Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
ULtima pars Astronomiae, est computatis temporum, vulgo Computus, sive Desciptio aut Ordinatio Anni Politici, potissimum Ecclesiastici. Calendarium vero, (ut vocat Ulpianus) sive Fasti, sunt Digestio mensium, et dierum tam Astronomicorum. quam Civilium. De quare compendio haec accipe.
Minutum est pars sexagesima horae; hora est pars diei certo minutorum numero definita; horae quarta pars est, quadrans. Hora aequalu, spatium est temporis, quo pars vigesima quarta Aequatoris supra Horizontem attollitur, respondetque diei naturali. Inoequalis, quo plures paucioresve partes eiuscdem Aequatoris supra Finitorem oriuntur, et convenit diei Artificiali; sumunt enim eiusmodi horae incrementum et decrementum cum ipsis diebus aestivis aut hibernis; dies est tempus certo horarum numero circumscriptum; qui vel est Naturalis scilicet- 24 horarum, quo spatio fit integra Aequinoctialis circuli et Primi Mobilis conversio seu circumvolutio; vel est Artificialis seu Civilis, tempus ab ortu Solis ad occasum numeratum; et hic dividitur in meridiem et vesperum; cui opponitur Nox, quae est spatium inter occcasum
Dies Naturalis Latine sic distinguitur. Primo, medium est noctis, unde Romani olim incipiebant et finiebant diem. 2. tempus huic proximum, denocte media. 3. gallicinium. 4. conticinium (scilicet gallorum gallinaceorum conticentium.) 5. tempus antelucanum, sive diluculum. 6. mane, cum dies clarescit. 7. tempus antemeridianum. 8. ipse meridies. 9. tempus pomeridianum. 10. tempestas suprema. II. vesper sive vespera. 12. crepusculum. 13. fax prima: 14. concubium noctis. 15. nox intempesta.
Dies Arlificialis diversa apudalias et alias nationes habet principia. Chaldaei enim et persae, hodieque Graeci, ab ortu Solis eum inchoant; Aegyptii et Astronomi a meridie; Romani veteres, et nos Germani, aliique complures Europae populi, a media nocte. Itali ab occasu ordiuntur, et terminant per 25 horas. Iudaei in duodecim horas tribuebant, utique inaequales; nam prima diei erat, cum illucesceret; duodecima seu ultima, cum Sol occumberet, hinc illis hora sexta, quae nobis duodecima, quos imitati sunt Romani posteriores, quibus dies etiam hiberna in XII horas distribuebatur, equidem multo breviores quam aestivae iis fuerant.
Statae seu Stativae feriae dicebantur Romanis, quae certis statisque diebus revertebantur; ut Agonalia, Saturnalia, Lupercalia, Quirinalia,
Septimana spatium est temporis, septem dies naturales complectens, Graecis hebdomas, nobis etiam hebdomada. Sunt vero etiam annorum hebdomades, ut Danielis, de quibus cap. seq. Hebraeis dies septimanae ultimus erat Sabbathum, nobis est primus: qui et nominatur feria prima, unde dies Lunae, feria secunda, etc. Astronomi insigniunt nominibus septem Planetarum.
Mensis Usitatus seu Civilis est certus dierum numerus, quo unaquaeque gens duodenas fere anni partes suo quodam instituto observat, complectens quatuor, plus minus, septimanas. Mensis Solaris est tempus, quo Sol unam ex
Annus est spatium XII mensium, sic dictus a circuitu temporis. Varro magnos circulos, vocat annos; parvos, annulos; inde annus; quia in modum circuli recurrit. Est vero annus duplex, Naturalis et Civilis. Naturalis seu Astronomicus vel est Solaris, scilicet intervallum temporis, quo Sol duodecim signa Zodiaci percurrit, quod fit diebus, ut supra memini,
Annus civilis seu Politicus (qui et Fulianus dictus a Caio Iulio Caesare, emendatore temporum)
Quaeres, quid sit Intercalatio, aut quid intercalare? Respondeo, intercalationem (seu interiectionem
Cyclus generatim est quaelibet periodus seu circumvolutio annorum velut in circulum rediens; speciatim Cyclus Lunaris est intervallum 19 annorum; toties enim novilunia ad pristinas fere sedes et ad eundem anni solaris diem revertuntur, quo ratiocinio inducti Christiani circa annum Chr. CCLXXXV Cycli
Indictio est intervallum trium lustrorum, seu XV annorum, qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus indictionis in Bullis Pontificiis a Calendis Ianuariis anni sequentis; indictio Caesarea a 24 Septemb. quam Tabularii seu Notarii observant. Aiunt institutam esse ab Augusto Caesare post triumphum Alexandrinum, tempus solvendi tributi indicente; adeo quidem, ut contineret tria lustra; primo lustro seu quinquennio pendebatur aurum ad ostendendam Populi Rom. maiestatem; altero argentum por militum ftipendiis; tertio aes et ferrum pro armorum et pecuniae praeparatione (nam et aerea pecunia erat Romanis.) Alii eius institutionem ad Theodosium Magnum; alii ad Constantinum referunt; nobis non libet disceptare.
Hoc potius advertas, Annum Sabbaticum Hebraeis fuisse septimum quemque, qui nomen a requie adeptus est, quod eo uno cessarent agri sine aratione, et vineae sine putatione. Iubilaeum dicebant quinquagesimum quemque a iobal, seu clangore tubae, sonitu suo prae sentiam anni Iubilaei indicantis. Vocabatur et annus Remissionis, quod servi manumittebantur: et possessiones divenditae ad pristinos dominos et familias redirent. Nunc Fubilaeus Romanae Ecclesiae annus quisque est vigesimus quintus, olim erat centesimus, postea quinquagesimus.
Desiderius Et quis credat, orbes esse sidereos, quae, stante hoc Mundo, rotationem suam non absolvant? Mercurtalis. Praesertim cum in bonum mortalium a spiritibus illis caelestibus seu Intelligentiis girentur.
Ad Diaria quod attinet, seu Fphemeriaes, aut Caiendaria. nomen haec accipiunt a calendis, seu primo cuiusvis mensis die; dictae sunt a calando seu vocando, (Graecis
Ea pars Astronomiae, quae de effectibus siderum tractat, quibusdam, ut innui, Astrologia dicitur, et cum addito Prognostica Iudiciaria (vulgo Planetaria) Genethliaca, Astromantia, et Ars divinatoria vel divinatrix, quae cum tot vanitatibus referta sit, non tam est scientia dicenda,
Physiognomon (Physicis nixus rationibus) Physiognomica desumit signa ex figura et conformatione corporum ac membrorum, quibuscum magna est sympathia et necessitudo animae; hinc sanguinei ad letitiam, biliosi ad iram, pituitosi adsomnolentiam, melancholici ad tristitiam sunt procliviores; hinc a bestiis ad hominem minem coniecturam transfertur, praecipus ex naso, oculis, labris, et reliqua capitis figuratione. Inanis et infamis est illa physiognomia, quae futuros hominis eventus e lineamentis corporis coniectat, speciatim Chiromantia, qua chiromantes (ut vagabundi Aegyptii faciunt) e lineis manuum; metoposcopus e frontis; oneromantes per onyrocriticam, e somniis libere contingentia praenuntiare nititur.
In Auguriis paganorum seu Ethnicorum Augur olim vaticinabatur ex avium garritu, volatu, pastu. Et ariolus seu haruspex ex aruspicina (vel haruspicina) hariolabatur, dissectis et inspectis hostiarum extis; unde extispex, et extispicium.
Rogis damnanda Magia, per quam Magus cum malis Geniis colludit: et necromantia, qua necromantes diabolum sub alicuius demortui persona evocans et adiurans, scrutatur arcana; sive id faciat per pythones seu arreptitios: sive per signa in terra, aqua, aere, igne apparentia, quae dicuntur geomantia, hydromantia,
Sed utique proscriptae non sunt praesagitiones rusticorum, longa observatione confimatae; pluviam enim praesagiunt, si viderint canes gramina mordentes, muscas, vespas, pulices acrius pungentes, fumum per camini gulam spissius subvolantem; nubes in cacuminibus montium considentes; boves aerem olfactantes, seque contra pilum lambentes; hirundines summis alis aquam verberantes; ranas insuetum coaxantes; formicas e cavernulis ova efferentes; corvos et cornices crocitantes; oleum lucernae scintillans, et fungos se inde tollentes; anseres continuo clamore perstrepentes; mergos anatesque pennas rostro purgantes: Lunam pallentem, nam
Pallida Luna pluit, rubicunda flat, alba serenat. Sole exoriente nubes se glomerantes, et partim ad Austrum, partim ad Aquilonem tendentes. Ventorum et tempestatum indicia illis habentur, si silv aemurinurant: si nubes ante Solem emersum rubescunt: si mane tonat: (nam meridiana tonitrua imbrem afferunt) si fulicae in arena colludunt: si corvi cum singultu se concufiunt: si flamma flexuose volitat, aut Iumina ex se flammas elidunt, aut ignis contectus favillam discutit, lcintillam proicit; aut ad ollas sublatas carbo adhaeret, aut vehementius perlucet.
Desiderius. Valeant igitur nugaces Fastorum Compositores, et frivoli illi vaticinatores rerum, quasi fataliter mortalibus eventurarum; qui si nuntiantprospera, et fallunt, miser fies frustra exspectando: si adversa dicunt et mentiuntur, fies miser frustra timendo; Sycophantae confidenti loqui, caelum cum Icaro petentes, indeque in medaciorum pelagus delabentes. Nam quomodo didicerunt, e stellarum compositione, notione, mansione et per Signiferum peragratione, hominum consilia, arbitria, varias voluntates, appetitiones, declinationes, fortuitos acrepentinos levissimis in rebus animorum impetus atque recessus? Quid enim? Cur
HIstoria est simplex rerum narratio, sine comparatione temporis, quo acciderint. Chronologia res gestas secundum seriem temporum
Distinctiones temporum vocant Chronographi Epocham vel Aeram, terminum videlicet temporis celebrem, unde principium sumunt annos numerandi. Sic nos-Christiani Epocham seu Aeram nostram a Christi Servatoris nostri Ortu desumimus: Iudaei a Diluvio, ab Abrahami nativitate, ab Exitu ex Aegypto, etc. Graeci ab initio Olympiadum; Romani ab Urbe (Roma) Condita; Arabes et Turcae ordiuntur Hegiram seu Aeram suam ab anno Christi 622. Omnes a Mundi principio, quod quia plerisque incompertum, Epochae sunt excogitatae.
Antequam vero in rationes temporum accuratius initas te adducam, scias, velim, iuxta communem et valde probabilem persuasionem, Mundum sexies millies annis (qui respondent sex diebus, quibus est creatus) duraturum, adeoque tria esse tempora memorabilia. Primum Legis Naturae, ab Adamo ad Abrahamum bis mille circiter annorum. Alterum Legis Mosaicae, ab Abrahamo usque ad
Mire equidem, id quod tibi non ignorandum, in Computatione annorum ab orbis coeptu, usque ad tempus reparatae Salutis variant Chronici. Sunt, qui, ad Christum Natum, numerant a Mundi exordio annos 3983, ut noster Theophilus Raynaudus: alii 3947. Henricus Samerius itidem Soc. I. computat 3950 annos. Liberalius etiam Baronius, insignis Scriptor Histomae Ecclesiasticae, annos 5199. Venerabis Beda 5200. Nauclerus 5201. Regiomontanus 6984. Noster Pererius 4022. Sed Salianus noster cum Torniello supputat 4052, quibus duobus, cum bona aliorum venia, omnino lubens assentior. Quare digestionem annorum, secundum Chronotaxin Saliani, hanc accipe; si prius memineris, quemadmodum mensium intervalla bimestria, trimeftria, quadrimestria, etc. sunt; ita duorum annorum spatium vocari biennium, trium triennium seu trieteridem, quatuor quadriennium seu tetraeteridem, quinque quinquennium, alias lustrum seu Olympiadem. Aetas autem seu Generatio denotat
Prima est quasi Infantia, ab Ortu rerum usque ad Diluvium, annorum 1656.
Secunda Pueritia, a Diluvio adusque Divisionem Linguarum, annorum 382, ad annum Mundi 2039.
Tertia Adolescentia, a Nativitate Abrahae et filiorum eius, usque ad Mosem natum, annorum 476, annum Mundi 2464. (exitus Israelitarum ex Aegypto incidit in annum Mundi 2544.)
Quarta Iuventus, Iudicum Hebraeorum, usque ad Samuelem, annorum 476, annum Mundi 2940.
Quinta Virilis, Regum Hebraeorum, usque ad solutam a Cyro, Persarum Rege, Captivitatem Babylonicam, annorum 577, annum Mundi 3517.
Sexta Senilis, Principum et Sacerdotum Hebraeorum, usque ad Christum, annorum 536, annum Mundi 4052, Olympiadem 194, annum Urbis Conditae 751.
Septima Decrepita (novissima tempora) a Partu Virgineo ad sinem Mundi.
Octava erit in caelis vel inferis, eaque perennis, ut omnes norunt, qui verum DEUM norunt.
His ita constitutis, nunc maxime memorabiles temporum Epochas percurramus. Notissime sunt, quae consignantur ex quatuor nominatissimis Monarohiis seu Imperiis, quorum primum Assyriorum inchoavit anno Mundi 1932, stetit annis 1404, usque ad Assaraddonem, minorem natu Sennacheribi filium, quem cum Nabuchodonosor
Secundum, Persarum scilicet, exorsus est Cyrus, qui, devicto Astyage, Medorum Rege, potentia auctus, etiam Babylonios subegit anno Mundi 3517, substitit annis 208, defecit in Dario Arsani vel Arsetis filio, quem aliqui Codomannum prius dictum volunt.
Tertio, Graecorum, initium dedit Alexander Macedo, cognomento Magnus, anno Mundi 3724, perstitit annis 228. Exstinctum in Demetrio et Philippo Gryphi seu Grypi filiis, ultimis Seleucidarum (a Seleuco, qui cognominatus Nicanor) Syriae et Asiae Regibus; a quibus regnum devolutum in Tigranem Armenum; inde pervenit ad Romanos anno Mundi 3958.
Quartum, Romanorum, orsus est Caius Iulius Caesar an. Mundi 4006, cuius maiestas lapsu temporum ad Germanos devoluta est. Fuerunt autem Caesares seu Imperatores Romani usque ad Carolum Magnum septuaginta tres.
Actus I. Ab ortu rerum ad Diluvium.
PRincipio procreavit Deus ex nihilo (nulla materia praeiacente) caelum empyrium, terramque et aquam illi undique circumfusam.
Ex luctuosis hisce primordiis quae deinceps calamitates non sunt consecutae? Cain, (vel Cainus) Adae primogenitus, Impiorum antesignanus, occidit innocentem fratrem Abelem, secumque in sclerum imitationem, omnem progeniem traxit. Aliquot post annis, circa ann. Mundi 130 a fratricida, urbium omnium prima condita est Enochia. Adamo natus Soth
Actus II. A Diluvio ad Abrahamum.
ANno Mundi 1657, ante Christum 2396 a filiis Noe (qui hoc tempore plantavit vineam, et esum carnium introduxit) disseminatae sunt familiae gentium: a Semo Asiatici, a Iapheto Europaei, a Chamo Africani, et (ut probabile est) Americani. Anno Mundi 1909 coepta aedificari turris Babylonica, inde confusio Linguarum et dispersio gentium. Anno Mundi 1932, ante Chr. 2121, factum initium regni Babyloniorum seu Assyriorum per Nemrodum
Actus III. Ab Abrahamo ad Mosis ortum.
ANno Mundi 2039, ante Chr. 2014, natus est Abrahamus, Pater omnium Fidelium, seu recte de Deo sentientium, certa in eam professionem nota adscriptorum. Anno 2004 Zoroaster, Rex Bactrianorum, magia infamis est. Anno 2049 Semiramis regit Assyrios. Conflagrat Pentapolis. Evadit Loth, cuius uxor, respectans incendium, vertitur in salis statuam. Anno 2163. immolandus est Isaac, (cuius frater Ismael eiectus domo) natus ex Abrahama, Saraque sterili. Ex Isaaco progeniti Esau et Iacob Gemelli anno Mundi 2199. Circa haec tempora Inachus, primus Argivorum Rex. Abrahami obitus anno Mundi 2213, post annos vitae 175. Exinde 2258 Diluvium Ogygium. Varia Iosephi, qui filius Iacobi, fortuna, et undecim eius fratrum circa annum 2319. Sparta condita 2338. Iobi certamina 2398. Israelitae sub Pharaone Rege in Aegypto serviunt 2451 et seqq.
Actus IV. Ab ortu Mosis ad Samuelem.
ORitur Moses anno Mundi 2464, ante Chr. 1589. Regnum Athenis condit Cecrops
2498. Diluvium Deucalionis 2530.
Actus V. A Samuele ad Imperium Babyloniorum.
SAmuel Iudex electus anno Mundi 2940, ante Chr. 1113. Reges Spartae. Saul, Rex Hebraeorum, 2962. David ex pastore Rex 2969. Goliath, Codrus, Rex Atheniensis, 2985. Salomon Rex 3020. Dedicatio templi Solymaei 3030. Roboam, filius Salomonis; hostis eius Ieroboam; Homerus 3039. Sesostris seu Sesac Rex, ludibrium fortunae. Abias, filius Roboami, 3077. Asa Rex 3080. Samaria conditur 3110. Achabus et Iezabel 3138.
Actus VI. A Babyloniorum Imperio ad Persicum.
NAbuchodonosor, cognomento Merodachus, evadit, Babyloniorum et Assyriorum Rex anno Mundi 3334. ante Chr. 719. Numa, Rex Romanorum, 3340. Gyges
Actus VII. Ab Imperio Persarum usque ad Alexandrum.
CYrus fundavit Imperium Persarum anno Mundi 3517, U.C. 116. ante C. 536. L. Tarquinius superbus 3521. Milo Athleta Cyrus a Tomyri victus 3523. Cambyses ei succedit, et huic Darius Hystaspis, equi hinnitu, ad regnum perveniens. Zopyrus 3534. Consulum Romanorum initium 3545, II. C. 244. Rex Porsenna, Horatius Cocles. Primus Dictator, Titus Largius, 3557. Pugna Marathonia, Cynegirus, Xerxes, 3567. Coriolanus, Pindarus, Sophocles, Euripides, Aristides, Herodotus; Salaminia pugna,
Actus VIII. Ab Alexandro ad Perseum.
ANno Mundi 3718, U. C. 417, ante Chr. 335, Olymp. CXI. Alexander Macedo 21 annorum patri succedit, et anno 3720 in Asiam traicit. Eius mors 3730, et successores. Agathocles
Actus IX. A Perseo Victo ad Christum Natum.
ANtiochus Epiphanes seu illustris anno Mundi 3886, ante Chr. 167. Templi Solymaei prosanatio: Machabaei, Scipio Aemilianus, Polybius, Laelius, Terentius. Punicum bellum tertium 3605, U. C. 904. specie
Nunc vertenda theatri facies, et alia inducenda pompa, quod antequam fiat, quaedam prius ex historia Iudaica obiter relegemus. Fuerunt igitur Primae Aetatis Patriarchae decme, quorum primus, Adamus, vixit annos 930. Seth, filius eius, vixit an. 912. Enos vixit an. 905. Cainan 910. Mahaleel 895. Iared, 962. Henoch translatus anno aetatis 365. Mathusalem vixti an. 969. Lamech 777. Noe ante Diluvium 600.
Secundae Aetatis Patriarchae itidem deni. Noe post Diluvium vixit an. 350, universim 950. Sem 600. Arphaxad 438. Cainan posterior 360. Sale 433. Heber 464. Phaleg 239. Rehu seu Reu 239. Sarug 230. Nachor 148. Thare 405.
Tertiae Aetatis Patriarchae sunt quoque deni, si Iosephum cum undecim fratribus, in unum contrahamus numerum. Abraham vixit an. 175. Isaac 180. Iacob 147. Ioseph cum undecim fratribus. Ephraim et Manasses, Iosephi filii. Melchisedec, Rex et Sacerdos. Ismael 137. Esau, pater Idumaeorum. Eliphas, etc. Iob vixit an. 217, quartus ab Esau.
Pontifices Hebraei fuerunt sexaginta octo, quorum primus Aaron, ultimus Caiphas. E quibus quatuor Azariae; binomines vero, Achias, seu Achimelech: Ioachim seu Eliacim: Ieddoe sive Iaddus.
Reges Hebraei usque ad captivitatem Babylonicam fuerunt triginta novem. Equibus tres primi Saul, David, Salomon, singuli vixerunt annis 40, dominantes XII Tribubus Israel. Inde facta est regni scissio in Israelem et Iudam a. M. 3060, ante Chr. 995. Reges Iudae fuerunt viginti; quorum primus Roboam, insipien tissimus Salomonis filius, qui regnavit annis 17. Abia 3. Asa 41. Iosaphat 25. Ioram 8. Ochozias 1. Athalia, mulier tyrannica, 6. Ioas 40. Amasias 29. Osias, sive Azarias, 52. Ioathan 16. Achas 16. Ezechias 29. Manasses 55. Amon 2. Iosias 31. Ioachaz menses 3. Ioakim vel Ioachim annis 11. Ioachimus seu Iechonias menses 3. Sedecias annis 11. Hic in captivitatem Babylonicam abductus est a Nabuchodonosore, cognomento Magno, a.M. 3446, ante Chr. 607.
Reges Israelis fuerunt novemdecim. Equibus primus Ieroboam regnavit annis 22. Nadab 2.
Post liberationem e captivitate Babylonica, quae duravit annis 70, Duces Hebraeorum suerunt viginti; quorum primus Zorobabel; decimus septimus Iudas Machabaeus, gentis suae et fortitudinis gloria; ultimus Ioannes Hircanus, relictis quinque filiis; e quibus Aristobulus, natu maximus, principatum in regni sormam convertit.
Post Duces exstiterum Reges novem, quorum primus, ut dictum, Aristobulus. 2 Alexander Iannaeus, Aristobuli frater. 3 Alexandra seu Salome, eiusdem uxor, vidua. 4 Hircanus, Alexandri filius natu maior, securi percussus ab Antonio Triumviro. 5 Aristobulus, eiusdem Hircani filius, natu minor. 6. Antigonus, nepos Hircani. In hoc defecit Sceptrum
Desiderius. Theatrali prorsus voluptate me implevisti. Nunc spectabimus Saecula, in scenam ordine prodeuntia. Mercurialis. Annosa illa quidem, sed non aeque grandaeva et cana, ut priora: Martioque partim cruore, partim Sacro purpurea. Sequemur autem, inter ceteros Chronologos, potissimum Cardin.
Saeculum I. A Christo Nato ad annum C.
POntifices Romani hoc saeculo quatuor
Saeculum II. Ab anno Chr. Cad CC.
POntifices Rom. hoc saeculo vixerunt undecim. S. Anacletus rexit Ecclesiam an. 9. 8. Evaristus 9. S. Alexander 10. S. Sixtus 10. S. Telesphorus 11. S. Hyginus vel Hyginius 4. S. Pius 9. S. Anicetus 9. S. Soter 5. S.Eleutherius 15. S. Victor 9. Tertia Persecutio sub Traiano an. 120. Quartasub Antonino 140. Haereses XIV. Concilia duo. Inter PP. DD. et Scriptores eximii S. Iustinus M. S. Irenaeus, Hegesippus, Tertullianus, Clemens Alex. Item iustinus, Florus, Aelianus, Appianus, Athenaeus, Iulius Pollux, Aphthonius, Philostratus, Frontinus, Diogenes Laertius, Solinus, Tacitus, Plinius Minor, Suetonius, A. Gellius, Lucianus, Apuleius, Apollonius Tyanaeus, famosus magus. Victoria de Marcomannis relata per Christianos. Impp. Rom. IX. Traianus rexit Imp. 19. Hadrianus 21. Antoninus 22. Marcus Aurelius et Lucius Verus 19. Commodus 13. Pertinax m. 3. Didius Iulianus. mens. 2. Severus an. 18. Pila fortunae Imp.
Saeculum III. Ab anno Chr. CC ad CCC.
POntifices Rom XV. S. Zephyrinus rexit Eccles. 18. S. Callistus 5. S. Urbannus I an. 6. S. Pontianus 5. S. Antherus an. I. S. Fabianus 14. S. Cornelius 2. S. Lucius I. S. Stephanus 3. S. Sixtus secundus 1. 8. Dionysius 11. S. Felix primus 2. S. Eutychianus 8. S. Caius 12. S. Marcellinus 30. Persecutio Quinta sub Severo an. 204. Sexta sub Maximino 237. Septima sub Decio 253. Octava sub Gallieno et Valeriano 261. Nona sub Claudio 270. Decima et atrocissima sub Diocletiano et Maximiano 279. haereses XIV. praecipua Manichaeorum. Inter Ecclesiae DD. Origenes, Georgius Thaumaturgus, Arnobius, Methodius, Lactantius. Lapsus Origenis, quemadmodum prius Tertulliani. Claruerunt sanctitate S. Laurentius. S. Mauritius, Dux Thebaeorum. SS. Barbara, Caecilia, Apollonia, Agatha, Sebastianus, Georgius, etc. Zenobia, mirae virtutis matrona. Imp. Rom. XXIII. Antonius Caracalla regnavit an. 7. Macrinus 2. Heliogabalus 4. Alex. Severus 13. Maximinus 3. Maximinus et Balbinus 1. Gordianus 5. Philippus 6. Decius 1. Gallus et Volusianus 3. Valerius et
Saeculum IV. Ab anno Chr CCC ad CCCC.
POncifices Romani XI. S. Marcellus rexit Eccles. an. 5. S. Eusebius 2. S. Melchiades seu Miltiades 2. S. Silvester 21. S. Marcus m. 8. S. Iulius an. 15. S. Liberius 15. S. Felix secundus 1. S. Damasus 17. S. Siricius 13. S. Anastasius 4. Durat Persecutio Decima; cui succedit XI sub Valerio et Maximino 301. XII sub Constantio Arriano 370. XIII sub Iuliano Apostata 261. XIV sub Valente Arriano 370. Haereses XVII. Arrius, haeresiarcha praecipuus. Concilium Generale primum, seu Oecumenica Synodus, Nycaena 318. et anno 381. Concilium Constantinopolitanum, Oecumenicum secundum. Inter PP. DD. et Script. eminent Arnobius, Lactantius, S. Athanasius, Eusebius Caesareens. S. Antonius Mag. Eusebius Emissen. S. Hilarius, S. Ephraem, S. Gregorius
Saeculum V. Ab anno Chr. CCCC ad D.
POntifices Romani XII. S. Innocentius rexit 15. S. Zosimus 1. S. Bonifacius 5. S. Caelestinus 8. S. Sixtus tertius 8. S. Leo Mag. 21. S. Hilarius 7. S. Simplicius 15. S. Felix tertius 19. S. Gelasius 5. S. Anastasius secundus 2. S. Symmachus. Persecutores Ecclesiae Geisericus seu Gensericus, Arrianus, Hunnericus, Cosroe, Attila. Alaricus Romam capit, et diripit. Haereses XI. haeresiarchae praecipui Vigilantius, pelagius, Nestorius, Eutyches, Dioscorus. Concilium Ephesinum, tertia Synodus Generalis. Concilium Chalcedonense, Oecumenicum quartum. Inter PP. et DD. ac Scriptores illustriores S. Augustinus, Cassianus, Orosius, S. Paulinus, Severus Sulpitius, Isidorus Pelusiota, S. Cyrillus Alex. Theodoretus, S. Leo Mag. S. Prosper, S. Eucherius, S. Sidonius, S. Hilarius Arelat. S. Vincentius Lirin. Salvianus, S. Chrysologus, Gennadius, S. Maximus, S. Paschasius, S. Caesarius
Saeculum VI. Ab anno Chr. D ad DC.
POntifices Rom. XIII. 8. Hormisda rexit Eccl. annis 9. S. Ioannes I menses 9. S. Felix IV an. 4. Bonifacius secundus an. 1. Ioannes secundus 3. S. Agapitus 2. S. Sylverius 3. S. Vigilius 15. Pelagius 5. Ioannes tertius 15. Benedictus 4. Pelagius secundus 12. S. Gregorius Mag. 13. Persecutores Ecclesiae. Anastasius Imp. Theodoricus, Rex Arianus. Haereses X nominatiores. Acephali, et Monothelitae. Concilium Constantinop. secundum, Generale quintum. Claruerunt sancitate S. Sigismundus Rex Martyr 526. S. Hermenegildus Mag.583. PP. et Scriptores celebres S. Fulgentius, Boetius, Anastasius Sinaita, Ennodius, Procopius Gazaeus. S. Climacus. Cassiodorus. S. Gregor. Turonensis et Greg. Mag. petrus Diaconus, Fortunatus. S. Benedictus Ordini suo dat initium an. 520. Boii sive Bavari ad Christum conversi circa annum 540. A.570 regni Longobardici initium per Alboinum, quicum sua Rosimunda et rivali Helmichio inter exempla tragica memorandus. Impp. Orientis quinque: Iustinus, qui fuit ante subulcus, regn. an. 9. Iustinianus Legum lator 38. Iustinus Iunior 17. Tiberius 5. Mauritius cum liberis a Phoca occisus
Saeculum VII. Ab anno Chr. DC ad DCC.
POntifices Romani XXI. Sabinianus m. 5. Bonifacius tertius m. 8. S. Bonifacius quartus an. 9. Deus dedit 3. Bonifacius quintus 8. Honorius 12. Severinus 11. Ioannes quartus 1. Theodorus 7. S. Martinus 6. S. Eugenius m. 6. S. Vitalianus 14. Adeo datus 7. Donus 1. S. Agatho 4. S. Leo secundus 1. S. Benedictus secundus 1. Iohannes quintus 1. Conon 1. S. Sergius 13. SS. Martyres Anastasius, Trudo, Leodegarius, Lambertus. Clari nominis Scriptores S. Isidorus Hispal. S. Sophronius, S. Ildefonsus, Ioannes Moschus. Sanctitate insignes S. Augustinus, Anglorum Apostolus, 600. S. Ioannes Eleemosyn. 610. S. Columbanus 614. S. Gallus 618. S. Emmeranus 652. S. Gertrudis. 664. Haereses XI. In quibus Maronitae, et Sergius, Monachus, dementator Mahometis,
Saeculum VIII. Ab anno Chr. DCC ad DCCC.
POntifices Rom. XIII. Ioannes sextus rexit Eccles. an. 3. Ioannes septimus 2. Sisinnius
Saeculum IX. Ab anno Chr DCCC ad DCCCC.
POntifices Romani XVI Stephanus quintus rexit Eccles. an. 5. S. Paschalis 9. Eugenius 2. Valentinus dieb. 40. Gregorius quartus 16. Sergius secundus 3. S. Leo quartus 8. Benedictus tertius 8. Nicolaus 9. Hadrianus secundus 4. Ioan. octavus 10. Marinus 1. Adrianus tertius 1. Stephanus sextus 6. Formosus 4. Stephanus septimus 4. Vexant Ecclesiam Saraceni in Hispania et Orie-te an. 812. 821. 850. 851. 852. Et Rex Danorum Ericus et Bulgari 813. haereses VI. Concil. Oecumenicum VIII. Constantinop. IV. Scriptores celebres Theodorus Studites, Angelomus, Strabo, etc. Sanctitate eximii S. Edmundus Rex M. Singularis pietas ac fortitudo Imperatricis Theodorae 870. Convertuntur ad Christum Dani, Sclavi, Saxones, Hungari et Bulgari cum suis Regibus Cacano et Bogore. Russi, Normanni, Triballi, Moravi. Carolus M an 800 restituit Imperium Occidentale, deinceps a Germanis obtinendum: regnavit autem Carolus an. 14. Ludovicus Pius 27. Lotharius 15. Ludovicus secundus 20. Carolus
Saeculum X. Ab anno Chr. DCCCC ad M.
POntifices Rom. XXVIII. Theodorus secundus rexit Eccles. dies 20. Ioannes nonus an. 4. Benedictus quartus 3. Leo quintus dieb. 40. Christophorus 7. m. Sergius tertius an. 2. Anastasius tertius 2. Lando sive Landus pauculis mens. Ioannes decimus 16. Leo sextus m. 7. Stephanus octavus an. 2. Ioannes undecimus 5. Leo septimus 4. Stephanus nonus 3. Martinus secundus 3. Agapitus secundus 11. Ioannes duodecimus 9. Leo octavus 1. Benedictus quintus 10. Ioannes decimus tertius 7. Domnus secundus m. 3. Benedictus sextus 1. an. Benedictus septimus 9. Ioannes decimus quartus 1. Ioannes decimus quintus 10. Ioannes decimus sextus m. 4. Gregorius quintus an. 3. Silvester secundus an. 4. Saeviunt Bohemi in Christianos circa an. 942. S. Wenceslaus pro Christo trucidatur. Item Bonifacius in Russia. S. Odo propagat Ordinem Cisterciensem. S.
Saeculum XI. Ab anno Chr. M ad MC.
POntif. Rom. XVIII. Ioannes XVII rexit Eccl.
Saeculum XII. Ab anno Chr. MC ad MCC.
POnt. Rom. XVI. Gelasius rexit Eccl. an. 1. Calixtus 6. Honorius II 5. Innocentius II 13. Caelestinus II m. 5. Lucius II non an. Eugenius III 8. Anastasius IV 1. Adrianus IV non ann. Alexander III 22. Lucius III 4. Urbanus III 2. Gregorius VIII non ann. Clemens III 3. Caelestinus III 6. Innocentius III 18. S. Thomas, Archiep. Cantuariensis, m. 1170. Haereses praecipuae Waldensium et Albigensium. Concilium Gen. IX. Lateranense primum et Gen. X. Lateranense secundum. Doctrina claruerunt S. Bernardus 1130. Cedrenus, Euthymius, Hugo de S. Victore, Richardus a S. Victore, Petrus Comestor, Petrus Cluniacens. et
Saeculum XIII. Ab anno Chr. MCC ad MCCC.
POntifu es Romani XVII. Honorius III rexit Eccl. an. 10. Gregorius IX 14. Caelestinus IV dieb. 18. Innocentius IV an. 11. Alexander IV 6. Urbanus IV 3. Clemens IV 3. Gregorius X 4. Innocentius U m. 6. Adrianus U mens. unum. Ioannes XXII mens. 8. Nicolaus III an. 2. Martinus II, alias quartus, an. 4. Honorius IV an. 2. Nicolaus IV an. 4. Caelestinus U m. 5. Bonifacius VIII an. 9. Persecutor Christianorum Mindanus, Lithuanorum Dux. Inter haereticos nominati Flagellantes. Concilium Gen. XII, Lateranense IV, et Generale XIII, Lugdunense I, et Gen. XIV, Lugdunense II, an. 1274. Floruerunt doctrina Innocent. III, Papa. S. Raymundus. Iacobus de Vitriaco. Vincentius Bellovic. Thomas Durandus, Nicolaus de Lyra, Nicephorus Callistus. Doctores Scholastici Guil. Altisiodorens. 1216. Guilelmus Parisiens. B. Albertus Magnus 1240. Alexander Halensis 1240. S. Bonaventura. S. Thomas Aquinas 1270, etc. alii in utroque sexu sanctitate clari S. Dominicus,
Saeculum XIV. Ab anno Chr. MCCC ad MCCCC.
POntifices Rom. X. Benedictus X rexit Eccl. m. 8. Clemens U an. 9. Ioannes XXI, alias XXII, aut XXIII, an. 10. Benedictus XI, alias X, vel XII, 7. Clemens VI 10. Innocentius VI 10. Urbanus U 8. Gregorius XI 7. Urbanus VIII an. 11. Bonifacius IX 14. Saraceni variis in locis necant Christianos. Haeresiarchae notiores Lollardus et Ioan. Wicleffus. Concil. Gen. XV, Viennae in Gallia, an. 1321. Scriptores sacri et DD. Scholastici Ludolphus de Saxonia, Guido Carmelita, Simon de Cassia, Taulerus, Berchorius, Raymundus Iordanus, Praepositus Uticensis, vulgo Idiota. Durandus 1300. Ioannes Duns, Scotus, Franciscanus, Aureolus, F. Guilielmus Ockam, F. Franc. de Mayrone 1320. B. Henricus Suso Dom. 1340. Ioannes Taulerus eiusdem Ord. 1350. Robertus Holkot eiusdem Ord. 1350. Gregorius Ariminens. Augustin. Th.1359. Thomas Argentinas eiusd. Ord. Th.1350. S.Brigitta,
POat. Ram XIII. Innocentius VII rexit Eccl. an. 2. Gregorius XII an. 8. Alexander U non annum. Ioannes XXII, alias XXIII, vel XXIV, 5. Martinus III, dictus V, 13. Eugenius IV, 16. Nicolaus U 8. Callistus III 3. Pius II 6. Paulus II 7. 8ixtus IV 10. Innocentius VIII 8. Alexander VI 12. Persecutiones in Oriente a Mahometanis. Concilium Gen. XVI Florentiae 1434. Claruerunt PP. DD. Scriptores celebres S. Vincentius Ferrerius Dominic. S. Bernardus Senensis Franciscan. Thomas Waldensis, Turrecremata, Dominic. Petrus de Natalibus, Panormitanus, Nicolaus Cusanus, Aeneas Sylvius, Ioan. Picus, Mirandulanus Comes. B. Laurentius Iustinianus, Ioan. Nauclerus scripsit Chronicon usque ad ann. 1500. inde Surius continuavit. Bessarion Cardinalis Gerson, Thomas Kempensis, Ioannes de Monte Regio, Georgius Purbachius, Paulus Venetus, Zabarella, Geminianus, Georgius Trapezuntius, Blondus, Gaza, Perottus. Lascarus, Valla, Calepinus, Rudolph. Agricola, Pomp. Laetus. Bapt. Mantuanus, Iovianus Pontanus, Hermolaus Barbarus, Angelus Politianus, Alexander ab Alexandro. Eminet Alphonsus Tostatus an. 1440. qui, natus annos non plus 40, scripsit quatuordecim bene magna volumina Commentariorum in SS. Scripturam, unde merito de ipso scriptum: Hic stupor
Desiderius. Pene canum me fecit tot spectata saeculorum canities. Mercurialis. Quanto plus te fatigarem spectando, si centenaria annorum spatia non ita turmatim, sed viritim magis transirent. Quod si multas ex personis, quibus in hoc apparendum erat theatro, desideres: vel non eo, quem rerum et temporum series postulabat, ordine prodeuntes conspexisti: vel, ut in turba fieri solet, complures omnino non subiecisti oculis, id ne imputes Chronologiae, hoc Choragium instruenti, sed
Saeculum XVI. Ab anno Chr. MD ad MDC.
POntifices Romani XVII. Paulus III rexit Ecclesiam uno mense. Iulius II an. 9. Leo X 8. Adrianus VI 2. Clemens VII 10. Paulus III 15. Iulius III 5. Marcellus II non integro mense. Paulus IV 5. Pius IV 5. Pius U 6. Gregorius XIII 13. Sixtus U 5. Urbanus VII non integro mense. Gregorius XIV an. 1. Innocentius IX pauculos menses. Clemens VIII 13. Concilium Gen. XVII. Lateranense U 1512. Datum initium concilio Tridentino 1546, quod fuit Gen. XVIII. In Indiis Orientali et Occidentali occisi pro Christi fide plurimi, ex Dominicanis, Franciscanis, et Societatis IESU hominibus. In Anglia saevitum in Catholicos ab Henrico VIII, qui cum regno defecit a Religione 1534. et Eduardo VI ac Elisabetha Regina, quae ad regnum evecta 1558. Inter alios ob Fidem Catholicam interfecti sunt Maria Stuarta, Scotiae Regina, 1587. Praesul Roffensis, Thomas Morus, regni Cancellarius. In Gallia quoque et Belgio plurimi Catholici,
Saeculum XVII. Ab anno Chr. MDC ad MDCLXIIX.
MErcurialis. Quod ante monui, repeto. Annos sigillatim prodeuntes inspiciemus, sed quasi per transennam ea tantum observaturi, quorum meminisse, et nostra, et nostrae plus interest eruditionis; neque enim recte inquirit aliena, qui ignorat sua. Desiderius. Explica Scenam. Mercurialis. Adverte oculos, aperitur.
1601. Tragicis exemplis accedit Comes Essexius in Anglia interfectus. Turcius Alba regalis eripitur in Ungaria. S. raymundus inter Caelites refertur.
1602. Bironius in Gallia. Fortunae ludibrium.
1603. Elisabethae in Anglia succedit Iacobus, Scotiae Rex. Mahometi III succedit filius Achmetes.
1604. Ambrosius Spinola Ostendam in Belgio expugnat. Regnum Sueciae a Polonico avellitur. Colonia a Gallis in Canadam ducitur. Origo Monialium Annuntiatarum.
1605. Clementi VIII successit Leo XI. Leoni Paulus IV. Materia cothurni Demetrius Moscus. Coniuratio in Iacobum, Regem Angliae. Illustre martyrium Henrici Gametti S. I.
1606. Bellum inter Pontificem et Venetos. Mors Iusti Lipsii, Litteratorum celeberrimi. Alousius Gonzaga S. I. Beati titulo decoratur, biennio ante ipsum Stanislaus Kostka.
1607. Moritur Caesar Baronius Card. egregius Scriptor Histor. Ecclesiasticae.
1608. Rudolphus II. Imp.cum Matthia fratre colliditur. Donawerda a Bavaris capitur. Carolus III, Dux Lotharingiae, decedit. S. Francisca, Vidua Romana, Caelitum fastis adscribitur.
1610. Henricus IV, Galliae Rex, nefarie perimitur: fuccedit Ludovicus XIII annor. 9. Origo Monialium, quibus nomen a Visitatione. S. Carolus Borromaeus Card. inter Divos consecratur.
1611. Smolenskum a Polonis expugnatum. Gustavus Adolphus Carolo Patri in regnum Sueciae succedit.
1612. Rudolpho II Imp. postquam regnasser annos 35, succedit Matthias. Poloni caeduntur a Moscis. Turbae Tranfilvaniae sub Gabriele Bathorio. Franciscus II, Dux Mantuanus, absque virili prole decedit. Hinc turbae bellicae propter successionem. Cultus Divinus et litterarum studia mire passim promoventur per Patres Soc. I. inquit Bucelinus in Nucleo Historico.
1613. Bethlem Gabor Transilvaniae principatum occupat, occiso Bathorio. Persarum victoriae contra Turcos.
1614. Aquisgranum domatur a caesare. Legatio Patriarchae Babylonii Romam. Stellae novae apparitio.
1616. Bellum inter Ferdinandum, Archiducem, et Venetas. Oritur Congregatio Clericorum Regularium Somaschae, alias S. Maioli.
1617. Iubilaeum Protestantium. Ancraeus, alter in Gallia Seianus. Achmeti Turc. Imp. succedit Osmanes. Inventio Terrae Australis. Batavorum in sectarum varietate divisio. Instituta Congregatio Fratrum Ioannis Dei ad su scipiendos et fovendos pauperes infirmos.
1618. cometa horribilis, diuturni belli prodromus in Germania. Pax in Italia, et inter Turcas ac Persas. Turbae Grisonicae. Plurs oppidum Rhaetiae seu Grisonum collapso monte oppressum. Caesaris Ministri Pragae per fenestras praecipitantur.
1619. Iubilae um universale indictum. Bohemiae rebellio. Matthiae Imperatori, qui regnavit an. 6, succedit Ferdinandus II, ipsius patruelis, filius Caroli Archiducis, ante annum Ungariae et Bohemiae Rex coronatus. Vienna obsidetur a Comite Turriano. Fridericus, Comes Palatinus, Elector a rebellibus Bohemis Rex coronatur. Bethlehem Gabor invadit Ungariam Continuantur dissidia inter haereticos Hollandiae Arminianos, Gomaristas, aliosque.
1620. Insignis victoria Pragensis relata a Maximiliano, Bav ariae Duce, et Bucquoio; fugato Friderico. Henricus Tampierius, celebris strategus, cadit ad Possonium.
1621. Paulo V, post 15 annos regiminis, succedit Gregorius XV. Cosmo II, Hetruriae Duci, succedit Ferdinandus II, decem annorum puer. Philippo III, Hispaniarum Regi laudatissimo, succedit filius, Philippus IV, annorum 16. Fides Catholica in Bearniam Galliae introducta. Turci caeduntur a Polonis. carolus Bucquoius ad Neosolium in Ungaria occumbit, strenuus belloi dux. Mortuo Alberto Archiduce, Isabella Clara Eugenia, vidua, fit gubernatrix Belgii. Parlamenti Anglici contra Ministros regios insolentia. Rhaeti seu Grisones ab Hispanis et Archiduce Leopoldo domantur. Obitus Roberti Bellarmini S. I. Cardinalis.
1622. Gregorius XV refert in numerum Sanctorum Isidorum, agricolam Hispanum, Ignatium Loiolam, Institutorem S. I. Franciscum Xaverium S. I. Indorum apostolum, Teresiam, Virginem, fundatricem Carmelitarum Discalceatorum, et Philippum Nerium, auctorem Congregationis Oratorii. Item Fr. Petrum de Alcantara, Ordinis Minor. strictoris observantiae Beatum declaravit. Instituit quoque festa S. Annae et S. Ioachimi; severumque
1623. Gregorio XV, post duos annos Pontificatus, succedit Urbanus VIII. Bethlemus iterum Ungariam infestat cum 80000 Turcarum. Dux Brunsvicensis Christianus a Tillio caesus: Tartari a Polonis. carolus, Iacobi Angliae filius unicus, post irritos tractatus nuptiarum cum Maria, sorore iuniore Philippi IV, ducit Henrieam mariam, sororem Ludovici XIV. Maria Hispana nupsit an. 1630 Ferdinando III, tunc Regi Ungariae. Mustapha de solio deponitur, imponitur Amurates IV.
1624. Maximilianus V. B. D. Renuntiatur Elector S. R. I. exauctorato Friderico Palatino. Breda capitur a Spinola. Decertationes Hispan. et Gallorum de valle Telina. Obitus Henrici, Ducis Lotharingiae, sine prole mascula; cuius filia Nicolaa natu maior successit in principatum, nupta Carolo, patrueli suo, filio Francisci Comitis Vademontii, fratris praedicti Henrici. Batavorum in Indiam excursiones. Tartari caeduntur a Polonis: Reformatio Religionis in Austria, Bohemia, Moravia. Franciscus Borgia S. I. inter Beatos Adscribitur.
1625. Iubilaeum sollemne Romae. elisabetha Portugalliae Regina, in Sanctarum, felix Capucipucinus
1626. Rex Danus a Tillio profligatur. Tumultuantes in superiore Austria rustici a Pappenheimio subiguntur. Gustaphus Adolphus, Rex Sueciae, invadit Borussiam. Pax Rhaetica. Religio in superiore Palatinatu instauratur. Mansfeldi clades et mors. Persecutio Iaponica. Reliquiae S. Norberti transferuntur Magdeburgo Pragam. Leopoldus, Caesaris frater, ducit Claudiam Florentinam.
Austria eiciuntur a Fide Romana alieni. Danus iterum a Tillio caesus. Horrendus terrae motus in Apulia. Moritur Vincentius Mantuae ac Montisserati Dux, sine liberis, cui succedit Carolus Ganzaga, Dux Nivernensis, iure agnationis, non sine contentione.
1628. A Ludovico XIII Rege, capta Rupella, Palatinatus superior Electori Bavariae a Caesare attribuitur. Electoralis Dignitas ad eius Posteros extenditur: Duces Mogapolitanio ditione sua exuuntur a Caesare. Caedes Bucquingamii in Anglia.
1629. Pax Sueco-Polonica. Pax Danica. Edictum Caesaris de Bonorum Ecclesiasticorum restitutione. Silva Ducum a Batavis capitur. B. Corsinus Ordin. Carmelit. in numerum Divorum refertur. Caietanus Thienaeus, nobilis Vicentinus, clericorum Regularium seu Theatinorum Fundator, Beatus declaratur.
1631. Magdeburgi excidium. Suecus nostros ad Lipsiam Caedit; et in Franconiam movet. Incendium montis Vesuvii.
1632. Archistrategus Tillius ex vulnere gloriose moritur Ingolstadii, quod frustra obsessum a Suecis. Wallensteinio redditur imperium militare. Ad Norimbergam Regi Sueco Maximilianus Elector fortiter resistit. Exinde Rex in praelio Luzensi interficitur; in quo etiam occubuit Germanicus Achilles, Pappenheimius. Montmorantius in Gallia capite plexus. Ibi floret Cardinalis Richelius. Obitus Leopoldi Tirolens. Archiducis, et Sigismundi, Regis Poloniae; huic succedit filius Wladislaus IV. Obiit quoque Fridericus Palatinus aetatis anno 37. traiectum a Batavis captum.
1633. Lotharingia a Gallis occupatur. Mors Isabellae Clarae Eugeniae, Belgii Dominae. Ea gubernatio tradita Ferdinando Cardinali Infanti, Regio Hisp. fratri. Tertia pars Urbis Constantinopol. conflagravit. Clerus Augusta Vindel. expellitur. Ratisbonam Weinmarius Dux capit.
1635. Bellum Franco-Hispanicum; eius causa Trevirensis Elector, ab Hispanis in custodiam datus. Pax Pragensis inter Caesarem et Saxonem. Obitus Serenissimae Elisabethae Lotharingicae, Electricis Bavar. Nuptiae Maximiliani cum Maria Anna, Austriaca, Ferdin. II filia. Augusta Vindel. fame expugnatur a Bavaritis.
1636. Ferdinandus III in regem Romanorum eligitur. germani in Galliam irrumpunt, duce Galassio. Trubae Leodienses. Nascitur Maximiliano, Electori, filius, Ferdinandus Maria.
1637. Obitus Ferdinandi II Imp. Piissimi Clementissimique, re et nomine, anno aetatis 61, imperii 19. Subrogatur Ferdinandus III, filius eius ex Maria Anna, Guilielmi Bav. Duc. filia. Batavi recipiunt Bredam et arcem Schenkiam. Obitus Caroli Gonzagae, Ducis Mantuani, relicto successore, nepote suo ex filio, circiter octenni. E vita quoque migravit Victor Amedeus, Dux Sabaudiae, relictis duobus filiis sub administratione uxoris, quae soror Ludovici, Regis Galliae, quorum maior, Ludovicus Amedeus, septennis, Dux est declaratus.
1639. Mortuo Duce Weinmario, eius exercitus transit ad Gallos. Bellum civile in Anglia. Bannerius Suecus inferiorem Germaniam infestat. Archiduci Leopoldo Guilielmo imperium militare a Caesare fratre committitur.
1640. Casalis in Ita Iia: Atrebatum in Belgio a Gallis obtinetur. Leopoldus Archid. Suecos e Bohemia submovet. Amurati IV Turco succedit Ibraimus frater: Georgio Wilhelmo, Electori Brandeburgico, filius Fridericus Wilhelmus.
1641. Regna Cataloniae et Lusitaniae ab Hispano deficiunt. In Lusitania
1643. Comes Gebrianus, Dux Gallicae militiae, ad Rottwilam occumbit. Galli ad Dutlingam praelio superantur a Bavaritis. Bellum inter Pontif. et Ducem Parmensem propter principatum Castri, iure fiduciario a Parmensi possessum, et, contra leges fiduciae, nimio aere alieno obligatum. Oblitus Ludovici XIII, postquam regnavit an. 33. succedit filius Ludovicus XIV, Gall. Rex.
1644. Urbano VIII, post annos 21 Pontificatus, suffectus Innocentius X. Bellum Sueca-Danicum. Dorstensonius Galassum fugar. Georgius Ragotsius, Princeps Transilvaniae, turbat Ungariam. Tartari a Polonis vincuntur. Galli ad Friburgum Brisgoiae cladem a Bavaritis accipiunt; sed illi potiuntur Philippoburgo ad Rhenum; et, in Belgio, Theonvilla
1645. Caesariani a Dorstensonio iterum fusi fugatique. Gallo-Winmarienses caesi a Bavaritis ad Mergentheimium, prope Herbsthusium. Iterumque inter eos, apud Allersheimium, acri Marte certatum; Dux Gallorum, Anguiensis, sauciatus; Mercius, Boiorum insignis strategus, generose mortuus, victoriam adversum Gallos obtentam post se reliquit, non tamen integram. Michaeli Federovicio, Moscorum Duci seu Czar, succedit filius, Alexius Michalovitius. Pax inter Danos, Suecos et Hollandos. Turcae inferunt bellum Venetis, invadunt Insulam Cretam, vulgo Candiam.
1646. Obitus Mariae Imperatricis, quae fuit soror Philippi IV Hisp. Ferdinandus IV coronatur Rex Bohemiae. Carolus Urangelius, supremus suecorum Ductor, perrumpit Germaniam superiorem; frustra obsidet Augustam, et Galli portum Orbitellium; capiunt tamen Longonem; repelluntur in Catalonia ab urbe Ilerda: occupant in Belgio Winoxbergam, Cortracum, Mardiccum et munitissimum Flandriae portum, Dumquercham, seu Dumkercham.
1647. Seditio ingens Neapolitana, auctore Thomas Aniello seu Masaniello, piscatore. Sueci occupatis faucibus Brigantinis frustra obsident Lindavium. Armistitium Ulmense
1648. Galli et Sueci foederati, post conflictum ad Sumerhusium, in quo Caesarei exercitus Ductor, Melander seu Holzapfelius, Bavariam vastant. Reiciuntur a traiectu Oeni. Konigs markius, Suecicus Dux, capit Pragam Minorem; a Maiore strenue repellitur. Lamboius parelio superatur ab Hassis. Pax Germanica Monasterii initur. Pax inter Hispanos et Batavos. Ladislao IV, Poloniae Regi, substituitur frater, Ioannes Casimirus. Ibraimus Sultanus e solio et vita deturbatur, sufficitur Mahometus septennis.
1649. Pacis Germanicae exsecutio Norimbergae instituitur. Carolo Ludovico Palatino Rheni, Heidelbergensi, S. R. I. Thesaurario et octavo Electori restituitur Palatinatus inferior. Carolus I, Rex Angliae, a subditis, publice securi percutitur. Leodium ab Electore Coloniensi ad obsequium redigitur per Maximil. Henricum V. B. D. Coadiutorem patrur Electoris, cui sequenti anno successit in Archiepiscopatu Coloniensi, et Episcopatu Leodiensi ac Hildesiensi. Pax inter Polonos et Cosaccos. In mari Aegeo Turcarum classis a Venetis per incendium pene tota deleta. Translatio
1650. Turbae intestinae in Gallia inter Reginam, sub cuius tutela impubes filius et Principes regii sanguinis, custodiae mandatos. Christina, Regina Sueciae, coronatur; quae cum nuptias abnueret, Carolus Gustavus, Palatinus Rheni, stirpis Bipontinae, in Regem Sueciae destinatur. Compositio pacis inter Archiepiscopum Trevirensem et Canonicos. Nuptiae Ferdinandi Mariae V. B. D. cum Henrietta Adelhaide, regia Sabaudiae Principe. Carolus II, Caroli interfecti filius, ad capessendum regnum Angliae et Scotiae evocatur haud sane laeto initio. Iubilaeum Romae sollenne.
1651. Matrimonium Caesaris cum Eleonora, Duce Mantuana, tertia, post Mariam Hispanam, et Leopoldinam , Tirolensem Archiducem, Coniuge. Pacificatio inter Electorem Brandeburgicum et Palatinum Neoburgicum ratione Principatus Iuliacensis. Principes Galliae liberantur custodia. Cardinalis Mazarinus proscribitur, brevique revocatur. Carolus II cum exercitu Scotorum ab Olivero Cromwellio sunditur et fugatur; Scotia ab Anglis subigitur. Cosacci profligantur a Polonis. Maximilianus, Elector Bavariae, anno aetatis 78,
1652. Initio anni Maximilianus Henricus Archiep. et Elect. Colon. sacris initiatis, primam Deo hostiam litavit. Coram Neomysta Ernestus, Landgravius Hassiae, cum Eleonora Coniuge Professionem Fidei Catholicae edidit. Philippo Christophoro Archiep. Trevirensi defuncto, subrogatus Carolus Casparus. Bellum inter Anglos et Batavos. Apparet Cometes.
1653. Ferdinandus IV, Austriacus, Rex Romanorum coronatur. Wolfgango Wilhelmo, Comiti Palatino Rheni Neoburgensi, egregio Principi, succedit generosus filius Philippus Wilhemus.
1654. Christina, Regina Sueciae, tradit regnum Carolo Gustavo; et Fidem Catholicam amplectitur. Ferdinandus IV fatis concedit. Pax Anglo-Batavica. Moscus Smolenscum recipit. Eclipsis Solaris, multorum terriculum.
1655. Innocentio X, post decem annos Pontificatus, succedit Alexander VII. Bellum Sueco-Polonicum. Motus intestini Helvetiae.
1656. Incendium Aquisgrani. Horrida pestis Neapolitana. Ioanni Georgio I, Electori Saxoniae, succedit filius, Ioannes Georgius II.
1657. Bellum Sueco-Danicum. Iesuitae restituuntur in ditiones Venetas. Obitus Ferdinandi III, Rom. Imp. laudatissimi. Inde oritur interregnum Imperii Bavarum inter et Palatinum de interregno administrando controversiae.
1658. Leopoldus I, Ungariae Bohemiaeque Rex, aetatis anno 18, Romanorum Imperator creatur; quinquagesimus a Carolo Magno, quem numerum prima Augusti nominis littera ominose designat; decimus quintus ex gente Austriaca, adnumerando Ferdinandum IV, qui designatus erat Imp. quippe Rex Romanorum electus. Primus enim ex Augustissima hac familia fuit Rudolphus I, deinde Albertus I, Fridericus III, Albertus II, Fridericus IV, Maximilianus I, Carolus V, Ferdinandus I, Maximilianus II, Rudolphus II, Matthias, Ferdinandus II, Ferdinandus III, Ferdinandus IV, Leopoldus Imp. in reditu Monachium deflectens, Electorem
1660. Ludovicus XIV, Rex Galliae, ducit in matrimonium Mariam Theresiam, Philippi IV. Hispaniae Regis, primogenitam filiam. Carolus II, Rex Angliae, in regnum restituitur. Carolus Gustavus, Rex Sueciae, mortem obit. Turca Transilvaniam intrat, et Waradinum capit. Bellum inter Moscos et Polonos. Pax inter Polonos et Suecos: itemque inter Suecos et Danos.
1661. Carolus, Rex Angliae, Londini coronatur; animadvertit in interfectores Parentis, et perduelles regni. Nuptias contrahit cum Bragantini Ducis sorore, Lusitana. Parisiis obit Cardinalis Mazarinus, magnae in Aula potentiae. Obitus Francisic Guilielmi, Cardinalis, et Episcopi Osnabrugensis, Verdensis, Ratisbonensis.
1662. Turcae et Tartari infestant Ungariam: excurrunt in Silesiam. Romae tumultus propter Crequium, Legatum Gallicum, a Corsicis militibus iniuria affectum. Inde bellum inter Pontificem et Gallos. Naturae debitum solvit optimus Princeps Leopoldus Wilhelmus, Archidux Austriae, Ferdinandi
1663. Turcae Novarinum in Ungaria in potestatem redigunt. Galli, Nanceio diruto, potissima Lotharingiae loca sibi adiungunt. Vesuvius ardet. Pacificatio inter Pont. et Gallum. Germani cum Turcarum terrore pontem Esekensem 8565. pedum longitudine et 24. latitudine comburunt, vicinasque provincias infestant. Pax inter Polonos et Moscos. Comitia Ratisbonae.
1664. Centesimus quinquagesimus septimus ab orbe condito Cometes illuxit. Turcae solvunt obsidionem Canisae: Neoserinum diruunt. Caeduntur et profligantur ab Auxiliariis Copiis. Sancitur pax seu induciae vicennales cum iis. Archistrategus Nicolaus Serinus ab apro interficitur. Bellum inter Anglos et Batavos. S. Petrus Nolasco Romano Breviario insertus.
1665. A Caesare splendida Legatio ad Achmet Turcarum Imp. mittitur. Anglorum victoria navalis contra Hollandos. Intestinae turbae in Polonia. Mortuo Sigismundo Francisco Archid. Tirolis redit ad Caesarem. Bellum inter Episcopum Monasteriensem et Batavos. Iterum visus Cometa; incertum, priorne fuerit, an novus. Obitus Mariae Annae, Electricis Bavariae.
1667. Turcae pertinaciter oppugnant Candiam. Horrendus terrae motus in Dalmatia. Gallus invadit Flandriam et Brabantiam, capit Duacum, insulas, Tornacum, etc. praetenso iure Dotis Uxoriae. Cosacci, Tartari, Turcae insestant Roxoloniam seu Ukrainiam, Poloniae oras.
1668. Pax inter Anglos et Hollandos. Rex Galliae Comitatum Burgundiae occupat, munimenta diruit, armamentaria evacuat. Alphonsus, Rex Portugalliae, exauctoratur; in eius locum Petrus frater substituitur. Nuptiae Maximiliani Philippi Hieronymi, Bav. Ducis, fratris Electoris, cum Principe Mauritia Febronia, Bullionia a Thour. Pax inter Hispanos et Gallos ratione controversiarum Belgii. Obitus Guidobaldi, Cardinalis, et Archiep. Salisburgensis.
Desiderius. Deum bonum! quot ambitiones et fraudes! quot odia et insidiae! quot bella et paces! quot lucra et damna! quot luctus et gaudia! quantum ubique larvarum, quantum vanitatum! Mercurialis. Et hoc est id, quod
PRima lex est Hilstoriae, ne, qui eam scribit, quid falsi dicere audeat; ne quidveri non audeat; ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. Est multeplex; nam vel tantum facta quaedam memorabilia (exempla vocant) narrantur, a reliquo historiae corpore abscissa: vel vita functorum res gestae memoriae mandantur: vel narrantur Tragica, aut rariorem aliquem eventum
Descriptiones sunt variae. Nam 1 est Topographia seu descriptio loci, cuius est faciem soli seu terrae exprimere, colores silvarum eminus renitentium, flumina maris et urbium, aspectum remotiorem aut propinquiorem,
Pars tertia historiae sunt Contiones, et his affinia. Fiunt vel nomine ipsius Actoris, vel ipsomet Actore introducto; debent autem esse breviores, ita ut argumenta spargantur magis, quam extendantur; sententiae crebrae et potentes, admixits refutationibus, v. g. in re militari timoris hostium: aut in civilibus adversae sententiae; adduntursimilitudines, deliberationes et consilia alia, petiones, supplicationes, etc.
Pars quarta encomia et iudicia; subiungendo laudationem victoriis insignioribus, funeribus, excidiis urbium; homines dilaudantur, aut vituperantur a natalibus, forma corporis, indole animi, moribus vitae: quales per gradus aetatis se praebuerint, quam utiles aut noxii Rei publicae. Urbes commendantur a conditoribus, firmitate moenium, ambitu, incolis, eorum felicitate, frequentia, mercimoniis,
Octavum genus historicum, ex fabulis contextum, requirit materiam ut iucundam, sic honestam: distribuit personas habita ratione regionum, praesertim primarum partium, Actores, variis inter se vel casibus, vel consiliis, vel fortunae vicissitudinibus iactandos, commiscendosque, et affectibus implicandos. Personarum praecipuae tardius agnoscuntur: multa pricipio credita, procursu scriptionis, falsa et controversa deprehenduntur; mens lectoris identidem ad nova cognoscenda rapitur, immixis narrationibus, vel amoenissimis, vel tristissimis; quae et ipsae interventu novorum gestorum intercipiuntur, cum dolore
Desiderius. Andabata sim, et meraco caecutiam die, si ad lucem hanc historicam, quam oculis meis tam clare infers, non discam, quae
PHilosophia Moralis partitur in Fthicam; Oeconomicam seu Domesticam; et Politicam seu Civilem. Prima, quam Aristoteles distribuit in decem libros,
Varie de Bono disputarunt in Ethicis veteres Philosophi, hoc est, de reomnibus appetenda, deque eius distributione in Honestum, Utile, Iucundum; tum de felicitate, quae cum eo Bono coniuncta est; quam aliqui constituerunt in bonis externis seu Fortunae, ut divitiis, potentia, honore, gloria seu fama. Alii in bonis corporis, ut valetudine, pulchritudine, robore, voluptate. Alii in bonis animi, videlicet Virtute; et recte. Ea vero beatitudo, quae
Humanarum actionum, quae utique a libera proficiscuntur voluntate, bonitas vel malitia desumitur ab obiecto. Quae num possint esse indifferentes, hoc est, mediae inter bonum et malum, non est huius loci disceptare. Facultatem Appetentem, iam supra diximus, esse duplicem: alteram vim irascendi et quasi propugnatricem cupiditatum, dum arma corripit,
In quibus appetitionibus cum concitatio quaedam aut remissio motionis, atque adeo immutatio in corpore interveniat, oriuntur inde variae affectiones, Graecis
Numerantur autem permotionum, seu perturbationum, iactationum animi, undecim. Nam principio res obiecta proritat animum, atque ad se attrahit et inclinat; et haec propensio dicitur amor. Quod si ilico non obtineatur, incitat appetitum ad illam procurandam; et hoc est desiderium boni absentis. Quam si adipiscatur, efficiet in animo quietem et pacem, seu delectationem, laetitiam, sive gaudium ob praesentiam
His ita praemissisque sapientia prima est, stultitia caruisse: estque hoc ipsum Virtus, perfectio scilicet animi constans, conveniensque, laudabiles efficiens eos; in quibus est. Vitium contra (pravitas animi, labes, depravatio, vitiositas9 vituperabiles reddit, quibus insidet; illa in mediocritate consistit: hoc in excessu seu exsuperatione, et defectu seu defectione; nam aut excedere decorum, aut ab illo deficere, est utique in culpa ponendum; cuius gradus sunt complures. Nempe, siquis improbe agit ex incogitantia aut fragilitate naturae, est
Tu, si vis teipsum regere, praecognoscas inclinationes naturales, quo illae te rrapiant, quomodo obsequendum illis aut obsistendum, ne extra limites abeant; deinde, ne ignores illa obiecta, in quae propensiones tuae feruntur; tertio, ne lateant te invitamenta et irritamenta, a quibus huc illuc traheris.
Atque ut dilucidius capias, quid ad officium hominis pertineat, boni praesertim Christiani, scito, praeter varias alias divisiones, Virtutes quasdam esse a Deo infusas, quasdam studio et actione acquisitas; iterumque alias Theologicas; circa Deum proxime versantes; alias Marales, quod mores hominum secundum verae rationis praescriptum dirigant, ac componant. Illae sunt Fides, Deum respiciens ut Veracem: Spes, in Deum tendens; ad beatitudinem ab eo obtinendam: Charitas ineundem fertur, utin summum Bonum, propter semet diligendum.
Moralium praecipuae sunt quatuor, Prudentia, Iustitia, Fortitudo, Temperantia; absolvuntur omnes duabus partibus, declinatione a malo, et operatione boni; vocantur etiam Cardinales, quod in iis veluti cardinibus omnis honestae vitae ratio versetur et volvatur.
A Prudentia (cuius symbolum oculus apertus, speculum, serpens, etc.) ordiamur, quae
Itaque prospice finem, et dispice modos, rationes, ac vias eo conducentes; attende occasioni, ne elabatur, expendendo, an aliquid optandum aut inceptandum, quomodo aggrediendum, quid impedimentorum obvenire possit; stultum est enim dicere: non putaram. Finis
Media provise certa, facilia usurPatu, (nam quod valde difficile, habetur tamquam
Postquam constitueris finem, et denotaveris rationes, (vulgo media) ad eum perveniendi, praecogita modum iis utendi. Si quid obstaculorum praecognoscis, anteveni tempestive; tum auspicare celeriter, perge cautim, absolvere matura strenue. Ab initio ne te praecipites praepropere agendo, nec desistas ante adeptionem finis, seu scopi propositi.
Si sic ages, eris providus, tametsi aliquando nos circumspectio nostra frustratur. Vecordes sunt, qui appetunt illicita: praecipites, qui nimium sestinant consultando: deliri, qui suscipiunt ea, quae fieri non possunt: inconsiderati et inconsulti, avi non satis attendunt ad veritatem, secundum quam iudicandum: inconstantes, qui cessant arecto iudicio semel suscepto: negligentes, qui non inquirunt rerum agendarum, vulgo agibilium constitutionem: anxii, qui id nimis sollicite faciunt: fucate prudentes, qui machinatur id consequi, quod conforme depravatae appetitioni naturae; callidi, astuti, dolosi, vafri, captiosi, veteratorii, fallaces, qui verbis alios inique circumveniunt: fraudulenti, cum id reipsa seu factis exsequuntur: stolidi, qui occoeptant multa, perficiunt nihil.
Atque haec de Prudentia universim; nam Virtus haec in varias partitiones abit. Est enim Prudentia Oeconomica seu Monastica, quae in rei privatae ac familiaris administratione adhibetur; quomodo opus et fortunae usurpandae in emendo, vendendo, locando, permutando, donando,
Est etiam Politica, quae in vita publica ac civili requitur, expendendo, quemadmodum in hominum societate degendum: quomodo verbis, moribus, exemplis colenda amicitia, violata resarcienda; odia ponenda, offensae disfimulandae; qua moderatione, loco ac tempore occurrendum dissensionibus. quae praestanda ad communem consensionem facientia, etc.
Est tertio Regnatrix Prudentia, quae providet, ut et opportunae Leges malis moribus corrigendis ferantur, et, si plus aequo gravent, abrogentur; tributa et vectigalia aut ne cessaria instituit, aut tollit iniqua; iudicia ordinat; motus turbulentos et seditiones natas vel caute disicit, vel occurrit nascentibus, Bella consilio magis quam vi et armis comprimit, cives urbesque communi pacis vinculo adversus omnem hostem conciliat.
Quarto Polemica, seu Militaris, circumspectos et providos reddit in bello vel suscipiendo vel omittendo: in deligendo milite, illumque certa disciplina continendo, exercendo, excitando, numerando; instruenda acie, praevertendo hoste; comparandis alimentis, classibus, commeatibus, stipendiis: ineundis strategematis: occultandis suis, hostium detegendis, cladem reparando, victoria moderate utendo, etc.
Desiderius. Si bonum, ut dicunt Philosophi, est ex integra causa, seu absoluta persectione, malum ex defectu quolibet; quid non requiretur ad animum tot Prudentiae actibus, ac partibus, ceu numeris totidem absolvendum? Et si tantae molis est prudenter agere; quid erit insuper
NUlla Virtus acriorem habet hostem quam ista, est enim domesticus, et intestina seditione movet tumultus; blandiendo militat, amore hostilitatem exercet; perimit benefaciendo. Alia vitia sub femineo schemate vim exserunt masculam; Intemperantia seu Incontinentia quos vincit, effeminat; hoc nocentior, quo amabilior. Voluptates, inquit Tullius. biandissimae sunt dominae; maiores partes animi a virtute detorquent. Circen dixeris, in aureo poculo, toxicatum philtrum propinantem; unde
Prima est Abstinentia, delectationem in ciboruni usu moderans, utne excedatus copia per ingluviem; nec aviditate nimia; nec paratu iusto exquisitiore; nec intempestive, contra praescriptum temporis.
Sobrietas immoderationem in potu castigat, quem lege necessitatis et honestatis circumscribit. Contra utamque peccant virturem voraces et bibaces, epulones, glutones, gulosi lurcones, patinarii, manducones, catillones, comedones, phagones, liguritores, bibones, calicum trahones, ingluviosi popinones, qui se potitando quottidie ingurgitant, ac insaturabiles effarciunt pantices (abdomina et aqualiculos;) inebriati vero titubant, vacillant, vociferantur,
Ut vero mens est perspicax et sana in corpore sano abstemiis; sic remulentia hebetat, et furiat potos, (appotos, potulentos;) temulenti enim fiunt turbulenti, vinolenti, violenti. Tum crapula hesterna afflictat postridie caput, constante quidem mente, quam prdie evertit ebrietas. Ebrios ac ebriosos divexant cruditas, tremor, vertigo, arthritis, et alii morbi dolorifici; eque vita cruciabiliter exturbant; ecce suavitas voluptariorum!
Castitas seu Continentia conrpus et animum continet ab impura voluptate, quae, si est integritatis incorruptae, virginitas dicitur: si sensus tuetur externos a rebus illecebrosis, quae munditiae ac castimoniae officere possint, pudictiae nomen meretur; aversaturque mollitiem et blandimenta, quibus nitor ille obfuscari et maculari queat, contra vero lasci vientem carnem asperioribus edomat. Quibus subserult Verecundia seu pudibundus rubor, qui est timor ingenuus, vel dedecoris admittendi, vel puodor liberalis, admissi.
His adversatur Luxuria seu Incontinentia, aut foeda libido; dum stuprator stuprat, violat, corrumpit virginem; adulter torum polluit alienum; scortator suum; concubinarius pellicem alit, ganeo per lupanaria reptat, meretrix
Ceterum non sola adulteria, (aut incestus, stupra, scortationes, aut quivis illegitimi concubitus) sed et omnis Venerea salacitas, libidinosae basiationes, (oscula, basia,) amatoriae cantilenae, inverecundae collocutiones, imo obscenae cogitationes sunt impudicitia, animumque cum corpore foedant. Tu sis castus, pudicus, impollutus; absit procacitas in gestibus, obscenitas in dictis, petulantia in factis; et, ne te spurcities ulla contaminet, praescinde libidinis invitamenta; qualia:
Mansuetudo (lenitas, placiditas, Gellio) appetitum vindictae seu irae coercet; cui accedit humanitas, (comitas, affabilitas) quae in verborum suavitate vultusque hilaritate spectatur, cum quadam animi facilitate et ingenulitate alterius sententiae, quatenus fieri potest, acquiescentis.
Submissio (Christianis humilitas) omnem fastidit arrogantiam, reprimitque affectum excellentiae sibi non debitae, nec sua iactat, nec aliena despicit, cuius soror modestia, de qua paullo post.
Frugalitas restringit desiderium, immoderatum habendi, media inter tenacitatem et prodigalitatem, opes nec coacervans anxie, nec spemens insipienter; nec prodigens, sed comparcens; nam parsimonia est ei pro thesauro; et indigentia pro mensura; ita, ut nec scrinia auro ac cimeliis, nec domum supellectilibus supra usum necessarium instruat; nec tamen egestatem incurrat. Contra facit, Avaritia seu cupido immoderata habendi, malum inexplebile, cui perinde est, per fas ditescat, an nefas.
Studiositas (cuius administrae sunt sedulitas et assiduitas) quemadmodum animum ad moderatum scientiarum studium accendit: ita refringit aviditatem, (curiositatem vocamus) sciendi et cognoscendi ea, quae non congruunt; dum quis resciscere praeter modum avet multa; aut etiam noxia et prohibita scire cupit; aut ideo tantum scit, ut videatur scire. Tu tempera desiderium sciendi: disce non multa, sed delecta: non futilia, sed utilia; nam quaedam praestat nescire; quodque tua nihil interest,
Iam Modestia, quam aliqui latius pro temperantia seu moderatione cupiditatum accipiunt, pressiore significatu est actuum externorum ad normam rationis et honestatis moderamen; quae nec oris fert effrenem loquacitatem, nec oculorum protervam evagandi licentiam, odit nugas, verbis non effluit, captionibus abstinet, sugillat nihil, nemini derogat, nec sibi arrogat, frontem habet explicatam; lusui ac iocis si indulgendum, personae dignitatisque memor nihil committit illiberale; vestium luxum molliorem ac peregrinum aversatur, munditie decoroque oblectatur. Cui se adiungit Eurirapelia, quae cavet unice, ne quid indecorum et immodicum in laxamentis animi et convictu hominum. Quibus adversatur immodestia, tetricitas,
Tu itaque (ut ad Modestiae et Humanitatis praxin te instituam) modestus eris, si demissus fueris animo, non arrogans; verecundus, non procax, non effrons: comis, non morosus, difficilis, aut torvus: taciturnus potius, quam loquax: severus, quam frivolus; ingratus est garrulus nugator, qui non veretur facta infecta loqui, et blaterans aniles ineptias blatero; et effutiens arcana sibi concredita futilis locutuleius; et qui solent interloqui importune. Tu ergo, ubi loqui non est necesse, tace; silentii nulla paenitudo.
Siquid inaudiisti, quod abscondendum, ne divulga, abstrude potius, quam obtrude; quod tibi certo non constat, ne affirma aut nega, nedum asseveres aut inficieris. Contra siquid dispalescit rumore, aut alius quis narrat, suadet, dissuadet, adhortatur vel dehortatur, ne repugna praefracte, neve contende obstinate: nam aeque diffidentia atque credulitas est detrimentosa, omnisque audacia contradicendi odiosa.
Affabilu eris, si cum quolibet homine bono, nobili ac ignobili, consuetudine uti non dedigneris: et quemcumque (prout fert utriusque dignitas) adis, aut praeteris, aut habes obvium, salutes amanter; salutantem resalutes comiter: discedentem a te comiteris aliquo usque; compellanti te, vel interroganti responses
Exhibe te candidum erga quemlibet, quicum tibi versandum est, citra vafritiem et versutiam: nihil mali facile suspicare; aut illius alium insimula: siquid amicus (amiculus) deliquit, citra amarorem mone, corripe, corrige. Sis alienus a dolo et suspicione, aeque ut a simulatione; assentationes relinque hypocritis. Adulator simulat candorem palpo et offuciis: ore amicus, re fraudulentus insidiator ac versipellis veterator.
Urbanus ut sis, vide, quid utique te deceat ac dedeceat; compone te ad elegantiam, fuge rusticitatem, inter maestos maere; inter hilares hilaresce; inter iocantes etiam tua dicta et facta exorna facetis leporibus festivisque iocis. Ne sis tetricus, neque proterve dicax: ille nec profert, nec ipse ferre potest liberales iocos ac iocationes: hic lacessit alios scommatibus et dicteriis, cachinnatur inficete, et arridet omnibus morionum ritu; civilitatis est subridere et renidere blande: derisorum deridere stolide: scurrarum scurrari sordide: sannionum contemptim habere alios, exhibere despicientiam et ludibria distrotis labris, exserta lingua, digitis in ciconiam formatis, aliisque sannarum generibus.
Concors ut dicaris, vive tranquille cum convictoribus, contubernalibus, civibus, popularibus, seu conterraneis Plin. nemini invideas
Mansuetus fueris, si nec irritabilis, nec inexorabilis: non effervescens in iram, sed eam cohibens: non reponens iniurias, sed sufferens. Laesit te quis? utere conniventia, et pudefacies illum; si paenitet fecisse, da veniam, ignosce, et condona culpam. Si offendisti ipse, ne pudeat agnoscere offensam; offensum vero affari et deprecari, non simulate, sed ex animo, id quidem est sibi devincere omnes.
At iracundus et sui impos; excandescens ilico, et fremens, furens, minitans, maledicens, imprecans diras, criminantem recriminans, verberantem reverberans quid proficit? perturbat res magis et exasperat alios ad belluinam saevitiam, quae denique in homicidia erumpit, sed apage furias eiusmodi.
Generosus animus est compos sui, tametsi indignatur indigne factis, et obloquitur male volis, non tamen stomachatur (certe non male sectum ob unguem;) infensus si est alicui, non ideo infestus, vitiis irascitur, non personis: mavult esse mitis, quam trux; benignus, quam dirus; parare omnes; irritare neminem; atque ita concordare cum omnibus, discordare adversus neminem. Quibus omnibus
OStensum est de rebus, quae invitabili et pellaci iucunditate seducunt a tramite recti; sequitur, ut noverimus, quid praestandum, ne nos abducant illa, quae conterrent difficultatibus, periculis, casibus adversis. Atque hic opus est Fortitudine, quae non tantum ardua strenue suscipit et aggreditur, sed sustinet etiam; adeoque firmitate animi ad superanda quaecumque difficilia in Virtute exercenda et vitio defugiendo occurrentia; qua scilicet adversantia omnia propter honestatis finem, aut fortiter patiendo, toleramus, aut constanter agendo vincimus; ita, ut nec indigno timore nec temeraria audacia ab officio
Partes. quas Fortitudo complectitur, sunt Fiducia seu Fidentia, seu spes boni ardui consequendi, aut mali superandi auspice Deo, Virtute duce. Ei ancillatur Securitas seu Tranquillitas, excludens curas inutiles, sedansque vanos metus in re adversa perferenda et exantlanda. Utrumque Extremum est Diffidenua seu meticulosa Confisio; et Praefidentia, seu nimia, et supra vires ac facultatem Confidentia.
Magnanimitas est rerum magnarum appetitio et exantlatio, ac humilium et caducarum contemptio, nihil praeclarum praeter solam Virtutem ducens ac suspiciens, cetera tamquam peritura despiciens. Cui adversatur abiectio animi, habentis cum vulgo in magnis, quae pusilla et minuta sunt. Magnificentia est grandium virorum; operum et sumptuum ad publicam utilitatem aut Dei honorem effectio, et administratio ampla ac splendida.
Patientia est rerum adversantium, honesti causa, voluntaria ac diutuma perpessio, ita, ut quod tolerandum est, id feratur, si non hilariter, aut valde prompte, saltem non gravate, et cum tristitia moderata.
Aequanimitas (vulgo Longanimitas) pectus munit, ne ob remotionem mali dilatam, aut boni sperati consecutionem, maestitudine obruatur. Utriusque adversaria est Impatientia et Excandescentia.
Constantia non tantum perfert et obdurat, perpetiendo mala, longitudine temporis molesta; sed etiam stabiliter superat Virtutis impedimenta, unde unde advenientia; quae non rapitur alieno prolubio; siquis tamen meliora ostendat, cedit, et sequitur, cogitans, satius esse regredi, quam male progredi.
His se opponit Levitas et Inconstantia, quae cito a proposito resilit; item Pertinacia et Perficacia sensum suum obstinate retinens, seu in re animo concepta persistens, inconvenienter rationi.
Harum Virtutum actiones in summam et praxin sic contrahes; utdicas, virum esse fortem, et constantem, animique excelsi, qui adversus omnia vitia dimicat, se ipsum vincit, sibi imperat: qui nec extollitur prosperis, nec deicitur adversis: nec consternatur ad casus repentinos, sed quaerit
Contrarium agunt fracti, molles, et pusilli animi, intumescunt rebus secundis, subsidunt in adversis, ad inopina percelluntur et contremiscunt, nesciuntque, quo se vertant, effeminati et trepidi ad quemvis strepitum. Pressi aliqua calamitate, implent omnia querimoniis, plorant indecenter, eiulant, lamentantur: aegrimonia se emaciant, sicque, impatientia sua aerumnas conduplicando, succumbunt.
Stulte tamen et stolide audaculi dum cupiunt defugere notam timiditatis, in contraria currunt: offerunt se audacter ad negotia; quibus sunt impares, fretique temeritate provocant pericula, quae poterant evitari; nec relinquunt aliquid inausum, unde fit, ut recedant pudores
De cetero inter virum fortem seu strenuum, et languidum, ignavum, desidem hoc quoque discriminis est. Ille, quae muneris sui sunt, agit gnaviter: hic deserit negligenter; ille officium sollicite exsequitur, hic socorditer; ille sedulo, hic remisse: ille quiete, hic tumultuarie: ille confiderate, hic praecipitanter: ille serio ac diligenter, hic oscitanter, properanter, festinanter, raptim, obiter, cursim, levi brachio, perfunctorie ac desultorie: ille tempestive et ordinate, hic intempestive et confufe: ille nihil cunctando, sic omnia procrastinando. Ille nullibi non viget, hic nullibi non friget, numquam non variat, iam restitans, iam resultans, intermissaque resumens, mox iterum deponens; dixeris illum Marpesiam cautem inter assultantes undique fluctus stabilem; hunc arundinem quolibet vento agitatam. Desiderius. Haec ad vivum a te depicta sunt; sed cedo, quis inhabitat arcem illam in monte positam? Mercurialis. Themis, Iustitiae, antistita cum filia sua Astraea et frequenti familia. Eo concedamus, et, quantum peregrinis conceditur, interiora lustremus.
IUstitia, patentiore significatu, est Virtutum omnium complexio; restrictiore, Virtus est, suum cuique tribens; haut dubie praestantissima; quippe quae homines a mutuis iniuriis avertit, civitates erigit et custodit, regna eminere et florere facit, pacemque in orbe constituit. Eam docti varie partiuntur; audiamus illos; nam qui bene distinguit, bene docet. Primo Naturalis appellatur, per quam natura solum aut ratione ductrice, quod aequum est, praestamus.
2. Legitima (IC. Legalis) conformiter Legibus, ex constitutione Principis aut populi auctoritate latis, agit ea, quae conducibilia sunt communitati, adstringendi ad parendum subditos seu subiectos per Senatusconsulta, plebiscita, decreta, edicta, constitutiones Principum, responsa prudentum, seu brevius, Virtus est respiciens bonum commune cum in decernendo et gubernando, tum in obtemperando. Cuius pars est Aequitas seu
4. Commutans Iustitia (IC. Commutativa) aequum cuique reddit in mutuis commutationibus, contractibus, pactis, etc. secundum proportionem arithmeticam, seu aequalitatem et congruentiam rei datae ad acceptam. Huius partes sunt Emptio, Venditio, Ususfructus, Usus nudus seu solus, Locatio, Conductio, Depositum, Pignoris acceptio, Fideiussio, Promissio simplex, Stipulatio, Transactio, etc.
5. Vindicans seu Puniens (IC. Vindicativa) vim et iniuriam vel defendendo propulsat, vel eam in nocentes aut sceleratos animadvertendo castigat.
Virtutes Iustitiam comitantes sunt: Religio, qua DEO, tamquam omnium Creatori ac Domino, debitum cultum et honorem tam interne quam externe exhibemus; quod fit cum aestimando supra omnia, laudando, promptis non minus quam supremis obsequiis colendo; eiusdem amicos rite venerando, sacrificia, vota, iuramenta reverenter faciendo, nosque totos ei consecrando; quae omnia vulgari vocabulo Pietatem vocamus; hanc Ascetici libri Devotionem appellant, quae apud Latinos exsecrationem significat et diras. Religioni adversatur Superstitio, quae est cultus vitiosus veri vel
In comitatu Iustitiae posterius sequuntur istae.
1. Pietas quae est contestatio nostri amoris erga illos, a quibus vitam accepimus, nempe Deum, (de quo paullo ante) parentes, patriam,
2. Observantia, et veneratio Maiorum, vel aetate, dignitate, sapientia, virtute praecellentium, quibus omnibus exhibitio cultus et honoris debiti praestanda; adversatur irreverentia et despectio. Huius assecla est Oboedientia Seu prompta voluntas parendi Superior um praeceptionibus, eorumque iussa exsequendi, reclamante Inobedientia.
Liberalitas (benignitas, largitas, beneficentia, munificentia) ea, quae decenter et moderate acquisivit, sine tenacitate erogat, pro modo scilicet facultatum, et quibus oportet. Munificus sponte donat, Liberalis rogatus; ille maiora, iste minora. Opponuntur Prodigalitas et Avaritia.
Amicitia. Est mutua duorum vel plurium inter se benevolentia, Virtute fundata, et bonorum communicationi coniuncta, non sine affabilitate et comitate sermonis. Cuius tres sunt species: Naturalis erga ranguine iunctos: Socialis, quam consuetu o vitae conciliavit: Hospitalis, qua ex aliqua commendatione aut literis cum hospitibus coniungimur.
Verias seu Veracitas est, qua quis verbis et factis se talem demonstrat, qualis in se est, dum, quod clausum est pectore, etiam sermone promit, et rebus ostendit. Opponitur Hypocrysis seu simulatio, quae est significatio falsi in factis, animo fallendi; mendacium contra mentem loquitur; cui adhaerent astutia, dolus, fraus, fucus, verborum ambiguitas, vulgo
Sed nunc Iustitiae et Virtutum ei subiectarum actiones plusculum describamus. Nemo nostrum nascitur sibi uni: necessitas cohabitandi consociat omnes trina lege, qua quisque obligatur, 1 laedere neminem. 2 tribuere suum cuique. 3 prodesse insuper, cuicui datur. Iustus igitur non vendicat sibi, quod alterius est; nec usurpat, insciente illo aut invito: quod habet apud se depositum, reddit fideliter, non abnegat, multo minus abiurat: fraudare enim est aeque scelestum esse, acfurari. Quod commodato accepit, idem redhibet, non aliud, et quidem citra damnum: pro eo vero, quod est mutuatitium (mutuo datum) restituit, quidem aliud, paris tamen aestimationis.
Siquis a te mutuatur, ei mutua; maximc si stipulanti adstipulatus es: postula tamen chirographum seu syngrapham, aut pignus, aut hypothecam, aut aliam cautionem: quia opus est cautela ob mortalitatem et lubricam fidem hominum.
Cum debitum exolvitur, expunge nomen debitoris, tradeque illi apocham, qua testeris, esse tibi solutum, et te accepisse solutionem; aut des aeceptilationem, qua testifeceris, esse tibi satisfactum, quocumque inter vos convento modo, Festus.
Tu potius age iuste, appete nihil alieni, sta firmiter tuis promissis et pactis (five ultro quidpiam condixisti, aut transegisti cum quopiam: sive exoratus, et quibuscumque conditionibus aut exceptionibus (si nonsint mutatae:) neque da ansam cuique expostulandi tecum.
Iam in dispensandis bonis serva itidem, quod aequum et iustum: collauda, commenda, promove laudabiliter agentes; reprehende, obiurga, floccipende illaudabiles: miseresce delinquentium inscienter, aut praeter voluntatem, seu fragilitate naturae, imputaque errores imperitiae et incogitantiae; nec exprobra rigide, aut impropera; sed, sponte sua sacinorosis, succense; eos vero, qui peccant alieno instinctu vel impulsu, non extra culpam ponito.
Pro impetrando beneficio, ne pigeat petere ob nixe, aut etiam supplicare submisse: superbus enim mendicus nihil emendicat; importunus flagitator est odiosus, obtinet nihil: si petitum iusta de causa negatur, ne obtunde, ne admurmura, ne maledic.
Si adsunt competitores beneficii, da digniori maius, indigniori minus, indigno nullum; pro beneficiis in te collatis a quocumque, ostende grati animi significationem, quod fiet, benefactum
Etquia viro bono et frugi haud satis est obesse nemini; sic quaerit prodesse, cui cui potest praestatione gratuiturum officiorum. Quare tu, siquis indiget consilio, aut te consulit, da ei consilium: si indiget solatio, solare: si subsidio, subveni: si ope, opitulare: si patrocinio, patrocinare: suggere aliquidnescienti, si tibi succurrit, seu venit in mentem: eum, qui te opperitur, ne morator: et cuicumque potes gratificari ulla re, ne gravator; sic demerebris gratiam; inofficiosi est, velle rogari aut exspectari.
Dives es? esto igitur erga amicos munificus strenis et donariis; erga peregrinos hospitalis; erga pauperes liberalis; (etiamsi pecuniosus non sis, imperti tamen etiam de modico, sinon largiter; at liberaliter) erga miseros sis misericors, non irridendo infortunium, sed commiserando: et sic non addendo afflictionem afflictis, sed adimendo.
Si praeterea fueris obsequens, (obsequiosus Gell.) observans, reverens, venerans erga superiores: officiosus erga pares: lenis et placidus erga inferiores: parabis tibi amicitias veras, nec eris contemptui aliis, ut solent fastuosi, tumidi, parasiti: quin osores ipsos tibi conciliabis.
Verax ut habearis, accura: quod obtinebis,
Amicitiam cole non tani emolumenti, quam virtutis causa; sit morum similitudo, sed honestorum; dissue et dissolve, quod male contractum; in eo, quod bene coalitum, persevera non fidus minus, quam constans. Ut ameris, ama, teque amabilem redde: secretum ne prodas: delinquentem mone, vel etiam amice obiurga, vicissim ab eo corrigendus; obsequium parit gratiam, sic tamen, ut videas, cui fidas; verbo; sis amicus, sed usque adaram.
Ad Dei obsequia promptum te exhibe, cave, nequid absurde de eo sentias, deliramenta haereticorum contemne; decentia ab illo pete; cum adora mente prostratus et corpore, tamquam auctorem et datorem bonorum omnium; ei laudes persolve, sacrificia exhibe, eius sacramenta suscipe, oblationes, decimas, vota, gratiarum actiones redde. Cave, ne gravius ipsum offendas, et, si offendisti, detestare offensam, meliora propone, et ad peccati expiationem ac satisfactionem venire contende; Caelites venerare: quottidie in teipsum descende, dicta, facta, cogitata recognosce, conscientiam excute; siquas lapsiones atque culpas reperisti, dole, et Deum precare, quo tibi propitius
Desiderius. In hac arce sedem credo posuisse Gratias, ita oculos meos et mentem in se converterunt omnia, quaecumque occurrebant. Non incolae duntaxat aedium, sed muta etiam simulacra loqui videbantur. Hoc mihi, velim, explices in digressione ex hoc palatio, quid sibi velit signum hoc grande portae supercilio insistens, cui faciem albus obvelat pannus? Mercurialis. Fides est, quam Cicero dictorum conventorumque constantiam appellat; nomen habet inde, ut fiat. Velamen indicat, eam debere esse tectam et secretam, nec ulla proditione frangendam. Desiderius. Intelligo. Et illae tres virgines ex lapide fictae quid innuunt, quod inter se connexae sint; quarum una aversa, quasique a nobis discedens est: aliae duae, vultu converso, quasi ad nos accedere videntur. Mercurialis. Gratiae sunt Latinis, Graecis Charites, beneficii dati acceptique Symbola, quibus docetur, ex uno merito sequi alterum: et pro una gratia exhibita, velutique a nobis abeunte, plures ad nos ab aliis redire. Plura ne pete; neque enim urbanitas permittit, aliena in domo, otiosos oculos diutius circumferre. Exeamus per atrium, et ab hoc Gyneceeo divertamus ad Andronem. Desiderius. Quid ibi visuri? Mercurialis Adolescentes morum elegantia spectabiles. Desiderius. Hic ego totus fieri cupiam oculus. Mercurialis. Et auris quoque; eamus.
MOrum compositio et elegantia spectatur in lingua, gestu, motu, incessu, et toto corporis habitu; in convictu et familiari consuetudine, et in omni actione, cuius regula est Decorum illud, quod Graeci
Oculi ne sint torvi, quod est truculentiae: non vagi et volubiles, quod est insaniae: non improbi et procaces, quod est impudentiae: non immodice elati, quod est superbiae: non limi, quod est suspiciosorum et insidias timentium: non immoderate diducti, quod est stolidorum:
Supercilia exporrecta, non adducta, quod est torvitatis: non sublata, quod arrogantiae: non in oculos depressa, quod male cogitantium. Frons sit hilaris et explanata, non in rugas contracta, non mobilis, aspera, obducta, perfricta. Nasus ne rugosus; Nares mundae, et ab omni mucoris purulentia alienae; pituita stiophiolo excipienda, averso paullisper corpore, et declinato; quod ipsum faciendum, si incidat sternutatio, postquam resalutandi, qui salutem precati sunt; non opera data sternutamentum iterandum, nec vocis tinnitus aut sonitus intendendus. Malae
Cum loqueris, cave, ne praecipites sermonem, aut hesites lingua, aut palato immurmures; sed distincte, clare, articulate consuescito proferre verba; in his nullus sit aculeus, nulla inurbanitas, nulla offensio; ne alteri verba suppedites, tamquam indiserto: ne interpelles, ne exsibiles aut obstrepas; ne praesentium attentionem aliorsum traducas; nihil nimis deprime et extenua; neve extolle; ne nimis prope consistas, ut anima ipsum contingas, quocum loqueris, ne cubito tangas; nihil fare castis indignum auribus:
Iam cervix non sit inflexa, nec in alterum humerum vergens, sed molliter erecta; Scapulae non adducendae, nec humerorum alter attollendus, et alter deprimendus, sed aequo libramine temperandi. Brachia non in tergum detorquenda; non manus in ilia reiciendae. Ne ansatus incedas, sublata et curvata brachia ad latera admovendo; ne manibus gesticuleris, etc.
Non sedendum distractis aut divulsis genibus, aut sibi mutuo impositis; nec standum divaricatis tibiis ac distortis; sedenti coeant genua, stanti pedes, aut certe modice diducantur; pedibus ne ludito. Incessus non sit fractus, non praeceps, non vacillans; nec nimis lentus, nec nimium festinatus, nisi urgeat necessitas, et tum etiam, quantum fieri poterit, decoris non obliviscendum. Ne sedendo in alterum inclines; inflexurus genua, recto corpore, reducto aliquantum pede sinistro, utrumque poplitem mediocriter curva. Ne passus amplos facito, aut pedes altius attollito, aut cum sonitu in terram deponito, auttibias collidito; neque vacilles pedibus, sed in vestigio primo consiste. Membra,
In congressibus, dignis honore de via decede, caput aperi, poplites etiam, si persona gravior, inflecte; quoties aliquis te alloquitur, compone te in rectum corporis statum; vultus nec tristis sit, nec torvus, nec impudens, protervus, instabilis, sed hilari modestia temperatus. Cum aequalibus loquere amanter et comiter: cum maioribus reverenter ac paucis, titulum honoris subincde repetendo; galerus sub axillis non tenendus, sed ante pectus; ausculta loquentibus, ipse ne loquaris, nisi rogatus, praesertim apud viros auctoritate pollentes. Siquid obscuri dicitur, frontem contrahe, aut compone vultum, quasi non intellexeris. Ne cui obtrectato, ne temet anteponito, ne tua iactato, ne aliena despicito. Cave, imiteris homidnes morosos, asperos, intractabiles, quibus plurima facillime displicent; in minutissimis rebus inveniunt, quod cavillentur. Raro quemquam blande salutant, aut humaniter colloquuntur, aut placide aspiciunt, aut sedate respondent; saepe negant, quod alii affirmant; quodque ipsis benevole et officiose sit, aut ossertur ab aliis, id importune atque inurbane aversantur; verbo, non placet id, quod placere deberet.
Iam plurimum etiam refert, nosse conditiones personarum, quibuscum agas; an mores
Porro in liber alibus lusibus requiritur alacritas, laetitia, modestia, vivacitas, vigor animi; virtute, non fraude vincendum; remissionis causa, non lucri. Dehonestant ludum nimia insolentia, clamor, turba, gesticulationes stultae, dolus maius, mendacium, pervicacia, rixarum parens.
In Convivio quid agendum? Ornant illud modestia, hilaritas, verecundia, taciturnitas, urbanitas. Consecraturus mensam, orationem seu precationem profer articulatim, non praecipitans verba. Ad nomen IESU genu flectito. Inter postremos et manus lava; et, quidem invitatus, accumbe, ante alios mantile seu mappulam ne explica; nec manum admoveto patinae; siquid datur lautius, recusato modeste et verecunde: si instabitur, accipe, et age gratias; mox, decerpta aut resecta particula seu portiuncula, praemissa excusatiuncula,
Rus amandandi sunt, qui illoti et sine precatione ad mensam accedunt, receduntque; aut sedent ad eam innitentes cubito, aut incurvo corpore; qui panem non scindunt, sed digitis de illo frustilla defringunt, aut plus abscindunt, quam absumere decreverunt, aut eum decorticant. Item, qui post accubitum statim in paropsidem involant, irruuntque; bolos fervidos et inexploratos in os ingerunt; aut, quod haustum est cochleari, pleniore spiritu afflant; qui digitos in iura seu embammata intingunt, (non accipiunt buccea panis fuscinulae affixa) aut eos salino indunt; aut, si eos contaminaverint, lingunt; qut siquid dulcius iis adhaeserit, lambunt; qui bolos immittunt, ut buccae utrinque tumeant; aut diductis labiis porculorum mandentium sonos imitantur; aut equorum bibentium, cum potum sumunt; aut bibunt ore pleno; vel dum loquuntur; qui palatum interius ac dentes lingua perpurgant: qui dentes, sine ulla intermissione, adusque sudorem exercent: qui nugantur manibus, ludunt cultello, et in quadra aliquid caelant: qui oculis circumactis alios observant; qui pulpamenta in ossibus
In templo totus corporis habitus ad religionem componatur; facies ad altare, animus ad Deum dirigendus; cum praeteris aedis sacrae fores, aut crucis imaginem, reverentiam exhibe; intra templum coram ea te prosterne in utrumque poplitem.
In Paedagogto, aut schola, sive phrontisterio adolescens taciturnus assideat, et decenter compositus corpore: nullis susurris lectionem interturbet; officii admonitus, ne proterve responset; ingenium praebeat docile et tractabile: dictata libenter excipiat: narrata praeterlabi ne sinat; excerpta memoriae mandet. Nec minus in cubiculo honestas et verecundia sit cordi, nihil inciviliter, nihil impudice fiat: nihil denudetur, quod mos et natura tectum esse voluit; priusquam cubitum concedat, ingeniculans, Lamprid. vel humi, vel in genuali subsellio, acta, dicta, cogitata diurna discutiat, Deo pro beneficiis acceptis gratias ferat, erratorum veniam cum dolore et emendationis proposito
Mercurialis. Aculeate in Medicastrum, non Medicum; cuius officium est, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Illud hic agamus, et quaeramus, cur neglecto doctrinae ordine, omissis Oeconomicis et Politicis, tamquam Ethices partibus, Medica tractemus? Desiderius. Quaestioni tumet respondebis tuae. Mercurialis. Cum Oeconomica et Politica plurimum ab usu et experientia pendeant, tantisper eas semoveamus; et scientias, quae contemplando magis
SI corpus hoc nostrum ita haberemus natum, ut invaletudini et mutationi obnoxium non esset, sed semper constitutum bene, integrum, et in optima permanens habitudine; nulla prorsus arte ad id vel incolume conservandum, vel e morbo recreandum, restaurandumque indigeremus. Quia vero mutatur continenter, patitur, et ad interitum tendit; nec constitutionem illam, cum qua exstitit minime vitiosa, retinere potest, omni opera et procuratione prohibendum est a lue morborum, in eaque, qua licet, sospitate conservandum.
Morbos accersi (accersiri) intemperantia quis dubitat? Unde, teste Seneca, Medicina paucarum quondam fuit scientia herbarum; deinde ad hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Neque mirum est, tum illam minus habuisse negotii, firmis adhuc solidisque corporibus, et facili cibo, nec per artem voluptatemque corrupto. Qui postquam coepit non ad tollendam, sed irritandam famam quaeri, mille pestes corpus humanum inundarunt.
Valetudo sustentatur partim notitia sui corporis, et observatione earum rerum, quae aut
Rursus Medici vel sunt Empirici hoc est, sola experimentorum observatione nixi; vel Methodici, respicientes duntaxat ad morborum causas et indicationes, posthabita experientia; vel sunt Dogmatici, coniungentes rationem experientiae:
Medicamentorum alia intra corpus recipiuntur; aliae foris admoventur, ut varia unguentorum linimenta. Omne auxilium seu praesidium corporis (ita Celsus, Medicorum Cicero, medicamina vocat) aut demit aliquam materiam, aut adicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, aut durat, aut mollit. Demitur materies sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione, abstinentia, sudore, sputo, exercitatione corporis.
Medictss sanus aut minus recte valentibus praescribit diaetam, aegris pharmaca valentia, praesentia, efficacia. Diaeta est optima medicina, quippe securissima, et sine violentia, dum docet moderari cibum et potum, somnum et vigilias, repletionem et exaninitionem, corporis et animi commotiones, nequid istorum admtittatur ante naturale desiderium, nec extendatur ultra satietatem, nec adhibeatur aliter, quam expediat.
Medens, cum invisit aegrotum, (quidam sunt aegri magis aegritudine animi, quam infirmitate corporis,) non aggreditur medicationem temere, ut solent circumforanei medicastri, circulatores, ophiophagi, veterinarii et mulomedici; sed indagat prius morbi speciem, sedem, causas, non tantum ex relatione decumbentis,
Deprehenso statu facultatum, instituit prognosin, sitne morbus letalis, an salutaris, an anceps; observando varios affectus, habitus ac difficultates corporis, symptomata, pathemata, proxysmos, (accessiones et decessiones morbi) iisque praecognitis, irremediabilem seu immedicabilem, relinquit intactum; salutarem aggreditur medelis confidenter; et conservat naturalia, quae videt superesse in aegrotante; ut natura corroborata iuvet propellere inimica sibi; demumque infit seu incipit oppugnare illa, que vocant praeternaturalia; iam diaeteticu (sepe enim graves morbi sola curantur abstinentia et quiete; iam pharmaceuticis;) iam chirurgicis; et accurat, ut medicamina comprehendant, respondeant, proficiant, iuvent, vincant; (vulgo operentur) attenditque gnaviter, quando morbus incessit, increscit, gravescit, subsistit, minuitur, inclinatur,
Daaeta reficit diminutas vires: non tantum moderatione alimenti et quietis, sed et externis somentis, refocillationibus, (somentationibus Ulp.) et frictionibus ac suffitu, seu suffimentis et suffitionibus, aut odoramentis, atque apophlegmatismis seu commansis, (vulgo masticatoriis) qui sunt remedia vel in ore retenta, vel manducata, aut linguae subdita. Pharmacis profligatea, quae molesta sunt, tum humores commovendo et alterando, (Ovid.) tum evacuando; tandem membra roborando (vulgo confortando.)
Alterantia remedia sunt, quae calefaciunt aut frigefaciunt, humectant aut siccant; tum vero ut peccans materia possit facilius educi, vel attenuat et discutit eam: vel incrassat: velemollit, relaxat, et solvit: vel adstringit, attrahit, obstruit, obstipat, indurat, prout res postulat.
Evacuantia sunt, cum per deiectionem relaxant, inaniunt, solvunt, ut sunt vomitoria, seu vomitum cientia; et purgantia seu cathartica, aut extergentia, (Med. extersoria) sive per urinam, ut sunt diuretica; tum sudorifera et sternutationem excitantia (Med. sternutatoria:) et gargarismi, quibus liquor palato agitatur, retinetur, vomiturque, ita humores eliminantur exitiosi. Antidota item et alexipharmaca,
Roboranua sunt, quibus aliquod membrum peculiariter corroboratur: ut pectus asthmaticis, (Med. Thoracicis) cor cardiacis, ucntriculus stomachicis, iecur hepaticis, lien spleneticis, renes nephreticis, articuli arthriticis, etc. stupefacientia et soporifera fallunt sensum, oblitterando dolorem.
Invaletudine profligata, sanitateque recuperata Medicus celebrat soteria cum revalescente, qui illum remuneratur sostris. Sed restitutio, qua quis magis relevatur, quam integre convalescit, facit valetudinarinm, aut obnoxium infirmitatibus; aut, quod prius, clinicum seulectulo affixum; sive, quod pessimum, recidivum, id est, denuo recidentem in morbum.
Utuntur Medici in suis praescriptionibus (quas vulgo Recepta vocant) notis huiusmodi. rum. Recipe.
Iuxta quas formas Pharmacopaeus (aromatarius, myropola, pigmentarius, unguentarius) praeparat et componit medicamenta (in quibus
Comportat vero medicamentariam materiam undecumque, ut nec aversetur ipsa rerum excrementa: imo toxica; quippe nihil est, quin contineat aliquid medicamentosi: potissima tamen partem desumit ex herbis, ideoque oportet esse botanicum.
Chymici seu Chemici medicinas suas parant multa digerendo, stillatim eliquando, sublimando, rarefaciendo, condensando, ignem reverberando, extrahendo, solvendo, coagulando, fermentando, figendo, idque variis instrumentis, vasis, vasculis, receptaculis, conchis, furnulis, circulationibus, etc.
'Balneum maris seu Mariae vocant; quando res dissolvenda, inclusa vasi, aquae calidae in aheno
Quibus operationibus eliciuntur primo Decocta seu Decocturae, quibus paullatim aliquid coquendo diminutiur; et Succi, Fluidae medicinae. Secundo Balsama, Extracta, Tincturae; quae dicuntur Medcinae Molles. Arabes vocant Elixir. Quintam illam Essentiam, seu spiritum, ex auro, herba, aut vino extractum. Tertio Pulveres, seu Triturae, medullam variarum rerumartificiose pulveratarum includentes; unde officinis dicuntur Magisteria, quasi peculiari arte consecta; suntque Medicinae Siccae. Ex quorum omnium mistura porro parantur Medicinae Compositae multiplices, intus vel extra corpus usurpandae.
Trtus sumuntur potiones ex aqua, melle, et saccharo conditae; (Iulepos vocant) et serapia, (vulgo syrupi) et linctus, paullo concretiores, tamen fluxi, sorbitiones videlicet et potiuncule medicatae; tum illinctus seu eclimata mollicula, (vulgo electuaria,) bolus, (utnominant purgatorius) theriaca, et variae conditure seu condita, inter quae dicuntur officinis Conservae, quae valetudinem conservant; deinde catapotia, (pilalae vulgo) pastilli, trochisci, (rotulae) globuli aromatarii, crustulae orbiculatae, conquadratae, etc. vulgo morselle; et varia scitamenta solida.
Foris aepplicantur mollicella, linimentae et unguenta; cerata et emplastra (in massam coacta, et igni praemollienda) spissiora; et cataplasmata, ex Viridibus herbis decoctis et contusis facta; oculis
Chirurgus (chirurgiae vel rei
Chirurgus medetur ferro, igne, emplastris; ferro quidem, dum secat sive lanceola sive scalpello phlebotomo venas: Mediam, (vulgo Medianam) Cephalicam, Basilicam, et quae inter indicem et minimum digitum ducitur, vulgo Salvatella, omnes secundum logitudinem brachii e capite descendentes, etc. mittitque sanguinem phlebotumeno (Phlebotomus est ipse potius chirurgus) diligenter cavens, ne scalpro nervum attingat, vel arteriam violet aut incidat, aut sectiunculas, trcussiones, velcitus repetat. Vulnusculo
Idem reponit fuis locis membra luxata, seu cmota, vel extorta suis sedibus, et compagibus: aut prolapsa. Intorta vero, curva, gibbosae reducit ad nativam figuram et statum; adhibens quandoque habenulas tractorias, eximit e vulneribus festucas, tela, et alia, forinsecus illata; deinde supprimit, exsaniat, depurat (Prompt.) saniem seu pus exprimendo; tum linamentis subinde volsis (seu e conceptis linteis) et rasilibus (feu ex lanugine linteorum erasis) turundis, lemniscis, peniculis, cuneolis, complet; deinde imponit hapsos seu lanulas, et obligat; postea glutinat, iungit, (quandoque suendo seu sutura) et committit labra (margines,
Medicamenca Chirurgica sunt varia; nam quaedam sunt
Iam supellex Chirurgica quam est multiplex? Xyrotheca. (capsula novacularia Iunio) minora continet
Chirurgorum gregales sunt Iatraliptae, qui unguentis et perfrictionibus curant; Ophthalmici, seu Medici Ocularii, oculis medentur; Lithotomi calculos vesicae exscindunt.
Sediam claudamus rivos, sat prata biberunt. Et forsan, plus satis pro instituto nostro. Haec attuli, ut ne imperitius cum Medicis loquamur: utque ea, quae ab ipsis vel fiunt, vel fieri praecipiuntur, pro modulo nostro intelligamus. Desiderius. Falleris, si putes, haec aequo prolixiora fuisse mihi: audiendo, contraxi sitim audiendi. Alius, quam adhuc fueram, Artis aestimator Medicae, ex hac Schola Aesculapii discedo, quam ego dignam iudico, cuius Auctor sit Deus Apollo, qui de fe:
Mercurialis. Plurane addamus. Nam nescio, quo potentiore digito aurem mihi Iurisprudentia vellicat: et ad suos, quos ostentat, Codices et Pandectas respicere iubet. Desiderius. Pareamus Legibus.
IUrisprudentia seu Iurisperitia (quae est iusti et iniusti, ad res divinas et humanas pertinentis, scientia) nomen habet a Iure. Ius varii significatus est. Nam 1 est idem, quod iustum et debitum, seu aequum et debitum, ortum videlicet habens ex aliqua obligatione. 2 significat idem, quod Legitimum, seu, quod est Legi tamquam regulae conforme et adaequatum. 3 est facultas seu potestas aliquid agendi, obtinendi, disponendi, utendi sine culpa; cuius potestatis violatio iniuriam constituit. 4 accipitur pro sententia Iudicis. 5 pro Lege; nam Ius per apocopen est quasi iussum 6 pro scientia Legum; ad quam ut perveniatur, sciendum est, Ius seu Legem esse rectam agendorum, aut omittendorum rationem, in bonum commune, ab eo, qui curam habet communitatis, promulgatam.
Et huius quidem Iuris sex recensentur species a Iustiniano. 1 Lex. de qua supra. 2 Plebiscitum, quod a plebe, cum auctoritate, statutum. 3 Senatusconsultum, quod Senatus iubet atque constituit. 4 Principum Placita, quae Princeps per epistolam constiituit: vel cognoscens decrevit: vel edicto praecepit. Rescripta sunt, quae consulentibus respondet. 5 Praetorum Edicta; quod etiam Ius Honorarium vocatur, quod, qui honores seu Magistratum gerunt, ei dent auctoritatem. 6 Responsa Prudentum, hoc est, sententiae, et opiniones eorum, quibus permissum erat, de Iure respondere;
Ius Canonicum seu Pontificium (dictum a canone seu regula, qua homines ex Statutis summorum Pontificum, et Conciliorum Ecclesiae, diriguntur ad rectam vivendi normam, et finem beatitudinis aeternae) constat quatuor libris principalibus. Primus vocatur Decretum, collectum Gratiano, Monacho Ord. S. Benedict. circa annum D. 1150. in quo sunt Statuta diversis Conciliis et SS. Patrum auctoritatibus firmata. Secundus Decretales, (Epistolae scilicet Consultantibus, a Pontificibus rescriptae) editae circa annum Chr: 1231. Tertius dicitur Liber Sextus, nempe post quinque Decretales compositus a Bonifacio Pont. et promulgatus circa annum 1298. Quartus sunt Clementinae (nimirum Constitutiones) per Clementem Pont. V. conceptae, et postea propositae anno Domini 1321.
Sunt autem in his libris varii Tituli, Rubricae, (verba, charactere rubente expressa) Distinctiones, Canones, Capitula, Causae; Quaestiones, Paragraphi. Versiculi, quae sic notantur: Lib. libro. d. di. dis. distinctione. can. vel C. canone. c. vel ca. capitulo. causa solis exprimitur numeris. q. quaestione. §. paragrapho. v. vel vers. versiculo. Clem. in Clementinis, etc.
In quibus omnibus libris prout variae sunt divisiones in Collationes, Titulos, Rubricas, Tractatus, Leges, Textus, etc. ita notis brevioribus et signantur in hunc modum. tom. id est, tomus. li. id est, liber. tex. textus. ff. Digestis. V. vetus Digestum. N. novum. Instit. Institutionibus. C. Codice. c. capite authen. authentica. auth. authentico. Coll. collatione. gl. glossa. Col. columna. Can. Canone. Con. concilio. rub. rubrica. tr. tractatu. §. paragrapho. L. lege. vers. versu, et versiculo; ver. verbo. rum. respondeo. Q. Quaeritur. q. quaestione. ar. vel a. articulo. opp. oppono. I. U. D. Iuris Ufriusque Doctor. ICti. Iurisconsulti. PP. Patres. Pont. Max. Pontifex Maximus. DD. Doctores, etc. quorum responsa maximam partem constant auctoritatibus, quas vocant Allegationes.
Ius Personarum est potestas personae in personam, cuius vi, una praeest, diciturque sui iuris; altera subest, ideoque iuris est alieni; quare huc spectat maritalis potestas super uxorem: patria super liberos: tutelaris (vulgo tutoria) super impuberes pupillos; curatoria (ICtis) super puberes; potestasque Magistratus super subditos.
Ius Rerum est, quo persona quaepiam habet potestatem in quampiam rem: estque vel Dominium; cum res tenetur iure proprietatis; (IC. proprietarius dicitur) vel Possessio; cum tenetur ab eo, qui usumfructum habet, hoc est, ius alienis rebus utendi, fruendi, salva earum substantia; (IC. usufructuarius) vol Servitus; cum persona vel res est alteri obstricta, ut ex ea vel fructum percipere, vel aliquid circa ipsam impedire possit, ut ius stillicidii, luminis, tigni immittendi; in praedio rustico iter, actus seu via, qua quis pedes vel eques commeare potest.
Ius Actionum est factum quoddam obligans eum, qui admisit illud:
Casus, a quibus venit dissolutio, vel labefactatio humanae, societatis, sunt; aut invasio alieni iuris; aut desertio proprii; aut violatio contractuum; quorum summa est, do, ut des; facio, ut facias; vel do, ut facias; vel facio, ut des: ex illo enim trino casu origo omnium litium.
Remedium est, ut restituatur unumquodque in suum locum secundum preaescriptum Iuris: quod, praeter superius positas divisiones, est Municipale, seu privatum uniuscuiusque Civitatis; Provinciale, quod proprium provinciae cuipiam. Ius Praetorium seu Honorarium, quo Praetor corigit vel supplet quaedam in Iure Civili utilitatis publicae causa. Ius Publicum, quod ad statum rei communis spectat; Privatum, quod ad singulorum commodum. Ius Singulare, quod contra communem civilium ordinationum tenorem, propter aliquam naturalem aequitatis rationem, certa constituentium auctoritate, est introductum; vocaturque Privilegium. Brevius: est Lex privata seu privatis facta. Ius Consuetu. dinis; quod in morem vetustas publica approbatione perduxit; unde et Ius non scriptum dicitur; aliud scriptum. et tabulis impressum. Ius summum seu strictum, seu apex Iuris, est Ius inflexibile, et minime foro deserviens; improprie vero illud dicitur summum, quod praedura
Ordiendo a Legibus, praeter supra memorata, aiunt Ius intelligentes, Legem esse praeceptum commune, iustum, stabile, ac sufficienter promulgatum; brevius; Iuris et Aequi regulam. Legis relaxationem, seu exemptionem ab ea, vocant Dispensationem, publica scilicet auctoritate factam. Legislatione Lex fertur, conditur, sancitur, statuitur, sciscitur, iubetur. Abrogatur, antiquatur, aboletur, cum robur ei obligandi adimitur. Derogatur illi, cum pars aliqua ei detrahitur. Obrogatur ei, cum alia
Olim quemadmodum Magistratus Romani creabantur Comitus, ita Leges quoque ferebantur. De quibus, in observantiam Antiquitatis, haec accipe. Comitium erat Romae locus in foro, quo populus cum litium, tum Comitiorum caulsa coire solebat; ubi multa visenda: ut carcer, quem Tullianum appellabant. 2 Rostra, seu capacissimum suggestum, e captivarum navium rostrum exstructum, ac postea templum nominatum. 3 Statuae plurimae deorum ac hominum. 4. Puteal Libonis, quod ara fuit, quam tenentes manibus Iudices iurabant, se ex animi sententiaiudicaturos. Comitia vero erant Conventus populi; Curiata quidem, hoc est, ex Curiis, quas Romulus ex tribubus tribus, in decem partes, ob curam Rei publicae habendam, dictas et divisas, constituit; quae deinde, ad suffragium dandum, secundum censum et aetatem curiatim evocabantur. Centuriata Comitia crant, cum centuriatim seu per singulas
Qui de Iure et Iustitia disputant, ita fere solent loqui. Dominium habere dicitur, cui Ius est (nisi Lex obstet) de re aliqua tamquam sua perfecte disponendi; sive Ius illud sit in re, sive ad rem. Ius prius habet, cui potestas adest, rem aliquam, tamquam propriet suam, legitime vindicandi. Posteriore praeditus est, cui datur actio in personam, quae rem illam possidet. Dominium Directum, si est in rem solam; Utile, si in solos fructus. Iurisdictionem obtinet, qui auctoritate et eminentia pollet super alios, ad eorum regimen et gubernationem. Servitus est subiectio, qua quis vel ipse vel res ipsius obstricta est: alteri ad fructum ex ipsomet, vel re ipsius, percipiendum. Possessio est detentio rei, adminiculo corporis, animi, iuris. Alia bonae dicitur fidei, alia malae. In possessionem mittitur, cui ratione damni crediti, seu infecti,
Aquiritur vero dominium variis modis. Vel bello, ut est praeda et spolia, ac peculium, quod dicitur Castrense; vel casu et fortuslo, ut inventione thesauri; (pro
Acquiruntur etiam res aditione hereditatis, seu per Testamentum aut Testamentariis tabulis, quibus aliquis, vi ultimae seu supremae voluntatis, ab altero instituitur heres: est ergo Testamentum iusta mentis contestatio in id sollenniter facta, ut post mortem valeat. Testamentum clausum vocant, quod Notarium et Testes
Fit etiam rerum Acquisitio per mutuum. quando res ita traditur in usum alteri, ut restituere teneatur tantundem eiusdem rationis. Usura lucrum est ex mutuo ideo praecise, quia mutuum est (seu ex mutuo qua mutuo) sine respectu vel damni emergentis (seu
Acquirimus etiam res per emptionem et venditionem, dum emptor tenetur dare pretium pro merce; venditor tradere mercem pro pretio; per pretium intelligitur pecunia: per mercem res quaevis pecunia aestimabilis. Est autem pretium naturale seu vulgare, quod vulgo mercibus imponitur; summum, supra quod carius vendi non possunt; infimum, quo minus
Sed iam de Censibus agamus, seu Reditibus annuis, ex quibus aliorum implentur marsupia, aliorum deplentur. Olim Census erat facultatum cuiusvis civis aestimatio, secundum quam vel tributa pendebantur, vel etiam honores distribuebantur, et equorum gradus distinguebantur. Unde Poeta:
Ianua pauperibus clausa est, dat Census honores. Hinc capite censi, qui solis capitibus censebantur, et duntaxat numerum faciebant; qui et Aerarii et in Ceritum tabulas dicebantur relati, hoc estr, qui adempto iure suffragii pro capite suo, tributi nomine, aera pendebant. Quod siquis Eques esse volebat, in facultatibus possidere debebat quadringenta sestertia seu quadringenties millies sestertios, sive decem milia Philippeorum. Cenlus senatorius duplo erat maior.
Communiter Census ICtis est Ius percipiendi annuam pensionem, seu reditum ex re, aut persona
Cambium vero quid esse putas? Desidenius. Rem et vocabulum peregrinum. Mercurialis. Ita est; quamquam nonnemo putet hanc, elegantem et antiquam esse vocem. Ego malo Collybum cum Graecis dicere, quando vel unum genus pecuniae permutatur cum altero, sive de praesenti per collybistas seu nummularios aut argentarios: vel per literas ad exteras nationes transfertur et transportatur:
Locatio et Conductio fit, cum aut persona
Pactum Societatis est conventio inter aliquos, conferendi in communem quaestum et damum, secundum rationem contributionum. Ludus certamen duorum aut plurium ad animi oblectationem, ea tamen conditione, ut victori cedat res ab utroque deposita, secundum Leges sive ex fortuna, sive industria pendentes. Sponsione contenditur de veritate vel eventu rei alicuius cum lucro eius, qui verum coniecit. Depositum vocatur et res ipsa, quae alicui custodienda traditur: et Pactio, qua aliquid traditur custodiendum, ut integrum restituatur. Sed Commodatum aliquid, ad solum usum gratuito conceditur. Fideiussio est alienae obligationis in se susceptio, si, qui debet, fide non constiterit; huic accedit alieni periculi Praestatio, quam Assecurationem vocant. Unde phrases: praestare alicui securitatem: cavere alicui pecuniam: satispraestare, cavere per satisdationem, cautionem praestare, interponere, offerre, pecuniarum cautiones, praedes, vades, sponsores, fideiussores dare, item satisaccipere, satisacceptio, etc. Appromittit. qui pro alio promittit: appromissor; IC. expromissor Pignus creditori in securitatem seu cautionem datur.
Intellexisti modos acquirendi? Nunc rationes et causas disce restituendi; cum videlicet per Restitutionem reparandum est damnum alicui iniuriose illatum; sive ea iniuria pertineat ad bona fortunae, per furtum rem auferendo alienam, occulte et fraudulenter, scilicet invito merito domino; quae ablatio si fiat aperte per vim, est rapina; si Principis fisco aut aerario publico, peculatus; si loco sacro aut rei sacrae, sacrilegium; si liberi abstrahantur a parentibus, plagium: si fama (quae est bona nullorum de alterius moribus existimatio) violatur, est maledicentia, et obtrectatio, vulgo detractio; si honor (qui est testificatio excellentiae, alieno animo conceptae) laedatur et imminuatur verbis, est convitium, si scripto, libellus famosus; si factis,
IUdiciorum aequitas et administratio continet Rei publicae incolumitatem et conservat; nam per illam suum cuique constat ius et securitas, dum reprimitur violentia, et animadvertitur in violatores ac iniurios rerum usurpatores,
Forma Iudicii triplex est. 1 per amicabilem Transactionem seu Compositionem controversiae. 2 per Iuridicialem in disceptando ordinem (ICtis Processum) seu Iudicium strictum. 3 per rigidam Exsecutionem, audita scilicet
Amicabiliter componuntur controversiae inter partes, sumendo arbitrum (Iudicem Compromissarium) dum vel adiguntur ad eum; vel ultro se interponit honorarius disceptor, in quem compromittunt, (unde Compromissum et Compromissores) se acquieturos eius arbitrio, seu arbitrario iudicio, secundum aequum et iustum, qui quandoque dicitur sequester, vulgo Mediator.
Si non allubescunt compositiones pacificae, et collibet experiri iure, sectantur forum, ut Iudex Legitimus, (IC. Competens) habens scilicet Iurisdictionem vel Ordinariam, vel Delegatam, aut etiam Subdelegatam, (nimirum recipiens iudicialem cognitionem, ab altero sibi commissam) praesidet, armatus auctoritate publica, instructusque ministeriis Apparitorum, Accensorum, Praeconum, Viatorum, etc. exercet Iudicia die fasto, abstinet nefasto, aut cum per iustitium dictio iuris est intermittenda.
Actor (litem seu iudicium intendens) olim
Sunt autem formulae variae constitutae pro varietate actionum, quibus aliquis ius suum persequitur in iudicio; quarum alia Civilis, qua suam quisque privatam aut iniuriam aut commodam, ob alterius delictum aut noxam, persequitur. Criminalis, qua de capitali fraude aliquis arcessitur ob vindictam publicam procurandam. Rursus aliud iudicium seu actio dicitur IC. Possessorium, ubi non de proprietate rei agitur, sed solum de eius possessione; Petiterium, ubi de dominio disceptatur; illud est Facti; hoc Iuris. Ubi attendendum, ut recte edantur postulata, ne cadatur formula. Actionum diversa sunt genera, prout varia vel sunt pacta, vel delicta; v.g. commoda,
Dehinc Reus citatur vel ad tribunal Praetoris in Praetorium, vel ad subsellia Iudicum in Dicasterium; idque vel per Praeconem; vel Libellum; vel Edictum (quod vocant Proclama;) nec raro peremptorie, tollendo seu perimendo tergiversationem, ut, si citatus non venerit, contumaciae condemnetur; qui aut praetendit rationes, (ICtis Clausulas) ut declinet forum, vellegali exceptione, vel privilegio, (IC. declinatorium fori) aut se sistit indicta seu dicta die, quod est obire vadimonium, seu in ius ambulare, et comparere; aliquando non sine testata aut praemissa contradictione, sive id faciat per se, sive per Procuratorem, (Mandatarium) Advocatum, (qui ius in iudicio suggerit, et praesentiam suam commodat;) aut Syndicum, (qui ab aliquo collegio aut communitate ad causam agendam delectus est. Actor vadatur Reum, sponsione illum obstringendo, vadimonium se non deserturum. Vicissim Reus petit ab Actore satisdationem, vel per pignora; vel fideiussores, aut cautionem, (ut vocant, iuratoriam) hoc est, promissionem iureiurando firmatam, fore, ut iniudicio adusque litis exitum permaneat, quo possit ipsum; si inique in iudicium tractus sit, reconvenire por restituendis seu
Exinde Iudex agit Iudicium, perficitur Accusatio et Inficiatio; (Excusatio, Defensio) accusato aut fatente, liti cedendo, aut excusante obiectam culpam, vel diffitente; oblato prius ab Actore libello, qui continet intentionem litis, seu cardinem causae; ubi iterum locus excludendi actionem, (IC. excipiendi contra) opponendo
Postquam lis ab Actore intenta seu facta est; sequitur Depulsio seu Responsio Rei. Ex utroque oritur Contestatio litis seu Constitutio Iudicii, facta affirmatione unius et contradictione alterius litigantis; editurque iuramentum evitandae calumniae. Inde pervenitur ad Probationes (rationes, confirmationes, demonstrationes) et testimonii dictiones, dum producuntur testes idonei seu legitimi, ac iurati; (si non sufficiat auctoritas corum, et assertio nuda) hoc est, mares, puberes; non infames, non periuri, viles, inopes, inimici, sanguine iuncti, domestici, socii criminis; testes, cum nulla exclusione submoveri possunt, dicuntur omni exceptione maiores. Sed iusiurandum praescribitur verbis conceptis, ne iurator eludat per voculas ambigui significati, seu amphiboliam, vulgo Aequivocationem. Postea exhibentur Instrumenta seu auctoritates publicae, videlicet consignationes,
Est autem triplex Probatio. 1 Minor, quae rem perfecte non demonstrat, sed indiget delato iuramento. 2 Maior. scilicet per duos testes (in Causa Criminali debent esse omni Exceptione Maiores) 3 Maxima et indubitata.
Inde conficiuntur Interrogationes super articulis (ICtis Interrogatoria) seu rebus, quae ad cognitionem Actionis institutae necessario requiruntur, secundum circumstantias seu adiuncta causae et personarum; ad quae Inducti Testes iurando respondent, quod IC. est Deponere iuramentum. unde Depositiones et Attestationes; quae omnia Reus refellit, elevat, explicat, infirmat, redarguit, dum adferendo Exceptionem eludit Adversarii argumenta (IC. excipit contra.) Exceptio ab Actore resellitur Replicatione; huic a Reo opponitur iterata ac repetita refutatio seu redargutio, vel nova iurium productio, (vulgo Allegatio) quae dicitur Duplicatio; huic ab Actore obicitur Triplicatio; quam excipit Quadruplicatio, et interdum Quintuplicatio.
Sequitur Conclusio causae, et latio seu pronuntiatio sententiae; quae vel est Absoluta (IC. Desinitiva)
Promulgata decisione causae, fit Exsecutio; nisi Dilatio impetretur vel Incercessione seu Interpositione: vel Supplicatione alicuius; aut pars condemnata petat recognitionem causae, aut apellet, seu provocet, (intra statuti temporis terminos, qui nominantur Fatalia) ad Iudicium superius, in quo finis controversiae imponitur; nec vitilitigatores impune relinquuntur.
Quae omnia prius calamo excipiuntur per Scribas, Actuarios, Notarios, Libellarios, Tabelliones, Formularios, Amanuenses, Exceptores cursim scribentes, Logographos, Dicographos, (IC. Commentarienses) breviterque et succincte annotantur in codicibus scripturae primae seu Protocolli; (sic dicti, a colla prima seu glutine, quo olim glutinabantur libri)
Ceterum idonei, incorrupti et integri Iudicis est, intelligentem esse Iuris et Aequi; et attentum ad eius Punctum; inflexibilem, severum, religiosum; non admittere clancularias delationes; quaestiones non consundere; non prolatare causas extrahendo diem, sed insistere: non sufferre
Denique quod ad Exsecutionem poenalem attinet, prout Delictorum (quo nomine etiam
, est omissio diligentiae, quam diligentiores; levissima, quam non nisi diligentissimi impendunt.
Scelerosis infliguntur atroces poenae, ut alii deterreantur a sceleribus; ubi lictor rapit, loris ligat, vinculisque vincit sceleratos, iniciens manibus manicas, pedibus compedes vel pedicas, collo numellas, (collaria, obias) et detrudens aliquos in ergastula, ut, compediti inter ergastularios, exsequantur servilia opera, alios includit nervis, et exponit erectis in propatulo cippis: (Meniano infami) alios tradens carcerario custodiendos in carcere, et enervandos fame, squalore, pedore. Quidam prohibentur
Mitius torquentur, quibus pollex inter duo ferramenta premitur; enormes malefici traduntur carnifici, subiciuntur quaestioni, imponuntur eqvuleo, praegravantur ponderibus, distringuntur et distorquentur fidiculis, aliisque modis, si confiteri nolint citra tormentum, (ICtis torturam) ut in confessos, demum supplicium constituatur iuxta promeritum.
Scorta et scortatores caeduntur virgis et flagris: impudicis prostibulis inuruntur stigmata seu cauteria infamiae, unde viri feminaeque stigmatiae seu stigmatici; uti et proditoribus ac falsariis. Saccularii, manticularii, abigei, depeculatores mulctantur fustibus seu fustuario, aut mulcta, vel strangulantur suspendio, in patibudo suspensi; praesertim effractores, directarii, vecticularii. Alicubi et furum socii (ICtis complices) ac receptatores aequiparantur compilatoribus ipsis, afficiunturque aequali noxa, pro varia tribunalium ratione.
Moechi, (alicubi) raptores, plagiarii, homicidae et rei laesae Maiestatis decollantur, gladio aut securi percussi; latrones, sicarii, piratae, sacrilegi, crurifragio plectuntur, rota contunduntur, eiusque radiis, elisis artubus, innectuntur et intexuntur; sed olim affigebantur cruci, seu furcae. Parricidae vero, fratricidae, insuebantur culeo cum serpente, (aut cum cane et gallinaceo) aquisque morsi, suffocabantur.
Calumniatores maligni, obtrectatoresque, et qui libellis famosis, anonyme scriptis, immerentes traducunt ignominiose; itemque convicti periurii, mutilantur aliquo membro; aut condemnantur ad metallifodinas; (latomias, lapicidinas) vel ad triremes; aut exterminantur, ac proscribuntur, seu relegantur cum infamia, sive inlocum certum, dicendi exules: sive ad vagandum, extorres; ut sic etiam Res publica liberetur purgamentis. Porro exulum tria sunt genera, videlicet Interdicti igne et aqua; Relegati, seu ad tempus amandati a patria; Deportati, et certis loci limitibus perpetuo circumscripti. Minora delicta puniuntur Girgatho (Suidae) seu catasta clathrata.
At crudelitas est, carnificinam exercere, dum immani cruciatu miseri (non raro insontes, ut olim martyres Christi, et hodie quoque) distenti torquentur, donec compago ossium divulsa membratim crepet, et singulae ossium commissurae distrahantur; vel ungulis, uncis, obeliscis, forcipibus, rastris, pectinibus ferreis, scorpionibus, plumbatis taureis sulcantur et dilaniantur; vel laminis ignitis et facibus adtiruntur, seu ustulantur; liquato plumbo perfunduntur: super testace is fragmentis volutantur: aut in ollam pice, oleo, sulpure, resina
Turcae soleas pedum fustibus nervose pertundunt; Itali maleficum sublime tollunt, relaxatisque funiculis, pendulum repente cadere faciunt. Angli suspendiarios (patibularios) deponunt semineces, et tepentia exenterant viscera; nonnullos trahis illigatos raptant ad supplicii locum, capite humum verrentes. Tyrannorum princeps, Nero, Christianos, ferarum pellibus contectos, canibus obiecit lacerandos: aut palis per medium transfixos, cuspidibus sudium per os emergentibus, in usum nocturni luminis ardere iussit. Mezentius quondam mortua corpora iungebat vivis, et sanie taboque fluentes, crudeli in complexu, et longa morte necabat. Iapones, praeter crucis et ignis tormentum immane, cingulo tenus
Desiderius. Quam fuit iucundum mihi Iudicis officium. Iudicii formam legitimamque punitionem abs te intelligere; tam graves et funesti hoc genus Phalarides et Busirides meis acciderunt auribus. Efficis profecto hac tua disertatione, ut, quo plus obeo viae, tanto plus referam oblectamenti, contra quam dici solet, longa itinera longa esse fastidia. Est tamen, quod insuper. Mercurtalis. Quid illud? Desiderius. Abunde cum perspiciam, quidquid hoc causarum est iudicialium, mei causa profectus et profectionis allatum et agitatum esse, sperare habeo, tuo me ductu, in Veteris Romae
Mercurialis. Controversiae in Iudiciis privatis (nam de his nunc loquor) erant triplices. 1 Personarum, de liberis ac servis, libertis ac patronis, inenuis ac libertinis; potestate parentum in filios, nuptiis, adoptionibus, capitis diminutionibus actutelis. 2 Rerum, de mancipationibus, usucapionibus, iurecessionibus, hereditatibus, fideicommissis, bonorum possessionibus, arrogationibus (sunt species adoptionis) et bonorum emptionibus. 3 de Obligationibus, quae erant de mutuationibus, commodationibus, depositis pignoribus, stipulationibus, fideiussionibus, emptionibus, locationibus, societatibus et mandatis, variisque pactionibus nomine carentibus; solutionibus, acceptilationibus, novationibus, delegationibus,
Praetores ex tribunali in Comitio ius dicebant, reddebant, constituebant, dabant diebus fastis, a fando dictis, quibus licebat iure agere, et Praetori sine piaculo fari: Do, dico, addico. Diebus Intercisis fas dicebatur certis tantum horis. Insignia Praetoria fuerunt praetexta, sella curulis, hasta, ministri, accensi, lictores, gladius. Cum Praetor ipse ius dicebat, tum ferebatur decrevisse, dixisse, addixisse, vel absolute, dedisse; sin' alterum iudicare iubebat prose, tum iudicium, iudicem, actionem dedisse. Iurisdictio his tribus verbis comprehendebatur: Dedit, v. g. bonorum possessionem; dixit, v. g. aliquem liberum esse; addixit, v. g. in iurecessione. Praetoribus assidebant in iudiciis per subsellia adiutores, qui hastae (quae ponebatur seu figebatur in loco iudicii) praeerant, inter quos Decemviri et Centumviri, etc.
Iudicii Ordo hic erat. Primo Postulatio actionis, dein Datio; Dationem sequebatur Editio; hanc in ius Vocatio. Actio alia stricti iuris secundum Leges: alia bona fidei secundum Aequum et Iustum. Vocaturus quendam in ius, adhibebat aliquem actionis testem, capta hominis praesentis aut forte intervenientis auricula, dicendo: Licetne antestari? (id est, possum te testem sumere?) Si testis responderet, licet; tum adversarium etiam obluctantem vel fugientem, manu iniecta, ad Praetorem trahebar. Inde
In Iudiciis vero publicis agebatur de criminibus, maleficiis, iniuriis atrocioribus. Quaesitores dicti, qui ea Iudicia exercebant, secundum quaestiones a Legibus praescriptas. In iis Iudiciis ubi Oratores Se dixisse significarant, Praeco, elata voce, proclamavit: Dixerunt. Aliquando ad clepsydram dicendum erat, ubi usurpata illa sollennia verba: Effluxit, et Dixi. Ibi primo deferebatur et recipiebatur nomen Rei, iussu Praetoris in tabulas scriptum, quod est Reum fieri, seu Legibus interrogari; cum plures unum facere vellent Reum, Iudicium factum est, uter deferre deberet, quae res Divinatio dicta, in qua de futuro quaeritur. Ex multis accusantibus, primus, Accusator, ceteri Subscriptores dicti; Deiurata dein calumnia. Si statim fateretur accusatus, lis ei aestimabatur ut victo; et poena repetebatur; si inficiaretur, Delator eius, crimina in scripto edebat, et fideiussores de persequenda lite dati. His peractis,
Exinde, voce Praeconis citatus, comparebat; fiebatque Sortitio vel Editio Iudicum; Sortitio quidem, cum Praetor, aut Quaestionis Iudex, Praescriptum Iudicum numerum ex urna educebat; quo facto, et Reus et Accusator poterat reicere, quos parum sibi aequos aut idoneos putabant; quod Reiectio dicebatur. In locum horum Iudex alios subsortiebatur, et Subsortitio dicta est. Editione Accusator ex 450 Iudicibus, centum edere seu nominare: Reus ex centum tenebatur edere 50. Inde Cognitio in duas plerumque actiones divisa; Utraque habuit Accusationem et Defensionem. Accusatio potissimum testimoniis nitebatur, quae triplicis generis erant. Quaestiones, (testimonia servorum in tormentis) Testes, Tabulae. Accusator, facta potestate dicendi, actionem inchoavit. Ubi accusatio perorata, Patroni ad singula capita respondebant, testibus utrinque adhibitis. In secunda actione Reus priore loco dicebat, posteriore Accusator. Ubi dixerunt Oratores, Sententiaque erat ferenda, Quaesitor suis Iudicibus tabulas distribuit, et, ut suas sententias ferrent, in consilium misit, hoc est, iussit ad urnas ire, quibus praeerant custodes, quorum cura attendere, quomodo sortes ex iis ducerentur; aut in eis calculi vel tabellae a Iudicibus deponerentur. Unicuique vero dabantur
. Verberatio virgis facta, expeditis scilicet fascibus, mortis supplicium praecessit; Fustigatio in castris usitata; Talio est similitudo supplicii seu poenae, ut patiatur quis taliter, ut fecit. Ignominia et Infamia erat, cum quis munerum et honorum iure privabatur. Si Reus absolveretur, duo itidem iudicia relinquebantur, (ut supra indicavi) primum Calumniae, si falsum crimen intulisset accusator; alterum Praevaricationis, si cum Defensore collusisset, et alia vera crimina celasset. Calumniatoribus frons inurebatur funesta litera
Te Duce ac Magistra, quidquid de Deo ter Opt. Max. scimus ac loquimur, profitemur nos scire ac loqui. Desiderius. Sacer horror mihi concutit artus; Maior agit Deus, ad maiora scienda remittit. Mercurialis. Fac, animo constes. Cernis Templum hoc augustum, ingens,
ESt haec, si nominis etymon spectemus, sermo de DEO; ob quam causam Metaphysici quibusdam appellantur Theologi; quemadmodum et Poetae, quod Divini Numinis laudes et encomia suis adumbrare carminibus tentarint. Pressius, Theologia est studium rerum Divinarum, seu scientia de Deo, partim ratiocinatione, partim caelesti revelatione nixa. Dividitur autem in eam, quam vocant Positivam; et in eam, quam appellant Scholasticam. Prior nomen inde habet, quod ponat et stabiliat fundamenta, locosque argumentationum Theologicarum, occupata potissimum in explicando et interpretando Sacrae Scripturae sensu iuxta auctoritatem SS. Patrum. Qui sensus duplex est; Alter Historicus seu Literae, (TT. Literalis) qui vel est Proprius, nitens simplici et nativo verborum significatu; vel Metaphoricus,
Primus Sententias, ex SS. PP. ad fidei dogmamata spectantes, collegit libris quatuor Petrus Lombardus
Disserunt ergo Theologi, iuxta methodum S. Thomae in Parte eius Prima, de Exsistentia DEI, (ut loquuntur) quomodo videlicet exsistat ac sit; qui cognosci queat; quae sit eius natura, quae proprietates, attributa, perfectiones; quomodo simplex; excludens omnem compositionem; unus non admittens numerum aut consortem: summe bonus, infinitus, immensus, immutabilis, aeternus, nulla cognitione exhauriendus, (T T. Incomprehensibilis) ineffabilis; cognoscendus tamen intuitive (ut T. T. loquuntur) seu clare videndus a
Alia est figni, qua exterius
Iam in Secunda Secundae, Virtutes ex Gratia Divina, ceu radice prodeuntes, declarantur; in quibus praecellunt tres illae, quas Theologicas vocamus, Fides, Spes, Charitas. Fides quidem, cum sit ex auditu, nobis proponitur per verbum DEI scriptum, et non scriptum, seu Traditiones; itemque per auctoritatem Ecclesiae, hoc est, summum Pontificem, Conciliaque a summis Pontificibus approbata; et ipfius Ecclesiae certas notas ac signa, quibus veritas a falsitate discernitur. Est autem fides certissima quidem, obscura tamen; cuius mysteria digna redduntur creditu, cum illis, quas dixi, Ecclesiae notis, quod sit Una, Sancta, Catholica, seu Universalis. Hic
Quid in fide erroneum, quid suspectum, quid offendens pias aures, quid temerarium, quid inducens ad aliorum peccatum expenditur. Quomodo hallucinentur Novatores, non distinguentes spem a fide; in quo consistat spei certitudo; cui opponitur desperatio ac profidentia (vulgo praesumptio.) Hinc gradus fit ad charitatem DEI et hominis; ubi fit mentio duplicis amoris, quorum alter amicitiae seu benevolentiae, (in quo tamen hoc discrimen est, quod amicitia apertius se exserat) cuius finis est is, cui volumus bene;
Desiderius. Quanta rerum Theologicarum silva est!
Nos cum sancta Matre Ecclesia et loquamur, et sapiamus. Id tamen, dabimus operam, ut si minus terse, non tamen sordide locuti videamur. Desiderius. Hactenus
ESt prudentia de obtinenda felicitate domestica, quae alias dicitur bonum samiliare, privatum, oeconomicum; ad quam tuendam requiritur primum parare, tum parta tueri. Minima hominum consociatio, est domestica; eaque triplex, coniugalis, patria, herilis, rite coalita in unam familiam: quam regunt paterfamilias cum matrefamilias; quibus subsunt filii et filiaefamilias, universumque famulitium.
Destinctio rei familiaris haec est. Possessio domestica vel est immobilis, vel mobilis; immobilis aut naturalis, aut artificialis; naturalis vel terrestris, ut ager et hortus: vel aquea, ut lacus, stagnum, piscina, fons; artificialis, est domus. Possessio mobilis vel est mensura, ut nummus: vel mensurata, eaque animata vel inanimata. Animata est vel homo, ut servus; vel bestia, quae facit vel ad nutritionem, ut ovis, capra, sus; vel ad laborem, ut iumenta; vel ad munditiem, ut felis; vel ad custodiam, ut canis; vel ad delectationem, ut psittacus, philomela. Inanimata possessio est vel necessaria, vel honoraria. Ibi sunt ad victum pertinentia, ut esculenta et poculenta; et supellectilia, eaque partim vestiaria, ut vestimenta, lectisternia, mappae; partim vasaria, ut cu linaria, cellaria, mensaria; partim sellaria, ut cistae, mensae: partim
Acquisitio rei familiaris est vel simplex, vel mixta. Simplex est ordinaria, vel extraordinaria. Ordinaria fit labore; estque velnaturalis, vel artificialis. Naturalis est vel primaria, ut Georgica, sub qua Agricultura, Viticultura, Horticultura, et Cura silvestris: vel secundaria, eaque vel pecuaria, sub qua Pastoritia, Venatoria, Aucupium et Piscatura; vel fossura metallica, vel caesura lignorum.
Artificialis acquisitto est vel permutatio, vel aedificatio. Permutatio est mercatura, foeneratio, et operae elocatio. Mercatura vel est liberalis, eaque tum domestica, quae dicitur institoria (Sueton.) et stataria; tum externa, quae est maritima seu nautica: et terrestris seu vectoria: vel sordida, ut cauponaria. Foeneratio est usura, vel cambium, de quibus cap. 76. Operae elocatio est itidem vel liberalis, vel sordida; illa est, cum quis operam suam Reip. locat in officio aliquo publico; haec in privato, quae est mercenaria. Aedificatio est, qua domus acquiritur accommodata familiae quoad sanitatem, commoditatem ac iucunditatem: itemque rei familiari servandae.
Acquisitio extraordinaria vel est directa, ut hereditas, accretio per alluviem, dos, donatio, inventio thesauri: vel indirecta, (Quintil.) ut emptio, locatio, conductio, lusus, cautio, depositio pignoris, et similia. Acquisitio mixta,
Domum faciunt ornatam parietes bene fenestrati, albati, picturati, proiecturis ornati; tutam vero ianuae bene obseratae, fenestrae bene cancellatae seu clathratae; commodam vero conclavia iustae amplitudinis bene distincta pro vario usu: nempe ut sit, ubi convivant domestici, hibernaculum seu hypocaustum instructum fornace vel camino; Andronitis seu andron est pro viris; Gynaeceum vel Gynaeconitis pro feminis. Et pro parandis cibis culina; tum refertum supellectili mensaria cenaculum (tricinium, cenatio; et pro penore asservando cella (hypogeum, apotheca penuaria seu penaria, promptuaria, (promptuarium) mellaria, olearia, vinaria, carnaria, farinaria, casearia, granarium, etc. et pro requie nocturna dormitoria; proque aliis rebus idonea reconditoria, armaria, arcae, repositoria; denique pro transferendis rebus sportae, cophini, etc.
Cubiculum habeat lecticas, quarum latera utrinque lectum sustinentia sunt spondae, harum partes extremae, fulcra; quibus superextenta cadurca, aut filo texta, aut ligno coassata; et lectisternia (toralia, sindones lecticariae;) grabati (anaclinteria) sunt pro meridiana reclinatione delicatiorum, quam Latini meridiationem vocant: et vasa cum praefatione honoris nominanda, ut matulae (scaphia)
Bona ordinatio contubernii sita est in distributione rerum et officiorum: ut quaeque res in domo suum habeat locum; et quisque locus suam rem, quo pareat statim, quid absit, vel adsit: item quisque domesticus suam functionem, et quaeque functio suum agentem, ne, respectando alius alium, omnes agant incuriose, omnia tamen sub inspectione Oeconomi, (quem etiam procuratorem, curatorem, dispensatorem, promumcondum, subcuratorem, obsonatorem appellare licet) ad cuius curam pertinet non cibatus tantum et commeatus, (res cibaria ac potoria) sed praecipue rationes accepti et expensi; quas, antequam in rationarios codices referat, prius subnotat in Diariis. Servit etiam in quottidianum usum talea seu tessera, (lignum quadratum) in qua numerus
BAsis familiae est coniugium a Deo institutum, (sed nequaquam praeceptum omnibus, cum virginitas sit praestantior connubio) ad propagationem generis humani; inde enim veniunt legitimi liberi, et, propter hos, famulatus, cum reliquo apparatu oeconomico.
Matrimonio iunguntur mas et femina: nec refert, utrum ille sit iuvenis, an viduus, virgo, an vidua; dummodo ambo sint caelibes et nubiles, nec oppido dispariles aetate, nec arctius
Mas dispicit sibi de femina, ad nubendum habili, (nimium iuvenculae, nimiumque exoletae, et anus, sunt illocabiles) quae honeste nata sit, et pudice educata, famaque illibata: utrum insigniter dotata aut venusta, an indotata, non adeo curandum; quia dos, sive fuerit profectitia, videliceta parente profecta: sive adventitia, nempe a quovis alio proveniens; parapherna (IC. paraphernalia, sunt proprium uxoris peculium) et forma sunt bona sugacia et evanida, et excitant plerumque rivales, quorum alterum ferre repulsam necesse est; dotalia bona compensat virtus.
Postquam adiecerit animum ad aliquam, eamque honeste adamarit, ambit ipsam ducere in matrimonium, sive procet seu poscat eam a parentibus per pronubum, aut conciliatricem, (apage lenones et lenas) vocatur prensator aut procus; quod si uterque nupturientium patrimus est, aut matrimus, nihil tentant insciis parentibus: si his orbi; consulunt Curatores.
Cum Amans seu Amator (Amafius et Amasia nec Latine satis, nec pudice dicitur; Amatorculus amat levicule) obtinet, ut sibi amata despondeatur, constituuntur et celebrantur Sponsalia, confirmaturque
Matrimonio contracto, cuius vinculum est indissolubile, (neque enim more Hebraeo aut Gentilium licet repudiare, seu dare libellum repudii, aut polygamia uti) dies dicitur nuptiis, qua copulantur a Parocho, sollennique precatione et ceteris Ecclesiae ritibus iunguntur novi coniuges; quam Sollennitatem cohonestant utriusque partis necessarii et paranymphi, comitantes sponsam, pronubaeque eam concinnantes. Canitur Hymenaeus (Thalassio, Epithalamium) et in Nympheo geniale epulum ac choreae instituuntur. Digamus est, qui secundam uxorem duxit.
A nuptiis sponsa ducitur in aedes sponsi, fiuntque repotia: et tum iste recipit nomen mariti; illa maritae: eos vero, qui sibi eloca runt natam aut gnatum, incipiunt vocare socerum et socrum; ipsi ab eis appellandi, gener et nurus. Qui vero elocant nepotem vel neptem, fiunt prosocer, et prosocrus, (socer magnus, socrus
Officia Coniugum communia continentur amore et auxilio mutuo, itemque fidelitate coniugali et patientia. Mariti est, sustentare et protegere uxorem, honorifice de ea sentire, verecunde cum illa vivere, reverentiam potius quam metum sui conciliare, exorbitantem corrigere, quoad fieri potest, suaviter; nec, nisi extrema necessitate, venire ad verbera. Officia uxoris propria sunt, esse domiportam instar testudinis, castimoniae studere instar Penelopes, dispensare labores domesticos instar apiculae, esse condam potius quam promam: maritum habere pro lege et norma sua; alienis negotiis se non immiscere; denique non esse museum hirundinum. Sit concordia inter utrumque et mansuetudo; uxor sit viriplaca, et oboediat; vir imperet, sed non despotice, neque sit uxorius, ut illi, qui argentum accipiunt dote, imperium vendunt; ab utroque absit zelotypia, et quamvis offensiunculae quandoque domesticae intercurrant, procul tamen amandetur dissidium, unde sit maritus surdus, uxor
DEUS fecundat coniugatos sobole, mascula et feminea: cuius intuitu fiunt e coniugibus parentes, pater et mater; quidem sunt improles. Cum tempus est pariendi gravidae uxori, et Deus avertit casum abortionis, (fetus in utero conceptus, antequam perfecte formetur, embryo dicitur) enititur filiolum, vel filiolam; quandoque gemellos, raro tergeminos; et postquam peperit, (antea parturiit) fit puerpera, latitatura domi tempore puerperii, aliquot a partu seu enixu septimanis, inde prodit, et in
Obstetrix (deductis secundis, vulgo secundinis) excipit infantulum tepidulo balneolo, laetaturque, si videt esse corpusculo integro, et absque naevo; reponitque in cunis involutum fasciis, et religatum; vagientem autem delinit, cunarum prorsum rursum agitatione, et consopit.
A lactatione pervenitur ad ablactationem, (ut Scriptura S. loquitur, hoc est, removetur lactens ab uberibus) et a cunabulis ad serper astra (vehiculum ambulatorium, et subalare puerorum:) ut condiscat ibi manducare cibos solidiores; hic incedere firmiter, bimulus circiter; ad mucum abstergendum appenditur ei fasciola pectoralis: ad ornatum et pro
Ex utroque parente eodem nati, vocantur germani fratres et sorores: ex eodem patre duntaxat, semigermani: ex eadem matre tantum, uterini: ceteri venientes ab eadem progenie, consanguinei, (necessarii, propinqui;) e paterna stirpe, agnati; e materna, cognati: vitricus et noverca habent privignos et privignas.
Pater tui parentis utriuslibet, est tuus avus; mater eiusdem, tua avia. porro horum parentes, tuus proavus et proavia; istorum, tuus abavus et abavia: illorum, tuus atavus et atavia; rursusque horum, tuus tritavus et tritavia, qui supra sunt, vocantur maiores.
Liberi autem nostri sunt filius et filia: quorum liberi nobis erunt nepos et neptis; istorum, pronepos et proneptis; illorum, abnepos et abneptis; inde sunt atnepos et atneptis, trinepos et trineptis; qui infra hos erunt, appellabuntur posteri nostri. Hi omnes dicuntur descendere in linea stirpis recta, aut ascendere.
At in obliqua sunt tui patris frater, qui est tuus patruus; matris frater, avunculus; aviae frater, avunculus magnus; proaviae frater, avunculus maior; patris soror, tua amita; matris soror, matertera: supra hos sunt propatruus et proamita,
Officium parentum commune, liberos sustentare, et recte educare, hoc est, instituere ad pietatem et reliquas virtutes erga Deum et homines assuefacere ad laborem, conformare ad morum civilitatem: retrahere vero ab ignavia, protervia, squalore, etc. Satyricus monet:
Sed quaedam materculae solent nimis blandiri et indulgere filiis, (quos albae gallinae indigetant pullos) praesertim unigenitis; qua corruptela illi fiunt immorigeri, tandemque degeneres; in
Ingenuorum est liberorum, praebere se genitoribus, quippe vitae suae post Deum auctoribus, obsequentes ad nutum, praestare iis reverentiam, amorem, opem, et omne genus officii; fugere impatientiam, murmura, responsationes, contumaciam, pervicaciam, et quidquid adversatur pietati, aut dehonestamento est familiae.
Parentum quoque est, colligere liberis here ditatem; spurios et nothos exheredes iura volunt, hoc est, expelli ex patrimonio. Heres
Si praemature demoriuntur, relicturi post se superstites orphanos, addecet constitui testamento orbitatis praesidium Tutores et Curatores; tutores quidem dantur pupillis, qui sunt impuberes, (hoc est, masculi, qui nondum complerunt aetatis annum XIV, puellae, quae nondum implerunt XII;) Curatores autem constituuntur puberibus, qui usque ad annum aetatis XXV vocantur Minores. (ICtis Minorennes.) Curatorum officium est, Indices hereditarios (Inventarium ICtis) conficere, et iuxta eos, deposita Tutela aut Curatione, (ICtis Curatela) rationem reddere, nihil esse abalienatum; quare debent operam dare, ut ex bonis immobilibus, hoc est, fundis, proveniant fructus: ut pecunia in annuos reditus convertatur: ut nihil omittatur
Cum ii, qui XXV aetatis annu explerunt, (Maiorennes vocantur ICtis) herciscunt bona inter se, distributio est penes natu maximum; praeelectio penes natu minimum, et sic consequenter. Alicubi primogenitus fit heres ex asse, reliquis sustentatio sufficiens pro conservanda dignitate status et familiae suae assignatur, uti fit apud Principes ac Magnates. Hereditas iacet, non adita; defertur, quando adire possumus; adimitur, cum heres institutus, postea scribitur exhaeres; aditur, cum quis se heredem esse dicto factove demonstrat; repudiatur, cum repellitur; omittitur, cum quis se excludi putat. Heredipetae captant hereditatem; adoptio est, cum alienus in filium adsciscitur, seu adoptatur; isque dicitur adoptivus; abdicatur, qui e familia et iure filii eicitur; emancipatur filius aut filia, cum e patria potestate exit, et sui iuris efficitur, filia, cum elocatur. Pergamus hinc ad turbam capillatorum, aut, si vis, ad pileatorum. Desiderius. Quid hoc aenigmatis? Mercurialis. Ad heros, inquam, et servos; hi apud veteres Romanos ex longo capillitio et nudo capite dignoscebantur ab ingenuis, qui solebant radi; donabantur pileo, cum, e servitute vindicati, efficiebantur liberi et libertint, unde ad pileum vocare est, ad libertatem vocare. In numismatis antiquis altera facies caput feminae exhibebat; cum inscriptione: Libertas: in altera cernere erat duos pugiones, adiecto pileo; quo Brutus et Casius, Caesaris
FAmilia per sobolem aucta, vel etiam imminuta, opus est, pro domesticis servitiis, conduci famulos et famulas, respectu quorum parentes fiunt heri et herae. Olim servi legebantur et emebantur e captivis, ideoque dicebantur mancipia, quia manu capti in bello; servorum nati, fuerunt vernae, vernulae, vernaculi, (ae, quorum dicacitate quaevis procacia dicta, vocantur vernilia) perinde in servitute manentes, donec essent facti liberi per manumissionem; atque tunc dicebantur liberti et manumissi, filii autem libertini: Apud nos Christianos omnes sunt liberi, quare pauperiores, qui serviunt conducti mercede, habentur instar clientum et clientarum, sub patronis et dominis, quos sibi elegerunt.
Herorum munus est praebere famulis salarium, aut mercedulam et alimoniam (sive sit diarium, seu victus quottidianus: sive demensum, cibatus menstruus) non maligne et sordide, ne conquerantur, se microtrogos potius esse quam artotrogos: distribuere pensa laborum quotdiebus; sed et intervisere, an quisque agat, quod debet, et quomodo; nam oculus domini saginat equum; habenda cura
Officium famulorum erga dominos continetur veneratione, obsequio, fidelitate; sint boni et frugi, non cessatores, curiosi, futiles, harpaces, nugatores et nugivendi, rixosi inter conservos; exsequantur impigre demandatas operas; praecaveant heri incommoda; ne ogganiant impudenter, nisi velint tractari serviliter, et fieri mastigiae, verberones, flagriones; (plagipatidae, Plauto.) nihil effutiant rerum domesticarum, quod melius sileretur; nec aliunde in domum inferant; sit in iis celeritas cum ingenii dexteritate, ne videantur cerebrum habere in manu.
Domini ne sint Eucliones et harpyiae oeconomicae, quae ex ampla familia faciant amplam miseriam; insit ipsis pietas, qua Deus statuitur actionum omnium omega et alpha; nam Regis ad exemplum, etc. insit prudentia, ut sciant, quid, quantumque in diem, septimanam, mensem, annum expendere debeant, quid valeant; noverint uti dissimulatione, nec omnia ad vivum
REs publica dicitur reductio familiarum multarum sub Regimen unum: eo instituta, ut omnes queant degere tranquille, et agere sua secure et ordinate, ne potentior opprimat imbecilliorem. Ad hanc rem opus est coniunctione domiciliorum; quae, si minor, appellatur pagus; maior, oppidum; quandoque oppidulum; maxima, urbs; quae differt a civitate, quod haec constet civibus, illa aedificiis. 2 Limitatione ordinum, ut alii praesint cum potestate, et iurisdictione; alii subsint cum subiectione et obsequela. 3 certis Legibus et institutis, quibus omnes et singuli colligantur in unum corpus.
Forma Regiminis esttriplex; quippe administrat Rem publicam 1 alicubi plebs ipsa, permutans inter se officia per vices, diciturque Democratia, seu dominatio populi. 2 alicubi Optimates, diciturque Aristocratia. 3 alicubi potitur
Circumvisamus urbem. Ubi quaeritur, quae sit habitatio; an tuta, amoena, commoda. Tutae habitationi servit circummunitio: cum oppidis extrorsum circumdantur moenia, fossae, valla, imo et valli, inter quos intervallum est; introrsum veto pomoerium, qua civibus datur accessus ad munimenta; tandem locis editioribus speculae, in quibus civici excubitores excubant, vigilesque vigilant. Portas solent praemunire bipatentibus valvis, et deinsuper impendentibus cataractis, (cancellatis foribus) obsepireque seu stabilibus, seu subductilibus (subliciis versatilibus, pensilibus.)
Amoenam habitationem facit amoenitas fitus, pulcher prospectus, decora fastigia turrium, nitidaque inaedificatio platearum, nempe ut primarii vici, habentes utrinque contiguas aedes, sint ampli: earumque ordines directi, et ad symmetriam atque structuram conspicui; tecta potius compluviata et testudinata, quam pectinata et in angustum surgentia: sint dimensa quaquaversum viarum spatia; angiportus, iuxtim transcurrentes, sint angustiores, flexuosi, et fere curribus impervii. Anteriora domorum sint pervia, praestructis porticibus, ut pateat siccus transitus tempestate pluviosa: plateae vero ipsae stratae lapidibus, nc ambulationes sint lutosae.
Publica aedificia sunt imprimis templa ad amplitudinem urbis, proportionem et comparationem exstructa: tum Coenobia et Monasteria, religiosorum virorum ac feminarum claustra; inde curia pro conventu Senatus; praetorium pro exercendis iudiciis; cum adiuncto carcere pro custodia delinquentium; aerarium et armamentarium pro asservando publico aere et armis; Gymnasium et Scholae pro exercenda et bonis iuxta literis ac moribus imbuenda iuventute; Balnae diversae pro diverso sexu. Technophylacium, locus, ubi praestantia artis opera; Antiquarium, ubi vetusta asservantur.
Dehinc sunt: ptochodochia receptacula mendicbulorum, loemodochia peste afflictorum: leprodochia et hierocomia leprosorum: gerontocomia et adelphotrophia senio laborantium, et nosocomia aegrotantium: orphanotrophia pro enutriendis misellis pupillis, aut expofitis, (sicubiprobra ista fiunt;) et hospitalia seu xenodochia pro introducendis hospitibus peregrinis. (Parabolam Graecis et ICtis sunt homines ad curanda debilium corpora deputati.) Et diversoriae, ubi advenae divertant; vel etiam popinae, ubi edulia semper reperiantur parata; sicut et potulenta in cauponis et oenopoliis.
Opificia
Aquaeductus fiunt ab aquilege, seu per aperta incilia, seu per occultos canales, derivatos e montanis scatebris, et effundentes aquam hinc inde in castella aquaria, et ex his, per siphones, in crateres et conchas: in defectu fontanae (fontalis, fontanalis) aquae fluvialis diffunditur tractoriis machinis; aut effodiuntur putei, circumdati oras crepidine: unde aqua vel hauritur situlis seu urnis, sive per rechamum, sive tollenonem, sive tympanum rotatile, ductilibus seu tractoriis; vel antlia, (hoc est, mobili intra arrectum canalem pertica, inferne
Adde his vias extra urbem publicas; quae veteribus, glarea vel silice stratae, instar erant aggerum et pulvillorum altiusculae et marginatae, hoc est, firmiter arctatae et strictae ad oras lapidibus grandioribus, ne diffluerent ac spargerentur. Dispositi per eas crebriores cippi quidam, eminentes, in quibus insidere fessis, onera reclinare, aut ex iis in equum ascendere fas esset. Extabant et columellae, quae, notis numerorum incisae, milliaria notabant; passim quoque monumenta et sepulcra adsita latus utrumque praetexebant. Memorabilis comprimis Via Appia, a porta Capena Capuam usque, deinde usque Brundusium lapidibus strata per milliaria Italica 474; latitudine 23 pedum, ut duo currus ex adverso libere quirent pervadere et commeare, nec brevior Via Flaminia, quae Roma Ariminum usque, et inde porro Aquileiam ducebat.
Adde navalia, quae sunt loca, ubi naves construuntur, aut subdunctae quassataeve instaurantur et asservantur. Adde portus, seu locos conclusos, quo portantur merces, et exportantur. Solent ex utraqueparte vel manu collocari turres, e quibus, ad claudendum aditum, duci catenae per machinas possint; vel
Magnifica quoque est pontium substructio, quorum alii lignei, qualis admirandus ille Caesaris lib. 4. de bello Gall. alii lapidei, ut ille Traiani Danubio instratus, et impositus pilis e lapide secto ac quadrato, fornicibusque devinctus et concameratus, de quo Dio Cassius et Xiphilinus. Huc accedunt moles ag gerum in aquis iactae, quibus illae frenantur et coercentur. Vide Curt. lib. 4. c. 7. Nobis non vacat plura de his meminisse. De Magnitudine Urbis Romae mira narrat Lipsius, in qua ait fuisse palatia 1780, totidem urbium instar, in quibus circus, sora, templa fontes, balnea, etc. insulae vero (domus ab aliis abiunctae) 46602. Quae cum, iam antea orbis caput, parem non haberet, Augustus tamen Caesar ita eam ornavit et excoluit, ut gloriaretur, marmoream se relinquere,
URbicis ut bene sit omnibus, distinguendi certos sunt in ordines, suacuivis assignanda functio, providendumque, ut et agantur, quae agenda; et corrigantur, quae non agenda, aut perperam acta; et exorbitationes revocentur ad normam.
Ordo cirium est, quod alii sint patritii, oriundi claris prosapiis; alii ephori, (optimates, primates) cooptati in Magistratum sive suffragiis, sive subsortitione: alii plebs, privata curantes; omnes secernendi cognominibus seu cognomentis familiarum, propriisque praenominibus et agnominibus.
Primores Magistravum, sunt Senatores, invigilantes publicae saluti; et praetores, vacantes litigiis componendis; aedilesque, inspectores publicarum aedium; et tribuni plebis, procurantes, ut populus contineatur in bono ordine; et quodvis collegium intra limites suorum statutorum et privilegiorum.
Hi tribuni dividuntur alicubi in Duumviros, Trium viros, Quatuorviros, Septemviros, Decemviros, Centumviros. Quorum officium est ferre plebiscita, auctore Senatu; horum tamen iurisdictio (Duumviralis, Triumviralis, etc.) non est
Dum Senatus (Senatorum maior; et minor est ordo, et in hoc pedarii seu pedanei) agit consessum in curia, domo senatoria, senaculo) ubi album (vulgo matricula) civium et acta civica asservantur. (tabulae publicae, commentarii, Archivum, Tablinum vel Tabularium, chartophylacium, Grammatophylacium) Consul, (cuius officium alicubi annuum, alibi perpetuum; quibusdam in locis praesidet directioni cum collegis per vices temporum) aut ei substitutus Proconsul, cogit, dat, habet Senatum; dimittit consilium, proponit deliberanda; Consuiares vivi sententias dicunt; Syndici assidentes decidunt intricatos casus; Noiarii (scibae urbis, tabellarii, tabelliones, amanuenses curiae, actuarii, archigrammatei, dicographi) perscribunt et consignant auctoritates seu Senatusconsulta, vulgo Conclusa. Irenarchae, olim Censores, praesunt moribus corrigendis. Huc reseruntur varii Officiales, (Apuleio) Accensi, Apparitores, corycaei seu exploratores, circitores nocturni, portarum custodes, nuntii, cursores, viatores, etc.
Opifices habent suas sodalitates, (sodalitia) tribus, curias, corpora, ubi novitius, professus artificium, exhibet artis specimen Curionibus, demumque in ordinem recipitur; infima
Civium est, praestare sibi mutua officia; licet alius alio sit honoratior; aut privilegiis et immunitatibus a censu et oneribus gaudeat; solent etiam indigenae praeinquilinis (qui ius civitatis non habens) eximi in quibusdam; peregrini alicubi sunt vectigales, eorumque bona caduca.
Quando cives rarefiunt, admittuntur novi mumcipes, hoc est, in album civium referuntur seu civitate donantur: quando superabundant, colonia (coloni) emittitur alio, ut ex illis aliisque convenis novum fiat municipium.
Magistratuum est
In Rebus publicis bene constitutis sunt. 1 severae Leges ad omnia; non facilc novandae, nedum temerandae;
Nisi haec obsefvantur, imprimis autem, ut iuventus recte educetur, subnascitur indubitanter perturbatio rerum, furta, rapinae, latrocinia, meretricia, mutuae oppressiones, pauperies; subversio denique et ruina Reip. tanto maior et facilior, quanto ipsa est populosior.
Speciatim Magistratuum est, providere communitati de subministratione rerum necessariarum, quod fit per Mercatores, et varios rerum venalium Curatores et Expositores; de praesidiis valetudinis; quod agitur per Medicos, de quibus cap. 75. De administranda iustitia, quod efficitur per Iudices, de quibus cap. 77. Curanda per servos publicos mundities platearum, meatus fontium, repurgatio caminorum, cautela ignium, tranquillitas noctium, unde circuino vigilum, qui horas proclamant nocturnas, et subinde Oscum illud ingeminant: Orse verse (custodi ignes.) custodia portarum et clavium. Alicubi sub serum crepusculum pro
Magistratuum Romanorum genera et discrimina fuere plura. Aut enim a temporibus dividuntur: ut Ordinarii, Extraordinarii; illi dicti, qui statis temporibus et semper in Rep. essent, ut Consules, Aediles, Tribuni, Quaestores; hi, qui nec eodem tempore, nec semper, ut Dictatores, Interreges. Aut a personis discriminantur, ut Patricii, Plebeii, Mixti. E quibus primi dicti, qui solis Patritiis patent, ut interregnum; alteri, qui soli plebi, ut Tribunatus, et Aedilitas plebis; postremi, qui cuique Ordini, ut ceteri omnes. Aut a qualitate agnominantur, ut Maiores et Minores, idque sensu duplici; vel ab auspiciis; vel a potestate maiore vel minore. Aut denique distinguuntur ab infignibus, in Curules et non Curules; illis ius est sellae
Consules appellati, quod bono consulerent publico, supremum Romae Magistratum, eumque annuum, sicut plerique alii gerebant; eorum insignia fasces et secures cum duodecim lictoribus, sella curulis, toga praetexta, scipio eburneus, sive sceptrum.
Praetores a praeeundo dicti sunt, quorum munera praecipua, Ludi, quos dabant in populi gratiam: Sacra, quae domi plerumque curabant Bonae Deae per uxores; Iurisdiclio tam in privatis iudiciis (in quibus Res Civiles) quam in publicis (in quibus Criminales tractabantur.9 Urbanus, apud quem Cives agebant; Peregrinus, apud quem Peregrini.
Aediles, quibus nomen ab aedium cura, inspiciebant opera publica, curabant incendia. Penes ipsos, ritus funerum, infamium muliercularum coercitio, balnea, aquaeductus, cloacae, plateae. lis, qui plus quam lege definitum essent, agri possidebant, diem dicebant: foeneratores reprimebant: popinas et ganeas inhibebant: in facta et dicta incivilia ac improba animadvertebant, mulctamque indicebant; Decretorum, Plebiscitorum, Senatusconsultorum custodia ad eos pertinebat: frangere poterant, quae in via publica iter impedirent; mensuras iniquas et pondera iniufta corrigebant; de laeae lusibus cognoscebant. Denique, ut omnia urbis loca et aedificia lauta, munda, integra, expedita servarentur, curabant.
Tribun: a tribubus nominati, auxilium ferebant plebi contra vim potentiamque Magistratuum; quorum iniqua decreta aut
Quaestores nuncupati a quaerendo: quod pecunias publicas conquirebant et reponebant. Urbant tractabant pecuniam urbanam, et aeratio praeerant; Provinciales praesto erant Consulibus; ad ministeria belli.
Dictator a dictando seu iubendo nominatus, cuius dicto omnes audientes essent. In rebus arctis, aut desperatis casibus, imperitabat absoluto arbitratu; fuitque imperium eius semestre.
Censores dicti, sive quod ad eorum censionem arbitrium populus censeretur; sive quod quisque rem suam tanti aestimaret, quanti illi censuissent; creati in annos quinque, quia, lustris duntaxat singulis censeri populum, vetus institutum fuit. Eorum officium seu Censura fuit, publicas privatas opes describere, vectigalia locare, opera publica erigere, inspicere, probare; haec sarta tecta exigere; vias publicas tueri ac reficere; pretia sacrificiorum publicorum curare. Item,
Interrex creatus est, Comitiorum causa, libera Rep. in tempus quinquediale; munus idem, quod Consulum. Consularis est vocatus, qui consulatum gessit, Praetorius, qui praeturam. Proconsul, Propraetor, etc. qui loco Consulis, Praetoris, etc.
Magistratus Minores erant varii. Quatuorviri curandarum viarum; Tribuni capitaies; Nocturni; Valetudinis; Monetales; Coloniae deducendae; idoneos ad arma iuvenes conquirendi; Curatores tribuum, etc.
Inter Ministros Magistratuum potissimi erant Praecones, qui ad hastam stabant, seu in auctione pretium rei indicabant; in contionibus audientiam faciebant: in Comitiis tribus citabant ad ineunda suffragia; latas Leges populo pronuntiabant; in iudiciis Iudices, reos, accusatores, testes vocabant; Oratores dixisso pronuntiabant; inde, praeconium facere.
Viatores vocabant PP. Conscriptos in Senatum. Apparitores praesto erant Magistratibus obsequii gratia; unde officium illorum apparitura et apparitio. Accensi populum ad contionem vocabant.
Ceterum tres erant Ordines Romae. Senatorius, Equestris, Plebeius. Ex his utrumque posteriorem complectebatur Populius, unde illae litterae, S. P. Q. R. Census Senatorius erant
Desiderius. Dilucide. In Senatu quae agendi ratio? Mercurialis. Senatorum numerus alias ad 100, ad 300, ad 400, et amplius ascendebat; quorum insigne, ut memini dicere, tunica laticlavia, cui scilicet clavus latior intextus; angustior Equites ab illis discriminabat; dicti sunt Patres Conscripti. E quibus Pedarii, iuxta Festum, qui sententiam in Senatu non dixerunt, sed in alienam pedibus
Candedati nomen adepti sunt a toga candida, quam gestabant, qui se Magistratum petere professi erant. Professio illa fiebat ad populum per concienem aliquam ad eum habitam. Ubi multum est laboratum in voluntate amicorum et populi concilianda. Qui aliquid studii ostendebant, Salutatores ad domum Petitoris veniebant; Deductores domo exeuntem in forum deducebant; Sectatores assidue latus stipabant. Conciliando populo multum valebat, ut Prensator Magistratus suo quemque civem nomine appellaret ac salutaret; hinc minister ad aurem, qui occurrentium nomina suggerebat, et nomenclator dicebatur; Festus
Desiderius Quantae molis erat, Romanos prendere Fasces! Mercurialis. Plerosque ambitio fecit reos ambitus seu empti Magistratus. Nos
QUando non omnis fert omnia tellus, homines inter se bona sua communicant; quae uno in loco superfluunt, transmittendo alio, quae defiunt, asciscendo et importando aliunde, etiam longinque ex oris transmarinis; cui negotiationi nomen est
Invehenda sunt ope vecturae et naviculariae necessaria, quae domi desiderantur, ut defectus sarciatur; quaeque supersunt, evehenda, ne sine usu pereant. Haec est summa ratio mercimoniorum, exercenda facillime in locis opportunis, puta maritimis, aut ad fluvios navigabiles, sitis; ubi merces consarcinatae; et cistae segestribus involutae, vectoriis imponuntur navigiis, et exonerantur.
Diuturnus mos fuit, merces ipsas permutaere mercibus, quae submutationes necdum omnino usurpari desitae; postea dependebatur infectum aes, (argentum, aurum) secundum indicta et taxata pretia rerum; tandem reperta est moneta, hoc est, aes signatum charactere valoris, quo facilius per manus ementium et vendentium transiret; tum indicatio pretii et licitatio; inde nominis et aeris alieni contractio ac solutio; nunc etiam, via valde compendiaria, pecunia curatur, mittitur, permutatur collybo, seu per collybum, vulgo cambium.
Mercatores seu Negotiatores maioris nominis (Lipsio Magnarii) venundandas mittunt merces ad celebria emporia; sed institores, tabernarii, nundinatores, propalae (qui merces propalam seu de palo pendentes habent, Plaut.)
Genus venditionis est, cum res veneunt auctione, (sectione, seu sub hasta) ubi venditor ostentat rem promercalem, circumversando eam turbae circumsistenti, et indicat, quanti liceat, (facit pretium, aestimationem constituit, statuit;) tum aliquis emptorum licetur, aut licitatur, (olim empturus tollebat digitum) alius licetur contra pretium augendo; donec res addicatur pollicenti plurimum. Fit etiam, ut quis intercedat ementi, aut apponatur licitator; Proxeneta seu pararius conciliator est emptionis; Proxeneticon, eius merces. Emaces quidam empturiunt magis, quam emunt, leviter ab emptione resilientes, abeuntes discedentes. Vendaces, loquaciores impendio, cupiunt protrudere merces suas. Quaedam solvuntur mercatori praesentanea pecunia; alia creduntur, et referuntur in libros rationarios, seu in codicem, aut breviarium seu diarium, nominum, sive debitorum; quorum nominum alia sunt expedita et bona; alia impedita et mala, dum aere laborantes alieno emunt tamen, et versuras faciunt; et quando unum expungunt nomen, decem aliorum superest reliquatio; quae tametsi sint confessa, sunt tamen parum idonea, et paria solvendo, ideoque manent insoluta; quibus non expunctu, fit, ut concidat fides. Sed et ipsi Mercatores conturbant et decoquunt, hoc est, fortunis suis evertuntur, et mercaturam
Cum vero non raro interveniant fraudes, oportet esse cautum in mercando, quippe rari vendentium, contenti lucello aut quaesticulo, nimium quaestum seu lucrum quaerunt, venundantes magni, quod emerant vili, (quamquam est pretium triplex, summum, medium, infimum) eiurant etiam tantidem constare. Aut impostor merces supponit, obtrudit, extrudit invendibiles, vetustas, obsoletas, vitiatas, situ corruptas pro recentibus; aut adhibet mensuras fallaces, etc. Quaedam exponuntur venum, in speciem pretii duntaxat fabrefacta; non in valorem rei bonae, aut in usum durabilem. Est vero pretium iustum, duplex; unum, quod a potestate publica ad bonum commune est taxatum, diciturque legitimum; alterum communi hominum aestimatione determinatum; et appellatur vulgare; quod diximus esse summum, medium, infimum. Quidam commercantium nimis restricte et parce premunt venditorem.
Caritas annonae ingravescit (auget vel augetur) subinde; aut remittit, (laxat aut laxatur) convalescit, pro rerum abundantia vel penuria; rarum enim est carum, et carum rarum; saepe tamen monoolae, propolae, dardanarii in culpa sunt, qui, quae pretio imminuto praemercantur, postea pro lubitu taxant; adeoque
Ubi res delibrata superpondso augetur, est appendix; si quid adicitur, auctarium vel mantissa. Sed expendere liberalius, facit dispendia, quae depauperant; parcius, compendia, quae opulentant.
Quid requiris amplius in negotio hoc lucroso ac quaestuoso, nec raro damnoso, in quo omnes, augendae attenti rei, caro cupiunt vendere, vili emere. Et ubi hae non audiuntur voces?
Et:
Illiberales videlicet in hoc toti sunt lucriones (Festo) et quaestuarii (Senecae;) quod ego pace illorum dixerim Negotiatorum, qui rem ita faciunt et mercaturam, ut prosint sibi, laedant neminem; salutares Bono Publico, in cuius incrementum.
Nos relicto foro nundinario convertimur ad ludos et lusus, inter quae vocabula, teste Valla, hoc est discriminis: ut lndus sit quodvis ludicrum ad animi recreationem, corporisve exercitationem, fieri solitum, proposita tamen quadam lucri spe, damnique periculo; lusus autem ad solam referatur voluptatem; quod
QUod caret alterna requie, durabile non est. Fragiles ne labascant aut langueant vires, cessandum quandoque a seriis, dandumque aliquid temporis ludicris, iuxta illud:
quae defatigatos oblectent spectatione; aut vegetent commotione; aut refocillent concertatione. Tria haec vacationum lusoriarum genera cursim arbitremur.
Scenici ludi praebent spectaculum plausibilius, ubi ex sipario in theatrum aut theatridium sive historice, sive fabulose, inducuntur personae comicae, quas olim histriones vocabant, earumque artem histrionicam et histrioniam; item mimos, mimas, mimulas, ac pantomimos; qui, quod vel verborum et actionum lascivia vel acerba dicacitate plausum captabant, rectius
Actores theatrici vel sunt Comoedi in soccis, dum Comoedia agitur, exhibens res varie turbatas, sed felici eventu: vel Tragoedi in cothurnis, dum Tragoedia ex laeto vel minus turbido principio ad tristem plerumque tendit exitum; dixi plerumque; nam tametsi casus quandoque laetitiam inexspectatam adiungat
Priores duae dividuntur in Protaesin (quae rei gerendae seriem ambigua luce aperit. 2 Epiiasin, quae est rei involutio et turbatio; continetque sub se Catastasin, (quam
Ludii, Ludiones vel Ludiae, induti sunt veste ludiaria. Unde Vestitus Tragicus, purpura, trabeae, chlamydes, syrmata, diademata, sceptra, cothurnus altior; Comicus, tunicae; penulae, togae, socci rudes vilesque; vultus olim perunctus minio, aut foliis herbarum, aut tectus larvis. A vestibus Com oedia vel est Palliata, more Graeco habituque; vel Togata et Praetextata, a toga et ritibus Romanis; vel est Tabernaria, a personarum vilitate; vel Attellana ab Attella, Tuscorum oppido, iocis et dicteriis illiberalibus plena.
Quandoquidem scio, antiquitatis te noscendae tam avidum esse, iuverit hic mentionem facere de Amphitheatris Romanorum. Desiderius. Arrectis auribus adsto. Mercurialis. Theatra segmentum circuli in ambitu referebant; Amphitheatra erant oblonga et orbicularia; quibus et nomen Caveae, ab interiore parte, quae concava; caveis adiecti specus subterranei ad
Hodie Scenae rotantur versatiles et trusatiles. Pulpitum locus editior in Orchestra, in
Hoc tempore, inter spectacula numerantur ignes ludicri missiles, festi; cum vel pyroboli, seu tubuli chartacei, nitrato pulvere farti, relicto superna angusto foramine, et annexa librati virga feruntur sursum, flammeum post se trahentes syrma; paulatimque in arcum flexi rumpuntur cum crepitu. Vel ex machina lignea dispositi hinc inde fomites ignei, repente suscitati cooriuntur, et omnem in partem effundunt ardentem tempestatem, varias non raro figmas in aere pingentes. Vel globi flammivomi, subsultim cum undis colluctantes, acrius in humido elemento exardescunt,
Cursu in stadio contendunt, incipientes cursuram a linea designata; decurrunt inter cancellos, seu septa ad praestitutam metam; ubi concursorum seu syndromorum quilibet praevertere ac praeterire laborat ceteros, ac post se relinquere. Primus tamen, et qui ante alios emicat, celerius transmittendo campum, obtinet primas, et reportat brabium seu bravium ab assidente Brabeuta. Certatur et
Saltatores, ad modulos Choraulae, agunt choreas varia circumgiratione, et tripudiatione seu tripudio, sublatis et alternantibus plantis. Vel enim Choreutae ad numeros choreumatu pedes in orbem saltatorium circumagunt more Germanico, manum manui saltatricis implicando, seque sessum recipientes, desaltato cantico; vel elegantius, liberi corporis argutia, suppares modulamini gressus movendo; vel pernici pedum micatione ac crispatione
Iaculatores in area aut campo iaculatorio vel iaciunt ante se, vel evibrant in auras discos (orbes ferreos, in medio pertusos, quibus conum petunt coronandum, unde Graecis discoboli) aliaque missilia, (ut sunt globi fistulis aeneis emissi, vel sagittae ab arcubus extortae) collineantesque ad profixum scopum,
Luctator in lucta (luctamine, agone) nititur tum vi, tum agilitate corporis prosternere colluctatorem seu antagonistam; sed ille reluctando renititur affligere ipsummet humi; ubi supplantare artis est, recellere risus. Palaestrice concertantes complectuntur se mutuo, complicant brachia, divaricant crura, obtorquent lacertos, obnituntur pectoribus, icunt genu, conturbant gradum, deiciunt de statu, evertutnque pedibus pedes, non sine quassatione artuum, crebroque anhelitu. Praemium agonistis proponit agonotheta. Olim perungebantur ceromate,
Pugiles congrediuntur pugilatu et duello, pugnantque sive caestibus, (quos olim de corio bubulo, fere sicut nunc chirothecas, manibus et brachiis inducebant; Daretem et Entellum habes apud Maronem lib. 5.) sive nudos miscent pugnos, non sine crepitatione maxillarum. Gladiatores (monomachi) decertant gladiis sub directione lamstae, qui familiam ducit dimicationis gladiatoriae: ubi alter ictus infert, alter excipit, inhibet, propulsat; vincit autem, qui infligit, infligendosque praevidet, excludit, frustratur, exit, declinat, eludit, depellit. Ibi compositio et positurae Gellio in statu pugnandi, brachiorum porrectio, capitis et medii corporis abductio seu reductio, in digitos pedum arrectio, assultuum irriti conatus, petitiones mutuae,
Olim varia erant Gladiatorum genera, decretoria gladiatura vitam petentium, scilicet Secatores, qui Retiarios (reti et tridente armatos) infesto ferro sequebantur. Et Threces (quibus harpe et parma; eorum fautores Parmularii, Secutorum Secutoriani.) Myrmillones in galeis habebant piscis effigiem, hinc antiquum illud: Non te peto, piscem peto. Hoplomachi undique armis tecti; Samnites cum scuto et pinna in casside, quibus oppositi Pinnirapi; Essedarii ex essedo pugnabant: Andabatae ex equis, praevelalatis oculis; (hodie, ad ludos doliares, adhibentur pedites:) Dimachaeri duobus gladiis;
Ad haec exercitationum genera accedit Equitatio, Vectatio, lusus pilae, aliique. Equestre ludicrum est, cum equiso frenans equum iniecto lupato, mulcensque poppysmis, docet ex arte gradi, salire, converti, sessoremque molliter gestare; aut cum desultor in equum insilit, aut transultat de equo in equum, mira celeritudine. Decursiones Troiae seu Troianae instituuntur in catadromo, (decursorio) cum vel belli simulacra cientur, umbratili hostilitate concurrendo, qualis apud Virg. lib. 5. Aeneid. vel gladio glandeve plumbea, equis celeriter circumactis, statuam petendo; vel hasta discum traiciendo, confixumque auferendo: vel equos ad modulatum in saltatorios vel saltuares giros flectendo; vel etiam vibratis lanceis congrediendo; aliisve modis Equitia (Equiria, Hastiludia, barbare Torneamenta) celebrando. Veteres etiam gestari soliti vel animi, vel exercitationis,
Atque ut in catadromo ludi Troiani exercebantur; ita in hippodromo de equorum pernicitate certabatur. Uterque locus in Circo Romano. De quo paucula ut memorem, hic locus monet. Erat igitur Circus locus muris septus, figura ovata, in cuius extremis geminae ex adverso, pari intervallo, surgebant pyramides, quae dicehantur metae; circumcirca aedificia et in iis sedilia ad spectandum; ibidem carceres seu stabula, unde equi, dato signo, emittebantur in curriculum, quod faciebat Praetor mittendo seu proiciendo mappam. Equi, sive puri (non iuncti currui) sive biiugi, quadriiugi, seiugi, decemiugi (iuxtim inter se iugati) vicies quinquies emissi; septies uno procursu, circa metas ad victoriae palmam obtinendam incitatissime flectere debebant. Aurigantes seu Agitatores discernebantur ex colore vestis; erant enim Russati, (Crocei, Rosei, Ignei) Albati; Prasini seu Virides, Veneti seu Caerulei; inde factiones, favoresque diversi et sponsiones inter Spectatores. Octo Spectaculorum genera exhibebantur in Circo, quae Circensia, vel Ludi Circenses, appellata. 1 Certamen curule et equestre. 2 Gymnicum et Athleticum. 3 Pompa
Ludus pilae sit expulsim et dadatim, (in sphaeristerio, vel alibi) raptimque; quando scilicet volans ultro citroque reticulo aut palma repercutitur, altero eam mittente, ltero excipiente, aut contramittente, seu remittente. Pila paganica est pilis farta, et percutienda clava: unde clavaria dicta. Palmaria seu manuaria (harpastum) repellenda palma per Dator es et Exceptores.
Ventosa, (follis aere distentus) si maior est, brachiis ligneo tegmine praemunitis expellitur et impellitur: si miner, pugno eicitur, et reverberatur, ideoque pugillaris et pugillatorius; impostoria dicitur, quando uni ostenditur, alteri adicitur. Tentant sphaeromachi (sphaeristae, pilarii, periti sphaeromachiae, seu lusus pilaris) mutuis exstrusionibus et impulsionibus pilam sibi praeripere; aut cavere, ne terram contingat; aut, variis modis incurrendo, recurrendo, in girum premendo, in adversum iacere, seque invicem ferire. Trigonalis olim dicta est, ut hoc obiter moneam a loco ludentium, et stando triangulum efficientium. Alicubi pilae quoque ligneae, ferulis in fronte latiusculis, expelluntur in altum et longum. Alibi plumatae, seu plumula cristatae pilulae, iisdem ferulis expulsim mittuntur et redduntur. Luditur etiam orbiculis eburneis et ligneis, eos traiciendo ferulis teretibus Seu tudiculis per annulum et portulam: aut dispositos in sacculos
Addamus lusionibus motoriis pueriles istas. diffugium, quo se fugiunt, captitant, et capiunt. Myindam seu apodidrascindam, (ostracinda et dielcystinda nonnihil ab his differunt) seu vaccae latebras, qua se abscondunt et quaeritant, (Guckenbergen) Chytrindam, qua qui medianus seu medius sedet, oculis velatis, vellicatur, pungitur, feritur a circumcursantibus, donec aliquis prehensus, vices eius subeat; aut capite obvoluto incurvus tenetur tamdiu, donec ferientis nomen prodat, veteribus aenea musca dictus hic ludus. Basilindam, cum sortito ductus Rex facienda praecipit. Schoenophilindam, qua in circulo sedentes obit unus, et, quod clam depositum est, inquirit. Cindalismum, quo paxillos tripedaneos humi statuunt, et stantes prosternunt iactis bacillis (Geiswerffen.) Ascoliasmum (empusae ludum) quo, altero pede in aere librato, uncio subsiliunt pede. Oscillum aut Oscillationem seu Petaurum, quo pueri ex resti pensiles iactantur, liberoque in aere subvectantur. Epostracismum, seu subsultum testularum, quo
Concertamen fit ludendo par impar: et micando digitis repente extentis, eorumque numerum divinando: certando aenigmatibus ac griphis, seu quaestiunculis implicitis, intricatis, et captiosis: tum in sortilegiis, (lusibus sortilegis, magis ex fortuna quam arte pendentibus) ut in alea, (astragalismo seu ludo tesserario) ubi tali aut tesserae immittuntur per fritillum (pyrgum feu turriculam intus capreolatim (trochleatim, gradatim) effictam, ut impingant, ne locus sit fraudi; aut manu miscentur et iaciuntur; Plistobilindam vocant, qua quis plurima puncta numerat iactu; felicissimus est, si trium astragalorum, seu cuborum, singula latera senionem (sex puncta, Coum scenarium) ostendunt; infelicissimus canis, (canicula seu chius aut vulturius, Graecis
At ubi certatur sorte et arte, ut in ludo calculorum, quando vel in alveolo ligneis orbiculis, quos duae tesserae diverse cadentes per divisa in abaco spatia versant et reversant, et, pro imparitate vel paritate numerorum intervallis respondente, damnum aleatorium vel inferunt, vel avertunt aleatoribus seu aleonibus. Vel chartulis pictis seu lusoriis in certamen venitur, in quibus quaternae tribus aut factiones Cordis, Nolae, Glandis, Frondis vel dominantur, vel succumbunt. Sunt in iis Reges, Cordatus, Nolanus, Quernus, Gramineus seu Frondarius. Sunt Satellites maiores et minores: sutn Dyades (Dyas, Daus/) binio, trias seu ternio, tetras, adis, seu quaternio, pemptas seu quinio, hectas seu senio, hebdomas seu septenarius, ogdoas seu octonarius, enneas seu nonarius, decas seu decenarius. Primo ponuntur et deponuntur numeri; tum miscentur folia, inde distribuuntur, et mittuntur seu iaciuntur, aliis provocantibus in aleam, aliis recipientibus et sustinentibus,
Vel denique sola arte committuntur lusores, ut in ludo triginta duorum latrunculorum (vulgo Schachus;) aut duodecim Scruporum, quibus luditur in abaco lusorio, vel in tabula latruncularia, (Senec.) quae distincta in regiones duas, et hae in decussatas mandras seu stationes, septa, ubi contenditur, ut quis calculum e sua regione in alteram promoveat, aut, siquem ex hastili agmine incomitatum deprehendit, circumveniat, et captivum ex acie trahat: aut ad extimam alvei seu tabulae lineam agat: aut suum implexum obsessumque latrunculum seu latronem educat e periculo, quod est, reducere calculum. victi censentur, cum Regi nullis patet effugii locus, unde et ludo nomen manet, nam Hebraeis Schach est, vallavit, et mat vel mot, mortuus est; alii dicunt, Schach vocem esse Persicam, et signisicare Regem.
Ludendum est autem, ut delectabile sit, cum coaetaneis, seu coaevis et comparibus, magis animi quam lucelli causa, idque cum sponsione in res non magnas, ut fiat citra inquietudinem et sollicitudinem cum bellis collusoribus, qui te non deludant, aut conturbent
COngressus oppidanorum convivales non sunt praetereundi, sive instituantur vicinalis aut cognatae amicitiae causa, ut sunt charistia (agapae, epularis amicorum accubatio:) sive inter compotores et symposiastas et sympotas ad compotationem seu symposium; et concoenationem (collatitiam) conferendo collectam et symbolas, nemine asymbolo, caupone non raro duplicante rationes: sive instruatur epulum, occasione diei lustrici; aut Natalium, Dedicationis Templi, Martinalium, Bacchanalium; aut dignitatis indeptae, venae sectae; aut praebeatur cena migranti profectitia seu viatica; advenienti adventitia seu aditialis; et inter Mechanicos luminaris assa; aut quidquam esculentae et poculentae accessioni detur; sive publico sumptu excipiantur bene meriti de Republica: sive nuptiales, parentales, et similes epulae ineantur; sive aliquis apud alium pransurum se aut cenaturum denuntiet et condicat; rogatus autem promittat.
Quando convivandum est, archimagirus tradit coquis apparanda cibaria, coempta per obsonatorem, aut subministrata a promocondo, seu procuratore peni. Triclinium curae est architriclino; seu tricliniarcho, ut mensae (orbiculatae,
Invitatos convivas veriire temporius, quam serius, civilius est; quos convivator (epulo, epuli dominus, cenae pater) excipit amico occursu, et introducit. Cumque inter prima salutantium officia abluerunt manus, super malluvium e gutturnio: aut super pelvim seu pollubrum, ex aquali (urceo, urceolo) terseruntque mantili recens loto (inquinatum aut maculis sordidum praebere, incivile foret) assidunt, ambitiose modesti, propter priores accubitus,
Demum fercula inferuntur per infertores (dapiferos, ministros mensae) in patinis, lancibus, catinis, paropsidibus; varia embammata, illinctus, obsonia, conditanea, et salsamenta, ut cappares, olivae, cucumeres; ac condimenta acetaria, ut oxyporum aut oxygarum, sinapi, aliaque salsamenta destituuntur in patellis, (scutellis, oxybaphis, acetabulis:) convivium enim, quo magis opiparum est, splendidum, instructum, exquisitum, apparatum, geniale, dapale, adipale, adiciale, saliare, pontificale, eo habet lautiores cupedias, pulpamenta, scitamenta, matty aseu mactea, missusque plures, magisque varios; Plauto dicuntur struices patinariae.
Structor (scissor, carptor, honorarius ciborum diribitor) deartuat appositas dapes scite, et in partes dissecat, ac dispertitur inter compransores seu convivas, honoratioribus dans segmenta procerum; qualia sunt vescarum animantium armi, lumbi, suffragines, alae, coxae, seu femora, pulpa pectoralis, et desectae inde ligulae; in piscibus plerumque praestat caput, et quod capiti proximum; in lupis tamen et truttis cauda. In nefrende, dapinantium iudicio, honoraria lautitia sunt auriculae et pellis. De anate Martialis:
Cellarius promit merum e cadis, et affert hirnea
Praecipuum ferculum dicitur cenae caput, aliquando ambulans, vel ambulatorium, oculorum magis pastus quam palati; cui adiunguntur diversa irritamenta epularia ex carne, pisce, farina, melle, butyro; itemque obsonia hquida, ut sunt iuscula, pulmenta, ecligmata, non lambenda exserta lingua, sed sorbenda cochleari. Cetera edulia eximuntur furculis, (furcillis, fuscinulis) et conscinduntur cultris, manubrio prehensis. Bene morati attendunt, ne quid rustice aut cum edacitatis suspicione fiat; quare moderate bolos ingerunt ori, non iniectant; comedunt mansitando, (dentibus molendo) non glutiunt tuburcinando; ne postea ructent, aut singultiant; neque lingunt labia aut lambunt digitos, sed detergunt mappula, si perungantur. Agrestium est, fartim se obescare, aut immunda peredia lances detergere, ossa canum more abrodere, tubuccis cibos perflare; aut liquore ita coronare scyphum
Post mensas primas instruuntur secundae, nimirum apportatur impomenta fructuum; ut poma, pyra, nuces, cerasa, pruna, fraga, ficus, uvae cybinae, Prompt. et passae; item caseus, variaque bellaria, tragemata, hypotrimmata e saccharo, seu saccharata, ut pisa, amygdala, foeniculum, adoreae cannae, panis escharites, radii, (genus placentae in longum sectae) liba, crustula dulciaria.
Secundis mensis appositis fiunt largiores et hilariores invitationes, invitatiunculae, et propinationes,
At qui se potando moderatius invitant, non bibunt ad temulentiam; neque siccant pocula alienae saluti, sed libant; potionemque non raro frigida intercludunt; sibique praesentes sanitatem a S. Ioanne modica potiuncula sorbent magis, quam hauriunt. Quandoque tamen accidit, ut plusculum adbibant, et largiore potatione
Sub extremum tolluntur patinae cum buccellis, crustis, semesisque micis, et aliis analectis ac ciborum reliquiis. Ceterum epulationem condiunt festiva colloquia. et voces, ac soni Musici. Peracto convivali et tempestivo (quod non in multam noctem protrahitur) epulo, paratur domuitio; fit consurrectio, (surgitur) gratiae aguntur ei, qui tractavit liberaliter; laudantur conditores instructoresqu dapum: quas grates auctius reponit exhibitor convivii, comiterque
Sed quis ferat compotores, combibones, glutones,
Antiquus accumbendi modus erat iste. In cenaculo mensa collocabatur rotunda, humilis: inferiorum quidem hominum tripes, et ex simplici ligno: lautiorum
Et Martialis:
Ubi notandum, Veteres calda et frigida apposita vinum miscuisse. Mos quoque fuit, ut talis astragalisve, sorte missis, symposiarcha (quem-Patrem, Regem, Magistrum, Dictatorem, Modimperatorem convivii appellabant) duceretur; nonnumquam etiam sola corollae impositione creabatur convivii praeses, ad conviviales Leges prescribendas. Solebat etiam dominus convivii, (convivator) simul ac discubuissent, schedam dare, quae descripta ordine obsonia omnia referret; ut iam tum sciri posset, quid primum, quid postremum coquus missurus esset.
Desiderius. Illaetabilis transitio ab epulis ad funera. Mercurtalis. Nimirum extrema gaudii, luctus. Veteres Aegyptii ceream in convivio, mortis imaginem, circum ferebant, aut cranium, vel sceleton ipsum, ut convivae, de morte admoniti, hilarius facerent genio suo, meminissentque vivendum, hoc est, laetitiae indulgendum esse, dum fata sinunt, et fila trium sororum patiuntur atra; unde Poeta:
Nos ita meminerimus vivere, ut ne timeamus mori. Desiderius. Erudite, et pie.
Sed quaeso te. Mercurialis. Quid novi rogatus? Desiderius. Irritasti gulam meam, non saturasti, ut dixi. Quid si, quoniam in ore, non tamen satis Latino, nobis frequens est cibus, percurreres potiores missus, sive lautiores, sive plebeias in mensas, inferri solitos. Mercurialis. Quasi vero non actum satis de re cibaria, in arte coquinaria. Semel cocta quid tibi vis recoqui? Desiderius. Cupido me incessit regustandi in triclinio, de quibus tu in culina disseruisti. Mercurialis. An Apicium mae
Qui exquisitiores epulas instruunt, provident sibi de ferina avium, quam coci pennatam seu alatam vocant. Cuius generis volucres sunt, tetraones seu urogalli, attagenes, perdices, phasiani et phasianae, anates ferae, anseres silverstres seu onocrotali, scolopaces, ficedulae, gallinagines, palumbes, turdi, turdelae, alaudae, etc. E domesticis alitibus palato arrident gallopavi, seu galli et gallinae Indicae, capones, gallinae, anseres, anates cerei, saginati, adipati, et eorum acrocolia seu trunculi, in iure piperato, pulli gallinacei, columbae et pulli columbini: assi, farti, in operculato catillo vaporati, iurulenti, haedina quoque admittitur. E ferina quadrupedum sapit cervina; quam vocant rubram; aprugna, quam appellant nigram. Inter praecipua fercula caput aprinum; inferiora dorsi cervini, iecur, aures; coxae Martiali (femora Pontano nostro) cervorum, capreolorum, rupicaprarum, damarum, sale et aceto maceratae, lardoque traiectae; le pores, cuniculi, etc. E piscibus delicatioribus inferuntur ostrea, testudines, fibrorum caudae, salmones, anguillae, oratae, thymalli, mustelae fluviatiles, truttae seu troctae,
Parabilius convivantibus pro lautitia est ius simplex bubulae, cum nodulis seu globulis de vitulina concisa; bubula tam recens quam fumo durata; intestina consecta, lingua dulci liquamine perfusa, cerebrum tostum; caput vitulium cum panticibus, seu intestinis pelliculatis: fricte ungulae vitulinae, ungulae bovinae et ungellae suum in oleato aceto, aut iure concreto; varia assa, assaturae, assaria, Apicio armi, costarum, lumborum, renum vitulinorum, ovillorum, vervecinorum; offellae et lumbuli, seu lumbelli Apttio porcini, ovili in craticula tosti; coxae, seu femora vitulina, ovilla, vervecina larido, aut salviae foliis aut allio, traiecta; lumbi bovilli assi, et vaporatione macerati; nefrens seu porculus pinguiculus in cutem crustatam assatus; brassica frusto lardi adipata et uncta, farciminibus coronata,
DEsiderius. Quoniam inter ceteras festae hilaritatis causas, merito nascendi felicitas ponitur; cum ob parientem, quae, foluta fetu, novem fastidia mensium, quibus uterum ferebat, laeto enixu abstergit; tum maxime, ob partum, qui materni vinculis et tenebris corpusculi expeditus, primam aspexit lucem: cuperem abs te Ritus, quibus eius iucunditatis argumenta demonstrantur, doceri. Mercurialis. Iterum petis, quod, cum pro hominum, locorum, temporum diversitate, sit valde varium, sine limitatione explanari non potest. Cum enim quidam e Prisco Saeculo, Geneihliorum Ritus, ad nostra etiam tempora derivati,
Et Horatius alicubi canit, Gladiatores emeritos arma sua Herculis ad postes fixisse. Et Martialis zoili cuiusdam servi meminit, qui gemina compede Saturno dedicaverat catenas. Alii aliorum faciunt mentionem, quos et quae recitare possim, si liberet scholam instituere; sed nos, am oeniora sequendo, has deflectimus spinas; minime dubitantes, plurima per caecam gentilitatem superstitiose depravata, iure fuisse quaam optimo, sanctiorem in usum a sincera Religione vindicata. Sed ad natalitia, quando ita me rogas. Desiderius. Quam maxime.
Atque dum genitrix puerperio cubat; pater ea curat, quae pertinent ad instituendam pompam lustralem, et epulum natalitium, quod cum Graecis possimus Charistia vocare. Infans pro conditione et fortunis familiae defertur ad Sacrum fontem, daducho puero, vel puella, ecreum praeferente. Susceptores ac Susceptrioes, iam ante rogati ad id munus praestandum, tenent salutari lavacro tingendum; eique nomen imponunt, unum vel plura, Caelitum Tutelarium: inque bullam infantiae, et necessitudinis, seu cognationis lustricae
Et haec de Die Natali; cuius anniversaria memoria cum redit: redeunt et gaudia, instaurantur vota, invocantur Superi, faustum ut diem saepe reducant, diuque conservent sospitem, cuius Natalia celebrantur: missitantur varia munera: maxime serta et corollae, et cum iis aliquando carmina.
Desiderius. In summam contraxisti hodierni moris Consuetudines Natalitias. Quid de antiquis? Mercurialis. Summatim et has transibo; ausculta. Ad prosperam partionem impetrandam propitiabantur Dii Natalitii, Iuno potissimum, et Diana seu Lucina, (utraque dicta Ilithyia) Deae praesides parturientium. Ubi nixu peracto fusus erat fetus, deponebatur
Genitale tempus (Ovid.) ab eadem gente colebatur sacrificiis, muneribus, ludis, epulationibus. Sacra fiebant Genio; floribus primum atque herbis, et odoribus: mox libis atque liquoribus; nam iis diebus effudisse cruorem, aut animal mactasse, mali portenti erat, et foedi auspicii: Postea vero, instigante malo daemone, ad brutas non modo hostias, sed humanas etiam (gladiatores namque dabantur, cruentum laetitiae argumentum) descensum est. Posteritatem vero, et protensioris vitae spatium, a Diis Natalitiis postulare soliti, Natalem sibi avem adesse precabantur, Cornicem scilicet, ob longaevitatem eius alitis; bona quoque verba dicebant, id est, precationes faustas. Iam Munera Natalitia, erant bellaria, vestes, obsonia, vasa, nummi, annuli, gemmae, etc. tenuiores etiam cereos offerebant, ut indicarent: in hanc vitam esse hominem, quasi ad lucem et
Desiderius. Multa paucis dixisti. Iam de Nuptialibus quoque Caeremoniis disserentem audire te desidero. Mercurialis. Nimirum Desiderius semper habet, quod desideret; nescio, an Nuptias quoque; de quibus, ne desideria tua frustrem, mox aliqua. Id de Natalitiu ignorare. te nolim, a Christianis coli Dies Natales Martyrum, quibus, fuso pro Deo sanguine, ad vitam
POstquam Amantes mutuum explorarunt Amorem, Morem, Rem. id est, sinceritatem affectuum; mores, indolem, conditionem; facultates et opes; nec obstat sanguinis sacraeve cognationis propinquitas, nec parentum voluntas; praemissis ternis e suggestu sacro proclamationibus, ut intercedi possit futuris nuptiis, si quod impedimentum intercurrat, instituuntur Sponsalia, mutua stipulatione, coram idoneis restibus firmata, de ineundo connubio. Dies exin Nuptialis ut illuxit, et qui nupturiebant, iam nubunt, auspicium (quod Christianos decet) a pietate ducitur. Adornatur pompa, qua Sponsus et Sponsa ad aedem sacram, utriusque sexus ad id invitati honorfico vel etiam splendido comitatu deducuntur, fidicinibus praecinentibus epithalamium. Gestant omnes corollas, seu vivo de flore, seu ex auro argentove nexili textas, tamquam symbolum amoris coniugalis, concordiae, gratulationis, gaudii. Unde Claudianus in Nuptiis Honorii:
Qui utrinque a latere novae nuptae incedunt, Paranymphi vocantur. Quae proxime antecedunt virgines, Coronariae dicuntur: nam earum est, corollas distribuere; matrona, quae sequitur, Pronuba seu Promnestica appellatur, quasi conciliatrix Nuptiarum; vulgus matrem honorariam
Quibus peractis, eo, quo dictum est, ordine reditur ad Epulum Nuptiale; sub cuius finem instructori symbola solvitur a singulis; et Sponsis maner a Nuptialia donantur. Liberalius haec agitur sollennitas, quando convivae discumbunt asymboli, tantumque honorariis donis conferunt Sponsis, quantum per collectam iuxta calculos exactam non dedissent. Ad Nympheum hinc receditur, ubi choreis opera datur, de quibus, uti de aliis hic memoratis, alibi quoque. Postquam et hic satietas cepit pedes; demum inter faces suam quisque repedat domum: Hinc Latinis: Serut pralucentes. Sponsi a paranymphis et agnatis reducuntur ad aedes, in quibus thalamus seu torus gentalis est apparatus. Dantur postridie repotia; et aliquando
Ornatus nubentium apud Romanos erat toga pura, id est, candida, et nullo purpureo limbo praetexta; item tunica recta, hoc est, purporea et picta. Apud Hebraeos Sponsarum vestis erat
Modus nubendi apud Romanos erat, ut Ignem et Aquam, in limine positam, ambo tangere iuberentur; qua etiam nova nupta aspergebatur, ut meminissent, in extrema necessitate
Modus deducendi. Romani non patiebantur nuptas transcendere limen domus paternae: sed sublatae transportabantur a pronubis; sive quid videri volebant non volentes, sed vi coactae inde egredi: sive, ut oblitae quid relinquerent, dum in limen alienae familiae inferuntur, nomen ibi suum deponerent, et Sponsi induerent. Sponsa, introiens domum Sponsi, deduit dicere: ubi tui Caius, ego Caia, id est, ubi tu dominus eris et paterfamilias: ego domina ero et materfamilias; quia aia. Tarquinii prisci, Regis, uxor optima fuit lanifica: ideo institutum, ut novae nuptae ante mariti ianuam interrogatae, quomodo vocarentur, Caiam se esse dicerent, id est, studiosam laboris et operum Minervae; unde, paternas aedes linquentes, colum secum ferebant et fusum, cum stamine, praecedente tibicine, et canente Hymenaeum, seu Deum Nuptiarum, qui pingebatur coronatus floribus et
Modus disponendae domus, quam nova nupta ingrediebatur. Ianua cingebatur lana et lauro; aliisque frondibus et floribus exornabatur. Sponsa vero ingrediens, postes attingebat vittis laneis, eosque iubebat inungi oleo, ne quid perniciosae pestis irreperet; unde uxores dictae, quasi unxores.
Sequebatur Cena Nuptialis, Sponsisque apponebatur inter cetera sucus papaveris, lacte et melle dilutus. Post epulas, ubi satis cantum et saltatum, cum Sponsi ad Genialem torum ducerentur, spargebantur nuoes a pueris praetextatis, (id est, praetextam purpureo limbo togam gestantibus) quibus monebantur coniuges, puerilibus ludis renuntiare, et iuvenilia ludicra relinquere, novaque oeconomiae studia auspicari.
Postridie Nuptiarum, apud novum maritum Repotia esse data, supra meminimus; qua die, Romani etiam Munera Nuptialia tribuebant. et tund iam Sponsa Dominam agebat; tradebantur ei claves a marito, et cum iis ius in familiam ac rerum custodiam. Clavibus autem ademptis, rerum quoque administratio uxori adempta intelligebatur; id quod in divortio fieri solebat; verba tum sollennia erant, cum vir diceret uxori: Tuas res tibi habeto, et cum dicto eam foras exigebat. Desiderius. Explicate omnia, quae ad Ritus Connubiales, sive novos sive veteres pertinere videntur. Mercurialis. Falleris; pauca de pulrimis strinximus. Quod si te Iunonia sacra delectant, Auctores tibi nonminabo, quos super iis consulas. Desiderius. Habeo gratias; libare ad has aras volui, non litare. Mercurialis. Id porro satis constat, tam apud Hebraeos, quam apud Romanos et Graecos in sacris, profanis, nuptialibus pompis, odores per vias domosque incensos; unguentis sparsa pavimenta; parietes item, theatra, coronas, vasa, vestes, capita, pectus, pedes; ipsa etiam vestigia ac soleas pretioso unguine delibuta atque perfusa fuisse. Desiderius. Hem
ULtimum, quod mortales sibi debent invicem, est deductio ex hac vita, cuius non una ratio hodieque observatur.
Apud Romanos veteres cum aegrotus traheret animam, proximi sanguine morientis spiritum osculo excipiebant, flatumque ultimum hauriebant; mox decedentis oculos et ora claudebant, illos in rogo iterum patefacturi, et ad pristinam ac naturalem corporis formam distorta membra reducturi; postea corpus exanime per intervalla conclamabatur, (hoc est, nomen mortui claris plurium vocibus iterabatur, quod fiebat saepius) et a pollinctoribus abluebatur et ungebatur; quod officium pollinctus et pollinctura dictum. Inde cadaver in vestibulo aedium collocatum ad ipsam ianuam, facie ac pedibus in publicam versis; unde phrasis: foras spectare, idem quod, mortuum esse. Interim Cupressi mortuorum domibus apponebantur, et
His ita peractis, funus procedebat ad locum, ubi cremandus defunctus; pyram autem in modum arae lignis gradatim aggestis construere solebant, eique laricem, piceam, taxum intexebant,
Ceterum mortuos nostros ita ritu Christiano tumulamus. Ubi moriens ad ultimam luctam rite praeparatus, hoc est, confessione a delictis expiatus, sacrosancto Christi Corpore, tamquam aeternitatis pignore et viatico, pastus, ceterisque rebus ad salutem necessariis, plisque cohortationibus firmatus, et procuratus est a Sacerdote, animi Arbitro; moribundus inter supplices ad Deum ingeniculantium preces, pro felici luctantis agone, animam Deo, Conditori suo, commendans, exspirat. Morte obita, precationes iterantur, ad viam beatae aeternitatis spiritui expediendam. Tum exanimi clauduntur oculi: corpus alicubi lavatur; et, si dignitas requirit, balsamo conditur; insuitur ferali lineo: aut veste, cuius in vita usus, amicitur, et mox emortuali die includitur capulo, adornaturque funus, et compositum in sandapila (sarcophago) offertur a sandapilariis (tetraphoris, hexaphoris, octophoris) in hunc fere pompae modum: Exeuntibus ad coemiterium aut templum, ferali pulsu campanae sonant, (funebri aeris pulsu concrepatur) memoriam mortis ac charitatis, erga defunctum praestandae, ingerentes; praefertur Christi e Cruce pendentis simulacrum, ut indi cetur, mortuum, dum viveret, sub hoc vexillo militasse. Sequuntur variae tribus et sodalitia; quique lugubrem
QUinque sunt Magistratuum genera: Legitimum, Naturale, Aequum ac Rectum, per Successionem Generis, Violentum seu Despoticum: per primum imperant, quos cives initis suffragiis creant: per alterum mares feminis, in omnibus animantibus: per tertium paedagogi pueris et magisti discipulis: per quartum, quotquot hereditaria successione ad principatum ascendunt: per postremum, qui tyrannice et crudeliter dominantur, quamquam apud Priscos etiam iusti Reges audiebant Tyranni.
Rex est, (sive hereditarium
Primarii inter Principes et Proceres sunt Archiduces, Duces, (Reguli) Comites (Palatini,
Ceterum omnes ex istis sua habeht Dominia, Iurisdictiones, Dignitates, Praedia; vel ut propria, hoc est, peculiari iure mancipata, (quod est habere mancipi;) vel ut Clientelaria seu Beneficiaria, (vulgo Feuda;) quorum alia sunt hereditaria seu gentilitia, hoc est, ad heredes (plerumque masculos tantum) tanseuntia: alia non item; quaedam sunt fiduciaria, (ICtis fideicommissaria) quae scilicet fidei alicuius ita committuntur, ut ea alteri tradat, aut restituat; Possessores ipsi, dicuntur Clientes Fiduciarii et Beneficiarii, (vulgo Vasalli et Feudatarii) quippe qui beneficium a Regeobtinent, in cuius possessionem ubi mittuntur, ICtis investiri et investitur am accipere dicuntur; praestantque iuramentum fidelitatis, (vulgo homagium) hoc est, Domino per iusiurandum fidem, obsequium, clientelam obstringunt.
Iura Regalia sunt, belli pacisque habere arbitrium, convocare Ordines, Comitia indicere, conferre beneficia Clientelaria, cognoscere de iudiciis et fide Magistratuum, eosque constituere,
Subditorum est, parere Superioribus, pendere census, tributa, seu contributiones, vectigalia, (quae exercentur per telonas, vulgo telonarios, in teloniis, per portitores, seu magistros portus. Publicani sunt redemptores seu emptores vectigalium,) varias pensitationes,
Residet autem Rex, Electus, Confirmatus. Coronatus diademate seu corona, ornatus sceptro et trabea, in solio seu throno; habitans in regia, (palatio, basilica) scilicet in metropoli, seu urbe principe, et reliquarum capite. Mittit Legatos et Prolegatos ad Exteros, instructos authentico diplomate, ad res sibi commissas gerendas. Habet et Delegatos ac Subdelegatos, qui ipsius loco praeficiuntur officiis et negotiis exsequendis; ut sunt Gubernatores provinciarum et urbium, Vicarii Generales, praefecti, Propraefecti, Administratores, Inspectores, Visitatores, Quaestores, Fiscales, Nomarchae seu Summo Consilio Praefecti, qui Iuri praesunt in diversis Dicasteriis ac Curiis, seu Consiliis.
Circa se domi habet aulicos Ministros, maiores et minores; quibus utitur partim ad Consilia subministanda, partim ad pompam Dignitatis;
Usus Eunuchorum in gynaeceis obsolevit apud nos; utinam et morionum, gnathorum, ardelionum, sycophantarum, canum palatinorum, etc.
Rex Regum et Summus Orbis Christiani in Regimine Politico Monarcha, est Imper ator (Caesar) Augustus, qui tenet Imperium Romano-Germanicum, electus ab Electoribus qua Ecclesiasticis, qua Politiscis, (vulgo Saecularibus) olim Septemviris, nunc recens Octoviris; quorum primus Archiepiscopus Moguntinus, S. R. I. per Germaniam Archicancellarius, (Supremus Cancellarius.) Secundus, Archiepiscopus Coloniensis, Archicancellarius per Italiam. Tertius, Archiepiscopus Trevirensis, Archicancellarius per Galliam. Quartus, Dux Bohemiae, Archipincerna, (Summus Pocillator.) Quintus, Dux Bavariae Utriusque, Archidapifer, (Supremus Dapifer.) Sextus, Dux Saxoniae, Ensifer. Septimus, Dux Brandeburgicus, Sceptrifer.
Regni fundamenta sunt Consilium, Vires, Auctoritas. Primum imperandi adminicula seu instrumenta Principi commonstrat; ea sunt: Sagacitas in pernoscendis subditorum ingeniis: ars belligerandi: pacis tuendae industria: diligens, adversus subita casuum, praeparatio: forma amplificandi imperii: in honoribus et officiis conferendis iudicium: temporibus obsecundandi dexteritas: maturitas in deliberando, in exsequendo celeritas, in agendo constantia: animi in prosperis aeque ac adversis aequitas et moderatio: rerum divinarum et ad Religionem pertinentium cognitio, et cura prima.
Ad vires pertinent subditorum amor et benevolentia, imperii antiquitas, amplitudo, vires unitae, arma, opes. Namque Principem non tam Satellites tutantur: neque tam locupletant repositae gazae; quam benevola affectio provincialium.
Auctoritas est fama illa praeclara sive efficax de prudentia et viribus Principis, inter alios populos et Principes sparsa, animisque concepta; plura non addo, ne videar velle facem in meridie accendere, cum huius argumenti pleni sint libri. Sed merito vapulat Machiavellus, scriptor ille pseudopoliticus, qui Principem
Quae si absint, quid aliud exsoectes, quam seditiones, tumultus, bella? Mercurialis. Recte ais; nunc animum advertamus, quid sint Ritus Legationum.
Desiderius. De Regno et Rege cum, quae volebam, te dissertante intellexerim; quid est, quod tam parce de Legatis meministi, quibus tamen Regia Potentia maxime nititur exseriturque? Mercurialis. Quia in tanta rerum copia, mirum non est, quaedam subterfugere memoriam. Deinde, in hac nostra Eruditionis peragratione, non mihi soli loquendi: sed tibi quoque interrogandi respondendique partes esse scis impositas. De Legatis opportune mones; quorum tamen Expeditiones quia latissime patent; non requires, puto, ut magnis ipsorum itineribus nos adiungamus comites. Cogitemus igitur, eos praeter oculos nostros praetervehi: et, quantum ad institutum nostrum necesse est, strictim colligamus. Quis enim artes eorum et ceremonias satis exploret? Desiderius. Quidquid delibaveris, meis id desideriis suffecturum credas.
Ianque Oratores ader ant ex urbe Latina, Velati ramis oleae veniamque precantes.
Mittitur Legatus vel pacis causa vel belli. Qui de pace ageret, Romanis olim Caduceator a caduceo dicebatur, virga Mercurii, complexu anguium, ornata; quod erat symbolum pacis et concordiae. Qui bellum indicebat, Fecialis fuit, a fide et faciendo dictus. Atque is nullo armorum praesidio munitus aut satellitio stipatus erat; ut scirent omnes, quo minus ad offendendum instructus esset, maiori scelere vel laedi, vel violari; eius officium, arma denuntiare. Hodie, qui imaginem quandam Caduceatoris aut Fecialis refert, Heroldum appellamus; qui paludamentum Principis sui insignibus pictum, gesat: et utroque (veste eiusque olore) exhibet imperii dignitatem, mandataque defert, acnuntiat.
Sunt autem proprie Legati, qui a Principe potente legantur ad alterum, paris dignitatis. Agentes, aut Residentes, qui a minorisa iurisdictionis ac conditionis Principe; aut ab aliquo sacramento fidelitatis adstricto, destinantur ad maiorem; aut vice versa. Qui autem a Principe ad Provinciales ac Subditos, imo ad seditiosos, perduelles, praedones, piratas mittuntur, Commissarii
Legatorum alii Ordinarii, alii Extraordinarii. Illi diutius apud Principem, ad quem missi, commorantur. Hi exiguo tempore ac super certa expeditione; v.g. ad affinitatem ambiendam, pacta firmanda, fidem iurandam; ad condolendum, gratulandum, munera devehenda,
Lagatus porro variis litteris instruitur. Imprimis habet literas commeatus seu securitatis publicae; deinde litteras seu tesseram Fidei
Legatio sine mandatis, Libera olim vocata fuit, quod ab Urbe abesse ei liceret, ubi, quamdiu, et quomodo vellet libere agere, qui hoc honore atque beneficio auctus esset; partim voti solvendi causa, partim periculi vitandi, partim negotiorum. A Voto Votiva Legatio dicebatur, ad loca sacra et fana adeunda; atque
Inter eos autem, qui Legato operam locant, praecipui sunt Oeconomus. et qui a Secretis est, vulgo Secretarius. Priori incumbit, ita rebus domesticis prospicere, ne uspiam necessaria nummorum solutio suspendatur, neve externus splendor atque apparatus desideretur. Posterioris munus est, Legati secreta tacere, aliorum sagaciter indagare, et, quid in literarum dictatione et responsis Domino in mentem venire debeat, sollerter et industrie coniectare: ac pro dignitate negotii acute, succincte, nervose calamo explicare. Additur Legationi frequentia ministrorum, ut, quisquis eam viderit, accendatur scire, cuius ea sit; appareatque, a magno venire ad magnum; nam homines splendori pleraque deferunt. Hinc magnificentia Legati aestimari solet e familiae vestiu et copia: anteambulonum, salutatorum, deductorum, asseclarum, sectatorum et calonum concursu; longoque rheaarum atuque impedimentorum agmine. Nec desunt iis speculatores, exploratores, corycaei personati, quorum oculis et auribus investigant, quod suis non possunt.
Non satis est excipi Legatum; admitti debet: et petere ille solet, ut audiatur. Qua ratione dare Concilium Princeps dicitur; quod raro, nisi convocato Concilio, admittat, audiatve.
Laudes et virtutes Legati his fere continentur: Ut sit genere nobilis; specre praestans ac firmus corpore, opulentus; munificus; contimens; non vinolentus; non rixosus; non morosus; gratus excipienti; non adulator; publice spectailis; religionis, vestis et urbanitatis patriae tenax; eruditus; eloquens; facetus, non dicax; linguarum peritus; item lectionis, scriptionis, etiam occultae; prudens; non ignarus Aulae, quam aditurus; polytropus, seu expertus multarum et magnarum rerum, qui mores hominum ac regionum noverit; intrepidus; temporarius; id est, serviens et accommodans se temporibus, locis, personis; lente festinans; circumspectus; memor; astutus; simulando ac dissimulando tectus; verax; fidus, sed non nimis fidenss; felix. Atque haec de Legatis, quibus Veteres et viaticum et aureum annulum de publico largiebantur. Annulum illum in publico gerebant;
Desiderius. Haec spiras aequo blandius. Nunc quo ferimur, et quomodo? ventis; an rhedis? an neutris?
MErcurialis. Status pacatus est optatissimus; Bellum est immanis bellua, exhauriens aerarium et sanguinem, vastans provincias; non suscipiendum, nisi ut in pace (quae finis est belli) sine iniuria vivatur, vel repellendo et arcendo vim iniuste illatam: vel eam inferendo, iustae vindicationis causa, aut ad res cum legitima auctoritate repetendas, per Militiam, hoc est, multitudinem hominum, aptam et compositam in armis, sub disciplina morum, exercitationis, laboris.
Belligeratur autem, sive quod gentes finitimae invadant nostra, movendo lites de confiniis; sive quod potentes involvant populos bello, de eminentia inter se contendentes; sive quod domi motus suboriantur, non aliter compescendi, quam vi; puta, cum factiosi quidam turbatores sive propter privatas simultates, sive contumaciam parendi Magistratui, clandestinas disseminant conspirationes, et concitare moliuntur coniurationes, tumultus, seditiones, rebelliones; adeoque bella intestina et civilia. Nihil vero non tentandum est domi sorisque, ut bellum anteveniatur: nempe paciscendum cum confinibus; pactaque subinde renovanda: domestici continendi sub aequalitate iurium; nec iniuriae permittendae in
Coorta conturbatione, solet aut reconciliatio per internuntios requiri; aut vicinorum interpositio; qua tumultuosi, bellaces ac pugnaces suis a consiliis dimoveantur; aut mittitur caduceator, (pacificator) instructus diplomate ad hostem ipsum, ad pacem petendam: aut damni dati reparationem offerendam: aut simultatis compositionem: ut eiusmodi pacificatoria legatione descendatur ad conditiones pacis; praesertim si quis arbitretur, se imparatum imparemve hosti; quippe temerarium foret, obicere se imbellem bellicoso, inexercitatum exercitato.
Si tamen minacior hostis, pacificationem renuit, missoque feciali clarigat, (denuntiat hostilitatem) cogitatur quamprimum de intercludendo aditu, apparatuque bellico, qui multa reposcit. 1 militem, tum indigenam, tum extraneum seu adventitium, quandoque tumultuarium et subitarium. 2 auxilia foederatorum. 3 commeatuum sumptus, seu rem cibariam, vulgo victualia; quare instruuntur domus annonariae, in quibus conditiva reponitur annona. 4 pecuniam, quae est nervus belli; haec depromitur ex aerario; aliquando stips cogitur per capita, emittuntur vicatim, oppidatim, provinciatim conquisitores, (ad habendam conquisitionem) ut colligant et legant militaturos, conducantque dato auctor amento; quos iam descriptos
Auctorati, recensi, lustrati armantur ex armamentario; sunt vero armorum alia ad tegendum corpus; alia ad invadendum, lacessendum, defendendum; rursusque aliis instruuntur seu induuntur armatura levi; alii gravi. Tutando capiti datur galea, seu cassis, subducta cudone, cuius ape conus, in cono crista: ori tegendo buccula, seu buccatum tegmen: pectori adoperiendo ferreus thorax, (collo collare) seu lorica, unde loricati, thoracati, qui sunt ab ictu glandis plumbeae innoxii; cataphracti circumquaque loricantur cataphracta, vel ex lamellis squamatim coagmentata: vel annulis et hamulis conserta, commifsa, concatenata; cuius pars posterior humerale; anterior pectorale; brachiorum tegumenta, brachialia; utrumque muniunt pedem tibialia, seu ocreae ferreae. Sinistro brachio olim clypeus inserebatur; nunc liberum iuvat dextram, vel in bipenni militari, vel sarissa (hasta longiore) vibranda; vel fistula, (tubo, canna, sclopo, tormento manuario, bombarda) ferrea five aenea, oneranda et exoneranda. Lateri accingitur gladius, aut suspenditur ex baltheo, ut promptius stringatur e vagina; evaginatusque recondatur
Antequam ducatur in hostem; instituuntur palaria, seu pugnae umbratiles, (Graecis sciamachia) prolusionis causa (exercitium et pugna umbratilis:) producuntur milites tirones, (aliquando etiam panico excitantur) ut discant, telis uti cominus, eminus: per turmas hinc inde concurrere, decurrere, latere, procurrere, resistere, cedere, repente consurgere, in ordinem redire, extendi, laxari, condensari, eircuire, ex obliquo invadere, clamare, locum tenere, imperium servare, iussa exsequi: mutare aciem; iam se in orbem colligere, iam cuneum facere, iam phalangem, iam dimidiam lunam, iam aciem quadratam, etc. Sequi signa, pati taedium, aestum, frigus, labores, vigilias.
Dehinc concenturiatur exercitus per legiones et vexillationes; dum redigitur equitatus in turmas; quarum aliae alares, aliae legionariae; illae latera tuentur; hae in media acie consistunt; peditatus (hastati et sclopetarii) in manipulos; in his sunt commanipulones et cohortes: utrique in contubernia seu decurias decuriantur; praesiciuntur decuriis decuriones, centuriis centuriones, (Senec. Capitanei) nempe equestribus
Quibus adiunguntur varii belli Praefecti, et Propraefecti et Subpraefecti, ut rei tormentariae, castrorum, excubiarum, munitionum: Ductores ac Duces Generales, Primores, Turmales, Tribuni, Protribuni, Legati seu Vicarii, (vulgo locum-tenentes) Quaestores, Inspectores, Curatores Primarii, (vulgo Commissarii) Annonae Structores, (Sitarchi) Vexilliferi, (Vexillarii, Signiferi) Censores seu Metatores, (diversoriorum Designatores) Instructores, seu Ordinatores aciei, (Taxiarchi Graecis) Machinatores, tormentorum Libratores, (ballistarii vel balistariii) tribuni armamentarii, curatores tormentorum, circuitores seu mercatores annonarii seu castrenses, praefecti pontium, curruum, fabrorum, commeatus tormentarii, exploratores viarum, Contionator Castrensis, Scriba Praetorianus, Scribae et Dicographi Castrenses, Praefectus, Iudex (Quaesitor, Praetor) rerum capitalium, Ulpiano Latrunculator, Accensi, Apparitores, castigatores, carcerarii, (ICtis Commentarienses,) tibicines, tubicines, tympanistae seu tympanotribae.
E bellatoribus alii sunt honorarii, alii stipendiarii, aliqui primarii, alii gregarii: et iterum, alii dimachae seu desaltorii: (subitarii equites peditesque,
Rebus sic dispositis et paratis, celeritate opus est; suscipitur expeditio, proceditur in hosticum; (qui ducunt extremum agmen, vocantur uragi) nam domi bellare, est pestem intra viscera recipere; metator tali loco metatur castra, qui commodus sit frumentationi et pabulationi, aquationi et lignationi; hic ponuntur tentoria, tabernacula (quorum praecipua Praetorium, Quaestorium, etc.) figunturque paxillis; pro milite plebeio sunt castrensia tuguria; utque stativa ab incursionibus sint tuta, circumvallantur fossis et aggeribus; cum sunt movenda, detenduntur papiliones, conclamantur vasa, revelluntur signa, (more Romano.) Instituuntur, per certas stationes excubiae quas servant stationarii seu specularii excubitores
Interea emirtuntur speculatores, exploratores, et emissarii, qui observent hosticas machinationes; reducesque referant visa et audita; exinde fiunt catervatim, turmatim, centuriatim, manipulatim excursiones, obviaturae depopulantibus, ubique occurrentibus; et leviora certamina conserturae, antequam veniatur ad manus
Tandem copiae deducuntur ad proelium, ordinantur in aciem, (rectam, obliquam, sinuatam, lunatam, quadratam) eius partes sunt frons, tergum, alae, cornua; peditum agmen stabile occupat medium, equites plerumque sunt alarii vel alares
Olim Velites incessebant hostem, et velitando faciebant initium conflictus: mox concurrebant legiones, pugnamque committebant decretoriam; in longius dissitos eiaculabantur lapides, funditores e fundis, ballistarii e catapultis; postea sagittarii promentes sagittas e pharetris, (corytis) imponebant eas arcubus, hosque nervo tendentes et dimittentes, arcebant eminus ingruentem hostem, ac protelabant; aut venientem intra teli iactum, rorarii spiculorum imbre, obruebant. Hodie res agitur tormentis maioribus et minoribus. Velitationem praemittunt equites, procursantes in pugnam leviorem, quandoque tumultuariam; tum bombardarii pedites farta sclopeta seu sclopetos pulvere sulpureo plumbeisque globis (quos vel incenso funiculo vel rotula agitata e fistulis eiciunt) dis plodunt et traiciunt pilarum grandine stantes in principiis, seu in prima hostium acie versantes. Illi contra explodunt et grandinant ferreis ac plumbatis glandibus, alternantibus hinc inde bombardarum procellis. Utrinque Tormentarii Magistri tonant et fulminant machinis fulminatricibus, crebrisque iaculationibus
Quin etiam in pugna sive stataria, sive gradaria saepe anceps fortuna nutat, dum acies inclinatur, (inclinat) turbatur, perfringitur, integratur, restituitur: dum succenturiati et subsidiariae copiae (olim triarii) redintegrant proelium, invadunt hostem, disturbant, fundunt, fugant, insectantur, contrucidant, atque ita fit dimicatio internecina, et ita quandoque debellatur. Qui terrore perculsi, quaerunt evadere, elabi, effugere; si diffugii spes non est, abiectis armis dedunt se, ut capiantur: sed qui caedem et captivitatem evaserunt, palantur dispersim, (quorum multi ab hoste excipiuntur) donec aggregentur a suis; aut inveniant confugium,
Proelium sequuntur depopulationes et devastationes agrorum; dum praedabundi et populabundi victores, late omnia victricibus (victoriosis Gell.)
Hostilis Urbs, vel arx, fugitivorum perfugium, per tubicinem ad deditionem invitatur; (quae immunita sunt, ultro se dedunt) inde circumdatur copiis, obsidetur, (obsidio vel obsidione premitur) obvallatur, circumvallatione clauditur, ne egressus ingressusve pateat, corona cingitur. Perfecta seu clausa circum vallationis linea oppugnatur, donec expugnetur, hoc est, occupetur, aut recipiatur, seu recuperetur,
Est quoque inventum instrumentum dirumpendi violenter portas ariete pyrio, seu pyloclastro. (vulgo petarda, cuidam tormentum insititium, vel inductile.) Excogitantur indies alia vaframenta; imprimis suffossiones sive occultae per subterraneos cuniculos, inclusis bellici pulveris vasculis, quae sensim repens ignis accendit: sive apertae, sub pluteis, vineis, loricis, terreis munitionibus ex humo congestitia factis; producunturque operum appropinquationes; sinuato itinere, ad declinanda hostium tela, viamque assultui per murorum ruinas faciendam. Iniciuntur ad tecta incendenda pyroboli, malleoli, ignita missilia, sphaerae Punicae, seu pilae granatae, nempe igniariae, variis ferramentis fartae et fetae: intercluditur
Neque obsessi, aut obsidendi, quidquam intentatum relinquunt ad sese defendendos; silvarum fauces muniuntur concaedibus: passim obiciuntur ericii militares seu cervi, (transversae scilicet trabes, aculeis confixae, quae ante portas sunt versatiles seu subductiles) exstruuntur antemuralia propugnacula, (praemunitiones, munitiunculae) quae inferne praesepiuntur vallis, palis ac stipitibus cuspidatis ad hostium ascensum retardandum; circa medium, exasperantur sudibus echinatis, seu
Qui se submittunt pactitia deditione, (deditii) nanciscuntur conditiones honestas, ita, ut praesidiariis cum armis, signis et sarcinis, seu more militari, abire liceat; secus, si res arbitrio praevalentium permittatur; tum enim sine vexillis, exstinctis funiculis, tympanis ac tubis filentibus exeundum, lytrumpque ad homines et tecta a direptione, caedibus, incendiis, captivitate redimenda solvendum. Sed viexpugnata civitas diripitur, et in obvios quosque saevitur; feritatis tamen est, non victoriaeurbes delere, excidere, desolare funditus. Soluta obsidione, praesidia abducuntur.
Parta (obtenta, reportata) victoria, laureati victores onusti spoliis, aliquando opimis, erectisque seu fixis tropaeis (tropaeis) ovant ac triumphant: Deo exercituum Domino, si tamen pro Deo militant, exuvias bellicas dedicantes. Ubi strenui, et quorum virtus ante alios enituit, nobilitantur, condecorati insignibus
Desiderius. Hem bella, horrida bella! quam saevis ac tristibus modis miseri mortales in mutuum exitium exardescunt! Mercurialis. Si picta horres; quid facturus, si praesens in pericula veneris? Desiderius. Alios caftra iuvent, et lituo tubae permistus sonitus; me doctarum hederae frontium Diis misceant Superis, et secernant populo. Cedo vero; cum in vulgatis narrationum bellicarum pagellis tot nos peregrina vocabula circumsonent, possumne quorundam explicationem abs te requirere, quasi per exodium, in cruentis hisce Mavortis ludis? Mercurialis. Nosti animum meum; si quid scio, idem te scire cupio. Quid petis? Desiderius. Quando in munimentorum ratione et partibus describendis Galli, Itali, Germani
Ad munitionem pertinent varia castella, turres, propugnacula, valla, fossae, loricae, viae, opere cornuto, coronato seu coronario, pebtagono, hexagono, polygono, stellato, semilunari, planiformi, seu lineae rectae, etc. Videsne aggeres illos seu tumulos propugnaculis impositos; hos Germani caitos, vel cattas, veteri apud Lipsium nomine, dicunt; Itali et Galli Cavaliere et Cavallieure; murus ille, inter duo propugnacula interiectus, cortina dicitur; moles haec portae praestructa (munimentum portae, paulum a moenibus abiunctum) nominatur rivellino seu ravelin; caecae illae ad latera propugnaculi cryptae, dicuntur case mattae. quasi casae armatae: suggestus illi et aggeres tormentarii nomen habent baterie vel batteria, in quibus eminent vimineae illae loricae, corbium terra oppletorum obiectus, post quos iaculatores latent; vineae sunt viae intestinae, per quas occulte miles ultro citroque commeat; approches seu approce, viae seu accessus obsidionales obliquo ductu ad fossores militesque tegendos; (alias promotiones seu appropinquationes) quibus opponuntur excursus obsessorum. Aspice hanc moenium ruinam et fossam rudere complanatam, cogitaque nuncupari breccia seu
Navalium proelium (naumachta, pugna maritima) est terribilius; nam ipsum inimicum est mare: in quo plerumque ita pertinaciter pugnandum; ut aut vincendum, aut pereundum. Quid enim horribilius, quam cum adversae classes utrinque tonant et reboant, littora circumtonant, igne et fumo caelum obducitur, omnia praesentem intentant mortem? Hinc naves quassantur aquis; inde bellicarum machinarum ictibus perforantur, incenduntur, comburuntur; vel colliduntur inter se, rostrisque et harpagonibus implicantur: classiarii in hosticas triremes per foros et transtra transiliunt, et omnia caedibus ac sanguine miscent. Deterguntur, seu detergentur, lioc est, franguntur remi, rumpuntur navigiorum compages et merguntur: trunca fluitant tabulata, et cum iis cadavera: vel vadis impacta, vincuntur non pugnando: vel armamentis nudata, sorbentur: vel scopulis allisa, aut tormentorum globis lacerata, fatiscunt et subsidunt. Fit etiam, ut, admotis bellico pulveri
Navis, qua Archithalassus seu Praefectus rei maritimae, vulgo Amiralius sei Almirachius vehitur, Praetoria dicitur: Propraetoria, in qua eius Vicarius: Praesidiaria, in qua excubiae; Frumentaria seu annonaria, aut annotina, in qua commeatus advectatur; Pyratica (praedatoria) est
Desiderius. Enimvero infernalium furiarum una Bellona est, cui ad perditionem.
Sed nunc aliquid, vel summatim, de veteri militia, cuius antiqua verba novae sunt accommodanda. Mercurialis. Tamquam si Neoptolemus quidam velis evadere, contra quam ante prae te ferebas, ita perquiris multa de Polemicis; indicabo, quae legi, meminique; sed tu quoque memineris, Veteris militiae distributionem et rationem, aliam sub Regibus Romanis; aliam sub Consulibus; aliam sub Imperatoribus fuisse. Nos, quae de militia Romana universim dici queant, insistentes vestigiis Viri doctissimi, Iusti Lipsii, cum eodem in quinque contrahemus capita, quorum primum est
Delectus Militum.
HOste vicino, aut repentino aliquo periculo imminente, raptim capiebant Milites, quos vocabant Subitarios. Qui nominatim citabantur: vel fuerunt Volenses seu Volones.
Ordo militaris.
GEnera peditum erant quatuor. Velites, leves, et in fronte, ac eminus telis iaculatoriis pugnantes; nonnumquam veloci saltu iungebant se equitibus, celerique motu delabebantur equis. Hastati, spiculis, hastis, et contis utebantur. Principes ante et circa signa gladiis dimicabant. Triarii seu Tertiarii (quod in acie, tertio ordine, dicti) extremis in subsidium
Ceterum Legionum numerus erat varius, aliquando 3 000, alias 4000, alias 6000, et 700 equitum. Communiter Legio Centurias habebat 60, manipulos seu Contubernia 30, Cohortes 10, (quarum singulae tres continebant manipulos, Hastatos, Principes, Triarios; Velites solebant comitari manipulos, et ante aciem pugnare) adeoque in Cohorte erant homines 420, in manipulo 120. in Centuria seu Ordine 60. Si pleniores manipuli, plenior et ipsa Legio.
Equitum Legionaria divisio fuit in 10 turmas. In una turma 30 equites, Decuriae ternae. In Legione turmae decem seu equites 300. Socii dicebantur Alae seu Cornua, quia plurimum, ut alae in avibus, corpus illud Legionum tegebant, hinc Ala seu Cornu dextrum et sinistrum, tam equitum, quam peditum, qui inde alares et alarii, quo tamen nomine plerumque
Inter Centuriones primus seu praecipuus erat Primipilus, cui Aquilae tutela commissa, unde Primipilaris. Tribunus Legioni praeerat. Centuriones sibi deligebant Optionem, seu Succenturionem et Vicarium. Legati Imperatoribus adiuncti erant ad consultandum. Ducum supremus, Imperator, qui Ductum, cum ipse interest, habet; Auspicia vero: cum alius rem gerit, illo mandante, et Fortunam ac Deos suos commodante; cuius ornatus paludamentum, et insignia, lictores cum fascibus.
Arma.
LEvis armaturae fuerunt Rorarii, quod primi, ineuntes proelium, densis telis velut imbrem rorabant. Accensi, quod ad censum Legionum adiciebantur. Ferentarit a ferendo auxilio dicti, vel quia fundis et lapidibus pugnabant, quae tela feruntur, non tenentur. Funditores seu Fundibularii fundis lapides iaciunt; (iidem libratores) sagittarit sagittas, tragularii tragulas (genus sagittarum oblongum;) Velites iaculabantur
Armae Romanis consueta: scutum quadratum et oblongum, plerumque imbricatum, seu cave inflexum; clypeus cavus et rotundus, cuius pars in medio eminentior, umbo; parma
Acies.
IN hac sunt intervalla ordinum, viae, spatia, post Velites hastati; post hos, Principes; post istos, Tertiarii seu Triarii. (tenentes scuta innixa humeris, hastas surrecta cuspide in terra fixas sinistro crure exporrecto.) Qui ante signa pugnabant, dicti Antesignani; qui post ea, Postsignani. Praeter Aquilam, summae hastae insistentem, habebant in signis Lupos, Minotauros, Equos, Apros, Porcos, Dracones, etc. unde Aquiliferi Draconarii. Equitum erant vexilla, vela quaedam quadra, expansa ad hastam; hinc vexillatio, eorum ala; Imperatorium vexillum grande, postera aetas Labarum dixit. Signis in hastem
Disciplina
ESt Praescriptum et Lex quaedam militandi, et in militia se gerendi; et quia Castra, Gymnasium, Palaestra, ac sedes disciplinae, ideo ab iis exordiendum. Fuere Castra duplicia: aestiva quae et mobilia expeditionis tempore. Si paucae in Castris agendae noctes, Mansiones dictae; si diutius subsistendum, Stativa. Et Hiberna (hiemalia, hibernacula) quae per hiemem, et in diuturna mansione, et haec in oppidis; aut instar oppidorum structis; illa sub pellibus; Precestria, aedificia ante Castra pro lixis, advenis, mercatoribus, etc. In parte supera Castrorum et infera erant diversae metationes, (Lipsio metaturae) tentoria, viae castrenses, fossae, vallum, portae; quarum maxima, Decumana. Porro ad disciplinam spectant 1 Munia. 2 Exercitia. 3 Leges. Ad primum pertinent partitio manipulorum ad ministeria, excubiae diurnae, vigiliae nocturnae, (quaternae, in ternas singulae horas divisae) harum circuitio seu lustratio; male iis, qui dormientes aut loci desertores inventi fuerint. Festus Procubitores vocat, qui noctu custodiae causa ante Castra excubabant. Circitores lustrabant vigilias. Tesserarii distribuebant
Ad Secundum quod attinet, Exercitia erant triplicia. 1 Oneris; ferre scilicet in agmine cibum plus dimidiati, et saepe totius mensis; Utensilia, praeter hastam et scutum, gestabant serram, corbem, rutrum, securim, lorum, falcem, catenam, ollam, veru; haec enim necessaria ad pabulandum, lignandum, muniendum, ad captivos vinciendos, et victum. Vallos ternos aut quaternos ad vallandum. Arma; pendebat galea a dextro humero ad pectus, scutum in sinistra; in eadem pertica cum sarcinis; sub dictis oneribus, compositi et ordinati ibant in agmine, non viae tantum, sed pugnae apti. Cum Castris discedendum, ter signum datum, ut in praecinctu essent, vel procincti; ad Primum tabernacula detendebant, sarcinas componebant, vasa colligebant, unde vasa conclamari. Ad Secundum imponebant sarcinas iumentis; ad Tertium procedebant, et movebant Castra; quae ut metatores metati fuerant locis certis, ibi ponebantur: Exercitia Operis, in variis castellis et munimentis exstruendis, fossis ducendis, circumvallationibus faciendis, machinis conficiendis, viis sternendis, pontibus fabricandis, etc. per fabros lignarios, structores, carpentarios, ferrarios, etc. Quibus accedebant Exercitia armorum; dum Firones bis in die exercebantur: Veterani semel; quorum instructor Plinio campidoctor; huiusmodi erant Ambulatio, videlicet celeritas in ordinato
Pars ultima disciplinae militaris, Leges. Furta severe punita; peditum stipendium in mensem denarii 10,
Quod ad poenas attinet. In castigando tria fuerunt imperii et iuris Tribunorum. Primo mulctam dicebant; deinde pignus capiebant, denique verberibus castigabant. Verberatio fiebat vitibus et virgis, itemque fustibus; unde fustuarium; et poena fustuaria, quae aliquando
Post confecta stipendia, (pedes 20, eques 10) mittebatur miles, liber deinceps et immunis. Iusta missio duplex. Honesta, quae emeritis dabatur; causaria, quae ob vitium, defectum, morbum. Iniusta missio itidem duplex; Gratiosa per gratiam aut ambitum ab Imperatoribus impetrata, ignominiosa ob delictum aut crimen.
Restat, ut etiam aliquid de machinis dicam bellicis. Et quidem ad oppugnationem subitam adhibitae leviores. 1 corona cingebant, capiebant, et expugnabant urbem, terrendo maxime et claudendo. 2 adhibita Testudo militaris; cum scutis super capita elatis, muro succedebant, primis altioribus et ordine paulatim in morem tecti simplicis decrescente; alia testudo in pugna, cum, globo facto et tecti scutis,
Interior munitio (versus oppidum) habebat primo fossas; deinde cippos, seu stipites demissos et depactos, et ab infimo revinctos, ne revelli possent; praeterea lilia, seu soveam instar lilii in imo angustiorem pracutis stipitibus horrentem, superne constratam viminibus ac virgultis, ad occultandas insidias. Insuper stimulos, seu taleas ferreis hamis infixas, in terra defossas ad iter impediendum.
Iam ad oppugnandum alia structa opera. 1 agger, sive e terra, lapide, ligno aggestus tumulus; seu congeries arboribus firmata, cuius latera erant cancellatim tignis directis, transversisque varie ligata; quae muris paulatim admovebatur, producendo opus; in aggere turres, rotis libentibus actae, in fronte ferratae, munimen contra ignes; alias praetenti centones, coria, storeae; in turribus, milites contati, et sagitarii, qui defensores urbis contis, missilibus, saxisque prosternebant, perque scalas et sambucam (scalam e restibus contextam, fulcris subrigendam)
Sequuntur tormenta; et inter ea praeit aries, qui erat trabs praegrandis, ferro munita in capite, (quod et rostrum dicitur, alias trifidum, alias quadrifidum) suspensus ex alia trabe, velut trutina, repetitis virorum ictibus impulsus, ad iuncturas murorum penetrandas ac findendas, et lapides emoliendos. Catapulta, omnis generis iacula, etiam tigna, effundebat; ballista iaciebat saxa; utraque machina non funibus tantum nervinis intenta fuit; sed vectibus quoque et suculis; nonnullae polyspastis; (trochleis plurium orbiculorum) aliae ergatis; quaedam etiam tympanorum rationibus torquebantur. Scorpio secundum aliquos, ballista manuaria, cuius arcus similitudinem a chelis caudae scorpionis habeat; alii putant, sagittas ipsas, sive minores, sive maiores, ita vocatas, quod venenum aut letalem ictum intra cavatum mucronem continerent. Rem cum Lipsio in medio relinquimus. Helepolis (arietaria machina, non multum absimilis musculo, sed longe maior) ab urbibus evertendis nomen acquisivit, cuius opera Demetrius Antigoni, Poliorcetes, (expugnator urbium) cognomentum invenit; ars ipsa Poliorcetica (machinalis, oppugnatoria.)
Funda erat funiculus in medio latior, ut ibi lapis contineatur: (quae pars fundae, babena et scutale dicitur) ovali forma, et paulatim in strictius abiens, ad emissionem rotatus, et circumactus
Repugnabatur contra testudinem saxis et ponderibus; quod si pars aliqua leviter cessisset, contos et lanceas inserebant, donec, compage scutorum soluta, iam intutos lapidibus, pilis aliisque missilibus prosternebant; si per ipsam testudinem tamen scanderent; ii vero, gladiis et armorum incussu praecipitati, sudibus et pilis obruebantur. Contra scalas et ascensum, furcae usurpatae pertica longiore. Item liquida aut liquefacta, oleum fervens, pix, sulpur, bitumen, plumbum; nec non clypei aerei, fervida arena repleti. Sparsi quoque rumices et tribuli; dolia quoque saxis farta, et cum impetu demissa; cylindri etiam volubiles per pronum labentes; trabes insuper, axe vinctae, per declive incitatae; currus etiam quadriroti, ponderibus onusti, deiecti, et lapides maiores minoresque. In omnes machinas e ligno valuerunt saxa et ignes. Hastae ardentes tormentis adigebantur, quae proprie
Triumphus concessus erat nemini, nisi quinque hostium milia uno congressu fudisset, nec victoria admodum cruenta. Victoris rebus gestis
Simul autem de foro, versus Capitolium, currus triumphalis flectebat, Duces hostiles in carcerem abduci praecipiebat Imperator, ubi vel aeternis in vinculis retinebantur, vel securi statim feriebantur. Coronae quoque aureae, quibus urbes sociae populique foederati Imperatorem ob virtutem et honoris ergo muneraverant, praeferebantur a ministris serta oleagina gerentibus. Praeterea, currum praecedebant cum coronis citharoedi et tibicines eximii, in quorum medio quispiam talari vestimento opertus, qui gesticulationibus et dicteriis risum concitaret. Tantus denique apparatus erat Triumphi, et tanta rerum visendarum copia, ut aliquando noctes et dies, totumque triduum eo ducendo consumeretur. Ipse Imperator, praeeuntibus lictoribus, veste purpurea, auro intertexta, fulgebat, quali extra hanc pompam nemini fas uti, caput revinctus corona laurea, tenens una manuramum laureum, altera sceptrum eburneum; Currus ipse fuit inauratus, gemmis distinctus, turri rotundae similis, duabus rotis sustinentibus, Deorum imaginibus mire decoratus; pone minister publieus auream coronam lapillis coruscantem sustinens, Imperatoremque admonens, uti respiceret, id est, reliquum vitae spatium provideret, ne superbia tumesceret; hanc coronam Triumpho perfecto in gremio Iovis Capitolini reponebat, aut templis dedicabat, argumento
Sic ornatus Imperator per Triumphalem Portam ad Capitolium ascendebat; post eum captivi, servitute exempti, libertate donati, omnes capitibus rasis et pileati. Tum victrices legiones per turmas laureatae, Imperatorem praedicantes, versus quoque lascivos et inconditos in eum iactantes. Tota via, qua Triumphus ducebatur, aulaeis ad parietes suspensis ornabatur: spargebantur flores et odores undique: utrinque sedilia et tabulata, seu ponticuli, pro spectaculis disponebantur: et, quo esset aptior expeditiorque via, ministri baculos inauratos ferentes turbam e medio submovebant. Delubra viae imminentia patebant, intenta sertis et suaveolentibus repleta suffitionibus. Ibi vota et preces concipiebantur, ibi hostiae immolabantur, et Diis gratiae agebantur.
Postquam advectus esset in Capitolium, gratiarum actionem his verbis effari solitus est:
Gratias tibi Iuppiter, Opt. Max. tibique Iunoni Reginae. et ceteris huius Custodibus Habitatoribusque arcis, Diis, lubens laetusque ago, re Romana in hanc
Tum magna ceremonia victimae caedebantur, et corena aurea, cuius ante meminimus, cum pretiosis manubiis et spoliis opimis Iovi dicabatur. Post ea epulum conquisitissimum dabatur; invitati Consules mox rogabantur, ne venirent, ne eo die honoratior triumphante appareret inter illas epulas.
Genus fuit minoris Triumphi, Ovatio, cui nomen ab Ovibus, quae coronatae ante Ducem agebantur, et exacta pompa sacrificabantur. An satis tandem de re militari? Desiderius. Omnia dixisti. Mercurialis. Ohe Omnia! Ubi mos indicendi belli per fecialem, missa versus aut in hosticum hasta sanguinolenta? Ubi, in oppugnatione urbium, evocatio Divorum Tutelarium? Ubi missio sub iugum e duabus hastis, tertia super eas transversim imposita, erectum? Ubi venditio captivorum sub corona? Ubi artes Imperatoriae Ducumque militarium; et huiusmodi longe plurima? Desiderius. Obruit me copia dicam, an Copiae, id modo rogo, ut hinc me abducas. Mercurialis. I nunc, et Martem vel interrogando lacesse. Desiderius. Abeamus. Mercurialis. Quorsum? Desiderius. Ducem sequor. Mercurialis. Sequere, qua Pietas et Religio vocat. A bello multa ducuntur Adagia. v. g. Ante tubam trepidat. Caelum territat armis. Telum ingens, necessitas. Primas hastas iactare. Et meum
ESt haec Virtus inter Morales praestantissima, quia propinquius attingit DEUM, dicta a religando, quippe quae nos DEO vinculo pietatis adstringit ac religat, dum ei, ut supremo rerum omnium Domino, cultum et obsequia nostra deferimus; sine qua nullum regnum potest esse stabile, nulla societas humana recte constituta. Ipsi Gentiles vitam nostram Religione constare dixerunt. Omnibus, inquit Tullius, innatum est et quasi insculptum, esse Deos; rectius dixisset DEUM. Et rursus; Nulla gens est neque tam ferrea, quae non, etiamsi ignoret, qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Quod quidem vinculum adeo necessarium est in Republica, cognitio, inquam, supremae omnium potestatis, quae falli vitarique non possit, ut sine hac neque Principes iuste imperent, neque subiecti oboedienter imperata faciant. Summa enim est ratio, quae pro Religione facit; et quod in ea committitur, in omnium fertur iniuriam; quid enim pretiosius et potius immoralitate animae? Hinc alacritas additur ad mortem, et cetera omnia fortiter contemnenda ob praemium vitae aeternae,
Religiosae in Deum pietatis modus duabus continetur partibus, piorum certitudine Dogmatum, et recta ratione secundum eadem agendi; est enim Deus non cognoscendus solum, sed et pure pieque venerandus cultu omnino singulari summoque, quem Graeci
Ceterum DEUS est Unus in Natura, Trinus in Personis, summe bonus, iustus, aeternus, incorporeus, infinitus, immensus, immutabilis, incomprehensibilis, (Plin.) Invisibilis, ineffabilis; per lumen gloriae clarissime intuendus, (Theol. intuitive seu intuitione cognoscendus;) in quo praescientia possibilium omnium et futurorum; cuius Voluntas vel est Beneplaciti, ita nimirum efficax, numquam ut suo frustretur intento; vel Signi, qua praecipit, prohibet, promittit, sudadet, operatur aliquid; et hanc suis legibus ac praeceptis declarat.
In eo est Omnipotentia sine limite, Providentia sine errore, cuncta ad fines suos destinans, et singulis intime insidens ac praesidens, propriamque cuiusque indolem formans, et ad congruas functiones dirigens. Rationalis tamen Natura saepe Divinae Directioni se non accommdoat, suoque vivere cupit arbitrio, hinc omnis peccati atque calamitatis origo. Qui tametsi cupiat omnes homines salvos fieri, aliquos tamen ante destinat, (Theol. praedestinat et praeordinat:) ad vitam aeternam, dando illis auxilia efficacia ad salutem consequendam; nemini negans sufficientia; quem singularem benevolentiae affectum non exhibet reprobis, quorum Reprobationis causa est peccatum, ut vocant finale, seu in finem pertinax; poena (vulgo damnatio) sempiterna.
Idem nullius quidem indigens, Ministros tamen sibi constituit Spiritus, nulla corporis mole praeditos. Quorum tres Hierarchiae seu Acies et quasi Exercitus; earum quaevis in tres Ordines divisa, ac proinde novem sunt Chori: Seraphini, Cherubini, Throni, Dominationes, Virtutes, Potestates, Principatus, Archangeli, Angeli. Inter hos Superiores Inferioribus praestant dignitate et officiis: quorum multitudo longe maior quam hominum; conditi sunt ante mundum corporeum. Erant omnes aliquando in via seu statu promerendi et delinquendi, unde pars descivit ab obtemperatione per arrogantiam, ideoque deturbati e caelo in orcum, ubi torquentur cum hominibus sceleratis duplici poena, Damni et Sensus, quam secum sine ullo laxamento circumvectant, quocumque divagentur, aeternum a Divino aspectu reiecti, et inexplicabilibus cruciatibus addicti, tortique et torquendi. Pars in recto persistens ita confirmata est, ut amplius Conditoris sui gratia nequeant excidere; quorum pauca
Lapsorum, quorum caput Lucifer, extrema in malo est obstinatio, et implacabile in DEUM ac homines odium. Carcer ipsorum in ipsis terrae visceribus, igne fumido, nec lucente, semper exaestuans; quibus appellationes variae pro functionum et vitiorum, quae promovent, diversitate, ut Behemoth, Astaroth, Belial, Asmodaeus, daemones, cacadaemones, Diaboli, Alastores, Panurgi, etc.
Boni associant se piis, averruncando ab iis noxia, mentem illustrando, preces
Quam igitur stulti Epicurei, curam Mundi adimentes eius Opifici, tamquam fatigaretur tumultu rerum, cuius infinita virtus lassari non potest, neque bonitas taedio affici, neque sapientia cognitione assidua opprimi; neque providentia negotiorum mole languescere aut obrui. Qui cum sit Conservator, Inspector, Rector, Provisor, et Moderator omnium, ita consulit singulis, ut universis; quem nihil fallit, nihil latet: qui per vaticinia et futurarum rerum signa, eventis omni aevo, comporobata, praemonet, quae fieri velit, quaeque vitari, Operis sui non Sustentator minus quam Fabricator.
Quam insani Stoici, qui exconnexione causarum naturalium catenant Fatum, cui etiam innectunt Motorem et Gubernatorem omnium; nam quomodo ab eadem causa non eadem semper effecta, si indeclinabilis rerum series ordinem suum immutabili lege percurrit? Ubi voluntatis delectus et libertas? Ubi merita poenarum
Quam vesani Athei, negantes DEUM exsistere, illum, inquam, quem omnis rerum Natura Auctorem, Primum Motorem, Principium et Finem suum praedicat, qui fecit nos, et non ipsi nos. Nam unde Caelestium motuum numquam vacillans tenor: unde (ut taceam cetera) animantium multiplices ac mirabiles structurae et formae, nisi ab illa Mente, qua nihil aut maius, aut melius, aut sapientius potest excogitari?
Quam vecordes Machiavellistae seu Pseudopolitici, Atheorum Productores et Eductores, qui autumant, Mundum humanis regi consiliis; cum sapientissime saepe excogitata infaustissimos sortiantur exitus, et callidissimi quique infelicitentur maxime; quorum praecipuum artificium hypocrisis et simulatio, nequitiaeque mantelum Religio; qui modestiam dominandi mutant in libidinem deglubendi subditos: et, sub pallio politico sacris censibus, profanas augent opes, procul habito DEO et conscientia; cuius loco pro status conservatione et ratione (ut loquuntur) erigunt Idolum, cui litant, Utile anteponentes Honesto. Iustitia et Pietas in Deum ac homines nomina sunt illis, quocumque flexu invertenda; Res si requiras, reddunt verba in fallaciarum Labyrintho, in omnem natasensum dubia, in nullum certa.
DEUS est dili gendus super omnia, et cetera propter Deum; huic ut inhaereas, est tibi cognoscendus: eiusque voluntas, quid fieri velit, exploranda; dein unice concupiscendus; denique praeferendus rebus omnibus, et toto corde omnibusque viribus amplectendus; idque non verbis tantum, sed factis; nam signum dilectionis exhibitio est operis. Quo spectat, preces et laudes ei persolvere, vota nuncupare, et nuncupata perficere, eius nomine iuramenta concipere, eidem debito servitio se dicare, munia Ecclesiastica obire, Decimas et Oblationes reddere, Dies Festos observare, ieiunia suscipere, misericordiae opera seu officia aliis impendere, et, quaecumque DEUS praecepit, sedulo praestare, quaeque vetuit, vitare.
INvalescente Idolomania, evocavit Deus in Chananitidem seu Palaestinam Abrahamum, natione Chaldaeum ab Hebere, Hebraeorum omnium parente, originem trahentem, e merlio Idololatrarum, ut sibi serviat cum sua posteritate, e qua proditurus esset Messias, (Christus sive Unctus) in quo benedicerentur omnes gentes terrae; a quibus eum tantisper segregavit signo Circumcisionis populi, quae erat remedium quoque Peccati Originarii, ac Legis Veteris Sacramentum, gratiam significans, non conferens, nisi ex virtute fidei in Christum
Postea Hebraeis (qui et Iudaei, a Iuda, filii Iacobi primogenito, de cuius tribu ortus est IESUS Christus, qui venit, Sceptro de Iuda ablato et in Herodem translato: dicti etiam Israelitae, a Iacobo Patriarcha, cui nomen Israel ab Angelo impositum) Deus in monte Sinai de medio ignis, nubis et caliginis, per manum Mosis, tripartitam Legem dedit, Moralem, quae ad mores; Ritualem; (vulgo Caeremonialem,) quae ad caeremonias sacrosque ritus; et Forensem seu Iudicialem, quae ad Iudicia pertinet.
Moralis (quae et Naturalis et Divina) est Immutabilis norma Cultus Divini, non tam quia Legis Mosis pars, quam quia Lex Naturae, et pars Legis novae, cuius summarium Decalogo continetur; quem Deus ipse geminis in tabulis palideis scriptum Mosi tradidit, scilicet non esse colendum aliud Numen praeter se; neque sculpenda Idola; nomen suum sacrosancte venerandum; Sabbatum religiose ferianelum; progenitores et Maiores honorandos; non temerandam ullius vitam hominis, neque pudicitiam, nec facultates, nec famam ne cogitando quidem aut concupiscendo. Atque horum appendices et additamenta sunt cetera praecepta omnia, (Caeremoniarum et Iudiciorum) quae amplius sexcenta Hebraeis, et multa quidem, non sine interminatione mortis, iniuncta fuerunt, atque in morte Christi exspirarunt, cum Synagoga sua.
Testamentum est duplex, Vetus et Novum; illud est antiquum Foedus a Deo cum Israelitarum populo initum; hoc vero novum cum populo Christiano pactum, ad obtinendam hereditatem Caelestem, morte Christi confirmatum; quae in Veteri Lege per sanguinem populo et arae aspersum praesignata. Geminus quoque est Sacrorum Librorum, quibus Deus suam hominibus
Porro, quia casta Religio, et sincerus Divini Numinis Cultus ab Adamo per posteros propagatus, penes solos Iudaeos remansit, usque ad tempus illud, quo Christus, morte pro nobis obita, Synagogae Ecclesiam suam substituit, operae pretium erit recensendo pewrcurrere, quae de Templo Hierosolymitano, eiusque sacris, ac Sacerdotibus eorumque Ministris et Ritibus sparsim Sacrae Paginae memorant.
Intima pars aedis sacrae (penotrale, seu adytum) dicebatur Oraculum seu Sancta Sanctorum, ibi collocata erat Arca Foederis seu Testamenti, in qua tabulae Decalogi, Urna aurea, Manna continens; et VirgaAaronis, quae fronduerat; tegimen Arcae, seu operculum, appellatum Propitiatorium, quod alis expansis gemini Cherubini obtegebant, omnia ex auro vel solida, vel vestita.
Huic Templi adyto, cui velum praetensum erat, adiecta structura, quae dicta Sancta, et Domus Exterior, ubi itidem pavimentum et parietes auro obducti. In hac Exteriore Parte Altare Thymiamatis seu Suffimenti; iuxta decem grandiores mensae; in quibus, singulis Sabbathis, duodecim Panes proponebantur azymi; unde Panes propositionis; ex altera parte decem maiora, ex auro candelabra sulgebant.
Circum Atria exaedificatae Exedrae, seu habitacula Sacerdotum et Levitarum, functiones suas in Templo per vices obeuntium; vocantur etiam Pastophoria, seu Tabernacula, aut Thalami. Erant insuper, in Templi inferiore et superiore ambitu, variae cellae, camerae, receptacula pro supellectili sacra, quae, si Iosepho testi oculato, credimus, fuit stupenda et immensa vis auri. Erant enim ex auro, praeter decem illa maiora candelabra totidemque
Hoc Salomonis Templum a Chaldaeis eversum; post reditum e captivitate Babylonica, iterum a Iudaeis exstructum, Duce Zorobabele, et Iesu, filio Iosedechi, Summo Sacerdote; appellatumque Templum secundum; quod Herodes diruit, eiusque loco aliud sumptuosius exstruxit, Iosepho teste, quod in sui perfectionem quadraginta tres annos absumpsit. Aliqui non exaedificasse, sed instaurasse scribunt: ut Salianus ad annum mundi 4035. Porticum Salomonis appellabant Iudaei, tempore Christi, Atrium populi sive Basilicam grandem, undique Porticibus circumdatam; iuxta Atrium feminarum, erant domus exaedificatae, in quibus Virgines Templo oblatae habitabant.
Sequitur, ut de Ministris Templi quaedam referamus. Primus populi Israelitici Pontifex, a Deo creatus, est Aaron, Mosis frater, Legislatoris, Iudicis, Vatis, Sacerdotis. Soli Pontifici quotannis semel licebat ingredi in Sanctae
Iam Levitae nomen habent a Levi, filio Iacobi Patrtiarchae; et quemadmodum Aaronis posteri Sacerdotio soli fungebantur: ita inter Levitas ipsius Mosis filii erant numerati. Horum munus erat in solitudine excubare ad tabernaculum, humeris portare Arcam, etc. Postquam in terram Promissionis ventum, agebant Cantores, Ianitores Templi, thesaurorum Custodes, et vasorum vestiumque sacrarum; ministra^bantque Sacerdotibus. Byssina illis in templo stola. Nathinaei erant a Gabaonitis, ad ligna caedenda et aquam pro Templo comportandam.
Sacrificia praecipua fuere; primo Holocaustum seu Holocautema, quo, excepta pelle, tota victima sacro igne consumebatur, in contestationem Dei, supremi rerum omnium Domini. Deinde Hostia Pacifica seu Salutaris; cum una pars animalis igni exurebatur: altera cedebat in cibum usumque Sacerdotis; tertia in escam offerentis: et vel gratum animum pro acceptis beneficiis testantis, vel pro novis obtinendis rogantis. Tertio Hostia seu Piaculum, aut Placamentum, pro peccato, sive scienter sive per errorem commisso; cuius pars una flammis, altera Sacerdoti dabatur eratque hircus. Mincha erat sacrificium farreum propter pauperes, quibus non suppetebat impensa ad offerenda animalia. Sacrificiorum additamenta fuere libationes seu libamenta ex simila, oleo,
Fesia nominatiora fuere septem, a Deo instituta. Videlicet 1 Sabbathum, quo, die septimo quovis, in memoriam Creationis Mundi, Deique honorem ac cultum ab omni opere servili quiescendum Iudaeis; qui inde dicti Sabbatarii; item Recutiti et Apellae a resecto praeputio seu cute glandis. 2 Pascha (Phase aut Transitus) sive Festum Azymorum, in significationem Angeli Percussoris, domos Hebraeorum transilientis, populique israelitici per mare rubrum transeuntis. 3 Pentecoste, quae dies quinquagesima a Paschate, unde nomen habet, in recordationem Legis, a Deo in monte Sina datae. 4 Festum Tubarum, quo clangebant cornibus arietinis, in commemorationem Isaaci Patriarchae, ab immolatione et gladio Patris liberati, et arietis substituti. 5 Expiationis, seu Propitiationis, aut Placamenti, quo fiebat Expiatio peccatorum populi toto anno admissorum, idque non tam ex vi operis, quam ipsius operantis, puta paenitentis dolore, et ex charitate offerentis. 6 Festum Tabernaculorum, seu Scenopegiae, in gratiarum actionem Protectionis Divinae, dum perregrinarentur
Ab ipsis quoque Iudaeis quaedam Festa introducta sunt. Ut festum Sortium, in memoriam liberationis per Estherem; Encaeniorum seu Purgationis Templi, sub Iuda Machabaeo; Recepti e caelo Ignis Sacri; ob caesum Nicanorem. Xylophoria erant festivitas, in qua mos omnibus, grandem lignorum materiem convehere ad Templum, alendo Igni. Huc pertinent
Iuverit etiam scire, quae, praeter Sacerdotes, fuerint inter Hebraeos dignitates, munia, sectae. Imprimis eminebant Prophetae, seu Vates, aut Vatidici, qui Numinis iram peccanti populo denuntiarent, miracula ederent, futuros rerum eventus praedicerent, Deique afflatu Sacram Scripturam explicarent, Doctores vero tradebant, quae suo ipsi studio et sapientia consecuti fuerant; qui dicti sunt Rabbim; nec non Scribae et Legisperui; respondebant enim de Lege consulti, ex Sacris Litteris et Prophetarum Oraculis, magis secundum corticem, quam medullam. Pharisaei penitius Scripturarum mysteria perscrutabantur, homines superciliosi, non multum absimiles Stoicis, hypocrytae, humanas quasdam adinventiones Divinis Praeceptis anteponentes; suaque philacteria (sive ea fuerint membranae, Decalogo inscriptae, frontique circumpositae, sive latiores in pallio simbriae, purpura praetextae) dilatantes. Iisdem Iosephus, attribuit
Quid vero sunt Cabala et Cabalistae, quid Talmud et Talmudistae? Desiderius. Vah, monstra vocabulorum? Mercurialis. Explico. Cabala, vox Hebraica, idem, quod Traditio, seu Receceptio, significat arcanam et sublimiorem Sacrae Scripturae intelligentiam, ab Hebraeorum maioribus ad Posteros, quasi per manus, transmissam, dum sensus Mystici et Anagogici, obscuriores et aenigmatici; (ut olim Pythagoreorum dogmata symbolis obvelata) quale est Mysterium S S. Trinitatis, persona, adventus et
Talmud significat disciplinam, seu multiplicem Scripturae et Divinae intellectum, hinc Taimudistae, qui varias Interpretationes, Periphrases, Explicationes in eam commenti sunt, et ediderunt; quorum Posteri multas in Christum blasphemias admiscuerunt, noussque punctorum inventis, et aliis futilibus observationibus, literarum transpositionibus, ac inalitiosis emendationibus, Hebraicos Bibliorum fontes corruperunt, totamque, ut quidam ait, Sacram Linguam conspurcarunt. Eius Auctores potissimi sunt Grammatici, Hebraice Masoretae, qui omnia ad literae corticem, ut sunt stolida mente, velamen supra insipiens cor habentes, traduxerunt, et Sacrosancta Fidei nostrae mysteria eludere tentaverunt. Quidam recentiorum sola scripta Prophetarum tenent, ideo dicti Caraei, quasi Scripturarii.
O miseram et infelicem nunc Iudaeorum gentem, qui nec Iudices habent, nec Tribunalia sine Lege, sine Rege, sine Sacerdotio, sine Sacrificio, vagabundi et per orbem dispersi, iurati
imo lumine cassum utroque? Desiderius. Quid sibi vult istud? Mercurialis. Idololatriam insinuo, quam aliqui Paganismum aut Gentilitatem vocant; cuius tenebris involuti et oppressi sunt inanium, falsorum et
INitium Idololatriae per simulacra Ninus dedit, qui Nemrodum, sive Belum, genitorem vita functum, per exsecrabilem superstitionem, in ipso Turris Babylonicae Templo consecravit; et eum, quem mors dudum ac Tartarus habebant, in impia statua, Deum esse Divumque iussit: adorarique tamquam praesens
Atque ut nihil dicam de priscis illis, quorum in sacris codicibus mentio, idolorum monstris, quale fuit Moloch, cuius in amplexus miserabiliter
Deos et Deas illas fabulosas subiciamus conspectui, quorum ut veneratio summe detestabilis est ad imitationem: ita mythologia plurimum utilis ad ingenuam eruditionem; quem in finem de sacrificiis quoque et sacrificulis adiciemus quaedam, scire quae proderit eatenus, quatenus et Veteres Latine loquentes intelligamus; et veteratorias Stygis artes, in assimilandis
A Iove principium; cuius nomenclatio a iuvando, qui scilicet Divum est hominumque pater, et Caelicolum Rex; Idem Diespiter, quasi diei lucisque Parens; et Veiupiter a nocendo: et Tonans a ciendis tonitribus; qui Deos Consentes et Consiliarios in concilium deliberaturos vocat; cuius genitor Saturnus, a filio caelo pulsus, inventor agriculturae, praeses temporum. Iovis et soror et coniux Iuno. Dea Regnorum et divitiarum; cuius filia Hebe, Dea
Apollo, sive Phoebus, unus instar multorum est, nam et caelo Sol est, et in Parnasso Musarum (seu Camenarum novem) Antistes, Medicinae Inventor, Praeses Vaticinii et artis sagittandi. Nec minus occupatus est Mercurius, nuntius et interpres Deorum, inventor lyrae, Deus eloquentiae, mercatorum, surum. Mars seu Gradivus praeest bellis cum Bellona, Ne mesi seu Vindicta, et Victoria. Venus amoribus praesidet, cui famulantur Cupido et Cupidins, Volupia, Gratiae seu Charites. Diana multis gaudet titulis; nam in astris est Luna: in terris Dea Venationum: apud inferos Hecate, vel Proserpina: trium capitum, equini, canini, humani. Eademque Lucina, dum praeest partubus, Trivia, dum triviis. Minerva seu Pallas artium est et ingenii Dea, ac etiam
Infera regna tenet Pluto, seu Orcus. cuius uxor Proserpina, et Stygium famulitium: Furiae Alecto, Megaera,
Haec de maioribus Numinum commentitiorum; nunc promiscue et quasi in acervo accipe, qui, quarumque rerum sint praestites Dii, sed cave iliis, ne risu dissolvantur; et stomacho, ne indignatione evertatur; quidquid enim uspiam
Itaque, praeter iam dicta, domibus praesident Genius, Penates, Lares; silvis Fauni, Satyri, Silvani, Dryades, seu Napaeae: arboribus Hamadryades: montibus Oreades. Pan Deus, Pales Dea pastorum et pabuli. Hercules seu Alcides monstrorum domitor, malorum depulsor, Graecis Alexicacus, Latinis Averruncus: Medicinae Aesculapius; navigantibus, pugilibus, equitibus Castor et Pollux: Iustitiae Antistita Themis, et eius filia Astraea: Iudiciorum praeses Dea, Dica; Facinorum vindex Nemesis, Adrastea seu Rhamnusia; Nuptiarum Dii Iuno, Lucina, Hymen seu Hymenaeus, Iugatinus,
Iam bestiae quam variae in Deorum venerunt censum. Anserem consecrarunt Romani propter servatum Capitolium: Crocodilum coluerunt Aegyptii, (allia quoque et cepas) columbas Syrii, Troglodytae testudines, ciconias Thessali. Alii feles, hircos, lupos, dracones:
Iam ad Sacra progrediendo, parantur illa, patrantur, peraguntur, celebrantur, aris nonores mactantur, odores uruntur, victimae immolantur pingues, opimae: et feriuntur vel securi in collo; vel malleus incutitur temporibus, ut cadant attonitae, et admoto cultro iugulandae. Erant hostiarum (quae ab hostiendo seu feriendo dictae) aliae Praecidaneae, quae ante sollennia sacrificia mactabantur: aliae Succidaneae, quae prioribus iam caesis, si non esset litatum, luendi causa piaculi succedebant; aliae Eximiae, quae de grege singulariter exemptae; Iniuges, quae numquam iugo subditae, etc.
Sacrificia in hunc modum fiebant. Cum Sacerdos (Sacrificus, Sacrificulus, Sacricola) victimam ad aram adduxisset, hanc manu prehendens, fundebat preces; inde fruges aut molam salsam in caput victimae deponebat, addito ture masculo, qui ritus vocabatur Immolatio, quasi molae in caput victimae collocatio, deinde vinum aspergebat; quod, antequam affunderet simpulo seu capeduncula, libabat ipse leviter, et in patera deferebat gustandum adstantibus; atque haec ceremonia dicebatur Libatio. Quo facto, setas inter cornua victimae manu evulsas, tamquam prima libamina, iniciebat
Sacerdotum praecipui erant Pontifices; et inter hos Pontifex Maximus; prius nomen habet a posse et facere, quod scilicet facere, id est, offerre et sacrificare posset; posterius vero, quod maximarum rerum, quae ad Sacra et Religionem pertinent, Iudex esset. Augures velut interpretes et internuntii Deorum, quorum Insigne
Non minus Deorum placita referebant Haruspices ab hostiis, quae in bara conclusae, dicti, (aliqui ab aris non recte desumunt) ab exiis inspectis futura praedicunt, unde Exsuspices, seminae haruspicae: ars ipsa haruspicina et haruspicum. seu exti spicium, plena stultissimis observationibus; ut si victima ductorem non sponte sequeretur; si e ducentium se manibus proripuisset; si elapsa ictum fefellisset; si percussa exiliisset altius, aut horridius exclamasset; si calcitrasset, si difficulter exspirasset. Desiderius. Vah nugae nugarum! Mercurialis. Imo Acheronticarum imposturae imposturarum!
Rex Sacrorum vel Rex sacrificulus, exactis Roma Regibus, creatus, nomen regium saltem in Sacris tuebatur, electus a Pontificibus et Auguribus; qui Vestales ad se singulis annis ventitantes praemonebat, ne Sacra ipsis credita negligerentur, his verbis: Vigilasne Rex? vigila.
Flamines nuncupati a licio seu filo, quo caput velatum ac cinctum habebant, unde quasi Filamines. Dialis praeerat Iovis Sacris, Martialis Martis, Quirinalis Quirini seu Romuli. Flaminibus ad sacrificia aderant ministri, quos Camillos vocabant; quamquam aliqui dicunt omnes pueros ab antiquis Camilles vocatos.
Salii, Marti Gradivo lecti, aeneo super tunicam pictam pectoris tegmine, ancilia (caelestia scuta) canendo ferentes, illaque pugionibus seu gladiolis pulsantes, cum tripudii sollennique saltatu urbem obibant; a qua saltatione nomen acceperunt.
Curiones a Curiis nominati, Sacra Curionia administrabant, quorum Praeses Curio Maximus. Potitii et Pinarii Sacerdotes Herculis fuerunt, quae Sacra, una ex omnibus peregrina, suscepit Romulus.
Luperci, Pani Lycaeo (qui et Silvanus et Faunus) constituti, pro lupis a pecore arcendis: cursitabant per luxum et lasciviam, pelle caprina amicti, caedentes obvios scutica e caprino tergore, qua percussae mulieres occurrentes fecunditatem ac facilitatem partus sperabant.
Cybeles seu Berecynthiae Matris Sacerdotes, Galli evirati, a Gallo Phrygio fluvio; item Curetes et Corybantes, qui, correpti furore et aspiratione Numinis, cymbala pulsabant, seque cultellis compungebant et conscindebant.
Feciales, ut iam supra memini, praeerant foederibus feriendis, rebus repetendis, bellis indicendis, quorum Princeps, Pater patratus, patrem et filios habere debebat.
Amburbia et Ambarvalia erant supplicationes, quae fiebant in ambiendis urbibus et lustrandis agris, unde Fratres seu Sodales Arvales, qui Sacra faciebant, ut arva ferrent fruges,
Quid plura? Roma, (nam huius potissimum et verba et facta inquirimus) Magno Leone teste, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: et magnam sibi videbatur assumpsisse Religionem, quia nullam respuebat falsitatem. Diis suis vel epulaturis vel cubaturis lectulos sternebat, quos Pulvinaria dicebat, in quibus Deorum simulacra reclinabat, unde Lectisternium; quos renovabat, quoties supplicationem decernebat; inde, cum legimus, ad omnia Pulvinaria sacrificatum vel supplicatum esse; cogitemus, Deos omnes, publica circa fana circumitione, in opem fuisse vocatos. Unde et Epulones, qui Iovi ceterisque Diis epulas indicendi potestatem habebant;
SUperstitionis huius exsecrabilis inventor et auctor exstitit Mahometus, circa annum Domini sexcentesimum vigesimum secundum, gente Arabs, ex Agarenis, ab Agare, Abrahae ancilla, denominatis; qui postea se Saracenos, tamquam ex Sara, eiusdem Patriarchae uxore, oriundos, dixerunt, lateque Africam et Asiam invaserunt. Is patre Gentili, matre Iudaea genitus, Sacrisque imbutus Christianis, homo corpore immani; aspectu truci, voce terribili, epilepsiae morbo ex intempestivis comessationibus contracto, simulato Archangeli Gabrielis congressu et collquio, adiutore Sergio, Monacho apostata, et, ob haeresin Nestorianam, Constantinopoli pulso, monstrosam sectam ex diversis disciplinis, Nestoriana, Iudaica, Ethnica, velut Chimaeram, conflavit. Ac primo Vates impostor, deinde dux exercitus, nefaria dogmata in Arabiam induxit armis. Columbam inter cetera assuefecerat, ut ex aure ipsius peteret pabulum, quod Veterator callide eo loco abdere consueverat. Hanc ille dicebat esse ipsissimum Spiritum Sanctum. Volumen novae suae Legis condidit, Arabiceque vocavit Alcoranum. Cumque iam appetendi regni opportunum tempu videretur, columbae schedam alligat, in qua scriptum: Quisquis
Alcoranus dividitur in Azoaras centum quatuordecim: quas interpretantur illorum Mystagogi, dicti Talumanni. Dissident ipsi quoque Musulmanni, (ita vocati a circumcisione, quasi recte credentes) dum alii volunt solum Alii seu Hayly Intepretem legitimum Alcorani; alii sociant ei Ebubecar, Aomar, Osmar. Et hoc est, quapropter Turcae cum Persis adeo mutuis in se bellis saeviant. Mamalucci sunt, qui a Christianis ad Mahometem desciscunt.
Primum et praecipuum ipsorum Praeceptum saepe repetunt; et in delubris suis scribunt: La illab, ilelab, Mehemmet iresul, allah. Non est Deus, nisi unus, Mahomet Propheta eius. Quinquies diurno spatio, horis constitutis, fanum suum, quod Meschit seu Moschaeam vocant, adeunt; ubi faciem versus meridiem convertentes Sacerdotes hymnos, quos de turribus ante concinnuerant, erecto stantes corpore legunt; ad quorum voces singuli, manus zonae inferentes, fiinita denique lectione, procidunt, clamantes ter: Sabanalla: o Deus misericors esto misericors nobis peccatoribus!
Sacerdotes ipsi Templa custodiunt, populum ad orationem, digitis aures obturanes, convocant,
Inter alia docent ipsorum codices, eos, qui, peregrinatione suscepta Mecham, ubi sepulcrum Mahometis esse dicitur, semel adierint, aeternae beatitudinis certos esse. Item, si necentur a Christianis; quorum caede, suis in praelio occisis, parentare se putant. Prohibentur Lege, ne ullum hosti locum restituant, quem ferro ceperint, et ubi Moschaeam excitarint, ibique preces recitarint. Hostibus superatis, nihil sibi arrogant, sed totum Deo acceptum referunt; victi fortunam adversam impietati suae adscribunt. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut eum,
Iuris et Sacrorum summus Praeses est Muffti, qui Sacricolas regit omnes, Legemque gubernat et explicat; huic proximi sunt Cadelescheri, tum Cadi, inde Hoggtae; quorum officium docere populum; ad quos, tamquam Iudices potissimae tam Religionis quam Politiae, causae deferuntur. Sequuntur Praefecti Hospitalium et Xenodochiorum, quos Modecos appellant. Imami ceremoniis praesunt; Meizini ex alto populum convocant cantu: Talismanni eum ad preces excitant: Sophi rhythmos concinunt.
Religiosi inter illos habentur Imaileres, qui caesariati Cymbalis concrepant: Calenderes rasi ferreos annulos auribus, Collo, brachiis gestantes,
His de Mahometica superstitione ex varia Scriptorum relatione expositis, Regimen quoque Politicum obiter inspiciendum videtur. Desiderius. Non amicos tantum, sed hostes etiam, praesertim capitales, operae pretium est, nosse.
Mercurialis. Turcorum seu Turcarum nomen, ut recens quidam Auctor scribit, orbi innotuit anno Christi tertio supra millesimum. Ii gens Hunnica, Caucasi Borealis incolae, a Sultano (Saracenorum Principe) Babylonico evocati, contra Persas rebellantes, arma victores in Sultanum verterunt, Perside, Babylonia et Mesopotamia occupatis; qui deinde Mahumetica lue, ex contagio Saracenorum infecti, tremendum orbi
Ottomannorum regimen est mere Despoticum et Tyrannicum. Magnus enim. Turca adeo absolute Dominus rerum omnium, intra fines dominii sui contentarum, est, ut incolae se ipsius mancipia, non subditos, nuncupent. Nec aliquis adeo magnus est, ut, de vita, non dico de fortunis aut statu, in quo est, securus sit, nisi quamdiu Magno Domino, sic enim passim vocatur, gratum est. Nuila ipsis Instituta aut leges praeter unum Alcoranum.
Opes et arma in manibus eorum ponuntur, qui a Christianis oriundi sunt, (Azaemoglani dicuntur seu tributi filii) e parentum ulnis teneri adhuc avulsi; ad vigesimum secundum annum, inter labores et inopiam, ignari parentum, pro
Onera Imperii sunt penes Vezirium supremum; cetera per Divan seu Divanum (Regium Senatum) administrantur; cuius suprema capita sunt Vezirii reliqui; qui et Provinciarum Maximi Praefecti, quibus subsunt Bassae, et ipsi Praesides Provinciales, ob quae officia vocantur Beglerbegi, hoc est, Duces Ducum, et Principum Principes; quibus inferiores sunt Agae, quasi tribuni; et his Sangiaki, Begi, Capigii, tamquam Centuriones. Chiausii, per provincias ad Praesides, Imperatoris mandata perferunt, et exsequi curant. Capigii id faciunt atrocioribus in rebus, cum de capite agitur.
Meminerimus etiam aliquid de moribus, In victu parci sunt Turcae, uno ferculo, plerumque simplici, saturantur; cibum humi capiunt super tapetia sedentes, cruribus decussatis. Mensa e corio explicatur, et contrahitur ut
PRimi hominis crimen, letali in posteros contagione transfusum, necessitatem requirebat satisfactionis infinitae; quam, praeter Deum hominem, cum praestare posset nemo, ipse humani generis reparandi (redimendi) gratia factus homo, volens libens eam Iustitiae partem, pro sua immensa bonitate, subiit. Ad hunc salutis Auctorem, Verbum et Filium DEI, quotquot se per Fidem, Spem, Charitatem adiunxerint, iis sempiterna sunt in caelo praemia constituta; qui secus; eis sunt Tartaro exquisitissima et numquam finiende supplicia parata.
Multi quidem nomen sibi Christianum usurpant, cum recte solis conveniat illis, sacro qui fonte abluti, promissum credunt Servatorem (aut Salvatorem Latine) iam venisse, IESUM NAZARENUM, a Iudaeis reiectum; eiusque doctrinam salutarem profitentur per omnia. Puta, quod natus in Bethlehem, post ablatum a Iuda sceptrum, e domo Davidis, ex Matre Virgine Maria, vitam vixerit sanctissimam et prorsus inculpatam, morti adiudicatus innocens, passus extrema pro nobis Peccatoribus, e Satanae
A qua ne aberremus, Canonem habemus seu Regulam, Scripturam Sacram seu Biblia, hoc est, Verbum Dei scriptum, Vetus scilicet et Novum Testamentum, quod in Templo praedicatur.
Templi princeps membrum seu caput est Chorus; (cuidam puteal et pulvinar) media pars dicitur Navis: postrema Odeum; (proiectum intcrius, seu ambon) plura in eo, non
Apparatius cum perpetratur Sacrificium, adhibentur ministri plures, qui facienti assistant inserviantque; e quibus duo, maioribus initiati Ordinibus, sunt Levitae, tunicis amicti strictioribus, cum
Praeter Missam (quae dicta est a missione populi, Graeci Liturgiam appellant) decantantur Preces Canonicae, seu Horariae, Breviario (quasi Pretium et Sacrorum Bibliorum epitome seu compendio) contentae, diurnoque penso a Clericis persolvendae, quarum aliae, ob distributionem et intervalla temporis,
Praeter diem Dominicum a Domini Resurrectione seu Anastasi dictum, ceterae anniversariae Festivitates dividuntur in Festa Mobilia, quae diem mutant mensis; Immobilia Stativa seu Stata, quae quotmensium diebus numero iisdem recurrunt; prioris generis sunt Pascha, cui praemittitur ieiunium magnum, seu quadraginta - diale et Pentecoste, etc. Posterioris sunt Natalia seu Natalitia Christi, Nazianzeno Theophania; Et quod vulgo Festum Trium Regum dicitur, Graecis Epiphania vocatur. Quibus accedunt feriae Matri Virgini et Apostolis Sacratae.
Si spectes Hierarchiam Ecclesiasticam; in ea gradatim sic ascenditur. Praemissa Tonsura Prima, conferuntur minores quatuor Ordines Clericorum (consecrationes, initiationes, inaugurationes) scilicet Ostiariorum, Lectorum, Exorcistarum, Acolythorum; maiores vero tres: nempe Hypodiaconorum, (minus Latine, et Graece, Subdiaconrum) Diaconorum, ac Presbyterorum seu Sacerdotum. Ex his aliqui habent Curionatum; (vulgo Beneficium Curatum, Latinis dicuntur Curiones; alii non habent, (vulgo Benefucium simplex,) cui scilicet non est adiuncta iurisdictio et paroeciae administratio, quales sunt
Monachi (Coenobitae, Religiosi, Ascetae) inhabitant Monasteria, Coenobia, Claustra Religiosa, professi spontaneam Paupertatem, Castitatem et Oboedientiam, secundum certas Regulas et Statuta, quibus praesunt Antistites, (vulgo Praelati) Rectores, Coenobiarchae, Archimandritae, Praesules, Abbates, Praepositi, Priores, etc. Consecratis vero et dedicatis Deo Virginibus (vulgo Monialibus seu Sanctimonialibus) sacro obnuptis flamine, Graecis Ascetriae
Qui recens complectuntur vitam Religiosam aut Coenobiticam, vulgo Monasticam et Claustcalem, dicuntur tirones aut Novitii, absolutoque Tirocinio (vulgo Novitiatu) admittuntur ad Professionem Votorum. Eremitae seu Anachoretae tenent se in eremo seu solitudine. Desiderius. Liceat hic interloqui. Mercurialis. Optima cum venia. Desiderius. Quoniam in Chronologia sparsim fecisti mentionem Originum et Institutionum Religiosarum, Quid si, quando hic locus monet, una contexeres serie Coenobiticas familias, suis cum Institutoribus et aetatibus. Mercurialis. Concedam in tuam voluntatem,
In Graecia S. Basilius Magnus, Caesareensis, Episcopus Cappadociae, circa ann. 326 in eremum abiit; Monasticam inde disciplinam perfecit, REgulis seu Legibus eam in rem pie sancteque praescriptis, circa an. 362. Baron.
Circa an. 400 S. Augustinus, Hipponensis Episcopus in Africa, instituit Ordinem Canonicorum
Inde S. Benedictus, Nursiae in Italia, nobili genere natus; circa annum 494 in solitudinem secessit. Ordini vero a se denominato initium dedit circa annum 524. Bellarminus.
Circ annum 912 instauravit S. Benedicti disciplinam S. Berno, Abbas eiusdem Ordinis, et in Burgundiae pago Cluniaco Coenobium constituit; unde Ordo Cluniacensis nomen habet, quem S. Odo circa annum 936 mire propagavit. Baron.
S. Romualdus, Ravennas, nobilissima Ducum stirpe oriundus, e Coenobio Classensi, ad Anachoreticam vitam transiens instituit Ordinem Camaldulensem, ab eremo Camaldulensi appellatum, circa annum 967. Eius meminit Baron. an. 974.
S. Ioannes Gualberius, Nobilis Florentinus, exstitit Auctor Ordinis Vallis Umbrosae circa annum 1040. Iuxta Gaulterium et Raynandum nostrum. Confirmatus a sede Apostolica anno 1070. Eius meminit Baron. 1063.
S. Robertus, Abbas Molismensis in Dioecesi Lingonensi Galliae, Institutor est Ordinis Cisterciensis, circa ann. 1098, cui nomen a Cistercio, solitario quodam Burgundiae loco; in quem se Ordinem postea circa annum. 1113 contulit cum multis aliis S. Bernardus, primus Abbas Claravallensis, et Ordinis Instaurator ac Propagapagator;
S. Bruno, Coloniae Agrippinae natus, Theologiae Doctor, Canonicus Rhemensis, cum sex sociis secessit in montes Dioecesis Grationopolitanae in Gallia asperrimos, appellatione Carthusios, unde nomen Ordini Carthusiano, quem instituit circa ann. 1086. Gault.
S. Norbertus, Nobilis Lotharingus, Ordinem Praemonstratensem inchoavit circa ann. 1116, cui appellatio a deserto loco, Praemonstrato nomine; Dioecesis Laudunensis, quem cum tredecim sociis sibi delegit, divinitus accepta per visum Regula S. Augustini. Rayn. Gault. Brev. Rom.
Iuverit hic meminisse Equitum S. Ioannis seu Ioannitarum, sive Rhodiorum, ob Rhodum Insulam ab iis occupatam; quibus incumbebat peregrinos hospitio excipere, unde et Hospitalarii, dicti. Institutio facta anno 1119. Teutonicus vero Ordo a Germanis erectus est eodem tempore, qui et peregrinantes ad Terram sanctam excipiebant et deducebant, ac pro Religione cum Barbaris dimicabant; dimicantque. Gault. Sed Ioannes de Russieres Soc. nostrae in Flosculis Historiarum refert haec ad annum 1104, aitque, ex Hospitalariis ortos Equites Ierosolymitanos, deinde Rhodios, postremo Melitenses, Reip. Christianae firmissimum propugnaculum.
Ordo Carmelitarum in monte Carmelo stabiliri coepit sub Alexandro III; licet, quo anno, haud satis constet. Gault. At Bell et Baron ponunt annum 1180 et 1181. Iuxta Raynaudum et Platum innotuerunt Europae circa annum 1200. Idem Platus ait, Regulam Carmelitis conditam a Ioanne Hierosolymitano Patriarcha, eiusdem Ord. circa ann. 412. nec desunt, qui, tempore Apostolorum Ordinem in monte Carmelo inchoatum, dicant. Quidam usque ad Eliam et Elisaeum Prophetas referunt.
Dominicani a D. Dominico, Hispano, Calarogae nato, et nomen et initium habent, qui prius Oxomensis Ecclesiae Canonicus Regularis, cum Tolosae in Gallia decem annos adversus haereticos operam navasset, coactis illic aliquot eiusdem consilii sociis, novam formam novumque institutum excogitavit, circa an. 1201. quod quia Evangelio praedicando se impendebat, Praedicatares sunt appellati. Approbatus Ordo primo ab Innoc. III tempore Concilii Lateranensis; deinde ab Honorio III an. 1216. Platus, Genebrard. Gault.
S. Franciscus, Assisii in Umbria natus, relicta mercatura, Evangelicae Paupertatis amore impulsus, cum duodecim socios adhibuisset, Ordinem Minorum instituit, Romamque venit
S. Clara, nobilis Virgo, Assisii nata in Umbria, S. Franciscum Civem suum imitata, facultatibus suis in pauperes erogatis, sacrarum Virginum collegium instituit circa annum 1211. Rayn.
Ordo Militaris S. Mariae de Mercede seu de Redemptore Captivorum institutus Bavinone, circum an. 1232 auctoritate Iacobi I, Aragoniae Regis, adiuvantibus S. Raymundo, et S. Petro Nolasco, qui Fundator et Inceptor Ordinis exstitit, natione Gallus. Genebrard. in Innoc. IV. et Brevior. Rom.
Anno 1232. iuxta Platum et Henric. Spondanum: Sed iuxta gault. et Rayn. 1252. ortum habuit Florentiae Ordo Servitarum seu Servorum B. Mariae, septem viris nobilibus ac locupletibus (quorum iuxta Spondan. primus Bonavitus) de Monaldis; iuxta Ganlterum vero ex Onuphrio ad ann. 1252. primus Beatus Bonavitus) caelesti voce admoniti in propinquum montem secesserunt, ubi in aede sacra, a se exstructa, monente B. V. nigrum habitum et Regulam S. Augustini ab Episcopo Florentino susceperunt; approbati ab Alexandro IV eiusque Successoribus, et inter medicantes relati a Martion V.
Ordo caelestinorum a S. Petro de Morono sub Regula S.Benedicti in stituitur, et a Gregorio X confirmatur an. 1274. Eo quidem nomine appellatus, quod huius Fundator et Auctor, viginti post annis ad summum pontisicatum evectus, Caelestini U nomen accepit. Platus.
Olivetanae familiae auctor est B. Bernardus Tolomeus, una cum duobus aliis, ipsius luculenta orationeincensis, quam is in Sinensi Academia, ubi publice Philosophiam profitebatur, de saeculi vanitate hobverat. Inde in propinquum quendam montem Olivetum, unde nomen Ordini, se receperunt, an. 1320, ubi multos ad imitationem excitarunt. Platus.
In eadam urbe Senensi anno 1356 inchoatus est Ordo Iesuatorum auctore Ioanne Calumbino, cuius mirabilis
Post hos Minimi prodiere, an. circiter 1450, qui humilitatem, quam nomine ipso prae se serunt, vita etiam atque instituto profitentur. Horum caput atque origo fuit S. Franciscus ex Paula, Urbe Calabriae. oriundus; unde paulini appellantur. Platus. Breviar. Roman.
Anno 1524 instituitur Ordo clericorum Regularium, quos Theatinos vocant, a Petro Caraffa, Episcopo Theatino. Gault. Adiutor Carasfae, postea pauli IV, suit. B. Marcellus Caietanus Tienaeus, Nobilis Vincentinus, Protonotarius Apostolicus, ad quos accesserunt Bonifacius a Colle, Alexandrinus Insuber, er Paulus, gentilitio cognomine, Consiliarius Romanus; ut eorum opera Ecclesia in morum censura et sincera Sacrorum Ordinum collatione uteretur. Henric. Spondanus in Annal. adann. 1524. Exigit Institutum, ut non solum omnino nihil possideant, sed ut ne mendicando quidem vitam sustentent. Idem.
Anno 1534, quo tempore Anglia desecit ab Romana Ecclesia, Parisiis iacta sunt fundamenta Socieraus IESU, auctore Ignatio de Loyola, Nobili Cantabro, Prosanam militiam cum sacra commutante. Is ex Parisiensi academia ad iunctis sibi variarum Nationum sociis novem, in iis S. Franciscus Xaverius, Indiarum Apostolus, qui artium magisteriis et Theologiae gradibus insignes erant, Ordinam Clericorum Regularium (vulgo Iesuitae dicuntur, instituit Romae, eumque ad tria consueta Religiosorum Vota, quarto de Missionibus addito, arctius sedi Apostolicae adstrinxit. Paulus III primo recepit consirmavitque anno 1540. Mox alii Pontisices ac Tridentina Synodus probavere. Breviav. Rom Est Ignatius in Beatorum numerum relatus an. 1609, in Sanctorum 1622, Breviario Romano insertus 1646.
Anno 1575, S. Philippus Nerius, Florentinus, instituit Congregationem Presbyterorum et Clericorum Saecularium, ut vocant, (cuius hoc loco inter Religiosos, honoris causa, meminimus) sub ipsius Directione viventium et curam
Anno 1568 Pius U admisit in numerum Religiosorum Ordinum Clericos Regulares S. Maioli, (Cuius Ecclesia Papiar, urbe Italiae, illis a Divo Carolo
Anno 1572 Pius U approbavit Congregationem Fratrum Charitatis seu Misericordiae, auctore Ioanne Dei; quem Urbanus VIII ann. 1630 Beatorum Numero accensuit. Fuit is Lusita-nus natione, Dioecesis Eborensis. Finis Instituti servire Pauperibus insirmis. Ordinem reformavit Clemens VIII et Paulus IV an. 1617 in veram Religionem, sub tribus votis et quaeto de iuvandis In firmis erexitsub Regula S. Augustini. Spondan. ad ann. 1572.
S. Teresia Virgo, Abulae in Hispania nata, severiorem Veterum Carmelitarum Regulam, DEO afflante et Pio IV approbante, primum mulieribus, deinde viris observandam proposuit anno 1568. Brev. Rom. In auxilium promovendae Reformationis venerunt Ioannes de Cruce et Ioannes de IESU. Ambo eiusdem
Annus 1604. Protulit Ordinem Monialium Annuntiatarum, Fundatrice Maria de Victoria, Genuensi, quae, defuncto marito, Religiosum coetum instituit, et habitum de manu Archicpiscopi suscepit, vestem videlicet albam et scapulare, cum pallio caerulei coloris. Dictae sunt Annuntialae, quod praecipua devotione ad Mysterium Annuntiationis B. Mariae afficerentur. Spond.
Anno 1610 coepit in urbe Aniciensi Dioecesis Ordo Feminar um Visitationis B. Mariae institutore B. Francifco de Sales, Episcopo Genevensi, nomen habet a Visitatione, quod Primae eius Congregationis, ob reveretiam tanti Mysterii, insirmos, magisque egentes et derelictos consolabantur, cisque inserviebant. Postea in varias Provincias propagatae claustris se abdiderunt: et cum non possintin domibus invisere infirmos, tenentur admittere puellas debiles et infirmas, atque ad alterius Ordinis ingressum inhabiles. Spondan.
Anno 1611 surrexit Parisiis novus Ordo Virginum et Viduarum sub nuncupatione S Ursulae et Regula S. Augustini, additis nonnullis singularibus Statutis, sub auctoritate Ordinarii; quarum Institutum est ad bonos mores et pietatem instruere puellas: quod Paulus U Pont. confirmavit hoc anno. Fuit autem Sodalitas S. Ursulae iam prius instituta an. 1572 a B. Angela
Sed nunc ad tramitem, unde nonnihil defleximus. Desiderius, Enimvero recta procedimus, et quidem inter florida Religionis viridaria, quorum aspectus pariter et odor intimos mihi sensus recreavit. Mercurialis. Si tu velle petes, poteris flos ftoribus addi. Nisi sorsan magis arrident Dignitates Ecclesiasticae et ampla Sacerdotia et cetera sacra, non sine spendore, mun ia, quae iuste riteque comparantur 1 Praesentatione; quae est personae per Patvonum Episcopo vel alteri, ad quem Institution pertinet, legitime facta exhibitio. 2 Electione, quae est alicuius personae ad Ecclesiae vacantis pastoralem dignitatem Canonica Vocatio, facta per suffriagia; sive id fiat scrutinio seu collectione suffragiorum; sive per compromissionem uni vel piuribus, eam eligendi potestatem committendo; sive per inspirationem Divinam, quando omnes omnino Electores in unum, quasi uno ore, absque vitio consentiunt. 3 Postulattone, quando ab habentibus ius eligendi postulatur quis extra corpus suum seu Collegium a Superiore illius; rogaturque, ut confirmet, quem elegerint. Spectat autem ad Electionem Confirmatio, quae tunc est, quando Episcopus dat alicui ius adeundi et administrandi officii, ei per electionem aut postulationem delati.4 Collaitone libera, quae est concessio Sacerdotii, aut alterius muneris vacantis liberaliter facta ab
FIdes Divina est assensus firmus, praestitus propter auctoritatem DEI loquentis et revelantis, qui, ob veracitatem suam, tam in cognoscendo quam dicendo nec falli potest nec fallere. Et cum fides sit ex auditu, opus est, ut nobis proponatur.
Atque hinc oritur Haeresis, quae est Graeca dictio, signisicans sectam aliquam tenaci opinione electam. In proposita materia est Error contra fidei Orthodoxae veritatem, cum pertinacia iunctus, in eo, qui sidem suscepit, hoc est, Baptismi Sacramento initiatus, membrum Ecclesiae sactus est; qua ex causa, quotquotsalutari unda abluti sunt, nomine censentur Christiano; quod utinam non amitterent, quando donum illud caelitus infusum reiciunt, defensantes contumaciter erronea dogmata. Insideles dicuntur, quicumque per ianuam illam salutis in Coetum Fidelinm admissi non sunt. Schismatci
His ita praemissis, videamus, qui sint apri illi (nam et haec cognitio digna est homine, eruditionis amante) qui et prioribus saeculis devastarunt vineam Ecclesiae, quique nostra eam memoria depascuntur, ut, miseratione pariter et detestatione permoti, in alieno periculo nostrae securitati; in interitu, saluti; non minus invigilemus, quam gratulemur; communisque contagium exitii precibus reprimere atque avertere studeamus. Itaque, progrediendo secundum annorum seriem, enumerabimus nominatiores sectas, a Catholica Religione alienas, quarum auctores Et antesignani dicuntur Haeresiarchae, quos qui sectantur, Sextarin et Novatores; quod novas falsitates invehant in Remp. Christianam; mitiore vocabulo (quidam enim ignorantia falluntur) appellamus Heterodoxos, Acatholicos.
Agmen Hareticorum ducit Simon Magus, natione Samaritanus, circa annum Christi 55, qui se virtutem Dei et salutis humanae assertorem appellavit;
Arriani 315 negarunt Filium Dei consubstantialem Patri, Graece
Flagellantes 1273. Postea invaluerunt magis an. 1313, passimque oberrantes, se virgis et nodosis flagellis concidebant ad ostentationem, asserentes Baptisinum aquae cessasse, et in Baptisma sanguinis mutatum esse. Ioannes Wicleffus, Sacerdos Anglus, anno 1352. secutus est, et Ioannes Huss sub saeculi decimi quinti initium.
Calvinistae sortiuntur varia nomina; nam in Anglia quidam vocantur Puritani; (hac etiam tempestate Independentes, Presbyteriani, Antimoniani, Quackeri seu Tremuli) in Gallia Hugonotae, in Bohemia picardttae, in Helvetia Zwingliani et Sacramentarii, in Hollandia Geusit; ex his Gomaristae a Francisco Gomaro, absolut am illam Dei et determinatam, quosdam extraculpam suam, reprobandi voluntatem, obstinate et rigide propugnantes; quorum adversarii sunt Arminiani, (alias Remonstrantes sicut Gomaristae illi Contraremonstrantes) eam reprobationem limitantes. Quae monstra nominum et hominum! Mercurialis. Ibidem nidulantur Memnomstae, restauratores Anabaptisticae insaniae et turpitudinis; Vorstiami per summam impietatem adimunt Deo omnipotentiam, omniscientiam, immutabilitatem, aeternitatem; omnes in se hostiliter lingua, stilo, cominus, eminus debacchantes; quibus nuper accesserunt Fansenistae, auctore Cornelio Iansenio, Episcopo Iprensi in Belgio, asserentes cum prioribus, aliqua Dei praecepta esse impossibilia observatu; interiori Dei gratiae non resisti, ne posse quidem: non requiei ad meritum libertatem a necessitate, sed tantum a coactione: Christum non pro cunctis hominibus sunm sudisse sanguinem. Quam illi contagionem per Galliam et Belgium afflaverunt non paucis.
Quid iam de Anabaptistis dicam? his nominatio
Desiderius, Tandem finis spectandus est; Mercurialis. Poteramus huius Itineris Literarii nunc subire portum, peracta totius peragratione mundi, variaeque Eruditionis Apparatu non indiligenter perlustrato, nisi putaremus, facturos nos auspicatius, si centum omnino Capitum, in quaetamquam in totidem intervalla Viam hanc Latimam distinximus, hecatomben Musis consecraremus. Quare cum plurimum et cognitionis et utilitatis ingenuae
A.
ABderitanus, pro stolido.
Achates, pro fido comite et amico accipitur, qualem expertus est Aeneas. Acheloia pocula, pro aqua.
Acherusia specus, per quam Cerberus ad Superos extractus est; pro loco horrido.
Achilles vocantur insigni fortitudine duces, et argumentum Achilleum, quod insuperabile. Achillis stomachus cederenescius, pro iracundo.
Acroceraunia, pro altis montibus et fulmini obnoxiis.
Actaeon, pro venatore. Curiositas oculorum in eo punita.
Adonis, pro formoso puerulo, sed minus casto. Adonidis horti, res leves et amoenae.
Adria (mari) iracundior.
Aeacidis (seu Achillis) minae, graves.
Aeacus, Minos, Rhadamanthus, severi Inserorum Iudices.
Aegis, clypeus Iovis et Palladis, in cuius medio Gorgoneum caput, contra obtretrectatores munimen et invidos.
Aegisthus, pro adultero
Aeneas, pius in patriam Et parentes.
Aelus, pro bucculento.
Aesculapius, pro insigni Medico.
ne Aesopum quidem trivisti, pro re omnibus nota.
Aetna flammivoma; in Iracundos, Concupiscentiam depravatae naturae.
Africa seu Libya, monstrorum patria et altrix.
Agamemnon, pro Rege. Agamemnonis hostia in duros et persuasu difficiles dicitur, quod Agamemnoni, in Troia rem diviam facturo, bos effugerit, vixque multo negotio comprehensus fuerit.
Aganippe, fons Musarum, pro vena Poetica.
Agathocles, conditionis suae memor, ex figuli filio Rex, unde vasis aureis figulina solebat admiscere.
Aiacis risus, qui temere et vecorditer rident; Aiax duos sues pro Ulysse et Agamemnone flagris prae ridicula insania cedicit. Aiax, pro surioso.
Alastor, pro cacodaemone.
Alcinoi horti, pro amoenissimis et fertilissimis. Alcinoi mensa, lautissima.
Alecto (Megaera, Tisiphone) pro furiosa femina, aut quacumque infernali Furia.
Alexander Magnus stricto gladio nodium Gordium solvit, vel vi vel fato.
Amazon, pro Heroina.
Amphiaraus, vates, invitus ad bellum pertractus, terrae hiatu, quod praeviderat, absorptus est. Vates ipse sui infortunii.
Amphion, pro infigni Musico et Lyricine.
Amphitrite, pro mari.
Amyclas silentium perdidit. Amyclaea pluma.
Anaxarchi tunde follem:
Andabata, pro caeco pugnatore.
Annibalem Capua fregit: Luxus fortissimum belli ducem.
Anticyris tribus, caput insanabile: Insanus.
Antigoni Regis imago oblique expressa ab Apelle, ut tegeret orbitatem alterius luminis, quo Rex carebat.
Apelles, pro pictore eximio: Deploravit iacturam unius diei; hodie nullam lineam duxi. Opus Apelleum, egregium. Eiusdem cum Protogene aemulatio in subtilissima linea exprimenda.
Apicius, pro gulone.
Apina et Trica (Apinae et Tricae) duo ignominiose eversa apuliae oppida; pro nugis.
eris mihi magnus Apollo; Doctissimum te censebo.
Aquinas, pro Iuvenale.
Arachne, pro insigni, sed superba, textrice.
pontem indignatur Araxes; de quovis rapace fluvio.
Arcadicum germen, pecus Arcadica, pro stupido.
Archimedes, mirus artifex et Mathematicus, vitrea sphaera motus calculosque caelorum repraesentat. In obsidione Syracusanorum speculo encaustico naves Romanorum incendit. Occisus, describens in pulvere figuras Geometricas.
Archytas, nobilis artifex. Archytae crepitaculum, in hominem vehementer garrulum. Eiusdem celebratur columba lignea, ad volatum librata.
Areopagita, pro taciturno, severo, iusto Iudice. Areopagus, pro Senatu et iudicio exactissimo.
Argolicus (Argivus) vel Aiacis clypeus, pro magno et firmo praesidio. Argivo clypeo dignus, de viro generoso.
Argum fallere, hominem oculissimum decipere. Argo oculatior.
Ariadne Theseum e Labyrintho eduxit, fida ductrix et adiutrix.
Arimaspi populi unum in fronte dicuntur habere oculum; in hebetes.
Aristarchus, pro accurato et severo Censore.
Aristippi praecepta Horatio, doctrina Epicurea.
Arpinas, pro Cicerone.
Arria, paeti Romani uxor, cum marito moriens.
Artemisia, speculum coniugum, exstruxit Mausolo, viro defuncto, Mausoleum, mortui cineres vino commistos ebibit.
Ascanius seu
Astomorum gens, sine ore, halitu tantum vivens et odore, quem ex naribus
Astraea, pro Iustitia.
Astyanax, pro gratioso puerulo; sicut et Atys.
Athenae vel Athenaeum, pro Academia aut celebriori loco.
Atho sculptus, ingens adulatio; nam Stasicrates volebat montem Atho efformare in speciem Alexandri, in cuius dextra, maxima civitas, in sinistra, perennis fluvius, e phiala erumpens. Quot lecpores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla; copia.
Atlas caelum humeris sustinet; pro viro, qui Rei publicae columen.
Atreus, pro crudeli tyranno. Atrei oculi, seu torvi.
Attalicae opes, conditiones, vestes, aulaea, pro splendidis et regiis.
Attica bellaria, pro lautitiis et cupediis. Attica Musa, pro venusta lepidaque oratione. Atticus lepos, eloquentia, pro sermonis festivitate facunda.
Augiae stabulum, pro loco sordidissimo et laboriosae repurgationis.
Autolici piceata manus, pro fure.
B.
Babylonii numeri, pro scientia Astrologica. Babylonius luxus, pro magno.
Bacchae, seu Bacchides, aut Bassarides, Maenades, imago bacchantium et furentium; inde Orgia Bacchi. Malae feminae.
qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt; de Pseudopoliticis.
Bacchus, (Lyaeus, Iacchus, Liber, etc.) pro vino.
Baiae, pro locis am oenis et voluptariis.
Baleares funditores, pro peritis; quorum liberis non
Batava aut Boeotica auris, pro crassa; Boeoticum ingenium.
Bavius et Maevius, et Chaerilus, pro ineptis et insulsis Poetastris.
Belidum seu Danaidum dolium, scilicet pertusum. Lusa opera.
Bellerophontis literae, vulgo literae Uriae, perferenti perniciosae.
Bellona, pro bello, vel Enyo.
Blandusia, fons vitreus, pro re clara.
Boeotum in patria, crassoque sub aere nati; stupidi.
Busiris, pro crudeli.
C.
Cadmea seges, pro viris armatis, repente comparatis: Bellum.
Cadmus e Phoenicia sedecim Alphabeti literas in Graeciam transtulit; quibus Palamedes addidit
Caducifer, pro Mercurio, aut pacificatore.
ubi tu Caius, ego Caia; formula sponsorum recentium olim se alloquentium, significando dominum, seu patremfamilias, et dominam: De coniugibus concordibus.
Camerinam movere; sibiipsi malum accersere, aut foetorem excitare.
Canidia, pro venefica.
Cannensis clades, pro cruenta.
Canum nomina Hylax, Laelaps, Lycisca, Melampus, Pamphagus, Pterelas, etc. Lissa nomen catellae.
Capaneus, pro blasphemo et in Superos impio.
Capareus, pro scopulo naufragiis infami.
Cassandra, pro veridica, sed cui non creditur.
Castor et Pollux, fratres amantissimi, alter equitum, alter pugilum Praeses.
Cato, pro viro gravi et severo. Tertius e caelo Cato: Etiamsi Cato dicat.
Caucasus, pro loco inhospitali; in pectore, pro duritie.
Cerberus triceps, canis infernalis; in cacodaemonem vel aluid monstrum aut vitium.
Ceres, pro pane.
Chalcenterus, quasi aerea habens intestina.
Cognomen Didymi Grammatici, ob incredibilem numerum librorum.
Chaldaei, pro mendacibus Astrologis.
Chao antiquiora.
Charites, pro amabilitate aut animo grato.
Charybdis patrimonii, pro decoctore; alias pro quavis re periculosa.
Chimaera, pro terribili monstro, quam interfecit Bellerophon vomentem ignem, pectore leonem, ventre capram, cauda draconem.
Chiron, instructor Achillis, Medicus, Citharoedus.
Choroebo stultior.
Chrysippeum ingenium, pro subtili.
Cimmericae tenebrae, densissimae; de obscura scriptione.
Circe, pro venefica, aut voluptate.
Clodius accuset Moechos, Catilina Cethegos?
Clytemnestra, pro adultera.
Codrus, pro paupere.
Colophonem vel coronidem addere, est, supremam manum apponere.
non est cuiuslibet adire Corinthum; quando quis rem aggreditur, viribus maiorem.
Croesus et Crassus, pro divitibus.
Cumanus asinus. Honor indigno apud ignotos; nam asinus, fugitivus apud Cumanos, se gessit pro leone.
Cupido, puer Veneris, Deus amoris et amor ipse; fingitur caecus, instructus tamen arcu et pharetra, etc.
Curetes et Corybantes, Sacerdotes Cybelis, insanientium more corpus agitantes, seque cultellis conscindentes.
Cybele, pro terra.
Cyclops, pro homine crasso, aut fabro ferrario, et pro unoculo.
Cymba Charontis, pro morte. Alterum pedem in cymba Charontis habet.
Cynicus, pro homine oris canini, et morum.
Cynosura, pro praesidio in periculis.
Cyprus, Cythera, Paphus, loca amoris impuri; unde Cypria, paphia tela, etc.
D.
Daedali vel Daedala opera, artificiose fabricata.
Daphne puella in laurum mutata; symbolum castitatis.
Dares Entellum provocat; discipulus Magistrum; puer virum.
Davus sum, non Oedipus. Non satis doctus, et quaestioni respondendum.
res Delio natatore opus habet; obscura.
Democles, pro infelici infelicitate.
Deucalionis lapidibus facti homines; genus durum.
Dianae studia, venatio.
Didymaon, pro insigni armorum artifice.
Diogenis dolium; vita Stoica vel Cynica, etc.
Diomedes, pro Tyranno; equas humano sanguine aluit.
Dionysius Corinthi, ex Rege Ludimagister; ex summo imus.
Diphthera antiquiora loqueris; nugas obsoletas; diphthera pellis caprae Amaltheae, quae Iovem lactavit, in qua Iuppiter arcana sua scripsit. Ex diphthera, ex Oraculo. Inspiciet Iuppiter diphtheram suam, quamvis sero. Poena manet scelestum.
Dirae, exsecrationum et imprecationum ultrices Deae; apud Inferos Eumenides.
Dis, pro Plutone; Rex Inferorum.
Dodonae quercus, fatidica. Dodonaeum aes, homo impense loquax.
E.
Elpenor, proebrio, vertigine acto.
Elysium, poetica beatorum sedes.
Enceladi bustum, semper fumans; iracundi pectus.
Epicteti lucerna, pro viri docti aestimatione et memoria. Eiusdem sunt duo verba:
Epicurus, pro voluptario et lascivo.
Epimetheus, pro incauto, stolido et curioso, qui, aperta Pandorae pyxide, omne genus malorum in orbem invexit. Adag. Malo accepto stultus sapit. Non fidendunfeminis.
Eridis pomum seu discordia; unde lis inter Deos orta Paride iudice, etc. materia rixae.
Erinnyes vel Erinnes, Furiae, mentem in scelus rapientes.
Euclio, pro avaro.
Eurotas, fluvius Lacedaemonum, pro exercitio indurandae iuventutis.
F.
Fabius Cunctator, pro Imperatore belli circumspecto.
Faunus, pro homine silvestri.
Fenellae pomum aurcum, gemmis refertum tamquam iaculis, ad iactum erumpentibus. Volutas, donum exitiale.
Flora, seu Chloris, florum Dea, pro floribus. Floralia, pro lascivia.
G.
Galli Phrygii, molles, dicti a flumine Gallo in Phrygia.
ad Garamantas et Indas exulatum.
Gargani querceta aquilonibus laborant; alta infestantur.
Gargara, orum, pro loco messibus fecundo.
Geloni, barbari.
Gemoniae scalae, locus suppliciorum olim Romae.
Geta, pro barbaro.
Gigantes caelum oppugnant; rebellio punita.
Gordius nodus, pro insolubili.
Gorgonis vel Gorgoneum caput, pro horrido aut fascinante.
Gyara, ae, vel Gyari, locus deportationis et exitii.
Gygis annulus, pro fortunato.
H.
Harpocrates Deus, vel Dea Angerona, pro silentio.
Harpyiae, avari, rapaces homines.
Hecala pauperior, dixit Plautus.
Hecate, pro vetula deformi et saga. hecates cena, praeparca.
Hector, pro Heroe. Hector ad ilium, id est, intestina, pro manducone.
Hecuba rixosa; unde in canem transmutata.
Hegio, pro moroso sene.
Helena, pro pulchra, sed non pudica, adultera.
Helicon, pro loco Musarum.
Heraclitus flens: Democritus ridens.
Hesiodus, dormiendo Poeta factus.
Hippocrates, pro insigni Medico.
Hippolytus, pro casto ac verecundo adolescente: Item Hyacinthus.
quandoque bonus dormitat Homerus. Cui non obrepit error?
Hipponax, maledicus Poeta. Hipponacteum carmen.
Hirpinus, generosus equus Martiali.
Hydra multorum capitum; vulgus est. Hydram contundere, secare; magnum superare et perdomare malum.
Hylas, puer formosus, sed male periens.
Hymenaeus, (Hymen) pro nuptiis seu Thalassia.
Hypatia, pro muliere docta.
I.
Ianus bifrons, vir prudens, antecedentia et futura examinans.
Icarus, temerarius iuvenis.
Ilias malorum, ingens cumulus.
Inachus, Rex Argivorum. Prisco natus ab Inacho; antiquae nobilitatis.
Isthmum perfodere, magnus conatus, sed irritus.
credat Iudaeus apella, quod incredibile.
Iuppiter, pro Rege: Iuno, pro Regina et superba domina.
Ixionis rota, perpetui catenatique labores.
L.
Labyrinthus, pro re intricata et inexplicabili.
Lacones, pro pueris duriter educatis. Laconice scribere, breviter. Laconice vivere, frugaliter. Lacaenae virgines, pudicae, frugales, laboriosae.
Ladas; velocissimus cursor.
Lamiae, spectra mulierum, pueros maxime infestantium.
Laomedon, pro perfido, mercedem promissam negante.
Lapitharum et Centaurorum convivium, cruentum.
Lares et Penates, Dii domestici, pro domo. A Lare incipe.
Laverna, Dea lavernionum seu furum.
Leander, famosus amator.
Lerna malorum, congeries. Palus, in qua stabulata hydra.
Lesbium plectrum. Lesbous barbitus. Sapphicum carmen.
Lethe, fluvius Inferorum, oblivionem inducens. Lethaeas hausit aquas, mortuus est, vel memoriam perdidit.
Libitina, pro funeribus.
Lipara, pro fabrili officina.
Lucianus, Deorum hominumque derisor blasphemus.
Lucina, pro partus praesidio.
Lucretia, casta et pudica matrona.
Luculli prandia, lautissima.
Luperci, lascivi homines.
Lycaon, pro perfido hospite et crudeli.
Lycambes, pro homine maledictis infestato, et ad extrema redacto. Archilochus, Iambicus Poeta, eundem confecit. Archilochia dicta, amarulenta.
Lyceum, Academia, Schola illustrior.
Lynceus, pro oculatissimo homine. Lynceo perspicatior.
Lycurgus, pro sapiente Legislatore: sicut Draco, pro nimis severo et saevo.
Lysippus, nobilis sculptor.
M.
Machaon et Paeon, nobiles Medici.
Maeander, sinuosus fluvius, pro re flexuosa et consiliorum ambagibus.
Maeonius Poeta seu Maeonides, Homerus. Sic Venusinus, Horatius.
Malea, famosum naufragiis promontorium, pro loco periculoso.
Manliana imperia, severa et despotica.
Mantuanus seu Andinus, Virgilius. Bilbitanus,
Marpesia cautes, pro homine constanti in adversis.
Mars, pro bello. Marte suo, propriis viribus. Aperto Marte, sine dolo.
Marsyas Apollinem scilicet provocat; ineptus Cantor optimum.
Maecenas, pro fautore liberalium artium.
Medea, crudelis mater, venefica, perfida in patrem, et interfectrix fratris ac natorum.
Medusaeum caput, virulentum; crines feminarum fallaces.
Megaera, pro intolerabili femina.
Mentor, insignis in caelandis vasis artifex.
Mercurius, pro fure, nuntio, eloquente, mercatore, duce viarum. Mercurii talaria induere, fugam intendere. Mercurio dextro.
Messapus, silius Neptuni, invulnerabilis. Cic. invulneratus.
Metius Suffetius, proditor patriae, perfidus, equis raptatus.
Mezentius, pro crudeli tyranno.
Midas, pro avaro, stulto Iudice. Midae auriculae, Midae divitiae.
Milone robustior aut voracior.
sus Minervam, crassa, invita pingui, Minerva.
Mnemosyne, mater novem Musarum, quia memoria peperit artes.
Moeris, rusticus incanator. Virgil.
Momus, omnium reprehensor.
Musae, Aganippides, Camenae, Castalides, Heliconiades, Pierides, pro carmine, literis. Musarum apertae ianuae. Musas a limine salutare.
N.
Nemesis, Dea Vindictae. Aliter Adastria vel Adrastea, et Rhamnusia, ultrix scelerum; quo tardius, hoc gravius.
Neptunus seu Nereus, pro mari.
Nero, pro crudeli.
Nestorea eloquentia: Nestorea senectus.
Nili caput seu fontes quaerere, quod valde ignotum.
Niobes mala, plurima; fecunda, sed infelix mater.
Nisus vel Euryalus, amici optimi. Sicut etiam Theseus et Pirithous. Pylades et Orestes. Achilles et patroclus. Aeneas et Achates. Damon et Pythias, Pythagorei.
O.
Olympus mons, pro caelo. Olympicum pulverem colligere, strenuum certamen.
Opimianum vinum, longe optimum, ob vetustatem.
Orbilius, pro Praeceptore plagoso.
Orestes, pro furioso, et quem conscientia torquet.
Orion, pro venatore.
P.
Pactolus, aurifer. Pactoli divitiae, maximae.
Pacuvius, pro antiquae Latinitatis auctore.
io Paean! acclamatio fausta.
Palaemon seu Portunus, Deus maris, ad portum ducens.
Palamedes falso ab Ulysse proditione accusatus et damnatus, pro iniquo iudicio.
Pales, pro rure.
Palinurus, pro infelici navarcho.
Palladium, antiquissimum simulacrum Palladis in urbe Troia, pro re fatali; unde vel salus vel exitium pendet.
Pallas, Dea artium et ingenii; pro oleo: Hinc Palladius liquor. Nata ex Iovis cerebro, nempe studium sapientiae artiumque plurimarum; inventrix olivae, tibiae, Musicae, lanificii, texturae.
Pan, inventor fistulae, Deus agrorum et pecorum. Panicum terriculamentum, inane.
Panaetius, pro Philosopho morali.
Panchaia, pro copia odorum.
Pandora, pro lectissima semina. Pandorae pyxis, pro re multorum malorum causa.
Parcae, Deae fatales vitae et mortis.
Paris, mollis et fractus iuvenis, ex forma iudicans, adulter, dolosus interfector Achillis.
Parnassus, locus Musarum.
Parrhasius, pictor insignis.
Pegaso velocior.
Pelei et Thetidis nuptiae, scilicet splendidae.
adiunctus Pelion Ossae, mons monti, difficultas difficultati.
Pelopis talenta, opes maximae. Mali patris Tantali, malus filius.
Penelope, uxor Ulyssis, pro coniuge fidissima. Penelopes telam retexere, inanis opera, vel in ludibrium aliorum.
Pentheus, pro homine misere discerpto.
Pericles, orator, in cuius labris Suadela sessitavit.
Peripatetici, sectatores Aristotelis, Philosophi ab ambulando dicti.
Persicus apparatus, splendidus.
Phaedra, pro noverca scelerata et impudica.
Phaethon, pro iuvene temerario, parentum indulgentia abuso, patriae pernicie. Phaethontiades seu Heliades, imago luctus carorum.
Phalaris, pro crudeli Tyranno. Phalaridis bos, imperium, pro immani supplicio.
Pharos turris, pro re nos in periculis illuminante.
Pharsalici campi, ubi multum sanguinis fusum in bello civili Romanorum inter Caesarem et Pompeium.
Phidias, nobilis statuarius. Phidiaca manus.
Philippi, campi Philippici, madefacti caede Philippi Romanorum.
Philoctetis tela domino suo perniciosa fuerunt.
Philoxenus, pro guloso, gruis sibi collum optaverat, ut diutius sentiret dulcedinem cibi potusque.
Phlegethon, pro Tartaro; Acheron, Cocytus, Styx.
Phlegra, gigantum sepulcrum, caelum adorientium.
Phoebe, pro Luna.
Phoebus Sol, Musarum Praeses, et Vatum, et Oraculorum. Unde: Nom te Phoebi cortina fefellit.
Phryges molles. Phryges sero sapiunt.
Phryne, pro impudica et prostituta muliercula.
Pimpla et Pindus, sedes Musarum.
Pinarii et
praecepta Platonica, sapientiae plena. Obscurior res numeris Platonicis.
Pleiades, pro pluvia.
Pluto, pro cacodaemone.
Plutus, pro divitiis.
Poecile, porticus clara Athenis, ubi fortium virorum facta depicta a Polygnoto, ibique Stoici philosophabantur stando.
Polycletus, insignis statuarius.
Polycratis annulus, felicitas.
Polyphemus, pro voratore et ebrii typo; nam excaecatus est in ebrietate. Polyphemus caecus ducens gregem, Dux ratione
Polyxena ad tumulum Achillis, in victimam mactata.
Portia, Catonis amantissima, usque in mortem uxor.
Praxiteles, nobilis statuarius.
Priscianus, pro Grammatico.
Procrustes, latro.
Prometheus, pro ingenioso artifice, et audace; qui ignem e caelo abstulit; pro homine, quem vultur seu conscientia mala rodit.
Proferpina seu Persephone, uxor Plutonis. Nulla saeva caput Proserpina fugit. Omnes eodem cogimur, ad cymbam Charontis; more veterum Poetarum.
Proteo mutabilior.
Pryamus, pro sene.
Prytaneum, ubi emeriti alebantur Athenis.
Psylli innoxie tractant, suguntque venenum.
Punica fides, Graeca fides, nulla fides.
Pygmaeus, pro pumilione.
Pygmalion, pro avaro et crudeli.
Pyramus et Thysbe, turpis amoris exempla tragica.
Pyrois, unus ex equis Solis.
Pythagoras seu Panthoides, primus se non Sophum,
Q.
Quirinus, pro Romulo.
Quirites, pro Romanis.
R.
Rhadamantheum iudicium, severum.
Rhiphaeum gelu, pro magno.
Rhodope, pro monte nivali.
Romanus sedendo vincit, ex historia Fabii Cunctatoris, tranquille efficax.
Roscius, pro actore Comico insigni.
S.
Sabaei odores.
Sabina, pro gravi et frugali castaque matrona.
Saliares dapes, pro lautissimis.
Salmoneus Rex, temerarie sonitus imitatus Olympi. fulmine factg inveriif.
Samia vasa, pro testaceis.
Sardanapalus, pro homine libidinoso et effeminato, ac deliciis innutrito.
Sardonius risus, amarulentus et fictus.
Satyri, petulci et procaces.
ultra Sauromatas et glacialem Oceanum.
Scaeva, miles apud Caesarem, notae fortitudinis et fidelitatis.
Schinis vel Scinis, latro.
Sciron vel Sicron, latro.
Scylla, pro loco periculoso.
Scytha, pro homine fero.
Semiramidis muri, pro Babylone. Eiusdem horti pensiles.
Septem orbis miracula seu splendidissima aedificia et opera. Pyramides Aegypti: Turris Pharia seu Pharos: Muri Babylonis: Templum Dianae Ephesinae: Sepulcrum. Mausoli: Colossus Solis apud Rhodios, unde dicti Colossenses, et simulacrum Iovis Olympici. Quibus addunt Cyri Regiam: Aram Iovis in insula Delo: Labyrinthum Daedali: Thebas Aegyptias: Salomonis Templum et Regiam: Montem Atho a Xerxe navigabilem factum: Isthmum
Sibyllae folium, pro veritate summa. Sibylla vivacior.
Sirenes, seductrices feminae, blanda et nocens voluptas; Sirenum scopuli.
Sisyphi saxum, catenatus, continuus, indefessus, inutilis labor.
Smindyrides, pro phomine effeminato.
Socrates, pro viro sapiente, frugali, patiente. Socraticae chartae, libri Philosophici.
Solon, pro sapiente Legislatore.
Sophocleo cothurno carmina, Tragico et alto.
Spartam nactus es, hanc orna.
Spartacus, pro gladiatore seditioso et proiecto.
Sphinx, pro involuta quaestione.
Spurina, pro adolescente liberalis fortunae et casto.
Stentore clamosior.
Stoicus, pro tetrico et cerebroso Philosopho, aut homine.
Styx, pro Tartaro. Iuppiter per Stygem iurare solebat.
Suburra, Romae locus, ubi faex habitabat.
Sybarita, pro homine molli et delicato: Sybaritica mensa.
Syrtes, loca periculosa navigantibus, etc. In Syrtibus haesit, qui in aliqua re progredi nequit.
T.
Tagus aurifer, pro divitiis.
Talassio vel Talassius, pro nuptiis.
Tantali domus, pro funesta familia. Tantali horti, quibus frui non conceditur. Item, Tantali sitis, supplicium, crudelis in filium,
Tarquinius Superbus, pro homine crudeli, potente, superbo.
Taurus mons, pro loco inhospitali.
Telephi vel Telephium vulnus aut ulcus, insanabile.
Tempe, pro loco amoenissimo.
Tenedia bipennis vel securis, pro veecutione iudicii nimis rigidi et abrupti. Tenedius patronus, eadem ratione.
Terentius et Plautus, pro Poetis Comicis, quales ipsi fuerunt optimi.
Tethys, pro mari.
Thals, pro meretrice. Thaida Thais olet.
Theagenis statua lividum oppressit; livor.
Thebarum centum portae, urbs magna.
Themis, pro Iustitiae Praeside et ipsa Iustitia.
Theon, pro homine maledico.
pictoris Theonis vir armatus, non sine tibicine classicum canente, spectandus. Ex Aeliano Causs. in Symb. Pronuntiatio Oratoris.
Thersites, pro deformi.
non absque Theseo, sine adminiculo.
Thessala venena. Thessalica mulier, pro venefica.
Thraso, pro iactabundo
Thrax, pro homine truce.
Thule insula, pro exilio vel loco ultimo olim. Virg. 1. Georg. tibi serviat ultima Thule.
Thymele, pro mima.
Timon, pro osore hominum.
Tiphys, pro insigni gubernatore navis.
Tiresias caecus. Tiresia caecior.
Titania pubes, in Deos insurgens.
Tithoni senecta, pro decrepita. Tithonus ad cunas relatus, senex repuerascens.
Tityi vultur, vermis conscientiae.
Tityrus vel Corydon, etc. pro pastore aut rustico.
fuimus Troes, periimus. Troiano ex equo, Heroum de sanguine. Troianus porcus, pro homine deliciis effarto.
Trophonii antrum, de homine vehementer tristi et tetrico, aut loco horrido.
V.
Vatinianum odium, pro summo.
proximus ardet Ucalegon, pro periculo proximo.
Venus, proturpi amore.
Vertumno inconstantior.
Vesevus vel Vesuvius, mons ignivamus, iracundus.
Vesta, pro igne.
Ulysses, pro viro astuto, diserto, multae experientiae, et voluptatis contemptore.
Vulcanus, proigne, fabro ferrario. Arma Vulcania.
X.
Xantippe, pro iurgiosa et molesta uxore.
Z.
Zaleucus, prosevero Legislatore et Legis vindice. Zaleuci Lex.
non audis Zephyros spirare secundos? felicitas. In eundem sensum flat Favonius.
Zeuxis, pro insigni pictore.
Zoilus, pro obtrectatore maledico. Homeri flagellum fuit.
Zopyrus, pro fidelissimo Regis ministro.
Desiderius. Incredibile est, quam isto me acroamate delectaris et erudieris. Cui ut in persimili argumento aliquid addas, possumne rogare? Mercurialis. Quid rogas? Desiderius. Amoenioris quippiam doctrinae ex Historicis, in pauciora perinde verba contractae. Mercurialis. Quod petis, accepisti; nam facta fictis miscuimus. Nec aliter, nisi in praegustum. Neque enim desunt impensae et paratus plura huius generis fercula inferendi. Desiderius. In lingua natat saliva, appone. Mercurialis. Ede, more veteri, quos missus velis. Desiderius. Dixi, e narrationibus selectioribus Attica edulia. Mercurialis. Nescis, quid esurias. Quaero abs te: degustasti aliquando Livium? Desiderius. Non primoribus duntaxat labris. Mercurialis. Valerium delibasti Maximum? Desiderius. Haud modice. Mercurialis. Curtius ut sapuit? Desiderius. Pene devoravi. Mercurialis Quid de Caesare? Desiderius. Rapuit me bellum civile
QUod in parietibus est vermiculatum, in pavimentis tessellatum, in lignis segmentatum, in vasis aureis et argenteis caelatum, Emblema appellatur,
Lucifer, Angelorum princeps, cum asseclis caelo ruens. Ex alto casus gravior.
Duo luminaria mundi, Sol et Luna. Christus et Maria. Genesis 1.
Adam a Deo ex luto effictus. Omnes eodem luto. Ut vasa in manu figuli. Omnes eodem cogimur. Horat. E terra in terram.
Eva e costa Adami formata, non e capite, non pedibus, nempe nec domina, nec ancilla.
Arbor vitae, Symb. immortalitatis.
Arbor scientiae boni et mali. Nocuit didicisse.
Serpens Evam seducens. In lingua venenum.
Pomum vetitum, ab Eva decerptum. Ab hoc malo omne malum.
Protoplastorum tunicae pelliceae. Erubesce luxus.
Cherubin ante ostium paradisi cum flammeo gladio. Discite iustitiam moniti. Non datur reditus.
Sacrificium Abelis caelitus inflammatum. Arserat ipse prius pietate in Deum.
Abel a fratre Caino occisus. Egrediamur foras. Seductio innocentiae.
Cainus agente conscientia vagus, tremens, profugus. Nemo se ipsum effugit.
Enochia, urbium prima, a Caino condita; pro latrone latibulum. Murus aheneus, nil conscire sibi.
Cainus, in silva pro fera habitus, a Lamecho abnepote per imprudentiam occiditur. Sequitur iva poena nocentem.
Iubal invenit instrumenta Musica: Tubalcain arma. Simul belli pacisque studia.
Noema mulier lanificium commenta est. Tela non telum feminis.
Henochus, seu Enochus, vivus hinc raptus, et in paradisum translatus. Vivus desiit in vivis agere. Religiosus mundo mortuus.
Gigantes, Caini soboles, monstra corporum et scelerum, causa venturi diluvii. Mali
Noe, iussu Numinis, navem, quae SS. literis vocatur Arca, fabricabat centum annis. Frustra minae. Lente, sed graviter.
Cataclysmus aquarum totum terrarum orbem inundavit. Flamma (libidinis) domatur aquis.
Noe cum septem duntaxat capitibus exitium commune evadit. Ex milibus unus. Nulla salus extra (scilicet Ecclesiam.)
Corvus, explorator ex arca emissus, non revertitur. Delectant obscena. Corvus in cadavere.
Columba emissa viridem olivae ramum reportat. Spes redit afflictis.
Iris, triumphalis placati Numinis arcus. Nil triste minatur hic arcus.
Noe vineam condit, et liquore novo primus vincitur. Ex innoxio haustu quantus fons malorum! Experto credite posteri. Chamus irrisor patris: Progeniem tulit vitiosiorem.
Turris Babylonica erigitur. In Superum fabricatur machina muros. Temeraria consilia contra Religionem.
Aedificantium vanitas disiecta confusione linguarum. Tanti est discordia vocum.
Divisio gentium per orbem. Errando inveniunt (scilicet sedes.)
Ninus, posita Belo parenti statua, idololatriam inducit. Hinc illae tenebrae, nempe Gentilium.
Abrahamus tres Angelos, specie virorum, excipit hospites. Salem et mensam ne praetereas. Da, ut accipias. Error absque errore, in suscipiendo peregrino.
Conflagrante caelestlbus flammis Sodoma, Loth cum uxore et filiabus per Angelos educitur. Vitandus fumus, in ignem ne incidas.
Uxor Lothi in statuam salis, ob oculos retro versos, convertitur. Unius oculi iactus quanti stetit? Sic solent feminae: Sapiunt, cum pereunt.
Agar ancilla, cum Ismaele filio, ex domo Abrahami pellitur.Non bene conveniunt (Isaae et Ismael) bona et mala indoles. Facesse lusor, deest collusor. Timebat Sara suo Isaaco, ne ludum Ismaelis luderet. Profugam, in deserto, consolatur Angelus: in deserto, non deserta.
Isaacus immolandus cervicem subicit paterno gladio. Voluisse sat est. Virgil.
Rebeccae ad fontem in peregrinum Eliezerem humanitas est nuptiarum cum Isaaco conciliatio. Ex undis amor elicit ignes.
Esau, frater Iacobi, rufus et pilosus, lentis pulmento ius primogeniti vendit fratri. Quo vilius, hoc pretiosius. Nocet empta dolore voluptas.
Iacobus, matri multum amabilis, vestem et personam fratris indutus, benedictionem a patre impetrat. Personam malam egit optime.
Longa Iacobi servitus pro Rachele in uxorem ducenda. Amanti nihil difficile.
Iacobus cum Angelo luctatur et praevalet, nervo femoris emarcescente, et nomine Iacobi in Israelem mutato. Amisso nervo fortior.
Dina, Iacobi filia, ut videret et videretur, in urbem Sichem egressa, pudorem perdidit. Uritque videndo femina, et uritur.
Iosephus a fratribus, ob somnium ipsius, invidia concepta, venditur mercatoribus Ismaelitis. Dum obsunt, prosunt. Periit, ne periret. Livor excaecavit venditores, ne viderent mercis pretium.
Iosephi polymita tota, haedino sanguine conspersa, seniori parenti Isaaco in signum devorati a fera silii exhibetur. Invidia fera est domestica. Tunica fit pallium mendacii.
Iosephus, lenocinantem dominam, Poti pharis heri sui uxorem, effugiens, pallium in eius manu relinquit. Castitas fugiendo vincit.
Iosephus, in carcere constitutus, pincernae et pistoris somnia explicat. Fecerunt somnia Vatem.
Iosephus Pharaoni, Aegypti Regi, somnium explicat de septem bobus pinguibus et septem macris: annis fertilibus et sterilibus; ideoque Princeps seu Prorex Aegypti constituitur.
Beniaminus fratrum minimus et carissimus a Iosephi in suspicionem scyphi furto sublati vocatur. Philtrum vacui praedulce scyphi.
Iosephus fratribus agnoscendum se praebet, territosque consolatur et osculatur. Erubuerunt, salva res est.
Iobus, vir gentilis, simples, rectus, locuples, a Satana, permissa a Deo facultate, variis malis exercitus, dirissime affligitur in corpore. Integrior ex vulnere et ulcere. Fimetum o quale theatrum virtutis! Maledica uxoris lingua pro plausu fuit. Patientia Iobi spectaculum etiam Superis dedit.
iMoses infans, in Nilum proiectus, in fiscella viminea enatat. Quem Deus vehit, scirpea navigat rati.
Deus Mosi in rubo ardente, nec combusto, apparet. Inter viret aspera virtus.
Dura Hebraeorum in Aegypto servitus, in luto et lateribus, increpante flagello. Debit Deus his quoque finem. Non mitius est iugum mundi, non dignior cura.
Virga prodigiosa Mosis pro virtute efficiendi mira.
Virga Mosis, in serpentem versa, devorat virgas seu serpentes Incantatorum. Ficta miracula veris nil officiunt.
Decem plagae Aegypti, a Deo immissae, 1 mutatio Nili in sianguinem. 2 ranae omnia infestantes.
Agnus Paschalis cum panibus azymis et lactucis agrestibus comedendus ab Hebraeis stantibus, praecinctis, et baculos manu tenentibus, idque festinanter. Memento, te peregrinum.
Angelus percussor domos Israelitarum, sanguine agni signatas, innoxius transit. Christi sanguis nostra salus.
Columnae nubis et ignis Israelitas ex Aegypto discedentes praecedunt. Duce Deo. Spolia Aegyptia. Res profana in sacram.
Hebraei transeunt sicco pede mare rubrum, Aegyptii merguntur. Lemma de unda: Non omnibus servio. Denique durities liquescit.
Fons Mara dat amaras aquas, quae iniecto a Mose ligno dulcescunt. Quod natura negat, caelestis gratia donat.
Ex Aegypto prodigiose educti Hebraei respiciunto eo, unde abierunt, optant ollas, plenas carnium Canopi: Audiuntur: Pluit coturnicibus: Saturantur ad nauseam et vomitum. Escae intra dentes haerent. Fit Venter tumulus, fit Libitina gula; mors est in olla. Agulonibus etiam locus infamatur, et nomen Sepulcra Concupiscentiae accipit. Non respiciendum ad ollas et cepas Aegyptias Religioso.
Hospes Amalecitas profligat Moses, preces caelo fundens elevatis manibus. Unus pro omnibus. Suspiria difflant hostilem aciem.
Promulgatur Decalogus in monte Sina, inter tonitrua, fulgura et terribiles sonitus, nemine auso ad montem propius accedere, praeter Mosen. Tange montes (et fumigabunt Psal. 143.) Metus est reverentia Legum.
Hebraei erigunt vitulum auroum, et circa eum edentes et bibentes choreas ducunt. Lascivia vitulantium iuvenum. Cuique sua lubido Deum fingit.
Vitulus comminuitur in pulverem et spargitur in torrentem. Abolitio scelerum per contritionem pectoris.
Radiosa et cornuta Mosis facies. Terret et illustrat (disciplina.)
Maria, soror Mosis, murmurando lepram contrahit, quam sanat frater precando. In lingua malum remedium.
Ex terra Palaestina, lacte et melle manante, ingens botrus in vecte a duobus baiulis asportatur, in signum ubertatis ad Hebraeos alliciendos in eam regionem. Ex ungue leonem, ex uva vineam. Promulsis paradisi. Dulce periculum.
Nemo ex omni Israelitarum numero, praeter Iosue et Caleb, in terram promissionis admittitur, propter abiectionem animi, pugnam
Core, Dathan, Abiron, Mosi rebelles, deglutiuntur a terra, descenduntque vivi in inferrum, focios eorum comburente igne; prava societas conflavit incendium.
Petra, a Mose virga percussa, ad secundum ictum emittit aquas largissimas. Duro de pectore fletus. Displicent repetita. (Contra Proverbium: Repetita placebunt) Deus enim offensus diffidentia Mosis et Aaronis; nam primae percussioni non tam aqua defuit, quam fiducia in Deo. Mystice, Christus erat petra.
Serpens aeneus, a Mose in pertica suspensus, sanat vulneratos a serpentibus ignitis, afflatu et morsibus praesentem ferentibus mortem. Hic iuvat aspectus: Profuit enim aspexisse simulacrum serpentis.
Asina, cui insedit Balaam, Magus et Ariolus famosissimus, abs hero suo percussa, quod nollet pergere, obstante Angelo, loquitur ob indignitatem verberum. Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.
Raab, mulier Ierichuntis civis, exploratores, a Iosue missos, salvos de nocte e fenestra per murum urbis funiculo coccineo demittit, et in urbis excidio sibi suisque vitam conservat.
Quid ad haec Desideri? Cur adeosilens? Desiderius. Quia nullum mihi dulcius et auditu dignius acroama accidere posset. Mercurialis. Abrumpamus filum; flectendo implevimus orbem corollae. Desiderius. Necdum integre; prosequere nexum. Mercurialis. Prosequar, sed fila filis nectam properantius, ut floreum circulum absolvam. Iuxta seriem Scripturae S. memorandus nobis Hebraeorum Sacerdotum cum Arca Foederis per Iordanem transitus, consistentibus utrinque instar montis aquis. Fecit iter pietas.
Sequitur Ierichuntis urbis eversio, moenibus ex tubarum sono corruentibus. Solo flatu. Tu applica ad alia.
Inde Solis ad imperium Iosue in medio caeli per diem integrum immoti statio. Disce parere.
Sisara insidiose lactatus et sopitus a Iaele femina, adacto secundum tempora clavo. Blandum exitium.
Vellus Gedeonis in sicco madet: In madido siccum est. Vir fortis, fortunae obnitens.
Gedeonis milites trecenti seliguntur, quia stantes aquam mann ad os lambebant. Nos numero pauci, sed bello vivida virtus.
Testarum collisarum (hydriarum) fragore terrentur a Iosue Madianitae, et se ipsos concidunt. Fama stant bella.
Iephthe unigenitae filiae et pater et popa est. Victoria paenitenda.
Samson ex ore interfecti leonis mel legit. Aenigma ipsius: De forti dulcedo.
Samson maxilla asini occidit mille Philisthaeos. Furor arma ministrat. Non telum, sed manus.
E molari mandibulae asininae dente sitienti Samsoni fons aquae scaturit. Ex asino Pegasus.
Samson, in urbe Gaza inclusus, portas urbis cum postibus suis et seris asportat. Captus non capitur. Num capti potuere capi? Virg.
Samson, amore Dalilae captus, capitur ab hostibus et excaecatur. Notum, quid femina possit. Noli me tangere.
Samson, oculis orbatus et ludibrio a Philistaeis habitus, subductis manu utraque columnis, una se et spectatores ruina involvit. Ipsa in morte timendus. Vindictae verbum: Male mihi, modo male aliis.
Samuel, puer, a teneris Deo in tabernaculo servit. Maior est recentis gratiae floris.
Indulgentior erga liberos Heli Sacerdos, de sella cadens, fragnti occiput suum, quia non fregit cervicem filiorum. Fortius utere loris.
Dagon, idolum Philisthinorum, ad praesentima Arcae corruit. Non in una sede morantur. Alterutri cedendum.
Saul, quaerens asinas, in Regem ungitur. Ab asinis adequos.
David funda et lapide Goliathum, immanem gigantem, sternit. Non mole, sed virtute. Tuo te gladio iugulabo.
David, canens cithara, spiritum malum a Saule depellit. Nervus inest nervis. Fide probat fidem domino.
Saul inter Prophetas. De homine rudi, repente docto.
David insaniam simulat. Sapiens stultitia.
Arctum foedus et amicitia inter Ionatham et Davidem. Alter in altero. Sagittae Ionathae (amoris in amicum.).
David Sauli, capitali hosti, clam oram chlamydis abscindit; hastam quoque et scyphum subducit in signum omissae ultionis. Fortior est, qui se quam qui fortissima vincit Moenia.
Nabal pro homine duro, agresti, vecorde.
Abigail, Nabalis uxor, hocprudentior, quo maritus stultior, iratum Davidem verbis et muneribus placat. Eucharis lingua, etc.
Ioab, Davidis Regis Princeps militiae, cum Amasam, supremum belli Ducem a parte Absalonis, obvium haberet, humanissime salutans, osculum tulit fronti, pugionem lateri infixit. Fraudulentus amicus. Vide, cui fidas.
David amictus ephod lineo (est genus vestis sacrae, humeros tegens et pectus ambiens) canit et saltat ante Arcam, irridente Michole
Fortes Davidis, pro selectis et strenuis militibus, quorum quidam scribuntur soli totum exercitum debellasse, quidam 800, quidam 300, una clade occidisse: alii gigantes, alii leones, interfecisse. Qualis Dux, talis miles. Ex Scriptura dicitur ad tres Primos Fortium non pervenisse, qui in fortibus factis, posteriorem obtinet locum,
David allatam per medios hostes ex cisterna Bethlea aquam ingustatam libavit Domino. Non quantum, sed ex quanto.
David cum Betsabee, Uriae uxore, quam e solario viderat lavantem, adulterium committit. Ut vidit, ut periit.
Litterae Uriae; baiulo malum afferentes.
Nathane Propheta Davidem arguente, hic peccatum paenitens agnovit. Tu es ille vir. Peccavi.
Absalon bello persequitur patrem Davidem. Ambitio. Poena peccati. Achitophel, consiliarius Absalonis, laqueo se suspendit ob spretum consilium. Malum consilium consultori Pessimum. Vafrities pseudopolitica.
Absalonis caesaries, pro eleganti.
Absalon crinibus equercu pendens tribus hastis confoditur, et proiectus in foveam acervo lapidum obruitur. Suo se laqueo induit. Incidit in foveam, quam fecit. A tergo vindicta.
Sapiens iudicium Salomonis in diiudicanda duarum matrum lite super vivo et occiso infante. Dividatur. Aequitas iudicii.
Salomon prae divitiis et regnis sapientiam a Deo optat et accipit. Omnia simul cum ea.
Salomonis templum inter miracula mundi. Fabrica sine malleo.
Salomon e sapientissimo stultissimus. Mulierum amor.
Regina Saba, sapientiae indagatrix. Augent praesentia famam. Sapientia silens. Nihil asperum.
Salomonis filius Roboam, neglectis Seniorum consiliis, Iuvenum secutus; decem regni partes perdit. Tanti refert, quem consulas.
Elias pascitur a corvis. Stipem ab avaro.
Orante Elia, lecythus olei viduae Sareptanae non deficit. Fundus sine fundo: Adagium, non est oleum in lecytho. i. e. non est exorabilis; nam Graecis
Naboth, iussu Iezabelis, ob negatam vineae possessionem, lapidatur. Vis, non ius.
Elias ignem vindictae ecaelo devocat. Tibi militat aether. Vim vi. Spiritus Eliae fervens.
Elias, ictu pallii Iordanis aquas dividens, sicco
Elias curru igneo in aetherem rapitur. Terra vale.
Elisaeus ab Elia pallium et cum eo spiritum duplicem (duplo maiorem) accipit. Dulces exuviae.
Elisaeus filium Sunamitidis a morte suscitat, ad staturam eius se componens. Omnibus omnia, praesertim praeceptores scholarum, ut e veterno
Naaman, Syrus Princeps, purgatur et emundatur lepra, post septenam in Iordane tinctionem. Non ter, sed septies repetita. Ad doctrinam et mores. Non aqua, sed obsequium.
Elisaeus, proiecto in aquam ligno, ferrum natare facit. Vince naturam.
Iezabel, stibio picta et fucata. Haeccine est illa Iezabel? Interrogatio amara ex scriptura S.
Cadaver hominis in sepulcrum Elisaei proiectum, ex contactu ossium Prophetae redit in vitam. Tanti est, coniungi bonis.
Ionas Vates, orta tempestate, ductis sortibus proicitur in mare, et cessat tempestas. Ipse a ceto tamquam in vivo sepulcro triduum circumfertur in pelago, et tandem in littus evomitur a pisce. Eiciar ego, ut tempestas desinat; de viro magis patriae quam sui amante, etc.
Ionas, sub hedera umbram et quietem captans, Sole urente hederam et vermiculo rodente, gaudia sua tristis perdit. Momentum, quod delectat.
Precibus Isaiae, in Ezechiae Regis gratiam Sol, in horologio solari, decem gradibus retrahit umbram. Clarius ex umbra. Rebus in afflictis elucet Dei benignitas.
Rex Senacheribus, obsidens Hierosolymam, immisso caelitus Angelo, centum octoginta militum militibus una nocte deletis, conciditur. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Felix, cui militat aether.
Angelus Raphael Tobiae Iunioris dux itineris. Errare nescit. (de duce fideli ac perito.) Melior Achates.
Cor, fel, et iecur piscis, a Tobia capti, in medicamenta asservantur. Ex hoste salus vel medicina.
Tobias parenti caeco, felle piscis pro collyrio usus, visum restituit. Dulce lumen, remedio amaro. Morigerus filius parentis oculus.
Manasses per omnia scelera raptus, qui Isaiam cognatum suum serra medium secari iussit, in carcere inter catenas paenitentiam agit. In tenebris lucem.
Danielis adolescentis iudicium sapientissimum, et castae Susannae liberatio. Bona causa
Nabuchodonosoris statua capite aureo, pectore argenteo, ventre aereo, tibiis ferreis, portendens quatuor monarchias, a lapide de monte abscisso conteritur. Christus mystice lapis est.
Daniel cum sociis mittitur in fornacem ardentem, incolumisque servatur. Experimentum virtutis. In ignibus aurum.
Nabuchodonosor, Regum fastofissimus, pro Deo se circumspiciens ad bestias damnatur, et bovem in gramine agit. Haec tollit cornua fastus.
Balthasar, Rex Babylonis temulentus, inter epulas aperit oculos, et manum
Daniel inter leones illaesus. Frustra ringuntur.
Iuditha, casta vidua, cilicino cingulo succincta, tamquam militari baltheo, Holofernem truculentum et temulentum obtruncat. Armata castitas. Hoc habent Mars, Bacchus, Venus.
Aman, Assveri Regis Satrapa, intolerabili fastu inflatus, Mardochaeo, quem perditum ibat, cogitur equitanti a pedibus esse et praeconem agere. Officia aulica nolentis, volentis.
Aman in cruce Mardochaeo parata suffigitur. Malum in auctorem. Sic vos non vobis. Numquid haber omnes sub pedibus?
Heliodorus, regius minister, templum Hierosolymitanum spoliaturus, a caelestibus geniis flagellatur. Icti sapite sacrilegi.
Iudas Machabaeus, Hebraeorum Archistrategus, Hostium terror, Religionis vindex. Lemma: Propopulo et Deo.
Septem fratres Machabaei una cum matre pro lege Dei crudelia patiuntur supplicia. Non Regi, sed Legi.
Antiochus Epiphanes, seu Illustris, a vermibus consumitur. Hoc genus aulici non intelligunt titulos, et tamen ex Rege vivunt.
Haec habui, quae deproperarem in hac flosculorum, doctrinae amoenioris et virtutis causa, lectione. Dixi iam ante: in superficie ambulavimus, intactis altioribus sensis. Tibi haec congessi; tu hinc Symbola, Adagia, Antonomasias selige: Cainos pro parricidis usurpa: Abeles pro innocentibus: Salomones pro sapientibus: Nabales pro stultis: Absalones pro formosis: Iobos pro patientibus: Machabaeos pro fortibus: Davides et Ionathas pro amicis optimis: Goliathos pro proceris: Assveri convivium pro regali. Iezabeles pro sceleratis feminis; Susannas, Iudithas, Racheles pro venustis et castis, etc. Symbola si lubebit
POteramus hoc capite supersedere, quemadmodum duobus prioribus, nisi magis cupiditati tuae, quam iudicio meo velificandum putarem, ideoque serius intrandum portum. Symbolica tu requiris, et inter cimelia aestimas; maluissem ego rariores quosdam gentium ritus in hanc mantissam reicere, indeque varias loquendi formulas excerpere. Sed quia dudum profectionem nostram extraximus longius, novique res esset non capitis, sed operis, ea huc adducere, quae Brissonii, Rosini, Dempsteri, Alexandri ab Alexandro, Tiraquelli, Ludovici de la Cerda, Pontani, Raderi, aliique suis in commentariis, comprimis Lipsii, doctissime anonotarunt, ideo facilius tuae petitioni obsecundandum duxi, et hoc Syntagma adiungendum, potius tuum quam meum, praesertim cum Symbolicae icones, notae, inscriptiones, lemmata
Atque hic caput istud claudemus, et rivos. Satis biberunt prata; et me lassitudo in quietem et domesticos ad lares urget. Desiderius. Quando ventum est ad extrema, hanc etiam vel laciniam vel fimbriam adde, et prout tibi in linguam veniunt amoeniora quaedam Symbola, quasi aliud agens annecte. Mercurialis. Primas alii preces in praerogativis numerant; ego ultimas si non audiam, metuo, ne occinas: in fine ne corrumpe. Haec igitur cape, sed proiecte: plura iam ante sparsim. Miraberis aliquando te istaec adeo miratum fuisse, et reconditae doctrinae (excipio Aegyptia Symbola, quae parum nobis usui) adnumerasse. Quid enim magnopere fatiget ingenium, si v. g. organi harmonice pulsati ictus applices homini rebus adversis exercito, cum lemmate: multo fit plausus ab ictu. An non idem in malleum lotorium liceat transferre, substituendo: candor ab ictu. Vel: verbere purgat. Quid si referas idem in hominem impatientem, dicasque:
de rebus animatis multo superius et ab initio fere disseruimus, quibus non putem aliquid addendum. Desiderius. Nihil magis ad aurem meam. Mercurialis. Faciam igitur te iconographum, coniectorem, pictorem, interpretem mutorum animalium. Quid sibi vult crocodilus hominem plorando devorans? Desiderius. Heredes avidi, mortem defuncti lugentes. Mercurialis. Coniectorem te probasti: Iam miho ex minima avicula iconem vindictae adumbra. Desiderius In cogitationem venit apicula, quae, amisso aculeo, quo inimicum persequitur, exstinguitur. Mercurialis. Ad Solem clare. Consuetudinem pravam perquem piscem indicares? Desiderius. Da moram. Mercurialis. Do. Desiderius. Quid si? Mercurialis. Quid? Desiderius. Quid si remora, parvus pisciculus ingentem detinens navim; sic res minuta, male assueta, totum vitae et virtutis cursum retardat. Mercurialis. Proficis. Non est, quod ingenium amplius
Surgens e lectulo, stragula complicato, id est, mane surgens sensus omnes in Deum compone.
Per dextram templum ingreditor, per sinistram exito. Videlicet templum ingrediens memento, te ad Deum accedere; egrediens, ad mortales te redire.
Dextera cuivis inicienda non est. Non quivis ad amicitiam adhibendus.
Angustum anulum ne feras. Non anxie nimium vivas.
Ignem igni ne addito. Iratum noli stimulare.
Cor ne edito. Abstine curis supervacuis.
Adversus Solem ne loquere. Noli repugnare manifestae veritati.
In astra numquam intende digitum. Viros illustres ne insectare maligne.
In arundinetone confabuleris. Necrede, neve samiliaris esto levibus hominibus.
Ingrediens egrediensque valvas osculare. Initia finemque actionum perpende.
Faciem in fluvio ne specta, sed lava. Inanem vultus tui speciem ne ames.
Sinistra manu cibum ne capito. Vive ex iis, quae iure tibi competunt.
In solitudine sine baculo ne ambula. Unum saltem amicum colas, quo, tamquam baculo, nitaris.
Salem appone. Prudentiam ad actiones adhibe.
In calceum dextrum praemitte pedem, in lavacrum sinistrum, id est: Ad publicas actiones promptus accede; ad privatas commoditates ardus.
Desiderius. Minervae noctua es, qui haec etiam in tenebris vides. Mercurialis. Hoc lumen affusum est ab aliis. Forsitan Aegyptiorum Hieroglyphica, de quibus multa, requires. Quod si facis, Cimmerias postulas tenebras, et Aenigmata vix Delphico Deo explicanda. Quid enim? Accipiter illis Deum significat. Scarabaeus unigenitum filium: Nycticorax mortem: Pelicanus amentem: Cornices duae coniugium: Nigra columba viduam: Non vacat plura adferre. Quid, quaeso, vilius, quod per murem indicent iudicium, quia ex diversis panibus purissimum atque optimum arrodit; amandemus hoc Hieroglyphicum ad pistores, qui dicuntur inde farinae discrimen capere. Quod vero musca impudentiae signum sit, id non est necesse in Aegyptiis Symbolis discere; cum enim abacta identidem redeat, quis ex vulgo hoc Aenigma non solvat? Desiderius. Aegyptiacas tenebras mihi illustrasti. Musca sim, si quid abs te reposcam ulterius. Mercurialis. Et ego Nilus esse volo, unde haurire tibi usque et usque licet. Desiderius. Vel si Tantalus sim, restinxisti sitim. Mercurialis. Imponamus
DEsiderius. Quae tibi pro meritis referetur gratia tantis? Quo duce et auspice ingens peraravimus aequor; Taurum Neptuno, taurum tibi magnus Apollo.
Vel ut rectius loquar: ivimus nec puppe per undas, nec pede per terras: et patuit sine pennis pervius aether. Aut Mercurii certe induimus talaria, quae sublimes nos aequora supra et supra terram rapido portarunt flamine, liquidasque per auras, perque globum, qui tegit omnia, caeli. Quid enim non lustravimus et spectavimus? visimus initio quatuor principiorum genera, unne oriuntur reliqua, quippe ex Simplicibus Mixta; deinde maiores minoresque flammas, sive per caelum vagantes, sive fixas et immotas; quiquein terra suscitantur ignes, fumum et favillas emittentes: aetherios quoque tractus et spirabilem naturam iam frigentem, iam calentem,
Post haec Chronologia, non tempora tantum, sed quae in temporibus acta gostaque ab orbis ortu usque ad nostros, quos vivimus, annos compendio enarravit. Nec Historia nesciri voluit, et quis modus, quodque discrimen in rebus enarrandis sit, exposuit. Inter has artes eminuit comitas et affabilitas Philolophiae Moralis seu Ethicae, quae mira nobis claritate explanavit officia Prudentiae, Temperantiae, Fortitudinis, Iustitiae, Civilitatis morum. Accessimus porro Chirurgos, Pharmacopoeos, Medicos, et quae ad salutem corporis conservandam morbosque pellendos pertinent, non negligenter didicimus. Iurisconsultos postea et Iuris tribunalia visitavimus, et nostri veterisque aevi Iudiciorum formas observavimus.
Ex Lyceo Academico digressi, privatas aedes intravimus, et officia patrum matrumque familias, coniugum, parentum, liberorum, propinquorum, dominorum, famulorum expendimus. Hinc in publicum et fortum procedentes, perspeximus, quid Societas Civilis exigat, quae habitantium et habitationum ornamenta et commoda: quae Legum iussa: Magistratuum scita: Parentium obsequia. Inde, quoniam multum ad Politiam attinet rerum venalium cura, pedem tabernis mercatorum intulimus, et, quid
Atque sic iter absolveramus nostrum; cum tu, gratiam aucturus gratia, ad numerum explendum centenarium, tria addidisti Capita, tamquam tres Charites, quibus me tibi ita devinxisti et obstrinxisti, ut rubendo et tacendo malim loqui; quam fando, nihil dicere. Qualis exivi! qualis redeo domum!
Si tibi quid feci, aut facio, quod placet, (Simo) et Id gratum fuit advorsum te, habeo gratiam.
Praestitutam emensi sumus viam, meo non minus solatio, quam tuo gaudio et commodo, si, quod praete fers pretium, itineri nostro a doctrina accesserit. Et quia pro candore meo nihil tibi dissimulo; nolim, existimes Corinthum te appulisse, si, mecum hunc Rerum et Verborum Apparatum perlustrando, totum videris tibi Eruditionis orbem pervasisse: Crede mihi, si verum loqui volumus, magis in exordio quam in terminis sumus. Quod si aliquatenus prodiimus, vestigia tamen impressimus, quae in summo haerent. Graviore opus est pede, et fortius fixo, si, quae de artibus et scientiis perambulavimus, altius penetrare velimus. Id modo nobis propositum fuit, ut quod in officiis Tullius filium suum monuit, orationem efficeremus pleniorem. Tu utere et fruere, quod tecum tuique aequalibus sine invidia communico, et sine fictione didici; eoque tuam refer doctrinam omnem, ubi novum fidus mices inter illos, qui, quod fuerintcum virtute docti, fulgebunt in perpetuas aeternitates. Vale, et vive memor mei. Desiderius.