10 March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-item _248. 8. nata._; editorial description: typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed


page 63, image: s079

OTII MARPURGENSIS LIBER SECUNDUS, QUI EST DE OSSIBUS. Cur corpus hominis sit erectum: quod ossium soliditate erigatur: quod motus gratia non ex uno, sed pluribus ossibus sit coagmentatum.

CUm prono spectent animalia cetera vultu
Tellurem, fluxis animum infigentia rebus,
Et quibus ignavo curent recreamina ventri;
Unus homo melior cunctis ad sidera mittit
Sidereos oculos, tanquam sublimia jussus
Praecipue bona sectari, et contemnere fluxas
Terrae delicias, aurum, titulosque superbos,
Queîs Satanae insidiae pellacis amorque nocendi
In caecam abripiunt mortalia pectora fraudem;
Tam teneris et humi defigunt pressa catenis,
Ut se irretitum vix persentiscere possit,
Captivo jam vincla terens servilia collo.
Ergo hominem sublime caput, caeloque propinquum
Admonet officii, et, quonam sit fine creatus,
Quotidie inculcat. Capitis templa ardua collum
Sustinet: et collo substratum est pectus, eique
Amplus in expleti saccus substernitur alvi,
Suffultus crurum dextrâ laevâque columnis.


page 64, image: s080

Brachia procedunt summo de pectore bina.
Omnibus his robur solidum rigor osseus addit,
Quo sine pondus iners telluri affixa jacerent.
Haud tamen unius fundat rigor omnia membra,
Continuique ossis (nam sic neque brachia quisquam,
Nec caput et mentum, nec crura alterna moveret.)
Plura sed inter se variâ compage ligata
Nectuntur, solidantque artus, neque motibus obstant,
Commoda vita quibus sine nulli, aut laeta fuisset.

Ossa quaedam seorsim moventur, quaedam non.

OSsa voluntatis minime tamen omnia nutu
Noveris impelli. Capitis convertitur orbis
Pro libitu totus. Sed partes posse seorsim,
Ut volumus, flecti naturae noluit autor.
Maxillam excipio, dentes quae sustinet imos.
Crura animo parent et brachia mota jubenti,
Cum pedibusque manus. Collum pectusque voluntas
Imperiosa etiam didicit lumbosque ciere.
Ossi jussa sacro dat frustra et coccygia ossi,
Nec scapula arbitrii nec coxa agnoscit habenas.

Ossium inter se cohaerentia.

DIversis ergo usa modis, cum jungeret ossa
Est natura sagax. Quaedam conjuncta
[Gap desc: greek text]

Esse etenim voluit, quaedam
[Gap desc: greek text]
. Illa
Motibus aptavit, dedit his non posse moveri.
At triplici pacto connexuit ossa
[Gap desc: greek text]

[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Est, cum grande caput grandis sinus excipit: Isto
Coxa femurque modo, scapulaeque humerique cohaerent.


page 65, image: s081

[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Est et, quando caput sinui non grande pusillo
Inseritur. Iuncta est sic vertebra prima secundae.
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Horrent inter dum tumulis et vallibus ambo,
Atque his excipiunt sese, excipienda vicissim,
Alternis velut hospitiis et foedere freta.
Hoc humerum et cubitum pacto natur aligavit,
Tibiaque haud aliter femoris conjungitur ossi.
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Quae vero univit
[Gap desc: greek text]
, illa jugantur,
Nunc veluti consuta forent, ut verticis ossa:
Nunc alio clavorum instar figuntur in osse:
Ut dentes. Simplex interdum linea jungit:
Exemplo fuerint declivis culmina nasi.
Quaedam interfusâ sunt cartilagine nexa,
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Sterni ut multiplices partes, atque inguinis ossa,
Osque sacrum et coxae. Quandoque et carnea vincla
Occurrunt. Sic maxillas agglutinat albis
Dentibus exterius massâ gingiva rubenti.
Attamen illarum, quas huc recitavimus usque
[Note:
[Gap desc: greek text]
]
Nulla ligamentis iunctur a est crebrior unis.

Ossium proximum alimentum non est sanguis, sed medulla, sive potius sucus in eorum cavernis exiguis contentus.

OSsibus exhaustis non est alimonia sanguis
Proxima, sed pinguis [(printer); sic: pingui] de sanguine facta medulla,
Quae rubicat pueris, natu majoribus albet.
Continet os certis hanc unumquodque cavernis,
Queîs modus est non unus, uti nec in omnibus unum
Ossibus est reperire modum: Longa ergo cavernas
Obtinuere etiam longas. Exempla requiris?


page 66, image: s082

Contemplare femur, radiumque ulnamque humerumque,
Singulaque in longos cernes terebrata canales.
Hos circum exiguae toto sparguntur in osse
Caulae, quas numero non est comprêndere certo.
Sunt etiam dotata suis cavitatibus ossa
Cetera per totum corpus. Petrosa putantur
Tam solida, ut nullas habeant: sed lumina quamvis
Sic statuant: tamen haec aliquas quoque habere necesse est,
Inque illis inconspicuam celare medullam,
Seu succum potius, qui post memorabitur, almum.
Nanque his si careat, nec ali nec vivere possent
Nec vivis stabilis sociari foedere membris.
Quaedam, multicavi sunt ritu pumicis, ossa
Plena foraminibus, pingui sed inania succo,
Ne cunctos infarcta poros, gravitate laborem
Artubus imponant, et motum pondere tardent.

Ossa per arteriolas vitam et calorem ex corde hauriunt.

OSsaque ne donis vitalibus orba manerent,
Perpetua alliciunt ferventi e corde caloris
Subsidia, ac vasis allata salacibus, haustu
Accipiunt tacito, suaque in penetralia condunt.

An ossa sentiant.

QUaestio de sensu est. Sensu plerique carere
Ossa putant: quorum non pugnat opinio vero.
Quandoquidem stridens dentatae lamina serrae
Atque acies scalpri, medico suadente, recidunt
Absque dolore ossis partem, quum flebile membrum


page 67, image: s083

Computruit spacelo, spargitque inamabile [(editor); sic: inamabilie] virus,
Parte a corruptâne pars sincera trahatur.

Periostium.

MEmbranae tenuis tamen obducuntur amictu,
Quae cum carne prius sano removetur ab osse,
Quam crenati acies mediam secet horrida ferri.
Quin et citra ullum radique urique dolorem
Sustinet os propriae membranae cortice nudum.
Exemplo tibi sint privati hoc tegmine dentes.
Nam solida assiduo minuunt dum fercula morsu,
Se minuunt ipsi, duroque in fragmina ferro
Dissiliunt pressi. tolerant etiam asper a limae
Absque dolorifico sicca inter vulnera sensu.
Porro ea tangendi membrana est dotibus aucta
Eximiis, crassâ quoniam a meninge cerebri
Ordia prima trahit, sensu quae excellit acuto.
Fitque pericranium contracto nomine primo,
Quod cranium cingat. mox pristina nomina mutat,
Extra dum cranium sita cetera circuit ossa,
Et magis a lato dicta est periosteos usu.

Infantibus ossa sunt mollia, et quare.

INfans cum claustris maternae extruditur alvi,
Et novus aerias hospes commigrat in oras,
Nondum perfectis compingitur ossibus artus.
Nam sunt mollia adhuc et flecti cera, magnâ
Cartilagineae naturae ex parte, parenti
Durities ne sit graviorum causa dolorum,
Cum per iter strictum constrictus pellitur infans.
Ast aetas, tacitis dum praeterlabitur alis,


page 68, image: s084

Quod molle est, solidat, paulatimque ossibus explet,
Cartilagineum quod erat, perfectaque sensim
Ossa facit, paucis sed cartilago remansit
Inviolata locis, ubi sic natura poposcit,
Ossis ubi vidit minime quadrare rigorem.
Ossicula auditus abstrusa meatibus imis,
Sola utero perfecta putat Falloppius edi.

Cranium.

OSsaque ut enumerem nunc tandem singula, Fovâ
Aspirante meis votis, exordia sumam
Ossibus a capitis. calvaria dicitur uno
Nomine ab Ausoniis compages ossea, utrinque
Sphaerae quae similis compressae, oblonga capaxque
E putri eximitur sine carne et pelle sepulchro.
Concava tota intus, cerebri ut comprêndere possit
Mirificam massam, duplicesque illius amictus.
Hîc animus tanquam sublimi regnat in arce.
Adstant hîc animo prompti omni exparte ministri,
Quorum ope gesta foris discit. nam lumina, et aures
Continet, et duplicis mucosa foramina nasi.
Lingua procul [(editor); sic: pocul] nec abest, nec toto corpore tactus
Fusus. compagem hanc cranium dixere Pelasgi.
Ausonii caput indigitant quoque nomine noto.

Crania monstrosae figurae.

DIversas cranii tamen est reperire figuras
Jam modo descriptae, sedeas accedere monstris
Noveris in tantum, quantum removentur ab illâ.
Conspexi pueros îsdem genitoribus ortos,
Queîs capite et toto fulgebat simius ore.
Thersitae, quicquam magno si credis Homero,


page 69, image: s085

Summus erat vertex obtusi turbinis instar.
Sunt etiam, quibus est caput omni parte rotundum
Ante retro nullos tumulos aut tubera promens.
Omnibus his vim mentis iners stupor obsidet, atque
Judicium prohibet rectae ad rationis amussim
Informare suas haud commoda ob organa curas.
Unde nihil faciunt operis, nihil ore profantur
Verborum, nullos depromunt corpore gestus,
Dissimulatori quin refractaria semper
Stultitia, indicio proprio se reddat apertam.
Atque vetus juxta verbum, quod plebis in ore est,
Includas fatuum sacco, tamen aure patebit.

Cranii ossa duabus testis sive laminis constant, unâ exteriore, alterâ interiore, et inter has sunt veluti alveoli, quibus succum pinguem, quo aluntur, continent.

BInis observa cranium coalescere testis.
Una pericranii est extrinsecus obsita veste:
Altera nuda latet, sine vesteque conditur intus,
Cingenti cerebrum membranae proxima crassae.
Ossea maceries medio inter utranque reposta
Ambas connectit. scabrosi haec pumicis instar
Tota cavernosa est et parvis concava rimis.
Utque apibus mos est fragrantia condere mella
Alveolis digesta suis: sic turba cavorum,
Quae dixi, in cranio plena est umore rubenti
Atque simul pingui, pascendaque ad ossa parato.
Quem praeter cranio nulla est concessa meduliae.

Os occipitis.

IN pueris, nondum quos deseruere mamillae,
Occiput ex quinis componitur ossibus inter


page 70, image: s086

Se chondro junctis, quem cum solidaverit aetas
Ex uno totum fabricatum dixeris osse.
Posticâ Deus huic capitis regione locato
Crassitie indulsit reliquas excellere partes,
Ex quibus unitis, cerebri domus ossea surgit.
Ne caput incautos, si quis fortasse supinus
In terram recidat, nimium collîdat ob ictus.
Fortia enim frustra supponere brachia tentat,
Et manibus validae pondus lenire ruinae.
At, si quis pronus ruit, aut dejectus ab alto
Praecipitatur humi, cubitorum robore fultus,
Qua pote, vulnifico defendit ab impete frontem.
Panditur in medio, teretique foratur hiatu,
Per quem dorsalis, cerebroque oriunda medulla,
In spinam ut longus se desuper inserit anguis.

Os sincipitis.

FRons pars sincipitis devexo proxima naso
Tubere praeduro dextrâ levâque tumescit:
At supra frontem, qua sinciput ossibus haeret
Verticis, et curvâ cerebrum testudine velat,
Haud duram impense quacumque aetate videbis.
Imo recens uteri latebris cum prodiit infans,
Molliculam similat membranam, ideoque cerebri
Alternos monstrat tenui sub cortice motus,
Sive manus adhibere aliquis, seu lumina mâlit.
Haec simul ac fari, simul indere nomina rebus
Ridiculus rhetor parat, induratur, et ossis
Acquirit solidum crescens cum tempore robur.


page 71, image: s087

Duplex in fronte lamina.

TEcta superciliis quâparte est, lamina duplex
Est etiam fronti, latet inter utranque caverna,
Intus quae pinguem condit vescumque liquorem,
Unde sit, interdum, frangatur ut extima tantum
Lamina, et interior perduret fragminis exsors,
Quae res chirurgum [(transcriber); sic: chirugum] , sinon sit conscius horum.
Decipit, et fraudi est aegro, dum vulneris ora,
Osse premi cerebrum fracto ratus, ampliat arcti,
Et terebro impacto depressa revellere tentat
Mortiferum faciens, quod erat medicabile, vulnus.

Ossa verticis.

PRoxima sincipiti cranii fastigia summa
Fornice curvato duo verticis ossa lacunant.
Haec quoque mollia adhuc infans a matre reportat,
Os qua sincipitis tangunt: sed vocibus aetas
Matura, ut dixi, solet haec quoque reddere dura.

Ossa temporum.

OSsa in temporibus tam sunt ab origine primâ
Compacta, ut solidis possint contendere saxis,
Praesertim inferius, color est ubi eburneus illis.
Asperitate horret vicinia rupis ad instar
Allisu rimis obnoxia, et inde petrosa
Ossa appellârunt, quibus haec cognoscere primum
Cura fuit, sectique hominis perquirere partes.
Haec, quoniam subjecta premunt sibi verticis ossa
Squamatim, meruere etiam squamosa vocari.


page 72, image: s088

Meatus auditorius.

DUritiem hanc juxta transit per utrumque meatus
Daedalei curvis ambagibus aemulus antri.
Hac voces intrant dicentis ab ore profectae,
Et penetrabilium gener a infinita sonorum.

Ossicula auditus.

HIo miranda later mirandi industria rerum
Factoris. Dictos nam si scrutere meatus,

[Gap desc: greek text]
invenies obductum pelle tenellâ,
Cum tribus ossiculis, quae stapes, malleus, incus
Sunt dicta a primis observatoribus horum,
Quod talem exiguo gererent in corpore formam.

Ossicula auditus quis primus deprehenderit.

INventi sed quem tanti dignentur honore,
Decertant medici, et dubio sub judice lis est.
Mallei et incudis meminit Vesalius auctor
Stapede praeterito, quem se reperisse Columbus
Praedicat, atque aliis porro exhibuisse videndum.
Falloppî si docta fidem monumenta merentur,
Totius inventi Carpo laus competit uni.
Ergo pater medicae quod non adverterat artis
Ille senex Cous, quod non fidissimus eius
Interpres scriptis bonus, auxiliisque Galenus
Cognôrat, nec Aristoteles neutro minor horum
Naturam vigilis scrutari indagine mentis:
Impigra posteritas oculis magis acribus usa
E nocte asseruit, lucisque in aperta vocavit,
Perque libros sparsit, perque ardua pulpita in orbem.


page 73, image: s089

Nil adeo longaeva dies et cura perennis
Rerum in naturâ caligine linquit opertum.

Tres utriusque temporis ossium processus.

OSsa in temporibus latere occurrentia utroque
Ternos emittunt processus singula. eorum
Primus habet speciem, vel fertur habere mamillae
(Seu potius quam mamma gerit convexa, papillae)
Et nomen capit inde sibi. vacat ille medullâ
Aere repletus tenui. nam pumicis atri
More cavernosus similisque est prorsus inani,
Vocibus atque sonis ut vim venientibus addat,
Quando cavam impulsas aurem petiere per auras.
Sic superinductis resonant cava barbita chordis
Clarius, et blandis mulcent stridoribus aures.
Proximus a primo gracili se cuspide profert
Atque inferna petens obliquo tramite certis
Ossibus occurrit, queîs lingua innixa movetur.
Quod styli habet speciem, cerae quo primitus aequor
Ante usum calami, niveae ante exordia chartae,
Sulcari est solitum, styliformem nomine dicunt.
Tertius utroque est paulo sublimior: idem
Antrorsum longo tendens sua brachia ductu
Aptat suturae socio se nexibus ossi,
Sedeque pars ossi fit posteriore jugalis.

Os cribrosum.

CRibrosum os rarum multoque foramine plenum
Esse supra dixi. spectat pars una cerebrum,
Altera pars nares. Iter hac patefecit odori
Natura in cerebrum. Nares vexante coryza


page 74, image: s090

Hos opplet pituita poros. Has mobilis aer
Itque reditque vias moti virtute cerebri.

Os basilare sive palati.

RImas cum foveis habet os deforme palati,
Per quas delapsus cerebro non utilis humor
In fauces naresque cadit, vacuatque cerebrum.
Si largo nimis imbre cadat, tussimque coryzamque
Excitat, interdum et laxati flumina ventris,
Cum petit intacto stomachum pulmone catarrhus.
Os tenet asperitas totum, collesque maligni,
Nec quicquam cranii sic impar obtinet orbis,
Huius ut externa est facies. interna cavernis
Et sinibus plena est, sed non tamen aspera tactu,
Fulcitque incumbens non parvâ mole cerebrum.

Suturae.

JUncturis abrasa cutem calvaria passim
Consita conspicitur, quibus haerent ossa vicissim,
Et caput in teretem redigunt devincta figuram
Non aliter, quam si corium fragmentaque panni
Lino sartores, sutores cannabe nectunt.
Unde Hippocraticus suturas nuncupat ordo.

Suturae legitimae sunt tres, coronalis, Lambdiformis et sagittalis.

TRes sunt legitimae: sub temporis una sinistri
Incipit osse, caput per summum limite repens
Transverso, et dextri finitur temporis osse.
Voce coronalem medici dixere Latinâ,
Copulat haec ossi frontis duo verticis ossa.
Altera in occipite est, cui nomen Lambda Pelasgum


page 75, image: s091

Indidit: occipitis per quam conjungitur ossi
Verticis os geminum. Medio inter verticis ossa
Excurrit spatio, tangitque utrinque priores
Tertia, cui nomen celeres tribuere sagittae.
Verticis haec jungit simul et dis criminat ossa,
Cumque his principium finemque capessit eundem.
Porrigitur quandoque etiam naso tenus, osse
Frontis per medium secte. Muliebris id esse
Indicium capitis reputant. sed, proh pudor, illud
Creditur a tantis non absque errore magistris.
Nam saepe et cranio frons est divisa virili.
Quin etiam bifidam plerunque infantia frontem
Mollis habet. Sutura tamen currentibus annis
Sensim evanescit, frontisque os provenit unum.

Suturae spuriae.

SUturas restat describere carmine binas,
Quas spurias perhibent. hae verticis ossibus ossa
Temporis annectunt utriusque, sed absque suendo.
Sicut enim squamas connexuit ordine pulchro,
Ut nempe exterior premat, interiorque prematur,
Cum pecus undivagum mediis procuderet undis,
Et communiret rerum ter maximus autor:
Haud alio natur amodo connexuit ossa,
Quae dixi. Squamae pereunt tamen ante retroque
Tempora ubi tangunt hinc sinciput, occiput illinc,
Suturaeque illis succedit copula verae.

Cur spuriae suturae sic dicantur.

SEd cur squamosas spuriarum nomine foedant?
Non meruere quidem. nativonamque decore


page 76, image: s092

Legitimis certant, domino et sine crimine prosunt,
Haud minus atque illae. Latii sermonis egestas
Nec parit hoc probrum. proprias dixisse licebat,
Suturis similes, squamae quibus indita forma,
Improprias. Res unde ipsas sumpsere Latini,
Debetur Graiis cognominis huius origo.
Hi, quod legitimum non est, vero quod abhorret,
Aut, quod degenerat,
[Gap desc: greek text]
appellare suerunt.
Ast ego, quid cornicum oculos configere conor,
Et voces tot jam saeculis damnare receptas?
Si qua fuit labes in nomine, desiit usu.

Suturae annis oblitterantur.

VOlve senile caput, suturas lumine quaere.
Rara videre omnes res est. labentibus annis
Nunc has, nunc illas inducit longior aetas,
Occiduae fugiens per iter declive senectae.
Ne stupeas igitur veluti mirabile quiddam,
Calliope Herodoti quod monstri rettulit instar,
Cum Spartana manus Persas devicerat agmen
Pausaniâ ducente, inter disiecta per agros
Ossa Plataeenses hominis caput esse repertum,
Ossa cui nullo fuerint sarcimine juncta.
Cui non dissimilem se conspexisse recenset,
Discipuli Regis qui sumptu animalia narrat.
Quin vidisse viri semel eius lumina mirum,
Rebus in abstrusis qui vicit Lyncea visu
Centoculumque Argum, toties quod postera seculae
Sub canis deprênderunt latuisse capillis.
Arriano si adhibenda fides, qui praelia Magni


page 77, image: s093

Scripsit Alexandri, capita enascuntur in oris
Aethiopum nullis suturae praedita vinclis.

Cur Deus non ex uno, sed pluribus ossibus cranium fabricaverit.

MIrari liceat, Deus ossea tecta cerebri
Cur non ex uno potius fabricaverit osse,
Quam multis: unum quoniam, solidumque videtur
Esse magis firmum, quam plura unita vicissim.
Consilium Domini naturaeque abdita quantum
Fas scrutari homini, causasque aperire latentes,
Multiplicem capitis fabricam non una videtur
Causa Deo suasisse. Etenim si totius unum
Os foret, et valido rimam duxisset ab ictu,
Plaga caput totum longo penetraret hiatu.
Ultra ossis nunc rima nequit grandescere metas,
Atque uno laeso tamen integra cetera perstant.
Utque salutares ignis fervore myrepsus
Herbas in sublime leves emittere fumos
Cogit, et in tepido vasis concrescere tecto,
Indeque per longum guttas demittere rostrum:
Sic in visceribus situs inferioribus ignis
Excoquit e crasso tenues umore vapores,
Qui caput excelsum propriâ levitate petessunt.
His per suturas nisi certa pateret hiantes
E cranio via, quâ volucres diffundere in auras
Sepossent, cerebri coeuntes frigore lentum
Rursus in umorem, et prono torrente fluentes
Infernis parerent symptomata tristia membris,
Quorum ipsi metuunt horrentia nomina versus.


page 78, image: s094

An cranium, quod est sine suturis, sit robustius eo, quod suturas habet.

ERgo caput vacuum suturis firmius esse
Illo, suturae quod mutua vincula nectunt,
Haud recte statuit describens pharmaca Celsus.
Ille idem asseruit contra rationis et usus
Consensum, quod rara magis sutura ligavit,
Rarius immanes caput excruciare dolores.
Scilicet, ut perhibent, nihil intra est in nuce duri
Nil extra est oleam. tam rancida credere Celso
Persuasit veri de tramite devius error,
Et pulchrum tetrâ maculavit labe libellum,
Pulchrum, inquam, seu res spectes, seu verba Latina.
Nonne catarrhorum manare aetate senili
Conspicis assiduos cranii de fornice rivos?
Omnemne in cerebri consistere frigore causam
Reris, quod liquidas fumos convertat in undas?
An solidae adjicies occlusa foramina calvae,
Quae suturarum sub nexibus ante patebant,
Et densis cerebri vacuabant atria fumis.
Utraque causa potens, aequales viribus ambae.
Quid? quod defuncti et jam nil mortalibus ullis
Debentis juvenis calvam dum pelle Columbus
Despoliat, corioque patet cava testa revulso,
Heu mihi, suturas hîc frustra quaerimus! inquit,
Nullae adsunt. spectantum animis turbat a corona
Obstupuit, rarum juvenili in corpore monstrum.
At juvem, dum vivificus calor ossa fovebat,
Debile perpetui caput afflixere dolores,


page 79, image: s095

Nec finem fecere prius, quam victa sub auras
Vita leves fugeret, lethumque invaderet artus.

Pericranium.

INsuper externam cranii membranula testam
Circumdat tenuis. Veteres dixere Pelasgâ
Voce
[Gap desc: greek text]
. Certis adnectitur illa
Fibris pelliculae, faciem sub fornice calvae
Non planam cerebri quae plana forinsecus ambit.
Quam medicis mos est duram meninga vocare:
Nimirum cerebri proprio ne pondere massa
Non suspensa premat se ipsam. Datur exitus illis
Per suturarum patefacta foramina fibris.

Plures, quam dixi, ab aliis observatas esse suturas.

SUturas plures celebris monumenta Columbi
Monstrabunt, pluresque dabit Platerus hiatus
In cranio, pluresque vias, queîs vasa feruntur,
Quae priscos fugere patres. Sed tu tamen illos
Parce aspernari et curvo suspendere naso.
Namque viam nobis stravere per avia primi
Et laudes meruere suas, pretiumque laborum.
Aevum artes fert quodque suas; aevum omne vetustis
Adjicit inventis aliquid. Non saecula prisca
Omne, quod abstrusum gremio natura recondit,
Viderunt, neque nostra vident, neque sera videbunt.
Semper erit mihi, crede, sequens quod detegat aetas,
Donec apud superos plane Deus omnia pandat.


page 80, image: s096

Maxilla superior.

AD geminas locus est Musam descendere malas
Descripto capitis male comptis versibus orbe,
Res quoniam ornari renuit, contenta doceri.
Altera, quae supra est, cranioque unita cohaeret,
Ex diversi modis componitur ossibus. horum
Denumero variant medici. tot namque recenset
Bruxellis genitus, quot Cynthius astra pererrat,
Labentem celeri pede dum decircinat annum.
Archiater numerum minuitque augetque Galenus
Praedictum, sibimetque parum constare videtur.
Adjicit excellens duodenis bina Columbus.
Non nostrum inter eos tantas componere lites,
Fert animus duodena tamen perstringere paucis.
Sunt in temporibus duo, quorum gignit utrumque
Processum ex sese, qui pars est certa jugalis
Ossis, et exiguâ suturâ temporis ossi
Vicino, similem processum ubi gignit, adhaeret.
Bina enascuntur sub fronte oculique cavernis
Sese substernunt, ubi sunt confinia nasi.
Haec ubi se juxta nasum misere deorsum,
Expandunt alas late, camerantque palatum.
Infixosque sibi, quasi clavos, ordine dentes
Suspendunt superos, longâ et radice receptant.
Quatuor interius subjecta videbis ocellis,
Ceu tenues quasdam lamellas. culmina nasi
In longum duo constituunt, quae linea jungit
Et dirimit. Molli turget pars infima chondro,
Cedere uti possit, cum vis externa timetur,
Et claudi digitis, cum foetor in aere regnat.


page 81, image: s097

Ossa etiam duo sunt intus subducta palato
Et naso, qua naso iter est in gutturis Isthmum.
Dissaepimentum si cui libet addere nasi,
Augebit numerum, quem constituere priores.

Os jugale.

OSsis cum semel atque iterum sit facta jugalis
Mentio, dicendum est. Vox primâ fronte videtur
Significare unum, cum sint duo juncta vicissim,
Sive duûm potius partes et brachia juncta,
Temporis ossi unum quorum debetur, et illud
Ex adverso aliud tangit, maxilla superna
Quod mittit, modo sub processus voce relatum.
Tenvia sunt autem, pontisque jugique figuram
Consuta in medio referunt, munimine firment
Tempora uti valido, et dent masseteribus ortum.

Maxilla inferior.

MAxilla inferior puerili constat in aevo
Ossibus e binis, lenti ferrumine chondri
In longum unitis, ubi sunt fastigia menti.
Commissura tamen non est diuturna, sed annis
Ossea fit, vereque duplex os migrat in unum.
Curva superficies illi est, extrema subintrant
Temporis ossa, quibus sic insinuatur, ut aptum
Motibus articulum pariat. Maxilla moveri
Hinc valet inferior, cum respuat altera motum.

Dentes.

ADversis ubi concurrunt aciebus utrinque
Maxillae, quater octonis curvamine longo
Dentibus armantur: quali se candida vultu


page 82, image: s098

Dat contemplandam meditans nova cornua Phoebe,
Arcusve adducto, digitorum robore, nervo.
Alveolis totidem natura exsculpsit eâdem
Maxillas serie, quorum fastigia tanta,
Ut radice suum dens quilibet expleat alveum.

Incisores.

IPso in vestibulo labris reteguntur apertis
Octo incisores, toto qui corpore lati,
Adque basin crassi cuneis tenuantur acutis
Instar serrae, acies cui multis aspera crenis.
Nomen ab officio medici imposuere, quod illis,
Ceu cultris, solidas mandentes scindimus escas.
Quatuor in superae malae praesepibus haerent,
Infera se totidem mala incisoribus armat.

Canini.

SUnt duo, qui stipant superos utrinque canini.
Oppositos totidem mala inferiore coercent.
Nulla est asperitas, non est crena ulla caninis.
Gingivae e tumulo sed acutâ cuspide surgunt,
Quodque canum similent patulis in rictibus hastas,
Nomen ab externâ sibi desumpsere figurâ.

Molares.

CUique caninorum succedunt quinque molares.
Queîs obtusa superficies et acuminis expers.
Officium est epulas molere atque domare rebelles.
Integer hic numerus sexus muliebris in ore
Haud tamen esse solet: defit plerunque molaris
Unus et alter ei; plures quandoque requiras.


page 83, image: s099

Dentium radices.

UNa incisori data radix, una canino
Cuilibet. At ratio tenuit diversa molares.
Nonnullis radix simplex: geminata quibusdam:
Sunt quibus est triplex: quadruplex se rarius offers
Tali lege tamen, radice ut quisque supernus
Collegam oppositum superet communiter unâ.
Dens quoque se mordax longâ radice supernae
Maxillae insinuat, breviori infigitur imae.
Nam series omnis, quae supra est, pendet ab alto:
Fortiter inferior subjecto innititur ossi.
Ergo supernates incurvâ forcipe dentes
Vellere nec facile est, nec res caret illa periclo:
Sollicitata magis series dabit ima sequaces.
Cumque minutatim gracilescat guttura versus
Maxilla inferior, sensim brevietur, oportet,
Siqua subest duris ibi dentibus abdita radix.
Ima etiam dentis cavus excipit alveus: imis
Proxima gingivae rubicundo cortice velant:
Summa patent oculis albo spectanda colore.

Dentes carent periosteo.

ILla etiam pellis, quae cetera contegit ossa,
Destituit, nulloque operit velamine dentes.
Nam si mollis eos vestiret carnis amictus,
Vel membrana tenax: tectoria mollia duras
Haud sinerent ipsos epulas discindere morsu:
Quin etiam sensu quoniam
[Gap desc: greek text]
acri
Pollet, concursus dentis cum dente dolorem
Inveheret, quascumque dapes homo frangeret ore.


page 84, image: s100

Continuum os dentium.

SUnt, quibus assidue multis pro dentibus osse
Armantur malae. Patri cognominis inter
Quos et Prusiades fertur. Bithynia patrem
Agnovit regem, Hannibalis celeberrima fato.
Haud deforme fuit, nec setius esibus aptum.
Nec non et Pyrrho, vexare procacibus armis
Romanos auso, maxillae insederat ossis
Arcus continui, dentes sub imagine monstrans.
Quid? quod Pausanias victricibus inclitus armis
Milia multa neci cum demisisset, et Orco
Sacrasset, tumidi numeroso ex agmine Xerxis,
Nudaque per campos late dispersa jacerent
Ossa inhumatorum, similis maxilla reperta est
Mentita in speciem distinctos ordine dentes
Osse indiviso. Quin teste Melanchthone virgo
Luneburgensi quoque nobilis egit in aulâ,
Os cui mandibulam totam compleverat unum,
Distinctosque simul dentes referebat in illâ.
Euriphyen genitum Cyrenae, Euryptolemumque
Cui subjecta fuit Cyprus Cythereia, mitto.
Mitto alios, quos forsan habent diversa locorum,
Aut habuere olim, mansereque nocte sepulti.

Dentes in utero formantur.

NOnnulli infantes teneros sine dentibus oras
Vitales intrare putant; quia nullus eorum
Usus, adhuc pigris mandendi ferre laborem.
Quippe nihil frustra Deus et natura ministra
Officiosa Dei faciunt, ut tradidit autor
Magnus Aristoteles, ut res jubet ipsa fateri.


page 85, image: s101

Illorum cum pace tamen mihi dicere contra
Fas sit, et ignotum populo proponere verum.
Si reliquae foetus genitali utriusque parentum
Semine nascuntur partes, formamque capessunt
Quaeque suam tumidâ gravidae genitricis in alvo:
Si manuumque pedumque ungues, gracilesque capilli
(Quos partes quidam esse negant, quidam esse fatentur)
Producuntur ibi: quis solis dentibus illud
Jus neget esse datum? Sed nullos cernimus, inquis.
Est ita: gingivas quoniam penetrare videndi
Haud potis est acies. sub iis certo ordine dentes
Nanque latent tecti tenuis velamine carnis,
Ut monstrant teneri dissecta cadavera pupi.
Sunt tamen haud solidi, nisi, ubi penetrare laborant
Gingivam; inferius turgent umore tenaci
More recens natae pennae, quam longior aetas
Siccat, et in rigidum cogit durescere cornu.

Quo tempore emergant, et in conspectum veniant dentes primores.

AT sua cum novies reparavit cornua Phoebe
Circiter, in lucem veniunt, oculosque subintrant
Primorum nunc tantum unus, nunc unus et alter,
Occurruntque illis alii e regione suborti.
Hîc gingiva etenim suctu calefacta frequenti
Et tenuata simul, citius sua claustra resolvit,
Quam, si qua in latebris utrinque intacta remansit.

Dentitioni cur superveniat alvi profluvium.

DUm vero escifragos gingiva emittere clavos
Cogitur; ut foetum matrix, simul augmina sumpsit


page 86, image: s102

Grandior, ingenti fervet correpta dolore,
Saucia vulneribus tot, quot prodire laborant:
Protinus humorum ruit irritata dolore
Proluvies, sanieque putri gingiva madescit,
Sputare ignarus, quam cum deglutiit infans,
Perturbat, tenuique alvum torrente fatigat,
Et tetrum in nares jactat nutricis odorem.
Ut vix convaluit jam natis dentibus aeger,
Dum labris mulget niveo manantia lacte
Ubera, luxurians invadere dente papillas
Audet, et immeritae gemitus extrudere matri,
Tanquam trux aries alimenti praemia solvens.
Illa manu bibulum de pectore vellit [(printer); sic: vellet] alumnum,
Verberaque intentans ac verba minacia fletum
Excitat, et maestis levis insonat aura querelis.
Ast ira offensae non est diuturna parentis.
Victa etenim lacrimis ultro sua pignora placat,
Ereptamque dolet nato, redditque mamillam.
Retrahit ille caput, maternaque munera temnit,
Incertusque diu, mammam velit, anne recuset,
Ad suctum tandem redit exoratus, et irae
Succedit blando concordia mutua gestu.

Quando dentes nascantur reliqui.

NAscuntur dextra laevaque infraque supraque
Paulatim dentes reliqui et praesepia complent.

Quando pueris cadant dentes.

SEd natale solum, cum septima labitur aestas
Viventi puero, vertunt, vacuosque relinquunt


page 87, image: s103

Alveolos, sobole explendos, quae denuo surgat
Sede suâ ejectis quasi successura colonis.
Hanc nisi tempus edax durive injuria casus
E statione suâ dimoôrit, in ultima durat
Tempora: sin fuerit dimota, relinquit inanes
Maxillas, alio nec successore replendas.
Corpore in effeto genitali semine dentes
Namque carent. frustra ergo novi speratur origo,
Sed frangendus erit gingivâ panis inermi.
Sin [(printer); sic: Si] novus exoritur, raro res proxima monstro est.

Genuini quid sint: quoto aetatis anno nasci soleant: cur quibusdam in extrema senectâ proveniant.

SEd, quid in extremae maxillae sede latentes
Praetereo imprudens genuinos, rodere famam
Queîs solet improbitas virtuti inimica bonorum?
Ah genuinorum caecos exhorreo morsus!
Verum ut rosores modo contemplabimur escae.
Extremos igitur claudunt utrinque molares,
Externâ specie quibus assimilantur et usu,
Quandoquidem vere sunt, dicunturque molares.
Diversum si quid, si quod discrimen; in ortu est.
Exacto nono reliqui prorumpere mense
Namque solent, et cum jam septima ferbuit aestas,
Excidere, enascique alii. Vicesimus autem
Circiter e latebris genuinos prolicit annus,
Serius interdum nunquam tamen absque dolore
Et cruciatu aliquo. Cum sex Vesalius aevum
Autumnos supra viginti egisset, in imis
Hos dentes malis gingivam findere sensit,


page 88, image: s104

Et caput exsertum mandendi offerre labori.
Exortos perhibent genuinos esse quibusdam,
Septenos decies cum vita exîsset in annos.
Huic numero denos supper addere plinius audet
Nullo observato duplicis discrimine sexus,
Praevia Aristotelis monumenta fidemque secutus.
Causam huius reddit celebris Falloppius istam:
Annorum hebdomades hominis complectier aevum
Denas, occiduo dum lucem usurpat in orbe.
Ergo septenos decies ubi vixerit annos,
Addere tunc aevo veluti colophona priori,
Ordirique novum, et naturâ imitante prioris
Aevi curriculum ac mores generare novellos
Decrepitis dentes, nunc aevi in limine seri,
Nunc, ultra limen cum septimus exiit annus.

Dentibus exsertis nati.

DEntibus exsertis vitales luminis oras
Sunt quidam ingressi, quos ille Papyrius inter
Censetur, quem Carbonem dixere Quirites.
Illud idem Marco Curio evenisse refertur
Idcirco in patria Dentati nomen adepto.
Hic rapis vescens missum a Samnitibus aurum
Sprevit, et invictum se acie respondit et auro.

In infantibus duae dentium partes, radix et appendix.

SCire etiam decet et memori concredere menti,
Dentes, queîs acuit lactens infantia malas,
Hancque sequens habilis jam voci et gressibus aetas,
Septimus octavo propior dum labitur annus,


page 89, image: s105

Ex geminis leviter concretos partibus esse.
Una est gingivae demersa sub aggere radix:
Gingivae tumulo supereminet altera, fauces
Circumdans niveo, tanquam munimine, vallo.
Ergo, qui tremulos; ergo in statione labantes
Qui puerili aevo radicitus eruit, errat.
Praestiterit dentem radice manente caducum
Forcipe corripere et rupto defringere chondro.
Sic e decidui radice repullulat alter,
Et spatium vacuum defractae appendicis intrat.

Dentes sentiunt, et quâ parte.

NUm vero dentes etiam sentire putandum?
Quis dubitet, nisi cui nunquam peperere dolorem?
Cui doluere semel, sensum non detrahet illis,
Sed distingue tamen. Quota pars contecta rubenti
Gingivâ latitat, sentit tota. Cetera, tali
Tegmine quae caruit nitidoque colore politum
Assimulavit ebur, sensu viduata remansit.
Si pars haec etenim praestaret acumine sensus,
Dentibus haud quisquam duras contriverit escas,
Conflictus juges nemo toleraverit inter
Mandendum, nemo decerpi forcipe dentes
Pertulerit: nemo permiserit aspera limae.
Umentis siccique etiam discrimina nossent,
Nec non perciperent, quid duris mollia distent.
Ast, inquis, calidum gelido discernere possunt,
Obveniant si forte foris. Fieri ista libenter
Concedo, sed tum, cum jam penetravit utrumque
Interius, partemque ferit, cui copia sensus.


page 90, image: s106

Sic unguis per se nil sentit, si tamen ignis
Admoveatur ei, subjectas ignea partes
Vis tangit medium penitus delata per unguem,
Quas ceu nervosas nullus sentire negârit.
Unde autem sensus tantum cepêre vigorem
Gingivae tecti rutilo velamine dentes?
Extremas per radices nervosa propago
Ingreditur, penitusque imae implantata cavernae
Has apportat opes, ut parva arteria vitam,
Atque utriusque comes dat eis sua pabula vena.
Dentibus ergo datum sentire ex ossibus unis.

Dentes perpetuo crescunt,

INsuper afflictos natura benigna beavit
Insigne ob meritum speciali munere dentes.
Officii memores solidas concursibus escas
Dum crebris minuunt, clam comminuuntur et ipsi.
Ergo, ut dentigeni [(printer); sic: dentigens] per mutua vulnera fratres
Sese conficerent, nisi detrimenta perennes
Indulsisset eis pensare accepta prauctus.
At vero augeri semperque excrescere dentes
Perspicuum est oculis, si forte evellitur unus,
Oppositus vacuum evulsi replere laborat
Alveolum, sociosque super sese altior effert
Legitimus quasi defuncti successor et haeres.

Oslitterae u imaginem referens.

LInguae suppositum est os in imo gutturis Isthmo
Tenue, cui quondam falcatum nomina fecit

[Gap desc: greek text]
, Graece scribentis dextra minore
Quod pinxit specie, tenerae quasi cornua lunae.


page 91, image: s107

Tale
[Gap desc: greek text]
enim similat: verum id sit, oportet,
Duplex, et, ramos sustollat in alta quaternos.
Lata basis linguam fulcit, quâ guttura parte
Respicit; hinc se mox in bis duo cornua findit,
Annexum per quae cranii processibus haeret.
His dispar modus est. Sunt corpora longa duobus:
Curta duobus item, multoque angustius illi,
Quam pro re, posuit nomen studiosa vetustas.
Ossibus undenis os enim compaginat unum.
Qui sui forme vocant, homines sunt naris obesae,
Nec linguae ignari callent idioma Pelasgae.

Spina dorsi.

LOnga cavum cranii series ex ossibus orbem
Ordine compositis, ceu firma, columna decenti
Sustinet. hanc dorsi spinam dixere Latini.
Ipsa a vertendo vertebras ossa vocârunt.

Cur spina dorsi ex pluribus ossibus sit facta.

OSse etenim si spina uno conflata fuisset,
Apta quidem fulcire caput, corpusque tenere
Erectum foret, at dorsum curvare negaret,
Et nunc in dextram, nunc laevam impellere partem.
Tardigradae spinam testudinis aspice, et illam
Partem, praedurae tegitur quae fornice testae,
Uno continuo, longoque tueberis osse
Produci; collum vice versâ et acumina caudae
Ossibus e multis coalescere nanque moveri
Hae debent. semper remanere immobilis illa.
Nec non, gibbosi quod habent inflexile dorsum.
Vertebras solide nexas sub gibbere condunt.


page 92, image: s108

Vertebrae cervicis sunt septem: thoracis duodecim: lumborum quinque: ossis sacri sex: coccygia quatuor.

VErtebris cervix tot surgit, quot vaga caelum
Sidera contorquet primo contraria caelo,
Bellatrix habuit quot Roma cacumina, victi
Dum caput orbis erat, nondumque experta ruinam.
Proximus huic thorax distinctis partibus aequat
Signorum numerum, per quae Titania proles
Dirigit armatas radianti luce quadrigas.
Quotque tenent caeli templum versatile Zonae,
Tot versatilia in lumbis Deus ossa locavit.
Jugi Atlantiades numera splendore coruscas
Extremo in Tauro (nam rara est una videri)
Atque Sacri partes actutum noveris ossis,
Sic tamen unitas, sic lenti glutine chondri
Inter se nexas, ut earum nulla seorsim
Sit flecti huc, illuc habilis, vel idonea verti:
Nullo igitur dici vertebrae jure merentur,
Sed sine re nomen, speciem sine munere gestant,
Osque Sacrum vere vis nominis arguit unum.
Lata superficies huic est concessa, modusque
Maior quam reliquis vertebris, ut basis instar
Gestaret superas partes, et quicquid adhaeret.
Hinc illud, Sacro quanto mage ab osse recedunt
Vertebrae, tanto mage quod tenuantur, ad illam
Usque, altam cerebri quae proxima sustinet arcem.
Coccygia os superest appendix caudaque Sacri
Ossis, id ossiculis rerum tot condidit autor,
Quot sol temporibus volucrem discriminat annum,


page 93, image: s109

Haec sua compages quoque reddit inepta moveri,
Vertebrasque vetat dici, licet annuat usus.
Sunt autem natium posicâ abscondita valle.
Cunctaque quo redigam certae in compendia summae,
Efficiunt spinam ter dena et quatuor ossa.

Processus vertebrarum transversi, interior item et exteriores.

PRocessus dextrâ laevâque intusque forisque
Vertebrae emittunt, si demas coccygia ossa.
Haec etenim plano nullos de corpore promunt.
Prima foris etiam tali munimine cassa est.
At vero, primae quae proxima, porrigit intro
Praelongum, vulgo qui dens ab imagine dictus:
Hippocrati sed dens ea vertebra tota vocatur.
Forte harum auxilio calvaria fertur in orbem,
Et dens, introrsum qui vergit, sustinet ante
Grandis onus capitis, vasto ne pondere pressa
Attingant medium menti fastigia pectus.
Transversi nullis excepto coccyge desunt.
Quos alio medici laterales nomine dicunt.
Exteriorum alii nituntur limite sursum
Obliquo: occurrunt alii tenduntque deorsum:
Dorso omnes fragili vires ac robora praestant.
Vasa etiam quaedam securo tramite ducunt,
Sunt, costae quibus incumbunt, certosque lacertos
Per firmas fibras natura annexuit illis.

Vertebrarum inter se cohaerentia.

AT tot vertebrae quânam ratione cohaerent, in illam?
Dum modo in hanc partem, modo convertuntur


page 94, image: s110

Constrictae vinclis sunt primum fortibus: hisce
Membrana accedit [(printer); sic: accidit]
[Gap desc: greek text]
. insuper adde
Processus illos, qui spinam extrinsecus armant
(Unde et nomen habet) junge et totius amictum
Corporis. Incrustata autem divortia chondro
Sunt ideo, ut facilem pariat res lubrica motum.
Haec de mobilibus vertebris dicta putato.
Chondrus enim reliquas solide ferruminat, atque
Efficit indociles, ut diximus ante, moveri.

Cavitas medullam spinae dorsi continens.

OSsa haec in medio pertusa foramine grandi
Inque vicem connexa sibi ac surgentia in altum
Speluncam efficiunt, quâ spinae lactea condit
In longum extensi colubri se more medulla:
Atque haec a duro cranii quo longius orbe
Excurrit, magis hoc gracilescit, donec acutum
Desinat in conum. Quare ipsa foramina quo sunt
Alta magis; magis hoc sunt ampla: locoque vicissim
Ut quodque inferiore situm est, hoc se magis arctat,
Tota caverna Sacro donec vanescat in osso.
Non tamen haec illa est, alitur quâ spina, medulla,
Cujus nil nisi nomen habet. pinguedine prorsus
Namque caret, cerebrique macrui est macilenta propago.
At pinguem exiguis servat sinuosa cavernis
Ossibus in penitis, et ab hâc alimenta capessit.

Triginta nervorum paria ex spinâ dorsi prodeuntia.

QUaelibet has praeter dextrâ laevâque foratur
Vertebra, postremas sed in ordine deme quaternas.
Per spinam nanque in longum producta medulla


page 95, image: s111

Nervorum paria emittit ter dena, movendis
Quae Deus huc illuc fabricavit idonea membris.
Exitus his datus est per dicta foramina nervis.

Venae et arteriae, quibus viis spinam eiusque medullam accedant.

HEpatis et cordis contra ingrediuntur iisdem
Vasa viis, spinaeque ferunt vitamque cibumque,
Et, quam spina suo gremio est complexa, medullae.
Sic natura sagax rem pluribus usibus unam
Aptat more suo, semperque superflua vitat.

Sternum, et cartilago mucronata sive ensiformis.

BIs sex thoracis vertebras pectore sternum
Spectat in adverso. digitis quod tangere promptum est
Admotis, ubi longa magis, quam lata deorsum
Praecipitat se durities et cuspide molli
(Nam non osse, merâ sed cartilagine, constat)
Finitur, nomen cui mucro ensisque dedere.

Compositio sterni.

STernum annis teneris ex quinis ossibus apte
Confit adunatis, et cartilaginis inter-
Ventu concretis, quam sensim oblitterat aetas,
Et facit, e multis coalescat ut ossibus unum.
Huic crassum non est corpus, sed tenue porisque
Interius mollis fungi de more refertum.

Figura sterni et eius usus.

QUae sterno sit forma, rogas? antiquitus, inquam,
Qualis erat gladii capulo si forte videre
Contigit arma tibi, et veterum gestamina patrum,


page 96, image: s112

Culminis in medio cornutae more cavatum
Est Lunae, panditque viam, quâ se aspera pronam
Demittat subiens pulmonum arteria folles.
At dextrâ et laevâ sursum duo cornua tollit
Parvorum hospitio sinuum praebentia utrique
Immotam sedem jugulo, stabilemque quietem.
Quin et, quot sternum tangunt appendice costae
Cartillagineâ, sinibus tot utrinque cavatur,
Attamen exiguis, et costas excipit illis.

Costae utrinque sunt 12, in universum 24. Sunt duplices, legitimae sive perfectae, et spuriae sive imperfectae.

QUot lucem et tenebras Phoebus determinat horis,
Tot dorsum sternumque inter Deus ordine costas
Disposuit duplici, et curvos sinuavit in arcus,
Aulai cordis cingant ut concava ritu
Curvarum trabium, spatiumque utrimque relinquant
Pulmoni, alternis ubi se distendere vento
Emissoque iterum vacuus subsidere possit.

Costae legitimae sive perfectae sunt 14.

BIs septem, spinae totidem de cratibus, ortae
Utrimque [(printer); sic: Utrique] anterius sterni confinia tangunt
Atque hâc perfectae dici ratione merentur.
Cartilago tamen non pauca intervenit, et se
Costasque sternumque inter ceu mollior infert,
Ne rigor inflandis in pectore follibus obsit.
Hanc quoniam longaeva dies convertit in ossa
Cedere dura, senes tremuli vescuntur anhelis,
Duritie faciente moram, pulmonibus aurâ.


page 97, image: s113

Possem alias huius vitii quoque reddere caussas.
Sed malo, pro me reddant, qui noscere morbos
Cum causis docuere suis, et ferre medelam
Nunc nolo extra oleas, nolo extra septa vagari.

Costae spuriae sive imperfectae sunt 10.

DEnae imperfectae totidem de cratibus ortae
Deficiunt citius, quam sterni limina tangant,
Et quo quaeque magis sterni regione remota est,
Hoc minor evadit. Spurias has dicere mos est,
Legitimas illas.

An viri, unâ costâ pauciores habeant, quam feminae.

Obsedit opinio mentes
Quorundam emunctae naris, quos jure virorum
Doctorum associes numero, si cetera penses,
Femina quod maribus costâ communiter unâ
Plus habeat. Nam sopito quid dempsit Adamo
Conditor humani generis de pectore costam,
Ex quâ consortis corpus formaverit Evae:
Haec ut defuerit reliquum per tempus Adamo:
Sic eâdem dicunt genus omne carere virorum.
Parce adhibere fidem, si qui tibi talia narrant.
Intende in ferro patefacta cadavera visum,
Atque parem numerum costarum sexu in utroque
Plerunque invenies. aliud si forte videbis,
Id quasi rara avis est, nigroque simillima cygno.

Scapulae duae: in utroque latere una.

IMpositas summis scapulas tibi terga videndas
Praebebunt costis, quibus indita forma trigoni


page 98, image: s114

Scuti, quod laterum dispar mensura coercet.
Iisdem scutorum rerum faber indidit usum.
Quoque magis firmae fierent, munivit utramque
Processu longo, qui spina jugumque vocatur,
E radice humili qui in clivum molliter altum
Tollitur, et sese praerupto culmine finit.
Alter a tutatur dextrum latus, altera laevum;
Utraque se obiciens non visos excipit ictus,
Et robur costis et propugnacula confert.
Quoque illis valeant incumbere pressius ambae,
Sunt tumidae gibbaeque foris, intusque cavatae.
Nobiliore tamen quoque munere perfunguntur.
Nam firmant humeros, stabilique in sede moveri
Ut possint, faciunt: idcirco exsculpsit utrâque
In scapulâ natura sinus, humerisque dicavit,
Et vitrei inspersit tectoria laevia chondri.
Quo vero propriis stabiles in sedibus essent,
Immotosque sinus humeris praestare movendis
Possent, firmantur jugulis et carne ligantur
Musculeâ costis, quas enumeravimus ante.

Claviculae duae, in utroque latere una.

Ad jugulos nunc ordo jubet transire [(editor); sic: tranisre] Camenas,
Claviculas alio quos dicere nomine mos est.
Claviculas sterni fastigia summa bicornis
Sustentant medio sub gutture; tramite curvo
Exinde ad scapulas quae parte ab utraque feruntur.
Inque harum spinis descriptis ante quiescunt.
Corpore sunt longo et leni curvamine flexo
In diversa tamen, formamque imitantia Sigma
Ausonii, calamo quod duxit scribere docta


page 99, image: s115

In longum, atque locis curvavit dextra duobus.
Scilicet in superam cerebri tendentibus arcem
Ut cedant vasis, nec iter facientibus obstent.
Officium est scapulas firmare et reddere fixas,
Ne, si ipsae titubent, titubantia brachia reddant.

Brachia duo: in utroque latere unum, et utriusque tres partes.

Brachia de scapulis quasi dependere videntur,
Quorum tres partes, humerus cubitusque manusque.

Humerus in utroque brachio unus.

OS natura humeri longum, tenue, atque rotundum
Finxit cum simili in longum latumque cavernâ,
Quâ sibi decretae custodit pingue medullae.
Qua scapulae inseritur sinui, caput obtinet orbis
Tornatum in speciem, quod cartilagine multâ
Incrustatum eboris splendet de more politi.
Qua vero cubitum contingit, eique cohaeret,
Prorsus inaequale est et tubera vallibus inter-
Mixta tenet, laevi pariter quae lubrica chondro
Excipiunt cubitum, et simul excipiuntur ab illo.

Cubitus in utroque brachio unus. Duobus uterque ossibus constat, radio et ulnâ.

OSsibus e binis cubitus componitur, ulnâ
Et radio, quae longa ambo, modiceque rotunda
Ex humero ad carpum procul exporrecta trahuntur.
Contigua extremis, medio disjuncta, sed ambo
Firmo ibi consociat membranae copula nexu.
Longior ulna tamen radio est, armataque acuto
Processu, qui, dum cubitus curvatur, in ipso


page 100, image: s116

Eminet articulo, et percussus sentit atutum.
Ringitur os, subiti gemitus e pectore surgunt,
Connivent oculi et lacrimis turbantur obortis,
Succurritque manus parti non laesa dolenti.
Prominet et radius, qua sunt confinia carpi
Cum cubito, fulcitque manum fundaminis instar.

Manus in utroque brachio una. Tribus utraque constat partibus: Carpo, metacarpio et digitis.

Continent haec carpum,
[Gap desc: greek text]
et digitorum
Concinnam seriem.

Carpus constat octo ossibus.

Carpum bis quatuor ossa
Efformant chondro ceu glutine vincta tenaci,
Ut totum credas unum os componere carpum.
Sunt brevia. et vanus labor est, describere quânam
Singula sint specie. speciem vicinia fingit
Cuique suam: parvoque licet sint corpore cuncta,
Haud tamen aequalis modus est, mensuraque cunctis.
Auxilio carpi manuum se machina versat,
Et, quo fert animus, flectit. torquetur in orbem
Cum radio, quî cum rapitur quoque carpus in orbem
Circa ulnam, ignaram tali se vertere motu.
Sic Perdix uno duo ferrea brachia nodo
Junxit, ut aequali spatio distantibus illis
Altera pars staret, pars sculperet altera circum.
Ille idem ambeso spinas in pisce notatas
Traxit in exemplum, ferroque incîdit acutos
Lamellae dentes, limaeque est redditus autor.
Hanc laudem sollers invidit avunculus illi


page 101, image: s117

Alarum nondum profugus Minoide terrâ
Remigio, nondum spectator in aequore nati
Pennarum, et sacrâ dejecit ab aede Minervae
Praecipitem, simulans lapsum. miserata ruentem
Quae favet ingeniis, excepit Pallas, avemque,
Orbo insultantem commissa ob crimina patri,
Fecit, quae perdix nostro quoque dicitur aevo,
Et decor at mensas epulis admixta potentum.

Metacarpium constat quinque ossibus.

QUot manus expandit digitos,
[Gap desc: greek text]
ossa
Finitimum carpo tot habet, ceu quinque columnis
Tenuibus in medio, crassis infraque supraque,
Attamen exiguis et parvo in corpore longis,
Surgeret, octuplicis nixum fundamine carpi.
Contigua haec imâ sunt parte exordia propter,
Inde minutatim spatium digressa relinquunt
Inter se modicum, digitos subeuntia donec
Articulum chondro pariant utrinque nitentem.
Munia sunt horum digitos fulcire, manumque
Duritie solidare aliquâ, ne flaccida et omni
In se parte cadens operum sit idonea nulli,
Quotidie varius, vitae quae flagitat usus.

Digiti in utraque manu sunt quinque: pollex, index, medius, auricularis et minimus; horumque quilibet tribus constat ossibus, excepto pollice, qui constat duobus.

QUinque manum digitos armare utranque vel Indis
Notum erat occiduae rudibus cultoribus orae.
Hi namque indocti verbis numerare notisque
Erectâ numerare manu digitisque solebant.


page 102, image: s118

Primus in his pollex, adstat cui proximus index.
Hunc sequitur medius, medium auricularis et illum
Nomine reque ipsâ minimus. tria quilibet horum
In se comprêndit, si primum dempseris, ossa.
Hic etenim gemino tantum componitur osse.
Sitque licet brevior collegis omnibus unus,
Attamen excedit collegas viribus unus,
Junctaque crassities brevitatis damna rependit.
Ergo illi ex vero sua dat pollentia nomen.
Cetera inaequalis turba est. caput altius effert
Prae reliquis medius. paulatim parte ab utrâque
Decrescunt reliqui. Calamis sic consita surgunt
Organa disparibus, templumque sonoribus implent.
Ignitaeque solent ut fabri pondera massae
Forcipe, ne digitos urat, prênsare bidenti:
Sic aliquid prênsura manus, cum pollice jungit
Quemlibet e digitis, et forcipis exit imago.

Coxendices duae: utraque tres habet partes, os ilium, os, quod proprie dicitur coxendix, et os pubis.

HInc atque hinc ossi Sacro coxendicis ossa
Sunt adnata adeo, vix ut confinia cernas.
Haec dilatavit mireque capacia fecit
Praecipue nuribus natura, et ventre sub imo
Expandit, quasi praegravibus, quae continet intus,
Ponderibus solidum voluisset sternere fundum.
Concavitas ea nunc pelvis, nunc sella vocatur.
Si quaeras, cur femineo spatiosior haec sit,
Quam marium generi, quaesiti en accipe causam.
Scilicet ut spatium detur genitricis in alvo


page 103, image: s119

Foetui adhuc tenero, dum factus grandior antri
Angusti impatiens amplum prorumpat in orbem.
In puero ternis ex ossibus utraque coxa
Compacta est, quae longa dies permutat in unum.
Gluten enim, quo juncta simul distinctaque profert
Prima aetas, aboletur iis, quos grandius aevum
Excipit et tacito gressu ventura senectus.
Tunc quoque, cum junctura omnis deleta per annos,
Nomina adhuc stabili discrimine partibus insunt.
Illi, quae lumbis vicinior, ilia nomen
Juncta ossi faciunt. coxendix illa vocatur,
Cui femur inseritur. Quae pubem tangit et inguen,
A pube ex aequo sibi sumpsit et inguine nomen.
Inter utramque patet spatium mediocriter amplum.
Exitus hâc rebus, stimulant quae pondere ventrem.

Inguinis ossa in partu dehiscunt.

HAc datur egressus cedenti matris ab alvo
Proli; sed, quoniam modo dicti claustra meatus
Non sunt ampla satis, vi pectinis ossa dehiscunt
Disrupto chondro; portaeque angusta relaxant.
Nam velut in tergo sacrum os coxendicis ossa
Conjungit medium: sic lenti glutine chondri
Anterius coeunt, ubi nomen ab inguine sumunt.
Copia sed chondri muliebri in pectine maior
Crassitiesque minor. secus est in ventre virili.
Coccygia ossa putat partu retrusa Columbus
Cedere, et amplificare vias, dum nascitur infans.
Sed verum prius esse fidem res astruit ipsa.
Nanque puerperii modo cum defuncta labore
Et vitâ defuncta simul, dissecta jaceret


page 104, image: s120

Femina: quae dixi, clare divortia visu
Appositisque etiam digitis percepta fuerunt,
Coccygia osse suâ tunc in statione manente.
Auxilio Felix opus esse Platerus utroque
Contendit, solvique inguen, semperque reflecti
Coccygia, deque viâ nascenti cedere pupo.
Est quoque, qui coxae tunc hiscere tradidit ossa.

Utraque coxa perforata est.

UTraque magno etiam pertusa foramine coxa
Inferius vasis, quae crura utrinque petessunt,
Pandit iter laxum, postquam diducta fuere
In geminos grandis trunci de caudice ramos:
Sanguineos sive adducant ex hepate rivos
Cruribus exhaustis, vitalis sive caloris
Assidue assiduas repleant e corde lacunas:
Sive facultatem tangendi, seque movendi
Illis e cerebro portent, spinaeque medullâ.

Sinus coxae sive pyxis.

INsuper in coxâ sinus est exsculptus utrâque,
Cui nomen pyxis. levore hunc oblinit intus
Osteocolla suo. capiti natura sacravit
Praelongi femoris, simili quod cortice circum
Obduxit, motusque moras hac arte removit.

Ligamentum peculiariter articulum coxendicis et femoris roborans.

ARticulusque hinc emergens quo firmior esset,
Robusto prudens interna ligamine vinxit,
Hunc solum articulum tanto dignata favore.
Asperat hoc, quicquid contingit utrinque ligamen,


page 105, image: s121

Sive caput femoris spectes, seu pyxida coxae.
Non haesisset enim, si laevia tota fuissent.

Crura duo in utroque latere unum, et utriusque quatuor partes: femur, tibia, patella, et pes.

PRotinus incipiunt duo sub coxendice crura.
His superimposita est erecti cetera moles
Corporis, ut fulcris sic sustentantibus ipsam,
Ut quoque transportent alternis gressibus acta
Mentis ad arbitrium et jussus, quocumque necesse est.
Partibus eximiis tribus haec natura coaptat.
Est primae femori nomen: cui tibia deinde
Proxima succedit. pes est pars ultima cruris.
Atque istis quartam potes adnumerare patellam.
Coxendix scapulae respondet. brachia crura
Assimilant, humerum femur, ulnam tibia, partem
Ipsa sui cum significat. nanque aemula tota
Totius est cubiti. radio bene fibula quadrat,
Amnibusque pedum non est aliena figura.
Brachia parte carent, cui sit similanda patella.
Sed, quod in articuli genuum compage redundat,
Deficit in tarso, et sic brachia cruribus aequat.

Femur in utroque crure unum.

OSsa femur pueris effingunt bina pusillis
Lento interfusi connexa ligamine chondri.
Hunc solidat fugiens alis pernicibus aetas,
Ut solet, et geminis ex ossibus efficit unum.
Non occurrit eo totâ procerius ullum
Corporis in fabricâ, teretem et licet usque figuram,
Rectamque affectet, tamen haud ex parte rotundum


page 106, image: s122

Omni, nec rectum est. nam, qua coxendicis ossi
Proximat, in tantum curvatur, ut angulus inde
Exeat obtusus (fuit hîc junctura duorum)
Post curvaturam fastigia summa rotundum
In caput excurrunt. id cum coxendice junctum,
Efficit articulum descriptum plenius, esset
Cum supra duplici mihi de coxendice sermo.
Attamen in reliquo quoque sunt curvamina ductu,
Sed modica, et gemini processus intus et extra;
Flexus ubi genuum est, sese in duo tubera findit
Extremum os femoris, valle inter utrumque relictâ.
Haec ingressa sinus, quos tibia praebet in alto,
Articulum genuum, quo non est notior alter,
Constituunt, versâque replet vice tibia vallem.
Laevis et hunc poliunt tectoria candida chondri
Articulum, redduntque agilem facilemque moveri.

Tibia in utroque crure una. Duobus utraque constat ossibus, tibiâ proprie dictâ et fibulâ.

TIbia succedit femori, composta duobus
Ossibus haud parvis. ex his sibi vendicat unum
Nomina totius, proprie quod tibia dicta est.
Alterius vero consuetum est fibula nomen.
Tibia sub femoris mox osse exordia sumit:
Hinc se praecipit at declivi tramite deorsum
Interiora tenens, taloque innixa quiescit,
Atque in malleolum protuberat interiorem.
Fibula sed paulo socio depressior osse
Os femoris tetigisse cavet, sed non procul illo
Incipit exterius sub tubere comparis ossis,


page 107, image: s123

Qua femur attingit, parvaeque excepta cavernae
Hospitio, capite inserto se agglutinat illi.
Nam quo finitimis se tibia partibus aptet,
In medio tenuis, supra turgescit et infra,
Utrobique sinus pandens. mox fibula recta
Descendit juxta sociam, nec desinit ante
Quam superatâ illâ talo jungatur et ipsa:
Nempe ubi malleolum finitur in exteriorem.
Tibia sit quamvis medio tenuissima, si quis
Conferat extremis; tamen est, quam fibula consors,
Crassior et curvata magis, qua proxima talo.
At parili in longum certant se extendere ductu,
Haec licet inferius superet, sublimius illa.
Neve illis desint sua nutrimenta, cavantur,
Inque suâ pinguem retinent cavitate medullam
Ceu locuplete penu. supraque infraque vicissim
Se tangunt ambae, medio tetigisse recusant.

Patella in utroque crure una.

TIbiae, ubi tangit femur, est objecta patella
Anterius ceu praesidium columenque labantis
Articuli, sine quo retro suffraginis instar
Vergeret, et luxare genu proclive fuisset.
Nunc obiex solidae vetat ista pericla patellae.
Lata superficiem totam, modiceque rotunda
Eminet in medio, circum tenuatur et intus
Cartillagineâ se lubricat obsita crusta,
Difficilem articulo neres daret aspera motum.
Nonnulli dixere molam. vox utraque in usu est.


page 108, image: s124

Pes in utroque crure unus. Tribus uterque constat partib. tarso, pedio et digitis.

COncinnare manum tres partes diximus ante,
Haud diversa pedum ratio est. nam partibus illi
Ex totidem fiunt. Quorum sunt nomina, tarsus
Et pedium et digiti. Tarsum respondere carpo
Quis non perspiciat? pedium et metacarpion inter
Cernitur insignis quoque convenientia, pulchre
Concordant etiam digiti manuumque pedumque.

Tarsus septem constat ossibus.

COrporis humani cum tarsum conderet autor,
Ossa coassavit septena, arctisque revinxit
Inter se nodis. sunt nomina certa quaternis.
Ordine enim primum talus, calcisque secundum
Dicitur os: sequitur, quod naviculare vocatur,
Quodque cubi a specie cubiformis nomen adoptat.
Cetera nominibus non est dignata vetustas.
Vincta ligaminibus cum talo tibia firmis
Efficit articulum, quem parte ab utrâque tuentur
Malleoli, prohibentque suâ statione moveri.

Pedium constat quinque ossibus.

NUnc memoranda venit pedii mihi fabrica tarso
Contigui, quod constituunt quinque ossa rotunda
Et longa, exiguae molis tamen, ordine tali,
Ut juxta sese spatio dispôsta pusillo,
Ossibus a tarsi cum sunt primoribus orta,
Usque pedum ad digitos obliquo tramite tendant.
Officium est solidare pedes, praestareque fixam
Mobilibus digitis sedem, ne forte labascant,
Dum se alio atque alio coguntur flectere motu.


page 109, image: s125

Digiti in utroque pede sunt quinque, qui totidem constant ossibus, quot digiti manuum.

QUot natura manum digitis instruxit utramque,
Non minus aequa pedi totidem concessit utrique,
Et totidem articulos digitis. discrimen in hoc est,
Ossa, pedum digiti quod habent breviora quaterni,
Quam manuum: unius contra sunt pollicis ossa
In pede, quam manibus, maiori praedita mole.
Nec non et positu pollex a pollice differt.
In pede enim recto se tendit limite juxta
Consortes, totumque illis se accommodat, ire
Seu placeat, seu stare homini. consortibus adstat
Oblique in manibus, seque officiosus ad omne
Aptat opus, retinere aliquid seu mittere [(editor); sic: mitteere] malint.

Historia de Thoma Schwaickero Halensi sine brachiis nato.

NAturae tamen hunc verterunt fata tenorem,
Thomam Schwaikerum dum dias lucis in oras
Produxere humero, cubito manibusque carentem.
Audiit hunc primis pandentem fletibus ora
Suevia, ubi imbutas acri salsugine lymphas
Mulciberis fervore coquit. volat unda vaporem
In tenuem resoluta, levesque evadit in auras,
In siccoque salis mansere coagula aheno,
Urbi nomen Hala est celebri per Teutonis oras
Et sale, et Imperio permissis ante duellis,
Atque bono inprimis vicino. nam quis Erasmum
Non novit Neustetterum praenobile sidus
Francorum, et Comberga tuum, reverenda, Decanum,


page 110, image: s126

Si modo sospes adhuc superest et vescitur auris?
Cujus ego tectis successi iunior hospes,
Expertusque viri sum largam in munera dextram,
Sensissemque magis, nisi mens mihi pigra fuisset
Oblatum acceptare bonum. promiserat ultro
Nam mihi gratuitos regna extera visere sumptus
Obstricto officii nulla compage futuri,
Pectore quod grato recolo recolamque perenne
Mente voluntatem dandi pro munere pensans.
Huius Halam ut veni Schwaikerum visere jussu.
Qui tunc sub tectis cum fratre habitabat iisdem,
Pinsere cui victus Cererem et divendere pistam;
Limina trans gresso fit protinus obvius ipse,
Protenditque pedem (dextrae pes munus obibat)
Utque erat humanus, me voce salutat amicâ.
Jungo pedi dextram porrecto, et reddo salutem.
Parte domus superâ nato conclave parârat
Grandaevus pater, huc per scalam ascendimus ambo.
Ut ventum in conclave, mihi considere sellâ
Praecipit in stratâ: mensâ ipseresêdit in altâ
Sartorum ritu, genua ut prope tangeret ore.
Quae longo postquam spatio diducta fuere,
Arripuit laevo pede pennam, scalpraque dextro
Et secuit calamum, et scripturae reddidit aptum:
Chartam etiam sumpsit varioque emblemate pinxit,
Diversos mirâ conjungens arte colores.
In medio spatium, vacuum quod manserat, explet
Versibus et rhythmis, sua queîs incommoda deflet,
Aerumnaeque suae solacia subicit illis,
Teutonicas Latiasque notas pede pingere doctus.


page 111, image: s127

Post haec prolatis est alea jacta fritillis,
Et pede collusor partes jacientis obibat.
Ferri etiam curat fragrantia munera Bacchi,
Invergitque suo tollens pede pocula vitro.
Porrexitque pede, et mihi praebuit inde bibendum.
Ipse notae primae testis, quae lumine vidi,
Narravi, vidêre alii non dissona ab illis.
Sic gravis ira Dei plectens delicta parentum
Quandoque infligit natorum verbera tergo.
Hîc tamen in mediis effulsit gratia flagris,
Et miti accensas aspergine leniit iras.

Ossa sesamina.

OSsa pusilla mihi paucis describere restat
Nomine nota magis, quam re, queîs sesama nomen
Fecerunt, quorum pransurus decolor Indus
Expresso condire solet sua fercula pingui.
Namque repraesentant externâ ea grana figurâ,
Haec latuere diu, multisque incognita saeculis
Manserunt, donec Vesalius arte secandi
Eximius, rimans maiori indagine musculos,
Egesta e tenebris docuit spectare minores,
Nomine quae solo satis est tetigisse Galeno.
Ossicula haec autem quamvis sint parva, porosa
Sunt tamen interius, pinguique referta medullâ.
Haud etiam modus aut mensura est omnibus una,
Et numero variant: plerumque licebit in unâ
Cernere dena manu: saepe et duodena: venitur
Quandoque ulterius. numero pes gaudet eodem,
Insuper et poplites illis stipantur utrinque


page 112, image: s128

Deusu ossium sesaminorum,

QUae vero articulis, quibus adsunt, commoda praestent,
Ut verum ingenue fatear, res ardua dictu est.
Est; qui tendinibus, quorum demersa videntur
Principiis ante articulos, putat addere robur
Et stabiles sedes: quodque haec sententia vero
Congruat, ista fidem faciunt. ubi cernitur unus
Tendo, unum ossiculum, sub binis bina videbis.
Atque hoc felici debetur dogma Platero,
Indicii qui nolo sui fraudetur honore.
Nonnulli vacuas credunt replere lacunas.
Indupedire putant etiam, cum flexilis intro
Curvatur digitus, ne tunc emergat acutus
Angulus. At ratio haec ratione carere videtur.
Quo magis incurvatur enim, maiore prehendit
Vi digitus, retinetque etiam, quaecumque prehendit.
Ipse Deus novit manuum figmenta suarum
Plene, nos miseri causas venamur opertas,
Haud tamen eruimus semper: quin lumine hiulco
Cernimus, et quasi per transennam abscondita rerum,
Quaeque haud perspicimus, nos perspexisse putamus.

Superstitiosa de ossibus sesaminis opinio.

REm quam ridiculam, quamque aratione remotam
Vana superstitio quorundam credere adegit
Deliros animos ignaraque pectora veri.
Quamlibet usurpent nomen titulosque Magorum!
Scilicet ossiculum quoddam vegrande, rotundum
Grandius haud piso, durum, minimeque porosum,
Quod nec flamma vorax, nec vis umentis aquai,


page 113, image: s129

Nec vermes valeant, nec edax violare vetustas,
Corporis in sceleto reperiri et seminis instar
Esse, novos hominis valeat quod sumere vultus,
In sua cum reliquae partes elementa reversae
Antiquae exuerint penitus vestigia formae.
Illorum e numero putat haec Vesalius esse,
Quae modo depinxi. Non priscis ergo fuisse
Ignorata viris, nec primum his cognita saeculis.