesica meatum
Insinuat tenuem, laticesque infundit amaros.
His caput excruciant saevi sine lege dolores,
Tristis amarities vitians cum gutture linguam
Marcida sumendis epulis jejunia praefert,
Perque gulae vomitus bilem rejectat hiatum.
Pernegat hunc umquam se conspexisse Columbus.
Quique suum Mutinae debet, Falloppius, ortum,
Corpora multa licet ferro secuisset uterque.
Discrepat Andreas ab utroque, oculisque serenis
A se deprensum semel esse in remige narrat.
Nec visum latuit, cum panderet exta, Galeni,


page 157, image: s173

Qui mala ab hoc simul exposuit manantia fonte.
Adjicit his album Bauhinus et ipse lapillum,
Corpora quo resecare virûm vix gnavior alter.

Lienis sedes, substantia, figura, et linea alba, cui portae ramus multis arteriis stipatus inseritur.

HEpatis e regione suam natur a lieni
Constituit sedem, et stomacho cedente sinistrum
Jussit habere latus costarum tegmine tutum,
Quas, quia sunt mutilae, spurias cognomine dicunt.
Materiam fungosa dedit caro, mollis et atra.
Corpus ei longum, et tenui curvamine flexum,
Sed latum, crassumque minus, quod linea signat
Alba intus, prono percurrens limite viscus,
Atque cavâ collem faciens in parte pusillum.
Hîc sese Portae deductus ab hepate ramus,
Ille, inquam, ramus, paulo quem diximus ante,
Ingreditur splenem, postquam se in plurima vasa
Parvula divisit, stipat quae arteria ab omni
Parte frequens, splenisque simul se viscere condit.

Color lienis et cum vicinis partibus connexio.

IN pueris rubet ob purum de sanguine victum,
Mater ei quem suppeditat, dum lucis egentem
Condit adhuc uterus: nigricatque et livet adultis,
Liventi et nigro quid sanguine pascitur illis.
Transverso vinclis septo subtilibus haeret.
Nectitur omento pariter renique sinistro,
Atque suae tunicae diffiso simplice textu
Publicus adjicitur, quo sit mage tutus, amictus.


page 158, image: s174

Atram bilem a sanguine separate, officium esse lienis, et quomodo lien sit causa risus.

QUale lien obeat bene sano in corpore munus,
Dicendum est etiam. nescîsse Erasistratus olim,
Quid prosit, fertur, statuisseque prorsus inertem.
Nec procul a placito Bombastus abivit eodem.
Qui causam risus in eo posuere, fuerunt
His mage sollertes. namque, ut se spongia lymphis
Exsaturat sitiens, impletque angusta pororum,
Corpore queîs laxo scatet atri pumicis instar:
Sic splen e roseo nigricantem sanguine faecem
Portae intermedios per ramos allicit, inque
Rimas ipse suas trahit, et nutrimina partim
Segregat inde sibi (nam concolor illa lieni)
Partim, cum satur est, stomacho transmittit habendam

Meatus ex liene in ventriculum.

FEcit in hos usus gracilem natura meatum,
Qui petit os stomachi, veniens e splene sinistrum.
Hac iter est acidae, simul atque redundat, amurcae,
Escarum immemori stomacho pervellat ut aurem,
Nec sinat ignavo residem squalere veterno:
Imo et cocturae peragentem munia firmet,
Dum laxas stringit tunicas, et cogit in arctum.
Cumque suis functa est ibi partibus, ilicet intrat
Intestina abiens permixtaque sordibus alvi
Corporis exstrorsum caeco de carcere migrat.
At sanguis nigrâ viduatus faece nitescit,
Seque ad spirituum genituram purior offert,
Uberiorque etiam purorum lumine porro


page 159, image: s175

Spirituum penitus nigra nubila corde facessunt,
Terrentesque animum furvâ caligine fumi.
His vero exactis facies pulcherrima rerum
Emicat, et sudâ mentis dominatur in arce.
Hinc ad laetitiam propensio, cujus in ore
Indicium est risus. sic, risum quî pariat splen,
Atque simul, quid agat non aegro in corpore, constat.

Ex aliorum sententia lienis officium esse, temperare cordis calorem, et cur tot sit sortitus arterias.

PErsuasum est etiam nonnullis visceris huius
Frigore (nam frigus superare putatur in illo)
Gliscentem assidue moderari in corde calorem,
Atque hâc de causâ tot aortae admittere ramos:
Imo etiam laevis concedere dextra calore
Membra, lien lateris quia frigidus incola laevi est.
Splenem arteriolas, quarum se tanta caterva
Insinuat medio, vegeti recreare caloris
Continuis opibus, doctorum e plebe virorum
Affirmant alii: quod, opinor, nemo negabit.
Sed, tantae potior turbae sit causa, necesse est.
Anne igitur viscus, nigrae quod frigore bilis
Affatim imbibitae et fungosâ carne receptae
Oppressum jugi per se torpore rigeret,
Igne fovent, bicavi qui cordis viscere prodit:
Idque hoc uberius, frigus quo majus in illo est.
Scilicet haud unum rerum sator indidit uni.
Cuique usum parti: quasdam sed pluribus aptas
Reddidit officiis, paucis contenta ministris.


page 160, image: s176

Dummodo non desit, doleat quo vita negato.

Lienem esse veluti alterum hepar, ex Felicis Plateri sententiâ.

INgenio felix, et nomine et arte Platerus
Officio fungi vult nobiliore lienem,
Quam, quale est atram secernere sanguine bilem,
Quam quale est cordis nimium frenare calorem.
Nam, cum splene hepar majus, miner hepate sit splen,
Quaerit, cur ramos arteria magna frequentes
Spleni impertierit, raras legârit in hepar
Majus opus splenem molirier hepate credens;
Percunctatur item, vitium cum forte lienis
Fabrica concepit, cur mox vitietur et hepar
Et vitietur utroque simul cum viscere sanguis.
Namque intemperie si splenve iecurve laboret
Frigidâ et umenti, scirri si pondera duri
Contrahat alterutrum, pro sanguine lympha creatur
Purpureo informis, splendentia crura tumescunt,
Venter iners turgescit aquis inguenque retentis.
Decolor est facies, sitis asperat arida guttur,
Quam stagnans intus [(printer); sic: inibi] non mitigat unda, sed auget,
Contemnuntque omnem fastidia languida victum.
Infert ergo rudem nascentis sanguinis undam,
In splenis postquam secessit ab hepate viscus,
Sanguineae cultum mage plenum assumere formae.
Quin etiam splenem veluti iecur esse sinistrum,
Et consors operum dextri, sociumque laborum
Non secus ac gemini quoque sunt in corpore renes,
Quos Deus in lumbis hâc parte locavit et illâ.


page 161, image: s177

An splen homini possit auferri manente vitâ, ut quibusdam ex veteribus persuasum fuit, et vulgus aevi nostri adhuc persuasum habet.

ANtiquo nostris annis inolevit ab aevo
Ignarique animis insedit opinio vulgi
Auctorum velans gravium sua frivola larvâ;
Deproperante pedum cursu qui scripta potentum
In loca transportant longinqua, carere liene.
Hunc autem ferro resecari rentur et uri,
Ne pedibus gravitate suâ, stimulisque molestis
Iniciat remoram, cursumque par antibus obstet.
Hi rerum instructi si cognitione tenerent,
Munia quae vitae praestet tam nobile viscus,
Atque ea cum quanto fieret caesura periclo
Sanguinis effrenem ob fluxum, tot scissaque vasa
Partim a corde in eum venientia, ab hepate partim,
Haud decepti animos tam stulto errore fuissent.

Historia ridicula, verissima tamen, joco in serta.

TAlis erat quidam volucres captare, ferasque
Apprime dexter, sed cetera bardus inersque.
In totoque nihil qui pectore haberet aceti.
Hunc sua credulitas errore tenebat eodem
Posse adimi splenem ferro, claudique lacunam
Incolumi vitâ, cursumque hâc arte juvari.
Res ea non latuit socios. adducere testes
Ergo utriusque notae certant, nocuisseque nulli
Auxilium hoc jurant, multisque fuisse saluti
Rem brevis esse morae, prope nulliusque doloris,


page 162, image: s178

Vel certe exigui, quem commoda maxima pensent.
Persuadent homini lateris submittere ferro
Suspecti latebras. confestim prodiit istâ
Egregium qui se jactabat in arte magistrum.
Ille hominis fatui resupinat cernuus artus
Haudque reluctantis, quod opem speraret opimam,
Et scamno stratum religat, prohibetque moveri.
Corpus uti superest agitandi nulla facultas,
Detractis clunes caligis nudare protervi
Incipiunt socii, resonat conclave cachinnis,
Et virgis in eum, quas quisque paraverat, usum,
Aucupis innocuas clunes et terga flagellant,
Verberaque ingeminant, iterantque immania, donec
Sanguineo pellis sudaret saucia rore.
Nil hominis gemitus, lacrimas, lamenta mor antes
Divorumque hominumque fidem implorantis in istis
Aerumnis, precibusque minas miscentis inanes.
Sic miser ille malum simul, et ludibria passus
Errorem agnovit, pudefactusque impete crurum
Pernici splenem mutare haud amplius optat.
Corpore qui splenem tollit, ver tollit ab anno.

Renum sedes, substantia, et figura.

VEnam utrinque cavam, mox post exordia in imum
Sese ubi praecipitat, stipant, duo viscera, renes.
Materies iecori similis contincta rubore est,
Sed mage diluto, quam, qualis in hepate fulget.
Tum compacta magis natura est intima renum,
Quam iecoris, quorum si vis cognoscere formam,
Ante oculos curvi semen tibi pone phaseli,


page 163, image: s179

Quaesitaeque dabit tibi mox exempla figurae.
Nam pars, quae lumbos spectat, curvatur in arcum,
Quae vero ad venae grandis directa canalem est,
Prominulum supra tuber producit et infra,
Et medio haec inter spatio sinuata cavatur.

Renum situs plenius expositus.

IN lumbis utrique suas natura latebras
Exsculpsit, qui dextra tenet, quasi cedere jussus
Maiori iecori, spatio inferiore resedit.
At laevus dextro paulo magis alta capessit,
Nec statione suâ bilis depellitur atrae
A diverticulo, cujus minor hepate massa.
Nec me animi fallit dictis pugnare Galenum,
Atque alios plures, renem qui sede sinistrum
Inferiore locant. quin et Vesalius ipse
Ambiguus veri nunc celsa capessere laevum
Nunc dextrum affirmat; quasi scilicet utraque sedes
Renum naturae sit consentanea. fallax
Deicit interea semper pictura sinistrum.

Renum superficies.

EXteriora licet renum natura carere
Asperitate velit, laevique tumescere gibbo,
Dissimilis tamen ipsa sui quandoque racemis
Efformat similes, plures quasi jungeret uvas.
Unde superficies dispar, hîc vallibus hiscit,
Hîc tumulis surgit, quales in ventre bovillo
Conspicimus renes, quales ego lumine claro
Matronae nuper patefacto in corpore vidi.


page 164, image: s180

Monstrosi renes et magnitudine et numero.

MIra loquar, sed vera tamen, conspectaque doctis
Saepe viris geminis conflatum e renibus unum
Corpore praegrandi, cujus mensura duobus
Par foret unitis, pondusque aequale duobus.
Qui situs in medio, spinaeque tenaciter haerens
Cerneret ex aequo dextrum latus atque sinistrum.
Sunt plures etiam visi quandoque duobus.
Sed magis est mirum sollertem has vertere mendas
Naturam in fragilis vitae non setius usum,
Corpora quam si essent nullis informia mendis.

Tunicae renum et adeps eiusque usus.

SUnt uno induti proprio velamine renes
Exili inprimis, ortum cui vasa dedere
Implantata cavo gremio. Velamen id arcte
Renibus agnatum carnem constringit in arctum.
Circuit hoc aliud membris commune propinquis.
Huic permagna adipis se circum fundit ubique
Congeries renes ritu complexa grabati,
Redderet ut tutos blandoque tepore juvaret.
Paucus adeps etiam gremii penetrale subintrat,
Vasisque annexus prohibet, ne acredo per illa
Semper euntis aquae molles detergeat alveos
Ad vivum, flavasque rubris contaminet undas,
Ut succum ambiguo testentur utrumque colore.
Namque serum jussu naturae a sanguine renes
Ceu percolando prirâ virtute sequestrant.


page 165, image: s181

Glandula renum adipi superne adnata.

GLans in sublimi pinguedine parva resedit
Externae teneris tunicae conjuncta fibellis,
Discolor ipsismet nec multum renibus. haec quid
Expediat, medici nondum se nosse queruntur,
Rebusque annumerant, quarum haud natura tenetur.

Venae emulgentes.

TRansversim cava vena duos ceu brachia, ramos
Ex amplo in renes vicinos caudice mittit,
Vestibulum ante ipsum renum, portasque patentes,
In ramos alios qui secti deinde minores
Se mediae insinuant inter duo tubera fossae.

Emulgentes venas non serum duntaxat ex venâ cavâ emulgere, verum etiam aliquantulum bilis flavae: materiam item arenae calculique renum atque vesicae.

HAs emulgentes venas ex more vocamus,
Quod venae mulgere cavae de caudice salsi
Vim laticis soleant, sinuique invergere renum.
Huic flavae sese sociare superflua bilis
Colluvio solet, et fugientes pingere lymphas,
Cumque colore illis proprium impertire saporem.
Hinc venit urinae flavedo, hinc tristis amaror.
It comes interdum male formidanda saburra,
Tartarus illorum, qui chymica signa sequuntur,
Unde friabilibus primum datur ortus arenis:
Mox ubi miscuerit se glutinis aemulus humor
Accedatque calor renum vehementior aequo,


page 166, image: s182

Concrescunt lapides, saevorum heu causa dolorum,
Quando intercipiunt rivum, aut spatia intima renum,
Urinaeque vias et conceptacula rodunt
Asperitate suâ, mictumque cruore colorant
Haud sic perdendo: quem sordida deinde sequuntur
Ulcera Paeoniam frustrata subinde medelam.
Ardua res etenim causam removere soluti
Continui lapidem, qui sauciat, ulcerat, exest
Horridior renes: tum salsae flumen aquai
Vix prohibere licet, quin manans ulcera morsu
Vellicet assiduo: nec eo medicamina vires
Incolumes perferre queunt. namque inter eundum
Depraedatur eas tot iter per viscera longum.

Valvula utriusque venae emulgentis.

NEve cruor tractumve serum de rene recurrat,
Exiguâ emulgens occluditur utraque valvâ,
Quae, renes ipsos qua respicit, ostia pandit
Immissura serum, non emissura vicissim.

Emulgentes venas renibus quoque apportare alimentum.

NOn tamen hoc uno funguntur munere venae,
Quas modo describo: non, inquam, e sanguine tantum
Urinam eliciunt, ceu ventris inutile pondus:
Sed cupidos etiam nutriri sanguine pascunt
Interea renes. circum pinguedo voluta
Et tunica ex alio poscunt sua pabula ramo,
Qui medicis ideo vena est adiposa vocatus.

Venae emulgentes interdum multiplices.

ACcidit interdum duplicari utramque: subinde
Conspicitur triplex. verum hoc se rarius offert.


page 167, image: s183

Arteriae emulgentes, et earum duplex officium.

UTrique est etiam conjuncta arteria venae
Prorsus idem cognomen habens a munere eodem,
Acre serum mulget quod caudice grandis aortae.
Nam cum spiritibus cordis per vasa vehendis
Copia magna seriest, et copia magna cruoris.
Utraque fert etiam reni vitalia cordis
Dona suo, vegetumque ad debita munera praestat.

Arteriae emulgentes quoque interdum multiplices.

HAe quoque praescriptum naturae lege vagantur
Saepe ultra numerum, duplexque arteria visa est,
Quandoque et triplex. rarum hoc tamen esse memento.

Nervus renum et causa sympathiae, quae est inter renes et ventriculum.

NEc non et tenuis renum donatur utrique
Nervulus a proprio cujusque absorptus amictu:
Qui quoniam est soboles nervi stomachalis, oportet,
Uber uti sensus non tantum renibus insit,
Verum et ventriculo tacito sint foedere juncti.
Quando igitur renes morbo tentantur: et ipsum
In stomachum morbus saevit nil tale merentem,
Fastidire cibos cogens et reddere crudos.
Ancipitem facit haec res ignorata medelam,
Dum stomacho aptantur medicamina debita reni.

Ureterum origo, figura, fistellae cum valvulis, descensus in vesicam, substantia et usus.

INfra emulgentes media inter tubera renum
Procedunt bini graciles longique canales


page 168, image: s184

Hi renum cava succingunt, operisque venusti
Fistellas aliquot faciunt, et opercula jungunt
Cedere docta sero, reditumque negare fluenti
Ante suum egressum. mox constringuntur in arctum,
Obliquantque suos declivi tramite ductus,
Vesicamque petunt, inventaeque oscula jungunt
Communi tecti tunicâ nam corpus eorum
Propria constituit, vereque est ipse canalis.
Haec tantum obliquis tunica est contexta fibellis,
Non, reor, ut teneat quicquam (retinere liquorem
Cur etenim vellet salsum? cur agmen arenae
Labentis, medioque ortos in rene lapillos?)
Verum ductilior quo sit, faciatque meatum
Obstaculi expertem promptis descendere rebus.
Et, quia sunt venis similes, quia sanguine prorsus
Sunt vacui, salsamque vehunt vice sanguinis undam,
Celsus eos, venas (nec inepte) nominat albas.

[Gap desc: greek text]
ab officio dixere Pelasgi.
Vesicae juxta collum implantantur, eique
Infundunt superis delapsam sedibus undam.

Vesicae urinariae sedes, substantia, figura, usus et fibrae.

IMi se ventris fundo occultavit in imo
Urinae vesica capax. antica tuetur
Inguinis os bifidum. longus postica canalis
Recti intestini maribus quasi culcitra fulcit
Astringitque sibi. muliebri in corpore byrsae
Proliferae incumbit, cervicique eius adhaeret.
Materie constat nervosâ et corpore in utrum
Expanso tenuem, qui circumquaque patescit,


page 169, image: s185

Utque usus poscit, fibras extendit et arctat.
Namque in eâ diverticulum natura paravit
Urinae, assiduis ne manans deflua guttis
Officiat studiis, et agenda negotia rumpat,
Affletque incautis inamoenam naribus aurum.
Vesicae textura igitur genus omne fibrarum
Obtinuit. rectis venientes excipit undas,
Obliquis cohibet, reliquis jaculatur in auras
Oblongam faciens abeuntes fingere chordam.

Vesicae cum pyrrho similitudo.

ESse pyrrho similem nôris, cum plena liquore est
Aut levis intumuit turgens spiramine flatus,
Sed tali, cujus pedicillo proxima pars sit
Crassa minus: mage crassescat, quae vergit ab illo
Delapsi sensim vestigia ad arida floris.

Duae vesicae tunicae, communis una, altera propria: quae a quibusdam duplex constituitur.

EXternam tunicam, ut vicinia tota, recepit
Publicitus. sub eâ latet altera propria dicta,
Quam nihil esse aliud nôris, nisi ductilis ipsum
Vesicae corpus capiendis utile lymphis.
Hanc duplicem faciunt: tenuis tenet intima pellis.
Crassa foris exstat carnosis praedita fibris
Absque rubore quidem, sed non tamen absque calore.

Collum sive cervix vesicae.

CArnea vesicam, qua fit gracilissima, in imo
Terminat appendix, illique fideliter haerens.


page 170, image: s186

Vesicae cervix medicis collumque vocatur.
De quo mox addam, quod nunc abrumpere cogor.

Tria vesicae foramina.

TRes etiam [(reading uncertain: page blotted)] angustas habet urinaria portas
Diversis vesica locis, quas ordine dicam.
Sunt binae collum juxta, quibus allicit intro
Triste serum longo veniens utrinque canale.
Utrique objecta est tenuis membrana dehiscens
Introrsum, retroque vetans illapsa meare.
Nam conniventes tam fortiter ostia claudunt,
Oris uti flatu vesica tumescere possit,
Nec tamen emittat per clausa for amina flatum,
Quae penetrare prius spiramine crassior humor,
Et sabulum, crassique magis potuere lapilli.
Ferreae acus etiam, quas se comptura puella
Ad speculum presso servaverat ore, jocoque
Territa glutierat, cumque acri excreverat unda.
Tertius in longum per collum transit hiatus
Praecipiti emittens urinae obscoena fluento,
Cum sedet hoc homini, cum dat mandata voluntas,
Jamque suo non est oneri vesica ferendo.

Exonerationem vesicae nec pure naturalem esse actionem, nec pure animalem, sed mixtam.

NAm vacuare sero distentam est actio mixta,
Absolvenda fibris partim, partimque lacertis.
Janitor hos primas tenet inter, carnea colli
Vesicae in plenum qui circumplectitur orbem.
Huncque juvant alii compresso abdomine musculi.


page 171, image: s187

Meatus urinarius in utroque sexu, et glandulae, cervici sive vesicae collo appositae.

ANgusti porro substantia carnea colli
Tenditur in longum maribus, penisque canali
Inseritur, semen per quem secedit et humor
Sudoris consors: nasi vexator aperti
Sive torum umectet, seu, quae tegit inguina, vestem.
Femellis uteri cervicem perforat, estque
Lata brevisque simul. sic cervix ante cohaeret
Cervici, fertque una serum, fugat altera in auras.
Binis est etiam vesicae praedita cervix
Glandibus, exterius quibus illi affunditur humor.

Venae arteriae et nervi vesicae.

ET, quia nutritur, quia vivit, et obvia sentit,
Vesicae data sunt, quae talia munera portant,
Venae, arteriolae, et subtilia corpora, nervi.

De terito concoctionis gradu, qui fit in singulis partibus, et Graecis
[Gap desc: greek text]
dicitur.

TErtia adhuc superest concoctio, quae nec in imo
Nec medio aut summo fit ventre, sed omnibus aeque
Ventrib. et membris, perque omnes corporis artus.
Nam, quoniam vitâ sunt praedita, alantur oportet
Singula, et innati compensent damna caloris.
Excipiunt igitur venarum extrema per orae
Purpureum succum sudoris more fluentem,
Inque suam redigunt massam, coguntque colorem
Assimulare suo, similesque assumere vultus.
Has natura dedit mortali in corpore vires


page 172, image: s188

Omnigenis membris, vimque hanc alimenta coquendi,
Quasque foris positas voluit, quasque abdidit intus.

Quatuor umores secundarii, innominatus, ros, gluten et cambium.

QUatuor umores sollers Avicenna secundos
Hîc fingit, quorum primum sine nomine dixit.
Alter ei ros est; per nomen glutinis illi
Tertius innuitur: reliquorum clausula, quartus
Est medicis hodie cambî sub nomine notus.

Excrementa tertiae concoctionis.

EXcrementa autem quae tertia coctio linquat,
Incertum est. qui sudorem mihi nominat, errat.
Hîc quaedam urina est, recteque refertur ad illam.
Discrimen solus facit exitus inter utrumque
Forsitan externas partes, illisque propinquas
Evacuat sudor. sed in his an coctio solis
Tertia perficitur? num membra reposta sub illis,
Internae partes, inquam, sine sanguine vivunt,
Cocturaeque in eâ purgamina nulla recedunt?
Quod modo sit tetigisse satis. nam plenius istae
Libro alio de rereferet nunc lassa Camena.