March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-list items: _p. 37 l. 2 canant_ and _p. 111. l. 13. aveniperdam_; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

DAVIDIS PAREI Patris J. PHILIPPI PAREI Filii MUSAE FUGITIVAE. In Adoptivis PAREI Fili, accessit GEORGII THURII Pannonii, Poetae cultissimi MUSA POSTHUMA.
[Gap desc: illustration]
NEAPOLI NEMETUM Excudebat Heinricus Starckius, Sumptibus Iohannis-Caroli Unckelii. ANNO M D C XV.


image: s002

TYPOGRAPHUS LECTORI BENEVOLO Salutem.

ANTEQUAM te lectioni horum Poematum Clarissimi et Venerandi DAVIDIS PAREI, huius aevi Theologorum facile principis accingeres, benevole Lector, hoc volui ne nescires: ipso Auctore prorsus imprudente atque insciente illa edita esse: me vero precario, quicquid harum Musarum Fugitivarum est, impetrasse ab humanissimo viro, et publicae rei litterariae studiosissimo I. PHILIPPO PAREO Filio, paternarum virtutum unice aemulo. Si quid igitur minus videbitur tibi facere ad insignem illam genii Pareani deino/thta cogitabis haec puerilis r(aywdi/as exempla esse utique haud vulgaria. vix enim, quantum accepi, aetatis tria lustra peracta Magno pareo, cum in terra patria haec tam praeclara divini ingenii semina spargeret, quibus optimorum quorum cumque voluntates apprime sibi conciliavit, donec in hunc virum tandem benigno Numine exierit, tam amplam messem Ecclesiae Jesu Christi effundens ex divite ingenii sui horreo. Displiceant sane non nulla: dummodo ut a puero scripta, legantur. Certe quidem nec Hercules puer caelum humeris protinus gestavit, Igitur sic tibi persuasum habeto: cum asparagis heic lactucam apponi. Sed nondum te dimitto, mi optime Lector. Irrepserunt pag. 80. nescio unde duo versus postremi: sic te dante etc. Et reliquum etc. quos mea iuxta atque Auctoris, immo et tua causa, haud gravate expunges. Nunc Vale: et studio ac famae PAREORUM fave. Neapoli Nemetum Ex Typographeo meo. Anno 1615. a. d. 24. Augusti.


image: s003

Encomium POETICES Recitatum In sollemni Panegyri Illustris Gymnasii Neostadiani ad Hartam. Anno 1613. a. d. 17. Septemb.

DUDUM equidem, o Iuvenes, mens intus percita thyrso
Emicat Aonio, visa haud spernenda fateri
Hosce per ambrosio stillantes rore Nemetes
Quae fortuna meis inopina, obiecit aperte
Cernere luminibus, mirasque haurire querellas.
Est in vicino vesca mons prodigus omni
Tempore castanea, cuius stat saxea moles
Vertice, in aethereas extendens culmina nubes,
Subtus in umbroso patet area longa recessu,
Quam nec adire datur pecubus, nec carpere circum
Gramina luxurie primum apprendentia limen.
Heic sibi, cum quondam, casimiri ductibus, Artes
Insinuare novis sese coepere, Cycnaei
Fautrix [(editor); sic: Frautrix] Melpomene modulaminis aurea sedem
Delegit cunctos non hinc cessura per annos:
Propter eam Cleio lituo spectabilis unco
Crinibus et leviter ridens Elegeia pexis


image: s004

Cecropiisque Thaleia solis animosa residit
Echo autem alternas exercet ludicra voces.
Hoc adeo cuncti meministis, ab aequore Princeps
Cum se Britanno regali dote superbus
Inferret patriae reducem, quo gaudia plausu
Candida restatae môrint per inane choreas.
Hoc primo bene-cessit opus: nec Phocidos olim
Paenituit mutasse larem, Cyrrhaeaque tempe
Externi hospitio populi et Germanide terra.
In pretio semper nam dia Poetica mansit,
Et melicae viguere lyrae plectrique facultas
Has circum valuit laetas hilarare Napaeas,
Fervida ad indigenam sese sociasse Lyaeum.
At postquam labefactus amor: nec pulpita versu
Amplius ulla tonant, musaeaque mella valorem
Amittunt veterem, tandem indignata: quid, inquit,
Hîc moror? o Charites vos mecum: linquere gentem
Fert mens ingratam, totaque abscedere terra.
Spernor ego ante alias nec tollor honoribus, artes,
Quas dum multimodis dignari laudibus uno
Ore fremunt omnes, dum Suada incensa loquellae
Se Ciceronaeae, Pyliaeque oratio linguae
Ex cathedris ostentat ovans, deridet hianti
Me vulgus stolidum cerebrosaque turba cachinno.
Vos ergo extremum nunc antra invisa valete,
Vosque valete agri, Pallatinique penates:
At peregrina Deas quae suscipis adventantes
Terra novas salve, talique edocta favorem
Exemplo ne sperne meum: pretiosa ferentes
Damna isti tanto ducent te numine faustam.
Dixit, et averso iam fert vestigia gressu
Visere certa Getas, camposque subire remotos,
Et fecisset, eo nisi puncto tempore Phoebus
Obvius incepti conamina dura negotI
Ipse moraretur, dictisque teneret amicis.
Quis Dea Castalii decus immortale vireti


image: s005

Evaluit tanto mentem percellere motu?
Ut loca desereres pridem tibi amata mihique
Quanto non Paphios Erycina Gnydique recessus
Et Cypron Idaliumque nemus dignatur honore:
Has nunc mitte iras, mecumque recollige vires
Sub caveâ antiquas viridi: quae fata trahantur
Praesagit nobis dudum mens nescia falli.
Priscus honor cum flore novi sese surriget aevi:
Nil desperandum FRIDERICO Principe Musis,
Qui cuncta heroo gerere haud indigna brabeo
Cum meditetur, avis et facta simillima priscis,
Non patietur ut intereat tua, Pieri, foedo
Gloria pressa situ, sed sustentabit alendo.
Flexa Deae mens est, amboque virentibus herbis
Desedere agilem motantes carmine silvam,
Ut chely Melpomene, cithara sic Phoebus eburna.
Forsan et applaudunt nunc ambo Panegyri nostrae.
Sed quid nunc animi vobis Phoebaea Corona?
An vos tanta movent Pimplaeae opprobria Divae?
O quam grande nefas neglecti iniuria plectri!
Eia agedum mecum redivivam efferte Poesin
Laudibus, ut feriat vicina fronte Booten,
Et pretium hymnisonae maius trutinate Camenae:
Nemo Prometheae quam finxit acumine mentis
Terrigenum: sed prima sui cunabula partus
Sortita in caelo est, summoque aequaeva Tonanti
Audit, praegrediens cunctas victrice quadriga
Bellerophontaeas veluti Regina sorores.
Haud ita gemma nitet Poeno Garamantis in ostro
Cum sudum est, radiisque ferit sol qualibet orbem
Inter Hyanteas ut sacra Poetica nymphas
Vibrat laurigera rutilum de fronte Pyropum
Et superat reliquas titulo rebusque gregales.
Quin ergo ebriulas mihi versu divite pectus
Phoebe Caballinae genialis praebitor undae?
Et per inexpertos mecum delabere campos?


image: s006

Te sine nam tali quid praestem in pulvere, vix dum
Admonet ingressum tremebundi poplitis horror.
Si te nulla tenent vestratis taedia chordae,
Allude et numeris temet tibi redde ferendis.
Si nec Apollineae mulsum insuperabile Suadae
Pro taetris aloes succis vilescere gaudes,
Imple Pegaseo mihi vinnula verba meraco,
Ut condigna suis aptentur carmina rebus,
Nec dulcem taetret fors lympha marina liquorem.
Vos sed prima mihi Parnasides ordia Peithus
Pandite laurigerae; quo sese ab origine iactet,
Queis [Reg: Quibus] invecta rotis caput inter nubila condat,
Quo fructu et quantis late utilitatibus undet,
Famaque humanas ut mulceat illice mentes.
Vos pietate viri, columenque decusque Nicrinae
Sublime Eusebies; quorum iam nomina cedro
Transcripsit Libana divinus Apollo, perenni
Ad Sophies aditum rite aeternanda vigore:
Huc faciles adhibete animos, pelagoque phaselum
Vasto commissum pacato impellite flatu.
Floret magnificis mos non spernendus in aulis
Regiaque hunc servant sub utroque palatia mundi
Cardine, maiorum monumenta antiqua tabellis
Pingere Apelleis fastisque inferre superbis
Prima elementa suae numeroso ex ordine gentis,
Ut maiestatis splendor revocetur avitae
Nec vetus intereat venturae gratia proli.
Quod si hoc mortales sibi quaerunt tramite nomen
Atque vetustatis tanta est reverentia canae
Hinc quoque, Calliope, telam exordire tuarum
Ipsa tibi laudum, queis [Reg: quibus] iure superba triumphas,
Daedaleoque super te libras astra volatu.
Tu summi gremio quondam nutrita Tonantis
Anticipas mundi fundamina prima creati
Aeternumque chaos longaevi temporis aequas.
Haec illa est cui fonte Deus labra caelite quondam


image: s007

Humida conspersit, dulcem et melligine linguam
Irrorans comitem sibi eam delegit, ut omnes
Per rerum species secum indivulsa maneret.
Idque, Plato divine, nequit te fallere, nec te
Huius ab ore favos Sophiae qui, maxime, suxti
Doctor Aristoteles, terrae decus ambo Pelasgae:
Qui rerum duo prima, Deum, geniumque POETAE
Cunctarum docuistis; opus mirabile mentis!
Nam Deus artifici sicut creat omnia dextra
Cotidiana [(editor); sic: Quottidiana] colens sibi notaque pensa laborum,
Floribus aestatem, nec non Cerealibus ornat
Frugibus autumnum dulce-arridentibus uvis,
Pinnigero accumulat spumosum Nerea pisce
Et terram armentis saeclisque volucribus aethram:
Sic divinarum sese aemulus assecla rerum
Per varias operum formas exercet, et altam
Quo pote persequitur vates imitamine mentem;
Ipse sibi aestates, sibi ver, sibi frigora fingit,
Et quicquid ductrice juvat formare Minerva,
Iurares non esse hominem, qui talia factat.
Nec certe est: cui quippe suos sapientia oportet
Humana incurvo submittat poplite fasces.
Aspice ut innatae sine vi rationis et usu
Frigeat ars hominum, et ceu pondere cassa vacillet!
Non secus ac laceris sonipes ruit ille lupatis
Et moderatrices longe aspernatur habenas:
Nec quae vera viae, nec quae nocitura moratur,
Non ita Phoebicolae virtus divina Poetae
Auxilio famulae semper rationis adhaeret?
Qua sine se demum similem sibi praestat, et ardet
Extra adytum mentis caelesti fomite rapta
Tum vatis tum fervet opus, tum pectore Apollo
Regnat inexhausto proritans gurgite carmen!
Hinc liquet humanis quantum anteferenda Poesis
Sordibus, et quo se fateatur iure propinquam
Ipsa Deo, aeterni quicum sine origine saecli


image: s008

Hae potiora sibi meret ornamenta Thaleia.
Sunt tamen (haud dubito) segetem hanc qui laudis iniquis
Primitiam manibus nobis decerpere sudant:
Et nos fulmineo stat contra orator hiatu
Iura vetustatis sibi propugnare laborans:
Splendida grandaevi cui si consensio saecli
Derogat invito tanti proscenia honoris
Cedere fas victo est: laurus manet ista Poetas.
Haud etenim veterum nequiquam [(editor); sic: necquicquam] scripta fatentur
Harmonicae Venerem multo ante Poesios, inter
Mortales prisci viguisse haud segniter aevi
Prosa rudimentis quam tandem augescere seris
Coeperit haud pendens metricarum examina legum.
Omnia dulciloquo sonuerunt tinnula versu
Sacra profana, forum et trabeati scita Senatus,
Daedaleaeque Sophorum artes, quas repperit aetas
Prisca, et perpetuo venerantur honore nepotes.
Quis pede Theulogies casto templa ardua primus
Endogredi est ausus? naturae operosa latentis
Quis studia e tenebris nostros deduxit ad usus
Princeps? quis caeli signare in cortice motus
Primitus addocuit? quis cultum hominumque animantumque
Et miro ambages descripsit acumine mundi?
Nonne omne aeterni hoc opus est et cura Poetae?
Sed manet haud dubie iam laus haec vatibus omnes
Illibata dies et debita adorea doctis,
Teste vel invidiâ; neque longius immoror istis.
Vellicat auriculam mihi Phoebus, perque sequamur
Splendidiora inquit, quarum se prodiga rerum
Offeret oranti fecundo copia cornu.
Iamque adeo horrentes mihi suggerit ille ferosque
Primigeni cultus saecli, et deserta locrum
Frondiferasque domos hominum, communia tecta
Capris montivagis et dura cubilia rupes:
Quae commutarunt facie meliore Poetae.
Nam cum tam foedo squalerent omnia ritu


image: s009

Ut vix humanam posses discernere vitam
A genere immani vulgoque rapace ferarum
Non tulit hos mores, sed turbam affata sororum
Calliopea novem mox verbis talibus infit:
Hactenus aegre animi potui celare dolorem,
Et tamen occului, plectrum hoc cytharamque docentem
Testor, quae pridem tractavi parcius: at iam
Nequiquam [(editor); sic: Necquicquam] reprimo gemebundo pectore curam.
Est genus in terris (neque vos nescitis) Olympo
Affine ingeniis, et nostro munere dives,
Si feritas adscita novo non crescerer auctu.
Hoc Deus omnisator rerumque altissimus auctor
Imbuit haud minimo divini seminis haustu
Et reliquas superare dedit virtute cerebri
Nobiliore feras, quascumque alit orbita mundi.
Sed furor oblitum trahit in contraria vulgum
Barbaricus, decorisque cadit tam gloria dulcis.
Si mea cum vestris quicquam valuêre sonoris
Plectra animata modis hucusque, ira ignea summi
Seu placanda Iovis, seu caeli immanior olim
Tempestas sedanda fuit, seu flamina Cauri,
Exite Empyreis sanctissima numina templis
Nec nos terrestres pigeat descendere in oras,
Phoebe pater sume auratas tibi, maxime, chordas
Sylvicolasque excire cavis conare latebris
Legibus immunes, neque candida iura colentes.
Assensêre omnes, niveis per inania plantis
Iam volitant, ferit astrigerum Symphonia caelum.
Postquam devenere locum, et mulcentibus auras
Implevere sonis, melica dulcedine captus
Emicat huc illucque ingenti coetus ovatu
Ex agris, tegit agrestem toga frondea turbam:
Canities inculta iacet, stant lumine torvo
Agmina et audito mollescunt pectora cantu.
Ecce autem inter eos auscultat ephebulus Orpheus
Atque oculis bene cuncta legit, fervetque legendo.


image: s010

Protinus accessisse Deas, primamque tenellis
Attingit leviter, subridens dulce, lacertis
Calliopen, mox veste tenens mox deinde remittens,
Ac tandem aureolum circum audet serpere collum,
Illa probat studium, sacram puerique salivam
Illinet oscillo, et divino numine complet,
Appendens humeris citharae venerabile donum.
Omine firmatur puer et suspensa recingit
Plectra manu, Aonio mox pangens carmina filo
Aemulus ac vivo spatiatur cespite Vates.
At postquam penitus concepit pectore Phoebum,
Edocet humanae ratio ceu dissona vitae
Postulet hirsutos pecudum deponere cultus,
Vivere foederibus iunctos et legibus uti
Pro silvis habitare domos et recta iugosis.
Conversi heic animi mandata capescere Vati
Haud lenti: pars coctilibus (mirabile visu!)
Invigilat muris, pars sternere robora ferro
Ardet, et apta operi loca pars sibi gnaviter optat.
Deinde Magistratum, sanctum quoque deinde Senatum
Eligit unanimi populorum concio mente,
Sic ergo inter se coeunt et foedera iungunt
Sola vaticini permoti voce Poetae.
O munus vere aureolum! quis flumine laudes
Maeonio tantas satis exornate potessit?
Nunc equidem haud dubito audaci contendere voce
Dispereat quisquis morsu lacerare POESIN
Occupat insano, aut ipsos temerarius audet
Divino ardentes cestro traducere vates!
Nam qui nil dignum chartis vivacibus edit
Ille nihil latrat nisi facta aliena sileri
Omniaque aeternas Erebi vanescere in umbras
At quos illiciis famae trahit ardor honestis
Atque aliorum etiam iuvat inspectare labores
Perpete donatos vivae splendore Camenae,
His desiderium nunquam decrescit Olorum,


image: s011

Qui prope Pegaseos uberrima flumina fontes
Gesta ducum et quicquid pulchrae virtutis, ad ipsos
Extollunt superos praeclarâ carminis aurâ.
Qualis et Andini vox indefessa Poetae
Smyrnaeique senis ferit ardua sidera cantus.
Pluria ne memorem celeberrima lumina, quorum
Absque foret radiis et lampade pristina virtus
Quae nox historias sepeliret oborta vetustas?
Credamne Atridas duo pectora mascula bello
Et fortem Aeacidam prope inexpugnabile fulmen
Dardaniis, potuisse nova revirescere fama,
Cotidiana [(editor); sic: Quottidiana] nisi adiicerent alimenta Camenae?
Quei nostris atrox inclaruit auribus Hector,
Hector spes Phrygiae murusque adamantinus urbis?
Nonne id Maeoniae quoque praestat gratia Musae?
Invictae pietatis opus, dextramque valentem
Bellis dum memorat magni tuba clara Maronis,
Vivit et Aeneas nullo ignorabilis aevo.
Quid vos Scipiadas referam, queis [Reg: quibus] spiritus ENNI
Reddidit aeternam post tristia funera vitam?
Quid vos Emathiae contraria robora pugnae,
Te Iuli, et te Magne, quibus rediviva per omnes
Lucano cantante dies stat gloria, dicam?
Quid Maecenatem Tuscum narrabo Quiritem?
At quem fautoren Venusini auramque poetae!)
Aemula Pindaricae quem tanto mactat honore
Musa lyrae, ut citius fugientes defore Rheno
Lymphas crediderim, quam famae exhaustus Ethruscae
Fons Aganippaeis manet defectior undis.
O utinam CASIMIRE tuas quoque pingere laurûs
Susciperet non nemo tuba graviore canendas
(Nunquam te possum non nostrae intexere Musae)
Quanto se assereret vatum nova gloria plausu.
Nam quoque tu non lentus eras vel Marte tueri
Dilectam Patriam, aut studio refovere Camenas,
Obvia quorum utrinque operum monumenta supersunt.


image: s012

Scilicet addicto qui nutrit pectore Musas
Huic ope Musarum quoque convenit esse beato.
Semper enim alternant studiis et amore Poetae
Quos voluere colunt rursumque coluntur ab illis.
Ac si Semideis decus est placuisse Monarchis
Quis veta Aurorae quin se pernice quadrigâ
Dedita Terpsichorae sanctissima pectora tollant
In caelum, et tangant sublimi vertice Olympum
Nam quo vaticinos fuerit complexa favore
Heroum veterum non cura indigna maniplos
Tam notum est clarumque huius quam tela diei.
Iulius Hesperiae caput insuperabile Romae
Qui non ferre parem poterat nulli esse secundus,
Ingentemque suis subiecit fascibus Orbem;
Non tamen erubuit Clariam affectare palaestram
Qua pulchra Aoniis fervebat arena Poetis.
Cumque adeo aequales inter vel maximus esset
Ingenio, Ausoniae promptissimus alite Musae,
Maluit extremis ultro considere sellis.
Ut testaretur proprii esse alienus honoris
Primas nobilibus deberi iure Poetis.
Scenica sic quondam felix Aeneidos author [Reg: auctor]
Atria si quando subiit surgente theatri
Consessu integri speciosâ sensit honores
Confieri ingentes sibi pomâ, qualis et ipse
Ivit honoratus Romano poplite Caesar.
Te Maro, te dico doctrinae fertile pectus
Omnigenae, et nitidâ vates divine Minervâ:
Quem pius Angustus, Phoebi proh quanta voluptas!
In tantum duxit victuro nomine dignum,
Ut potius sacra Eunomies et iura Themistos
Omnia legiferae velit interrupta silere,
Quam non addici memori immortalia famae
Carmina, quae genio non aversante canebas,
Iam Calabri oblitum quei debeat esse poetae
Vel Mausoleo decus aequiparabile cippo?


image: s013

Huius enim statuam propriae superaddere tumbae
Vivus adhuc iussit victrici Scipio dextrâ,
Ne simul umbrosi vada lethi fama subiret
Vatis, sed solido conscripta adamante vigeret.
Quid Phalaris crudae nempe ille tyrannidis unus
Insigne exemplar? Qui se laudabile quicquam
Praestitit exutâ paullum feritate lupinâ,
Hoc (credo) solum esse potest, quod cultibus acrem
Certis Stesichorum positoque ex marmore templo
Iussit honorari vitali lumine cassum.
Nonne Philippiades, quondam victoria totum
Cui dedit aurigans laetis successibus Orbem
Posthuma Maeoniae sic fovit pignora Musae,
Ut lecti secum communia regna tenere
Vatis opus tanti mandaret, eburnea regis
Qua cervix, solitam carpebat nocte quietem?
Nonne quoque aureolis scintillans capsula signis
Et rubro radiata mari cum tradita Regi
Esset non minimum spolium Perseidos aulae,
Hac solum meruit concludi dapsile vatis
Delicium Argolici semperque virentis Homeri?
Haud ego transierim te Pindare grande- sonantis
Ardue Calliopes mellito flumine torrens,
Cui, nunquam sese fugiens Macedo illi favoris
Indulsit post fata etiam sentiscere fontes.
Nam septemgeminas Vulcano evertere Thebas.
Dum parat extincti recolens cunabula vatis,
Desubito ingenti reprimit clamore volantes
Ad flammas ferrumque viros: cohibete furorem
O socii, cohibete faces, et iussa fideles,
Quae prius edico, docili cognoscite curâ.
Haud equidem Thebas flamma vastare renuto,
Quaeque prius fuerat perstat sententia menti.
Sed domus una tamen, sacri horribilesque penates
Pindarici generis vitent incendia nostra:
Accipiant cineres, et praemia tuta minores,


image: s014

Quae vivo dare non potui: nos ille sub umbris,
Dicere plura volens fremitu silet acclamantum
Et dudum iniectis turres depascere flammis
Ardentum iuvenum: vetitos sed laedere posces,
Unanimes fugiunt, fugit ipsa quoque ignea pestis
Degustare trabes, retroque impulsa rotatur.
Sic quoque posteritas fructu locuplete beati
Emeritae gaudet citharae et iuvenescere fama
Per rapidos servata ignes trepidasque ruinas!
Sic quem marmoreis altissima tecta columnis,
Et variis urbs ampla opibus non flectere possunt,
Unius admonitu convertitur ille Poetae.
Talibus exemplis compluribus ardua vatum
Gloria resplendens, merito e contemptibus exit,
Quae pretium non est operae comprendere versu
Omnia pauciloquo, citiusque crepuscula noctis
Adspicerem, nostrae quam fors confinia metae.
Quin vice multorum monumen non futile laurus
Thessalicae, cingi qua vatibus inque plicare
Tempora consuevit Regum propensa voluntas
Et ducti veterum mores meliore metallo.
Haec diadematis sit laus suprema Poetis,
Hoc decus humanae valeat transcendere sines
Invidiae: nunc tolle caput, caput exsere Cleio
Sceptrigeris Dea grata viris, cui Daphnis honestat
Regifico splendore comas, tribuique superbis
Terrarum Dominis nitida certata corolla.
Nam quod inante triumphali spectabile pompa
Munus erat, cum Tarpeias conscenderet arces
Victor ab externis referens spolia ampla tyrannis,
Id quoque magnanimos post-tempore ferre Poetas
Virtus obtinuit similique excellere cultu.
Deine plebeios inter numerare maniplos
Paene-Deos, tanto qui surgunt vertice, vates,
Desine livor edax: sic florens oxyacanthis
Chloridos in molli confertur amaracus horto,


image: s015

Plumbea Erythraeas sic aequat lamina gemmas,
Sic mea vix tenui decurrens Musa susurro,
Magnanimi assequitur vocalia labra Maronis.
Sed nonne exhaustis lymphatica turba metretis
Exsulat hinc merito? nonne illos sponte refutem
Procos indecores Peneidos (heu male!) Daphnes?
Quos non tam Phoebi quam largi cura Lyaei
Concinnat mage pallentes Mantoide cera
Et quorum videas raro redolere lucernam
carmina vitigeno semper madefacta liquore.
Si bene te novi, Cleio, castissima Cleio,
Non facies sacra Pieridum ut furiosa profanet
Turba, Thyonaei iurataque in Orgia Bacchi.
Est invisa tibi Bromio Graecatio luxu
Sardanapalaeos dementans usque sodales;
Qui licet interdum magno ampullentur hiatu,
Et bene-gesta ducum bibula exornate Thaleia
Suscipiant, tamen in liquido ceu scripta Falerno
Haud viget aetatem tam foetida Musa, sed atrae
Protinus invisit Chaos illaetabile noctis.
Hosne ego condignos lauru Parnaside dicam?
Mystica turgentes portentne insignia ventres?
Dii melius! qui casta volunt praecordia vatum
Perpete Phoebei laticis mulsedine tingunt,
Temporaque ebriacis nun quam quassata diotis,
Floridula merito Phoebi mustace ligari.
Pro qua populeam sertam det Iacchus alumnis
Propria dona suis, et quos gerit ipse racemos.
Fallor? an his plures secernis honoribus, omni
Orbita declinans a verae tramite normae,
Qui spatium vitiorum uno decurrere voto
Optant, nil pensi munus Virtutis habentes?
Sic est: abripiunt multos tua castra Dione,
Castra in concessis decantatissima furtis,
Multaque praeterea macularum nomina, quarum
Imbibat evitare luem, commercia Phoebi


image: s016

Quisquis amat coluisse bonus, nec turpe repulsae
Dedecus Aonii tetulisse ad limina templi
Dulce ubi Virtutis testamen, dulce laborum
Partitur pretium intonsi turba assecla Phoebi.
O quantum est posse ambrosio iuga roscida succo
Phocidos innocuâ, Iuvenes, contingere plantâ.
Quantum est Hyblaeo gustare undantia mulso
Flumina, quae Charites, quae triplex triga sororum
Haud parcê affundit, meritisque propinat alumnis:
Quantum est palmari digne clarescere lauru,,
Et caput humanis sacrum exsertare lacunis?
Saxeus ille quidem est, et nulla in corpore toto
Verminat exiguis illi fibra prodita signis,
Pectinem Arioniae qui spernit cumque Camenae.
Hanc vos, o Iuvenes Clariae vexilla sequentes
Militiae, quos primaevo Lucina Minervae
Flore cerebrigenae sacravit, mentibus aequis:
Hanc vos certatim vestris admittite regnis:
Nec sinite extorrem nostri compendia somni
Quaerere barbaricas inter, saecla aspera, cautes,
Orpheoque animare modo spelaea ferarum;
Spelaea indigenas antro effundentia tigres
Ad vocem citharamque tuam, blandissima Siren.
Hoc et honorati proceres quos nostra brabeutas
Area Phoebeo miratur fulta theatro:
Hoc poscunt propriisque iubent revirescere laurum
Nutibus Aoniam, dulcem et Pimpleidos artem,
Quam si caelico lis aequaevo semine natam
Ipse Deus coluit, testudinis omnia ritu
Momenta harmonicae solitus distinguere rerum:
Quis non recta animi perpendens talia libra
Dicat? in immenso nihil est praestantius Orbe.

FINIS.


image: s017

DAVIDIS PAREI POEMATA. In quibus HODOEPORICON. PRINCEPS. ELEGIAE. EPITHALAMIA. HENDECASYLLABI. BATRACHOMYOMACHIA. EPIGRAMMATA.


image: s018

Clarissimo Experientissimoque Viro CASPARO CUNRADO Medico et Poetae Celeberrimo: Hasce Parentis sui MUSAS FUGITIVAS Observantiae ergo DICAT CONSECRAT PAREUS FILIUS.

SERIA ludicris quidni miscenda Camenis?
Nullum etenim absque jocis grandia pondus habent.
Ecce jocos tractat sublimis Musa PAREI,
Ingenii et Genii qui juvenilis opus.
Nec tibi prae manibus semper, CUNRADE, Galenus,
Hippocratesque senex, Vesaliusque gravis.
Pierios sed mente hilari quandoque recessus
Exspatians caelo carmina digna canis.
Quas igitur Musas longo ex errore reprendi,
In CUNRADE sinum conicio ecce tuum.
Ingenui ut quondam esse queant documenta favoris,
Quem tibi promittit Filius, atque Pater.

Neapoli Nemetum Anno Christi 1615. a. d. 14. Kall. Aug.


page 3, image: s019

DAVIDIS PAREI HODOEPORICON Itineris ê Silesia in Archi-Palatinatum Anno 1566. 7. Martii. AD CHRISTOPHORUM SCHILLINGUM, VIRUM CLARISSIMUM.

DA veniam, quod docta satis non carmina mitto,
Tinctaque quod nitido murice nulla legis.
Quam cano materiam, propera est: scin nos ut euntes
Spes metae in properas traxit anhela vias?
Spes nullis fallenda moris. Ita Sirius ardor
Heu male scribentis praecipitavit opus.

INCLINATA dies erat, adjunctusque Gemellis,
Piscibus urgebat sub mare Phoebus equos.
Cynthia nocturnis tenebris inimica, rotundo
Lumine fraternas coepit habere vices.
Portitor Herculeo gaudebat sidere falcis [(printer); sic: Tulcis] :
Aspiciens gelidae brachia tosta Nepae.


page 4, image: s020

Hospitiumque Iovi praebebat Libra Corusco,
Pondera decernens lancibus aequa suis.
Hic prope sanguinei fulgebat stellae Parentis
Prima ubi tardigradus limina Cancer habet.
Bissenos emensa gradus in sidere Tauri,
Alma Venus celeri calce terebat iter.
Ibat Atlantiades celer, et pernicibus alis,
Urna ubi Troiano funditur ima Viro.
Nondum, simemini, Brumalia vicerat aestas
Frigora, adhuc nivibus terra sepulta fuit.
Aeolus in vasto nondum recluserat antro,
Cuspide quos versâ miserat ante Notos.
Undique nec glacies Verno resoluta tepore,
In liquidas pleno littore cessit aquas.
Ille ego cum patriâ digressus ab urbe petebam
Moenia, quae gelidis Neccare stringis aquis,
Moenia, vicini quibus indunt nomina montes,
Quaeque regis Sceptro dux FRIDERICE tue.
Vive parens, dixi, me non visure, redibunt
Tempora nî patriae commodiora meae.
Ipse sub haec tristis lacrimisque fluentibus inquit:
Nate, brevi nobis post rediture, Vale.
En mea dextra tuam petit: addens votaque dixit:
Christe, precor, nati tu comes esto mei.
talia dicentem fessus revocabat ad Urbem,
Occiduas Phoebus tum subiturus aquas.
Nos intempestus comitatur Vesper euntes,
Dum video affinis surgere tecta mei.
Hîc ubi PEILA tuos, Laurenti, Possidet agros,
Multum nobilibus condecorata Viris,


page 5, image: s021

Sacra quibus memoras caelestis dogmata Verbi,
Qua pateant caeli claustra fragosa docens.
Inde jubar nitidum cum produxisset Apollo,
Rursus ad inceptum mane redimus iter,
Quod sermone levi nobis praecidimus ipsi,
Lubrica fallentes tempora mille iocis.
Donec ad albentes BORBI devenimus undas
Gurgitibus mistas ZACE sonore tuis:
Ad quas structa iacent circumdata montibus altis
Moenia, CERVORUM nomen [(printer); sic: nomine] adepta vetus:
Quae quondam levibus cervis, venisque metalli
Nobilia egregiis sunt celebrata Viris.
At postquam vivax exhausit cura fodinas,
Et sensim hic patriae sidere coepit honos.
Ecce decus multo paulatim nascitur Urbi
Clarius, et maior gloria, maior honos.
Scilicet ex duro, visu mirabile, saxo
Fons manat calidis sulphure mixtus aquis.
Heic reparant morbis languentia corpora thermae,
Aegraque dant nervis membra valere suis.
Concipient steriles lotae, bene digeret escas
Cui datur hoc corpus fonte lavare suum.
Quem tristis scabies tentat quem dira podagra
Vexat, ad haec veniat balnea: sanus erit.
Ipse ego cum nuper scabiosus perluor, huius
Experior quam sit vena salubris aquae.
Quid? quod ad hanc urbem situs est mons, cuius in altis
Alta cacuminibus sidera paene jacent.
Qui reliquos tantum superavit vertice, quantum
Roma inter reliquas eminet una domos.


page 6, image: s022

Pygmaeosque breves quantum superant Titanes.
Unde Giganteus mons quoque nomen habet.
Adde quod egregios numerant haec moenia cives
Ipse fui quorum saepe levatus ope.
Quando fui pars una tui, SCHILLINGE, Lycei
O Francksteiniadae gloria magna Soli.
Te duce Pegasei cum disco numina fontis
Quaerere, sacratas hinc bibiturus aquas.
Te duce Nasonis quando pede nectere verba
Molior, atque sequi laeve Maronis iter.
Quid referam SCHILDERE tuas hoc carmine Laudes.
Quod me saepe tua pro bonitate juvas?
Quid? nomen KINDLERE tuum virtusque celebris
Ullane, qua taceant, est oritura dies?
O memorande dies, mihi quae potuêre Camenae
Te Seideliadum conciliare decus.
Invidus invidiae tibi nunquam morsibus infert
Damna, Vices doleant aemula turba suas.
Sed quorsum laudes excurris Musa canendo
Urbis? ad inceptas respice quaeso vias.
Bis quater Hesperium Titan intraverat aequor,
Et toties roseas extulit inde genas.
Cum summo Patrias nos mane reliquimus oras,
Reddentes variis carmina voce sonis.
Hîc ubi laeta virent, ut Tempe, pascua, per quae
Nos tum vulgari tramite duxit iter.
Iam sed anhelorum, juga erant lapidosa Sudetum
Mane fatigato vix superata pede.
Patria Boiorum vetus ecce Bohemia nobis
Cernitur, Undisonis quam rigat Albis aquis.


page 7, image: s023

Cernimus aerias altis in montibus arces
Cernimus artifici moenia structa manu.
Moenia mille fere, quorum visa inclita Mater
PRAGA quis enumeret nobile quicquid habet?
Scilicet (a sacris exordia ducite Musae)
Centum sunt illo templa videnda loco.
Quorum quaeque suos detonso vertice cleros
Ex humeris cinctos veste nitente colunt.
Proh turbam! proh quanta cohors! quae [(printer); sic: qua] voce latinâ
Fundit adignotum carmen inane DEUM.
Est inter reliquas, aedes venerabilis una
Non procula trito conspicienda foro.
Haec (bene si memini) Divo sacrata JACOBO
Tantum non aris mille repleta nitet.
Quas circa totidem fratres idiomate fundunt
Ignoto cassas nocte dieque preces:
Fallor? an impensis quibus haec surrexerit aedes
Dicere, materia est versibus apta meis?
Quantus enim foris efflorescat, quantus et in his
Splendor, in hos Elegos cogere Musa nequit.
Quippe cavernoso niveos de fornice muros
Suspendunt celebri condita templa manu.
Tecta cacuminibus turrita decentibus umbram
Proiciant altas Sole terente vias.
Est et in extremâ delubri fronte videre
Huius, opus, quo quid clarius esse nequit.
Aureus in mirâ lapidum compage refulget
Crater quem Graiae non licitentur opes.
Hunc iuxta gladius rutilo fabricatus ab auro
Pendet, victricis signa videnda manus.


page 8, image: s024

Praesule quo sint haec monumenta relicta, videtur
Iam Proteus elegis credere nolle meis.
Sed taceat: nec enim manet istos Musa relatus
Illius, ad reliquam nunc reditura viam.
Non procul a templo (nisi me male corripit error)
Surgit in arguto curia celsa foro.
Curia sancta patrum patriae, munita duabus
Turrib. haud aliqua has machina sternat humi,
Altera in illarum, spaciis distantibus horas,
Quod ciet aequales nobile prostat opus.
Edit id horarum sonitum, ex bipatente fenestrâ,
Non nisi coelato prospiciente Viro.
Legibus incertis errantia sidera motu,
Quam vario, docet hoc, circumagantur, opus.
Tempora Solis habet, quibus in sua signa redibit,
Luce quibus piceos dirigit orbus equos,
Cynthia ubi caecum tergus faciemve nitentem
Exponat radiis, Phoebe corusce, tuis.
Quanto eadem spatio cursu, quotiesque quotannis
Terminet, umbrosas sustineatque vices.
Denique tota quibus structura rotetur Olympi
Legibus, haec scitê machina mota docet.
Porro quid memorem? nil non laudabile vidi,
Nil quod non meruit Carminis ore cani.
Circumquaque premunt scopulosos moenia colles,
Arcibus aequandas urbs habet illa domos.
Fluctibus in mediâ resonantibus aestuat urbe
MULDA, terens sanctis semina tosta molis.
Incubat huic multo subnixus fornice celsus
Pons, cui non videat Teutonis ora parem.


page 9, image: s025

Huius et instabiles mons est situs altus ad undas,
Qui prope Caesaream tollit ad astra domum.
Cuius opes quae sint, in signia quanta, supellex
Quam non bellaci sit capienda manu.
Quis nitor, et quam sit fossis munita profundis,
Vix canat ingenio Naso Poeta suo.
Tanta fuit, semperque futura est illius arcis
Gloria, post nullos interitura dies.
Hic et honos erit Urbis: ad ostia ferrea cuius
Venimus errantes sole vocante greges.
Mox tamen ut portas fesso pede strinximus, ater
Ecce repentinis ingruit imber aquis.
Praecipitansque cadit multo cum verbere grando
Frugibus haud multum tunc nocitura novis:
At male grata tamen fessis in crure medullis,
Magnum iter ad senos conficiente dies.
Erumpunt gelidi magno cum murmure venti,
Disicit et largas turbo sonorus aquas.
Nos fera tempestas, et hiems pluviosa coegit
Hospitis ad patulas accelerare fores.
Excipiens madidis venientes vestibus hospes
More suo gratas instruit ipsa dapes.
Intereaque jubet, dum lautior esca paretur,
Caseus ut sacram mitiget ante famem.
Caseus a Boiis nuribus qui pressus, avarae
(Iudice me) fuerit gloria prima gulae.
Huic epulas iungit: quibus ut depulsus edendi
Esset amor, tentat membra refecta sopor.
Ad requiem fessos quoque nox vocat: Ergo ministri
Stramineum nobis composuêre torum.


page 10, image: s026

Unde resurgentes, ubi mane reduxerat ortum
Phoebus, ad inceptum quisque redimus iter.
Nondum deposuit serotina murmura ventus.
Non pulsus gelidae grandinis imber erat.
Sed pater omnipotens ex alto fornice caeli
Fundere caeruleas velle [(printer); sic: nolle] videtur aquas.
Mox tamen aethereis reseratis [(printer); sic: res gratis] undique claustris
Desuper albentes deicit ille nives.
Auster oberrantes condensat in aere floccos
Subducens oculis eripiensque vias.
Heu quam finitimûm species miseranda locorum est!
Iratos referunt pars quotacumque Deos.
Innuit hoc caelum, non dissimulante dolorem
Aequore, dat planctus navita signa sui.
Arboribus frondes, et tristes montibus herbae
Ostendunt madidas, ore tremente, genas.
Sub nive constricto latuerunt vertice montes,
Sub nive quadriduo terra sepulta fuit.
Pabula nulla ferunt armentis prata, iuvencos
In stabulis foenum mandere vile iuvat.
Tantus erat superûm fremitus, gentisque tumultus,
Aeoliae tantus cuncta ruentis erat.
Hos habuit gemitus, has fudit terra querelas,
Haec facies orbis commiseranda fuit
Tam fera tempestas caelique fragrosa Tonantis,
Fulmina nos quatuor detinuere dies.
Donec in auxilium rutilo nebulosus ab ortu
Eurus anhelantes sollicitaret equos.
Ille quietis amans fratrum cognovit ut iram,
Quae mala? quae vestri causa furoris? ait.


page 11, image: s027

Unde faces tantas sumpsistis? ab igne redite
Iramque in dubias ponite quisque vices.
Nec turbate vias: videat post nubila Phoebum
Turba viatorum, sudaque templa poli.
His animos fratrum facilis cito mitigat Eurus,
Moxque venit levior murmuris aura loco.
Rursus in expanso placantur numina caelo,
Purus et obliquas torquet Apollo vias.
Sic igitur fretis placato numine rerum,
Ex animo luctus protinus omnis abit.
Pristinus ille vigor qui mole laboris in illâ
Cesserat ex membris, numine dante, redit,
Vitaque posterior magis, exsistente secundo
Sidere pectoribus quae prior illa, viget.
Ergo bonis avibus, superisque faventibus imus,
Constanterque pedum fungimur officio.
Hortamur socios post nubila tempora, cursus
Ut placida longi taedia mente ferant.
Ut sua, quae restant, vestigia quisque sequantur
(Mansit adhuc nostros nam via longa pedes)
Versibus alternis modo ludimus, atque vicissim
Cogimus in fidos verba jocosa pedes.
Iam nova gestarum nuper miracula rerum
Nos vice mutatâ commemorare iuvat.
Ille refert, qualis fuerit iuvenilibus annis,
Qualis et accessu temporis esse velit.
Ille suos morbos, funestaque damna recenset,
Ille fluat quo sors aequa tenore sibi.
Denique colloquiis curas compescimus omnes,
Obvia pellentes taedia mille jocis.


page 12, image: s028

Interea ventis quassantibus omnia [(printer); sic: ventia quassante acumine] vastum
In nemus alto nos tramite ducit iter.
Esse frequens quodam referente latronibus illud,
Et saevire truces ad sua lustra feras.
Luridus invadit nos horror, et intima cor dis
Viscera ceu subito frigore laesa rigent.
Constringit fessâ teneras in cruce [(printer); sic: eruce] medullas
Angor, et exanguis concutit ossa metus.
Per tot enim vitae discrimina trivimus ante
Ad loca suspensas insidiosa vias.
His audita supervenit impia fama latronum,
Ad fera quenque manus arma par are jubens.
Quam numerosa tamen comitum manus elevat, atque
Praesenti superis fidere mente jubet.
Ergo leves animis curas deponimus omnes,
Atque salebrosum sic peragramus iter.
Nullus habet socios timor, et trepidatio nulla,
Sed pavor ex animo protinus omnis abit.
Nil movet asperitas nemoris, nil fama latronum,
Incutit horribilem bestia nulla metum.
Saepe specus habitant saevi quas unguibus ursi,
Gustatas cervis saepe videmus aquas,
Hîc frendentis apri signat vestigia tellus,
Lubrica, vitantis tela necemque fuga.
Hic lupus incautis raptam pastoribus agnam,
Discidit, esurie tabificante gulam.
Incidit in rictus illic fera parva Leonis,
Quae fugiens matris forte vocavit opem.
Talia caede nemus madidum notat: haud tamen ullus
Cui modo quae cessit, cura rediret, erat.


page 13, image: s029

Sicque cavernosi superato limine saltus,
Stabat adaequatae campus amoenus humi.
Illic structa colunt urbani moenia cives,
Nomina mira quib. DENSque COLUSque dedit
Vitifer invideat licet his sua munera Bacchus,
Nec levet urentem pensilis uva sitim.
(Forte cares tumidis regio quia montibus illa:
Edita Pampineus nam loca Bacchus amat.)
Alma tamen genitrix praesenti numine frugum,
Fecundam vario semine fecit humum.
Pauperiemque meri pingui mutavit [(printer); sic: invitavit] aristâ,
Quae reddat dominis horrea plena suis.
Quin alio testata suam sub munere mentem
Dignata est patrium nobilitare focum.
Quae prius implebat pluvialis pocula lympha,
Iam Pelusiaco plena liquore scatent.
Quo non Sauromatae, vicinave Teutonis undas
Ora foco coctas nobiliore bibit.
Namque sitim his modice potus restinguit avaram
Ursit in attritis quos mora longa viis,
Ora quibus vox destituit, tabente palato
Haeret et ad fauces arida lingua quibus.
Robur in arentes parcê demissa canalis,
Unda salutiferis reddit adusta focis.
Testibus haud opus est, mihi sit pro teste palatum,
Credidit experiens, et sine teste sibi.
Compita torrentes inhians per aperta Bohemos,
Saepius optatâ cum potiretur aquâ.
Quid multis? urbem, Cerealia donaque laudet,
Quem modo cumque fores non subisse piget.


page 14, image: s030

Quae censura mihi quod si suffragia gignat,
Testibus exiguo tempore dives ero.
Ergo quod excêsti carmen mea Musa reposce
Cumque tuum reliquo tramite pergat opus.
Moenia tergoribus vix [(printer); sic: nix] aspexere sodales,
Vix erat extremo porta relicta pede.
Ad fera nimbosi concurrunt praelia venti.
(Creditur iratos tunc fremuisse Deos.)
Et terras tractusque maris versare minantur
Turbine: quin etiam grando per arva salit.
Aspera saevit hiems, adopertae viscera terrae,
Laesa repentinis frigoribusque rigent.
Tum fugêre ferae, tum cuncta volucria silvas,
Pascua compulsi deseruere greges.
At nos imber habet, tempestatesque sonorae,
Et male pulsatos turbida vexat hiems.
Palpebris nivium sub inani pondere pressis
Eripit adversam dira procella viam,
Ergo dum sequimur vestigia mole sub illâ,
Quilibet ereptis eripimur sociis.
Hic bini, hic terni per devia lustra vagamur,
Rectum iter ad socios nescia turba sequi.
Sors tamen aequa omnes vicinâ legit in urbe,
Condere sideream Sole par ante facem.
Urbs vetus est, Boio celebrataque nomine PILSA,
Usque tamen purâ relligione carens.
Multa supervacuo populo huic ceremonia cultu
Creditur aethereas promeritura domos.
Non toties Phoebus geminam respexit ad Arcton
Occinitur quoties carmen inane Deo.


page 15, image: s031

Carmen inane, sonat quoniam sine pectore lingua,
Oreque cor stupidum vociferante tacet.
Exsulat inde sacri ius, suspiciendaque Verbi
Relligio superi filia sancta Dei.
Exsulat aethereas quae ipsos relevaret ad auras,
Mentis et horrentes discuteret tenebras,
Exsulat infandum, et Satanae damnosa potestas,
Sceptra tenet dextrae Christe negata tuae.
Qualiter infirmis hominum cervicibus olim
Imposuit vastum secta Papalis onus?
Tempore quo nobis hanc cernere contigit urbem,
Phoebus in occiduis paene cubabat [(printer); sic: cubabit] aquis.
Quique micabat heri, caecâ vindemitor umbrâ
Fugerat aspectus mane ineunte meos.
Creditur ad castam tum descendisse puellam
Angelus, ac partum significasse novum,
Hîc vero innumeros properare ad templa videres
Reddere Christiparae vota precesque Dea,
Nos etiam capti solenne cupidine festum
Spectandi, ad sacram coepimus ire domum.
Ecce stetit multus circum sua pulpita clerus,
Turbaque praeceptis erudienda Scholae:
Et rudibus vacuam mulsit concentibus auram,
Talibus effundens verba nefanda sonis:
Eia puellarum decus, et castissima virgo,
Eia choris nun quam non mem oranda meis.
Te pater omnipotens multis de milibus unam
Legit, adhuc mundus cum fabricandus erat,
Cuius ab integrâ procederet integer alvo,
Qui daret irato debita lu/tra Deo,


page 16, image: s032

Sancta Dei genitrix, supero acceptissima Regi,
Te vocat, haec quicquid terra, et Olympus habet.
Te canit humanum genus, et te semper adorat
Caelicolum Magni turba ministra Dei.
Quaesumus assiduis pro nostro ut crimine votis
Digneris puerum sollicitare tuum.
Hos habuit strepitus, haec illi verba fuêre,
Cuius adhuc nobis mentio facta, choro.
Interea quidam fruticoso vimine rorem
Sparsit, et his maduit concio tota sacris.
Quippe velut rabidus cum torret Sirius agros
Et rimis passim sicca fatiscit humus.
Tunc audê pluvias, venientesque excipit imbres,
Arentemque levat fervida gleba sitim.
Sic ea certatim lustrales excipit undas
Concio supra omnem relligiosa fidem.
Et tollunt pileos [(printer); sic: Pileaque attollunt] alii, textasque tiaras,
Tornatos alii, rore cadente, scyphos.
Vestibus expansis hi, et apertis oribus illi
Stant cupidi guttis usque madere sacris.
Singula quid referam, quae non laudanda videbam,
Fictile si numen quod coleretur erat?
Fallor? an in nitido stellantia sidera caelo
Tot posuit digitus Iuppiter alme tuus?
Veris amor Zephyrus, tepidive potentia Solis,
Tot sata num pingui gignere possit humo?
Ardentes quot in aede faces, quot in aede lucernas
Vidimus, infandae religionis opus?
Scilicet ominibus (veniam date) nomina sicut,
Conveniunt [(printer); sic: Conveniant] rebus sic quoque signa suis.


page 17, image: s033

Quid mirum? si fata notant, tormentaque flammae,
Torrendus flammas ergo Papatus amat.
Sed cur cessat iter? quid in isthac urbe moramur?
Nulla viatori profuit ansa morae.
Mane novos cum vix aurora reduxerat ortus,
Tempus erat longam praecipitare viam,
Currus abit, comitum pars una moramur in urbe,
Quae fuit urbanae nescio causa morae,
Ergo secuturos comitum vestigia rursus
Ambigua in geminum nos via ducit iter.
Pergimus incerti, patet illico tramitis error,
Hic fuerant retro signa legenda pedum,
Quid nos? de culpâ verbis contendimus: Ergo
In vitium maius lis malesuada vocat.
Nec prius amissos contingit adire Sodales,
Quam producta feri plaustra Bootis erant.
Usque adeo verum est, qui culpae semina spargit,
Quod metat exiguo tempore crimen habet.
Sole pruinosos clam producente quadrigas
Ros legit albentem conglomeratus humum.
Ingrediuntur iter Socii, pedibusque pruinas
Diffindunt, ocreas mole gravante nivis,
Non illos Boreae penetrabile frigus adurit,
Non digitos illis contrahit acris hiems,
Quid? rigor omnis abest, et multus euntia sudor
Membra rigat, tanquam vena ruentis aque,
Noctu quippe domus habitatae limine nobis
Relicto, albicomus mons superandus erat.
Cuius ut emensi fuimus juga celsa, subimus
Intrepidi magnum sollicitumque nemus.


page 18, image: s034

Cingit id antiquas patriae muniminis instar
Urbes, boiae olim quas genuere nurus.
Silva frequens monstris. ac vix habitabilis ulli,
Cui lucem superest cernere cura viro.
In mediam ducti vix [(printer); sic: duxit vir] , tum non amplius unam
Vidimus hospitii rustica testa domum.
Hanc fuge quisquis ad hos sequeris vestigia saltus
Nec pete nocturnae perfida iura morae.
Hac qui veste carent fures stabulantur in aulâ
Sape quibus noctu praeda petita cadit.
Has malefida cohors balatronum tendit ad ades:
Hic grassatorum semper aluntur equi.
Denique terrificus totum nemus occupat horror
Caede, feris spoliis, insidiisque scatens,
Saepe viatoris praedonum fraude necati
Sanguine, petrosae commaduere viae.
Saepe sub umbrosâ caput aut sine veste cadaver
Fronde jacet fera quod tradidit ore neci.
Hoc iter emensis per tot discrimina nobis,
Dirigit errantem mitior aura ratem.
Ortus erat quintum summo vix margine Phoebus,
Hesperiis toties ante rigatus aquis.
Exoritura vaga sub opaca crepuscula noctis
Oppositam tenuit fulgida spica domum.
Laeta soli facies nitidique patebat Olympi,
Phoebo nulla ferox arma movebat hiems.
Nos recolendus ager, campusque novandus habebat
Optatâ prope iam carbasus ibat humo.
Tum pater omnipotens in aprico signat olympo,
Omina [(printer); sic: Omnia] mirandis conspicienda notis,


page 19, image: s035

Flammea protensam stringebat pertica nubem,
Quae dici simili nomine virga potest.
Praeterea solis facies mortalia qua nunc
Aspicit una aliis aucta duabus erat.
Sic tria fulgebant in eodem lumina caelo
Pulchrius unum aliis, sed duo clara minus.
Musa mihi causas memora portenta vifderi
Cur voluit nobis Iuppiter illa tuis,
Numquid ut [(printer); sic: Nunquid] his animos nobis extorribus addat
Exilii caussam quod [(printer); sic: quot] probet esse suam?
An quia divino flecti mortalia verbo
Territat horrendis nescia corda minis?
Quippe tuo didici jampridem Musa relatu
Flammea poenarum virga quod omen habet.
An potius nostrae fuerint praesagia lucis,
Afflatusque sacri lumina trina dei.
Ut meliore piis cedat divina tenore
Concio quae vitae Christe ministra tuae est.
Haec quoniam stupidos deducis ad aethera sensus
Atque ad inaccessas evehis usque domos.
Hac referente patent mysteria caelica nobis
Et decreta piis indubitat a salus.
Quid retines linguam? nostras digneris ad aures
Prodere, funesti res nova si quid habet.
Qualiter ora premis? melioris nuncia sortis
Si portenta vides candida Musa refer,
Exsulibus causa, superisque tuentibus illam
Est opus, extorres numina salua iuvant.
Tum Pimplaea soror sic est resecuta rogantem:
Desine mi fili quaerere magna nimis.


page 20, image: s036

Est penes omniscium quod percontâre, parentem.
Haec ille imperio sidera solus agit.
Ille potest monstris caelos signare patentes,
Nec non fatidicae res aperire notae.
Ille animis affert sortis documenta futurae,
Eventus ipso quî moderante cadant.
Sic ait: at nostra iam procedamus arenâ,
Est super exiguae vis mora parva viae.
Aetherius medium Phoebus torquebat Olympum,
Umbraque montanae nulla cadebat humi.
Exoptata diu cum nos AMBERGA recepit,
Urbs habitans agros terra Varisca tuos.
Hic, Schillinge, tuis tum decrevere Camenis
Pro merito dignum fata benigna locum.
At nos exacti socios fortuna fefellit
Tramitis, et soluens spes male certa fidem.
Ergo ubi ter roseas produxerat aurea bigas
Leucothea, et quarto vesper obortus erat.
Cesserat obscurâ claris vindemitor arce,
Surgebatque nitens sole cadente Lyra.
Tempus erat, quo nos praesentia fata trahebant
Pergere, ad undisoni culta Lycea Nicri.
Iamque tui procul a tergo SCHILLINGE, penates
Relicti nobis urbsque Varisca fuit.
Ecce per immensum, cuius fama exiit orbem
Cernitur intuitu NORICA porta meo,
Urbsque tuo PEGNESE madens sinuose fluento
Gens colit hanc diro Marte viroque potens,
Moenia congesto surgunt circumdata vallo:
Nec paria his usquam Teutonis ora colit.


page 21, image: s037

Cinguntur geminae valido munimine fossae,
Cuius honor belli tempore saepe fuit.
Quid? quod claustra secus teretes, compageque turres
Mirâ verticibus sidera celsa ferunt.
Bellica per rigidas ferro tormenta fenestras
Vertunt terrificis hostica signa minis.
Quos Latium timuit, Romanaque moenia Gallos,
Gens procul in turpem verteret ista fugam.
Cum Scythio Hispanus si praesule foedera iungat,
Anna tuos spoliet Norice miles agros?
Milia Turcarum qui multo ceciderat [(printer); sic: caeciderat] ense,
Damna tibi saevus Marchio nulla dedit.
Tantae molis habet constructos Norica muros
Urbs, super ari omni nescia Martis ope.
Huius ut excelsae nos dimisêre plateae,
Et sol Hesperiis proximus iret aquis,
Cum grege turrigeram sero conspeximus arcem
Quam dux artificis, Marchio, condis ope.
Inde die redeunte viam repetivimus, illa
Luce peragrantes milia multa pedum.
Quippe ferebamur per apricas mentibus auras,
Visa est longinue meta propinqua viae.
Iam prope defessi fuerant exhausta laboris
Taedia, non longae nulla pericla morae.
Iamque premebatur nobis laeto pede tellus
Ocius hospitii jus habitura novi,
Iam ratis optatas contingere coepit arenas:
Velorumque usus iam prope nullus erat.
Quin etiam socios ACADEMIA sancta tenebat.
Nicre celer, Nymphae quam coluêre tuae.


page 22, image: s038

Cum Cytherea Venus niveos agitasset olores,
Per numeros mensis terque quaterque sui.
Cumque Molorchei nitidissima cauda Leonis,
Occiduas summo mane sitiret aquas.

Haec SCHILLINGE tibi nostrae cecinere Camenae
Hic ubi montanos Nicrus inundat agros
Quaque Palatinus Suevos interque Nemetes
Vindice commeruit sceptra tenere manu.


[Gap desc: Errata-list]

FINIS HODOEPORICI.


page 23, image: s039

DAVIDIS PAREI PRINCEPS. SEU Pinax complectens pii bonique Magistratus imaginem. Ad Nobilem et Magnificum Virum ALBERTUM KINDLERUM SYNDICUM HIRSBERGENSEM.

HAEc, ALBERTE, tuo confeci carmina iussu;
Quae capias avida, munera parva, manu.
Munera, quae signant tibi me sine fine faventem,
Et tibi quae strenae sunt capienda loco.
Tu quoque mutata vice candida praemia Musis
Da nostris, et me, quod facis, unus ama.
Sic tibi sors ineunte cadat felicior anno,
Seraque Mathusalae saecula vive. VALE.

PRINCEPS divini veneretur dogmata verbi.
Princeps pro populi vitam locet ipse salute.
Princeps mortalem ne se neget esse caducum.
Princeps ne generis sit nobilitate superbus [(printer); sic: de nobilitate loquatur] .
Princeps consumat superorum munera gratus.
Princeps quis proprii, quaerat, sit nominis autor.
Princeps ne temere fortunis fidat iniquis.
Princeps actoris ne verba precantia spernat.


page 24, image: s040

Princeps delictis ne se provolvat in atris,
Princeps infando rubricas crimine laedit.
Princeps ne studeat cultus mutare decoros.
Princeps ne patulas det adulatoribus aures.
Princeps ne nimium sit fractus, neve superbus.
Princeps sit iustus, tutor bonus, arbiter idem.
Princeps multivagam ferat ad caelestia montem.
Princeps condemnet poenis delicta cruentis.
Princeps sit clemens, et laudem captet ab aequo.
Princeps tranquillae moderetur frena senecta.
Princeps terrenas leges colat, atque supernas.
Princeps consortes habeat virtutis amantes.
Princeps imperii causas Diis reddet honestas.
Princeps grandaevi cingatur iure senatus.
Princeps cuncta palam videat sint vilia quamvis.
Princeps ne validas studeat rescindere leges.
Princeps ne violet sanctarum foedera legum.
Princeps neutiquam consortia prava sequatur.
Princeps ne stricto, facili sed iure gubernet.
Princeps grata tibi, si laudas basia figit.
Princeps ne teneat mentem hic et ubique vagantem.
Princeps sit felix, qui flectit sceptra piorum.
Princeps constanti sit pectore rebus in arctis.
Princeps primus agat causam lugentis amici.
Princeps ne terrena magis, quam caelica laudet.
Princeps doctorum dextram gravet are virorum.
Princeps ne saeva, crudaque tyrannide vivat.
Princeps ne nutu pia flectat iura potentum.
Princeps aure pari vocem cognoscat utranque
Princeps caelestes animos bonitate sequatur,


page 25, image: s041

Princeps nulla feret facti dispendia sumtûs.
Princeps sit multum, nullo cogente, benignus.
Princeps plebeiae sit fons et origo Salutis.
Princeps virtutis puro sit cinctus amore.
Princeps sit facilis, mores nec honoret agrestes.
Princeps exemplum populis praescribat honestum.
Princeps illustri laudem virtute propaget.
Princeps aequalem se praester, et omnibus assit.
Princeps iussa pio faciat conformia iuri.
Princeps scurrarum plectat delicta severus.
Princeps, ut populi mores sint spectet honesti.
Princeps consilio doctos sibi iungat amicos.
Princeps confirmet sacro sua numine regna.
Princeps iustitiâ conscendit ad athera caeli.
Princeps munificus mundum capit immortalem.
Princeps Numen amet caeleste per avum.
Princeps tentet opem Christi, vultumque precando.
Princeps ingratae licet Urbi praestet amorem.
Princeps ne maculet scelerato crimine sedem.
Princeps si peccat, peius quam subditus audit.
Princeps cuncta suae patriae compendia curet.

DAVIDIS PAREI ELEGIAE.


page 26, image: s042

ELEGIA I. Descriptio Veris.

CUNCTA Deus postquam fecisset in orbe, cadentem
Non dubias annum iussit habere vices.
Sol quoque Signa poli qui per duodena meavit
Arietis aestiferam coeptat adire domum.
Tristis hiems igitur manibus post terga revinctis
In Scythiae rapidam ducitur usque plagam.
Et iam praetereunt nimbosi murmura venti
Atque nives terris quae iacuere fluunt.
Iam cessit glacies, cesserunt frigora Brumae
Vernaque iam rediit temporis aura novi.
Quin etiam volucres demulcent undique silvas
Et vice mutata dulcia quia sonant.
Hic inter corylos video saltare rubetas,
Et volucrum cuculos vincere velle genus.
Hicque suam laeti praenuntia veris hirundo
Exstruit in tecto stercora dura domum.
Ante diem Philomela canens regina volucrum
Excitate stratis corpora fessa suis.
Ver parit arboreas viridi sub palmite gemmas
Atque novis gaudet floribus omnis ager.
Gramina nunc redeunt, redeunt bona pascua silvis
Parturit et virides fraxinus alta comas.
Insidiis valles claudens hic cautus iniquis
Venator celeres terret agique feras.
Hic canit aestivus vacuas frondator ad auras
Duraque noctivago ligna labore secat.
Exstruit hic sulcos, hic vertit aratra colonus
Et validos multo verbere pulsat equos
Nunc apis educit fetus praesepia circum


page 27, image: s043

Ut discant simili mella parare modo.
Hic in arundineo parit ova nitentia lecto
Gallina, et pullos protegit illa suos.
Vacca furens nivei solatur amore iuvenci,
Et pulsat gaudens are caballus humum
Hic aries capram [(printer); sic: caprum] viridi prosternit in herba
Ipsius adiungens basia multa genis.
Fluminis extremas pullos hic ducet ad oras
Anser, et hic pisces enecat ore lupus.
Hic mergi ludunt, resonant suavissima ranae.
Denique nunc laudat pars quotacumque Deum.
Ergo homo perpetuas nec cesset dicere grates
Nec sinat eiusdem nomen in orbe mori.
Ne sua si quando fuerint abscondita leto
Viscera, mox stygiis iniciantur aquis.

ELEGIA II. In honorem Nuptiarum NOBILISSIMI VIRI IOACHIMI BAUDIS MEDICI AC MATHEMAtici Vratislaviensis.

CYNTHIA squamigeros per pisces Luna meabat
Et Leo falcifero cum sene iunctus erat
Cypria cum Geminius Venus ascendebat Olympum
Quos genuit supero Leda parente Iove
Ignis ab aurorae rutilo Cyllenius ortu
Carpebat volucri calce Leonis iter.
Iam cecidere leves rabido cum murmure venti
Undique montanae iam tepuere nives.


page 28, image: s044

Dissiluit glacies, cessereque frigora Brumae,
Et rediit brevior nox, spatiosa dies.
Iam nova frugiferis aestas florebat aristis,
Flavaque nectebat spicea serta Ceres.
Lucida fatidicus reserat penetralia Phoebus,
Rursus et aequoreas Lucifer intrat aquas.
Ille ego turbatus rapidas spatiabar ad undas
Hîc ubi Francstenios Nissa pererrat agros.
Angor, et in dubio mecum dum corde voluto
Transigerem vitam qua ratione meam,
Incipit interea blandos mea fistula versus
Quos mihi sollicitus suppeditabat amor
Dulcia Melpomene de Phyllide carmina ludit
Quales vel cecinit Tityrus ipse sonos.
Vel qualem cecinit Davidis Musica cantum
Pavit ut in patrio rure paratus oves.
Haec ego turbato reputo dum pectore mecum,
Et struo disparibus talia verba modis:
Aeolus in cultum conversa cuspide montem
Tangens fluctisonis aequora turbat aquis.
Murmura ventorum subito velut agmine facto
In loca terrarum. Sole cadente ruunt.
Asper ab axe furit Boreas simul Auster aquosus
Invitat promptas ad fera bella manus:
Sed cito pacis amans roseo volat Eurus ab ortu
Et fera ventorum murmura quaeque domat.
Sic cunctus pelagi strepitusque furorque recessit
Et rediit nitidi Luna serena Poli.
Me ferus in campis spatiantem ceperat error
Esset ut erranti non via nota mihi.


page 29, image: s045

Fonte sub arguto trado mea membra quieti,
Impono chlaenae colla ferenda meae.
Sentio fonte meum resonante quiescere pectus
Nostraque languidius membra sopore frui.
Hoc ego dum gelido fessus sub sonte quiesco
Atque regis sensus blandule somne meos:
Constitit ad nostros facie pulcherrima vultus
Femina, Spartanae virginis arma gerens.
Alatum manibus deducens, corpore paruum,
Haec mihi visa fuit prodigiosa [(editor); sic: prodigosa] Venus.
Sacra debant circum redolentes tempora lauri,
Cingebat viridis baccar utranque manum.
De tergo refugum niveo suspenderat arcum
Alter et in manibus tela Cupido tulit.
Caesaries minime gemmis auroque secunda,
Divinus toto fulsit in ore decor.
Forma Deae similis, radiant, ut sidus ocelli
Quales vix Latium credis habere Iovem.
Heu mihi quanta fuit divina modestia gressus
Quantus in incessu fulgor honorque fuit?
Non erat in toto radianti corpore menda,
Nec latuit tenero turpis in ore dolus.
Alter at indutus nullo velamine, caecus
Ardentes promptus tela facesque gerit.
Parvulus hâc illâc pennis rutilantibus errans
Dixit dulciloquo talia verba sono:
O cito me divina parens audito loquentem,
Et bene fac, dirum quae tibi cumque notes.
Ecce satis placidum, tibi me qui saepe fugavit
Qui solitus nostras spernere saepe faces


page 30, image: s046

Qui semper calidos IOACHIMUS fugit amores
Et nunquam metuit numinis arma mei.
Hactenus et sprevit connubia, quemque ferendae
Nulla tenet sobolis cura, nec ulla tori.
Hic mihi nunc telo restat tangendus acuto,
Possit ut imperium non violare meum.
Iam venit in casses mater divina sagittas
Ni fugit, incurret praeda petita meas.
Iste, novenarum decus immortale sororum
Dulcia coniugii iura perosus erat,
Et quoniam sacrae latices potaverat undae
Saepeque Pegaseis ora rigarat aquis:
Aspectu semper fuit, ô Cytherea, pudico,
Aque meis iaculis vulnera nulla tulit,
In casses igitur quia iam venit ille dolosos
Nil nocuit nostras hunc tetigisse faces.
En grave traiecto sentis in pectore vulnus,
Esque potestati subditus usque meae.
Dic age quî fiat, dulcissime nate Cupido,
In doctos cur iam vim tuus ignis habet?
Non galeam metuis? Nec acutam Palladis hastam?
Cur non in celerem te repit illa fugam?
Ab sine mirari carissima mater, eamus,
Iam surgit iuvenis semisopitus humo.
O Deus! ignicremis quot sunt mea laesa sagittis
Viscera, vae poenae, damna levato meae.
Me miserum stolidus mihi tela necemque Cupida.
Comparat: in toto pectore crescit amor.
Heu quantus dolor est mihi? vae vae, quale futurum
De me iudicium posteritatis erit?


page 31, image: s047

Quis nostros poterit superûm lenire dolores?
Quisue meis curis dulce levamen erit?
Quid faciam? forsan dabitur medicina dolori.
Viscera cuncta mihi corde pavente tremunt,
Pectus et incensum sic igne Cupidinis ardet
Feruida Trinacriis ardet ut Aetna rogis.
Talia dum querulo deploro corde dolenda,
Ingreditur Phoebo turba novena duce.
Dux humeris arcum gestans, dextraque sagittas
Et pharetram grave non pectore gestat onus.
Sacra dabant circum viridantes tempora lauri
Quaeque puellarum florida serta gerit,
Fulgor in ore nitens, gressusque modestia, qualem
Vix elegis possum commemorare meis.
Obstupui, nostrique feruntur ad alta capilli,
Vix etiam mecum tum satis ipse fui.
Interea chorus ille mihi vestigia torquens
Accedit propior non remor ante gradu.
O iuvenis, dixit, Clarii studiose liquoris
Audivit querulos turba novena sonos,
Quid lacrimas tandem te fundere fecit amaras,
Quisue tuo madidas sparsit in ore notas?
Quae tua sors diris incessit membra sagittis?
Tot precor unde tuum vulnera corpus habet?
Obstupui: toto riguit mihi corpore sanguis,
O, me quam vellem tunc obiisse necem!
Incessit nostras penitus ceu flamma medullas
Formido, nisi nil cura dolorque suit,
Tot gemebunda trahit laesus suspiria pulmo
Ut possem nullo reddere verba sono.


page 32, image: s048

Pone metus, inquit invenis doctissime, Phoebus,
Pegasidumque sacro semper amate choro.
Forsitan huic dabitur dulcis medicina dolori,
Cui cedat procul hinc cura dolorque tuus
Quid facis hic? ô quid tandem scelerate Cupido
Turbatur facibus sacra chorea tuis?
Cur regnant inter tua tela pudoris amantes,
Quique colunt sanctae iura pudicitiae?
Quae tibi nobiscum res intercedit amoris?
Ad pia cum non sis festa vocatus, abi.
Et vires tentato tuas, ubi Cypria mater
Decipit illicitos luxuriosa procos,
Cedite nequitiae procul hinc procul ite profani,
Hinc scelerum genitrix cede maligna Venus.
Huc ades ô formose puer divine Cupido
Ex supero quoniam natus es ipse Deo
Te divine puer nostris iniunge choreis
Ad pia tu merito festa rogatus ades,
Pangito legitimi sanctissima foedera lecti
Unanimem facito fructiferumque torum
Accendas sponsum divine Cupido futurum,
Illius ut facilis pectore crescat amor.
Da citharam, tu prome fides puer optime dulces
Ad sacra coniugii festa venite cito.
Ecce venit reliquas inter regina puellas
O decus, haec docto nata parente venit.
I Joachime sacrum celeri pede foedus inito,
Sponsa petit thalamos, casta puella, novos.


page 33, image: s049

ELEGIA III. DE SALUTARI INCARNATIONE FILII DEI.

DURA suis alii describant praelia Musis
Herculis aut Paridos somnia mira canant [(editor); sic: canam] ,
Fortia ceu Danai straverunt moenia Troiae
Cum laxaret equi pinea claustra Sinon.
Ast ego caelestis soboles ut cara parentis
Nata sit exponam virgine verus homo
Illa et enim nostros ni descendisset in artus
Cunctis celsa poli ianua clausa foret,
Unde sed incipiam quae prima exordia captem?
Quisue erit alternis carminis ordo mei?
An quo nos erga flagrârit amore paternum
Numen? an exhibiti gratia quanta lo/gou
Eva tori postquam sociata parentis Adami
Rapta daret socio poma negata suo
Dulcia cum tristi miscentur gaudia luctu
Humanoque redit maesta querela choro.
Mox Erebi expandit Stigius vada Iupiter, Orci
Cerberus et patulas non vetat esse fores
Undique cruda nigrae nascuntur semina mortis
Et venit e pomi grande fragore malum.
Praesentem nutu designant omnia mortem
In terrisque novo cuncta stupore tremunt.
O, miseranda necas venturos Heva nepotes,
Conspectumque facis mortis Adame iugum:
Somniat at contra Satanas cum laude triumphum
Hostilesque nigro iactitat ore minas.


page 34, image: s050

Et memor ut quondam fuerat deiectus Olympo
Blasphemat verbis numina sacra novis.
Mene (sonans) homini potuisse nocere latenter
Dedecet? aut forma verba dedisse tuae?
O socii gaudete simul palmamque repertam,
Victaque quod nobis gens inmica iacet.
Ponamus nostrum celsa de rupe trophaeum,
Successus habuit quod labor ille bonos.
Verba Pater satanae videt ut blasphema dolosi
Tales spumanti mittit ab ore sonos:
O homines quae falsa tenet sententia mentem
Quid referunt dicit laesa statuta mei
Consevi totum Paradisi fertilis hortum
Quo vobis alter gratior esse nequit
Arbor ut hac esset mihi sola dicata cupivi
Quem statui medio conditor ipse loco,
Huius enim vitae quae sunt letalia vestrae,
Vos avida vetui carpere poma manu
Ne laesi subito vos, venturosque nepotes
Praecipites stygiis involuatis aquis,
Aversa temere tentastis mente Tonantem
Ore lacessentes non sapiente Deum.
Nunc igitur nostro penitus discedite regno
Sub iuga conspectu despoliata meo,
Maturate fugam: genitor dum talia noster
Iratus loquitur: tristis Adamus ait:
Heu, fateor meritam commisso crimine poenam,
Sentio quam sensus excruciare meos.
Quicquid id est tibi peccavi, mitissime, soli,
Ah pudet, et pomum me rapuisse piget.


page 35, image: s051

Cur ego divinum potui laesisse statutum
Cur satanae valui non prohibere dolos?
Cur ego sustinui vestros offendere vultus
Nil quibus aspectu mitius esse potest,
Cur tua non metui praesentia numina? cur te
Peccator tantus conspiciente fui?
Mox Deus incensi flammatas concipit iras,
Pectoris et tanti signa favoris habet:
Ut genus humanum, nec non genus omne ferarum
In stygium vellet praecipitare lacum.
Jam quoque Tartareum patefecerat Orcus hiatum
Et stygis inferior fumigat igne focus.
Non tulit haec supero soboles aequaeva parenti
Quae patri similis semper imago fuit
Quae terrae tractus et quicquid continet orbis
Condidit, et latus quot sata campus habet
Quae volucres docuit pennas librare per auras
Atque maris pisces quae secuisse vias.
Sed patris irati sese mox implicat ulnis
Et tales tristi fundit ab ore sonos:
Spes mea summe parens, magni faber unice mundi
Respice me vitae anchora tuta meae
Percipe verba mei fletus, mea vota measque
Exaudi placida quas loquar aure preces.
Mox pater ut gnati sensisset vota querelae
Quid dubii placido gestet in ore, rogat.
O pater affectus mentis depone furentes
Discute ab humano damna futura choro.
Tu populo delicta tuo patrata remitte
A miserisque irae disice tela tuae.


page 36, image: s052

An decuit, similes quos nobis pene creâras
Unius ob noxam succubuisse neci.
Quod tua mortales violârunt iussa, dolendum
Promitto poenam sanguine ferre meo.
Humanam pacto iungam mihi foedere massam
Virginis intactae gnatus ut esse ferar.
Nullus enim poterit mortali semine natus
Debita pro lapsu solvere lu/tra tibi.
Nec satanas nisi victus abit, nec porta theatri
Claudetur stygii, mors nec abire volet.
Et Draco nî fuerit contritus calce nefandus,
Quis socius nostrae quaeso salutis erit?
Talibus una lo/gos coelestis cura Parentis
Placavit verbis numina laesa suis.
Primaque decreti demittit nuntia fati
Terrigenis, ut alant spe meliore solum.
Virgineo quoniam venturum semen ab aluo
Clave necaturum Daemonis esse caput.
Occulto quamvis morsu insectabitur artus
Hic tamen, et frustra, sudor inanis erit.
Talia cum tristes audissent fata parentes
Coeperunt [(editor); sic: Cnrperunt] luctus attenuare suos.

Postquam per varias Martis Janique Calendas
Egisses currus candide Phoebe tuos
Accedunt veterisque dies et tempora fati
Queis [Reg: Quibus] puer Immanuel progrediturus erat.
Nascitur ergo puer qua surgunt moenia Bethlem.
Intacta matris virginitate tamen.
Atria non subiit fulgore parata nitenti


page 37, image: s053

Neve dedit molli colla ferenda toro
Sed puero viridi congestum cespite culmen
Oppositas nato non sinit esse fores.
Collocat in rigidam, pro stratis mollibus, herbam,
Apparat et cunas flamen agreste novas.
Bos etiam dexter recubans, asinusque sinister
Excipiunt dominum, brutus uterque suum.
Non hunc mortalis damnosa superbia mundi
Excipit, ac gratus bos asinusque lo/gon.
Nunc igitur redeant populoso gaudia mundo
Quod peperit puerum casta puella Deum.
Quod genuit regem virgo non tacta Polorum
Qui potis es hominis nomen habere Deus
Et quem viridico cecinerunt carmine vates:
Quem cecinit Psaltis musica docta pii,
Qui mundo fuerat multis speratus ab annis
Filius est natus virginis atque Dei.
Per quem cuncta valent, per quem nos vivimus omnes
Per quem sunt volucres monstraque facta maris
Hic regum rex est fortissimus ille Iehova
Qui sine principio, qui sine fine manet.
Hunc sese thalami peperisse putabat Adami
Consors, cum foetus semina prima daret
Cumque suum clara sequeretur voce maritum
Postquam dissolvit talibus ora modis:
O quae tanta tenet mentes clementia Divûm.
Quam praestant oculis gaudia magna meis
Festivo Paeana simul date carmina plausu,
Fundite caelesti iubila cara Deo:
Laetantes cantate Deo nova cantica summo,


page 38, image: s054

Clangite carminibus ductilibusque tubis.
Huius solemni celebrantes festa Diei
Ritu, ferte Deo pinguia tura meo.
Huius enim memini quondam praenuncia fati
Obvia caelesti voce fuisse mihi.
Iam datus est nobis: Deus hunc promiserat ipse,
lu/traque persolvet persolvenda Deo.
Hic erit invictae, validus super omnia, dextrae,
Hic dabit aeternae saecla beata togae.
Hic chaos antiquum, tenebras, noctesque fugavit
Cunctaque lustravit sole micante loca.
Hic mare solare radios, septemque triones,
Induit in formas quod fuit ante nihil.
Hic frondes, volucres pecudes, hic gramina campis
Condidit hic fluvios vertere fecit aquas.
Legibus hic fecit labentia sidera certis,
Formavit currus hic bone Phoebe tuos.
Hic caput invicto Cacodaemonis atterat ictu,
Hicque sua mortis morte levabit onus.
Sed licet Heva suis ostendat inania verbis
Gaudia cum Christum se peperisse putat
Attamen, ipsa sibi veluti solacia praestans,
Conatur storgh\n significare suam.
Et quam Messiam cuperet vidisse futurum,
Signa voluntatis composuisse suae.
Quid? non bissenis etiam patriarcha Iacobus
Gnatis haec solitis dicere festa fuit?
Nonne idem lustris vicenis atque trecentis
Ante, monet gnatos hunc celebrare diem.
Sic referens: nati cognoscite dicta parentis


page 39, image: s055

Et date ne frustra vos monuisse queam.
Principio dominum, qui me, vos, cunctaque solo
Condidit ex verbo, diligitote Deum.
Postea, ne vestras dirimat discordia mentes.
Fer miseris promptam quisque vocatus opem.
Sic dabitur vobis vitae Diadema futurae,
Sicque reget vestros aura secunda dies.
Sed tu qui reliquos inter mihi carus Iuda es,
Cessabis fratres non superare tuos,
Te coram facies submittere genua nepotes
Atque cadet iaculis gens inimica tuis.
Imperii merito tibi subicientur habenae,
Tuque feres populo sceptra verenda tuo
Donec ab intacta promissus venerit Heros
Virgine, qui mortis morte levabit onus.
Talia cum natis est verba locutus Iacob.
Cum sibi mortiferos sciret adesse dies.
Hinc liquet hunc merito cum ture meroque colendum,
Saecla vetustatis quod coluere diem.
Non mirum tibi sit, quid enim sibi gratius optet?
Denique quid plectro commodiore canat?
Praedicet an melius quicquam? si facta celebret
Quae bene speratae signa salutis habent.
Si ferat extremas terrarum fama per oras
GNATUM, qui vitae fons et origo fuit.
Nulla quidem res est, qua se Deus obtulit orbi,
Miretur quae adeo facta stupenda Dei.
Munera nec maiora tuis Deus alme dedisti
Mancipiis donum nec dare maius habes
Quam decus angelicum, quod tu cum pneumate natum


page 40, image: s056

Intacta matris virginitate dabas.
Ut genus humanum Cacodaemonis ore comestum
Solveret ipse sua, retraheretque nece.
Ergo creaturae nunc cum te, Christe, tuamque
Natalem repetant, angelicusque chorus,
Stat stupidus Pluto, miratur et ima theatri
Hac Phlegethontaei portae, stygisque pater.
Et fera barbaries, etiam Mahometica turba
Mirantur nostrum te bone Christe ducent
Quod tua naturis persona sit una duabus
Iuncta et quod verus sis homo. sisque Deus:
Quod sis fulgenti genitus de lumine lumen,
Exque Deo vero verus et ipse Deus.
Et quae sors tandem, vel quae patris ira regentis
Omnia te nitidi misit ab arce poli,
Quid patrem impulerit te quod turbavit Olympo
Et te sit tantis passus inesse malis,
Quae sors humano te circumiecit amictu,
Cur tetigere humeros dura flagella tuos.
Quare sancta tibi solidis Ecclesia verbis
Iam vice natalis vere nitente canit
Ut tibi, Spirituique Patrique habeantur honores
Digni, nec verus non pietatis amor:
Utque tui melius nostras pertingat ad aures
Notitia, et melius pectora nostra probet.
Sed licet aethereis non vox enata cavernis,
Aut stygiis, possit sat celebrare Deum:
Aut quis sit geminae persona nexui in una
Naturae, eloquier lingua disertae queat,
Nec percunctari passim sub nocte serena


page 41, image: s057

Quae volitant volucres tractibus aereis:
Attamen unae Dei natus sapientia pleno
Pectore vult grates nos retulisse sibi
Quod fieri nulla poterit ratione secundae
Quam si contigua laude canamus eum.
Tu mihi principium fueras. mihi sis quoque finis,
Qui solus nostrae iura salutis habes,
In melius quoque tu nostros convertito mores,
Suscipe clementer vota precesque pias.
Ultrices astant furiae, terrentque flagellis,
Poenaque non ipsa devia morte tacet.
Utque ministerio digni praestentur honores
Per quod dat nobis caelica dona Deus.
Quisque suum munus sacram deponat ad aram
Gratus, pro ut sors et copia cuique sua est.

ELEGIA IV. In Nuptias PETRI HUBENERI, et SYBILLAE KAUFFMANNAE.

O thalamos nimium felices, qui duo rite
Excipiunt molli corpora iuncta sinu.
O thalamos dulces, pura quibus incita flamma
Sponsa movet sponso gaudia casta suo.
O nexus ignesque tibi ter Christe probatos
Mystica queis [Reg: quibus] tacite flamma notata subest:
Scilicet hîc casti nobis pinguntur amores,
Nil quibus immensus purius orbis habet,
Christe tuos dico, turbam complexe fidelem


page 42, image: s058

Plus sua quam genitrix pignora mater amat,
Cum tibi pro nostra caelestia regna salute
Forte parum quondam deseruisse fuit:
Quin etiam nostro lueres pro crimine mortem
Mundaque sic fieret sanguine sponsa tuo,
Sponsa tuis dilecta toris, ad nulla creandi
Huius adhuc mundi semina iacta forent.
Purior hoc quisquam fuerit vel dulcior ignis?
Huicue erit inter nos aequiparandus amor?
Emicat in sola socialis imagine vitae,
Cum simili nuptos iungit amore torus.
Namque lo/gou flammas calido sub pectore sponsus
Sentit amans sponsum sponsaque sentit amans.
Omnia basiolis rident, nil triste remordet
Pectora, quae talis consociavit amor.
Felices igitur quos ardor hic intus adurit,
Quos recoquunt tantae mystica signa rei,
Felicesque magis sponsos, quos nupta beavit
De gremio sponsae prodita Christe tuae
Turpe suae matris non ora fidemque referre
Huic erit, et patris est aemula multa sui,
Nec fugit indocilis frenum neque ferre recusat
Iussa viri cuius se videt esse latus,
Prompta sed exequitur nullo tardante verendus
Quae monuit coniunx, aut moniturus erat.
Atque sui sexus quoties reminiscitur ortus
Ira abit, et fastus cedere mente iubet.
Sic pietate Deo sic insinuata marito
Obsequiis, aequam praestat utrinque fidem.
Sepe domum gravibus sors invida casibus urget.


page 43, image: s059

(Sunt sua nam tantis et mala iuncta bonis)
Sepe valetudo naorum, sepe dolendum est
Funus amicorum, sepe dolendus avus,
Sola maritales uxor solata dolores
Esse solet tantis grata medela malis
Dulce onus ah quoties collo suspensa mariti
Sic mulcet blandis corcula maesta sonis
Parce meo lateri dolor improbe, parce dolori
Mi vir; et innectit basia blandae genis.
Aut pueros imitata tenella voce Parentem,
Quae gerit, ostendens pignora cara vocat.
Cum fuco nec enim sese componier audit
Degeneri, mellis parturiente nihil
Mellificas sed apes imitata, cubilia ditans
Nectareos pensat prole frequente favos
Et velut irriguis arbor contermina rivis
Fertiliore suas termite iactat opes
Alma velut vitis frondenti nata sub ulmo
Grata beat dominos ubere fruge suos,
Sic aevo fecunda suam memor indere nomen
Exhilarat multa fertilitate domum,
Non cassos vitae et rationis munere fetus
Sed reddens uteri pondera viva sui
Quae patriis laeto discumbant agmine mensis
Inque dapes precibus robora sancta vocent.
Hinc generis nostri series, et maximus ordo,
Hinc pater a longa prole vocatur avus,
Hinc patris in seros perdurat stemma nepotes,
Eius et aeternum fama decusque viget
Hic sacer est hortus, sacra haec plantaria Christe


page 44, image: s060

Sunt quibus excrescit plantula multa tibi.
Hinc meriti cultus veniunt, hinc laudis honores,
Et quam solus habet gloria vera Deo.
Felices igitur sponsos quos nupta beavit
Eliciens gremio commoda tanta suo.
Non haec instar opum quas dextera parca parentum
Liquerit, in thalamos sorte cadente venit.
Non hanc imperium Croesi, Pelopisque talenta,
Non dederint clarae quas Tage volvis aquae,
Sed precibus tentata piis clementia Divûm
Connubium tanto munere sola beat.
Ergo ter es felix et ab omni parte beatus
O animi votis dedite Petre mei.
En tibi praeclaris animi vultuique decora
Dotibus optato sidere nupta venit
Non tibi malueris auro radiantis arenas
Pactoli, aut Phrygii ditia regna Midae.
Et tibi sat magnae rerum studiosa tuarum
Quas pia quas frugi congeret uxor opes,
Hic pietatis honos, huic magnam pensat opum vim
Quae struitur pura mensa diurna manu.
Forte etiam variis mentem lassabere curis,
Obstabit studiis sepe vel ira tuis,
Quid facias? hic una tuis innexa lacertis
Dulce tibi luctus pharmacon uxor erit.
Nec feret ut seris taceare nepotibus, implens
Innumera vegeto prole cubile patri.
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltet
Mulceat ac barbam turba pusilla seni.
Vota loquar: matris dependeat ubere natus,


page 45, image: s061

Tuque anno primum sis redeunte pater.
Tu modo Christe fave castis castissime sponsis
Ut duo sincerus pectora iungat amor
Insideas unus Petri tu Christe medullis
Tuque unum cupias sponsa Sybilla Petrum.
Sic Adamantaeis coalescent pectora vinclis
Sic fuerit solvi nescia [(editor); sic: nesca] iuncta fides.
Denique sic iunget socias concordia mentes
Vosque inter stabiles pax erit atque Deum.

ELEGIA V. In obitum inclitae et generosae Dominae, D. AMELIAE Comitis in Swartzburg, illustris ac generosi D. D. Wolffgangi, Comitis Swartzburgensis Filiae, virginis modestissimae. AD ILLUSTREM ET GENEROSUM DOMINUM, D. ACHATIUM, COMItem in Svvartzburg, D. Ameleiae defunctae germanum fratrem, Dominum suum.

HAs tristi, Generose vir, Camenae
Dant stylo inferias tuae sorori.
Quam saevae quoniam nimisque Parcae
Crudeles, superare continenter
Virtutis meritam suae nitore
Ausis praeripuêre fastuosis,
Aeterno decorant honore Musae,


page 46, image: s062

Ipsiusque volunt sit ut superstes
Nomen perpetuo sit et perennis
His fama Hendecasyllabis reposta,
Quos ut fronte legas sereniore,
Conatumque probes laboris huius
Confidunt fore per suique famam
Et Phoebi titulos rogant. VALETO.

VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cuius ad irriguas laeto modulamine ripas
Consuestis socios ducere sepe choros.
Rumpite iam dextras, solitos abrumpite ludos,
Nulla sit in vestro cura decorve gradu.
Ponite nunc myrtos frontem redimite Cupresso,
Tempore vos alio laurea serta decent.
Impediat palla atra pedes, gressumque retardet,
Hic color, hicque habitus fletibus aptus erit,
Unâ omnes luctu non impediente sorores
Tristia flebilibus nectite verba modis.
In lacrimas Elegi concedant, dulce querelas
Testetur vobis quot Melos antefuit.
Cur ita? tristitiae causam si forte rogatis
Heu dicam satius quam tacuisse foret?
En lacrimosa phalanx, nigroque reposta feretro
Funera descendunt e Ducis arce pii.
Eloquar? heu cecidit fatis praerepta severis
Swartzenburgiacae gloria magna Domus


page 47, image: s063

Femina praeclara Baronum stirpe creata
Quos hodie Comites Francica terra vocat
Haec titulis retulere novis et honoribus aucti
Praemia virtutis Caesare dante suae.
Illustres Comites ut de Baronibus essent,
Esset et hic serae posteritatis honos.
Cui si quanta fuit maiorum cura parandae
Seruandae studium nobilitatis erit
Quis neget, haec quod sit forma florentis honore
Splendida post nullos interitura dies
Quam dederint studiis effecta fidelibus illi
Munia clarorum nomine agenda ducum.
Marchiaci annales referunt satis indice longo
Atque Palatini laude decora notant.
Haec AMELEIA genus patrium ducebat ab ortu
Quam rapuit saeva mors violenta manu.
Ipsa Palatini quondam Ducis inclita coniunx
Hanc sociam legit dulcis amicitiae
Hanc a colloquiis habuit, cum viveret, huicque
Seria ferme uni credidit, atque iocos.
Ergo velut genitor natae tuorue clientis
Ipse Palatinus funere maestus adest.
Eius fata dolent proceres et Principis aula
Quos habet eximia nobilitate, viri.
Una omnes maesti funus comitantur ad aedens.
Rite peracturi iusta suprema sacram.
En tamen incedat cunctos generosus ut inter
Nobile qui Phrygii nomen ACHATIS habet,
En quibus obscuro sub tegmine fletibus HEROS
Germanae doleat tristia fata suae.


page 48, image: s064

Non ita Saxonico quondam superatus ab hoste
Vincula sollicitus cum pateretur erat.
Marggraphii lituos Alberti et castra secutus
Martia France tuas depopulantis opes.
Hunc sequitur clarus tota cum plebe senatus,
Hunc moesti iuvenes aula quot urbsque tenet,
Testantur luctum cuncti, maestumque dolorem
Funere crudeli quem tulit atra dies.
Quas lacrimas tristi quas produnt ore querelas
Indigenae matres Pantoreaeque nurus?
Vidi ego cum sociis comitatus funera passim
Talia pro Comitis vota salute dari:
O utinam nullo potuisset funere mergi,
Vivere Nestoreos digna AMELEIA dies:
Cur pietas fatis non obstitit? aut toties cur
Non tenuit saevam Parca rogata manum?
O spes fallacis hominum: discedere cunctae
In ventos inopum cur potuêre preces?
Quorum mater erat non dedignata vocantes
Obsequiis, quorum est commiserata vices.
Talis erat genitrix Ameleiae, qualis et ipsa
In miseros semper cum superaret, erat.
Talis erat genitor WOLFGANGUS, qualis et ipsa:
Afflictos facili nam relevabat ope.
Talis et exsistit, quo non generosior alter,
Frater hic, Aeneadae nomen [(editor); sic: Aneade nomem] ACHATIS habens
Hos imitata igitur generis vitaeque magistros
Magna fuit patriae lausque decusque domus.
Virtutis cur nil exempla domestica possent
Cum vitiorum adeo sit metuenda lues.


page 49, image: s065

Fallor? heri medium quando torquebat Olympum
Praescius an Phoebus funeris huius erat?
Tristis agebat enim portantes lumina currus
Luctu consuetas praepediente faces.
Quid? quod et incurvus fama hac volitante per urbem
Tardius attonitas Nicrus agebat aquas.
Iam quoque rorifluo madidum caput abdidit alveo
Haud dubiê fati flebilis ipse memor.
Hanc igitur Clotho quod funere mersit acerbo
Vos etiam luctus edere signa decet.
Quaelibet extinctae funebria munera vestrûm
Deque suis lacrimis humida serta dato.
Fata iubent: fas est nos Principis ore moveri,
Qui colit officiis numina vestra piis
En pullo tectus velamine gestet ut intra
Pectora funesti triste doloris onus
Arte laborata qui veste insignis et auro
Visendus sacra nuper in aede fuit.
Quippe suae tantum decus aulae luget ademptum,
Nosne igitur lacrimas dissimulasse decet?
Pallentes orbi Regem, vel dira senectus
Si gravet, Hybleae quem venerantur apes.
Nonne gemunt maesto tristata examina luctu
Fata ducis tanquam commiserata sui?
Quod si forte diem praesepia clauserit intra,
Cernis ut e tectis flebile funus agant.
Nos simili studio meditemur tristia quando
Ipse Palatinus signa doloris habet.
Et merito? quis enim tristes cobibere querelas?
Quis fletus? lacrimas quis tenuisse queat?


page 50, image: s066

Quando tot in signis virtutibus Heroinae
Praepropero aetatis funere clausit iter,
Quae pede inoffenso cursum producere vitae
Digna crat, et fato candidiore frui.
Vix si mille mihi linguae si mille darentur
Ora Pericleo more diserta, queam
Dicere, quas dotes natura inseverit illi
Fida, quot et facilis quantaque dona Deus.
Ne generis virtus in ea dubitabilis esset,
Quam titulo factis maluit esse comes.
Comis erat, facilisque bonos erga, omnibus aequas.
Femina rixarum nescia, pacis amans.
Tabentes aluit fovitque parentibus orbos,
Auxilium viduis sepe rogata tulit,
Sollicite nuribus, senibus subvenit et aegris.
Nec miseris unquam ferre negavit opem,
Hinc columen dicta est inopum, meruitque vocari
Pro domina genitrix, pro genitrice soror
Nec vero temere (foret ut sine crimine virtus)
In desolatos semina sparsit agros,
Nec sine iudicio conferre solebat in omnes
Munera, sed quibus in spes bona frugis erat,
Non bene proveniunt inculto semina campo,
Nec venit e saxis digna labore seges.
Ergo inopum redeunte quibus benefecit in orbem
Anno, habuit certis nomina scripta notis
Tam simplex tacitam cavit prudentia fraudem,
Quae vitii virtus crimina saepe tulit.
Quid memorem, qua mente bonas adamaverit artes?
Quo studio doctos iuverit atque viros?


page 51, image: s067

Quippe alios inter Musarum castra sequentes
Fovit, et his larga praebuit aera manu,
Ne quibus ingenium facilis natura dedisset,
His angusta domi res nocumenta daret.
Quid reliquos dicam generoso in pectore motus,
Illi tota quibus vita peracta pie est?
Quid decus antiquum linguae, castumque pudorem?
Femineae et mores cum gravitate pios?
Innuba virgineos quartae trieteridis annos
Egerat, et vitae ter duo lustra suae.
Huc tamen usque sui famam seruarat honestam
Nominis, et castae iura pudicitiae.
Quos non Christe tibi verae pietatis honores,
Atque ministerio praestitit illa tuo?
Sepe revoluebat divina volumina, quorum
Lectio nos recta ducit ad astra via
Haud umquam nisi cum languentia membra vetabant
Non audita illi concio sacra fuit.
Cuncta sed illius praeconia dicere si quis.
Moribus et laudes aequiparare velit
Deseret ante dies venerandaque deseret aetas.
Hunc quam materies carmine digna cani
Nec tamen his superas virtutibus ivit ad arces,
Se iustam sola credidit esse fide.
Non meritis hominum statuit malefacta piari
Nostra, sed ipsius sanguine posse Dei,
Hinc moritura tuum compellans Christe tribunal
Reddidit haec fidei vota suprema sua:
Ne mea respicias fatuae delicta Iuventae,
Nec poenas a me vindice posce manu


page 52, image: s068

Da veniam fassae, tua me bonitatis imago
Post obitum vitae spe melioris alat.
Annue nunc votis, si fert tua sancta voluntas,
Mens mea tam superas gestit adire domos.
Haec repetens animam vacuas efflavit in auras,
Vectaque sidereis coepit inesse choris.
Ergo tot egregiam virtutibus Heroinam
Si decet ornatam laudibus esse suis.
Has animi ob dotes, et castae munera vitae
Eius erit posthac nescia fama mori.
Sic meruit pietas, sic officiosa voluntas
Nomen ut invita morte superstes agat.
Interea talem nos deplorare peremptam
Convenit: in lacrimis et tamen esse modum
Fatales nulli datur exorare sorores,
Nati omnes fragili conditione sumus.
Terminus exacti cunctis mortalibus aevi
Stat ratus; hunc ultra currere nemo potest.
Provida sic statuit caelestis cura Parentis
Nostrae quem penes est hora diesque necis.
Haec igitur nobis sint tristia funera quamvis
Nostra pium tamen est subdere vota Deo
Iamque modus lacrimis insit: violabile non est
Ius mortis: Tantum sit doluisse satis.
Quin potius gratemur ei nova gaudia vitae
Se quibus optavit carne soluta frui
Donec Parca levi versaret stamina fuso,
Et superare illi fata benigna darent.
Magna quidem pietas mentem virtusque beabat.
Magnus et in misero corpore languor erat.


page 53, image: s069

Raros laetitiae pingebat in ore colores
Mistaque continuo vita dolore fuit.
At nunc maestitiae superataque meta laborum est
Nunc erit emensis tuta carina fretis
Dein pia mens vitam, nullo turbante, beatam
Laetaque cum Christo saecula pacis aget.
Vermibus interea cibus est exangue cadaver,
Sed redeunte anima, sospes et illud erit.

ELEGIA VII. KYKNEION Venerandi senis D. GEORGII JUNIORIS ad D. IOHANNEM STIBELIUM Generum de opere Musico ipsi donato: et pro Ecclesia.

ILLE senex, qui bis senos, tot et amplius annos
Triverat humano quot pede Christus humum
Multimodos inter casus, variasque procellas
Christicolae subii munia sancta gregis.
Cuius ad exilium Nanshemia flebat, Ibero
Milite Teutoniam depopulante plagam.
Sed quem nec flexere minae neque gratia Magni
Caesaris, ad nutum flectere cuncta potens.
Quo praecone inter Cregaias notior urbes
Christigenum pura sumpsit EPINGA fidem.
Quique Alcea, tua (dum mitia fata sinebant)
Per tria lustra tuli praesulis urbe vices.
Quo patre, STIBELI, tibi LYDIA nupta iugali


page 54, image: s070

Foedere erat, senii spes columenque mei.
Ille, inquam, tenui hoc te donat munere, sed non
Sic tenui nostrae pignore amicitiae.
Aurea sacrarum congessit carmina Musarum,
Et Phoebi attonitas hoc opus Harmonias,
Divinum artis opus, qua nil mortalia corda
Quicquid in immenso est suavius orbe trahit.
Suspicit orlandi sinuosa recentior aetas
Cantica, Meilandi saltidicamque Chelyn:
Esto novis modulis sua laus: me iudice palmam
Simplicior veterum Musa chorusque feret.
Novit hic affectos vehere ad caelestia sensus,
Vultque pia quadam cum gravitate cani
Hic mihi post sacri fesso meditamina verbi
Sufficit harmoniis robora laeta suis.
Atque utinam integris ut erat vox promptior annis,
Pristinus imbelli staret in ore vigor
Quam foret is nostro facilis medicina dolori,
Quem saevo exhaustum vulnere pectus alit.
Quam Belisareis infanda laboribus olim,
Tam mihi pro meritis gratia cessit iners.
Perge tuas mundi faex ultima, perge tenore
Quo tenus hac pergis contemerare vices.
Quid queror? haec mihi nunc valeat faex ultima mundi
Terra vale, valeat quod mihi dulce fuit.
Tuque vale Clemens suavissime, tuque Crequillon.
Et Iosquine vale tuque Phinote vale.
Et quos Phoebus habet mihi cumque valete Magistri.
Pergite dulcisonae plectra movere lyrae:
At mihi vos istas non ulla bibatur in aures,


page 55, image: s071

Tam sacer excedat ne mihi corde dolor.
Quin tu care gener, vosque ô Iuvenesque virique
Quos iuvat Aonia tingere guttur aqua,
Et quocumque trahit cantandi sacra voluptas,
Haec canite et nostri sit meminisse satis.
Nunc ô gnate Dei, dignate assumere massam
Humanam, sine te ne mea massa foret:
Te voco, cuncta tuo qui praesens Numine comples,
Carne, sed aetheria sede receptus agis,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,
Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide,
Carneque quem Mundo tandem sine fraude reducet
Conspicuum aeria nube suprema Dies.
Si mihi nunc (ô sit) moles toleratae laborum
Omnis et hîc stadii meta peracta mei est:
Fas mihi sit tremula haec et humi repentia membra
Reddere humo? super huc usque fuisse sat est.
Ut brevis humani est; Euroque citatior aevi
Horula, vix raris tanta senecta venit.
Nunc igitur fas sit demissis litora velis
Tangere, et in portu stet malie quassaratis:
Exolui mens fessa cupit, tecumque morari,
Pars age sim regni quantulacumque tui:
Nil me regna Midae, nil me Polymestoris aurum,
Ditia nec Croesi, sed tua regna trahunt.
Annius? at si nemo tuas feris irritus aures,
Pro grege sic liceat subdere vota tuo:
Aspice, quae pestes grassentur ovilia circum,
Et tua quam saevis praeda sit agna lupis.
Haec lacera incessunt violenti septa Tyranni,


page 56, image: s072

Et gregis immani cade madescit humus.
Affricat hîc scabiem morbosque regurgitat Orcus,
Queis [Reg: Quibus] tulerant medicam saecula prisca manum.
Ut teneros passim foetis cum matribus agnos
Depascat macies turpis, et atra leus:
Passim etiam totos palare per avia coetus
Cernere sit certo nec pede flectere iter.
Ceu rectore carens vasto super aequore pinus
Errat, et instabiles itque reditque vias,
Eripiturque oculis dum fessa erroribus undis
Mergitur, et miseras gurgite condit opes.
Hos gemitus imo haec ducunt suspiria corde,
Tu querulas audi maxime Pastor, oves.
Ad Patris evectus caeli super ardua dextram
Tu regis imperio subdita cuncta tuo.
Te mare, te tellus, et aprici regia caeli
In chaos antiquum concutiente ruent.
Ergo tuum audebunt impune lacessere Numen,
Et fodere insano viscera dente canes?
Quin tibi nequiquam latrant: modo temnere morsus
Te doceas: sua sic sputa cruenta vorent.
Mille vomat pestes moveatve Acheronta Parentem
Tisiphone Aetnaeus vel strepat usque Faber:
Te Pastore ovium stat nullo mobilis aevo
Certa Salus, dextrae robore fulta tuae:
Tu modo a)leci/kakos ne pars sincera trahatur
Provida nascenti pharmaca subde malo,
Et dignare tua perfundere luce tenellas,
Ne nigra pro niveo lacte venena bibant.
Quas etiam cautas male devius abstulit error


page 57, image: s073

Fac recta redeant ad tua saepta viae:
Ut societ tandem lacerum CONCORDIA ovile:
Sola sed auspicio conciliata tuo.
Sic male quassatam serva et rege navita cymbam,
Sanguine quaesitas, quae tibi vectat opes.
Sic ipsa eluctata malis, portuque recepta
Expleat aetherias divite merce domos.

ELEGIA VIII. PER QUOD QUIS PECCAT PER IDEM PUNITUR.

DUM mea Pimplaeas implorat Musa sorores
Digna petens elegis verbaque resque [(printer); sic: reque] cani.
Suppeditant quoddam vetus et memorabile factum,
Cuius in hunc memini verba fuisse modum.
Accidit ut Gnatus genio petulante feriret
Languida contorto verbere terga patris.
Quae multata diu pavitant, tamen impius addit
Aedibus e propriis provolvisse senem,
Impietas cogit gnati gemebunda parentem,
Quod poterat solum voce gemente queri.
In lare turbatur fugiens mala verbera GNATI,
Et tuber colaphis synciput esse dolet.
Fuste tumet cutis, et vetulus male tangitur, atque
His petiit gnatum voce gemente sonis:
Desine pulsando, carissime desine fili.
Sufficit haec tergo semita nota meo.
Neve trahas ultra me limina: namque parentis


page 58, image: s074

Hic pia cessavi terga ferire mei.
His ferme modulis me condere verba iubebant
Pierides, Lycii turba novena: ducis.
Oraque pressuro, facti morale nefandi,
Versibus iniungunt addere tale meis.
Per quod quis peccat, per idem plectatur, ut omnis,
Iustitiae superûm regula fixae docet.

ELEGIA VIII. HISTORIA COMMONEFACIENS NOS DE FALSO IURAMENTO fugiendo.

PAX erat Actiacis in toto frondibus orbe
Candida purpureas condecorata comas.
Arma quiescebant sacris inimica Deabus,
Clausaque belligeri ianua Martis erat.
Otia cum miles fugiens per saxa per ignes
Ibat, et immensum conficiebat iter.
Ingressusque cavis invictam Turribus urbem
Qua stat Marchiaci Regia structa Ducis.
Atrae forte subit cauponis miles avari
Hospitium noctis leniter ore rogans.
Excipitur blandê: cenam iubet ille parari,
(Nam satis argento miles onustus erat)
Instruitur celebris regali mensa paratu,
Sistuntur liquido pocula plena mero.
Functus erat dapibus, miles somnumque capessit,
Phaebus ut Eoo flumine mersit equos.
Postera cum niveis lucens aurora quadrigis


page 59, image: s075

Protulerat croceas ore nitente genas.
Ingressurus iter, solvit prius omnia miles
Deinde suum valido cingitur ense latus.
Ecce per impletum nocituro corpus Iaccho
Morborum subito nascitur omne genus.
Membra lues violat, venae violantur in illa,
Duraque funestus concutit offa tremor.
Risus abest, tremulo languentia corpora lecto
Dat gestatque miser triste viator onus.
Ille suam gemmisque gravem nummisque crumenam
Accipiens, tales edidit ore sonos:
Hanc fidei committo tuae fida hospita peram
Donec abafflicto corpore febris eat.
Clarus ab aequoreis decimum iubar extulit undis
Phaebus, ubi miles febre levatus erat.
Poscit ab infida peram sine lite marita;
Ut mihi, sic dicens continuetur iter.
Quid faciat? tacito deliberat hospita corde,
Consortem thalami consulit ergo sui.
Annuit, atque iubet peram retinere maritus,
(Nam fuerant loculis lucra sepulta cavis)
Hîc igitur primo dictis exorsa proteruis
Ore suos morsus, non reprimente. sonat,
Hem quid ais clamat? quam peram, quidve reposcis,
Mene putas loculos despoliasse tuos?
Absit ab ore tuo furiis agitate, deinceps
Et cave mendaci talia voce loqui.
Dixerat, et miles facie spectante maritam
Indignabundus talia voce refert:
Perfida, quin reddis, quae sunt aliena tuumve


page 60, image: s076

Hospitium pretio vis cumulare meo?
Tene decet fregisse fidem et quod foedus inisti?
Crede, gravis veniet vindice poena Deo.
Hospes ut arcendum propriis a sedibus hostem
Impius audisset talia vota loqui:
Militis extemplo vi terga caputque fatigat,
Caesus ad extremam dum fuit usque domum:
Aestuat hic contra, iustoque tumore nigrescens
Corripit ultrici Martia ferra manu.
Falcatoque cavas perfodit acinace valuas,
Ut velut igne solet stiria diffluerent.
Mox herus expulso superatus ab hoste, piorum
Ad vicinorum confugit aeger opem.
Invocat auxilium, concurrunt undique cives,
Insanoque crepant bellica signa foro.
Hic clypeum dextra gladium fert ille sinistra,
Et subiti caussam Martis uterque rogant.
Et velut exsurgunt aeris clangore vocati,
Mulciber in tota cum vagus urbe furit.
Sic etiam cunctis accurrit turba plateis,
Caesus non dubiam cum rogat hospes opem.
Miles ad indoctum populo crepitante senatum
Ducitur, et turbae dicitur esse reus.
Tolle malum, rude vulgus ait; cito tolle tumultum,
Ne quoque caede ferâ curia tincta foret.
Claudunt praecipitem latebroso carcere captum,
Sentiat in manibus vincula dura suis.
Dixerat ista furens animis ignobile vulgus,
Et fuerant tot dicta probata foro.
Clauditur angusto ferrati carceris antro.


page 61, image: s077

Nec potis est niveos cernere solis equos.
Phoebus at interea volucres bis terve quadrigas
Duxerat ignivomis clara per astra rotis.
Claudit honoratum dum curia celsa senatum,
Militis et caussam dum bene consul agit.
Quid faciam? tanto meritâ pro crimine paenâ
Estne, senatores, afficiendus ait:
Deque suâ melius quid eum sperare salute
Iura vetant, mentem dicite quisque suam.
Incaluere animos, ardentque cupidine caedis
Turba senatorum iuris in arte rudis.
Murmur inane vagatur in arce, voluntque videre
Tingi caeruleam sanguine caedis humum.
Calculus ergo niger luteam demissus in urnam
Damnat eum, capitis suppliciumque notat.
Iamque dies aderant, horam quae mortis habebant,
Hoc superost, miles quod iugulandus erat.
Ecce per occlusas tenebrosi carceris antas
Ingreditur stygius, nocte priore, Deus.
Captivumque vagis aggressum passibus, inquit
Ore suo nigros, nigrior ipse, sonos:
Quid miser infausto vinctus decumbis in antro?
Quidve tuas fecit vincula ferre manus?
Scilicet horrisonum iam totâ murmur in urbe:
Fert gladium lictor duraque lora, sonat.
Utque peracta tua est prudente consule causa
Delictum patuit mox sine teste tuum.
Poenaque mors posita est tibi laedere iura volenti
Hospitii, ferro poena ferenda tibi est.
Hunc ego quae minuant tibi mortis pharmaca luctum


page 62, image: s078

Calleo, Gallenus non meliora daret.
Vis igitur nostrum gratus sentire laborem,
Vis te sanguineam posse cavere necem.
Sis meus, et nostri pars non eris ultima regni,
Sis meus, et diram non patiêre necem.
Sunt mihi perpetuo velut igne calentia regna,
Non sentitur hiems Brumaque nulla manet.
Erigida regali non pendet stiria tecto,
Tecta nec hybernâ sub nive terra latet.
Innumeri nitida proceres famulantur in aulâ
Quorum te. faciam, si cupis esse, ducem.
Dixerat haec stygius: neque dum quoque presserat ora,
Miles ubi subitos redidit ore sonos:
Me tentare cave stygii moderator Auerni,
Neve velis medicam sic adhibere manum.
Tutius est, lictor vitam mihi finiat ense,
Gaudeat et nostrâ plebs furiosa nece.
Atque prius muti fugitivo piscis ab ore
Verba Pericoleo cultâ lepore fluent.
Et prius Oceanum patiens formica laborum
Ebibet, aut sicco carbasus ibit agro.
Quam cupiam stygii fieri pars una theatri,
Et fugere hac diram conditione necem.
Si tamen hoc (inquit Cereris gener) omne recusas,
Tutior et melior iam tibi consul ero.
Consiliumque dabo sine fraude, doloque, malisque,
Si cupis, et leviter quod peragatur erit.
Cum te sublimis duce cras lictore videbit
Curia letali deris ut ense neci.
Squalidus ad superos tendens reus ora, manusque


page 63, image: s079

Hos itera querulos voce gemente sonos:
O ego, qui iubeor iustam defendere caussam,
Et cogor medio dicere iura foro.
Cum tamen omnino tantae sim nescius artis,
Haereat et trepido nescia lingua metu,
Heu mihi, qui subito manibus post terga ligatis,
Ad Phlegethontaeas ire iubebor aquas.
Parcite ducentes vitam sine crimine, PATRES,
Parce senatorum relligiosa cohors.
Annue, pro votis: orant mea vota patronum,
Prorecto medicam qui ferat oris opem:
Quique disertus agat nostram sine crimine caussam,
Atque fero pavidam liberet ense gulam.
Talia si fueris iterans fortasse locutus
Verba; preces facient posse valere tuas.
Sin optata feres, oculis super agmina fixis
Patronum ficto quaere dolore tibi.
Finge metum, curamque animi gemitusque frequentes,
Qui cupiat prote dicere, nullus erit
Dicere nemo volet post mille precamina, tandem
Me tunica astantem versicolore, roga.
Pileus oblongus, ceu pronaque turris acutus [(editor); sic: acntus] ,
Caeruleus, plumis condecoratus erit.
Consistam, laetisque oculis, laetusque videbo,
Solvi per iustas vincula nexa manus.
Tum miles, quia purus erat puraque colebat
Mente Deum, bene sic praemeditatus, ait:
Recta mones, Daemon, cum sis mortalibus hostis,
Excidiumque piis flebile saepe pares,
Et quia nulla ferunt nostrae tua iussa saluti


page 64, image: s080

Damna, placent: caussam, cum peto, tutus age.
Noctis erant pulsae stellantis ab axe quadrigae
Clarus et aurorae lumine Phoebus erat.
Panduntur rigidi mane sub carcere postes
Panditur et medio curia celsa foro,
Hanc reus ingrediens vinctis post terga lacertis
Reddidit hos tremulo miles ab ore sonos:
O ego qui iubeor noxam defendere iustam,
Et cogor medio dicere iura foro
Cum rudis omnino tantae sim nescius artis,
Haereat et trepido nescia lingua metis.
Si qua mei vestras tangit miseratio mentes,
Suscipitote precor, quas loquar ore, preces.
Parua precer: neque enim veniam neque vincula solvi
Nec monumenta mei nominis ullo peto.
Sed defensorem, qui pro me digna loquatur,
Quique meam rigido solvat ab ense gulam.
Militis optatam iuvit facundia causam,
Quodque erat in fatis vota petita dedit.
Vota petita dedit rediturae signa salutis,
Spemque facit poenae, quae fuit ante, metus.
Constitit, atque oculis reus agmina circumspexit
Patronum tentans posse videre suum.
Ecce notaturae procul ornamenta tiarae
Caussidicum plumis vergere ad astra videt.
Aspicit et maculis vestem vel mille notatam,
Unde satis stygium colligit esse patrem.
Lentus humum spectans graditur fatusque modeste
Pauca, salutiferam provocat eius opem.
Annuit orator ficta sub imagine Pluto


page 65, image: s081

Praestat, et astrictam quam dedit ante, fidem.
Conticuêre omnes, exspectaruntque resolvi
Ora diserta stygis nescia turba Det.
Incipit, ac cunctas explanans ordine leges,
Iura Pericleo culta lepore sonat.
Inde patrocinii causam descendet adimam,
Quodque labore potest sedulitatis agit.
Addit eum perimi nec posse nec ense nec igne,
Qui non litigii fons et origo fuit.
Praeterea quod sit spoliatus ab hospite miles,
Quodque domo tandem vi sit abactus, ait.
Talia fatus erat, repetens exordia caussae,
Annectensque, domûm, tempora furta, locum.
Quâ furtum sit parte domus, quo tempore factum,
Quoque domi iaceant condita furta loco.
Quis numerus lucri, qualisque figura crumenae,
Denique quae mendax vera fuere, refert.
Miratur populus, dubitantque ea credere vates,
Quae ceu fatidico dixerat ore novus.
Hospes at hoc renuit, male quod sibi conscius esset,
Saepius his iterans impia verba modis.
IAM IAM TARTAREIS CUPIO TORRESCERE FLAMMIS
Si rapuit loculos dextera nostra tuos.
Haec postquam toties esset sine mente locutus,
Et cuperet voto tartara adire suo.
Deserit orator coeptam cum milite caussam,
Fit Phlegethonteus, qui fuit ante, pater.
Proditur inferni pavidus Cacodaemonis astus
Conspiciturque eius fraude patente dolus.


page 66, image: s082

Hospes at attonitus vacuas raptatus in duras,
Ad stygias subito turbine fertur aquas.
His Deus aeternus punit mendacia poenis
Verus enim Deus est, qui sine fine manet.
Discite vera loqui: Deus exsecratur et odit
Mendaces: igitur discite vera loqui.
Discite vafritiem stygii vitare tyranni:
Nam fuit haec multis exitiale malum.
Nec iuvat insano tume facta superbia fastu:
Mendaces quoniam frivola lingua facit.

ELEGIA IX. AD D. ALBERTUM KINDLERVM SYNDICUM ET NOTARIUM HIRSBERGENSEM.

VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cingite compositos umbrosa fronde capillos
Blanda puellaris fascia colla tegat,
Ne qua ferat tenerae forsan dispendia formae.
Flamma, sub Arctoo quam ciet axe canis,
Et qui cum rabido cane foedera iunxit Apollo,
Igneus, evectis in iuga summa rotis.
Nam procul a Domini migrabitis urbe ferentes
Heu nimium longae taedia multa viae.
Moenia poscetis columes late sita, quondam
Utile quae vobis deseruisse fuit.


page 67, image: s083

Moenia nubigeri medio quibus igne Sudetes
Placant, subtepidum conciliantque Iovem
Quaeque secus resonant iucundo murmure Bobrus
Et Zacus Australi natus uterque plaga,
Cum pictis illic ad amoena fluenta Napaeis
Ducit adornatos Naica turba choros.
Cum Satyris hilares saliunt et Oreades illic
Lasciuitque procax per sua rura Dryas.
Ergo fatigatas vos quando receperit urbs, quae
Ardua Ceruini nomina Montis habet,
Per fora Kindleri recta tendetis ad aedes
Tradere nobilibus, qui pia iura solet.
Quaerentique quibus missae veniatis ab oris
Talia reddetis nomine dicta meo
Haec Alberte tibi clarissime pauca Pareus
Carmina dat quondam qui tuus hospes erat
Hinc qua Iunipero viridi cinctusque palustri
Ulua Pantoreos Nicrus inundat agros,
Carmina scripta quidem nostris pro viribus, at vix
Digna legi a tanto nobilitate viro,
Hactenus a vestris quamquam procul abfuit oris
Quî valeat forsan? quidue, requiris, agat.
Nosse bonas artes, oraclaque sancta laborat
E patrio Christus quae dedit ipse sinu.
Fortunae sic dante Deo, vitaeque fluentis
Munera sunt aequa conditione satis,
Cetera letus agit, dolor hic si solus abesset
Cogitur intuitu, quod caruisse tuo,
Namque suos umquam vix prodere Lucifero ortus
Talia quin maesto proferat ore potest:


page 68, image: s084

O si venturos concedant fata sub annos
O mihi si reducem faxit Apollo diem,
Quo KINDLERE loquar tibi sospes, ut ante solebam
Et salvos videam teque tuosque domi
Nam tua felici cum sidere tecta subibam
Inque tuis quando moenibus hospes eram,
Non si mille mihi linguae, si mille darentur
Orae Pericleo more diserta, queam
Dicere, quod tulerim vestrae pia munera dextrae
Quotque voluntatis prospera signa tuae,
Ante meos oculos quorum stat semper imago.
Immemorem quae me non sinit esse tui,
Nec sinet ingratum, labentis munere vitae
Dum fruar: hos maesto sepe dat ore sonos:
Ergo pro obsequiis, quae te tribuente ferebat
Iam tibi tot grates carminis auctor agit,
Quot Zephyro resolutus ager sefundit inherbas,
Et flores vario terra colore parit
Flava quot innectit culmis Cerealibus aestas
Tempora, quot messis spicea serta gerit:
Pampineis vuis quot Francica vitis abundat,
Albentes quot hiems proicit una nives.
Aethera quot volucres, quot pisces aequora findunt,
Inque cavo rutilant clara quot astra polo.
Sic meruit virtus tua, sic meruitque voluntas
Quae tibi pro miseris officiosa viget,
Sic tua fert pietas (in spem praesagia ludunt)
Ad superos nomen quae trahet una tuum
Vine tua sospes cum coniuge, viveque natis
Dii faveant votis, sors fluat aequa diu.


page 69, image: s085

Tempus adest, si quae vis mittere dicta Pareo
Redde, Palatinam cras repetemus humum.

ELEGIA X. EXEQUIIS D. ZACHARIAE VRSINI THEOLOGIAE DOCTOris ac Professoris clarissimi.

O URSINE sacros inter celeberrime vates,
Quos modo sincerus Numinis ardor agit,
Siccine abis? o et Iuvenum ter maxime cultor,
Quo fugis? o nostrae luxque decusque scholae:
Cur nos tam dubio rerum sub turbine linquis,
Ceu rate si mediis navita cedat aquis?
Te, te prisca Fides, verique clientula mater
Relligio, o adsis portus et aura, vocant:
Ne turpes agitent nostra de clade triumphos,
Qui nunc de superâm praelia sede movent.
Sed nec ades: nec abis. quia te mors invida terris
Eripuit, gelido composuitque sinu:
Haud ideo ereptus nobis. tua conscius orbis
Edita mutato nomine scripta legit,
Plurimaque VRSINI sub nomine posthuma lucem
Si modo contigerint, quam meruêre, leget:
Arte laboratum, et niveum testantia pectus.
Non his livor edax, non nigra bilis inest,
Quae modo Cadmaeos rapiens in praelia fratres


page 70, image: s086

Tincta Lycambaeo scripta cruore vomit.
Neve tuis desint meritis qui congrua reddane
Praemia, ut aeternus nominis exstet honos:
Surget in hoc olim, doctis pro cultibus, aruo
Docta tibi Libyca fertilitate seges:
Tunc (liceat plausus istis modo tollere) victrix
Caussa triumphabit robore iusta suo.
Et prius VRSINOS uno pro, mille dabit, quam
Exsul ab aetherio culmine Christus eat,
Lustret ut humano terras, stygiamque paludem
Corpore, quod finxit conditor Utopiae.
Credimus, ille equidem praesenti Numine complet
Cuncta, sed et caelo carne receptus agit,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,
Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide:
Carneque quem nobis tandem sine fraude reducet
Conspicuum aeria nube suprema dies.
At nos, clare tuam vir, quo decorabimus urnam
Carmine? sic habeat qui tegit ossa lapis
Hac cubat VRSINI funus lacrimabile tumba
Mens fruitur caelo: fama sed orbe vivet.

ELEGIA XI. IN OBITUM EIUSDEM ZACHARIAE URSINI:

SI quid ab extremo foret inviolabile fato,
Tristeque parcarum vis qua retardet opus:


page 71, image: s087

Tu poteras et dignus eras, VRSINE perenni
Turbine currentis ducere fila coli.
Ingenio quid enim, doctrina et acumine tanto
Dignius, aeternum quam superesse fuit?
Et tibi nil Pietas? nil rara Modestia summis?
Virtutumque satrix profuit alma Fides?
Ni verear sanctos aliqua tibi laedere manes,
Cui bene, dum vixti, cura latêre fuit:
Nonne tuis explere queam virtutibus orbem?
Si modo sint faciles in mea vota Deae.
Maxima Slesiadum te Vratislavia matrum
Progenuit: maius nomen et inde tulit.
Viderat Agricolam schola, Lotichiumque poetam,
Qua vitreus Rheni se Nicer abdit aquis:
Strigelio audierat nil dulcius hactenus: et nil
Tremelio linguae doctius Aramicae:
At quanto magis est te demirata? colendus
Artibus auditor seu foret ingenuis:
Seu tibi caelestis tractanda didagmata verbi:
Arte refutandus sive quis hostis erat.
Multa supervacue pleno de pectore manant:
Vulgus et ingenium garrulitate probat:
Tu tribus aequabas aliorum plurima dictis:
Obscurum nil te praecipiente fuit:
Tuque unus poteras, Lyrica quod in arte Docentes
Perspicua Flaccus de brevitate monet.
Vidi ego tota leves urgere theatra Sophistas,
Et patuit te vix ora movente dolus.
Sensit et Utopici male felix dogmatis author [Reg: auctor]
Sensêre Abbates purpureique Patres;


page 72, image: s088

Improba quid vulpes animoso distet ab urso:
Ausa erat huic iussu Marte coire Ducum,
Audacemque loquax vultu simulare Leonem:
Quam cito sed fictas perdidit exuvias?
Ast, VRSINE tuis (sic turbine cuncta rotat sors)
Infelix meritis obfuit una dies:
Seu Nicer exhaustos delerat mente labores,
Fata sub auspicio seu volvere tuo.
Exsulibus Phoeboque patri nova condere Musis
Tecta, Neapoleos candida tecta Scholae;
Qua virtute potens CASIMIRUS et inclitus armis
Regnat, honoratos anteque vertit avos
Hunc patriae hunc Musis hunc Relligionis honori,
Et serua Imperio, Christe benigne, Ducem,
Hîc ergo Aonidum cultissima turba Dearum
Laeta novo tecum sederat hospitio.
Iamque sacrum feruebat opus: iam plurima pubes
Huc ah Hyperboreis venerat usque plagis:
Ipsa domi studiorum munere Gallia dives
Venerat: et magni nobilitate Duces:
Tum tibi, vix actis aevi melioribus annis,
Praecipitant miseram fata severa necem,
Florentemque nova messem populantur in herba:
Sic brevis heu quantum subruit hora decus!
Ut cum luxurians culmis uredine, vel cum
Verbere depastus grandinis, aret ager:
Aut si fulgentem nocturno in fornice rimis
Admissa exilis deleat aura facem.
O vanas hominum spes, o vanumque laborem!
Quo vix (si qua venit) gloria parta venit,


page 73, image: s089

Quid meritis niti virtutis ad ardua tantis
Culmina? quid summo vertice stare iuvat?
Occupet extremum scabies, et inutile vulgus,
Si nihil est doctas excoluisse Deas:
Seu quis amet crudas Busiridis impius aras.
Iuratamue colat cum pietate fidem:
Iustus Aristides [(editor); sic: Arstides] , Lapithaeque, Ixionidesque:
Ad stygias una puppe feruntur aquas.
Fallor? an infestis perflantur ut ardua ventis,
Lenius exiles impetit aura casas:
Optima sic hominum properata morte petuntur,
Intactasque subit faex scelerata vices?
Sternitur ante alios Troum fortissimus Hector:
Infami Danaus miles ab hoste cadit:
Mille fovet postes sub cardine mundus utroque?
Nec minor est Furiis et styge digna cohors,
Quos cruce quos radiisque rotae, sin aequus habetur
Iuppiter, aut cur non Parca repente necat?
Nil timet, illicitas exercens sordidus artes,
Qui miseris nullam praestat avarus opem:
Utque homines iugulent surgentes nocte latrones:
At quos ex rapto nutrit adunca manus:
Et quibus est lusus dominorum fallere dextras:
Iuratique fidem contemerare thori:
Crimine quo Tityus terrae omniparentis alumnus,
Et luit Ixion, hic iecur, iste rotam:
Sunt hostes patriae: pulsatoresque parentum:
Et quibus impietas pectore tanta sedet,
Instar Aloidum ut vel si quid saevius istis,
In superas acuant ora manusque domos,


page 74, image: s090

Demententque novis incautum erroribus orbem,
Splendida quos bilis dictat et ambitio.
Quin hos, ô Parcae, celeri compescitis ira?
Et venit his prima luce suprema dies?
Parcitis? hae pestes hominum, haec sunt ulcera mundi:
Fulmine digna Iovis, iugeribusque novem:
In magnos virtute viros quibus inclita curae est
Et patria, et verae relligionis honos,
Ni prius exacti grandaevi Nestoris annis,
Sint liceat vobis iuris habere nihil.
Hanc utinam Parcis mihi fas sit ponere legem,
(Suggerit haec iustus nam mihi vota dolor)
Nae pro, bissenis VRSINE tot integra lustris
Vitae indulsissem secula cana tuae.
Altius e caeno sic purior illa tulisset
Relligio, summo de Iove nata, caput:
Sic tibi crevisset virtutum laude tuarum
Immenso aeternum nominis orbe decus,
Esset et antiquis aevi cum patribus aurei,
Et voce et scriptis, aequiparatus honos.
Sed ter Magne iaces communi morte peremptus:
Et iacet heu nostrae spesque nitorque scholae:
Sive ea Parcarum est, quae nent fatalia, culpa:
Inviditque auram Numinis ira tibi:
Seu potius vitae posuisti sponte labores,
Tristitiae ut nobis caussa dolenda foret.
En lacrimis perfusa genas dulcissima coniunx
Ad tibi succensos stat gemebunda rogos:
Stansque puer cum matre, tuae spes unica gentis,
Heu pater heu quo tu vociferatur abis?


page 75, image: s091

Qualis ab indomito Priameius Hector Achille
Moenia ter circum cum raperetur, erat
Parvulus Astyanax maesta cum matre, sub alta,
Ter frustra ingeminans Hectora, turre puer.
Stant etiam Aonides circum, tua cura sorores
Spectatum VRSINI sui tristia fata sui:
Quas inter neglecta comas frontemque feretro
URANIE inspergens myrtea serta tuo.
Heu! ait, hunc tulimus nuper te dante nitorem,
Hunc tibi pro maestis reddimus inferiis:
Heu breve delicium quam praebuit hospita tellus!
Fallor? an in portu naufraga turba sumus?
Gloria nascentis fueras columenque Lycei,
Gloria sic tecum, sic columenque iacet.
Dixerat: et retro stillantia lumina torquens
Eminus atratos cernit adesse viros:
Iunius Ante alios ibat (tum forte Lycei
Sceptra gerens) linguae gloria magna sacrae:
Vidit et antiqua te, praeclarissime Zanchi,
Virtute, ingenio, canitieque senem:
Teque gravem eloquio Tossane, acerrime Praesul,
Rem studio sacram qui moderare tuo:
Pone sacratarum tu consultissime legum
Fers, Dobbine sacris tura litanda focis:
Tuque Machaonia, Smeti, qui sedulus aegro
Arte coegisti tendere fila Deas:
Ille etiam facili Pithopoeus carmina venâ
Deducens, sua evi Tullius ora dedit,
His iunctus primos cuius fuit inter amicos
Cernitur Aegidae iusta parare suo:


page 76, image: s092

Alter et VRSINI sollertis acuminis haeres
IUGNITIUS logicae gloria magna scholae.
Additur his doctus WITIKINDUS ET integer aevi
CRELLIUS arguti cultor Aristotelis.
Et socii affines NEBLETHAVIUS alter, et alter
STENIUS Argolicae nobilis arte lyrae:
Vidit et ingenuam circumglomerante iuventam
Agmine, Gorgonei lumina mille iugi.
Tunc rata res quod erat, caros morientis amicos
In cineres luctus pignora ferre sui,
Tristis adit, lacrimasque premens invita fluentes,
Cum gemitu soluit talibus ora modis:
Ille hominum Diuûmque VRSINUS gloria, Amici,
Heu iacet, immeritae succubuitque neci:
Maximus ingenio nostris in montibus ille
Concidit Actiaco proximus ille patri
Quo nemo excoluit summi pia iussa Tonantis
Candidiore fide: candidiore manu.
Spes erat hunc meritis, et multae viribus artis
Spernere laetheas posse Charontis aquas,
Utque erat indignus Parcarum immanibus ausis
Flectere lanificas in sua vota Deas.
Nec tamen, ut vobis opus immortale parantem
Vidêre, extremas contin uêre manus.
Scilicet illa animis spes vobis sederat olim,
Nunc premit attonitos spe fugiente dolor.
Non ego, quicquid id est, vestris iam fletibus obsto:
Ipse haud cum levius pectore vulnus alam:
Est pietatis opus tanta indoluisse ruina:
Credite, quae se ipsa tempore maior erit.


page 77, image: s093

Non si Aganippaeam quis funderet Hyppocrenem
Sat lacrimis dignas forte litabit aquas:
Sed quia nec lacrimis tres exorare Sorores,
Nec datur Elysium flectere voce Iovem:
Membra quidem vatis merito tumulemus honore:
Lege sed et noster non sine luctus eat:
Quin potius memores animis nunc indite, vestri
Quam generis variae sint fuerintque vices,
Maximus ille fuit: maior quoque dignus haberi:
Sed fuit et terrae debita massa simul:
Non si transierit decies centesima patrum
Saecula, primaevus quos tulit orbis, homo
Cûm sit humus, fixam poterit transcendere metam
Omnia quae sistit mortis avara manus.
Nulla duos adeo concordia iunxit amantes
Alterius quin sit funere ruptus amor.
Ipsa parens rerum quid mobiliore ligavit
Foedere, quam vestrum hoc corpus et hanc animam
Sed breve connubium est: labenteque molliter aevo,
Soluitur hoc tandem corpus et haec anima.
Sic nullo rapitur discrimine Croesus et Irus:
Sunt qui mortalis Croesus et Irus humus.
Nec tamen ingenio (quod fert insania vulgi)
Est coluisse novem numina docta nihil:
Aut indefessis adiisse laboribus arcem,
Quâ pietas regnat Iustitiaeque decor,
Quisquis Hyanteas trahit in commercia Musas,
Et nostro afflatum numine pectus habet
Nec falsi pravique tenax male transigit aevum:
Huic pulchra aeternus laude paratur honos.


page 78, image: s094

Omnia mors abolet: sola est sine funere Virtus:
Effugit extremos ingeniumque rogos:
Felicesque animae terrena mole solutae
Aeternum summo cum Iove numen habent;
Nocte carent atra diroque silentis Averni.
Tormine quo Lapithae Pirithousque luunt.
Ergo ter es felix caelo dignissime vates:
Te beat aetherium pro pietate iubar:
Nunc penitus vivis: te vastus Olympus et orbis
Laudibus in sera posteritate vehent.
Docta per ora virûm volitas: nil morte peremptum est:
Ossa nisi, et tenuis quae tegit ossa cutis.
Vos etiam laudis decus immortalis amici,
Quaerite: sic pariter vita perennis [(editor); sic: prennis] erit
Nec lacrimis porro tumulos aspergite: quisque
Carmina sed vati dona suprema date,
Dicat ut aspiciens quondam monumenta viator
Funeris: VRSINI molliter ossa cubent.

ELEGIA XII. MELISSUS o)yi/gamos

PHOEBUM inter pacto convenerat atque Melissum
Ardua me pacti iudice causa fuit.
Hic totos denos quinos serviret ut annos.
Quae fert Aonium munia cumque iugum
Ille ministranti unam pro mercede sororum
Iungeret, exacto tempore, connubio.


page 79, image: s095

Sic puer et iuvenis Phoebeo in monte Melissus
Consenuit: pacti praeteriere dies.
Uranien poscit: mutata mente ministro
Reddere Latous praemia pacta negat:
Humanis causans haud esse amplexibus aptam
Natam immortali conditione Deum.
Ille Iovem appellat, dum lis agitatur Olympo,
Demessa interea est terque quaterque seges:
Tandem iudicio fit victrix causa Melissi,
Ex pacto coniux detur ut Uranie.
Ergo pater natam ter Iordanis abluit undâ
Fit mortalis homo quae fuit ante Dea:
Nomineque inscripto magna de stirpe Quiritum,
Quae fuit Uranie virgo fit Aemilia!
Tolluntur plausûs caelo gratante, Subitque
Sponsa Melisseos Aemiliana toros.
Quisquis es ingenio cur clarus in orbe MELISSUS
o)yi/gamos: cur nunc turba novena minor,
Unde Iovi affinis Phoeboque sit ille: quid optas
Nosse? aut miraris? reddita causa tibi est.

ELEGIA XIII. In luctum LAMBERTI LUDOLFI PITHOPOEI Ad Paulum Melissum Francum etc. o(motra/pezon gratissimum:

DITIA qui quondam Psamnitus regna tenebat,
Qua Pharon irriguis Nilus inundat aquis,


page 80, image: s096

Ausus in Arsacidas consurgere viribus hostes
Perdidit heu tantas Marte subactus opes
Tum captos inter patre inspectante, theatro
It medio in miseram filia rapta necem.
Ingemuit, maestoque premens rex corde dolorem
Caede cruentata lumina [(editor); sic: lnmina] fixit humo.
Mox etiam natus, regni spes unica, morti
Traditur, in lacrimas nec movet ora pater:
Inde trucidari carum quoque cernit amicum:
Tunc madidas largo perluit imbre genas,
Ungue comas laniat pugnis et tempora pulsat
Quaque potest luctum parte notare notat
Victor Achaemenius; res mira! quid inquit, amici
Sic te fata movent? pignora nilque movent?
Ille, equidem lacrimis datur exsaturare dolorem,
Inquit, amicorum quem mihi fata ferunt:
At mala, quae caram sobolem, thalamumque, domumque
Dira agitant, fletu sunt graviora meo.
Forsitan e priscis exempla quid eruta fastis
Haec memorare iuvet, clare MELISSE, rogas
Non ea, crede mihi, fas est aliena putare,
Quae simili eventu quaelibet hora probat.
En regis premitur fato PITHOPOEUS acerbo,
Et maius lacrimis pectore vulnus alit.
Non rex ipse quidem Pharius: nec pignora vidit
Chara neci saevo captus ab hoste dari:
At tecum aequa tamen tenet inter sceptra poetas,
Et late Aoniis rex dominatur aquis.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,
Et reliquum vitae molle sit omne meae.


page 83, image: s097

Et geminos anno chara cum coniuge eodem
Natos, supremum vidit obire diem.
Quis non det veniam? si fatis victus iniquis
Duro lanificas increpet ore Deas,
Atque incomposito si compleat omnia questu,
Ingeminans sola funera terna domo:
Funere ceu quondam nimium tristatas amici,
Qui magno VRSINI nomine clarus erat,
Et propera nuper STODLERI morte perempti
Signa dedit luctus indubitata sui.
Nunc tacitos velans atrato tegmine vultus,
Nil profecturas corde premit lacrimas,
Convictusque hominum assuetos, Musasque perosus
Barbita nec tractat, nec dat, ut ante, iocos:
Sive toro sociae viduato membra reponat,
Seu natis raram lustret ubique domum:
Nil nisi luctantis subeunt monumenta doloris
Eximioque graves corde trahit gemitus.
Quid? rigidos silices, durumve in pectore ferrum
Num gerit? et tantis non dolet ipse malis?
Ne tibi sic veniat luctus: graviora patente
Vulnere sunt, intus quae cute tecta latent.
Est levior patulus, quamvis conspectior ignis,
Et citius pastu deficit ipse suo:
Clausa sed erumpit quae caecis flamma cavernis,
Evomit ardentes saevior illa faces.
Sic dolor exsuperat tectus, crescitque tegendo,
Expleri lacrimis tanta ruina nequit,
Quantam egit Pithopoea domus, tria funera condens,
Bis toties dum vix integra luna fuit.


page 84, image: s098

At vos Aonides Musae, quibus intima vatum
Sollicito semper pectore cura viget,
Huc agite et vestris quaeso miserescite vatis,
Oppressumque aliqua parte levate malis.
Arte laborato sunt magnae in carmine vires,
Solando multum barbita vestra volent.
Ergo elegis vati finemue modumue doloris
Ponite quos vestris dictat Apollo choris,
Dictet Apollo modos (lex ne violetur honesti)
Funereos, hic dum men sis et alter eat.
Et trinum eximii funus decorate Poetae.
URSINUM flevit qualibus ipse suum.
Candidaque in scripto superaddite carmine bustis
Marmora longaevo non abolenda situ.
Carmine defunctis non interitura paratur:
Gloria: virtutis carmina vivit honos.
Inde sed et dictet genialia carmina vobis,
(Taedia quo vidui sint leviora tori)
Qualibus ipse sui fecundae in flore iuventae
Casta tori cecinit foedera Posselii.
Tuque Heliconiadum decus immortale Dearum
Ipse modos etiam prome MELISSE tuos.
Esse Sophocleo tua carmina digna cothurno
Cum Tiberi norunt Renus, Arar, Tamesis.
Et cum proveniant tibi divite grandia vena
Est tamen in versu gratia visque tuo.
Prome igitur citharas, altumque sonantia plectra,
Primaque sit ternis cura litare focis,
Et totidem tumulis digno tria marmora versu
Disparibus ponas evariata notis.


page 85, image: s099

At ne triste canas tantum tu pollice chordam
Tange simul, poscit quam sibi blandus Hymen
Lenta sui veniet sic illi oblivio luctûs,
Paulatimque novus pectore surget amor:
Iam rigida Eoo Pleias decedit Olympo,
Et viduo infesta est algida bruma toro:
Non emit externae pretio bene fercula mensae,
Ante sui dominus qui fuit ipse foci,
Nec bene [(editor); sic: hene] cella diu procuratrice carebit,
Nec bene abest podagrae fida ministra diu.
Haec tua Musa canat mihi quae cantare negatur,
Ire reluctantes in metra cogo pedes
Dumque pares voto nequeunt exsistere vires,
Spectetur studium: sit voluisse satis.
Ergo tribus tumulis humili tria marmora versu
Ponam disparibus vermiculata notis.

EPITAPHIA LUDOLFO et FRIDERICO PITHOPOEIS LAMBERTI Filiis: et ADELHEIDAE CHRISTOPHORAE, eius dem coniugi dilectissimae posita.

HIC LUDOLFE iaces, PITHOPOEI, tertia proles
Carmine qui clarus, clarus et eloquio est.
Laurea prima tibi dederant iam serta Camenae,
Tu poteras fratres exsuperare tuos,
Atque aequare patrem, nî obstantia fata fuissent,
Indere te superûm quae voluere choris.
Hicque iaces FRIDERICE puer, ceu maximus heros


page 86, image: s100

In sacro de se nomina fonte dedit.
Ipse tuo nihilo fratre infelicior esse,
Mortuus externa nî tegereris humo.
Tuque ADELHEIDA tuos mater maestissima nato:
Mox comitata, sub hac mole sepulta iaces.
Lustris quinque tuo fueras sociata marito.
Ter trinoque tori pignore facta parens.
Nil tibi feminei decoris natur a negârat,
Nobiliusque tibi nomine pectus erat.
Post varios igitur casus, vitaeque labores
Nunc frueris placida morte soluta polo.

ELEGIA XIV. AD LAMBERTUM LUD. PITHOPOEUM: SPONSUM.

CUNCTA volutari mira vertigine, quisquis
Et rerum instabiles ambigit esse vices:
Candidam is esse nivem dubitat, Phoebumque coruscum.
Ducitur exemplo nî Pithopoee tuo.
Psamnitus mihi nuper eras: cum triplice fato
Intrabant thalamos tristia damna tuos:
Iurabas coiisse tuum manesque Deosque
In caput: atque miser scilicet unus eras.
At mihi nunc quis eris? cum ceu victricibus ausis
Laurigerum subito tollis ad astra caput.
Nimirum aurato tibi caelum fornice pendet,
Pronaque ter fausto sidere cuncta favent,
Non iam funereas meditaris ut ante querelas
Nec podagra affectos impedit aegra pedes.


page 87, image: s101

Res novae: quid gestas Samiine Polycratis aurum?
GYGIS an est dono condulus iste tibi?
Quo regnum, et dulces sibi conciliabat amores
Ille, sed ille suas proiciebat opes?
Quid mihi Gygis ais, Samiive Polycratis aurum?
Auri spe cecidit stultus uterque sui.
Quin sacra causa subest: vidui post taedia lecti
Me novus hac spira nobilitavit amor:
Dumque paretur Hymen, mihi iucundissima Nympha
Hocce sui iussit symbolon esse tori.
Nympha viro, cuius notissima fama per orbem,
Sola ea de multis nubere digna fuit.
MARGARIN VRSINI loquor: hac mihi iungere lecto
Castus amor suasit suasit amicitia.
O mihi ter plus cara meis, mea gemmula, ocellis
MARGARIS aureola, blandula, fulgidula.
Nempe meis haeres sic in sinuata medullis.
Haeret ut haec digito spirula iuncta meo.
Tu mihi defunctae renovas Adelheidis amores,
Caelo haec Diva placet: tu mage viva places.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,
Et reliquum vitae molle sit omne meae.
Macte igitur PITHOPOEE novis successibus: exples
Vulnera, quae dederant fata maligna tibi.
Maestus eras: at nunc successit laetior hora:
PSAMNITUS fueras: nunc mihi CROESUS eris.
Nec te paeniteat maestum tolerasse laborem:
Post tenebras fulget gratius axe iubar.
Dulcia fastidit, qui non gustavit amara
Solae iuvat magno parta labore quies.


page 86, image: s102

Nil DURUM est adeo, quod non PATIENTIA FRANGAT
Nec fera tam, quae non igne levetur hiems.
Ergo quem gravibus fors aspera casibus urget
Fortior exemplo discat is esse tuo.
Namque ea quos magnis contra se viribus ausos
Ire et spes placida condere mente videt:
Hos iuvat, hosque novo in certamina robore fultos
Eripit, ante quibus presserat ipsa malis.
At tu perge toro succedere laetus amici.
Illius et docta perfice coepta manu.
MARGARIS VRSINUM quae prole beaverat vnâ
Te gemina faciat terque quaterque patrem
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltet
Mulceat et barbam turba pusilla seni.

FINIS ELEGIARUM.


page 87, image: s103

DAVIDIS PAREI HENDECASYLLABI.

IN NUPTIAS MARTINI MEANDRI et CATHARINAE Weidlufft. De Institutione ac dignitate Coniugii.

VOs, quae pro viridantiore fontis
Unda Castalii novem Camenae
Saxosi [(editor); sic: Soxosi] colitis fluenta Nicri,
Assuetae teneros nec indecentes,
Sed castos duce castiore Phoebo
Gratanti agmine conciere lusus
Istic: quae generi sacro procorum,
Et casto faciles thoro favetis:
Aspirate bonae novo clientis
Vestri connubio, chorisque vestris
Hoc festum decorate nuptiarum:
Et quae sint generis vetusta nostri
Ortus semina: corporisque nostri
Quis, qua lege, DEUS creârit artus:
Tum, quae gratia, dignitas, honorue
Quis sit coniugio sacrisque taedis,


page 88, image: s104

Quo porro auspice primitus dicatus:
Haec sponsoque novo, novaeque sponsae
(Res tantas quoniam edocere doctae
Estis) Dicite: NAMQUE nec reor nos
Neptuni liquidis satos in undis,
Nec de vipereis satore Cadmo
Creti dentibus, editive quercu
Sylvestri fuimus, nec exsecrandis
Reginae Idalii, aut Iovis profani
Coeptum est auspiciis iugale foedus.
Sed rerum DEUS altor et creator,
Quem monstrat sacra millies pagella,
Et vatum celebrat vetustiorum
TRINUM VNUMque Camena dulcis: ille
Mundi seminibus novis creandi
Proiectis, Elementa cum polumque
Et terras animaliumque sexu
Produxisset, et abditis aquarum
Fontes stagnaque condidisset alueis,
Totum denique vividum, politum,
Verno gramine floridum, venustum,
Ridentem et iuveniliter decorum.
VERBI NUMINE fabricasset orbem,
Ut cum lege forent creata cuncta,
Cunctis partibus absoluta cuncta,
Sexto natus homo die est: Sed unus
Vir consorte thori iugalis absque
Tot forsan moderamini ferarum
Immensique fuisset orbis impar,
Nec solus generi, Deus quod unum


page 89, image: s105

Tot rerum species creârat inter
Non difforme sibi, suaeque menti,
Seruando foret: Hoc videns Parentis
Aeterni sapiens sagaxque cura,
Vir consorte thori iugalis absque
Solus non bene vivet, inquit: Ergo,
Dulcis Somne veni, virique sensus
Palpebrasque gravi sopore firma,
Ortum ne videat suae maritae:
Dixit: Somnus adest, premitque totus
Stratum corpus humi iacentis Adae.
Tum (mirabile quod novumque dictu est)
Exemit lateri creator unam
Stertentis grave, reddiditque costam
Corpus: fit mulier decora vultum,
Dulcis munere vesciturque vitae
Aspirata DEO. sopore sed iam
Depulso faciem novam puellae
Mirabundus Adam videt stupetque
Agnoscit genus, incipitque fari:
Haec de carne mea caro, meisque
Est ex ossibus os virago: certe
Dicetur thalami mei marita,
Et vitae socialis adiuvamen,
Dulcis costa viri, viri levamen.
Ergo sit geminum licet iugali
Corpus foedere feminae marisque
Constrictum: tamen una mens, et una
Est utrique caro futura: vitae
Sors aquata duos manebit una,


page 90, image: s106

Sic exacta fides utrinque stabit.
His tum, quid relinquum fuit, iugali
Nexu creditur implicasse dextras
Rerum conditor, imperata verbis
Et praesentibus addidisse vota:
Vos qui gaudia prima nuptiarum
Fertis, Vivite coniuges, duasque
Bino corpore ne fovete mentes.
Sicut fertilis uberes racemos
Palmes germinat, uberique sicut
Proventu vegeta est oliva pinguis,
Sicut vere novo subacta tellus
Vernat gramine, divitique plausu:
Sic vos gaudia per vices habete
Casti connubii, thorique casti,
Natis reddite millies cubile
Fecundum, et vacuas replete terras,
Ut vestrum genus et propago vestra
Extremos stabilis sit in nepotes.
Tam presens fuit orbe iam creato
Naturae DOMINO vigilque cura
Ius sancire thori iugalis, atque
Castas pangere foederis mariti
Leges: ne sine lege dissolutus
Et furtivus amor novas repleret
Incesta spuriaque prole terras.
Nec quae tum placuêre displicebunt
Mens est casta DEUS, decusque casti
Semper castus amat pudoris: Ergo
Olim quod pepigit iugale foedus


page 91, image: s107

Sanctae iuraque castitatis olim
Dempto fine probat, fovet, tuetur.
Hinc et magnifici creator [(editor); sic: creaor] Orbis
Humani generis redemptor idem,
Nostra sub specie vocatus hospes
Ad festi sacra coniugalis olim,
Curae legitimos sibi docebat
Lectos esse probarierque festa
Caste concelebrata nuptiarum,
Quando magnifico paranda sumptu,
Quae fontana prius fuere lympha,
Sponte vina daret, novaeque sponsae.
Et nunc coniugibus Redemptor idem
Qui placantia vota, qui precesque
Deponunt superis sacras ad aras,
Et casto cupiunt pudore castum
Fecundare piis cubile natis,
Invitatus adest: trahensque pompam
Ad festam angelicam pudoris atque
Te, custos Hymenaee castioris,
Pellit nequitias et impudicos
Foedo cum puero, improbaque mater
A sacris abigit greges amorum.
Quin et munera, queis [Reg: quibus] adest onustus
Ipse et quae comitantibus ministris
Deponenda dat aedibus thoroque
Nuptorum, pretiosa dona sunt haec:
Non sponsi thalamos eunte sponsa,
Caeli temperies serena, curarum
Et luctus fuga cautiorque mensa,


page 92, image: s108

Casti gaudia, sed pudica, lecti:
Fecundus thalamus, ferax cubile
Instar palmitis, instar aut olivae
Proventu dominum gravi beantis,
Pax constans, sine lite coniugum mens
Concordans, stabilis fides, honesta
Convictus ratio, laboriosa
Quamvis. Nec satis est beasse dextra
Tam praedivite coniugale foedus,
Cum donis sed et haec dat ipse vota:
Pinguescant macra, mite sed quod acre est.
Dulcescant et amara, sit quod aret
Fecundum, sapiat saporis expers,
In vinum laticescant, acerba
Suavescant, inodora sint odora.
Membris perpetuo suus vigor sit,
Anni Nestorei, senecta mollis,
Non crudelia fata, postque funus
Caeli gaudia, Posterique frugi.
Felix ergo ter ampliusque felix,
Quem mens non male sana traxit illuc,
Impuris ubi cum procis Cupido,
Foedorumque Venus procax Amorum
Sat damnosa parens, sacrasque casti
Obseruare thori perosa leges,
Furtivas gerit in cubile taedas.
Felix ille ter ampliusque felix,
Quem non devius huc vocavit error,
Damnosa residens ubi cathedra
Grex obscenus avarus, impudicus,


page 93, image: s109

Clamant sacrifici, oblitique cleri,
Et ventres monachi, papale dogma,
Quod praeconibus, et Dei ministris
Nefas iungere sit iugale foedus.
Felix ille ter ampliusque felix,
Qui summo patre conditore Rerum,
Sanciente, sibi pie colenda,
Furtivo nec amore polluenda
Sancta iura scit esse castitatis.
Felix tuque adeo ter ampliusque
Felix, ô animi medulla nostri,
O Martine Neander, expetitam
Qui multis temere procis puellam,
Praestantem per amabilem puellam,
Inter et reliquas novum puellas
Exemplum pietate gratiaque
Blandis moribus, ore blandiore,
Dulciterque suaviante lingua,
Suavem virginei rosam pudoris,
Quali ver sua copiosiore
Pingit flore novum vireta, pulchram
Casta laudibus ac decore mentis,
Insignique modestia puellam,
Praestantem per amabilem puellam.
Qualem Sulpiciam canit vetustas,
Et vatum sacra praedicant Rebeccam
Sanctorum monumenta: ô Neander
Felix Sponse, ter et beatus, inquam,
Quis fatis melioribus puellam
Praestantem, per amabilem puellam


page 94, image: s110

Nexu legitimo petis maritam.
Et tu sponsa ter ampliusque felix,
Praesentis, CATHARINA, quod cubile
Dignantur superi tuum celebri
Sponso moribus, eruditione,
Bonis ingenii, bonis honestis,
Et bonis genus omne gratiosis,
Cuius dulciloquo sedens in ore
Praedulcis lepor, et genas colorans
Virtutis decor igneos calores
Et molles iaculis dedisse flammas
Creditur, quibus armiger Cupido
Vos uno tetigit duos amore.
Ergo tu CATHARINA dulciori
Vitae gaudia sed pudicioris
Consors laeta tuo dabis marito:
Blandis colloquiis, iocisque blandis,
Et lusu poteris levare curas,
Uni sic cupies viro placere,
Imis sensibus unius reponi.
Vobis quod superest, Camena nostra
Gratatur, sed inelegantiori
Stylo. Vivite coniuges beati
Longum, dura nec inquietioris
Vitae incommoda sentiatis ulla.
Et iam gaudia vestra nuptiarum
Praesens condecoret regatque Christus
SACRO FLAMINE, dotibusque vota
Largis aucta cubilibus reponat.
Sic anno redeunte sponsa prole


page 95, image: s111

Te primum faciat nova parentem,
Et fecunda dein cubile pulchris
Taedae dotibus impleat iugalis.
Sic vel Mathusalae novem quieto
Cursu saecula transigatis ambo.
Vel post Nestoris eloquentis annos,
Fato cum fuerint soluta membra
Amborum, ad superas catis arces.

AD DANIELEM TOSSANUM.

NUPER quando iter Aggerhemianum,
Vir clarissime, carperem viator,
Dextro sidere nescio an sinistro:
Vidi forte greges acuminatos
Lunatasque acies gruum, anserumque
Quos notum est vocitarier ferinos,
Immensam per inane remigantes
Fer ali strepituque garrientes,
Ut deludere desuper putares
Mortales miseros humum volatu
Haud umquam superare comparatos.
Constiti attonitus: quid hoc? quid inquam,
Si nunc carminibus quam volantes
Excire has acies polo superbas?
Non ut Daedala (si qua fabulosis
Concedenda fides erat poetis)
Fertur carmine Colchico bicornem
Circe caelitus evocasse lunam:
Sed quali Oeagrius lyrae magister


page 96, image: s112

Saxa et flumina frondeasque silvas
Ad se creditur impulisse plectro.
Dixi carmina: carmine imperato
En alis geminus velut remissis
Anser decidit in meos adactus
Casses sponte sua, cupita praeda,
Hoc tam tempore delicata praeda
Cum ritu patrio anserum innocentum
Mortes mille tot inter atque cades
Inter atque tot ustulationes
Nemo non inopumque divitumque
Martino parat hostiam cruento.
De tam divite carminum meorum
Quid non glorier efferarque fructu?
Nec solus tamen hoc velim potiri.
Ergo pro toties mihi paratis
Dicam prandiolisne? cenulisne?
Quin pro lautitiis mihi paratis
Abs te tot, melioribus ne mensis
An doctis magis et magis venustis
Dictis, haud scio seriis iocisque,
Suaves inter et integros amicos,
Mensarum quoque compares tuarum
Inter tot iuvenes pios, modestos:
Pro quicquid mihi contigit, meisque
Abs te: pro quod adhuc potest benigne
Praestari mihi: stridulum, ferinum
Lunatique gregis ducem superbum,
Sed pinguedine non satis nitentem,
Hunc tibi anserulum, tuaeque mensae


page 97, image: s113

Caris complitibus, tuisque natis,
Do, tradoque necandum et ustulandum:
Sic mecum modo carminum meorum
Praeda non renuis sacra potiri,
Pro magnisque minutula haec capessis:
Pro magno velut Hercules iuvenco
Pomum sacrificantibus minutum
Creditur placido annuisse vultu.

IN NICOLAUM GALLUM, QUI RATISBONAE 9 DIE MARTII PRO CONcione falso praedixit, futuram esse sub meridiem eius diei Eclipsin solis, ad significandam caliginem, hoc est, lucem desideratam, quam invehant in Ecclesiam, quos vocant, Zvingliani.

AD lati vada qui superbit Istri
Gallus, degener et pudendus ales.
Vanum nuper ut omnibus prophetam
Se cantu argueret nothoque patre
Gallo, degenerique matre natum:
Vicinas volucres sed innocentes
Nec insuave melos Deo sonantes
Insectatus inanibus querelis
Horrendum intonuit: suoque cantu
Cum plebem foris excitasset omnem
Adversus volucres, sed innocentes,


page 98, image: s114

Invisas sibi sed Deo placentes:
Tum cristaque minax et ungue pugnax
Alas concutiens utrinque, signat
Ferali strepitu futura magna
Magna ostenta futura, non futura.
Nam plebs limine de suo volucres
Imbelles abigit, pias volucres
Phoebaeum iubar in die sereno
Fulsurum negat: at tenebricosa
Noctis tempora nigricantis, ipso
Lucescente meridie futura
Magna ostenta futura, non futura,
Gallus nuntiat impudens propheta
Dirum civibus omen universis.
Qua tetri resonante voce Galli
Plebs exterrita cursitat per omnes
Plateas, et astra tollit acri
Sursum contuitu suos ocellos:
Si Phoebus medio supremus axe,
In ferrugineis opertus umbris
Noctem forte vehat tenebricosam.
Sed cum credula plebs metu pericli
Ne quicquam obstupefacta, per plateas
Caeli siderei plagas nitentes
Diu iam patulo notasset ore:
Non vidit tamen in die sereno
Phoebum tristibus additum tenebris
Effudisse per arva noctis umbras.
Fuscae terrificas futura magna,
Magna ostenta futura, non futura,


page 99, image: s115

Nam nox non modo non tenebricosae
Est exorta meridie sub ipso
Dirum civibus omen universis:
Sed nec conspicuos et emicantes
Fulgore ignivomo diem per omnem
Pressit solis equos, vel una nubes,
Faustum civibus omen universis.
Sic praenuntius sit noctis atrae
Non praenuntius aurei diei
Gallus degener et pudendus ales
Vatem ridiculum, sed amne potet
Ister, quem rapidus furente, dignum
Et notho patre, adulter aque matre
Natum prodidit ipse se canendo.
Nam non ut generosus alter ore
Gallus fatidico diem futurum
Sed praenuntiat hic tenebricosae
Noctis tempora pro die sereno
Dirum civibus omen universis.
Quin gallus male sanus iste, sive est
Laesus lumine, sive lusciosus
Orti tempus adhuc negat diei
Quod monstrant oculi salubriores
Faustum civibus omen universis.

In obitum CLARISS. VIRI VICTORINI STRIgelii.


page 100, image: s116

ERGO mens pia nunc soluta curis
Aeterna tibi pascitur quiete
Victorine, decus novum STRIGELI
Laudes et faciem Dei Coronae
In caeli supera canentis arce.
Quando stamina longiore filo
Concordes tibi necterent sorores
Indulgensque tuae faveret aurae
Fatum: pectora continente luctu
Et curis agitata sustinebas,
Raros laetitiae genis colores
Pingebas, et in ore rariores
Signabant rubeos labella risus,
Tristes perpetuo necabat artus
Molem sparsa lues fere per omnem
Membrorum [(editor); sic: Memborum] : Ingenii tui vigorem
Urebat rabies canina Momi
Et famae cupidis celebritatem
Sepe arrodere morsibus solebat
At cunctis statuit modum ruina
Curis, quam sequitur trahitque, fato
Sors nostri generis maligna secum,
Non te dira premet lues piumque
Pectus non cruciabit, exsedetue
Tabes pallida nec tibi quietem
Abrumpent strepitus, querela, curae.
Aeternis tibi namque mens beata
Caelesti fruitur bonis in arce
Inter coelicolasque Martyrumque
Sanctorumque patrum choros relata


page 101, image: s117

Dempto fine canentium Parentis
Humani generis benignitatem
Et nostrae Dominum redemptionis.
Quin et seposito priore cultu
Stans praecincta stola sereniore
Agni gaudet haberier ministra
Observareque iussa concupiscit,
Nunc exangue tegens arena corpus
Tranquillam ciet ossibus quietem
Donec grandisono tubae fragore
Discussa taciti soporis umbro
In priscos redeat cadaver artus:
Tunc consors animae nitentis illa
Quam nostrae peperit salutis auctor
Promisitque fidelibus, fruetur
Dempto fine beatitate corpus,
Immistumque canentium corona
In laudes sua sic resolvet ora
Victorem celebrans Io TRIUMPHE!

ANNUS ET DIES obitus. FASCIA sole trucis Iugulae Duce fulsit in ortu Dura ubi Strigelius fata sequutus obit. THRENODIA UBIQUITATIS EXSULANTIS: CURRU equisque orbatae.

QUAE sublimis equisque curribusque
Maiestate gravis nitensque nuper


page 102, image: s118

Bacchantis populi paeane multo
Et plausis vario, per universa
Passim compita, et urbium plateas,
Per Pallatia Principum, per aulas,
Per celsas Procerum domos, per arces,
Gynaeceaque cuncta perstrepebam,
Hinc illincque clientibus superba,
Stirpe creta celebrium Fabrorum
Auo Bronte nigro nigroque patre
Clarorum Duce. Ubiquit ariorum
Nec non Utopiensium Fabello
Iacobo sata UBIQUITAS FABELLA:
Heu me! Nunc sine equisque curribusque
Cultu sordida, nec nitens ut ante,
Nec paeana meum audiens popelli:
Ipsis sed trivialibus puellis,
Tonstrinisque: et inanibus popinis
Facta fabula: lautioribusque
Heroum simul exsulans culinis,
Et per compita; per vias lutosas
Vix mecum scapulas trahens macentes
Pedes undique oberro circulatrix.
Nam pridem mihi avus iacet peremptus
Brontes Brentius, autor ille nostrae
Maiestatis: iniquiora sed nunc
Carum fata etiam abstulêre patrem
Clarorum Ducem Ubiquit ariorum
Nec non Utopiensium Fabellum
Eram quo sata UBIQUITAS FABELLA
Hic auriga fuit mihi atque currus:


page 103, image: s119

Iacet currus equique UBIQUITATIS.

EPITAPHIUM. REVERENDI ET CLARISS. VIRI. D. FRIDERICI WIDEbrami: S. Theologiae Doctoris.

FRIDRICI haec tegit urna Widebrami
Doctoris pia membra: quem Nariscis
Pesnicum genuit: Salae Albidosque
Lycaea excoluêre: et audiêre,
Id magnum Lyrica Magistrum in arte,
Cunctis Oenotriae aemulum poetis:
Hoc sacrae quoque Praesulem Cathedrae,
Insignem pietate: sed professum
Constanter meliora trux Erinnys
Discordes quatiens faces ubique
Inclusit Neopyrgicis catastis:
Excipit Decium exsulem trienni
Fractum carcere: quinque vix et annis,
Cum lustris tribus et novem peractis,
Haidelberga benigniore fato
Gratis occuluit solutum arenis.
Sic Manes Pietas polo beatos
Indiditque perenne nomen aevo.
At tu quisquis ades, memor fugaces
Anni quam volitent, vicesque nostri
Quam circum instabiles rotentur aevi:


page 104, image: s120

Sic vivas pius, et mori memento
Ac dum vivifico tubae fragore
Surgant excita dic: cubent benigne hîc
Fridrici pia membra Widebrami.

IN POETAM OBSOLETUM.

SI nec arte nimis licentiosa
Verborum nova monstra parturire
Chimaerasque licet locutionum
Et miracla subinde comminisci:
Nec contra, nisi quae Marullus, aut quae
Sermonis pater Ennius vetusti
Aut Pacuvius obsoleta dixit:
Sed quae clara probat Maronis aetas,
Et quae rex Lyricae probat Camenae,
Qualibusque canit suos amores
Naso clarus et optimus Poeta,
Sectari decet optimos Poetas:
Et si denique candidos poetas
Scribendo esse decet modestiores:
Quis est ille novus nec ante visus
Admirator, et ille buccinator
Nominisque sui suaeque venae?
Est tamen novus obsoletus atque
Et sibi nimium placens Poeta
Favos ipse suos sibi propinans.


page 105, image: s121

In Nuptias STEPHANI ISACI ET ANNAE WAGNERAE.

TANDEM dum STEPHANO novos ISACO,
WAGNERAE thalamos novos et ANNAE
Optatos STEPHANO diu et diu ANNAE,
Post moras in amore taediosas,
Atque obstacula cuncta iam remota,
Gratari cupio iocosiore
Versu non tamen indecentiore:
Et parêre paro iocis amici
E)/ph xru/sea [(reading uncertain: print faded)] e)k Pi/qou o(/s a)ntlei=:
En, quo nescio duriore fato,
Musas experior parum faventes,
Et dulces Elegi prius sueti
In metrum faciles meum venire,
Nostro iam calamo teri recusant.
Seu culpa haec ideo mihi luenda est,
Quod curis nimium laboriosae
Distentus variê Scholae, domusque,
Raro Pierias vel indecoro
Culto demereor novem sorores:
Seu, mundi quod in his malis senentis,
Et passim crepitantibus ruinis,
Haud fas esse sales iocosque rentur
Nunc depromere molliore versu:
Seu, quae verior est putanda caussa,


page 106, image: s122

Quod multis satis elegantibusque
Iucundis satis, et satis venustis,
Multi, in carmina qui faventiores
Et duras minus invocant Comoenas,
Toto iam celebres in orbe vates,
Cantarunt elegis pios ISACI
Ignes connubii, novaeque nuptae.
Solus ne tamen intimos tot inter
Sussi/tous ego, et optimos amicos
Nil istis videar dedisse taedis,
Sponso a)su/mbolos et relinquar hospes:
Pro blandis elegis, iocisque blandis,
Quos LAMBERTE tua exigit Camena,
Sed durae mihi quos negant Camenae,
Sponso quid dabo? quid daboque sponsae?
Sponsis dent alii uncias talenti,
Aut sestertia dena nil amatis
Quêis est arca domi repleta numis,
Dent pondo unius aureos culullos:
Si vestem Tyriam tamen quis addet,
Non huic conveniens erit Dionae,
Huic mensas potius struant Dionae
Sat dignas genialiter, cibisque
Exornent saliaribus, vel, his quae
Praestent, lautitiis Vitellianis:
Afras dent et aves Ionicasque,
Gaiolosque, Iagunculosque panes,
Indi saccara, Ponticosque fructus:
Vel tussiturientium palatis
Arridentia poma mespilorum:


page 107, image: s123

Et dulces Mareotidis liquores,
Xhneiousque meri pedes rubelli.
At tam ditia de penu vacante
Quis promet? mihi curta quam supellex
Scit nemo melius, domi colatur,
Arca quam carie domi fatiscens,
Et multa terebrata rosione.
Ergo poma domesticasque glandes
Aspergam? ô utinam mihi secunda
Tam fortuna recurrat auguranti
Quam nuper fuit illa rus eunti:
Dextro sidere nescio an sinistro
Vidi forte greges acuminatos
Lunatasque acies gruum anserumque,
Vulgus quo Latium vocat ferinos,
Immensum per inane remigantes,
Ferali strepituque garrientes:
Ut deludere desuper putares
Mortales miseros, humum volatu
Haud umquam superare comparatos.
Constiti attonitus: quid hoc? quid? inquam,
Sic nunc carminibus queam volantes
Excire has acies polo superbas:
Non ut daedala (si qua fabulosis
Olim vatibus est fides habenda)
Circe carmine Colchico bicornem
Fertur caelitus evocasse Lunam:
Sed quali Oeagrius Lyrae magister
Saxa et flumina frondeasque silvas
Ad se creditur impulisse plectro,


page 108, image: s124

Dixi carmina: carmine imperato,
En alis geminus velut remissis
Anser decidit in meos adactus
Casser sponte sua, cupita praeda,
Isto tempore delicata praeda,
Cum ritu patrio, anserum innocentum
Mortes mille tot inter atque caedes,
Festas inter et ustulationes [(editor); sic: ustulaiones]
Nemo non inopumque divitumque
Martino parat hostiam patrono.
De tam divite carminum meorum
Quid? non glorier efferarque fructu?
O si nunc mihi Iuppiter benignus
Has det cernere denuo volantes,
Immensum per inane gratitantes,
Et det carmine tam potente, caelo
Has excire acies acuminatas
Lunatosque greges gruum anserumque,
Lunative gregis Ducem superbum,
Et pinguedine carnium nitentem?
Hunc pavonibus atque phasianis,
Atque horum sapidissimis cerebris:
Aut si forte qua delicatior sit
Molli conveniens gulae volucris,
Festis congrua nuptiis volucris
Phoenicoptericis et adde linguis,
Haud census levioris aestimatam
Darem, sponse, tibi tuaeque sponsae,
Hymenique necandam et ustulandam.


page 109, image: s125

EPITAPHIUM REVERENDI VIRID. PHILIPPI GLINKERI, PASTORIS ECCLESIAE Laudenbach: pie defuncti 17. Kalend. Iunii Anno 77.

PRAECLARA, heu dolor, eruditione:
Et multa pietate vir celebris:
Praeclarus sed et eloquentioris
Linguae laudibus ac sua vitate,
Antistes bonus: atque purioris
Doctrinae intrepidus sacrique cultus
Assertor: pariterque disciplinae
Custos impiger: indigûm patronus:
Exsulum quoque portus hospitumque:
Virtutum decus integerrimarum,
Fatus praeproperis, sub hoc PHILIPPUS
GLINKERUS tumulo iacet sepultus.

AD VITUM GRAVIUM.

EST nobis streperus tenebricosa
Hucusque in cavea labore multo
Saginatus et educatus anser,
Nuper ille sacris in anserinis,
Quae solent vocitare Martiana,
Postulatus ad ustulationem,
Per carnis macilentiam rogabat,
Ne vitam prius, anserum innocentum


page 110, image: s126

Mortes mille tot inter et nefandas
Caedes, eriperem sibi immerenti,
Quam tetram maciem famemque saevam.
Nam si copia postmodum fruendi
Contingat sibi largiore victu
Raparum, resonantis aut avenae,
Sed brevi fore delicatiorem
Non Martine tibi hostiam cruento
Sed cenam mihi, prandiumve amicis.
Nunc post ergo tot obsecrationes
Et iam sat macilentiam levatam
Si Deus volet hunc avemperdam
Nec macrum, ut fuit ante, rapiperdam,
Quando lux decimam sonabit horam
Cras ventura, necatum et ustulatum
Non Martine tibi hostiam cruento,
Sed meis dabo prandium Camenis.
Adsis ergo sodalium meorum
Antiquissime, cor meum, meumque
GRAVI delicium, meumque si quid,
Est optabilius bonis amicis,
Si salvus superas, vocationis
Et si non prohibent tui labores,
Cras adsis bonus, adsit et Iohannes
Vestrae, si potis est, scholae Magister,
Adsint et Charites, iocique tecum,
Nec non melliflui tui lepores
Sic nos prandiolo pioque cantu
Una omnes recreabimus: Valeto.


page 111, image: s127

FINIS HENDECASYLLABORUM.

DAVIDIS PAREI BATRACHOMYOMACHIA.

MUSAE noster amor, dulcesque Heliconis alumnae
Este mei memores comites quoque carminis huius
Ducite, ne medio subsistant pulvere fessi,
Vel metam superent properentque per avia versus.
Vos facite ut coepta nobis breve carmen arena
Pergat, ut optatam posset contingere metam,
Terribiles pugnas et diri praelia martis
Nuntiet, ut mures cum ranis bella gerentes,
Fortia qui quondam tentarunt facta Gigantum.
At veluti perhibet, cunctis veneranda vetustas
Praebuit incepto res talis semina bello.
Musculus a patrio progressus limine quondam
Insidiisque suo clam circumventus ab hoste
Fugit: et effusis in tanto viribus astu
Obvia currenti sibi flumina vidit: ad illa
Ora rigaturus properat, subiectaque mento
Haurit et optatos avide bibit inde liquores.
Hunc sed Lymnocharis, quo non clamosior alter
Vidit et errantes in tota pelle capillos,
Hospes, ait mirande mihi, quo vadis? et unde
Carpis iter? patriam mihi dic et nomen et ortus
Quum sit pelliceâ medio sic tectus in aestu


page 112, image: s128

Veste quid incedas? mihi cum natura negarit,
Turpia detestor toto mendacia corde,
Fallentemque bonos odi, qui iurgere nullas
Novit amicitias, neque has conservat adeptus.
Ista canens igitur dicendo vera petenti,
Crescat amor noster nos et crescamus in illo.
Nec genus aut proavos et quae sunt cetera nobis
Dissimulare libet: quoniam generosa parentum
Per mare, per terras celebrantur facta meorum,
Neve mihi patrios fortuna negavit honores
Invida sed regnum post mortem sorte recepi,
Rexque ego ranarum teneo pretiosa potenti
Sceptra manu donec Phoebus Titanius axe
Prodit ab Eoo, radiisque cacumina Pindi
Summa ferit, lustratque rotis fulgentibus, atque
Alipedes donec Pyroeis et Eous et Aethon
Solis equi, quartusque Phlegon merguntur in aequor
Quid memorem claros etiam virtute perentes?
Cum qui sim, videas et sis visurus amice.
Quem latet in terris, genitorem Pelea REGEM
Esse mihi, regina thoro cui nupta iugali
Hydromedusa tulit gravido tria pondera ventre?
His ego Buccitumens in amoeni littore natus
Eridani purique ferens donaria lactis
Ultima Pelidis me fratrem glorior esse.
Tu quoque praeclara, ni me sententia fallit,
Stirpe satus, generis laudes celebrare videris
Posse tui virtutis enim dubitabilis in te
Delituêre notae, clare lucentibus actis.
Sic gemino fatus postquam coepisset ab ovo


page 113, image: s129

Usque ad mala genus Peleides: incipit hospes
Musculus, et paulum subridens talia fatur:
Quid genus et patriam quid iter, Physignathe, quaeris?
Quod fortes, miror quod non vereare parentes?
Non latet id volucres, quocumque sub axe volantes,
Non homines, non aethereâ super arce Tonantes:
Nec quae caeruleo Nereides litore gaudent
Stemma meum ignorant: sed enim quia praecipis ipse
Dicere, Troxartes generis primordia nostri
Posse dedit numerare potens virtute, graduque
Ut mihi Lichomile genitrix sit filia regis
Pternoglyphi nulla est cui nobilitate secunda.
Hoc voluere Dii: Rex est in utroque parente:
Sed quoiam nostrae ratio contraria vitae
Obstat, et ornandae dispar alimonia mensae,
Numquid [(editor); sic: Nunquid] amicitias verbis mereamur inanes?
Vincula quae fidei fuerint, quis nexus amoris?
Namque perexiguum spumantia litora victum
Suppeditant vobis, nobis Adamantina saxa:
Esca mihi est patulo suspensa placenta canistro
Non desunt etiam quae circum rodere possis
Liba, nec accensis qui ter fornacibus ustus
Panis in inflexo dominis apponitur orbe.
Epata non desunt circumdata retibus albis
Non pternae, nec si quae lauta cibaria restant,
Absit pauperies exilis, et indiga rerum
Nos premat, ut pressi nos grata coagula lactis
Deficiant aestu, vel inertis frigore Brumae,
Enarrare piget mirâ dulcedine pultem,
Cuius saepe licet superi capiantur amore,


page 114, image: s130

Copia nulla tamen vescendi contigit illis.
At nos monstrifero quamvis habitamus in antro,
Non modo defecit nunquam sed sepe molesta est
Et satias et odor suavis, quo semper abundo.
Saepe latens, epulas trepido quas pinguis abeno
Coxit, et imposuit pretiosis lixa patellis,
Furor, et a sociis nostram deductus in aulam
Prandia nostra cibis onerare solemus inemptis.
Nec minor in toto virtus inclaruit orbe
Quam sim Marte potens, quo ducar ad arma furore
Non metuo grandi mortalem mole sed astu
Cum iacet in lecto recubans somnoque sepultis
Tum supero: quoniam tenebrosa cubilia furtim
Ingredior, morsuque peda et olente tenaci
Laedere si nequeo, laedo tamen ista veneno.
Sed tria sunt nobis totum metuenda per orbem
Per quae tot stygias nostrûm cecidere sub undas,
Quot nemorum frondes, et quot numerantur in agris
Gramina, quot Nereus animantia voluit in undis
Iam parat insidias Circus, iam retia tendit
Muscipulis durum genus experiensque laborum.
Sed nil plus metuis catto quo foedius orbis
Nil tulit, et quo non vivit truculentior ursus
In silvis: quoniam vacuis ieiunia venis
Si quando peragit nostras accedit ad arces
Membraque iucundo velut obruta cuncta sopore
Fingit: inexpertos equidem persaepe dolorum
Decepit socios, confidere viribus ausos:
Ast ego, qui potui vitare pericula cursu
Talia, iam possum quoque fictos nosse sopores.


page 115, image: s131

Et vitare meo vel pendere corpore poenas.
Quid referam vestrae convivia frigida mensae,
Quidve voluptates, quid lauta cibaria narrem?
Non comedo raphanos, non betas non colocyntas,
Non apio mollis gula delectatur amaro,
Non siquid superest, quod dignum laude fluenta
Suppeditant nobis liquidas habitantibus undas.
Dixerat et nondum Psycharpax presserat ora,
Cum tanto incipiens pingit sua verba lepore
Buccitumens, quando vix hunc potuisse putasses.
O rex egregiis [(printer); sic: egregias] oriunde parentibus, inquit:
Magna quidem narras magnis et honoribus ornas
Delicias ventris nitidaeque cibariae mensae.
Nos tamen his sub aquis non deteriora tenemus.
Vivendi geminus modus est: Saturnius olim
Namque super fluctus, gelidoque sub aequore remis
Corporis ire dedit, dedit et viridantia Campi
Gramina carminibus mulcere subinde canoris.
Si cupis et nostri penetralia cernere regni
Hisque frui mecum, quorum dulcedine Nymphae
Nereides pictae gaudent, Tritonque canorus
Ecce meum dabitur, si vis ascendere dorsum
Nec me demerges, quamvis onerosior esses
Quam Cataphractus eques gravior quam caelifer Atlas
Addidit haec blando Physignathus ore locutus
Si vis regna simul me cum iam visere nostra
Iam licet et mecum veniendi copia praesto est
Procurro [(editor); sic: Procurru] socii, queniam datur, utere dorso.
Musculus extemplo nova ductus regna videndi
Spe, solito melius conscendere corpus amici


page 116, image: s132

Approperat sociique suos in colla lacertos
Implicat, ignarus tempestatisque necisque
Visa quidem primo fuit hoc sat blanda voluptas
Quam rudis interitus, luxus excepit inanes
Dum placidum stabat stagnum sine fluctibus: omne
Ut ventos iram iam deposuisse putares.
Ast ubi ventoso misceri murmure stagni
Coeperat, hic frundes et inevitabile fatus
Agnovit, coepitque suos plorare parentes.
Tot quot verba, trahit gemitus, rumpitque querelas
Singultu quoties quas liquerat aspicit oras.
Ingemit, ac teneras tendens ad sidera palmas
Talia voce refert lacrimas clamansque frequenter:
Iuppiter amissos o si mihi redderet agros,
Aut daret aspectus patrios, aut oscula matris,
Cautius optarem, potum nec ad ista redirem
Flumina, sed nihil est post praelia velle iuvari.
O simulatus amor, penitusque alienus ab illo
Quem genitor rectorque Deûm Saturnius olim
Indutus facie tauri spatiantis in herbis
Mollibus imbiberat, cum surda per aequora furtim
Europam (quae dum Tyriis comitata puellis
Ad mare consueto recrearet corpora lusu
Ausa est pacifici tergo considere tauri)
Ad rapidum Cretae praedam portaret Oaxen.
Tristia sic gravibus dum miscet verba querelis,
Ecce volubiliumnatrix violator aquarum
Extulit ora fretis, quo viso musculus altis
Vocibus exclamat: magis at Physignathus hostem
Vicinum metuens, quam tergi pondera curans:


page 117, image: s133

Tempus adest, inquit, tutis me condere ripis
Quid gemis et quare lacrimarum flumina manant?
Quid trepida sero palles formidine mortis?
Cum tua tartareis circumvallata periclis
Vita iacet: temere cur te committis in undas,
Corporis ignarus rapidum mare tangere remis.
Quid fundis lacrimas? ô terque quaterque beati
Qui nunquam ad ripas potum venere marinas.
Non ego te posthac mea regna videre monebo:
Nec poteris: quoniam te fata suprema reposcunt.
Sic ait: et dicto citius maris incidit undas.
Mox comes excutitur, mox et resupinus ad astra,
Talia voce refert, manibus vultuque levatis:
Vivite felices cari, mea cura, parentes,
Vivite felices, melioreque sorte valete,
Non mea te posthac Troxartes lumina cernent,
Non mea Lychomile prensabis colla lacertis,
Oscula nec teneris adiunges grata labellis
Ulterius quoniam mihi vita negabitur: Ecce
Quam mea flumineo turbentur lumina rore,
Quam mihi pota fluant spumantia flumina plenis
Auribus, et liquidis voluar resupinus in undis.
Sed vos ô ranae telluris pondus inane
Muribus haud facili poenâ commissa luetis,
Si qua Deûm pietas caelo mortalia curat.
Tuque comes Libycam falso sub pectore claudens
Perfidiam, supero patieris vindice poenam,
Quae me deiectum veluti de rupe relinquis
Fluctibus in mediis, nunquam me fortior esses
Si mihi terrestris tecum certamine iusto


page 118, image: s134

Lucta moveretur Physignathe. Talia fatus
Psycharpax tacitas rapitur defunctus ad umbrat.
Sed cum Lychopinax in ripis mollibus astans
Principis extinctum ventis et flumine corpus
Cerneret: exanimi palmas ad sidera luctu
Clara levans, inquit: quo non comit ante Deorum
Princeps sic stygias noster delapsus in undas
Hic iacet inflatis inimico gurgite venis.
Interea nitidis placidum caput extulit undis
Rana, videns crudo num tutus vivat ab hoste,
Omnia tuta videt, tristis miserabile funus
Deplorat, socium submersum gurgite cernens
Qui periit nitidis, nitidisque natabat in undis
Dat gemitus donec tandem vox stridula cesset
Verbaque singultu sonet indupedita frequenti.
Hinc mihi, si nunquam modo divinatio fallit,
Coniectare datur, quo vitam fuderis, inquit
Lychopinax, auctore, tui fortissime regni
Muscule, quid faciam? tua numquid [(editor); sic: nunquid] fata parenti
Dicere vel potius me dissimulare iuvabit
Talia? Nam merito funus crudele doler dum
Censeo, nec ventis formam pallescere fas est
Principis extincti: secum haec dum corde volutat,
Dum stupet, et dubiam vexat cunctatio mentem:
Troxartes magna procerum comitante caterua
Ingreditur, mentem nec res in cognita turbat
Exitium gnati, curaque remotus ab omni
Ludit, et impigros miratur ad arma ministros.
Lychopinax igitur congressus ad agmina fandi
Impetrat veniam, post talibus ora resolvit:


page 119, image: s135

O invicte parens gentis spes unica nostrae
Accipe sed placida quos nuntio fronte labores:
Hoc ego forte citas spumantis ad aequoris undas
Exspatians video iuvenem Psycharpaga regem
Defunctam miseras ad sidera tendere palmas.
Fluctibus in mediis passis sine lege capillis
Iam nat at in nitidis, nitidis iam mergitur undis
Iam fluit in stagno medius, iam littus adorat,
Et vice mutata, nunc hinc nunc inde rotatur.
Haec ego turbato cernens spectacula vultu
Ecce paludigenae lautans in arundine cannae
In mediam subito species monstrosa paludem
Prosilit, induviis procincta virentibus, omnes
Obtundens clamore vias: ego territus istis
(Talia nam regnis absunt animalia nostris)
Aufugio, funusque gradu trepidante relinquo
Et simul auctorem tristis cognoscere fati
Dum meditor, credenda satis vestigia ranam
Esse notant viridem (nec sit mihi dicere tantum)
Ah utinam mediis. Psycharpax, naufragus undis
Ipse tuo per fata loco sub imagine mergar
Ne tua principibus iam tristia fata referrem
Neve tuo tristis genitori nuntius irem
Nec via me reducem fecisset cernere vestros,
O proceres, et vos ô turba celerrima vultus.
Sic sua Lychopinax finivit nuncia dicta,
Excidium gnati maesto referentia patri.
Vix etiam fatus nigricanti presserat ora,
Continuo gemitus regalia tecta replevit.
Interitum pars una dolet pars altera ranae


page 120, image: s136

Perfidiam, luctum sic utraque sustinet unum:
Effusis etiam lacrimis velut imbre rigantur
Lumina maestorum fletu manante parentum,
Troxartesque suos spolians diademate crines
Sceptra manu abiciens Tyriamque a corpore vestem.
Vincitur invitis servire dolore querelis
Utque erat impatiens, ira dat iussa ministris
Accelerare sibi tota regione senatum
Praestantesque viros, et nobilitate potentes,
Aut alias claro maiorum sanguine cretos
Et reliquum, quod saepe tenet pars ultima vulgus
Cogere venturos mane; at mittenda iubentis
Sic dictis parent: abeunt: venere frequentes
Curâ non faciente moram, sistuntque vocati
Seque suosque, simul solium regale salutant,
Surgit ad hos Dominus capitis regalis honore
Sceptra tenens solii tota radiantis in aula
Raucaque flebilibus commiscens verba querelis
Ad proceres tristi sic tandem est voce locutus.
O mea progenies: ô turba videnda subinde
Imperio subiecta meo, nostrisque regenda
Legibus. ô nostri non ultima gloria regni,
Ille ego sum mala quem toties fortuna fatigat,
Quem superûm rabies quem fata rapicia tangunt
Ille ego qui solus iam ranis vexor iniquis,
Sed voluere Dii, voluit sic ira Tonantis
(Ut sua fata trahant cunctis tria Numina Parcae)
Natorum me fata trium fecere parentem
Hos simul infesto iuvenes occumbere letho
Imperium Iovis, et stygiae voluere sorores.


page 121, image: s137

Primus enim caeco nimium digressus ab antro
Et validis multum confidere viribus ausus
Arma infert feli verum superatus ab hoste
Profudit teneram multo cum sanguine vitam
Alter iniquorum deceptus fraude virorum
Occubuit: mortalis enim versutia nobis
Iam nova mortiferae [(editor); sic: mortifierae] fabricat contagia pestis
Ligneum opus, rara sed cuspidis instar acutum.
Proditus hoc periit gnatus, mea cura secundus.
Tertius hic reliquos inter carissimus omnes
Psycharpax iunior modo fata gravissima passus
Incidit in gelidas ranâ duce, naufragus undas
Sed revocate animum: pulsisque ê pectore curis
Arma viri placeant, vis ut compressa quiescat.
Vindicta Mars ipse iubet sublapsa referre
Saevus: in ignaros duri certaminis hostes
Egrediamur age, haud omnes moriemur inulti
Quandoquidem vario cingentes corpora Marte
Victricem magno ducemus honore triumphum.
Vix ea fatus erat. faciles ad proelia cuncti
Arma probant, subitoque ad bella furore feruntur
Ipse Deus belli, cui semper praelia curae
Cingit, et impavidos hoc ornat pondere MURES
Circum crura fabae viridabant undique, durum
Martis opus, raptum sub amica silentia Lunae.
Thorax pellis erat, calamis consuta sonoris
Undique quam felis nudantes viscera mures
Composuere sibi Martis velut arma futuri
Carnea iamque ferox gestabat scuta sinistra
Ex media quondam facie compacta lucernae


page 122, image: s138

Ferrea ramosam decorabat lancea dextram
Instar acus tenuis nulla ferrugine laesum
Duri Martis opus, sulcataque tecta galerus
De nuce tegmen erat, nullo penetrabile ferro,
Denique sic humeros thorax sic crura cothurnus,
Sic acus ornabat dextram sic parma sinistram,
Sicque tegebatur caelata casside vertex.
Huius at aequoreae cum belli nuncia ranae
Auribus hausissent relictis protinus undis
Sollicita quae causa novi sit mente tumultus
Unde aut labatur quas horrida fama per auras
Unde metus belli, vitataeque praelia volunt:
Protinus interea magno satus Embasychitrus
Tyroglipho gelidas incedit iturus ad undas
Sceptraque praetendens solitum praeconis honorem
Talibus incusat perituros vocibus hostes:
O ranae, mea per praeconis nun cia MURES
Praelia crudeli vobis cum caede minantur,
Psycharpax etenim, gelidis quem vester in undis
Prodidit atque fide socia, Physignathus orbum
Perfidus excussit, tumido rigat ora fluento
Turbat aquas in aquis miser, et turbatur in illis.
Quassatum ventis caput et sine nomine corpus
Hoc igitur, nisi sit vestri dubitabilis HOSTES
Nobilitas generis, vestrum defendite crimen
Arma humeris placeant desueta trementibus, armis
Cingimini, si quem clarae virtutis honorem
Quaeritis, aut nostras morituri spernitis hastas.
Finierat praeco, versoque a littore tergo
Regia tecta petit: sed questus ultima tangunt


page 123, image: s139

Verba graves donec Peleides astitit heros
Atque suos oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad socios, tristi sic voce locutus:
O socii faciles nostris date vocibus aures
Nec nimium levibus praeconis credite dictis
Nam iurare libet mihi si Psycharpaga vidi,
Per mare, per terras perque omnia numina caeli
Non oculis nostro pereuntem gurgite vidi
Ipse nec ex isto fatorum principis autor.
Forsitan interiit rapidas spatiatus ad undas
Aut imitaturus peraquae quas novimus artes
Ire vias pelago ventisque vetantibus, haeret,
Sed mea nullius cum sint praecordia culpae
Conscia; cur mures turpi me crimine caedis
Perfidiaque notant? genitor divûmque dearumque
Ultor erit caelum si quid mortalia curat
Ergo si quis habet, socii quaeramus ubique
Utile consilium, qua sint ratione fugandi
Hostes ut victas addant in vincula dextras
Vel simul in dicto pereant certamine nobis.
Si placet, o socii, primam me dicere fas sit,
Et bona quae nostrae sunt menti visa fatebor
Armemur simul, et positis ad littora castris
De quibus est tantus gelidas prospectus ad undas
Quantus ad excelsi stellantia sidera caeli.
Expectare libet prope stagna iubisque prehensos
In mare praecipites expellere vallibus omnes
Sic moritura feret pretium certaminis huius
Nescia turba suis undas pulsare lacertis,
Et sic incipiens fausto victoria casu.


page 124, image: s140

Stante triumphabit sublimi in rupe trophaeo,
Sic fatus, facili dat praelia mente probari
Peleides, nitidisque suos sie cultibus ornat:
Maluarum foliis cingebat cura caducis
Thoraces circum referebant pectora betas
Caulis erat clypeus, cassisque simillima testae.
Quae solet esse domus cochleae fluviatilis apta.
Longaque caeruleo surgebat lancea iunco
Hoc sua cingentes munimine pectora ranae
Intrepidâ cupiunt ad praelia mente vocari
Pellitur in ventos, ventisque repellitur hasta
Telaque caelestes vibrata rotantur in auras.
Interea panso patris omnipotentis olympo
Consilio superos cogit Saturnius omnes
Inde oculis turbam quibus aspicit omnia spectat
Castraque ranarum, et perituram ex monte cohortem
Armatam magni truculento ponderis ense,
Quo ferit Enceladus, serpentigerique Gigantes
Affectasse Deûm sedes et regna feruntur
Centaurique solent laetas evertere mensas.
Haec speculans, cuncti positis ex ordine sellis
Insidunt risumque movens sic incipit ipse:
Nata Deûmque hominumque Deo Tritonia virgo
Tune ferens ibis promptas ad praelia dextras
Mures protectura tuos, qui sepe choreas
Ducere, et Actaea saltare videntur in aede
Dixit: et extemplo votis offensa paternis
Pallas ait: Divûmque hominumque aeterna potestas
Magna petis, sed si mihi iussa capessere fas sit,
Digna tamen non est, quam tu vis turba iuvari,


page 125, image: s141

Saepe meas statuas et me male vexat in illis,
Lampada siccarunt, capitisque nitentis honorem
Mille redegerunt virides in frusta coronas.
Peplaque purpureo quondam contexta labore
Roserunt, sutorque suo condigna labore
Lucra petit, quoniam me fecerit ipse magistra
Stamina distinguens saturatis murice tramis.
Annon tanta meas moveant incommoda mentes?
An mala suppetias fas est pensare ferendo?
Sed neque sic ranas acie comitabor in ista
Instabiles, quoniam mihi saepe fuere molestae
Protinus ex bello eum plena labore redirem,
Fessaque caeruleas somno invitarer ad undas
Discussere suo gratum clamore soporem
Donec venturam volucris Titania lucem.
Praedixit, noctisque fugaret somnia cantu
Suppetias igitur nullas utrique ferendo
Aetherea potius bellum spectemus ab arce
Ne quis in immanes aliquid cum vulnere MURES
Sanguinis impendat, madeatque hoc caede tribunal,
Cominus hic etenim, nullo prohibente Deorum,
Arma movebuntur: sic tandem effata silebat.
Interea magno veniunt utrinque fragore
Arma virique suis tangentes sidera telis
Ardentes animos, et Martis amore frementes
Dehinc duo praecones, ventis commissa sonoris
Signa ferunt belli, numero totidemque sequentes
Ex acie culices ingenti mole ferentes
Aera manu, magnumque tubis taratantara cantant
Cornua conspirant sonitu clangoris eadem,


page 126, image: s142

Signa volant, sociosque vocant ad praelia utrinque.
Sed pater omnipotens divûm, cui dextra trisulcis
Ignibus armatur, quod nutu cuncta gubernat.
Fulmina nimboso caeli fragrantis ab axe
Deicit, ad pugnam, quibus ignibus, excitat omnes,
Primus init bellum quo non clamosior alter
Hypsiboas, hostemque petens Lychenora ferro
Traiectum latus in bibulas prosternit arenas.
Spicula Troglodytes refugo mus dirigit arcu,
Pectus et incauti Pelonis vulnerat hostis,
Ut moriens in humo se tingeret ipse cruore.
Seutlaeus mediis pugnae digressus ab oris
Insequitur, iaculisque volantibus Embasychitrum
Fundit humi, rivos ducitque per exta cruentos,
Vix defunctus erat, Polyphonus ab hoste feritur
In latus Artivorante, subitque hoc vulnere mortem
Lymnocharis socii tristatus funere saxo.
Candida Troglodytae contorquet colla molari,
Et ripis tenerum dat eum componere mentum
Lymnocharim contra iaculis Lychenor eundem
Tentat, et adversum demittit in ilia vulnus.
Crambophagus socii cum tristia fata videret
In subitam dat terga fugam, trepidatque timetque,
Atque ubi se nullo vitare pericula cursu
Hostis et incolumem non posse evadere cernit.
Fertur, et abruptas cito praecipitatur in undas,
Sed neque sic poterat mortis vitare dolores
In medio quoniam letalia vulnera cursu
Sentit et obfuscat rubicundis littora venis.
Post haec Lymnesius spoliat non territus hostem


page 127, image: s143

Tyroglyphum, pedibus vacuumque per aera fundit
In mare, seque ipsum spoliis hostilibus ornat
Pternoglyphum sed rana videns Calamynthius hostem
Scuta manu spolians victae dat signa sinistrae
Seque metu mortis trepidantem littore condit
Tum petit Hydrocharis regali sanguine cretum
Pternophagum iaculis, aversaque vulnera figit.
Lychopinax contra socios ulturus in hoste
Eminus in cessit moriturum Borborocoeten
Perque caput validam feriens perque ossa securim
Sanguine pingere humum, tacitisque dat ire sub umbras
Prassivorans acie quo non animosior alter
Exstitit, occisi cognoscens fata sodalis
Arcubus intensis perituros torquet in hostes
Spicula, et innumeros ex ordine dissipat isto
Hos erat inter habens a carnis nomen amore
Cuius Prassophagus tardatum vulnere corpus
Deicit in suetas ex agmine victor in undas
Postea Psycharpax caros ulturus amicos
Stercorei vitam vacuas dispergit in auras
Talia cognoscens extincti fata sodalis
Pelobates liquido completa stercore dextrâ
Conicit in vultus hostis, damnata tenebris
Lumina foedatam simul obscurantia frontem
Hic licet erepti Psycharpax luminis orbus
Esset, ad huc vitae tamen haud erat orbus, et irâ
Fervidus insequitur fugientem ad littora saxo
Protinus, et quamuis oculis non cerneret illum,
Crura tamen caecus iaculando conterit hostis.
Hoc cum Craugasides, quo non clamosior hoste


page 128, image: s144

Congreditur, poenasque fera pro morte reposcens
Ense ferit viridi iungitque silentibus illum.
Talia Sitophagus fugiturus funera claudus
Dat conversa fugae consueto terga timore
Et fossae latebris trepidantia pectora condit
Ecce ferunt reges ad Martia praelia utrinque
Hinc sua Troxartes illinc Physignathus arma:
Tolluntur pariter, demittunturque lacerti
Utrorumque cavis in mille patentia plagis
Scuta, sed et sensim crescit certaminis ardor
Donec in extrema letali vulnere calce
Saucius ex acie fugeret Physignatus, atque
Spe vitae mortisque metu properaret ad undas
Troxartis cui primus erat certaminis ardor
Vincere Physignathum, sequiturque fugatque trementem
Desertum sociis, fessumque senilibus annis.
Prassaeus dominum tardatum vulnere cernens
Esse suum, iaculis clypeoque tuetur inermem
Hoc condit profugum, venientesque excipit ictus,
Spargit in adversos, hostesque remunerat illa.
Sic dum sors paribus gauderet caedibus: Ecce
Bellator iaculo palmas oneratus acuto.
Prodit, et aequoreas stat iactabundus ad undas,
A sociis alius, Meridarpax nomine dictus,
Nobilis, et claro maiorum stemmate cretus
Hic iuvenis timidos graditur victurus in hostes
Qua ruit, hac terret cunctas suo in agmine ranas
Quo ferrum, quo tela movet, qua dirigit hastam
Cuncta tremunt, fugiuntque metu, vacuumque relinquunt
Qua steterunt acie: superi terrentur et ipsi


page 129, image: s145

Desuper ampullas sitientiaque arma cruorem
Militis horrentes et inexpugnabile robur.
Haec igitur summa cernens Saturnius arce
Ranarum querulâ placatus voce, minisque
Muris adorturi sociis sine viribus illas
Motus ad innocuam Divûm feruente coronam
Igne animi versus sua sic decreta profatur:
O superi decus et genus immortale theatri
Caelicolae, interea cur agmina nostra quiescunt
Dum datur exitio ranarum milite ab uno
Progenies, pariter quam fecimus atque fovemus
Hoc indigna die simul ut moriatur in uno?
Quod siet, nisi iam prohibet divina potestas
Et pietas caeli si qua est quae talia curat,
Damna dat in nigras fraudesque recurrere gentes
Haec memorans tacita signat quasi sorte futuros
Auxilio ranis Martem saevamque Mineruam
At pater Odrysius tum ferrea segnis ad arma,
Atque audax minus, his operit purgatque trementem
S4gnitiem dictis: O Iuppiter alme meone
Aut sociae poterit Meridarpax robore vinci?
Nescio cur equidem soli patiamur in ista
Clade malum, potius quin descendamus ad illam
Quid vetat? et tutam ranas ducamus ad aram.
Orbas auxilio, compescamusque rebelles
Quod si difficile est, radians sua fulmina mittat
Iuppiter [(editor); sic: Inppiter] , in vasto fabricata Cyclopibus antro
Queis [Reg: Quibus] affectantes caelestia regna Gigantes
Sustulit, indomito sumpsitque a sanguine poenas
Queis [Reg: Quibus] ferus igniferae flammis vivacibus Aetnae


page 130, image: s146

Terruit Enceladum, iacet et Titania pubes.
Dixerat armorum pater, et vix presserat orae
Quin pater omnipotens telis armatus acutis
Iuppiter immensum perfringit fulmine caelum
Quassantur montes, terrentur et intima terre
Viscera, terribilis strepitus horrentia Divi:
Eripiunt flammae nubes caelumque diemque
Et ranis saevisque negant dare muribus illae
Nec tamen improbuli flammas et fulmina mures
Dira timent sed mente sequi vultuque rebelli
Castra iubent socios, aciemque tenere secundam
Nec prius incepti curam demittere belli
Quam sperata daret meritos victoria honores
Sed pater omnipotens ut ne scia pectora vinci
Fulminibus tonitruque videt sine sine precantes
Suscipit et faciles promittit inermibus aures,
Quodque petit superata cohors, ad praelia mittit
Auxiliatores quos sors armaverat ipsae
Nanque cavernosis latitans genus elicit antris
Et ciet infestos ad praelia muribus hostes
Protinus ambiguis gradientes passibus, octo
Donatos pedibus, telisque sub ore duobus,
Brachia communem patiuntur forcipis usum
Duraque lunato circumdata tegmine terga
Osse rigent: facies discrimine secta bicorni
Luce caret: binae lucent a pectore flammae
Denique quod superest, his bellatoribus aptum
Nomen ab antiquis iubet indere fabula cancris
Cornubus hi factis veniunt sub pondere tergi
Ad socios, rapiuntque tenaci forcipe mures,


page 131, image: s147

Inciduntque manus tenerasque a corpore caudas
Inque duo (quod erat mirabile) frusta sarissas
Inflectunt, quoties casuro ab hoste petuntur
Spicula non fugiunt humeris, neque vulnere victi
Discordes faciunt acies, aut pacis amore,
Sed magis ostendit quo se fortuna fidelem
Quoque minus pretium crudi dubitabile belli
Hoc magis urit amor, maioreque ad arma furore
Concurrunt feriunt caeci, Martemque lacessunt
Nec [(editor); sic: Mec] prius incepti demittunt taedia belli,
Quam daret optatas multum victoria laudes.
Denique sic bello crescunt crescente labores:
Muribus arma cadunt victis cum vulnere dextris
Partim terga fugae, partim dant oscula terrae:
Vincimur: unda Vale, clamant timor excutit arma,
Damna fugam suadent, pudor ire pericla cavernis
Condere praecipiunt ô praelia dira valete
Donec ad has fato meliore redibimus aras.
Vesper adest, saturae redeunt ad septa iuvencae
Vesper adest, seram pelluntque crepuscula noctem.
Iam labor in fine est: inquit veneranda vetustas
Fallor? an hoc posito quondam certamine MURES
Arma ferent superis visu mirabile, ranis.
Sic etenim vidi socialis foedere iunctos,
Et nisi Dii prohibent obstantia fata futurum est
Ut sua mutatis vicibus sibi pignora iungant.


page 132, image: s148

DIALOGISMUS IN IDOLA HEMSBACENSIA, QUAE CUM ANNO 1573 IN TEMPLI repurgatione flammis poscerentur, in abstruso Aedis antro latuerant: Iam veto prodita, in ergastulo quodam igni culinario reservantur. De Idolorum ortu, successu, et Interitu. HOSPES: GENIUS IDOLORUM.

H. VAH, quae monstra? quid hoc hominum? G. Eheu. parce stupori:
Divi equidem fuimus, nunc sine honore sumus.
H. Quid? superumne domus produxit, dirus an Orcus
Vos fuligineis de Phlegethontis aquis?
G. Non equidem infitior: sunt nobis Tartara caelum,
Et nos atra palus infera Styx genuit.
H. Ergo quid hic? G. patria nos sede exciverat olim
Impietas Cleri, Pontificisque furor,
Spem regni ostentans: sed nec fortuna fefellit,
Nostrum Regna, Duces, Templa, forumque fuit.
H. Unde sed hoc robur? G. sacri sub imagine cultûs
Sponte suâ nostrûm cuncta tulere jugum.
Nam genus e superis mentiti obtendimus astû.


page 133, image: s149

Sancta beatorum Nomina et ora Patrum:
Ianitor hic caeli, Tharsensis Apostolus ille,
Aut pius effuso sanguine Martyr erat.
Addidimus Christi effigiem, matrisque verendae,
Et merito nobis signa tremenda crucis.
Saepe etiam ut nostrum foret indubitabile Numen,
Experta est Stygiae plebs rudis artis opem,
Et fieri nostras miracula vidit ad aras
Hinc nostri horribilis Numinis ira fuit.
H. Fraus latuit vero? G. latuit, dum creditae Clero
Squalebant olido Mystica scripta situ.
Grande putabatur scelus, et mox igne piandum
Tractari a Laicis Biblia sacra, nefas.
Interea turpis vexabat inertia Clerum,
Ambitio, ingluvies, alea somnus, amor.
Ergo ubi par veri falsique abiecta iacebat
Cura, et muta forent templa, rudesque scholae,
Ex erebo mutos nos in sua fana locarunt,
Et quae non poterant, nos voluere loqui.
Nunc regnum Exilio nobis mutavit acerbo
RELLIGIO aeterni filia sancta Dei.
Haec ubi nec Stygium Numen, neque fulmina curans
Vulgari antiquam prodidit ore fidem.
Prodita sunt etiam Stygii ludibria cultûs,
Et rediit pulsâ nocte serena dies.
H. At quis in obscuro hoc vos carceris abdidit antro?
G Hîc iam sacrilegos poena manet scelerum.
Nuper ut incerta huc volitarent murmura famae
Glisceret et nostri nuntius excidii:


page 134, image: s150

Iamque comae horrebant flammas, et Principis [(editor); sic: Princips] iram
Duraque ab offenso poena parata Deo.
Tum pius Antistes fuimus cui dulce lucellum
Damnatis sociam ferre parabat opem.
Paris igitur, reliquos inter quos forma beabat
Venturis profugis se eripûere malis.
Iamque metu vacui hic in praesulis arce morantur:
Nos vero vetuli turba relicta sumus.
Fugimus, et templi conscenso fornice in alto
Posse sperabamus nos latitare loco.
Sed fuga mox patuit. Nunc saevo hoc carcere clausos
Digna manet scelerum vindice poena Deo.
Nuper in occulto nobis audita querela est,
Lignorum noster quam sit egenus herus:
Inde futurorum mens heu praesaga malorum est,
(Tam sua non ullus vincere fata potest)
Ibimus in tenues atra fornace favillas:
Et quod supplicium fugimus, ignis erit.
Forte elixandis erimus pars carnibus apti,
At nostrosue coquent juscula lata focos,
Pars sed egestatem Domini pensabimus igne
Frigora pellentes, quae fer a gignit hyems.
Tunc famulae (heu miseros) ad nostra incendia laetae,
Phyllis et Alcippe mollia pensa trahent,
Et pueri circum nos laeta tripudia agentes,
Obii cient salsa crimina voce reis.
Haec nostri fuerant exordia Numinis, hicque
Finis erit. H. Regnet iam sine fine Deus.


page 135, image: s151

In Threnodiam Ieremiae DOCTISSIMIS AC PIISSIMIS D. DANIELLIS TOSSANI Notis illustratam ei)du/llion

NON hic Andromache cari miserabile fatum
Hectoris, aut Helenus flet magna incendia Troia:
Sed pius Helkiades infandum corde dolorem
Proliciens, trahit hos Solymae pro funere fletus
Praescius ut vidit, quorum fuit ante malorum
Regna, arces, caramque eversis moenibus urbem
Aurumque et templi toto notissima caelo
Limina, squalentesque immani caede plateas,
Hostiles heu ferre manus ac caedere flammis:
Tunc quibus Assyrio licuit superesse furori.
Ire Semiramias miseros Babylonis in oras,
Barbaraque extorrem mitti sub vincula gentem
Septenos decies heu duratura per annos.
Haec oculis haurire sui monumenta doloris
An potius dulcem sine crimine fundere vitam,
Haud satis Helkiade, his vel reris in esse querelis
Vel nostris etiam quod sit minus usibus aptum.
Felices nimium Solymas, arcesque Sionis
Dum legis memores patriae non temnere pacta
Nec sunt indociles ausi dare vatibus aures:
Tunc sua cernebant totis florescere campis
Commoda, et implebant late formidine terras,


page 136, image: s152

Sed nequeunt rebus mortalia corda secundis
Stare diu: toto mox irruit undique regno
Effera barbaries, scelerumque immensa libido:
Nil leges nil sacra valent, nil flectere surdos
Cum prece cumque minis vatum consulta piorum
Sancta queunt: animis crescit quoque Regibus ingens
Fastus: opum sociorumque et fiducia templi
Arma dat insanis adversum Numinis iram.
Tum vero ultrices Furiae pro immanibus ausis
Tardantes, nimium fato deposcere poenas
Accelerant, iramque nec exsatiare Tonantis,
Dum scelerum fuerit pensata insania, cessant.
Reddere quos poterant aliena pericula cautor
Perdidit Isacidas contemptus Numinis, et cum
Fastu, luxus iners assuetaque perdere regna
Auri sacra fames: ubi summi nulla Tonantis
Gratia praefractos ubi nulla coercuit ira.
Nempe Schiluntaeos eadem vesania cives
Perdiderat quondam, sacris arcâque superbos
Iusserat exemplo quorum resipiscere vates
Indomitos: at nunc dura statione locatos
Flet pius, et lacrimis fatum exorabile tentans
Et vatis lacrimas Tossana notatio pandens
Nos sapere, aut pariter iubet has arcessere poenas.

AD CONCORDIAE BERGENSIS SUBSCRIPTORES.

AUREA res sacris scriptoribus atque profanis
Cum testibus Concordia


page 137, image: s153

Carius et sit nil auro mortalibus: ista
Cur displicet Concordia
Sisyphio a senis conflata labore fabellis
In aede nuper Bergica?
Haud equidem parvo magnatum constitit auro:
FABER sed unus hoc tulit:
Nil sociis linquens praeter scoriam atque papyrum,
Diramque noctis Filiam.
Fel sub melle latet: nil praeter amabile nomen
Discors habet Concordia:
Munera Pandorae, caedes, mendacia, turbae,
Hac delitescunt pyxide.
Sim vates utinam vanus! ruet inde malorum
In posteros nova Ilias.
Pyxidis et sero tantis Epimethea stultum
Taedebit emptae sumptibus.
Nunc volupe est multis, infamibus illita chartis
Prostare vulgo nomina,
Ingenium rude quos, et turpis inertia, nocte
Delesset atra inglorios;
Scilicet [(editor); sic: Scilicct] , hoc pulchram scelere est contingere laudem.
Natesque Soli obvertere.
Impius admotâ fano face talibus ausis
Aevo indidit se Herostratus.
Quin miseri: inductis in nomina quisque lituris,
Hanc expiate infamiam.
Consentire bonos vera pietate fideque:
Haec aurea est CONCORDIA.
Pingere at Utopicam larvis ter mille Chimaeram
Bergensis est DISCORDIA.


page 138, image: s154

DAVIDIS PAREI EPIGRAMMATA.

I. In Symbolum Auctoris. DURUM PATIENTIA FRANGIT.

TU quem luctificis sors invida casibus urget,
Obdura, hanc facilem mox habiture tibi.
Nam quos impavidis contra se viribus ausos
Ire, et spes magna condere mente videt,
Hos iuvat hosque novo in certamina robore fultos
Eripit, ante quibus presserat ipsa malis.
Nil adeo durum est, quod non Patientia frangat;
Ergo ut dura queas frangere, DISCE PATI.

II. Chria Responsionis obliquae.

INGENIUM salibusque et acumine dives habebat
Diogenes Cynicae gloria prima scholae:
Fertur is obliquê sic respondisse, petenti,
Hostes quo posset vincere Marte suos:
Esto boni rectique tenax, et amator honesti,
Vitaque labe carens sit tibi; Victor equis.


page 139, image: s155

III. PHILIPPO ZWENGELIO De Avaro et Philosopho.

MALLEM ego fortunae contingere, dixit Auarus,
Guttam, quam Sophiae dolia multa mihi:
Huic alius contra (fuit huic Sapientia curae)
Tam stolidi culpans improba vota viri:
At mihi sola animi Sapientis guttula, totum
Contingat potius, quam mare Sortis: ait.

IV. EIDEM.

HAEC Latiis expressa notis mihi Chreia, Philippe
Immemorem numquam te sinet esse mei.

V. MICHAELI LOEFFENIO.

HUC alii titulos: et nobilitatis honores,
Aut gentis referant splendida signa suae:
Me mea Musa juvat: tantum ergo, docte Michael,
Hos Elegos nostri pignus amoris habe.

VI. IN IMPERITUM.

INDOCTO nil terra viro peius tulit umquam.
Qui modo laudandum, quod facit ipse, putat.

VII. IN VITUM GRAVIUM

CUR Vitus Gravius sit Baccalaureus, ecquis
Me rogat? id tribuo vitibus aut vitulis.


page 140, image: s156

Nam gravidis crescunt Baccho patre vitibus uvae
Et tu, Vite, gravis vitibus esse soles.
Sunt vaccae vitulis matres: quid alacrius illis?
Es quoque, Vite, alacris; sis modo Vite gravis.
Sive igitur Baccho seu Vaccolaureus es tu,
Moribus est aptum nomen utrumque tuis.

VIII. EX PSALMO CXXXVII.

NEQUIQUAM faber aedibus struendis
Desudat, nec in urbium praealtis
Custodem iuvat excubare muris
Ni sit ipse Deus faber vigilque.
Frustra est ante diem fugare somnum,
Ad somnumque redire sero frustra est,
Anxiaque cibum parare dextra,
Ni nostro faveat Deus labori,
Qui vel sub placida soporis umbra
Dilectis sibi largiore dextra
Caelitus bona cuncta subministrat.

IX. D. LUPICHIO de podagra querenti.

QUID facias podagrae dicam? ter inunge liquore
Excocto silicis tubera: sanus eris.

X. In Morbo ad languorem; a)nti/stoixa.

QUID mihi, languor iners, imbelles exedis artus?
Cede modo, et toto corpore sanus ero.


page 141, image: s157

Lang. Cedere quî possum? tibi febre exesae fatiscunt
Membra, sed et cures te modo, sanus eris.

XI. Virtutis deinologi/a.

PONE voluptatem detrudor ad ultima virtus
Heu ego detonsis turpiter orba comis!
Discruciorque animi: nostro quia numine spreto
Turpe voluptatis cuncta sequuntur iter.

XII. In Kalligrafi/an Iacobi Iacobelli.

Kalligrafei=n quisquis facili ratione doceri
Et cupis ornate fingere [(editor); sic: gingere] literulas,
Seu Latias patrii, seu quas idiomatis usus
Postulat, hanc adeas grex studiose scholam.
Kalligrafei=n procerum, Regumque ducumque favore,
Conciliat, magnas saepeque reddit opes.
Ergo ades: hac clarus te Iacobellus in arte
Instituit, quantâ dexteritate potest:
Tu modo pro iusto reddas aliquanta labore
Praemia: sic paruo tempore dives eris.

XIII. Ad Illustrissimum Principem D. FRIDERICUM IV. Electorem: Pro opere Bibliorum Regio sibi dono dato.

TEUTONICA solum linguâ, mea dona tulisti
BIBLIA clementi, Dux Friderice manu:
Quadruplici contra linguâ tua dona dedisti
Biblia regali, Dux Friderice, manu.


page 142, image: s158

Magnifice octono compacta volumine, Graiis,
Aramicis, Latiis, evariata notis.
Regium opus: dignumque Augusto Principe munus,
Et maius, quanto maior es ipse meo.
Quas igitur tanto referam pro munere grates?
Nempe dabo, dandi quod tibi causa fuit:
Intima rimabor mysteria: doctior inde
Cuncta Dei impendam laudibus atque Tuis.
Tu quoque Summi avidus cognoscere iussa Tonantis
Dux perge imperio crescere, perge Deo.
Sic tibi decurrant venientes molliter anni:
Et tua supra omnes gloria surgat avos.

XIV. In Gallinam et Parum: supplicantes in Comitiis Ratisbonensibus; ut LEO pace Imperii excluderetur. 13 Apr. 1592.

LEUCOREO nuper Gallina volabat ab Albi
Ad Ratis usque Bonae quas vehit Ister, aquas.
Illuc comitium volucrum Regina vocarat:
Inter aves etiam rex Leo jussus adest,
Rex Leo quadrupedum, suadens animalia cuncta
Muta ut inter se foedera pacis alant.
Invidiâ ringens suadet Gallina, Leonem
Ne socium admittant, pace sed eiciant:
Forte aderat gallus: stimulata libidine Paro,
Dispare se coitu miscet et ova parit.
Dat dono haec avibus: perque omnia sacra Leoni
Ne credant, instat pace sed eiciant.


page 143, image: s159

Ridetur stolidae hortatrix: regnique fidelis
Accipitur socius, ceu fuit ante, Leo.
Sic delusa suo conamine, tristis et exspes
Albiacas repetit turpiter [(editor); sic: trupiter] Ornis aquas.

XV. IN P. RAMUM.

QUAE mutas perdis, dixit Democritus, et quae
Seruas in Physicis, sunt Epicure mea:
Nonne idem Aristoteles in Ramum mastiga dicat?
Quae mutas perdis, quae retines, mea sunt.

XVI. IN LOGICAM FORtunati Crellii.

TER tribus et denis cui cesserat integra saeclis
Gloria contextae rite libris Sophiae,
Magnus Aristoteles deiectus honore cathedrae
Nuper ab insanis discere coepit iners:
Nil artis, methodi, clamant nil lucis inesse,
Vana sed Organicis verbaque resque libris;
Posse aliâ sese methodo depromere, mensis
Unius in spatio, totius artis opes.
Ipsane sic liceat, scioli, convellere rerum
Principia, ut vobis menstrua sit Logice?
Quis pudor, immeritam, et fugientem prendere palmam,
Quae fugientem illum sponte sequuta tenet?
Vivat Aristoteles, Logicaeque sit arbiter artis,
Ad reliquas facilem quae parat una viam.
Vivereque ut possit dehinc, nec sine laude doceri
CRELLIUS en studio monstrat et ipse suo.


page 144, image: s160

Hunc tu quisquis amas antiqua Lycea libellum
Care puer, docili volve revolve manu.
Sic delibatis avido [(printer); sic: audio] bene pectore rivis:
Dulcius ex ipso postmodo fonte bibes.

XII. IN PALMAM ACCENSENdam Arboribus Alciati.

PALMA Typus Iusti: quia vinci pondere nescit,
Iudice me claris additur Arboribus.

XVIII. AD PANTACHUM.

NON de vi, neque veritate Christi;
Lis de corporis est Ubiquitate:
Hanc Verbo inficior Dei probari:
Hoc Ecclesia postulat doceri.
Tu prunas, cuneos, acinaceque
Candentes titulosque grandiores
Maiestatis, et Unionis, et quid
Non? totas etiam vetustiorum
Magna voce sonas Patrum phalanges.
Mox et Nestorios et Arianos,
Atque hostes Deitatis esse Christi,
Qui non ad stomachum tuum fatentur
Koino/tht' i)diwma/twn realem,
Ignari auribus occinis popelli,
Iam de, Pantache, dic Ubiquitate.

XIX. AD AEGIDIUM HUNNIUM.

AEGIDI illepidum tuum libellum
Calvino oppositum strophis nefandis


page 145, image: s161

Scabrum atro sale, lividum petulcum,
Quid donas mihi? numquam enim solebam
Tuas esse aliquid putare nugas
Iam tum, cum unus Ubiquitatem es ausus
Tam procacibus explicare chartis,
Et vivos lacerare, mortuosque.

XX IN PAREANUM, QUOD est Haidelbergae in Suburbanis.

O DOMUS empta mihi magno: reparataque magno:
Es mihi chara domus: sis mihi salva domus.
Sed linquenda brevi: nulla heic mihi mansio: namque
Carior in caelis est mihi inempta domus.
Ergo meis post me sis alma habitatio gnatis:
Gnatorum gnatis sis rediviva Domus.

XXI. MONACHUS SUITA.

SUECUM quis patriâ expulit? SUITA.
Gallo quis jugulum scidit? SUITA.
Anglam quis necuit quater? SUITA.
Flammas quis posuit recens Britanno
Nitratas? (scelus heu! scelus) SUITA.
Quis Moschum exitio dedit? SUITA.
Quis turbat modo Sarmatas? SUITA.
Quis siclos Aquilae abstulit? SUITA.
Portes quis quoque Pannonas? SUITA.
Quis hos imperio exuet? SUITA.
Martem quis Latio intulit? SUITA.
Turcam quis Latio attrahet? SUITA.


page 146, image: s162

Papam quis Latio exiget? SUITA
Loiolam Orbe quis exiget? SUITA.
Reges perdere, Regna, Principesque
Nata est BESTIA pestilens SUITA.
Cunctiperda igitur cluit SUITA

XXII. In Sceleta D. VOLCHERI COEYTERI Medici et Anatomici praestantissimi.

SORTE tua, formaeque [Note: word missing] quicumque superbis
Me contuere sedulus.
Lanificae quando vitae mihi stamina Parcae
Concorde filo necterent
Suavis eram vitae totius et orbis imago
Pulchris decorus artubus,
Ingenio, et forma, cunctisque mihique probabar
Virtute clarus conscia.
Haec ubi nunc? saevae postquam truculentia mortis
Me carne vel sola exuit?
Nunc MORS atra vocor: dirum mortalibus, omen
Artificis infelix opus:
Hac etiam, macie et pallentis hiatibus oris
Meque adeo et omnes territo.
Tu tamen antiquam qui discis Apollinis artem
Huc ades et hinc ne diffuge.
Membra sed exanima et deformes corporis artus
Rimare curiosius.
Tensilibus careo nervis, nec in osse medulla est
Suis retecto carnibus.
Ordine cuncta tamen, sollertis ut arte Magistri
Sunt colligata perspicis.


page 147, image: s163

Sic equidem doctas Volcheri nosse tabellas
Conaberis felicius.
Ut labor hinc veniat, quem ponis in arte medendi
Facilior omnis ad tuos
Quos animo magnos non tam tibi concipis usus
Quam ceteris mortalibus.

XXIII. AD JOH. PHILIPPUM PAREUM Filium: In obitum Marquardi Freheri.

LUGE: Freherus occidit:
Tuus Freherus occidit:
Noster Freherus occidit
Suis nimis cito occidit
Freherus ille maximus
Cultissimus, clarissimus:
Cui non parem vel proximum
Rheni tenet Palatium:
Nec reddet orbis integer
Nec ulla reddent saecula.
Ergo Freheri Manibus
Tuae Camenae lacrimis
Preceris aeternum VALE.

XXIV. IN OBITUM CLARISS: VIRI. BALDASARIS NEANDRI, Prorectoris scholae Vratislavianae.

HAEC meruit post fata senex monumenta Neander
Cuius in hoc tumulo molliter ossa cubant.


page 148, image: s164

Vir Pylio similis docta Ciceronis in arte
More Pericleo dicere gnarus erat.
Sedulitas doctum, prudentem fecerat aetas,
At pietas, morum simplicitasque gravem.
Rexit in hac docilem celebri cum laude iuventam
Urbe, Vratislai nomen habente Ducis.
Fecit quod potuit; famam per trina Lycei
Incolumem seruans binaque lustra sui.
Ergo suum merito flevit studiosa Magistrum
Turba, pio soluens debita iusta seni.
Fleverunt patriae cives, flevitque Senatus,
Et Musae luctus signa dedere sui.
Quarum praesidio, ne postera nesciat aetas,
Tuta, Viator, erunt qua monumenta vides.
Haec pia natorum, si nescis, cura Parenti
Defuncto statuit: triste doloris opus.

XV. FABULA ex lib. 2. Rhet: Aristot. [Abbr.: Aristoteles] cap. 20.

LECTUS erat Phalaris Siculis moderator habenis
Quem bove donabas stulte Perille tuo.
Hunc vetuit multo stipare satellite vates
Stesichorus, soluens talibus ora modis:
Liber erat, solusque voraci gramina pastu
Pinguia lascivus diripiebat equus.
Hic ubi contra se cervum per prata ruentem
Cerneret herbosos contemerare cibos:
Colligit extemplo rabiem: quoque altius ille
Advolat, hoc iras induit iste magis.
Ergo hominem (transibat homo) num poscere poenas.


page 149, image: s165

Ipsius auxilio posset, ab hoste rogat.
Annuit is, sua si conscendere perferat ipsum
Terga nec indocilis frena recuset equus:
At iaculis opus esse sibi, lentoque flagello,
Hostis ut haec metuens aut cadat aut fugiat.
Mox homine admisso reus est de vindice factus,
Iussus et est seruo subdere colla iugo.
Sic agite, ô cives, ne sors mutata beatos
Ante, dehinc dura vos statione locet,
Magna quidem vobis animus generosaque virtus
Spondet, et audaci parta trophaea manu,
Sed neque perpetuo Mars robore pugnat eodem
Nec fit eadem hostis semper ut arte cadat,
Si fortuna volet (quodne velit opto) ferocis
Mox iuga servitii dura feretis equi.
En frenum Phalarin, Regni posuistis habenas:
Hunc penes hic vestras possidet unus opes.
Addite custodes, humeros substernite Regi,
Restat, ut haec vobis patria serua gemat.

XXVI. In gratiam BALDASARIS BARNETI, ex Academia Heidelb. in patriam discedentis 4. Non. Aug 72.

SICNE iubent patrias te fata recurrere ad oras
Barnete ô animi portio cara mei.
Et quos dulce fuit multum coluisse sodales
Tam subita tristem iungere voce manum.
O sortem invisam: socio vix foedere iunctos
Tam cito distanti cur statione locat?


page 150, image: s166

Quaeris in haec nostros lata sententia Patres
Instar ut assiduae vita sit ista viae.
Coepit id exilium legis violator Adamus
Cum Paradisiacis exigeretur agris.
Ignarusque loci, tractus lustraret Eoos
Late: hinc extorres et sine sede sumus.
Immistique Patrum meritis hinc inde vagamur,
Caelestis memores quaerere tecta soli.
Ergo bonis avibus, quas nunc revocaris ad ora
Aggredere, o studiis dulcis amice meis.
I pede inoffenso, communesque exige casus,
Forsan in his aliquis casibus usus erit.
Namque suos mentita ortus migratio fines
Coepit habere Patrum dexteritate bonos.
Ille fami parcens inopi. sortique futurae
Mercator Latias trans mare vectat opes.
Hic mores hominum ut multorum nosset, et urbes
Exsterus ignota discupit urbe frui,
Aut patris ad iussum studiis melioribus aptum
Ingenium multa perpolit arte puer.
Tu quoque clara scholae venisti ad pulpita nostrae
Longe ut praeceptis imbuerere bonis.
Doctus abi, nec iam fatis revocantibus obsta,
Ingenua ad patriam dives ab arte domum.
Sique tuum longe post tempore nosse Pareum
Non piget, hos elegos intueare. Vale.

XXVII. DAVIDI ECKARDO.


page 151, image: s167

CHRISTE coaeterni soboles aeterna parentis
Te invictum vinci nescia Palma refert.
Sancta tulit Patribus palmas Iudaea feraces:
Palmiferum genuit te quoque Christe solum.
Et mage quo premitur, magis hoc consurgit in altum
Palma, coerceri pondere sola nequit:
Tu quoque lethaeo quamvis premereris ab hoste
Sordibus immensum Christe gravate meis.
Mole tamen victa victo quoque Dite, levasti
Victor ad aethereas laeta trophaea domos.
Palma dedit quondam gratas mortalibus escas
Placavitque suo pota liquore sitim.
Gnate Dei, sic nos te suppeditante vigemus
Morte tua partos, mystica pabla, cibos.
Frigore palma viret, rabido non marcet in aestis
Palma cacumineis semper odora comis:
Sic etiam Christi quae Ecclesia parta cruore est
Floret, et in nullos est moritura dies.

XXVIII. IN OBITUM IMMATURUM JOH. ALBERTI SCHILLINGI, FILIoli M. Christoph. Schilingi Rectoris Paedagog. Heidelberg. qui obiit 3. Augusti hora 4. mat. Anno. 1572.

PRAECIPITAT scopulos pluvius de montibus imber,
Saepe globo quercus turbinis icta ruit.
Quid mirum, humanae quae sunt validissima sortis
Si trahat in leges mors quoque dira suas?
Ergo hominum fragilis, fumoque simillima vita est,


page 152, image: s168

Hinc genus infelix, hinc fugiensque sumus,
Hinc, dilecte puer, vitae succumbis in ipso
Limine, qui longum vivere dignus eras.
Haud secus in primo cecidisti flore iuventae,
Ter formose puer, ter sine labe puer,
Quam si purpureo florentem veris in aevo
Rustica Narcissum falce puella metat,
Attamen haud (vitae Domino si credimus,) ulla
Damna tuae sorti mors properata dedit.
Venturis quoniam Christi te dextera fatis
Eripuit gremio deposuitque suo,
Istic lude puer, da basia laeta foventi,
Ceu pueris quondam laetus et ipse dabat,
Vermibus interea cinerosum linque cadaver
Felix namque suo tempore et illud erit.

E)pita/fion eiusdem.

QUISQUIS, siste gradum, viator astas.
Ut parvi titulum legas sepulcri.
Haec est post sua fata consecutus
Clari filiolus tener Parentis
Schillingi monumenta: quae nec aevo
Nec foedo poterunt situ perire,
Custodes aderunt quo ad Camenae.

XXIX. MANIBUS JACOBI Monavii.

VRBE Vratislai maiorum stemmate clarus
JACOBUS MONAVV conditur hoc tumulo,


page 153, image: s169

Quis fuerit quaeris? sileat si Teutona tellus,
Exsterus ad seros pandet is orbis avos,
Cum Latio Gallus, cum Pannone, cumque Britanno
Nevit Iberus atrox, Sarmata, Belga, Danus.
Patria praesentem sprevit: sed luxit ademptum.
Spreta domi virtus, sed celebrata foris.

XXX. IN SCITUM D. CASPARIS Cunradi M. D. Vratislau: DOMINI EST SALUS.

HEU penitus totum miscentur cuncta per orbem
Cunctaque ad interitum mole sua properant.
Flent Hunni, trepidant Zechi cum Teutone, Moscus
Sarmata, Belga, truces civica in arma ruunt.
Nulla salus mundo: lapsis succurrere rubes
Quis pote? nemo: SALUS unius EST DOMINI.

XXXI. IN ELENCHUM BURdonii et Scioppii.

NOBILIORE canum se iactans stirpe Molossus
Forte viatorem dum petit ore minax:
A cane degenere incautus perit ipse Molossus:
Hanc Nemesis iustam quis neget esse di/khn?

XXXII. IN DURANDUM DE S. Portiano

PRIMA quidem THOMAE palma est: post, tota Sophorum
Atque Isuitarum si schola conflueret:


page 154, image: s170

Si, inquam, hos Vulcanus massam conflaret in unam
Omnes DURANDUS non tamen unus erunt.
Quaeris? cuncta atra cum nocte sepulta iacerent
Fulgidulam in tenebris extulit ille facem.

XXXIII. AD IOHANN. POSTHIUM: cum S. Biblia ei dono mitterem.

MAGNA tibi, fateor, debentur praemia, POSTHI,
Nos toties medicâ quod relevaris ope.
Et tibi crede mihi, pridem sat magna dedissem,
Si modo pro magnis parvula danda forent.
Ergo tuis meritis haud defuit aequa voluntas
Reddendi, sed res defuit ipsa mihi.
Et tamen ingratae subeam ne crimine mentis,
Debeo, quae desunt, reddere magna tibi.
En liber exiguus datur. Haeccine magna sat? inquis
Aurum debuerat, non mihi charta dari.
Parce: damus quae parvae tibi sunt maxima, Posthi.
Aurum vis? aurum est quae tibi charta datur,
Namque opus hoc pandens veterisque Novique tabellas
Pacti (Christigenae BIBLIA sacra vocant)
Cultius aetherias ut nunc se credit in auras,
Si fas est studio, dicere vera, meo,
Aurumque gemmasque et Lydas pondere gazas
Vincit, et immensas totius orbis opes.
Ergo cape haec dextrâ mea chartea et aurea, Posthi,
Dona manu, atque animo grata reconde tuo.
Bis dat, qui cito dat. neque grata est gratia tardans;
Attamen et sero quae venit, apta venit.


page 155, image: s171

Sic tibi praesentis succedant molliter anni,
Nil obsint podagrae tormina, nil cheragrae.
Sicque tua adspiret facilis Podalirius arti,
Et meritis veniat gloria digna tuis?

XXXIV. AD LABERTUM LUDOLFUM PITHOPOEUM: PRO DONO SIBI missis Poematum Libris:

QUAS tibi pro tanto grates, Pithopoee, rependam
Munere, quo Phoebus dignus et ipse foret?
Sacra, pios Manes, taedarum foedera, Silvas
Aonidis libri, quos mihi mittis, habent.
Vix celeri inversis aliquot mihi pollice chartis
(Fertur ut) ex ipso noscitur ungue Leo.
Quam leni aureolas Tagus agmine voluit arenas
Tam tua iucundo carmine vena fluit.
Quin quod amicitiae hoc mihi pignus mittis amico,
Gratius id multis est, mihi crede, Tagis.
Quid, Lamberte, igitur tanto pro munere poscis?
Quid Thelenicus inops, quid dabit Irus egens?
Non mihi, ceu quondam, succrescunt floribus horti
Candidulis: musto non mihi praela rubent,
Poma darem, cappumve darem, vel dulce colostrum
Butyrumue recens, caseolosue darem:
Anne legam violas alienâ in sepe recentes?
Sunt violae munus, sed levidense nimis:
Vota dabo: vos ô voco ter tria numina, lauri
Cingite Lamberti fronde virente caput,


page 156, image: s172

Laurigeros inter Pithopoeus honore poetas
Primus erat, quotquot Renus et Albis habet.
Sic vestro aeternum decus aspirate Poetae
Fundat ut ambrosiis carmina tincta favis.
Tempora sic mollis genialia transigat aevi.
Eius et infestet nullae podagra pedes
Sic dabit aut uno stans aut pede sospes utroque
Carmina pro vestri plurima honore chori.

XXXV AD GENEROSOS D. D. MATTHIAM STANISLAUM ET IOH. PARIDEM Drohovios Fratres Polonos: ex Academia Heidelbergensi abituros. Anno 1608. 15. Sept.

NOBILE par fratrum Fyrleios Inclita nuper
Panoris excultos restituit Patriae.
Nobile par fratrum Dunikovios inclita cultos
Heidelberga recens reddidit et Patriae.
Nobile par fratrum Drohovios Panoris alma
Excultos reddit nunc etiam Patriae.
Felicem patriam! cultissima Sarmatis ergo
Tam cultam excipiens ter geminam Triadem.

XXXVI. IN ARCAM FOEDERIS ERECTAM IN ARCU TRIUMPHALI THEOLOGICO ad ingressum Reginae Elisabethae Britannae in via ad Templum S. Petri Heidelb. Anno 1613. 7 Junii.


page 157, image: s173

ARCA quid? haec prisci fuerant insignia cultus
Quid crux? quod nobis est cruce parta salus
Quid quatuor labara? haec vatum est veneranda quadriga
Laeta vehens regni nuntia Christe tui,
Arca abiit: tu pande novos Crux laeta triumphos
Pande novis sponsis laetitiae Labarum.

XXXVII. VOTUM NUPTIIS HENRICI et Susanae Beliriae Anno 1614. 11. Januari.

EMBDA quod ALTINGO genialem cernere lucem
Favisti puero, gloria prima tua est.
HEIDELBERGA idem tua pulpita voce disertâ
Quod decorat DOCTOR, proxima palma tua est.
Sed decus omne tuum est SUSANNA Beliria, tecum
Virgineos sponsus quod sociat thalamos.
Vivite felices, Henrice, Beliriae, dextras
Qui iunxit, castus pectora iungat Amor.
Sic dulces natos, serosque videte nepotes:
Vota loquor: tu fac sint rata vota DEUS.

XXXVIII. IN ANTICHRISTUM TRICIPItem a Johanne Saxo Hallense in Silesia editum.

MONSTRUM immane triceps Stygio cane tetrio ipso
Prima libri quoniam versa pagella refert
Horrebam aspiciens: sed acutius omnia lustrans
Cumanum vidi nil nisi grande pecus.


page 158, image: s174

Monstrosum pecus. hinc referens scurrae caput: illine
Os canis: at medio membra caputque Asini.
Macte rudens monstrum: vicisti. Perge rudendo
Et morsu et sputis impetere Haereticos.
Saraides iacet: et septeni bestia collis,
Toto Esuitarum cum grege victae iacet,
Nunc iacet et veri turba invisissima cultrix
Calvini quam de nomine scurra vocat.
At vos Slesiadae procul hunc arcete rudentem
Nugigerum scurram dentiloquumque Canem
Vel ter quotidie obtortis compescite loris
Terque asino durum fuste dolate caput.

XXXIX. IN MOTIVAS PACEM Euangelicorum dissuadentes.

QUOT tu Motivas, ego tot demonstro Nocivas:
Illas ex odio sanguinolenta manus,
Has pacis descripsit amor studiumque tuendi
Consensus, sine quo certa ruina venit.
Si Christus tibi sordet, ames licet Antichristum,
Cuius castra petas: tertius esse nequis.
Nos penes est VERI possessio: deserat istam,
Ausonii socius qui volet esse POPAE.

FINIS EPIGRAMMATUM.


image: s175

INDEX EORUM, AD QUOS, ET DE QUIBUS D. PAREUS Carmina scripsit.

AChatius Comes in Svvarzburg Pag 45

Aegidius Hunnius 144

Albertus Kindlerus 29. 66

Antichristus Triceps 157

Arca Federis 156

Baldasar Barnetus 149

Baldasar Neander 147

Batrachomyomachia 112

Burdonius 173

Caspar Conradus 153

Christophorus Schillingius 3

CONCORDIA Bergensis 136

Daniel Tossanus 95. 135

David Eckardus 151

Drohovii Barones Poloni 156

Durandus 153

Fridericus Widebramus 103

Frideric. V. Elector Pal. 141. 142

Fortunatus Crellius 143

Georgius Iunior 53

Georgius Lupichius 140

Henricus Altingus 157

Iacobus Iacobellus 141

Iacobus Monavius 152

IDOLA Hemsbacensia 132

INCARNATIO Filii Dei 32

Ioachimus Baudis 27

Iohannes Stibelius 53

Ioh. Philippus Pareus 147

Ioh. Albertus Schillingus 151

Iohannes Posthius 154

IURAMENTUM FALSUM 58

Lambertus Ludolphus Pithopoeus 79. 81. 155

Marquardus Freherus. 147

Martinus Neander 87

Michael Loeffenius 139

MOTIVAE Pseudo-Lutheranorum 157.

Nicolaus Gallus 196

Palma 144

Pantachus 144

PAREANUM 145

Paulus Melissus 78

Petrus Hubenerus 41

Philippus Glinckerus 109

Petrus Ramus 143

Philippus Zvvengelius 139

Poena Talionis 57

Poeta Obsoletus 104

Scioppius 153

Stephanus Isacus 105

SUITA Monachus 145

Symbolum Parei 158

UBIQUITAS exsulans 101

Veris descripto 26

Volcherus Coeyterus Medicus 146

Victorinus Strigelius 99

Vitus Gravius 109. 139

Zacharias Ursinus 69 170

FINIS.


image: s176


[Gap desc: errata-list]


image: s177

J. PHILIPPI PAREI POEMATA. In quibus ODARUM Libri duo. ANACREON. SYLVAE. EPIGRAMMATA. LIBER ADOPTIVUS.


[Gap desc: illustration]


image: s178

Nobili et florenti Iuveni FRANCISCO HOTMANNO Magni illius Francisci Nepoti IOHANNIS FILIO Has Suas MUSAS FUGITIVAS Amoris et Honoris ergo DICAT CONSECRAT PAREUS.

NAUTA per immensas jactatus naufragus undas,
Colligit actutum perdita membra ratis.
Neptunoque solet votas suspendere vestes,
Parietibusque maris figere dona Deo.
Sic FRANCISCE, meae tabulas sustollo carinae,
Atque humeris porto fragmina picta meis.
Haec tu suscipias animo vultuque benigno,
Ac quaeso in Templis fac habitare tuis.
Scilicet ingenui haec tibi erunt spectamen Amotis,
Complexus quo sum teque Patremque tuum.
Vive memor nostri: in patrios et crescito mores,
Ut generis clueas spes rediviva tui.

Neapoli Nemetum Anno Christi 1616. a. d. 14. Kall. Augusti.


page 3, image: s179

J. PHILIPPI PAREI ODARUM Liber Primus

ODA I. AD ERNESTUM-FRIDERICUM MARCHIONEM BAdensem. Decantat Principis Laudes, et zelum pietatis.

BADENA regum progenies, Dei
Timens ad unguem, splendida gloria
ERNESTE, magnorum sacrati
Imperii procerum, atque gemma,
Quam te praeoptem dicere arundine
Maronianâ, aut vatis Horatii,
Angusta vis mentis nisi esset,
Carminis et vigor exoletus!
Si facta praebent dictaque Principum
Olim Poetis materiem sacris,
Ut nomen illorum canatur
Mundi utriusque plagis perenne:
Scribi mereris, Marchio, carmine
Inusitato, quodque legant tui
Saeclis futuris pronepotes,
Atque Ducum generosa pubes.


page 4, image: s180

Dicant avorum stemmata ceteri,
Ducumque laudent facta Badensium,
Togâque belloque aevo ab omni
Teutonico orbe celebriorum:
Jam nunc tuarum Melpomene canet
Magmenta virtutum, ingenii et cati
Scientiarum gazam, opesque
Palladias sacraque instituta.
Tu namque divinae in meditullio
Aedis Minervae, maxime Principum,
Fotus satullare undiquaque
Pectus amas dape Apollinari,
Hinc inde in auras luminis istius
Suprema cum te DURLACHIO solo
Edit potestas singulari
Ducta favore sui popelli.
O quam decorum est artibus imbui
Reges Ducesque, ac sanguine prosatos
Illustriori! ôter beatum
Hunc populum, caput eruditum
Dux cui IEHOVAE munere contigit!
Contra misellos dixero subditos,
Quîs imperare illitteratus
Indocilisque solet tyrannus.
Illo sequestro RELLIGIO viget
Intaminata, et Curia, Iuraque
Florent per Urbes, incrementa
Publica Res potitur nefanda:
Ast hoc habenas imperii sui
Tenente laxas, cuncta ruunt, neque


page 5, image: s181

Inceptae regni prosperare
Altitonans Pater adsuevit:
Decreta raro consiliantium
Felicitantur, Praeside quae carent.
Sollertiore, ipso sciente
Res propriâ moderare lance.
An exputemus mente-animi tuum,
Princeps, acumen? num sapientiam
Reconditarum quisque rerum
Enumerare tuam potessit?
Tu quippe, vires dummodo corporis
Adsint, abhorres priva negotia
Tractare (ceu plerique suerunt)
Mente aliâ, trutinâque falsâ.
Quin dicis ipsus momina propriae
Opinionis, judicii arbitrae
Perfectioris, doctus artes
Scilicet ingeniosiores.
Exoticarum quid memorem sonos
Linguarum? abunde promere queis [Reg: quibus] potes
Reperta mentis doctioris
Cecropia Ausoniâve pennâ.
Hac laude tecum MAURITIUS pius
Latê triumphat, nullibi gentium
Quo vivit hoc aevo Dynasta
Doctior experientiorve.
CASSELLA felix hoc Duce verticem
Ad astra tollit, RELLIGIO et THEMIS
Res Principatûs dant quieti,
Incolumique tenore cuncta


page 6, image: s182

Ex lege Patrum (ceu decet instrui
Urbes) feruntur. Mens eadem est tibi
Rector BADENAE, PFORTSHEMIque
DURLACHIDUMque soli feracis.
Quod porro gestit MAURITIUS, iecur
Superne motus, reddere pristinum
Professioni Christianae
Ius, Fideique semel scelesto
Nisu Poparum mersam Acherusia
Ad templa normam sedibus in suis
Locare, Plutone obstrepente,
Tartareoque grege universo;
Ardore ferves consimili: ac piam
Et orthodoxam nunc revocas Fidem,
Qualis Palatinis in oris,
Publicitus viget, et Lemanni
Ad stagna, discusso omnigeno dolo
Fuscante passim salvifici loca
VERBI inquinamentis cerebri!
Heu nimium stupidi cerebri,
O macte Princeps propositi tenax,
Hoc zelo! et hac fini elige Apostolos,
Ac Praedicatores, sonorâ.
Qui veluti tuba rite clangant
Edicta IOVAE, jussaque Olympica.
En ecce praesto est strenuus assecla
CHRISTI, acer HERMANNUS, potensque
Fundere vi bifidae loquellae,
Quot quot retrorsum terga dare student.
Urge quod incepsti, eripe te morae,


page 7, image: s183

Omitte rumores timere
Tisiphonae, stygiaeque Erinnys.
Permitte IOVAE cetera, qui simul
Laudata cessit principia, exstimum
Cur non det ad finem, autor ipsus
Ducere opus PIETATIS almae?

ODA II. LAUS ET AMOR IN CL. V. ISAACUM CASAUBONUM.

STROPHE I.

QUALITER ê vepretis,
Haud sidere Viator exiens bono,
Elabi nunquam labyrinthicis
Potis est, sed
Questûs flebiliore;
Infantulo vagiente usque,
Cogitur auxiliantium
Invocatâ ope, raucâ
Voce ad astra emittere: non secus
Ego vexabor, in atria
Si tua laudum inruere linguâ
Titubanti (veluti gansa [(perhaps: ganta)]
Strepitu debilitans-malê cycni
Aures acutas) velim,
ISAACE CASABONE, Cor nostrum.

ANTISTROPHE I.

Sic mî etenim tenebrat


page 8, image: s184

Mentem myrias ampliorum honorum, uti
Glaucoma oclum fulgura pupulâ
Stabili si
Cernat clara Phanetae.
O Pallados gemma, gentisque
Cecropidum Berylle! quie
Ex minore catervâ
Vatium ausit deterere ingenI
Sui culpâ egregium decus
Ingenii? aut quis tibi epos ullum
Crepitet, quod genium vatis
Venusini sapiat; graveque quod
Alcaei ebur, pulsitet?
An Pindarica chorda te laudet?

EPODOS I.

Furor Tonantis funditus mergat
Me actutum, in huius si dedit umquam
Superba NATURA lucis
Usuram specimen laudatius, quam
Te! tunc tunc placuit sibi, et suum
Admirata opus, Deos convocat omnes.
Nempe incerta erat prolis, finxerit
An DEUM, an vero HOMILLUM,
Vah, plaudite! Indigetem Poli, inquit,
Tornavi, nepotibus mortalium
Bona dividet qui, ceu secunda
PANDORA, praepollens capaci pyxide.

STROPHE II.

Vera profectô dixti


page 9, image: s185

Natura; nec Apollinis puto, tripus
Humanis Oracula verius
Tulit. Omnes
Mirari minuunt namque,
Eccuius indultu amarint hunc
Caelipotentes SEMONEM
Saeculis hominum do
nare, cui quicquid latet in Iovis
Bonorum Arcâ reseraverunt.
Quae mihi nunc nervia potissit
Celebrare satis immensam
Bonitatem Iovis, aut benivolûm
Caeli domorum Deûm?
Non, credo, mea, non Poetarum.

ANTISTROPHE II.

Postquam Amathusidos de
Axe intuita humo est Diona primitus
Descendentem figere te pedem,
Numero se
Demisit; comitatae
Hanc Gratiae veste depostâ
Imbre repleverunt caput:
Suadaque os, labiasque
Dulciori illevit Hymettio
Tibi melle: Eurynomes Trias
Dein titulos Nominis in ipso
Meditulliô posuit Templi,
Memori quod statuit Feretrius.
Te nobilis LIPSIUS,


page 10, image: s186

Te SCALIGER, et entheus Vates

EPODOS II.

MELISSUS, et GRUTERUS (at quanti?)
Plausu salutant Mercuriale
Decus; LEMANUSque pridem ê
Lemnisco tibi plexuisse Laurum
Fertur, nunc gemitûs ciens feros
Te adempto, ô iniqua sors omnium Amicûm!
Multos est, ISAACE, annos, LECTIO
Cum clues Cor, merumque
Mel, suaviumque, Madulsa succis
Musaeis, leposque BEZAE Candido,
IACOMOTTO Ocello vatium praeclarorum
Ocellus, COLLADONO Flosculus.

STROPHE III.

Gallidos ô Soli ardens
Carbuncule, Smaragde fulgidissime
Europae, Orbis totius Unio!
Opicae dum
Praesens Barbarieî vim
Arctis catenis ligatum iisti, et
Claustri AcherusI sordidâ
Pergulâ, attegiisque
Luctuosis Eumenidum trium
Ut abdat se stupidus STUPOR.
Imperitasti; ilicet Athena
Redimita strophio tempus
Choreas ductitat, dapsiliter


page 11, image: s187

exsultans ob Hostem semel
Valdis manibus in tenebrarum

met='fancy'>

ANTISTROPHE III.

Ultima diffugatum.
Io Dicite Triumphe! io Triumphe! io!
Nunc nunc Divae Maeonides manum
Furiati
Devitare Pyrenaei
Cepstis [(reading uncertain: print blurred)] . tropaeum sacello nunc
Marmoreum ponendum erit,
Quod neque ira Iovis, nec
Mulcibri ignis, nec rabies Nothi
Minax ausit violare, sed
Anna Peranna id Fidei APERTAE
Bene defendere contradat;
Similem postgenitis quo liceat
Victoria ex compare
Laurum petere, Daphnidi sacram.

EPODOS III.

Quis haud beatos dixerit. MONTES
Phoebo sacratos MOMPELIORUM?
CASAUBONO nuper alta ingresso moenia,
quîs olim SAPORTA
Ingens gloria Paeonum, ê stygis
Gaudebat celoce raptare animarum
Saecla, et queis [Reg: quibus] IUBERTUS Coi Senis
Cura, Suadae Medulla,
RONDLETIUSque habitare suêrunt.


page 12, image: s188

O vivas, ISAACE Mulsum Cypridos,
Pylii Ducis lustra! ô amemus
Nos spiritus dum ossa haec habet germanitus!

ODA III. AD PAULUM MELISSUM POETAM CLARISSIMUM. Cum eius Natalem LXII. celebrarem.

NUNC est canendum, nunc fidibus novis
Lyram sonandum, nunc amicimine
Ornare pulvinar MELISSI
Tempus erit roseo, Poetae.
Huc huc odores fer puer ocius
Gentis Sabaeae, libaque mellea,
Et quicquid est fragrantiorum
Spargere depropera rosarum.
Adsis Apollo, cumque sororibus
Festivitatem reddito nobilem;
Neu Triga desit Gratiarum
Caeruleis redimita vittis.
Nec vos strepentis Numina Neccaris
Abeste, vati donave roscida
Negate, Rhenensis nec uvae
Pulchra dies careat liquore.
Gaudete mecum Laurigeri hoc die,
Omnesque laeto dicite pectore:
VIVAT MELISSUS VIVAT VSQUE!
Nestoris et superet senectam!


page 13, image: s189

Sacrata LAURUS timpora vatium
Qua juniorum cingit, Inertia
Aut quos Vacuna haud tardat, usque
Floreat in viridi recessu!
Haec ipsa voti summa fuit mei
Caputque pridem, symbola cum dares
Non una Amoris, quo immerentem
Prosequeris Charisin secundis.
Norunt Camenae carminis enthei
Laudes, petentem Raurica Numina
Ornare queis [Reg: quibus] me tum solebas
Tuque, meusque adeo GRUTERUS.
Namque arguebas insatiabilis
Luxûs, librorum et Mercurialium
Dixti helluonem me voracem,
Pieridumque dapis gulonem.
Turpe est nepotem vinibuam argui,
Ventrisque gnatum: sed volupe est mihi
Noctesque graecari diesque
Castalidum in nitidâ popinâ.
Nec sperno partem de solido tamen
Die MELISSI Lucifero dare,
Frontemque Nicrino innocenti
Exhilarare severiorem.
Comes mearum laetitiarum erit
De THURE nomen cui dederunt Deae,
Et puriorem cui Tibulli
Sicelides tribuere venam.
En, ut revinctus Daphnide Laureâ
Tuae ROSINAE virgineâ manu


page 14, image: s190

Pulchrê plicatâ, inter Poetas
Tollere amat caput eruditos!
O si maneret me quoque gloria
Talis! praeoptem spernere Principum
Gazasque thesaurosque cunctos
Divitiarum operosiorum.

ODA IV. AD GEORGIUM THURIUM HUNGARUM, POETAM CULTISSIMUM. Cum ei de LAUREA Poeticâ gratularer.

QUISQUIS maligno dente petiverit
Sacram Poesin, dicier artium
Quae gemma suevit reliquarum
Non sine judicio Minervae,
Nae dignus ille est Anticyris tribus
Caput lavari, donec in integrum
Amissa cassi vis cerebri
Restituatur, et a profanae
Opinionis judicio semel
Solutus optet rore Aganippidos
Mollire pectus, Nectarisque
Ambrosiaeque sacro liquore
Tingat palatum, cetera nescium
Huiusce mellis. Scilicet entheo
Furoris oestro abreptus iste
Carmine suavidico peritus,
Qui celsa Patris tangere culmina
DIsque in videndam caelitus lyram


page 15, image: s191

Pulsare doctus, seu triumphis
Seu foret egregiis micantes
Ausis canendum, non sine Apollinis
Instinctu, et almae Terpsichores fide.
Dicente Flacco vivit usque
Nomen honosque tuus, vetustum
Hetrusce sanguen, prosate regibus
Quondam praealtis. Maeonius furor
Donavit aeternos honores
Magnanimo Aeacidae, ferumque
Claravit insigni Andromaches virum
Versu: maroni Laomedontius
Obstrictus Heros: Iuliumque
Emathioque cruore pinguem
Ducem, Deorum consilio inserit
Ferax virorum Mercurialium
Quem misit in lucem Poeta
Corduba prosperiore signo.
Nunc te RAKOCI, gloria Caesaris
Et terror Hostis Nimrotica (nefas!)
Hastâ frementis, rura et omnes
Christiadum populantis agros,
Ad astra tollet THURIUS, arduam
Inflare cannam callidus. Huic ligat
Nuper venustum frunde LAURI
(Me comitante) caput MELISSUS,
Novem Camenarum arbiter optimus,
Et jure. namque is Cecropio potens
Styloque Romano, et Camenâ
Aramicâ resonare doctus.


page 16, image: s192

Ergo ora, THURI, docta resolvito in
Laudes RAKOCI, non vice simplice
Urbesque poplumque arte mirâ
Servitio redimentis aspro.
Numquam potentum Pannoniae ducum
Miracla Musam destituent tuam,
Sed signa virtutis relinquent
Maeonio memoranda plectro.

ODA V. AD IUSTUM SCHNEIDEWIND. Cum Haidelbergae Laureâ Iuridicâ decoraretur.

NOLIS longa viae taedia postmodum
Sectari ancipiti tramite, seu freto
Seu terrâ inspiciens culmina montium,
Nec non marmoreas domos
Excultae nimium, IUSTE, Britanniae,
Spirantisque malum denuo Galliae,
Atque omnes prope quas Teutonia inclutae
Urbes iactitat, et SCHOLAS.
Tandem fige modum quaeso molestiis
Duris, irrequiem et per mare Creticum
Tradas implacidam ferre Aquilonibus,
Fessis poplitibus tuis.
Est, ut nunc veluti sidus Atlanticum
Doneris patriae, et praesidium bonis,


page 17, image: s193

Defesso variis Patre negotiis,
Nec iam dum tacito pede
Aetas occidua irrepit, onus grave
Sustentare humeris forsan idoneo.
Fallor? num reditum Mater amabilis
Suspirat, soror et pia.
Eheu quando erit? ut Lippiacis focis
Post longam seriem temporis ê maris
Undosi tepidis fluctibus, udus et
Sudus calfaciat pedes
JUSTUS. Larga tamen praemia te iuvet
Ante huic curriculo debita sumere.
Tu Mystes quoniam sedulus es Dices
Aequâ lance Deae omnia
Cernentis; propius timpora porrige
Laurum fatidicam, praemia frontium
Doctarum, excipiens Myrtileo in jugo,
Imponente tibi decus
HOFMANNO aut NEBULAS pellere callido
Iuris, barbariem non semel horridam
Experti. Haud pigeat flumina Sequanae
Potasse, aut Ligeris vada,
Et patrem Thamesin flumen herilium
Cygnorum, et Rhodani caerula murmura,
Qua lymphas sociat leniter alveo
Arvae; haud te pigeat NICRI
O SCHNEIDWINDE Deas obsequio novo
Placasse, ac Themidos iura revisere.
Tantis LAUREOLAE SERTA laboribus
Permutare velis lubens.


page 18, image: s194

Clarum te titulis Curia patria
Expectat, dubiae te vidua arbitrum
Causae sollicitê quaeritat, et bonis
Orbatus patriis puer.
Hac mactus redeas laudis adoreâ,
Ac fas Eunomiae reddito singulis,
Et magno atque humili, conscia ceu jubet
Mens recti aemula legibus.

ODA VI. AD CHRISTOPHORUM EPSTAINUM MEDICUM; SPONSUM.

STROPHE I.

AD loca vos insueta, ô
Conglomerantes Sorores,
Seu tres, seu ter tres
Recini et celebrari vultis, ore
Claro nunc voco, et
Citharam Phoebeam opto.
Promi festo sollemni
Taedûm flammantium;
EPSTAINA virtus
Cum rursum hortatu
Praepotentis Divae
Amores concitantis,
DOROTHEANAE
Flagrat calore Nymphae.


page 19, image: s195

ANTISTROPHE I.

O mihi Apollo dicta
Quaeso melos, quod canam istis
Mellitis nuptis,
Recolo tua si solus vireta
NAVAE ad marginem,
Ubi gnavê pulsando
Noctes fallo lucesque
Trinâ chordâ Lyram:
Nunc Gallicanum
Carmen fundens, nunc
Patriâ linguâ, nunc
Latino plectro ad usque
Culmina Olympi
Scandens gradu citato.

EPODOS I.

EPSTAINIUM maritum
Dixerunt olim vates,
Luxeruntque Lachesis
Vi raptam improbê
Uxorem primam gnatâ
Obside quantumvis relictâ
Unicâ.
At novus ardor haesit
Fibris calentibus, quem princeps Gnydi
Et Paphi stinguere haud quit,
Si vel totis urnis ê
Marmoris Syrtibus suf-
Fundat lympham, atque omnem


page 20, image: s196

Copiam exanclet maris,
Sit nisi ocius
Praesto hunc ad focum dulcissima virgo.

STROPHE II.

Huc ades o Phoebei
Magna chori laus, Machaon
Experte artis qui
Cluis, atque Epidaurus, seu Melampus,
Sive Hippocrates:
Veluti Hunnorum sedes
Te compellare assuevit;
Et NAVAE fluminis
Lenê strepentis
Potor nasutus.
In tuo amplexus
Ruet iam iam puella
Candida, DONUM
Quod fers DEO datore.

ANTISTROPHE II.

Vis memorem virtutes
DOROTHEAE, vis Parentes
Versu laudari?
Fidibus mihi opus est pol canoris
Falsi nesciis.
Quis enim ignorat Patrem
Ceu sidus splendere inter
Sacrae Mystas Dices?
ZEUGERIDARUM
Is nostro puncto


page 21, image: s197

Tutus effert unus
Caput, scitae Minervae
Artibus atque
Virtutibus politum.

EPODOS II.

Novit PALATII Dux
Mentem illius prudentem,
Afflictisque mediae
Rebus commoda.
Ipsaque BIRCFELDANA rupes
Dixerit,
Quid valeat potente
Linguae Suadâ, asylum praesens reis,
Curiae et consulenti
Gnomon atque index certus.
Singulis recta suadens
Aequi iuxta normam:
Sicut Arctos praevia
Ambulantibus
Obscuros viae monstrat labyrinthos.

STROPHE II.

Filia tali patre
DOROTHEA est nata in auras,
Toto caelesti
Comitata choro, donisque cunctis
Dotata effabre.
Viden' ut circum circa
Nodatos gestet crines,
Graiae quos pellicis


page 22, image: s198

Mater rotavit
In gyros, quosque
Cinnamo unxit flavo.
Viden' paetos ocellos
Munere Phoebes
Ut jactet undiquaque!

ANTISTROPHE III.

Ida genas ut tinxit
Purpureo ambas rubore!
Cervix collumque
Humerique decus virginale
Augustum, nitent
Alabastri cretaeve
Ritu, claustrumque oris stat
Hyblaeo udum favo.
Matuta, Pallasque
En bis quinos ut
Dactylos instruxit
Acu Nilotide. Atque
Hem tibi, Amator,
Testem SUDARIUM istud!

EPODOS III.

Ergo fruare adeptâ
Nymphâ, quam junxit tecum
Faustâ CHRISTOPHORE avi
Coetus caelitum; et
Strictim amplectaris, mille


page 23, image: s199

Basia labris imprimens corallinis;
In thalamo recenti
Hinc inde saltitando instar passeris
Huc et huc pipilantis,
Donec lassi altercando,
Donec et basiando
Fessi ultro depacto
Membra sistatis toro
Atque Cinxiae
Praestetis novenae foedera grata.

ODA VII. AD DAVIDEM PAREUM, PARENTEM MEUM VENERANDUM.

VAE Musa possit dicere gaudia
Praegestientis Laurigeri novi
Vatis PAREI? quae Thaliae
Aeolio memorare plectro
Felicitatem multiplicem queat?
Anfractuoso volvitur ambitu
Lucina brumalis, triplexque
Indigetat geniale festum.
Haec namque in auras luminis istius
Produxe gaudet carminis arbitrum
Sincerioris, cui MELISSI
Nomen, apum tribuit caterva.
Haec ipsa CHRISTUM Bethlemidos novum


page 24, image: s200

Fecit tribulem, non sine plausibus
Contaminatae morsione
Gentis Adamigenae scelestâ.
Vertente eâdem cornua, sidere
Fausto ante paulum quinque decennia,
Orsum capescis spiritalem,
Carior his oculis gemellis
Verende gnato, tu Pater, huic tuo
Adultiori. nonne triplex mihi
Hac luce nata est vita? namque
Eripit hanc animam ex Averni
CHRISTUS tenebris; vivere me facis
Qua corpus; ornat postmodo Laureâ
Apollinari, almi RUDOLPHI
Nomine Caesareus MELISSUS.
Et huic et illi par erit et tibi
Referre grates innumerabiles.
Per lustra certe iam quaterna
Plusve mihi dedit intueri
Isthancce lucem, qui regit omnia
Caelestis Abbas, nostraque Pieris
Illam sacravit laetiori
Carmine. Sed redituram eamdem
Camena saeclis post-venientibus
Gestit celebrem reddere gnaviter,
Ut non Palatini, aut SilesI
Invideant modo, LusatIque,
Sed qua coruscus Sol habitabiles
Illustrat oras, cum Patre Filius
Noscatur, et Famae sacello


page 25, image: s201

Perpetuo vigeant PAREI.

ODA VIII. AD THEODORUM HAKIUM Danielis Tossani soceri sui mortem immoderatê ferentem.

QUID NI superstes qui fruitur modo
Hoc lucis usu, gestiat emori,
Choroque sanctorum Angelorum
Et reliquae THEODORE turbae
Caelestium sponte associarier?
Profecto amicum est vivere cum suae
Hero Salutis, perfruique
Laetitiâ atque bono perenni.
Quîs corda CHRISTI spiritus excitat
Thyrso entheato, incredibili modo
Feruntur ad magale Olympi, haec
Lubrica pro nihilo aestimantes.
Nam multiformem congeriem mali
Si quis revolvat mente bonâ, cui
Subiecta vexantur malignê
Saecla hominum, variisque punctis,
Quo usque sub terrâ ingenui impiis
Misti hinc et illinc turbine praegravi
Tentationum postulante
Christiadum officio, moventur:
Ecquis moriri non velit, eximi et
Tantis procellis, absque modo hic polus


page 26, image: s202

Queis [Reg: Quibus] inquietatur? vicissim
Plausibus anne suis cohorti
Nihil triumphet redditus astricae,
O si teneres conditionem, Homo,
Vitae sequentis! mille mille
Hercule eo raperere votis.
Nec cura mundi te queat amplius
Arctis catenis rebus ab arduis
Felicitatis dimovere,
Quin CITO fas VENIAS IESU
Voce irremissâ caelica posceres
Templa. Ah disertis hoc quoties Socer
Amavit inculcasse verbis,
HAKIADE, tuus ê Cathedrâ!
TOSSANUS inquam, Mysta Dei pius,
Raptus protervo nec facili satis
Flecti popello. Eheu! dolemus
Iure bono meritoque summo
Tanto perempto interprete consilI
Caelestis, alter nemo peritior
Quo vix repertus, vel futuris
Ut puto, reperietur annis.
Trabale fulcrum Myrtilea Scholae et
Ecclesiae Atlas proh iacet et fuit!
Caputque nobis lacrimandum
Perpetuo premitur sopore.
Amissa patronum incluta Veritas
Fidesque luget pura. Etenim obsecro
Quis hanc et illam fortiori
Asseruit calamo? hanc et illam


page 27, image: s203

Prius quis ausus sanguine proprio
Firmasse? Dicat Gallidos incola,
Dicat Palatinus fidelis
Illius intrepidos labores.
Proinde multis flebilis occidit
TOSSANUS, ast pol flebilior tibi
Suisque natabus relictis
Quattuor et generis, simulque
Gnatis duobus, CHRISTOPHORO adprobo,
Pioque PAULO. vincite vincite
Tantum dolorem, quem supremus
Arbiter haud dubie levabit.
Quis scit futurum quid mihi, quid tibi?
Mors atra cunctos nos [(printer); sic: ] manet, omnibus
Est spem reponendum in IEHOVAM, et
Ulterius nihil ambiendum.

ODA IX. AD DAVIDEM PAREUM, PARENTEM VENERANDUM. De obitu Clar. viri Danielis Tossani.

EHEU sinister fert obiisse diem
Rumor potentem illum eloquii virum,
Illum aio TOSSANUM, Periclem
Christiadum exiguae cohortis.
O flebile indicium! an, Schola Myrtilea,
Semper dolebis, tot gravibus viris
Orbata perpaucis aristis,


page 28, image: s204

Non sine maestitiâ piorum?
Flemus peremptum te KIMEDONCIADEN
Fatis iniquis. nempe Diespiter
Neglectus integrum ut scelesto
Addidit, exacuente Mortâ
Passim tridentem pestilitate luis:
Et innocentem te CALAMINIDEN
Urgemus oppressum supra spem
Multiplici variâque curâ.
Restabat ingens praesidium Eusebies
TOSSANUS, huic tecum auxiliarier
Iam jam labanti qui suerat.
At fuit illa Trias. Precemur
Summum IEHOVAM supplicibus manibus,
Superstitare ut te velit, optime
Pater, ruinam ne sacratae
Omnimodam patiantur Aedes!

ODA X. AD PAULUM MELISSUM POETAM CLARISSIMUM. Cum matrimonium meditarer.

DIu entheati propositi anxius
Haesi MELISSE, an pristina perpetim
Et cassa Nymphâ dulciore
Vita foret mihi transigunda.
Te septilustrem saepe tuor procum
Diae RHODANTHES fata potentium


page 29, image: s205

Nequisse Divûm praeterire,
Nec pueri Idalii pharetram,
Senum atque ephebûm verbere amabili
Emollientem pectora; sed iuga
Caecae patronae ferre adactum,
AEMYLIA haud retrahente calcem.
Quid hac pusillâ mî fieri putas
Aetate? pronâ flectier in dolos
Nexûsque plusquam Gordianos
Cyprigenae illicito furore.
Non Sparta nobis in CRUCIS addita
SCALMO, quaternum CHAUCIA qua polo
VALLIS cacumen NAVAE ad amnem
Occulit, has patitur juventae
Vires foveri lautitiis nimis
Pol sumptuosis alterius foci.
Stat ergo nodis implicari
Coniugialibus, atque certum est
Arrham perennem sub stabili Fide
Iam jam pudicae reddere virgini
Suasu parentum (nam absque vote
Consilioque bono parentum
Rem matrimonI turpiter adgredi,
Et scita IOVAE, et CAESARIS improbant,
Nec ipsa honestas suadet illis
Clam sociare pios amores.)
Castae puellae dico, genus lices
Non ducat alto stemmate de IOVIS,
Ovoque Fratrum, nec talentis
Tantaleis, Dorylaeve avari


page 30, image: s206

Sestertiorum vi crepet arcula.
Numquam cupivi quaerere amasiam,
Superbientem plurimo auri
Fenore, purpureisve gemmis.
Placet Lycurgi sanctio, quae vetat
Nuptam locari dote pecuniae:
Sat namque dotatam esse, puris
Moribus, ingenioque casto,
Quae scit marito condere laminam
Sudore partam, quaeque casaria
Frugalis audit. Talis o sis
ANNA-MARIA mihi! nec ultra
Posco caducas divitias Midae.
His qui resignat, scilicet is cuti
Se involvit angustae, probamque
Pauperiem sine dote laudat.

ODA XI. AD UXOREM: FESTO NATALITIORUM SACRIS OPERAM DANDUM. Ex Horat. lib. 3. Od. 28. parwdw=s.

CHRISTI quid potius die
Natali faciam? prome volumina
Uxor strenua Biblica,
Innataeque adhibe vim neglegentiae.
Adventare Diem ultimum
Sentis; ac veluti stet Domini furor,
Parcis promere pulpito


page 31, image: s207

Thesaurum duplicis Federis aureum.
Nos laudabimus invicem
Cunas nunc-geniti Iessiaci Ducis.
Tu sacris recines modis
Numen Verbigenae, Flaminis, et Patris,
Suavi gutture, quod polum
Et mundi retinet climata, et omnia
Arctis servat amoribus.
Dicam perpetuis hoc quoque laudibus.

ODA XII. AD PAULUM MELISSUM; POETAM CLARISSIMUM. Ex lib. 1. Horat. Od. IX. parwdw=s.

VIDES ut albâ stent nive tempora
Crinesque, nec jam plus vigeant Lyrae
Nervi laborantes, diuque
Carmina detineantur arcâ.
Dissolve cistam, metra super typis
Tandem reponens: atque benignius
Deprome divinum Camenae
Franciacae melos, o MELISSE.
Permitte Famae cetera, quae simul
Musarum alumno straverit areas
Laudum feraces, nil Batilli,
Nil oberunt Nemesis furores.
Quis sis futurus, desine quaerere, et
Quem Fors honorum cumque dabit, lubens


page 32, image: s208

Agnosce, nec dextrê momentum
Sperne preces, neque tu querellas.
Quando senenti canities adest
Morosa, nunc CASTRENSIA promito,
Dulcesque ACANTHARUM libelli
Carceris e forulis petantur.
Nunc et venustis publicus editor
Recusa chartis det SCHEDIASMATA
VOEGLINUS, atque aequis cupitis
Pareat haud nimium repugnax.

ODA XIII. AD HIERONYMUM CHRISTOPHORUM REINERUM. IC. Cum Basileae Laurea Juridicâ decoraretur.

STROPHE.

UT volupe est superasse anfractuosos
Barbariae tumulos laboribus!
Utque amicum est taedia multa librorum
Pervigili studio tandem rumpere.
Lauru viridi revinctum!
Dulcius nil est eo, quod consequimur aegrius,
Quodque paucis est datum.

ANTISTROPHE.

Hactenus in Themidos RHEINERE sacris
Te assiduum videt et Proserpinis
Integris, et solibus invigilare
Panoridum chorus, aequusque Allobrox:


page 33, image: s209

Et nunc Basilea clara
Bartolos, Baldos, Zasios, et Menochios tibi
Optimê scit cognitos.

EPODOS I.

Testis erit mearum
Sententiarum ISELIUS,
Irrequies Eunomiae, Dicesque
Cultor. Ha RHEINERE! fac sodes
Sinistram vertas pupulam: adstat Dea propior
Sestrix Tonantis, quae hac manu strictum
Retinet ensem, illâ
Paciferam bilancem,
Strophioque viridante
Tuos capillos obnubit: haud procul
Adventant Astraeae comites,
Salusque, Horaeque, voluptas,
Leposque multicolor, et purpureus Vigor,
Tantum honorem tibi congratulantes.
Macte o macte hoc omine felix!

ODA XIV. AD THEOPHILUM RICHIUM CONSILIARIUM ARCHIPALATINUM. Cum filius eius SIGISMUNDUS Genevae publice disputaret.

MULTUM beatos nemo negaverit
Istos parentes, queis [Reg: quibus] suboles proba


page 34, image: s210

Prognata, virtutemque patrum
Quae temerare cavet suorum.
Raro sepultus non latitat bona
In prole patrum vividus impetus:
Caulis palustris quando numquam
Pullulat e calathis rosarum.
O te beatum Mnemosynum, RICHI,
Amate turbae! Filius en tuus
Sollerte conatu ut patrissat
Ingenium referens parentis!
VIRTUTIS arcem scandere nobilem
Plenis laborat cursibus, et novem
Phoebi sororum concupiscit
Pervigili studio favorem:
Linguamque matris Gallica temperat
Loquella suavis, promere nec timet
Sermone mentis cogitamen
Ausonio, et veteri Pelasgo.
Chartas Sophorum quo studio solet
Tractare? MORUM rite decentium
Patrem STAGIRAEUM revolvit
More apium vigilace dextrâ.
Illum videbam non sine gaudio
Inusitato mentis acumine
Nodos Sophistarum retortos
Et solui haud faciles, secantem.
Testis mearum Praeses et ipsemet
Sententiarum, et Socratico madens
Sermone MOLLERUS, rigante
Quo RICHIUS bibere usque et usque


page 35, image: s211

Scientiarum fonticulos amat.
Macte hac beatus prole, simillimâ
Tibi, SIGISMUNDUMque gnatum
Promoveas studio paterno.

ODA XV. AD JOHANNEM HULSMANNUM. Cum Homilias Dominicales Balthasaris Copii evulgaret.

TANTO meretur plus celebrarier
Prodesse genti qui patriae studet,
HULSMANNE, quanto quaeque civem
Arctius ante alios amore
Sinceriore amplectitur, et fovet
Plerumque tantum non genialiter.
Sic altus olim etsi remota
COPIUS est patria, haud negavit
Tamen propritim civibus is suis,
Sacratam opellam, NUNTIA MESSIAE
Sed FACTA tradit patriotis
Praecipuê, enucleatê aperta
Claroque sensu pervia, quae solent
Ex instituto perveteri, et bono,
Quot-septimanis Concioni
Publicitus relegi frequenti.
Quamquam voventes crebrius audias
Quam plurimos postliminio ordinem
Pridem receptum Ecclesiarum
Restitui, veluti Angla seruat


page 36, image: s212

Et Allobrossa Ecclesia, quemque habet
Laudata semper Concio Belgica,
Ne consuetudo Papalis
Invaleat, quasi Textus alter
Haud obtinere EVANGELII queat
Et dignitatem, et nomen amabile.
Quid ergo cunctaris reperta
COPIADAE enthea publicare?
Numquid molestum est tot precibus male
Et usque et usque obtundier? haud tibi
Fuit dolori hucusque sacram
Ferre sitim, hercle siticulosos
Immane quantum ac paene famelicos
Passim latentes Christicolas pios?
Nec laude te orbabit Moneta,
Niteris ingenio quod acri
Typis laborem hunc edere posthumum,
Et CONCIONES de proprio penu
Praeclariores Copianis
Addere, multiplicem docentes
Rerum sacrarum praxin, et utilem
Exercitandi munia debita
Occasionem largientes
Coetibus, haud quibus est facultas
Palam IEHOVAE exsolvere gratias,
Neque audiendi copia publicê
Verbi ministros, prae furore
Pontificis Latii tremendo.
Proin beatos nos! quibus est datum
Pientiorum voce sonabili


page 37, image: s213

Vivâque Mystarum, Tabellas
Legiferas utriusque pacti
Audire fultis munificâ manu
Ducis Palatini. O superi suo
Intersit hice Atlas popello
Serius ingrediens Olympum!

ODA XVI. AD JANUM GRUTERUM SPONSUM.

IRRUPTA amoris copula quos semel
Arctê alligavit, sub juga ahenea
Mittuntur, haud umquam secando
Foedere, Mors nisi rumpat illam
Conjunctionem vinclo adamantino
Paphi ligatam principis. Ardua
Mehercle res est mancipari
Tam valido imperio Cytheres,
Grata tametsi compede sit volupe
Et dulce Ulyssi Penelopes jugum
Subisse, et horas saepe longas
Astragalis breviare blandis.
Nî rite nosses commoda conjugI
Jam passe binas naufragii vices.
Numquam profecto te Diones
STOECKELIAE tenuisset ardor;
Non SMETIANAE, vel KIMEDONCIAE
Memor Suadae tu thalami novi


page 38, image: s214

Pericla tentasses recentis
Ignibus exsuperare Divae.
At quis molestam vim vidui tori
Mutare nollet deliciis Deae,
Nec non Dionaeo sub antro
Sollicitam recreare mentem?
O blanda rumpas Harmosyne moram,
Tuique lectum fac subeas viri
Sparsum corollis liliisque,
Et violis, et olente thymbrâ.
En, ut GRUTERI filiolae duae
Te Matre suescunt Palladis artibus
Firmare dextras, et tenellis
Pectora moribus expolire.
Num fallor? aut post pensa Hyperionis
Semel peracta haec biga sororia
Patrique matrique obuiâ ulnâ
Excipiet Charin expetitam?

ODA XVII. AD I. CASIMIRUM GERNANDUM. Prae luctu obitûs Pauli Melissi laudes eius condignê cantari non posse.

QUOD tibi carmen tenuare coner?
O decus matrisque patrisque quondam
Et Palatinae CASIMIRE pubis
Gloria rara.


page 39, image: s215

Non favet thymbrae moderator, atque
Torpor est nostris adeo Camenis,
Nec scio, qua tergeminam coronam
Laude celebrem.
Hac gravis vexat dolor, inde curae
Me trahunt, hinc sollicitudo pectus
Nescio quae dilaniat feritque
Fortius angue.
Nenias plorare jubet MELISSUS
(Ah quis!) ereptus Lyricae cohorti
Nuper, emigrante simul sacrae indeside
Mystâ.
Tu sonum tentas cohibere maestum
Atque abesse acres animi dolores
Vis procul nostris numeris genisque
Tempore laeto.
Me tibi certum est voluisse Phoebi
Gratiâ fultum crepitare trinam
Barbiton, Daphnenque tuam benigno
Ore sonare.
Te probê notum Latialis oda
Redderet, te Celtica Suada, IANE,
Ante quae lustrum mihi nota primum,
Ferret ad astra.
Te potens vis Teutonicae loquellae
Iret exemptum ê trivii catervâ,
Ei polo utrique adsereret valente
Carminis hastâ.
Quin vigil Musam Aramicam, et Pelasgam
Nisus adpellassem ope Daedaleâ


page 40, image: s216

Forsan ê nidi jaciens patentes
Cratibus alas.
Nunc quid? angustam modo Apollo praestat
Rem lyrae, quam, donec amoeniore
Rideat vultu, tueare quaeso
Lumine dextro:
Provocans actis paribus triformem
Nerviam in mores patrios ubi succreverit
mens haec generosa duri
Nescia fati.

ODA XVIII. AD OTTHONEM A GRUNRADE. Cum ei dedicarem publicam Disputationem Philosophico-Theologicam.

VIDES ut instent undique ovilibus
CHRISTI, luporum saecla rapacium:
Nec jam periclis cassa munus
Rite piorum obeat caterva.
Nexus Poparum solvere tortiles
Conamur omnes, non sine Pantachi
Strophis nefandis, queis [Reg: quibus] IEHOVAE
Dogmata prostituit, popello
Iactare caudam doctus, et impiger
Lingua procaci scindere, quotlibet
Nituntur almae Veritatis
Iudicio, innumeris mederi


page 41, image: s217

Gerris. Amabo quis mihi, ceu decet,
Novit mearum mentis acumine
Conclusionum ponderare
Momina, quisve tenebrionum
Usum sacratae Theulogiae aestimat?
Pugnare quotquot cum sapientiâ
Hanc somniarunt vi sagacis
Tradita ARISTOTELIS? Chimaeras
Opinionum talium in his meis
Pulsare mens est (si pote) lemmatis;
Neu deinde mendacI patroni
Illaqueent teneram juventam.
Adsis vetusta nobilis ab domo
Insigne Musis praesidium meis,
Tibi DICABO CONSE CRABO
Quicquid erit Thesewn mearum:
Modo favoris tu jubare arduo
Lustrare pergas hoc specimen, licet
Mentis pusillae, olim daturae
Sed reditûs opulentiores.

ODA XIX. AD AMANDUM POLANUM A POLANSDORFF, THEOLOGUM Nobilem. Cum PARTITIONES Theologicas denuo evulgaret.

NON si virorum funera dat Deus
Praestantiorum tristia visere,


page 42, image: s218

Magnosque sustollit colossos
E mediâ, Aede suâ, ruinam
Integra tristem mox patitur Domus,
Nullusque cultor restat et incola,
Dans obligatum sponte honorem,
Turaque de locuplete acerrâ
Promens IEHOVAE, qui sua diligit
Fovetque per CHRISTUM unigenam suum,
(Gallina pullos ceu tuetur)
Pignera, non peritura quondam.
Vidit frequentes grex Basileius
Dei virorum funereos rogos,
Cunctis amaros, queis [Reg: quibus] modo stant
Pectora de meliore limo.
Exstincta pridem fulgida de DOMO
LAMPAS quiescit, donec ad ultimam
Vocetur horam voce CHRISTI
E tumulo, numeroque sanctûm
Mistus triumphet saecla perennia:
Linguamque ad unguem doctus Hebraicam
MUNSTERUS olim commigravit
Ad superos: placidusque liquit
BORRHAUS Aedem; luget et ingemit
Usque usque CHRISTI Ecclesia nuperê
Privata BRANDMULLERO, acuit
Ingenii et genii Ministro.
Sed haec fuerunt. Raurica non minus
Praesente servat Numine ovilia
Fidosque Pastores popello
Suscitat, ingenuê docentes,


page 43, image: s219

Quis sit Salutis terminus unicae,
Quis sit Redemptor noster, et occupet
Patris furorem punientem
Gentis Adamigenae superbam
Mentem. POLANUM quis neget impigrum
Verbi sacrati sensa latentia
Clarare doctis undiquaque
Iudicio et vario refertis
Libris? ut almae Theulogiae viam
Commonstrat his in PARTIBUS arduis!
Quas efficaci motus oestro
Expoliit calamo recenti,
Posthac daturus talia posteris
Scripta eruditi pectoris e penu
Plura, atra nî Parcae sorores
Iniciant sua fila collo.

ODA XX. AD ELISAM MAMMUSCHETAM FEMINAM NOBILEM, Sponsam.

NUMQUAM improbari jure Alamannidum
Virtus puellarum adsolet, indolem
Ob pertinacem castitatis.
Virgineum illae etenim pudorem
Mutave nexu simplice sat putant,
Semel nec ultra fervere adultero
Fas arbitratae sunt; sepulto


page 44, image: s220

Hoc, simul et sepeliri amores,
Consulta gentis Valeriûm soror,
Nec non Catonis filia comprobat,
Materque Gracchorum superbê
Regificos temerans calores.
Ut istae et illae flammea pectora
Uri recusant fomite principe
Absumpto, et insanum exsecrantur
Stridonio praeeunte parte
Taedas secundas, non tamen omnibus
Est una virtus nescia pungier
Arcu recenti spiculisque
Idaliis calidâque flammâ.
Quin jussa PALI, (juppiter!) enthei
Vatis severam non adeo imperant
Legem mariti feminaeve,
Arbitrio statuentia aequo,
Praestare longê denuo nubere
Quam foediori membra Cupidine
Tangi. Ergo FACTUM sanctê, ELISA,
Quod viduas abolere leges
Certum est, et uni porgere dexteram
Fidemque Nympho, qui tibi reliquum
Aetatis huius suaviore
Fallat amabilitate tempus.
Amore certo quin mage dixero
Furore casto, te sociam tori
Deinde MAMMUSCHETUS usque
Perditê amabit et illum amabis.
Hunc tu maritum non secus excipe


page 45, image: s221

Tuas in ulnas, ac geminos viros,
Olim ista qui jam nunc crearunt
Gaudia morte suâ haud petita.
Vigetis ambo viribus integri,
Aetas alacris spem facit optimam
Prolis futurae. interdum adultis
Robur inest juvenile membris.
DI coepta (solum quod voveo et precor!)
Vobis secundent divite copiâ
Cornu benigno largientes
Mente avidi quod habere prodest.

ODA XXI. AD MELIOREM ADAMUM; POETAM LAUREATUM. Provocat Musas eius.

IRASCOR merito, et damno silentium
Longinquum, MELIOR, quo mihi denegas
Consuetam fidei reddere dexteram,
Et vel literulâ, par ut erat, brevi
Dignari schidium pectore candido
Pronuper socio quod tibi carmine.
Indocto nimium carmine, miseram.
Infaustum quid habet pro taciturnitas?
Antiqui soluens vincula federis,
Dextro quod coiit, ceu puto, Apolline,
Ut mî Myrtileo notus eras jugo
Virtutisque tuae signa dares lubens.


page 46, image: s222

Exinde statui perpetuâ fide
Te vatem meritis tollere laudibus,
Et mergi stygiis fluctibus antea,
Quam cessare manum porgere mutuam,
Musarum auspicio qua mihi, qua tibi
Indultam, charitum non sine numine.
Hanc non vis Boreae contemerat fidem,
Non hanc longa viae, longaque temporis
Disturbare solent, si bene ego ominor.
Ergo tu viridi timpora Daphnide
Ornate, Aeoliam percute barbiton,
Ex antroque tuo nunc citharam move,
Fidi si memor es vatis ad inclutas
Rheni Naiadas, Pierium melos
Pangentis. vigeat carmine caritas.
Versus restituam, tu quoque carmina
Donabis; feries quin superum domos,
Miscebitque Deis te sacra Laurea!
Et me fors hederae praemia frontium
Doctarum superis suaviter inserent.
O quam dulce decus jungier astricae
Tubae, et percelebrem carmine consequi
Aequâ Melpomene laudis adoream!

ODA XXII. AD IOHANNEM FABRICIUM SPONSUM.

CUR te morarum taedia FABRICI
Errore longo frangere caelibem


page 47, image: s223

Hucusque permittis, relictâ
Parte tui meliore nymphâ?
Genas viriles barba revestiit
Subfusca pridem, primaque Apollini
Lanugo consecrata cessit,
Et juvenilis abest Cupido.
Privatus olim Lar quoque sedulam
Sibi poposcit forte laboribus
Gazae paratae conditricem,
Rerum aliûmve domesticarum.
At tu futurae callidus artifex
Sortis praeoptas plus Sapientiae
Annis juventutis tenellis
Iudiciive peracrioris
Accesse, donec perpetuo male
Vinctus capistro colla virilia
Discas subegisse inscienter
Ambiguae atque humili juvencae.
Sedata virtus rem beat optimê
Tenore fausto singula promovens
In aede quicquid dein parandum
Dexteriusque sagaciusque:
Contraque vastat caeca libidinis
Venus petulcae priva domûs tuae
Quaerenda, praesentis pericli
Indocilis, creperaeque Fortis.
Collaudo factum, et gratulor omine
Laeto petitam Palladion tibi
Illud recompensasse nuper
Temporis, hanc viduamque quadram.


page 48, image: s224

Haec si Poetis Laurus Apollinis
Verum profatur, dimidium tui
Reddet penates diciores,
Donaque lecti opulentiora.
Materna ad unguem dextera MARGARIN
Tuos in usus finxit, et ad domûs
Guberna promptam et curiosam,
Ceu decet, expoliit peritê.
Hac tu frueris conjuge postea,
Quâ cariorem vix pote filiam
Dilexe doctus, moribusque
CAULERIUS socer adprobatis.
Ito ergo Ulysses, Penelopen rape,
FRAINSHAIMIANO jam tibi creditam
Hymene Musaeoque fausta
Alite Vangionum reponas.
Novae colonae tum nova carmina
Cantabo, mensam cum tibi movero.
Vicinitatis fedus ipsis
Pol charisin tribus invidendum!
En, casta ut uxor SCHOPPIADAE mei
Votis anhelis Margaridos piae
Observat adventum! en MARIA
Ut mea prole beata jam jam
Nostri futurâ sanguinis aemulâ
Dextram cupissit jungere dexterae!
Adsis o adsis tertiata
MARGARI pars Triados venustae!

FINIS Libri primi.


page 49, image: s225

J. PHILIPPI PAREI ODARUM LIBER SECUNDUS.

ODA I. In auspicatissimum adventum Serenissimi Principis ac Domini, Domini FRIDERICI V. Com. Pal. Ducis Bavar. ELECTORIS etc. Cum secundum redux ex Galliâ ingrederetur NEAPOLIM NEMETUM XVI. Decemb. postridie Natalitiorum IESU CHRISTI horâ tertiâ pomeridianâ Anno ( IC CX.

AVITA Reges Persidos ut loca
Susis relictis, Bactra vel Indicas
Sedes adirent, ceu potentum
Fert animosa vicissitudo,
Uno morari nescia termino,
Congratulantum magna cohors adest
Non absque donis, ture, nardo, et
Quicquid Achaemenidum colonus
Plantavit agris suaveolentibus.
Quales bis-orto nuper JESULO


page 50, image: s226

Sagax Magorum turba honora
Exhibuit venerante dextrâ.
O lata nobis gaudia! Principum
Ocelle, sidusque eximium, Leo
Quotquot Palatinus per oras
Teutoniae asseruisse gaudet,
Miscetque Divis ob sua munera
Gentem ferocem, semina perviam
Virtutis exsertantem ab ortu
Solis ad Hesperium cubile.
Tu gratus URBEM curribus aque equis
Subis NEMETUM, sospes ab inclutis
Parisiorum SEDANIVE
Collibus, atque jugis remotis.
Nuper nefandus queîs latro regios
Percussit armos BORBONIUM (heu scelus!)
Sanguen perire haud quitum ab hostis
Vi licitâ, totiesque fidâ
Adprosperatum Teutoniâ manu.
FRIDRICE salvem, spes patriae, et gravem
Ponas dolorem ortum ab Parentis
Exsequiis, gelidave morte.
Ah! sed peremptum flebilibus modis
Quis cesset urgere ô male-perfido
Heroa sublatum celebrem
Tempore? quo rabiosa Martis
Caterva turbat singula diriter,
Orcove caelum mutat, et omnia
In peius invertit, Deorum
Ni iuvet advigilans potestas.


page 51, image: s227

Salve ergo Divis orte parentibus,
FRIDRICE, et orbae lumine Patriae
Nunc redde lucem, Patris avitam
Atque Atavi referens Minervam.
Tu post aristas tres populo tuo
Praesta perennes, Dux bone, ferias,
Pupillus Agnati, Patrisque
(Cuius at ô Ducis!) usque carus.
Tu CASIMIRI Magne Nepos, Scholam hanc
Plaudente Phoebo, et Pieridum choro,
Ad Patris exemplum beati,
Praesidio tueare tuto.
Sic templa serus caelica ut incolas
Diu superstes, nos prece plurimâ
Vovemus, aeternumque Numen
Suppliciis rogitamus imis.

ODA II. AD OTTHONEM A GRUNRADE, ET SIMONEM STENIUM. Scholarum Palatinarum Curatores.

LABORIOSAM suscipit hercule
Uterque molem, praesidium SCHOLAE
NEUHUSIANAE, quae revixit
Non sine GRUNRADII STENIque
Favore magno, atque auxilio Dei
Inusitato. Scilicet is Deo,


page 52, image: s228

Musisque carus, cui juventus
Praecipuê est studio atque cordi:
Contra nefasto pol Iove cretus est
Et his, et illi sacrilegâ manu
Tergum retorquens JULIANUS,
Ultima pernicies Scholarum.
Frustra resistas motibus impiis
Diri Satanae, salvificam Dei
Vastantis Aedem, credulorum
Multiplici miseroque damno:
Haec literarum nî penetralia
Cultu benigno Gratia principum
Fovere pergat singulari,
Queis [Reg: Quibus] pueri doceantur arte,
Atque imbuantur Nectare primulo
Magni IEHOVAE Legis, et unicê
Verbi beantis; dein Camenis
Aoniis poliantur ora.
O quam triumphat Phoebus, et incluta
Cohors Sororum, Vangionum Scholam
Iamjam cadentem, restitutam
GRUNRADII ac STENII Minerva,
Et ceterorum CURIA quos SACRA
Tenet patronorum! Ambo superstites
Estote longum, vivitote
Ambo patrocinium Scholarum!
Nec me juvantem rite pueritiam
Amore vestro spernite, quin mage
Apollinares ceu soletis
Usque viros ope largiori


page 53, image: s229

Fovete tuto praesidio, et fide.
Sic fotus olim carmina dividam
Laudesque cantabo utriusque,
Dum superat mihi docta Laurus.

ODA III. AD DANIELEM MARCELLIDEM. Cum Heidelbergae Docturâ Philosophicâ insigniretur.

VIDI et repente haec mens-animi horruit
Ausis retortis cernere praelia
MARTEM duellorum architectum,
MERCURIUMque fidis datorem
Quondam canorae. Poscit Atlantide
Natus valentem te sibi tradier,
Olim quod ingentem futurum
Gentis Apollineae columnam
Praeviderit, cum primitus ordia
Haurire lucis contigit, ilicet
Cnidi in recessu te Paphique
Continuum fore longum inertis
Valere jusso Desidiae illice,
Charumque Phoebo ante omnia, nescium
Potinae Edusaeve helluantum
Numinibus dare tura, multos
Uti videmus more Epicuridûm,
Fauces culullis sesquipedalibus
Opplere, certatimque palmam


page 54, image: s230

Quaerere, uter vacuet trientes
Capaciores, pollice guttulas,
Germanicorum ritibus, ultimas
Quis captet, in vultum refundens
Desubito socii ebriosi;
De nocte latas quis furiosius
Curvo plateas pulset acinace,
Ciatque Vulcani micantes
Cuspide particulas, recisâ
Praeduriori vi lapidum: Hectoris
Nomen meretur forsitan, ostium
Ubi refringit pessulorum
Obicibus male conseratum.
MARCELLIDEN sed sanguine dispari
Cretum fatebor, ter triplicis chori
Quem novi Alumnum lacte fotum
Unguibus ateneris fuisse.
Nervosiorem non ideo mihi
Andria finxit; Palladis aegide
Pectus recinctum non videtis,
Ut bene nata malis profanet
Culpis, madentes vinibuas fugit
Hyaenae ad instar, pectora toxico
Quaevis peritae curiosa
Mergere: non oculos Hyellae
Moratur hirquos (ceu quota pars facit)
Non, non. merebit faxo igitur meis
Gradive castris impar satelles
Bellicrepos tolerare motûs.
Dixit. vigentem roboris impetu


page 55, image: s231

Inusitati fas mihi militis
Vicem subire spondeo, infit
Armigeri genitor Quirini:
Iam jamque eundum pro patriâ Hunni dum
Peltis ferocum: jam meditandum erit
In Tartarorum castra pugnam,
Iam clypeo caput eggerendum.
Euax! minantis tympana classici
Exaudiuntur: copia Turcica
Domos paternas cymbalorum
Terrifico sonitu fatigat.
Mavortis istaec audiit impigre
Nepos Atlantis, sed nihil interim
Motus sequacem vult Alumnum
Pegasidum insequier phalangas,
Martis relictis. iam nova gloria
Tibi paratur, Mercurii Decus;
Gratatur ob Laurum Corona
Delia jam capiti revinctam.
Ipsus sonores pectine Lesbio
Dicam, meorum prime sodalium,
Si fas sodalem nominare,
Quem Sophie titulis MAGISTRI
Claravit; immo fas fuerit mihi;
Quando Minervae munere qui minor
Annisque doctrinâque nunc sum,
Aemulus ad Sophies penetra
Ferar decorus laudibus, in tuo
Quas cerno pulchrê fulgere vertice.
Matuta lucem istam PAREO


page 56, image: s232

Praecipita ah properis quadrigis!

ODA IV. AD MELIOREM ADAMUM, POETAM LAUR. SPONSUM.

STROPHE I.

ADOPERTA Numinis sunt opera
Excelsi, adeoque vix
Homini penetranda: attamen ipsa
Iustitiae rectique
Semper tenacia non fallunt,
Beatumque finem undique possident.
Perperam nihil, nihil frustra
Suprema Numinis potestas
Incipissit, agitque tandem.
Nil temere imperio sancit fieri, ceu
Rentur ah nimis profani
Legumque caelitum ignari nimis.

ANTISTROPHE I.

Sine tempore et sine principio,
Ac neminis indigens
DEUS optimus altissimus usque
Vixerat, ut mortale
Condit genus, secus et brutum
Adunit perenni socio suo,
Par pari creans, creatumque
Iubens pari gradu toroque
Iungier, variamque prolem


page 57, image: s233

Multiplici serie progignere. porro
Machinâ potente fingit
Qua mente discrepans, qua vultu,

EPODOS I.

Vivens, Dei examussim
Figuram exprimens, vigoremque men-
tis capescens entheae,
Idque Hominem vocat.
Huic quaerit sociennam viram
E penetris cordis, et inde
Perpetuo colligat ligamine,
Viduatique solacio
Miserias compensat statas hominis.
Non bonum est manere solum, sed
Suave copulandum est
Lateri latus
Vinclo aeterno.

STROPHE II.

Bene te o ADAME! tori sociam
Quod quaerere sustines
EMERENTIAM, amari meritam, illam
MAIADAE sacrati
Gnatam chori celebris Mystae
Pientissimam. hac animâ tibi
Redditum puta, quod amissum
Inerte morbidâque tabe
Robur. ilicet omne pelles
Hac ope virgineâ quicquid fuit olim


page 58, image: s234

Menti aut corpori grave, omnis
Cedet molestiae labos, ac taedium.

ANTISTROPHE II.

Pietatem, et illius agmina vis
Laudum recitarier?
Roseas genulas, et labra vis corallina pingi versu?
Mores, gradumque venustum vis
Meo deteri carmine? vis genus?
Vis Parentis indolem celsam
Cani? Poeta tute magnus
Es, caputque geris corymbis
Inter Apollineos vates redimitum.
Tu Musis choroque trino
Carus, potensque cantu barbiti.

EPODOS II.

Cum hac ADAME Vivas
Dianâ, tibi haec exsistat Cypris,
Gratiarum quarta sit
Haec EMERENTIA.
Haec sit stellula docti Laris,
Haec Helice, haec sit Cynosura
Unaratis dein per aequoris malae
Dubio pervehendae sinu.
Facilem ita ut portum consequare, Deum
Supplici rogo manu, plures
Apprecando ADAMOS,
EMEREMTIAS
Infinitas.


page 59, image: s235

ODA V. AD HIEREMIAM SONIUM SPONSUM.

TURBA profana negat fas, aut bene
Convenire Mystae
Musis dicato, iungier maritae,
Perpetuasque vices durâtori
Sorte tolerare
Haud posse Musis Gratiisque carum.
Nae bliteâ dape pascendum est mala
Corda, victimam Orci,
Legum sacrarum dedecus nefandum.
Florida virgineum nam queis [Reg: quibus] caput
Impedit corolla,
Adulterino pruriunt amore.
Nec mihi rite vocas castum modo,
Castitatis almae
Quem zona castum pollicetur index.
Parte caret meliore sui, piâ
Qui caret puellâ,
Arctae ancorâ vitae. ô beate SONI,
Eloquio celebris grato, novem
Una laus Sororum,
Ac Paedagogûm gloria aeviterna.
Te mirata calet niveis micans
Undiquaque donis,
Parente honesto, nata virgo honesta,
Sanguine BOURGESIO felix, rei


page 60, image: s236

Apta comparandae.
Macte ergo pactis copulande sanctis,
Atque toro subolem post ter tria
Debitam Dianae
Volumina edas Cinxiâ secundâ.
In te sic nomen super aethera
Cognitum parentis,
Sic veniet in te Soniana virtus.

ODA VI. AD MELIOREM ADAMUM, POETAM LAUREATUM. Ex Horat. Epod. XI. parwdw=s. Titulis Poeticis nequiquam superbiendum, Quibus vulgo abuti solent.

ADAME nil me sicut antea juvat
Vendere laureolam Honore defessum inclito:
Honore, qui me praeter omnes gestiit
Laudibus ad pueros Simul virosque tollere.
Hic alter en December, ex quo desii
Persequier titulos, Musis honorem denegat.
Vates per orbem (nam pudet tanti doli)
Fabula quanta cluent! Hinc me corollae paenitet,
Nec pol canentem plausus et superbia


page 61, image: s237

Excitat, et populi Quaesitus impii favor.
Contrane fastum, plus valere candidum
Simplicis ingenium Laetabar applaudens tibi,
Simul Poetas vulgus invenustius
Turgidiore sono Gravissimo affecit probro.
Quod si meis resurgat olim cordibus
Fervida bilis, ut haec Vesana vulgi dissipet
Figmenta, vates nil licet laedentia,
Mittet Apollineam Ridere Laurum Bambalus.
Ubi ista nuper te palam promiseram,
In mea vota lubens Utroque descendis pede.
Non tu Poetas dicis, assensu meo,
Laurea nuda quibus Perpingue devincit caput.
Ast gloriantis quamlibet Lauri comam
Vincere laude suâ Amor melodi te tenet.
Quando hunc nec increpare morum queant
Improba consilia, Iniuriosa nec labra:
Sed altus ardor inferet caelestibus,
Famaque versiculi In longa vivet saecula.


page 62, image: s238

ODA VII. AD PETRUM CLIGNETUM. Cum Haidelbergae Docturâ Theologicâ insigniretur.

NON barba doctum longior arguit,
Rasusque vertex, non cruce pilea
Quadrangulari denigrata
Efficient sociennum IESU:
Non lingua mordax vipereo madens
Cruore multis innocuum virum
Secernit, integrove miscet
Splendidior titulus sedili.
Et his et illis Thevologûm improba
Persaepe (iniquum!) turba superbiunt,
Inque arte perfectis inurunt
Ludibrium, maculamque turpem:
Nil curiosi foedera quid Dei
Aut quid piorum commoda postulent,
Tutamque quei felicitatem
Legitimis operentur armis.
Insanientis tu sapientiae
Adverte Mystas horrida quos stygis
Protrusit olim lympha in auras
Principio generante claudo.
Sententiarum factio LOIOLAE
Quae monstra fingit? bellaque Martia
Quae non gigantum more Hiberi
Militis associata proles


page 63, image: s239

Intentat uni fallere nescio,
Rituque certo singula Numini
Pulchrê gubernanti? Sibi haec gens
Est Deus, est sibi lex, et una
Obrussa facti normaque proprii.
Haec entheatis legibus adicit,
Quae mentis insanae voluntas
Adprobat, arbitrio et scelesto
Decreta Papae quod ferit, amputat.
Creditque pravis ritibus omnia
Constare maiorum, vetustas
Devia quos memor at parentum.
Mones? reprendis? corrigis? ocius
Ad arma, ad arma, ad fulmina Praesulis
(Heu bruta!) concurrit, cietque
Turba minax furiosa bella,
Armatque linguam criminibus feris.
Dixes bidentum simplicius grege
Genus, quod albâ veste amictum
Occulit atra venena capri.
Vides ut hirtis Scaldicus ictibus
Luctatur Haedus? cernis ut egerit
Cerebri oletum, conspuitque
Undique quotquot adire sentit?
THEATRUM HONORIS Advaticus latro
Edit popello! munera munera
Nefasta poscens, plausibusque
Seque suosque beare curans.
O rem nefandam! o crimine publico
Inexpiandam! fulget honoribus


page 64, image: s240

Contaminatis IESUITARUM
Agmen, amans popularis aurae;
Iuratque praeter Tartareo Deo
Fraudare nato, parcere nemini.
Hac arte sancti, hac arte casti
Hac utriusque poli Columna
Censentur, ulli non hominum uspiam
Redarguendi. Sed bene, sed bene.
Nos signa CHRISTI usque usque amemus,
Barbariem et fugiamus aspram,
CLIGNETE, missis his Erebi viris,
Te celsa calcantem Eusebies loca
Famaeque claris emicantem
Nominibus voveo videre.
Virtutis istam nunc cape gloriam
Brabea pridem timporibus tuis
Sperata cur prensare nolis?
Cur meritam renuas corollam?
Hanc Mater Angla, hanc pollicita est tibi
Batava Peitho. plaudito plaudito:
Depromit HAIDELBERGA Laurum
Huic capiti propriê obligatam,
Testis calentis verticis, ingenI et
Piê sagacis. Plus vice simplice
Haec namque mirata est acumen
Publicitus resecans statuta
Inebriatae pestiferâ lue
Cohortis. Ergo debita praemia
CLIGNETE captes: ergo Patrem
Filius hac recrees corollâ.


page 65, image: s241

Quod restat ultra, te populus Dei
Laudet beatum: muneribus tuis
Reddatur OTTERBVRGA felix
Seminibus parienda sacris.

ODA VIII. AD DAVIDEM PAREVM; PARENTEM VENERANDUM In Natalem eius LVIII.

VIXTI lustra decem, Pater,
Atque octo numeras insuper ordines
Annorum, vice prosperâ
Quos fugisse juvat. nunc Deus applicat
Vicinum senio diem.
Laetor commemorans, quot bona quot mala
Constans senseris hactenus.
Te grex salvificus multiplici tuo
Felix eloquio entheus
Sensit propitium. Tu genus efferum
Monstri Tartarei emori
Pridem discupiit. nempe dolos virûm
Punctim solvere callidus,
Obstas consiliis perniciem in probûm
Natis, propositi tenax,
Adversante Caci pestifero grege.
O quinquennia plurima
Deinceps incolumis vivito! te fide
Sollemni resonem, Pater,


page 66, image: s242

Quotannis venerans canitiem tuam.

ODA IX. AD PETRUM FORMIUM GALLUM NARBONENSEM. Cum Haidelbergae disputaret de Mediator Christo.

PROBATA virtus poscit Apollinem
Laudes canentem carmine nobili
Et Phoebi alumnum segregantem
A grege rancidiore fucûm.
Te dignum amari, et concelebrarier
Non usitatis versibus inserat
Astris, Camenae cui dedere
Pindaricis fidibus sonare
Chelyn sacratam; mî sat erit, latens
Cannas ut inter Mopsus aquaticas
Culpâ tot argumenta laudum
Deterere ingenii tuarum.
Quid arte possis, plus vice simplici
Potor Lemanni, fortia moenia
Clarae pererrantis GENEVAE
Et rhodani didicit citati.
Te disputantem FAIUS amabilis
Nodosque techne mirificâ audiit
Rite secantem, PETRE; Verbi
Salvifici quoque veriora
Edisserentem sensa, peritior


page 67, image: s243

Vidit juventus: Te senium optimi
Mystis Iehovae BEZAE amavit,
Te reliquus coluit virorum
Ordo verendus. Testis erit mihi,
Cui RIPA nomen BelLA dedit Trias
Phoebi sororum, integrioris
Ingenii Geniique proles,
Quae te magistro iam sapientiae
Sublime recta scandit ad atrium:
Florumque succos suaviores
Colligit e calathis Diones.
Testem mearum nunc quoque provoco
Sententiarum canitie gravem
Piumque TOSSANUM, Theatri
Praesidium et columen futurum.
Eia ergo FORMI fortiter edoce,
Quicquid sequester promeruit sacer
Gnatus Iehovae CHRISTUS, atque
Papicolûm affanias refuta.

ODA X. AD CHRISTOPORUM JUGNITIUM, SPONSUM.

SIc tu candide JUGNITI,
Censes post reliquos turpe relinquier?
Sic tu taedia caelibis
Vitae nunc redimis divite gaudio?
Tempus difficili tumens


page 68, image: s244

Stingui bile iecur, tempus et artubus
Reddi robora sanguinis.
Nam tostum penitus te video ignibus
Turpatumque humeros male:
Seu curae Veneris, Palladis an faces
Impressere genis tuis
Hanc labem. Ergo tibi nunc faveo, intime
Frater, de lepidâ et tibi
Iam nunc rite precor virgine pristinas
Vires restitui Utere
MARIA-IACOBE vindice. sic redit
Virtus fenore duplici.
Hinc tu perpetuas laetitiae vices
Sperabis IACOBE genus
Producente tibi in plurima saecula.

ODA XI. AD LAURENTIUM HARTENBERGIUM. Cum Haidelbergae Docturam Philosophicam solemnitet acciperet.

LIBENS FAVEBO, Mysta tenax novem
Phoebi Sororum, voce vicariâ
Amplum capescenti secundis
Ominibus decus. anne gaudes
Tandem excitatis rite jugalibus
Vicisse Musarum alta cacumina?
Sic est. veterno non litandum,


page 69, image: s245

Desidiaeque adyta haud sequendum,
Nomen monebit, credo, tuum asperis
De montibus quod primitus est datum.
Fontes Medusaei caballi
Munia nulla recludit ulli;
Plumaeve molles impediunt male
Saltus petentem Pegaseos. Amat
Vigentem alumnum, nulliusque
Criminis aut sceleratioris [(printer); sic: scelerationis]
Vitae sequacem Triga triplex, Iovi
Moneta vivax quam peperit. Lacit
Hunc Hippocrene dulcis, atque
Sponte lubensque lacit Minerva.
Huic dona confert Palladius chorus,
Huic verticem ornat nostrae ACADEMIAE
Adsensus augustâ tiarâ
Implicitum, titulisque docti
Munit MAGISTRI splendidioribus.
Te quum irretortis luminibus tuor
Nitere circum circum utrimque
Laureolâ caput eruditum,
Posthac secundâ subdubitem alite
Dignum? liquoris non crocodilini
Succo relevi labra, Amice, ut
Dememinisse velim caloris
Ardentioris, quem Philius fibris
Olim excitavit seu mihi, seu tibi.
Inscribi Averni illum precabor
In tabulis, tetricae et Megaerae
Lassare dextram, jura faventiae


page 70, image: s246

Sublestior qui solvere duxerit.
O macte, LAURENTI, sacerdos
Aonidum, his titulis beate!

ODA XII. AD J. JONAM GOEDELMANUM SPONSUM.

STROPHE I.

QUID canam musteis hisce nuptis
Erato, tuque ô Venus Erycina
Ridens, Amorumque turba sacra,
Gratiae, atque Cupidinum omnes
Socienni, Risus et alme
Illex Iocorum pater? Este mihi
Aequi faventes optimâ aurâ, dum novum
Laetificumque cano melos
Ad oram undisoni Rheni,
Opulens qua superbiit Vangio,
Ostentans Cereris bona,
Et pampinos Liberi.

ANTISTROPHE I.

Hic dies nuptiis consecratus
Themidos indesidis socii, atque
Castae Minervae pedisequae. ad haec
Festa nil nisi suavitates
Agiles fas est sine fraude
Depromere, et laetitiae ingenuae


page 71, image: s247

Accire frontem, melque purum fundere,
Et choreas celeri pede
Ionum modulis gratas
Quatere, atque triente ter triplici
Rhenani veteris malas
Curas procul pellere.

EPODOS I.

O Nymphae Rhenides, o blandula
Turba Nemetiûm in ocribus
Gelidis Vangionum, ô et
Pubes Vangionum Martia,
Leti adeste novis sponsis, cantica
Hymenaea alacriore voce
Dicite: felix Thalassio comprecabor
Ego sit et juveni docto,
Avis orto vetustis, et virae,
Quae modo nubit alteri marito.

STROPHE II.

Num tuam dico IONA propagem,
Generis num scribo avos numerosos?
Iactare queis [Reg: quibus] tu potes tabulas
Castorum, et veteris Sibyllae.
Patris an virtus operta?
Claris micat illa nitentibus et
Gemmis. RODOLPHO Caesari, Germaniae
Ausonidumque Patri pio
Multis nominibus perspecta est.
Celebrat CAESARIS sagax Curiae


page 72, image: s248

Ad SPIRAM caput efferens
Facta illius fortia.

ANTISTROPHE II.

Matris [(printer); sic: Matris] an laudo germen vetustum?
Genuinâ ex stirpe KRAPFIDUM ea orta est:
Quam Vangio Civis hactenus ad
Sidera ipsa tulit, et usque
Hodierno Consule gaudet.
Laudavit idem quoque MEILIADEN
Sponsae maritum, fata dum stabant gravem.
Hoc quoque sanguine candidus
Triumphat LEORINUS ceu
Nitido propriae Domûs flosculo.
HERMANNUSque fuit Decus
MYRTILLEI ConsilI.

EPODOS II.

Quid ultra nunc memorem? quid nisi
Saecula plurima ambo super ut
Valeatis esse diu,
Et stripem generis postera ad
Usque tempora longum producere
Vario ordine nepotulorum.
Digni etenim estis, Dii beneficiorum
Onere quos cumulent, quosque
Nepotes Differant in saecula,
Vestraque perpetim adsequantur acta.


page 73, image: s249

ODA XIII. AD MELIOREM HAIMINSFELDIUM GOLDASTUM. Cum PETRONII Satiricon in lucem ederet.

ANTIQUA quisquis fragmina marmorum
Exesa blatis seu tineis malis,
GOLDASTE, sollerti labore
Vindicat a tetricis tenebris:
Nae dignus ille est, quem colat ultima
Aetas avorum; non minus ac dein
Saeclis futuris prone potes
Huic meritos tribuunt honores.
Quis non perennem donet adoream
Illi, decorem Castalidum choro
Qui reddit, assertumque quondam
A stygiâ cohibet cohorte?
Iam jam cadebat Mercurialium
Flos litterarum, jam quoque nenias
Luctusque turpes universus
Gentis Apollineae senatus
Edebat, atram Barbariem suis
Questus parari civibus optimis,
Oblivionemque aeviternam
Artibus ingenuis creari:
Quando ecce Divorum auspiciis bonis
Natura finxit daedala pectora,
Queis [Reg: Quibus] curae et est cordi anxiosê


page 74, image: s250

Pristina restituisse saecla.
Quotquot sepulti mersi Acherusiis
Forent latebris de veterum libris?
Miserta pridem nî tulisset
Gens operata novem Deabus
Opem recentem munere Palladis,
Mendasque levi pumice foetidas
Aeruginat â de papyro
Expoliisset. ita alma Phoebi
Lux actuosâ lampade discutit
Caelo notharum corpora nubium,
Lumenque clarum post reducit
Substituens geniale sidus.
O te beatum Musica iudicet
Corona doctûm! quod veterum libros
Luci redonas perpolitos
Multiplici variaque dextrâ!
Sermonis Umbo tu cluis Ausonum,
Graiaeque Peithûs perpetuum decus:
Tu das Poetarum, simulque
Historiae monumenta priscae
Detersa amussim viribus ingenI,
Oclisque cernis singula lynceis
Errata patrum negligenti
Segnitie (ah pudet id fateri!)
Pereruditis illita chartulis.
Quae dira, amabo, pestilitas luis
PETRONIANAM vexat urnam?
ARBITER heu maculis onustus
Nunc virginalem paene licentiam,


page 75, image: s251

Salesque castae nequitiae aemulos
Occultat haud ulli legendus,
Tu nisi Philyrides peritus
Sinceriores particulas, ope
Pravis recisis pervigili tuâ,
Integritati tradidisses
Depositae modo et invenustae.
Sic dena PLAUTUS Pegasidum additus
Camena turbae laudibus haud suis
Pererrat Orbem, paedagogûm
Victima, vulneribus notatus,
Pictusque dorsum stigmatias suum.
Proh fertis istaec Numina SARSINAE?
An fertis istaec ô Sorores
Numina Thessalicae Hippocrenes?
GOLDASTIANA gestiat ARBITER
Legi Minervâ. Debeat unicê
Pater iocorum risuumque
Iam fugientem animam PAREO!

ODA XIV. AD JESUM CHRISTUM. In Kall. auspices Anni 8 IC CIIX. et Natalem LX. DAVIDIS PAREI. parwdw=s. Ex Horat. lib. III. Odâ XVIII.

CHRISTE Musarum sapientum amator,
Per crucis guttas, et amara mortis,
Lenis adspira, faveasque nobis
Hisce Kalendis.


page 76, image: s252

Si sacer pleno sonat Hymnus anno,
Larga nec desunt Triados ministro
Vota, nec non pectoris Ara grato
Spirat odore.
Ridet imâ laetitiâ omne corpus,
Cum mihi laetae redeunt Decembres,
Queis [Reg: Quibus] Parens adspexit aprica prima
Ordia lucis.
CHRISTE, sexagesimus annus illi
Fac manu deinceps abeat benignâ.
Vivat invictus Meretricis osor,
Ter tria saecla!

ODA XV. AD JOHAN. GEORGIUM PAREUM, FRATREM CHARISSIMUM: Cum Haidelbergae supremus ei in Philosophiâ Honor decerneretur. Anno 1510 die XIII Febr.

FELICITATIS portio maxima est,
Non esse natum sanguine quolibet,
Nec educatum disciplinâ,
Momine sic temere adprobatâ
Legum verendarum, aut jugo aheneo.
Sic namque pubis condecet in dolem
Firmare ephebam, more cerae
Flexibilem, inque malum reclinem,


page 77, image: s253

Libido praeceps quam pede proruit
Velociori, stultaque opinio
Errore lymphatam doloso
Mentem animi impediisse gaudet:
Contraque fallaci ebria pectora
Persuasione ad templa perennia
Deducit olim VERITATIS
Vis gravis ac penetrans momentum.
Quo rege doctus, queisque parentibus
Mecum institutus sis pariter, memor
O Frater esto, teque Cressa
Ecce notâ iuvet expetitam
Signare lucem mille laboribus,
Quâ Phoebus indit congrege virginum
Coetu sororum gratulanti
Rite tuo capiti corollam.
Hoc est, paternum prima quod ad Larem
Avente cuppes gutture munera
Catae Minervae hausisse gratum
Tam fuit utilitate certâ.
Hoc est LEMANNI quod tacitas aquas
Arvaeque Nymphas, quas Rhodani citus
Remordet amnis, visitasse
Non sine me puer adsolebas.
Quam dulce, Frater, seu mihi, seu tibi
Erit recordari optima pectora?
Quotquot GENEVAE utrumque dictis
Imbuerunt gravibus piisque.
Numquid senilis VEZELII tuba
Tuis tecenter [(perhaps: recenter)] consonat auribus,


page 78, image: s254

Nervosiori ut corda popli
Herculeoque modo tenebat?
Nostras Camenas me capiti bono
Probasse laetor saepius et graves
Bibisse voces, priva sive
Publica cum sene fabularer
Laudabat almae grex Academiae,
Coetûsque sacri qua mea qua tua
Vitae instituta, omnesque mores
Iudicio placuere recto.
Magnis probari magnum opus aestimo, et
Immane grandem laudis adoream,
De plebe quicquid Mopsus effrons
Improbet, immeritove culpet.
Ad metam anhelans ut sonipes celer
Brabea currit per stadiodromum,
Et antevertit cursitantes
Praepetibus genubus caballos:
Sic irremisso te studio pares
Anteire cerno, timpora Deliis
Ornande ramis, dum entheata
Nicomacho monumenta nati
Utroque versas pollice, et aurea
Quae Sophronisci filius edidit,
Platoque Semo, aut quotquot olim
Attica progenuit Minerva.
Macte hac corollâ, Frater, et inclutum
Decus Parentis, sive quod ACCII
Fortasse Manes SARSINATIS
Attribuent mihi, tu propaga ad


page 79, image: s255

Seros nepotes. Omnia destinat
AETERNITATI, nescia demori
Vafer Prometheus cui refinxit
Pectora de meliore limo.

ODA XVI. AD PHILIPPUM ERNESTUM VOEGELINUM, SPONSUM.

ERNESTE Musis dedite candidis,
Phoebique Mystes impiger, ac mihi
Amate plures more fratris
Non sine mutuitate in annos:
Sunt quos aheno vivere vinculo
Iugoque vinciri haud iuvat aspero,
Ut lite quirent jurgiisque
Omine fatidico carere:
Queis [Reg: Quibus] si supernê Spiritus entheus
Calefecit intus pectora Numine,
Et Castitudo aeterna voti
Propositum haud temerare gaudet
Factis nefandis, ceu quota pars facit,
Devincta sacro Romulidum Duci,
Beatioris vitae honorem
DI merito tribuunt coronam.
Rursum beatos nemo negaverit,
Regina Cypri quos thalami semel
Nexu perenni copulavit,


page 80, image: s256

Legitimisque tenet statutis.
Iam quadra pridem comparis indiga
Hortatur orbae momina tesserae,
VOEGLINIDARUM stirpis umbo,
Laetificâ variare sorte.
VOEGLINUS ô si viveret inclutus,
Maestisque certum praesidium reis,
Virtutis exemplum, decusque
Eximium populi Nemetum!
Quot vota gnato nunc daret, aut quibus
Thalassionem muneribus tuum,
Ac virginalem quot BRIGITTAE.
Exciperet modo gaudiorum
Cestum catervâ? Vivito vivito
PHILIPPE multâ progenerans vice
Claros nepotes VOEGELINAE
Grande Domûs columen futuros.

ODA XVII. AD ANDREAM GRIBIUM, SPONSUM.

VIDES ut armis omnia fulgeant,
Tubaeque saevae cum lituis strepant,
Furente Gradivo per arva
Ruraque Teutonidum paterna.
Motum in Sugambris [Reg: Sicambris] ac Grudiis vides,
Bellique causas sollicitâ manu
Vix finien das ob propinquûm


page 81, image: s257

Principum amicitias solutas.
Graves Ibero sanguine prosatus
Caedes minatur SPINOLA, diruens
Et castra, et urbes, incolarum
Non sine difficili labore.
Nunc Rhenus audit murmura cornuum,
Timetque Moenus cum popularibus
Undis, colorem patre Nicro
Abiiciente suum, caputque
Condente raucum sub querulas aquas.
Litare Musis, aut Cypriae Deae,
Periculosum nonne, GRIBI,
Est opus, insidiisque plenum?
Mirerne fallax quod tibi sedibus
Suis relictis bella movet Venus?
Pectusque diro alatus infans
Impete percutiat Cupido?
Osi coirent tam cito dissitae
Gentes in unum! quam cito pax tibi
Est facta dulci cum MARIA,
Ariete quae superat a amico:
Ecquos ovatus Belgica duceret
Tellus? trophaeis incluta maximis:
Queis [Reg: Quibus] fausta LIBERTAS furores
Spinoleos procul expulisset.
Potitus ergo Virgine, dotibus
Clara parentum, plaudito plaudito,
Securus alte quicquid acer
Mars meditetur in astra Divûm.
Quin irremisso tu pede fortior,


page 82, image: s258

Guberna donec publica publicas
Res ordinarint suave munus
Idaliae repetes choreae.

ODA XVIII. AD JOH. FORBESIUM SCOTO-BRITANNUM. Cum eum Poetam Laureatum crearem. 16. Junii Anno 1614.

QUISQUIS caballinum semel imbibisse
Fontem ore summo gaudet, et entheato
Correptus oestro culmina ad usque caeli
Mercurio favente
Ascendit, illum non rabies Notorum
Foedê morantem praepediet, neque ullus
Turpis Vacunae decipiet susurrus,
Blandaque nulla Siren.
Quin more cantherI in stadio citatus
Anhelat omnes exsuper are cursu,
Et gloriosam vi calidâ ingenI optat
Tangere rite metam.
Num vera dico? FORBESIO celebris
Praelustriori sanguine. Te Deorum
Grex universorum simul hasce lucis
Intuitus fuisti
Auras, secutus: teque benigniore
Caterva vidit lumine, quam novemplex


page 83, image: s259

Conjunxit ordo: te Charitumque trina
Tunc series amavit.
Grassatus inde es per varios recessus
Ocresque celsos Numinibus dicatos,
Quondam ut Chimaerae trux domitor manu acri
Se penetrare tentat.
Summis Deorum sedibus. Aut Stagirae
Tractas alumnum pervigili labore, aut
Huius magistrum non secus atque nomen
Ipse tuum volutas.
Tu Mysta sacrorum impiger es librorum
Intaminatae queis [Reg: quibus] Pietatis arma
Contra Sophistas suppeditantur, ima
Qui superis migrare
Conantur; invisum genus, et Deo, atque
Feliciori Numine procreatis!
Quid plura fabor? Pegasidum liquore
Tu labra proluisti
Tam copiosê, ut Phoebus Apollo privam
Donarit ipsus barbiton, annuente
Turbâ Camenûm, toto adeoque plausa
Aoniae cohortis.
Te SANE vidi carmine perpolito
Cantare Amores FRIDRICI DIS Dynastae
Terrae Palatinae, atque Deae Britannae,
(Cujus at ô puellae!)
Cunasque nuper Principis hisce nati
Divis, ad astra effers numeris, Poeta
Andinus olim qualibus intulit caelo
Aeneadas feroces.


page 84, image: s260

Osi super stes nunc BUCHANANUS esset,
Quo vate Romam plectra Syrissa tendunt,
Lyramque Cyrrhae dedecorant Latinae,
Cecropidumque venam:
Certe arbitrum (Praefiscine!) te suorum
Pronuntiaret sponte Poematum. Eia
Eia ô triumpha! Eia ô popularis, inter
Scotigenas superbi.
Salve ergo nobis, ô juvenis beate,
Atque haec recingas LAUREA SERTA doctae
Fronti, perennem quae tibi adoream dant,
Scotigenumque genti.
Nunc nunc, PAREO diribitore, gesti
POETA dici a carmine LAUREATUS,
Et privilegi jura capesce, quotquot
Caesareis tributa
Et nunc et olim vatibus. Hoc habeto
A me Poetâ mnhmo/sunonfavoris,
Quod IMPERATORIS vice MATTHIAE conferre
datum est propritim,
Quoscumque Virtus clarat, et ê popello
Transfert inerti. Scilicet hoc requirit
Virtus Honosque: ut differitas sit inter
Hermogenem atque Thryllum.

ODA XIX. AD PAULUM ORUOS SURIUM NOBILEM HUNGARUM. Cum ei LAUREAM Poeticam conferrem Kall. Julii Anno 1614.


page 85, image: s261

CEu farra agello condita fertili
Sopita dudum semina proferunt,
Spicasque producunt feraces,
Divite non sine messe frugum:
Virtutis almae signa latentia
Suppressa quamvis, sic tamen assolent
Prodire in auras, magna Honoris
Ut monumenta sequantur olim.
Musis amicum persequitur sua
Laus et timentem, et viribus omnibus
Quasi resistentem quadrigae
Solis ad astra ferunt celebrem.
Cur non perennis te quoque gloria,
Divûm Sacerdos nobilis, inserat
Turbae Deorum, praemioque
Afficiat gener osiori?
Quidni? tuarum conscia Pannonis
Est ora virtutum: Istricolae et tuos
Norunt ephebae mentis orsus,
Ingenii vegetique robur.
Testes Napaeae quas Nitra COMIATI
Salutat alto murmure perstrepens,
Praecepta tironi tenello
Quae tibi primitus indidere.
Heic tu Camenis, et Clario Deo
Primaeva divinae indolis approbas
Magmenta, conscendens bicornis
Saxa Heliconis amoena montis.
Post deinde totus Phoebigenum chorus
Favere pergit, cum recinis lyrâ


page 86, image: s262

Illustriorum facta Divûm:
Bellaque, queis [Reg: quibus] agitatur usque
Iugo irremisso Pannoniae solum,
Gemens acerbâ sub Scythicâ manu,
Crebras et urbes et paterna
Quae miserê populatur arva.
Fides canoras audiit inclutus
Heros LORANTFI rebus in arduis
Ingens Minervae angustioris
Praesidium, columenque certum.
Miratus ORVOSI Aonios modos,
Lyraeque grandis plectra sonantia,
Concessa Musarum favore,
Aonidumque piâ cohorte.
Sic fabulosum natus ad Aufidum
Poeta Romam condocuit modos,
Et vicit Alcaei minaces
Stesichorique graves cothurnos
Vidit natantem in litore BODROGHI
Cygnum IMPERATOR, qui regit Hungaros,
Iussitque rostro dona genti
Spicea SURIADUM referre,
Insigne Laudis per memores dein
Fastos ferendum. Nunc cape LAUREAM
Apollinarem, quâ capillos
Impedias monitu PAREI.
Magnis deinceps Pannoniae additor
Lumen POETIS; pectora fortia
Quondam Giganteis triumphis
Grandiloquis resonans Camenis.


page 87, image: s263

ODA XX. AD BALTHASAREM VENATOREM. Cum Poeta Laureatus a me renuntiaretur. Kall. Julii Anno 1614.

QUALEM parentes laetitiam solent
Captare quondam, si videant suos
Audisse gnatos commonentum
Cum ratione salubriori
Praecepta, ad unguem quae teneram probê
Fingunt juventam cultibus optimis,
Formantque doctrinâ decenti
Mentem animi, placidosque mores:
Talis profectô, BALTHASAR, occupat
Meum voluptas pectus, et afficit
Immane quantum, si recordor
Grande tuae specimen juventae,
Primis ab annis clara NEAPOLIS
Quod vidit; ut post te, velut impiger
Caballus in cursu antevortens
Quadrupedante sono imparatos
Sequi, relinquis mollis Inertiae
Quotquot cubantes segniter in thoro,
Sollerte doctrinâ excolendae
Detemerant bene nata mentis.
Te te coaevorum aemula natio
Praerupta vidit scandere Thessali
Vepreta Pindi, altasque cautes,
Et virides Heliconis umbras.


page 88, image: s264

Tu non reduxti, ceu quota pars facit,
Collum subactum sub juga ahenea
Honestioris disciplinae,
Rite memor facilis magistri
Servasse voces Socraticis
Dictis madentes. Hinc tibi Numina
Pimplea rident: hinc tibi omnem
Concilias Charitumque Trigam
Tuis faventem laudibus. Ipse ego
Flammas calentis (scis etenim) ingenI
Hortationum crebriorum
Fomite sum solitus fovere.
Annon fateris, quid siet indoles
Nutrita doctis sub penetralibus,
Acuta praeceptoris usque
Quid valeat meminisse dicta?
Certê laborum praemia nunc feres
LAURUM decoram verticibus tuis
Doctas ob artes implicandam
Thespiadum grege comprobante.
Hanc ergo prendas virgineâ manu
Plexam COROLLAM de viridario
Horti Palatini, ac POETA
CAESARIUS merito vocator.
Haec jura quando nomine MATTHIAE
Regnantis orbem Teutoniae inclutum,
Tributa nobis sunt favore
GRASSERIDAE Comitis Palat I.
Et huic, et illi, et fors mihi debita
Honore parto carmina concines,


page 89, image: s265

Caputque tolles inter omnes
Quotquot erunt modo LAUREATOS.

ODA XXI. AD IOHANNEM ADAMUM RUGENWALDENSEM, POMERANUM Poetam celeberimum. Cum Filius ipsius primogenitus THOMAS-LUDOLFUS Haidelbergae Philosophiae MAgister renuntiaretur.

ADAME, vatum gloria, num tui
In portionem me quoque gaudii
Raptare gestis? gratulantem
Laurea serta novo [(printer); sic: serto nova] MAGISTRO,
Tuo LUDOLFO, de Pithopoeide
(Heu quondam amatâ conjuge!) prosato.
O te parentem perbeatum
Hac subole eximioque gnato!
Annis ephebis praecocis ingenI
Qui signa nobis edidit ardua,
Tunc quando in herbâ paene messis
Iam fuerat peritura numquam.
Vidi loquentem Romulidum sonos,
Immo praeivi (nam memini probê)
Lexes Latinas, cum secundo
Numine sex numeraret annos.


page 90, image: s266

Nec me fefellit mens mea temporis
Augur futuri. Scilicet igneos
Motus cerebri cum Minervâ
Exseruit salaputium disertum.
Superbientem nunc iuvenem pater
Intaminatis cernis honoribus,
Ac pervenustis in Lyceo
Philosophi titulis decorum.
An poenitebit littore Balthico
Fixisse gressum, quo GEDANUM caput
Praecone KECKERMANNO Olympi
Culminibus posuisse gaudet?
Istis Athenis Socraticas dapes
Desideratis faucibus inhiat,
Cuppesque divinas alumni
Expetit illecebras Stagirae.
Quidni redonatum ocribus ad NICRI
Fluenta Lauru turba Novensilis
Ornaret immortali, ADAMUM
Caelituum socians choreis?
Hac laude THOMAS nobilis en tuus
(Laudata Virtus crescit enim) pede
Scandet citato sacra diae
Pulpita Theulogiae, popellum
Ritu paterno dapsilibus modis
Docens disertim. Rectius an potest
Gnatus decorum laude patrem
Quam studiis paribus referre?


page 91, image: s267

ODA XXII. AD JESUM CHRISTUM parwdw=s Ex lib. II. Horat. Odâ XIX.

IESUM in remotis fulmina saltibus
Novi tonantem (credite perfidi)
Vivosque pallentes, et aures
Beniamidum tumidorum obesas.
vae! paventi mens trepidat metu,
Minoque damni pectore turbidum
Tristatur. ô vae! parce IESU,
Parce gravi metuende voce.
Eas contumaces est mihi milites,
Polique faecem, fellis et uberes
Plorare guttas, atque labris
Fusa malis meminisse dicta.
Et fas Iesum sit mihi redditum
Terris honorem, et tecta Sionia
Disjecta non laeta ruinâ,
Exitiumque domûs Iuda.
Tu plectis omnes, oraque perfida,
Tu iussus olim Taenariis in jugis
Paenâ coerces aeviternâ
Isacidum sine fine fraudes,
Tu cum Parentis jussa per omnia
Cohors Satanis temneret impia,
Dirum retorsisti Leonem


page 92, image: s268

Ludibrio horribilique morte.
Quamquam caducis aptior es locis
Mundoque dictus, nec sat idoneus
Poenae ferebaris, sed idem
Orbis eras mediusque caeli.
Te vidit atrox Dux Erebi aureo
Curru decorum, turpiter imprecans
Sortem, et recedentis triformi
Fauce, manus feriitque pectus.

FINIS LIBRI SECUNDI ODARUM.


page 93, image: s269

J. PHILIPPI PAREI ANACREON.

MELOS I. DULC. AMARUM. In Nuptias GEORGII GOTWALDI, et ANNAE-MARIAE SCHUCHIAE. Celebratas Neapoli Nemetum a. d. Prid. Eidd. April. Anno 1596.

UT tandem Apollo Phoebus
Fugit latus marini
Piscis, petitque Vellus
Pecoris nocentis Hellae;
Ut cuncta tristitatum,
In cuncta amoenitatum
Inire dixit ille,
Voluitque cuncta rerum
Facies suas resumant,
Faciantque laeta quaevis;
Pepulit gelu tremendum.


page 94, image: s270

Pedibusque abire iussit
Inimica frigora, intra
Domos tenebricosas,
Zephyrum et redire iussit,
Placidam ut daret favillam
Suae aurulae; quiescat
Murmur Noti fragorque;
Redeant grues, natetque
Anas arundineto,
Hominesque ament labores,
Novumque terra amictum
Sibi resumat; inque
Sola gaudeat frequenter
Arator alma grana
Serere, ut cito gravescant,
Ferant suis puellis
Cibum salubriorem,
Potum meraciorem:
Ut haec Apollo Phoebus
Nuper dedit videnda,
Actutum amiciores
Fore mî novem Sorores
Rebar, meâque mente
Hilares fovere curas
Occepi amiculorum,
Qui pectoris gravamen
Tristissimam ruinam
Patientius ferebam:
Modo unici JACOBI
KIMEDONCII, Sodalis


page 95, image: s271

Fratrisque multum amati
Obitum ferens acerbê
Uno bono dierum,
Myrteta monticelli
Sacra tristior petebam,
Nemusculum subibam,
Eoque proximabam,
Valleculam videbam,
Et adfui. quid istic?
Quietus et recumbens
Identidem dolores
Miserabiles, ciebam,
Fletu genas rigabam,
Anhelitûs trahebam,
Luctu meo vocabam,
Novensiles puellas,
Hyantias puellas,
Charitesque tres Sorores,
Omnesque Deos Deasque,
Omnes pias volucres,
Hinc inde pipilantes,
Hinc inde zinzilantes,
Suavique gutturillo,
Varianteque oricillo
Suaviter vibrantes,
Dulcissime integrantes
Valentulos Sonores,
Amiculos canores.
Vidi, audii. quid inde?
Amariter gemebam,


page 96, image: s272

Et pectore eiulabam:
Heus o bonae puellae!
Vos o bonae Sorores!
Vos o piae volucres!
Amabo! ubi latebit
KIMEDONCIPOR, Sodalis
Meus, Frater meus, Cor
Meum, mea unica spes,
Vitae meae levamen?
Ah! ab! ubi es? venito
KIMEDONCIPOR JACOBE!
Sine audiam lepores
Oris tui faceti,
Fac copiam oricilli,
Melliflui oricilli,
Adrastei oricilli.
Te iuro! te LUPERCE
Geni, per omne quicquid
Silvis tuis pererrat
Hinc inde, dic PAREO
Num videris JACOBUM.
Vos iuro! delicatae
Vidistis hunc Napaeae,
Vos juro! vos puellae
Vos ô Dei, Deaeque
Vidistis hunc JACOBUM?
Venuste Turturille,
Torquate dic Palumbe,
Canora dic Acanthis,
Vidistis hunc Amicum?


page 97, image: s273

Dixi et statim supinus
Iaceo, loqui potis non
Eram, velut cadaver,
Animâ suâ relictâ,
Viduus relinquor: omnes
Sensus migrant, Homoque
Mox esse desii, nec
Vita ulla me videbat.
Sed ecce. Fors repente
Ingens cohors sacrarum
Hinc me ambiit sororum,
Cohors petulciorum
Hinc me ambiit sororum,
Stipata erat puellis,
Formosulis puellis:
Salacibus puellis,
Regilla sed choragum
Agebat. hanc Cupido
Paphiae puer patronae,
Magni puer cachinni,
Comitatur. at quid inde?
Hymenaea cantitabant,
Hinc inde saltitabant,
Hinc inde voculabant,
Melodias canebant,
Pariter simul sonabant,
Pariter simul vibrabant
Amiculos sonores,
Et crispulos canores.
Omnesque amoenitates.


page 98, image: s274

Adest Cupido. quid tum?
Corpus meum levabat,
Hoc ambiunt puellae,
Formosulae puellae,
Hoc ambit et Dione,
Amoris ille Magnes,
Amoris ille Fomes,
Praesesque amationum,
Amasionum amatrix,
Felixque Nuptiarum
Venusta copulatrix,
Venerilla blandicella,
Caput revincta myrto,
Et taeniâ papillas,
Beryllinas papillas,
Rotundulas papillas,
Auro micantiores
Ocellulos habebat,
Faculas manu tenebat,
Chorum suum rotabat,
Hymenilla cantitabat,
Et laeta gestitabat,
Corpus meum trahebat
Hinc inde, mox feribat,
Mox osculum premebat,
Et cuncta factitabat.
Infit loqui. Heus Cadaver!
Animam resume, vive,
Doce quid innuat haec,
Post audias amoena


page 99, image: s275

Quae dixero Cythere.
Illae interim puellae,
Glomerabiles puellae,
Hymenilla cantitabant,
Decoriter retroque
Citroque saltitabant,
Pariterque voculabant.
Revixeram. ô Novorum
Nova! mira! (clamitabant
Glomerabiles puellae)
Revixit hoc cadaver!
Veni, Veni, Cythere,
Revixit hoc Cadaver.
Vidit. loqui iubebar.
Repeto anxios dolores.
Venus audiit, renidet,
Et frustra es inquit: heic non
Reperis tuum JACOBUM:
Me audi PAREE tristis,
Hilarisque abibis a me,
Fletusque abibit a te,
Et cura cordilinga
Ex infimis penetris
Cordis tui migrabit,
Succedet hisce dulcis
Iocus, malis repulsis.
Nostin meae puellae
Hymenilla cur canebant?
Te nempe suscitare
Hîc mortuum volebant


page 100, image: s276

Confestim ut ad fluenta
HARTANA commigrares,
Hymenaea cantitares,
Illi novo marito,
Illi novae maritae
GEORGIO ET MARILLAE,
Mellitulo juvenco,
Mellitulae juvencae.
Dixit Venus: chorumque
Aufert puellularum, et
Ad nuptias MARILLAE
GEORGIIque pergit.
Lubenter audii illam
Sortem mei GEORGI:
Nam mî meos dolores
Amaritudinesque
Len It, meumque pectus
Maerore vindicavit.
Ergo mihi GEORGI,
Ergo mihi MARILLA,
Novelle tu marite,
Novella tu marita,
Vos coniuges beati,
Salvete ter quaterque,
Ter ampliusque avete.
Nunc este copulati,
Nunc este coniugati,
Nec vana lis, malumve
Ullum revinciat vos.
Tu Sponse dic maritae


page 101, image: s277

Novellulae maritae,
Tuae bone MARILLAE:
Adsis mea ô Apicla,
O pectoris Salillum.
Columbulilla bella,
Adsis mea ô MARILLAE
Da flammeum labellum
Da tortiles capillos,
Magneticos ocellos,
Da lacteas mamillas,
Haec colla mollicella,
Femurculum glabellum,
Latusculum tenellum,
Tot ego osculilla figam
Smaragdinis labellis,
Magneticis ocellis,
Et lacteis mamillis,
Quot Urbicus poeta
Dat Lesbiae facetae,
Tot morsiuncularum,
Tot sessiuncularum,
Tot lusiuncularum
Tot murmurationum,
Reciprocationes,
Mare quot tegit siluros.
Redhibitio haec placetne
Tibi? Dic mea ô MARILLA.
Viden' ut pudoriformis
Oclis MARILLA limis
Procaciore nisu


page 102, image: s278

Nunc gestiat profari,
Nî linguulam loquacem
Rubore purpuranti
Pudor enecasset ipsi?
Sed abit dies. Thalassi,
Hymenaee, Nuptiarum
Vos praesides, Torum jam,
Torum huncce Castitatis,
Iam jam instruetis, albis
Violisque liliisque,
Suave olentibusque,
Et calthulâ, atque olivâ,
Et herbulis benignis
GEORGIO et MARILLAE,
Dabitis micantiorem,
Dabitis fragrantiorem.
Papae! novem sorores,
Aganippides sorores,
Hyantiae sorores,
Vos vos bonae Camenae
Quas antea vocabam,
Quas flebilis ciebam,
Nunc nunc adeste nobis,
Hymenaea cantitate,
Hinc inde pipilate,
Hinc inde zinzilate,
Omnes simul vibrate,
Valentulos amores,
Amiculos canores,
Et crispulos sonores.


page 103, image: s279

Euax! annuunt, torusque
Iam nunc paratus! te
Sponsi, introite lati,
Ite, ite tempus instat,
Et Hesperus requirit,
Tu Sponsa virginale
Sertum exuas oportet,
GEORGIOque sponso
Iam Zonulam resolvas,
Et nucleum relinquas
GEORGIO marito.
Bene est. uterque sponsus
Torum introivit, Ergo
His nuptiis favete
Vesper, Diespiterque.
Nunc Vos bonis mariti
Lusus iocosque multos
Pro arbitrio ciete,
DIS Nixiis litate,
Nunc editote bellos
Novellulos [(editor); sic: Novelluos] puellos,
Novellulas puellas,
GEORGE tu puellum,
Adonidenque bellum,
MARILLA tu puellam,
Dionulamque bellam.
Nos interim precamur
Myrmeciam bonorum,
Et Gargarum bonorum
Cumulumque gaudiorum


page 104, image: s280

GEORGIO et MARILLAE,
Novellulis maritis.

MELOS II. IN NUPTIAS PETRI IUNICONTII [(editor); sic: JVNICONCONTII] , et CATHARINAE Machaeropoeae.

O Candidate Amorum,
Et omnium leporum,
Et omnium jocorum,
JUNICONTIÛM propago;
Quid ista quaeso taeda
Fert? illa taeda lucens,
Taeda illa plus caloris,
Taeda illa plus vigoris,
Aetnae furentis ocris
Ferventibus caminis,
Quae dat tuae medullae,
Tuae intimae medullae.
O casta virginella
O Sponsa blandicella
CATHARINA mellilinguis,
Iunicontii columba,
Iunicontii favilla,
Iunicontii salillum;
Quid iste Cordis Hamus
Sibi vult? Deae Cytheres
Quem fert Puer volatu.


page 105, image: s281

Et Hamus iste et illa
Flammans furensque taeda
Nova mira dat novorum.
Nam VIRGINEM subivit
Quadriga Solis, Infans
Alatus ubi jubente
Genetrice torquet illam
Illam igneam favillam,
Et flammeam favillam,
Aetnae furentis ocris
Ferventibus caminis
Quae plus penetrat artus.
Hanc PETRE virginalem, et
Faustam apprecationem
Ambabus excipe ulnis.
Et ipse quippe gaudet
Apollo gensque caeli
Isto tuo furore,
Isto tuo calore,
Penitissimo furore,
Penitissimo calore,
Ardentiore gravis
Flammâ, ipsiusque Phoebi
Radiis calentiore.
Nec discupit novellis
Recrastinare nuptis
Hunc aureum furorem,
Hunc musteum furorem.
Sed ecce agit caballos
Ad PISCIUM quadrigam,


page 106, image: s282

Queis [Reg: Quibus] HAMUS iste fraudes
Dolosque fabricarat,
Dolos utrique vestrûm
Gratos et usque faustos.
Hem! capta pulchra CONCHA est
Flagella branchiasque
Et aureas habens, et
Argenteas, prehende,
Laxesque rete; capta est.
O PETRE prende CONCHAM
Sudore partam, et acri
Labore captam, et acri
Vigore raptam, et alto
Amore pactam. Adest. Sol,
Optata nunc adest NOX.
Accende taedam, et Hamum
Expande quaeso Conchae,
Nullus feres repulsam
(Ceu quondam) at ipsa Concha
Sponsore me, implicabit
Sese volens lubensque.
Tu solve virginalem
CATHARINA huic marito
Zonam, tuumque sertum
Adstantibus Puellis
Posthac relinque, Sertum
Illud tui Pudoris,
Eheu tui Pudoris
Monumen perenne et arrham.
Sed tu novum maritum


page 107, image: s283

CATHARINA dein corones
Tori tui corollis
His lacteis corollis
His melleis corollis,
Quales venusta Cypris,
Qualis puer Cupido
Manu vient petulcâ.
Hinc multa gaudiorum
Millena milia opto
Vobis novis maritis,
Quot ipse gaudiorum
Millena milia opto
Nobis novis maritis.
Istoc VALETE voto,
Diuque vos amate,
Diuque basiate,
Diuque suaviate,
Diuque germinate.

FINIS ANACREONTIS.


page 108, image: s284

J. PHILIPPI PAREI SYLVAE.

CARMEN I. AD HALOINUM GOTOFREDUM. Cum Haidelbergae insignia Docturae Philosophicae acciperet.

ALACRIORE mentis olim acumine,
Tonantis improboque quis quie edita
Labore adire templa gestit, aurea
Revincit ille serta vertici suo
Novem sororum Apollinisque gratiâ.
Id ipsum anhela cura poscit, et labor,
Vorare mille nil timens molestias.
Colonum ita alma mater adsolet Ceres
Beare sedulum: nec atrum Olympico
Cruore Laurus appetita deserit.
Novensilesque Gratiaeque destinant
Suo coronam alumno, Apollini sacram,
Plicatam honestiore Pallados manu.
Et hac benigniore senties modo
Diserte GOTOFREDE vertici tuo
Favore serta destinasse Delphica.
Enim Hippocrenidum ora fonte quis lavat


page 109, image: s285

Prius frequentiusve? quis sophûm libros
Pari revolvit, atteritque momine?
Amabo, quis sagace Phaestide editum, aut
Platona diligentiore brachio
Premit? Negare nostra dicta pernegant
FRANECCERANA templa Frisoni soli.
SIBRANDE Mysta rare juris enthei
Adesto, DRUSIUMque LYDIUMque huic
Adesse gratulationi adimpera:
Melosque grande singuli, obsecro, addite.
Alumnus ille namque vester arduum
Repente Honoris appetet sacrarium,
Perenne quando laudis adferet Decus,
Suavitatis ille PORTUS Atticae
Madulsa, Cypridos Deae ille onyx.
Petissis ergo GOTOFREDE nervias?
Et apprecationibus novis eges,
Iambicante metro nesciis mero
Fere inseri? Ergo, Amice, plurimum
Tuam saluto mitram adoreae novae,
Precorque nomen ut fuat bono omnibus
Apollinaris ordo quod tibi dedit.

CARMEN II. AD SALOMONEM PAREUM PATRUUM. Cum ei LAUREAM Poeticam dedicarem.

TERTIUS ecce agitur jam nunc feliciter annus,
Cum Myrtilletum linquere jussus eram;


page 110, image: s286

PRINCIPIS et celsi largo suffultus amore
Lustrarem Helveticas Allobrogumque domos.
Me fovit BASILEA, Urbs totum clara per Orbem,
Hospitiumque mihi culta GENEVA dedit.
Neutra tamen passa esta se discedere inanem,
Utraque sed voluit me memorem esse sui.
Vix etenim quartum revoluta est Cynthia et ornat
Raurica me SOPHIE Philosophûm Titulo.
Dumque GENEVA suum me experta est optima civem,
Non uno affecit symbolo amicitiae.
Nosti BEZA Parens, et pectus amabile FAI,
Scis quoque GOULARTI, scis JACOMOTE senex,
Quam fuerim in sacris vestris sermonibus usque
Sedulus auditor, discipulusque frequens.
At postquam patrias rursum revocarer in oras,
Aegrius a vestro separor eloquio.
Quin me Musa vetat gressûs tardare, viamque
Imperat in patrios accelerare Lares.
Audio et actutum nebulosi ad Neccaris undas
Obvia me reducem Mater amata videt.
Chloris adest, surgit Myrtus [Reg: murtus] , Violaeque Rosaeque
Depingunt campos undique floriferos.
Nec diu inornatum patitur me Phoebus alumnum.
Sed nostras cingunt Laurea serta comas:
Laurea serta, mihi quae magni musa MELISSI
Nectere dignata est, Thuriadaeque meo.
Laurea serta, tibi merito quae consecro, grande
O SALOMON columen praesidiumque meum.
Munera nam Vatis rarum testantia amorem
Ante aliquot messes te quoque condecorant.


page 111, image: s287

Namque tibi is Clypeum variis insignibus auxit,
Quem nunc in summo candidus ornat olor.
Hunc igitur mecum Vatem laudato PAREE,
Qui mihi, quique tibi contulit omne decus.

CARMEN III. AD CHRISTOPHORUM DANUBIANUM POETAM LAUR.

DUPLEX te celebrat CORONA Vatem,
Illa Laurigerûm Corona sacra,
Quae non timpora circuit bibacum,
Quae non timpora circuit salacum,
Quae non timpora circuit Vacunae,
Quotquot aera dedere pigriori:
Sed frontem redimire castiorum
Quae gaudet, redimire quaeque gaudet
Frontem ter triplici choro dicatam.
O te DANUBIANE ter beatum!
Quem non unus honos sacrat Monetae,
Caelestique Viragini patrimae,
Quemque Musica SEMONEM vocare
Turba gliscit, et Incolam Theatri
Supremi indigetabit, ad Secundam
Ubi Tertia creverit Coronae.
Macte his muneribus, vigeque quantum
Duplex Laurea floret, et vigescit
Ad ripas patrii fluenti, et VRBIS
Tuae praeco habearis, ac Poeta:


page 112, image: s288

Istâque arte tibi pares tuisque
Laudem Caesaribus Deisque tantum
Concessam, Invidiaeque RES HABERE
SUAS forti animo iubeto, nilque
Ates disparilis time furores.
Sat tutus cluit entheato honore
Quisquis caelicolûm choro dicatus.

CARMEN IV. AD PETRUM FELCMANNUM TRANSSYLVANUM, SPONSUM.

OMNIA Fata trahunt: fiunt connubia fato:
Hunc viduâ, hunc lepidâ Virgine fata beant
Si fuit in fatis, cedet tibi nobilis uxor,
Filia seu Regis seu foret illa Ducis.
Paupere sive humili genitâ si stirpe fruaris,
Hanc ardenter ames, Fata dedere tibi.
Sed neque fortuito peregrinam duxeris umquam,
Ante alios quoniam patria Nympha placet.
Fatorum imperium haud poteris FELCMANNE negare:
Nam nupsit vidua, et femina casta tibi.
Femina casta, prius sincero juncta marito
Quae fuit, et voluit iuncta manere diu:
Ast fata eripuêre illum, et succedere tete,
Sic fuit in fatis. quid petis ulterius?
Nil nisi vota dabo, concedent cetera fata,
Fataque cum votis sint rata quaeso meis!


page 113, image: s289

Quae fecere nova istaec jam connubia Fata,
Haec eadem votis prospera cuncta dabunt.

CARMEN V. AD BALTHASARUM WILPERTUM. Cum Haidelbergae [(editor); sic: Haidelbeigae] Laureâ Juridicâ decoraretur.

CONSPEXI et Themida et Venerem venarier altis
Montibus, inque bonam tendere tela feram.
Aurea tela illa, ast haec Laurea vela ferebat,
Persequiturque feram Cypris et alma Themis.
Tu meus esto, inquit Cytherea, nec abice fixa
Spicula pectoribus, vulnus amoris habes.
Vulnus amoris habes, vulnus curabile quondam
Vulnere, quod sociae nostra pharetra dedit.
Sed Themis a teneris confixum Mater amorum,
Me quia amasti et Ius, cuius ego Genitrix.
Namque fera ante alias caelesti es praedita mente,
Nec siluae similem progenuere feram.
Te voluit telis confixum Mater amorum,
Non patiar; Lauru te redimire volo.
Eia age promeritos capias pro tempore honores,
Quos Nervae aut Paulo Papiniove dedi.
Nec tibi sit curae curis involvere mentem,
Sat cito nam veniet praeda petita tibi.
Vis Veneris valeat, Syrius Phoenicis alumnus,
Tu quia es, ê Lauru nunc cape serta tibi.


page 114, image: s290

CARMEN VI. AD APOLLINEM. Votum pro Joh. Junicontio.

PHOEBE Pater, nobis Lauru qui timpora cinxti,
Supplicibus votis annue quaeso meis:
Ad tua castra me at properê juvenilibus annis
Hic puer, et quondam praemia digna petet.
Te colit, et veneratur, amans ter tresque sorores,
Instinctu raro carmina multa canit.
Non eget is stimulis, nec tergora verbera quaerunt.
Sed volat ad stadium ceu generosus equus:
Doctorumque legit pretiosa volumina Vatum,
Quotquot gustarunt Bellerophontis aquas.
Hunc serva incolumem, ô divini carminis autor,
Oestroque insolito corripe mentem animi.
Me sponsore olim fuerit Iunicontia proles,
Gloria Pegasidum Mnemosynumque [(editor); sic: Mnemosydumque] decus.

CARMEN. VII. IN MAGIRUM IESUITAM PAREOMASTIGEN. Ex Catullo parwdw=s.

MAGIRUS ille, quem dolamus in dies,
Ait fuisse disputator optimus:


page 115, image: s291

Neque ullius petentis impetum viri
Nequisse pertimere, sive arundine
Opus foret tonare. sive faucibus.
Et hoc negat cohortis Esuiticae
Negare vulgus, impiosque Alastoras,
Moguntiamque nobilem, et Nemetios,
Tyringiamque barbaram, et trucem Remum.
Ubi iste post Magirus antea fuit
Inane pectus. illo enim minacias
Crepante saepe iubilum edidit puer.
Hetrusce Praesul, et Latine claviger,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Magirus: ultimâ ex puertiâ
Tuâ bibisse dicit ex voragine,
Tuâ imbuisse pestilentiâ caput.
Et inde tot venena per latentia
Necâsse saecla, vera sive perpera
Blatiret ore, sive multa pessimê
Libido mentiendi ubique perderet.
Neque ulla vota Veritatis Arbitro
Sibi esse facta, cum veniret a Papâ
Sacerrumo, hunc ad usque Rhenidos lacum.
Sed haec prius fuêre. nunc sedilia
Replet maligna, seque dedicat tibi
Gemelle Cerbere, et Gemella Cerberi.

CARMEN VII. AD JOH. ADAMUM POMERANUM POETAM.


page 116, image: s292

VATEM biformem plus nimio mihi
Carum, TRETERI pervigili manis
Nuper politum, SYLLABOque
Commodius reliquis adauctum
ADAME, Vati te memini novo
Mî polliceri, proque reciproco
(Ex lege pactâ) redditurum
Munere, bis redeunte Sole.
Ergo obligatum fac habeam librum,
Contraque munus destino mutuum,
Ut sic satisfiat petitis,
Regula nec violetur aequi.

CARMEN VIII. AD CHRISTMANNUM ROESLERUM. Cum Haidelbergae Docturâ Philosophicâ insigniretur.

BEATA fama est CASIMIRI, qui quondam
Fortissimus Fidei Orthodoxae, atque antiquae
Confessionis audiit propagator,
Domûsque fautor unicus PALATINAE,
Novemque Musarum Salus, certusque Atlas,
Quîs daedalâ arte jam cadentem Parnassum
In urbe MYRTILETO amavit erexe,
Divumque Heliconem funditus restaurare.
Nam rudera exesi DIONYSII Tecti
Formâ sategit innovatâ appellare


page 117, image: s293

SCHOLAM de semetipso CASIMIRANAM,
Nepotibusque porgere aemulam Zelum
Largê fovendi Aganippidos fontis Mystas,
Quos CASIMIRIANA TEMPE conservant.
Nutritus hisce plurimas es ROESLERE
Messes, benignam et Principis opem es expertus,
Non absque Philosophûm favore praeclaro.
Quod ecce testatur CORONA tibi facta,
Hodieque diribenda vertici docto,
Ob nuper hinc et hinc amarê exantlatos
Tuos labores in Latinis et Graecis
Libris, palaestrae et strenuum ob progymnasma.
Hac laude NAVA Mater exultim gaudet,
Nymphaeque habentes CAUCIAM ad VALLEM applaudunt
Novo huic alumno Gloriae: et sacerdoti huic
Tali apprecantur voce: PATRIAE CRESCAT!

CARMEN IX. AD PONTANUM.

HAUD caelo fruimur sereniore
PONTANE, atque frui datum ante soles
Perpaucos, ubi pulchrâ amoenitate
Usi, exivimus Urbe per salebras
Montis istius, haud procul remoti.
Quid tum! propterea domi latebis?
Non, ad te veniam meridiatum,
Aut ad me venies meridiatum.
Id si haud displicet, illud adjuvato,


page 118, image: s294

Ut cernam iuvenis meae maritae
Amatam sociam, tuam maritam:
Et sic nos duo cum duabus, huncce
Ibimus sepelire nubilosum
Diem mille facetiis iocisque.

CARMEN X. AD BARTHOLOMEUM KECKERMANNUM. Cum Haidelbergae acciperet insignia LICENTIAE Theologicae.

LAUDO Bonum Factum, mi KECKERMANNE: labores
Post varios tandem quod pia serta capis.
Scilicet id Virtus, Doctrina, Aetasque requirit,
Postulat et Patriae Curia celsa tuae.
Me vero ad Festum, quod Epistola docta vocavit,
Gaudeo, quantumvis nullus adesse queo.
VELLEM QUOD VELLES: metuo sed longa viai,
Et timor est corpus debilitare meum.
Adfectu tamen haud tibi ero procul, atque FAVEBO
Linguâ, animo (ut par est) carmine, voce manu.
Interea vivas nostri non immemor, et quam
IOVA iubet deinceps perge vorare viam.


page 119, image: s295

CARMEN XI. HENDECASYLLABI. A M. JEAN-CASIMIR GERNAND Maistre es Arts.

QUE diray ie, CASIMIR, de ton scavoir?
Personne a toy pareil qu' on ne peult avoir.
Tant devin esprit Dieu treshault t'a donne.
Car en ceste basse aage t' enuironne
Un million des vertus Angeliques,
Avec des sciences plus que mystiques.
Voire les neuf Muses, et leur sainct pere
Les trois soeurs, l' Amour, et celeste mere
Te font transpercer les estages des cieulx:
Ainsi tu vas surmonter tout glorieux
La gentile ieunesse Palatine,
Quand jour et nuict embaumes ta poictrine
D' Ambrosie et Nectare d'un bon zele
Estendant sur toutes choses tes ailes
N' est-ce pas grand cas? q' un si petit mignard
Comme un' alouette chante en divers' art
Non pas simple tire-lire, ains chanson
D'un scavant Rosignol, dans un verd buisson,
Tantost faignant d' estre docte Aristote
Tantost Ptoleme tournant la cricote.
Dimoy enfant des troys Olympiades
(Hors mis Christ) qui jette toutes oeillades
Sur l' Encyclopedie des sciences.


page 120, image: s296

O jeune source! quel fruict de prudence
Hors jetteras ta maturite acquis?
Crois, et ores pren la Couronne ton pris,
Couronne, qui tousjours demeure verde,
Et jamais sa fatidique fleur perde.
Chante tes oracles, mache laurier,
Puis quon te crie genereux Palmier.
He Dieu! quel beau soleil sur toy rayonne?
Quel hymne triomphal sur toy resonne?
Ha mere! ha pere! ha socur! vistes depeschez,
Et vostre nouveau MAGISTER caressez,
Qu' est tout empenne dun grand desir d' honneur
Entier emporte au vent de son bon heur.
Courage donc trois foys trois soeurs! ma plume
Du feu de Parnasse frappe l' enclume,
Pour en tirer quelque bonne parole
Qui a ceste feste vistement vole,
Et me salue ce grand maistre des arts
Qui guerroye maintenant comme un fort Mars.
Ormon Mignon, ie ne plainds aultre chose,
Si non que voyed' y venir m'est close,
Et faire bonne chere vous descendant
De la chaire, qu Lycee fort triomphant.
VIVE Gernand! et n'oublie ton PARE,
Quit' appreste un aultre carme bigarre
De ton los et ta couronne eternelle,
Sima Clio me fera mine belle.


page 121, image: s297

CARMEN. XII. AD EUNDEM JOH. CASIMIRUM GERNANDUM.

TER felix quondam Romano sanguine pubes,
Illaque Athenaeis edita seminibus!
Namque per angustas securo tramite repit
Mnemosidum latebras pegasidumque domos:
Nec prius anfractûs varios addiscere linguae
Cogitur Ausoniae Cecropiaeve puer.
Ast unam superat postquam trieterida vitae,
Est bene materni conscius ille soni.
Dein SOPHIES geminae sinuosa volumina versat,
Rabduchique sonos aure patente bibit.
Non sic, quam genuit pubes exotica tellus
Ora Medusaeo mollia fonte lavit.
Non sio immulso nutricis ab ubere sugit
Verba quibus reddat mentis operta suae.
Non ita inoffenso properat pede visere Tempe
Daedaleae Physeos, mominaque alta Iovis.
Saepius at denos patitur sepelirier annos,
Ante rudis possit quam bene lingua loqui.
Optimaque aetatis tacitis pars effluit annis,
Abdita Naturae debita nosse catae.
Attamen interea fingit quandoque Prometheus
Pectora de limo quae subito igne calent.
Romulidum pubi Graiaeque indagine mentis
Aemula, pervolitant mystica quaeque poli.


page 122, image: s298

Sique libet cuiquam mecum certare parato
Exemplis, sileat protinus efficiam.
Non ego nunc memoro BELLAIUM, Gallica mater
Quem docuit linguam praecoce menti Remi.
Ille etenim vix lustra duo compleverat aevi,
Indolis ut prodit semina magna suae,
Quem puerum versu celebrat SALMUREA NISA,
Quique puer celebrat carmina GERVASII.
Nec mea DOUSIADEN, FRATREMque poetica canna
Arbitrii testem sollicitare cupit.
Occubuit Batavae Castor Polluxque Minervae,
Ille solo vitam finiit, ille salo.
Maturum ingenii robur testatur uterque,
Lanugo ante illis quam subit ulla genas.
Inspice quae scripsit IANUS puerilibus annis,
Inspice fraterni symbola judicii.
Si tamen in lacrimas non vis protrudere guttas,
Tutius abstineas, me monitore, manus.
Quin mage in hunc puerum strictim tua lumina vertas
Qui GERNANDAEO sanguine cretus ovat.
Est locus ad Nicri nebulosi fluminis undas
Qua Pallatinus gaudet habere Leo:
Seu suae de Myrtis sortitus nomina sine
Montibus e Iettae, quos capra sima metit.
Illic Simmeridae cernit consulta Tetrarchae
GERNANDUS, Themidos Luxque decusque Deae.
Huic genuit Iunone bonâ pia SVICHSIA gnatum
Ante decem messes, quattuor et Februos.
Utque nova adspexit suboles Titania templa
Affuit ad sacras Dux CASIMIRUS aquas.


page 123, image: s299

Nomen ut in fonte acciperet modo nata propago:
Digna propago huius nomina ferre Ducis.
Te puto pulticolam nostrum, Salaputiolumque,
Quique mihi Hybleo melle fovendus eras.
Te CASIMIRE puto, quem Cleiûs munere iam nunc
Gestio Phoebeis inserere alitibus.
Rara tuam virtus subiit lactantibus annis
Mentem animi, raris dotibus haecce viget.
Quid memorem? Pueri vultûs tantummodo reffers,
Arguit ingenium lingua diserta senis.
Tanta tuam subito cinxit Prudentia mentem,
Nec quicquam in dictis est puerile tuis.
Eloquioque tuo cedit pater ENNIUS, unus
Tu triplicem in cunis ore dabas sonitum.
Tu raro, ceu nos, sensisti ligna magistri,
Nec ferulae monitis talia dona tenes.
Sed Phoebus, Charitesque tibi trinae inspirarunt
Quicquid habet caelum, terraque quicquid habet.
Ac veluti vatem genitum Tyrrhenide buri,
Te Deus omnigenâ cognitione beat.
RAURICA quod gestit iam nunc vulgare palaestra
Qua Titan oriens, qua moriensque patet.
Illa mihi Lauru quae cinxit timpora quondam,
Ecce tibi properat cingere frunde comas.
Huic ego nunc de te partes concedo loquendi,
Ne videar caudam flectere velle tibi.
Cetera quae volui, dicet; dicentque Poetae:
Mi satis est parvis carmen hiasse modis.
Tu modo macte novo CASIMIRE hoc laudis honore.
Et superes patruos laude patremque tuum.


page 124, image: s300

Atque olim patriae prosis: FRIDERICIDIS Aula
Te brevi ut adsciscat Nestora IANE sibi.

CARMEN XIII. AD MELIOREM ADAMUM POETAM LAUR. Cum Haidelbergae disputaret de Iustificatione fidei.

QUANDO scelesta gens Quirinae Thaidos
Rogatur, unde pendeat
Suprema cunctorum salus mortalium:
Aut se beatam quomodo
Coram Deo arbitretur? infit propriis
Meritis placere se Deo.
Dic ergo, quare CHRISTUS olim est mortum,
Si te beatum judicas
Per inquinatiora panno menstruo
Tua e)/rga? quid quaeso fides
Praestat? si inanis redditur promissio
Id asserente Apostolo.
Quis te, Papista, quis quaeso occupat stupor?
Ut actiones jactites
Quas ipse non edis, sed a Caelestium
Parente gratis accipis.
Macte esto ADAME lemmatis doctissimis,
Suffenûm et artes discute:
Iussis valere faeculentis dogmatis
Rasae cohortis; fallere


page 125, image: s301

Cui suave, melque veritatem prodere.
Docere tentas GRATIAM
Necessitatem operum placentium Deo
Non tollere, tametsi Salus
A Gratiosâ mente pendeat. Nihil
Neretur iste, qui facit
Quod debet: ast mandata Patris exsequi
Gaudent studiosa pignera.

CARMEN XIV. In RINOXUM quendam Pareomastigen. ANNULUS NASO.

RINOXUs ille pessimus cachinnonum
Agyrta BELZEBULIS AusonI, diae
Tabulae resector, et THURINGIAE probrum:
Cui renident morticinae uti mulae
Dentes, Mephitim putidissimam halantes;
Linguam procacem in quemlibet optumum stringit,
Dictisque salsis, et logis nimis fictis
Cadaveroso allatrat ore. divinis
Quos cumque cernit legibus litare, atque
Nefanda Papae cogitata ridere,
Stercusque BESTIAE quot audit odisse,
Hos latro morsicante dente discerpit
Ritu luporum, circum ovile grassantum
Praedamque deglubentium. PAREO quot
Morsûs Cinaedus ille fibulatus dat?


page 126, image: s302

Calumniarum quam struem Thraso nectit?
Pareus huic Theologus est levis, mendax,
Vertumnus, atque suspicax, triumphator
Turpis, PELAGII fautor, aemulusque acer,
Scitae imperitus LOGICAE. Eho! quis hoc splene
Perferre possit integro? et tamen perfert
Pareus, observantior Dei VERBI,
Mutanda rectis prava praemonentis. Dein
Molossus iste antiquus usque baubetur,
Rudat Thuringus Asinus usque et usque; stat
Pareus almâ VERITATE munitus,
Frendente porro faece Iesuitarum
Linguâ et gravi hanc tuebitur stylo contra
Trucis nefasta SEPTIMONTII facta.
Eat scelesti consili architecton, et
Sicariorum fac, novaculam tradat
Cruore tinctam LOIOLITICAE pubi,
Quâ septa dentum PRINCIPUM petant, quave
Prisca (heu!) ruinent regna. Vivit ah! vivit,
Hoc agmen ORCI perditum ire qui possit,
Vivit NEMESIS, hanc firmiter coercere
Valens cohortem. Compleant modo totum
Scelerum modum. Non usque dextra cessabit
VNCTI, neque usque parcet hic tetro
Gregi LOCUSTARUM minacium caudâ
Et SCORPIONUM more, aculeos mortis
Vibrantium, et dein inquinantium faedê
Quod mortuorum, et quicquid est simul vivum.


page 127, image: s303

CARMEN XV. ILLUSTRE NEUHUSIANUM VANGIONUM. M D C II. XII. Novemb.

VERSU alii Iliacos tollunt ad sidera muros,
Dardanidumque alii memorant in carmine bella,
Et genus, et proavos totâ de gente Quirini
Conscribunt alii, tectumque laremque Latinum.
Ipse ego nunc coner sacrata mapalia Phoebi,
Dum Pimplaea favet, tenui deducere filo:
Ac DOMUS haec NOVA, quam Musarum dia caterva
Incolit, atque Helicona vocat NEUHUSIA Tempe,
Nullius ante modis celebrata, poemate nostro
Clarior adsuescat latê fulgere per orbem.
Vos modo Pieriae vestro de fonte liquorem
Indulgete mihi, maioraque viribus ausum
Servate, adveniatque favor delapsus Olympo,
Ut quondam in gremium Danaes defluxit amatae
Iuppiter, ê caelo fulvi sub rore metalli.
Ergo quae fuerint celebris primordia Ludi,
Et quo fundatore DOMUS NOVA condita primum
Diva refer, modo vera queas monumenta referre
Historiae antiquae: Pudor est non vera referre.
REX DAGOBERTUS erat quondam fortissimus Heros,
Iura dabat Francis, Cybeles per rura triumphans,
Magnanimique Ducis CLOTARI sceptra capescens.
Saecula sena sacer tum connumeraverat ordo
Christigenum, atque decem bis, tresque adiunxerat annos


page 128, image: s304

Postquam parta salus CHRISTI de sanguine nobis,
Primitus Austrasiae ut fines, terramque tenebas,
Imperioque suo ut pugnax BURGUNDIA cessit.
Finibus egressus propriis Alemannidos oras
Aggreditur, magnâ circum stipante catervâ
Gallorum auspicioque bono alta cacumina Iurae
Transcendit, belloque feros, pacemque colentes
Aeternam, Helvetios adiit, vultuque benigno
Excipit, excipiturque hospes peregrinus, et omnis
Protinus applaudit rapidi bonus accola Rheni.
Ipseque Neptunus tali sermone salutat
Regificos vultus, et quei remoretur euntem
Affatur: Rex magne, hominumque Deûmque voluptas,
Os Divis similis, blando aspectabilis ore,
Quo fugis? aut quis habet locus? an stat abire, torosque
Linquere Naiadum, vicinaque prata Dearum?
Rex maneas, teque amplexu ne subtrahe nostro:
Heic tua regna pares, leni qua murmure Rhenus
Instrepit, Helvetiasque sua unda allabitur urbes.
Dixerat, applaudunt Dagoberto dona ferentes
Naiades, et quotquot spumantis Numina Rheni
Litora lambebant, florumque aspergine ripas
Condecorant iunctimque novo dant praemia Regi.
Accipit; et deinceps statuatur Regia nobis
Rex ait, Alsatiamque petit, Pallatia condit
RUFFACI, iunctim praelustria maenia fingit
De CASTRO et FERRO durissima nomina sedi.
Postea mentem-animi divino accensus amore
Relligionis opus jam jam sub mole fatiscens
Promovet ardenti Zelo pietatis, et usum


page 129, image: s305

(Quamvis fucatae monstris Latiaris Asylae)
Restituit, cursuque jubet dein pergere recto.
Usibus hisce dedit BENEDICTI grande sacellum
Et SURBURGIACUM splendescens marmore Templum
Illaque ad occiduum Titana, HASELACHICA Sacra.
Ante alias memor esse potest urbs maxima, quondam
Nomen ab ARGENTO cui contigit. Illius iste
Ditavit fanum, caput inter nubila condens:
Illius est munus quod Episcopus insidet aureo
Spectandus solio, dum profert enthea jussa.
Interea Dagoberti animo sententia surgit
Alsatiam migrare, aliasque invisere terras,
Et subito statuit transmittere cornua Rheni,
Vangionumque domos, atque urbem BERBEROMAGUM
Ocius ipse petit, tractumque peragrat amoenum
Vangionum, tractum quo non felicior alter.
Namque parens frugum fecundo semine turget
Tellus Lenaeique cadis fert munera plenis,
Dum bona despumat magnis vindemia labris
Quotannis Bromioque novo se ingurgitat Aegon.
Ac prorsus, quicquid deposcit corporis usus,
Vangionum dat ager; veluti Paradisus amoenus
Floribus omnigenis, multâ et vi graminis halat.
Sic quoque prata Pales, hortos Pomona venustat,
Arva Ceres ornat, vestit iuga vitea Bacchus.
Quodque magis retinet Dagobertum, et causa manendi
Exstitit, heic lene-spirat Zephyritidos aura,
Nec regio Aeoliis horrescit turbida nimbis,
Sed patulus gratis cum flatibus advolat aer,
Corporibusque novum reddit quandoque vigorem


page 130, image: s306

Urbs etiam vicina placet, decorata superbis
Aedibus atque Patrum statuis, pictisque fenestris,
Quaeque novo civi per amoenum praebet hypaethrum.
Talia mente oculisque videns Dagobertus, Et hisce
Nominis excelsi monumenta legantur in oris,
Atque DOMUS NOVA mî condatur, Regia sedes,
Inquit; et Eusebies fieri inviolabile Fanum
Extimplo jussit; Fossis ceu moenibus illud
Praecingens, circumcirca lucentis ad imum
Usque solum lymphae, quâ raro canna palustris
Ulvaque seu sterilis, vel acutâ cuspide iuncis
Exsurgit sed contra, ut abundat olore Cayster,
Sic cernas anates turmatim lente marina
Vivere in hac Fossâ, atque ingenti pondere Pisces.
Surgit opus, celsam Pharos ut Memphitica Turrim
Ostentans, Aedem et miratur Vangio sacram.
Quid superest? Mystes aras, Templumque frequentat,
Sacra facit, celebrat magno cum murmure, MISSAM,
Ingenti et numero solemni more dicarunt
Rite sacerdotes Templumque DOMUMque RECENTEM.
Rex ipse ad sanctas obstipe cernuus aras
Aede super bona multa precans, ad sidera palmas
Tendit, et optatos intrare ECCLESIA portus
Ut queat impense rogat, hac statione quiescat,
Incrementa bona et capiat, se auctore [(editor); sic: authore] , pusillus
Grex Christi, rerum labefacto cardine pessum.
O magnum pietate Ducem: cui sacra IEHOVAE
Est studio cordique per omnia climata mundi
Extendisse, sacrum et revocare in pristina cultum,
Foeda superstitio quem detemeraverat olim,


page 131, image: s307

Pro vero caeli Domino, terraeque potente
Cum coleretur iners, et inani Iuppiter ausu,
Turbaque Praxitelis confecta fabre ante Deorum.
Debita pro tantis referet quis praemia factis?
Ante suas etenim magno miscere Garumnae
Rhenus amat rapido properantes agmine lymphas,
Horum quam satagat male dememinisse bonorum,
Queis [Reg: Quibus] ripas auxit celebres memorabilis Heros,
Quisque sacerdotum sacras proventibus Aedes
Collocupletavit stipendia maxima praebens.
O utinam dignê consumpsent talia ventres!
Mensque animi aetherio Regis succensa timore
Imperiis rabidis utinam incorrupta fuisset
Hesperii Satanae! Terrae miscentis Olympum.
Scilicet hic Reges magnos, Terraeque Toparchas
Mancipio retinet stricto, solusque gubernat
Quicquid et in caelo, quicquid terrâque patente
Curari gaudet, solus moderatur Agyrta
Romanus, soli huic divinus paret Olympus,
Dicto quem clausum reserat, quem claudit apertum
Illius imperio parens Dagobertus, adoptat
Presbyteros sacri CANONIS de jure vocatos,
Mystica sacra iubet fieri noctesque diesque
Accensis facibus, contortuplicataque verba
Imperat usque cani modulisque sonisque Latinis
Pro vivis obitisque preces conamine multo
Iugiter exsolvi Latio mandante Tyranno
Praecipit, atque alios per agi de more susurros.
Haec ubi facta; aliam volvit sub pectore mentem
Rex Dagobertus, et est curae quoque patria tellus


page 132, image: s308

A quâ longo aberat jam tempore, quamque reliquit
Post aliquot messes salvus rediturus in illam.
Annuit ipse Deus, Regem NEUHUSIA sacra
Ut regat exstimulans, ceu pastor ovile tuetur
Cum lupus insidias meditatur ovilia circum,
Atque ferox vastare solet Leo septa bidentum.
Praeficere hisque monet castum fidumque Patronum.
Qui ratione piâ Clerum sociosque gubernet.
Enthea iussa facit Dagobertus, et auspice IOVA
CYRIACUM elegit Monachum, pietatis amantem,
Praesidio cuius felici tuta sit omnis
Res, Pietasque deinde incedat tramite recto:
Nec vivus duntaxat Regia jura capessat
Rex abiturus ait, verum post tristia fata
Lubrica cum superas concessit vita per auras
Audiat ille Domûs Rector Ductorque Recentis.
His ita successu non adversante peractis,
Rex abit, et nudam relinquit corporis umbram,
Pariete quae Templi multum-veneranda superstes
Conspicitur, praeclara sui monumenta favoris
Dans Monachis, et Clero, Vangionumque colone.
Ilicet imperio fruitur, concessaque jura
Prensat CYRIACUS, sacrorum norma laborum.
Hunc pietate gravem totus complectitur Ordo,
Turbaque Papicolûm moniti meliora sequuntur,
Cyriaci ingenuo et pendent unius ab ore.
Sic mora praeceptis nulla est, sed prompta voluntas
Parendi, mandata licet fors aspera visa;
E molli somno cum iussus surgere Mystes,
Aut si fors fallenda fuit concentibus hora,


page 133, image: s309

Missaque pro misero si fors celebranda Menalcâ,
Sive aliud quidquam faciundum, nemo recusat.
Talis erat facies Templique Domûsque recentis,
Cyriacus vitali istâ dum vescitur aurâ.
At postquam Martyr factus, Divûmque relatus
In numerum, haud adeo stricto omnia iure feruntur,
Paullatimque trahunt ea lapsa repente ruinam,
Quae bene coepta, bono saltem conamine capta.
Parvula turba fuit Monachûm, observantior Aedis,
Officiique sui, reditûsque sacri optimus usus.
Crevit at is numerus, quem multa licentia Papae
Reddidit effrenem, committens sceptra lupercis.
Namque popas et aqualiculos, hircosque petulcos
Mystis substituit castis, sanctisque cathedris.
Dicite vos lapides picti, pictaeque fenestrae
Numinis aetherii fuerit reverentia qualis,
Unius arbitrio Papae dum cuncta geruntur,
Cum sociis scelerum laxas indulsit habenas,
Impete cum caeco fertur male rasa caterva.
Nil nisi pompa fuit, diri portentaque Caci.
Pars cantat requiem, sacrisque indulget iniquis,
Ut levet e flammis sontes purgantibus umbras:
Pars aedes sacras variis ululatibus implet,
Haud aliter, quam mille sues, quos torquet edendi
Dira fames, grunnire solent ad limina Panis.
Heic magici cantus, suffitus, sputa, crucesque,
Unguina, cum statuis fatuis, simulacraque vana,
Triticeusque Deus monstratur: vulgus adorat.
Tum Mystae DOMINUSVOBISCUM semper in ore est,
Nec bene res geritur sacra, ni geminaverit AMEN,


page 134, image: s310

Verbaque vel reciter sacris transscripta libellis,
De quibus est Mystae vix unica syllaba nota.
O furiose Baal, Rom ani infamia Templi,
Siccine peccandi praebes mortalibus ansam?
Quae scelerum facies? unde haec tam dira cupido
Perdendi cunctos? pravisne erroribus auges
Mortales miseros? steriles cur spargis avenas,
Lappasque tribulosque inter florentia culta?
Siccine odorifero corrupto gramine, saevus
Pascis oves teneras, stygias dum ducis ad undas?
Dum segnes Monachos, verae pietatis egenos,
Qui lotum filicemque serant, ratione relicta
Mittis, ut edoceant foedi documenta Papatus.
Sed bene habet, quod adest praesens, qui talia curat
Regnator, Papasque truces qui numine torquet,
Nec de plebe Deus, sed qui terramque polumque
Condidit, et nutu scit disjectare vel uno.
Hic ubi cuncta iacent, nec opem mortalia norunt
Saecla hominum, Pietasque viris deserta fatiscit,
Fert pater auxilium, et fessis dat surgere rebus,
RELLIGIO ecce agitur praegrandi turbine venti
Nec vel ubi figat sedemve pedemve relictum est,
Sed lacrimans expulsa errat Temploque Domoque,
Cogitur et supplex ad sidera tendere palmas
Auxilioque vocare Deum, atque his vocibus uti:
O Pater Omnipotens, qui res Divûmque hominumque
Aeternis regis imperiis, qui pectora caeca
Illustras radiis ter sancti Flaminis, ima
Veridicos hominum dans in praecordia sensus.
Quid modo commerui? quid ego committere tandem?


page 135, image: s311

Christiadumque greges? quotquot Neuhusia septa
Clauserunt, sacri praebentia pascua verbi,
Pascua quae Latiae depavit bestia Romae,
Grexque alius merito signatus vertice tonso.
Iam liquidi gregibus fontes, jam gramina desunt,
Iam verus cultus rectusque piusque Sacrorum
Usus de medio sublatus jamque profanas
In Fano statuas, Divas, vanosque Deastros
Turba superstitiosa colit, Christumque relinquit.
Ah Pater! ah meminisse dolet, miseretque popelli,
Sanguine quem Christus proprium sibi vindicat olim,
Ah fer opem, Genitor misero et succurre dolori,
Pellito latrones, saevosque aboleto Tyrannos:
TECTA NOVA instaura, verae pietatis honores
Reddendo et probris purgando Templa nefandis.
Nunc opus Ezechia, Iosaphato, Theudosiove,
Numina qui terris pulset maleficta, vel istos
Latronum furumque globos qui dissipet, atque
Ad veros usus revocet regalia dona.
Talia vociferans gemitu caelum omne replebat,
Cum Deus instinctu caelestis pectora flatus
Principis exstimulat priscum qui redderet usum
Disiceretque gregem, ceu pondera inania terrae.
Dux FRIDERICUS erat (cum Phoebo assurgite Musae
Magnanimus Princeps verae pietatis alumnus,
Gloria Simmeridum, quo non sapientior alter
E Pallatinis possedit culmina Ietae.
Hic ubi colluviem scelerum perspexit in horam
Consilium edicit populo, primosque suorum
Imperio accitos nitidam cogebat in aulam


page 136, image: s312

Olli convenêre, ruuntque ad regia plenis
Tecta viis loquiturque thoro FRIDERICVS ab alto:
Infandum, ô proceres, cogor renovare dolorem,
Cyriaci magnas ut opes, et regna IEHOVAE
Eruerint Monachi jam tot labentibus annis.
Nunc tandem statui de terrâ avertere pestem,
Eque solo nostro procul expurgare lupercos:
Substituam at propere fidosque piosque Ministros,
Atque ubi lucifugae Monachi sua lustra tenebant
Hospitium Musis tribuam, Phoeboque dicabo,
In quo doctrinae pueri juvenilibus annis
Suavidicos gratis possint haurire liquores,
Atque alios quondam meliori dogmate Christo
Lucrari, quam quo plebem seduxerat illa
Turba Deo invisa, et fruges consumere nata.
Dixerat, et proceres subito pia jussa capessunt,
Praecipiuntque Domum et Templum obsidione teneri
Ac nî sponte aperire velini, ut frangere portas
Protinus ad Monachos jam fama loquacibus alis
Pervolat, et tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, ac totos tremor occupat artus.
Matur are fugam certant, sacramque relinquunt
Aedem, quaerentes cursu pedibusque salutem.
Tum pravi cultus, falsa et doctrina Papatûs
Hîc primum rurere, ac retro sublapsa referri,
MISSAque nec ferro, nec peste, nec igne, nec undis,
Expugnanda, suis tunc viribus orba jacebat,
Quae visa antea erat nostram tractura ruinam,
Secum sponte cadit, periens ut fumus inanis.
Postquam magnanimus percepit talia Princeps,


page 137, image: s313

Urget propositum, Monachis fit terror in Aede,
Numina vana petit, rutilo et mox consecrat igni,
Quicquid in Aede fuit librorum, quicquid honorum,
Gloria queis [Reg: quibus] CHRISTI pessum iverat, atque luparum
Ocius e medio consortia semovet, e quîs
Ambiguam sobolem dederunt, suppostaque furtim
Pignora: ceu stagnans posset quoque lympha fateri.
His igitur coeptis favit Deus: astat amoena [(editor); sic: amaena]
Turba Noven silium, Phoebo comitante sororum.
Eximii juvere viri, in primisque calenti
Pectore ZVLEGERUS opus ceu dius ELISA
Promovet, et LUDI reserat prima ostia magni.
Hic glaciem secuit, Phoebo vestigia figens.
Tunc omnes studiosê anquirunt undique claros
Doctrinâ et probitate viros, Ludique Magistros,
Nilque prius ducunt, quam pulchris artibus, atque
Relligione pia puerorum corda fovere
In spem salvificae plebis, gentisque futurae.
Principium tenue est, parvo sed tempore crescit,
Dum Clarius passim grex convolat, ora meracis
Gaudens Hippocreneis tinxisse fluentis.
Haud aliter (si magna licet componere parvis)
Dulcis apes aestate novâ per pinguia rura
Exercet sub sole labor: fragrantia mella
Dum stipant, liquido et distentant nectare cellas,
Visere sic juvat haec juvenes penetralia Phoebi.
Heic Latiae linguae, atque heic fundamenta Pelasgae
Traduntur tenerae pubi, Aramicique lepores.
Heic decus eloquii viget. et divina Poesis
Rhetoricae ad latus ingreditur, Logicumque triumphat


page 138, image: s314

Robur in excelsas exsurgens luminis auras.
Sed nihil est hausisse ubertim Palladis artes,
Relligiosa nisi pietas resplendeat, et ceu
Dux praeeat Musas sacram Triadumque cohortem
Purior illa igitur coepit NOVA TECTA subire,
Ac monstrare viam pueris ad sidera caeli,
Fontibus ê sacris FONTANO dogmata verbi
Publicitus tradente, procul de sorde Papatus.
Sic veluti cautus sua pinguia rura colonus
Scindens, pomiferis plantas rite inserit arvis,
Ut quondam possint exire a stirpibus imis
Arborei fetus, alibi sua dona ferentes;
Haec SCHOLA Vangionum pariter densa agmina quon dam
Doctorum reddet Templisque atque Urbibus amplis.
Hac mihi dicta tenus tanti primordia Ludi,
Totius atque Domûs et Relligionis honores.
Nunc juvat eximios quoque commemorare MAGISTROS
Indocilem quorum REXIT censura juventam,
Quique olim acciti ad pia munera disciplinae,
Tutius ut posset male circumspecta juventa
(Pravi praesertim docilis, custode remoto)
Assiduo Aoniis studio invigilare Camenis.
Primus erat Rector CLAVIUS, quem Iulia tellus
Protulit, huic Phoebus Ludi commisit habenas,
Traderet ut pueris vitae praecepta regundae,
Palladiisque animos studiis formaret inertes.
Sic igitur Phoebo non indignante Lyceum
Dirigit, et numero paucis SCHOLA crevit aristis,
Illius auspiciis; dein cum revocatur in oras
Natales, Ludi PITHOPOEO sceptra relinquit,


page 139, image: s315

Batava quem genuit DAVENTRIA, quemque Senatus
Gymnasio celebri praefecit, quod catus esset
Effrenem sobolem virgis, scuticâque domare,
Mollibus et dictis blandos mulcere puellos;
Horridus ac placidus simul, atque in utrumque paratus,
Seu versare libros, seu virgea ligna tenere.
Hunc quoque fata domum revocant, coguntque guberna
Tradere LANDVERIO, civem quem BREMA vocavit
Ad proprios usus, sic parvo tempore felix
Hoc Rectore fuit Schola: sed tamen illa revixit
Ominibus magnis quando SYLBVRGIA Peitho,
STENIUS atque sagax occurrit; uterque peritus
Argolicos latices deplere haustu, Latiosque.
His EBERHARDUS erat junctus Mosbachica proles,
Artibus ingenuis clarus, certumque loquendi
Pondus habens. Illi mandatur cura regendi
Gymnasium, plausuve virûm clarescere coepit.
Omnia tum bene habent; laetatur Phoebus Apollo,
Pieridesque cient varios in gaudia plausus,
Et SCHOLA tum summum fuerat sortita cacumen.
Tanta Eberhardiadae viguit solertia, tantum
Pro pueris studium laudaverat ipse Dynasta
Pieridum columen FRIDERICUS, quo Duce salva
Semper erat Schola. nam doctas ceu Marsus Athenas
Erexit, magnas sic tradidit iste sorores
Vangionum Ludo, pergitque fovere Camenas.
Istis Gymnasium successibus emicat olim:
At postquam Lachesis longos inviderat annos
FRIDRICO, miseram coepit traxisse ruinam.
Relligio et Pietas pullâ tum incedere veste.


page 140, image: s316

Crinibus Aoniae passis peplumque ferebant
Suppliciter tristes, queritur Latonia proles,
Protinus atque alias tunc confugit exsul in oras.
Tunc etiam in varias partes distracta juventus,
Non secus ac jactu lapidis, nitrive fragore
Turba columbarum male territa nubila carpit,
Et passim tremulis rutilum secat aera pennis.
Pars melior tamen ad CASIMIRI convolat urbem
Hospitium et quaerit per ditia rura Nemetum.
Interea octonos Sol circumvolvitur annos,
Et viduata jacet Schola, foedo squalida luctu.
Paene erat ut nomen latas quod sparsit in oras
Cimmeriis tegeret famae nox fusca tenebris,
Deus afflictis praesens succurrere rebus
Post requies longas peperisset dulcia Musis
Otia, restituens Clariae NOVA TECTA catervae.
Ergo Thespiades redeunt, Ludumque frequentant
Vangionum juvenes, docti redeuntque Magistri.
Pristina tunc etiam recipit moderamina Rector
ALTHOVIUS, Latiae madidus Graiaque Minervae,
Difficilis, facilis, metuendus verbere multo,
Discipuli quoties detestarentur habenas.
Impatiens scelerum, et pictae tectoria linguae
Callidus effugisse magis cane peius et angue.
Hinc animo secum meditatur linquere clavum
Tunc cum distantes visendi incesserat ardor
Terras, et populos longinquo Sole calentes.
HAUPIUS hunc sequitur, Phoebi Suadaeque medulla,
Strenuus exactor morum, vitaeque probatae
Insigne exemplum quem fata reciproca tandem


page 141, image: s317

Nolentem traxere opulentia in arva Nemetum
Divite qua cornu Baccheia dona triumphant.
Haupiadae liquido puroque simillimus amni
COPPENIUS succedere amat, docilemque juventam
Instruit, atque parat Ludo de nomine nomen.
Ast ubi dira lues Myrtilletana Lycea
Invasit, pluresque simul discrimine nullo
Doctores cecidere pii, tunc fulcra lababant
Phocidos, ac Mystes desit, qui lampada sumat.
Extemplo unanimi consensu accersitur acer
Coppenius casuro ut opem jam jamque Lyceo
Adferat, et sacram EUSEBIEN juvet ipse docendo
Promptus adest Mystes, Umbonis gloria sacri.
Quâ tum Myrtileam vidisses mente cohortem
Exsultasse viro! quâ tum dulcedine cuncti
Latitiâque fremunt, isto Doctore beati?
Attamen interea mansit viduata iuventus
Vangionum, Rectore alio non sceptra tenente.
Hinc Schola jam tremefacta ablato vertice nutat,
Ac si non cecidit, potuit cecidisse videri.
Tertius infaustis turbatum litibus annum
Finierat Titan, cum nondum Rector adesset
Gymnasii, interea clavum moderante MONAEO.
Magnum onus ille gerit, totum et requievit in illo
Undique quicquid erat molis, nec pondere tante
Succumbit, rarâ demulcens arte juventam,
Ingenioque sagax olli compendia tradens,
Queis [Reg: Quibus] subito Aonias posset conscendere rupes,
Atque PALATINAE SOPHIES superare cacumen.
Inde DOMÛS iterum labentis cura Senatûs


page 142, image: s318

Provida sollicito misere scit pectore versans
Consilia, ut tot passa Domus mala restituatur,
Ac tandem acquirat decus inviolabile famae,
Fit nova tum facies, mutantur et omnia, Phoebus
Tunc ait: Haec nova sunt, veteres gaudete coloni.
QUOD FELIX igitur FAUSTUMque sit, auspice IOVA
Gymnasii Rector concordi voce creatur:
SCUOPPIUS, Aeolio describens carmina plectra.
Illius haec cura est Clariam rexisse catervam,
Consilioque bono pubem moderarier almam.
Eia agite, ô juvenes, rudibus nunc altius umbris
Exsertate caput, nunc plenis passibus ocres
Praecipitate Heliconiadum; nunc copia restat
Numinis auspicio mentem excoluisse per artes.
Nunc datur ad fontes Zephyris properare secundis
Pegasidum, fructus nunc dignos ferte laborum,
Sumptibus ac tantis nunc respondete patronis.
Sic cumulus cumulo cumulabitur usque bonorum.
Principis atque ingens posthac clementia crescet,
Dummodo discatis moniti non tennere leges,
Ac praeceptorum jussis parere lubentes.

CARMEN XVI. NEAPOLIS NEMETUM.

DIGNA equidem multi variarum encomia rerum
Commemorant amplâ satis, et ratione disertâ
Nempe hic invictas magni Germanidos oras,
Concitus ille sui natalis moenia terrae
Praeclara, antiquum aut celebrat genus ordine longo
Aut quod Musa sequi suadet plerumque pedestris,


page 143, image: s319

Et Ciceronaeo dulci perfusa liquore.
At mihi fert animus praelustris dicere laudes
Nostri GYMNASII, Musarum sedis amoenae,
Inspirante sacro quod Numine condidit olim
Insignis pietate Heros, Dux inclitus, orbe
Terrarum toto CASIMIRUS et aethere notus.
Coner; onus modo non subeam ipsis viribus impar,
Nec tanta invalidus multum sub mole fatiscam:
Quippe nefas atque indignum foret, ore subinde
Herois tanti non commeminisse frequenti.
At vos Thespiade vestro de fonte fluentem
Indulgete mihi laticem, ditateque nostram
Ullius haud genii vestro sine numine venam.
Et tu Phoebe pater felicibus annus coeptis:
Vosque Deae reliquae studium queis [Reg: quibus] rite tueri,
Ingenuasque fovere artes: disponite cursum.
Ergo mihi causas, qui tantus pectoris ardor
Mirandum pietate Ducem, rectique tenacem
Sumptibus immensis has condere jusserit aedes;
Quid tandem impulerit Musis sacrare Deoque
Aeternas sedes, divina ubi gloria gliscat,
Diva refer, nostroque in carmine pande rogata.
Dux erat augustae FRIDERICUS TERTIUS aulae,
Unde Palatinis superest tutela colonis,
Cui sacra Relligio, Pietas sincera, probatae
Iustitiae et fidei candor cognomen et omen
Iure PII dederat; dignum istoc Principe nomen!
Is quasi de caelo aeterni Patris organon alto
Electum missus, trepidâ sub mole labantem
Et jam jamque fatiscentem (sic perfida fraude


page 144, image: s320

Papicolûm dirâ gens istum abole verat, ausu
Immani temerans paene omnia jussa Tonantis)
Divinum cultum, laetis successibus acer
(Magnus id orsus erat regno brevis ATTHANARICUS)
Ceu postliminio patrias revocavit ad oras,
Omniaque ad certam verbi dependit amussim
Aetherei, velut ad cynosuram nauta meatum
Dirigit, inque Palatinis ea promovet agris
Fraudes, monstra, dolos, commenta nefanda Papatûs
Sum movet, eiciens templis simulacra, colossos
Divûm comminuens et diversoria latô,
Colluviem scelerum veri sub imagine cultus
Funditus exstirpat, lenonibus atque lupercis
Expulsis totâ procul inde cohorte Baalis
Hesperii; fidos templisque scholisque ministros
Substituit: sic vana hominum figmenta refringens.
Iamque videbatur pietas vanescere in auras
Tota vagas sectans hanc protinus ille rependit,
Atque locat stabili pacatam sede, toroque.
Hospitia hinc sacra Aonidum et penetralia sacra
Restituit, doctas plantans cum moribus artes.
Hos ubi conatûs et tentamenta laborum
Se propter Musae, Charites Phoebusque tuuntur,
Laetitiâ exsultant iunctim, et nova gaudia secum
Concipiunt hilares, plausus eduntque canoros.
O HEIDELBERGAM tum terque quaterque beatam!
O fortunatam nimium! quae Principe tanto
A rerum Domino fueras donata supremo,
Qui quasi Cimmeriis sopitam ardore tenebris
Accensus dio Eusebien, sanctamque Themista


page 145, image: s321

Eripiens, latê Europae per climata cuncta
Paene propagaret spatiosae, praeter habenas
Imperii, praeter Regni moderamina salvi.
Auspiciis FRIDERICE tuis bene floruit omni
Ornatu arridens hilari tum fronte Lyceum:
Pallas et ingenuas caput altum docta per artes
Exseruit faciesque fuit laetissima Ludi.
Nam veluti faculis fulgore micantibus aureo
Illustres radios terras diffudit in omnes.
Non secus ac multo bene culta rosaria flore
Arrident, ubi suavis amaracus atque hyacinthus,
Caltha rosaeque aliae surgentes ordine fragrant,
Et vicina suis late loca odoribus implent.
Dux quondam RUPERTUS erat cognomine RUFUS,
Dux placidus miseris, recti studiosus et aequi:
Iste Palatini merito sortitus habenas
Imperii, haud segnis tantum conclusit honorem.
Ille Haidelbergae (namque haec illi unica cura,
Moribus excultis teneram formare juventam)
Primitus Aonias erexit sedulus artes:
Maxima Gymnasiis statuit dein praemia largus,
Annua largirique iubet stipendia, doctis
In castris sudare inibi quoscumque iuvaret.
Dignum laude Ducis magni, et memorabile factum;
At minor haud virtus, non laus minor inscia lethi,
Quam sibi FRIDRICUS praeclaris TERTIUS ausis
Contraxit; nosti celebris Germania testis:
Immo ipsi maior laus maior, et ardua virtus,
Virtus aeternos nunquam moritura [(transcriber); sic: mortitura] per annos:
Si labor est maior, si laus est denique maior,


page 146, image: s322

Vinitor in cultu si conservaverit aequo
Vites, quo gravido producant palmite foetûs
Optatos, acto dum vitam is clauserit aevo,
Quam modo si fetae semel insevisset arenae.
At parili curâ FRIDRICUS Pallados artes
Magnanimus Mystes et conservavit et auxit.
Namque is supremi juxta praescripta IEHOVAE
Restituit cultum aetherium, falsoque carentem,
Restituit miseris sub sorte tyrannidis arctâ,
Saepe Lupi Hesperii grave corde gementibus imo.
Est domus in celebri quam Neccarus alluit urbe
Myrtiferis nomen gestante a collibus aptum
Hospitium antiquum, Sophiae quam nomine vulgus
Innuit: hanc nuper FRIDERICUS coeperat ALTER
Condere: at extremam adjecit coeptis Colophonem
TERTIUS: hanc iste aeternum Musisque Deoque
Esse sacram voluit penitus propriamque dicavit:
Unde velut fatalis equi de ventre caterva
Heroum quondam clarae intra moenia Troiae
Prodiit, Iliados pestis, sed lumen Achivis:
Doctorum pariter prodiret turba virorum,
Auxilio quorum tua christe tot inter agonas
Regna vigere queant aucta et servata per orbem.
Auxilio quorum Satanae vesana potestas
Inque pios Latii furibunda tyrannis Agyrtae,
Veri Antichristi labefacto cardine pessum
Iret, paulatimque exsul decresceret ipsa.
Maxima laus igitur praeclari Principis, omni
(Livor et est testis locuples) memorabilis aevo.
Maxima laus, inquam, dio quod concitus oestro


page 147, image: s323

Doctisonas variis promovit dotibus artes.
Rarum equidem Proceres terrae, summosque Toparchas
Istoc exornare solet laudabile donum:
Non cuivis Regum non dos haec obvia cuivis.
Poscitis exemplo res ut manifesta probetur?
In promptu insigne est quo nec monstrosius ullum.
Induperator erat JULIANUS noxia pestis
Imperii: ingenium quâvis vel arundine saevis
Commotâ Zephyris longe inconstantius olli:
Hic ubi Christiadae primum se numine dici
Passus erat Christumque Deum simul ore professus,
Perside ad imperium penetrando sceptra capessit
Aurea: mox animo effrenato horrenda volutat,
Fit tumidus leviter, mentemque superbia tentat.
Iamque fide excussâ Monstrum fastidia torquent;
Deficit, atque Deo aeterno, ipsiusque ministris
Hostis iuratus vecordi mente repugnat:
De medio tollit sedesque laresque Camenûm,
Claudit atrox iter ad gelidas Aganippidos undas,
Nil meditans, nisi quo studium iuvenile labascat,
Et via claudatur, superûm quae ducit ad arces.
Tanta erat insani rabies infanda Tyranni.
At zelo longe diverso praeditus arsit
Princeps ille PIUS, divino plenus amore:
Eusebiae, Themidi devotus mente animoque
Cultor et Antistes vix exsaequabilis ulli.
Atque utinam in terris auxissent pluribus annos
Fata, nec aethereâ invidissent longius aurâ
Vescier egregium virtute Heroa, patremque!
Et longe maiora suae monumenta per orbem


page 148, image: s324

Sparsisset patulum Pietatis ad astra ferentis:
Longe, inquam, maior a harum monumenta dedisset
Virtutum. Verum his impar est gratia factis.
At simul aetherias (eheu!) scandisset ad arces,
Curia, Templa, Scholae mutatâ veste Patroni
Et Maecenatis [(editor); sic: Mecaenatis] , lugentes funus acerbum
Incedunt, tristesque eructant corde querelas:
Tum vice mutatâ vultus maestissimus orbis
Apparet, quin et maerere elementa videntur:
Non secus ac piceâ si sol ferrugine crines
Inficit auratos frontem et sine lumine terris
Ostendit tristem, nunquam rediturus in orbem.
Iustitia hinc proprio tanquam viduata marito
Conicit ex solito ventura incommoda more,
(Ni pater omnipotens, cui sunt mortalia curae
Semper, et in melius clemens hoc verteret omen)
Atque querens graviter maesto sic incipit ore:
Hactenus arbitrii fido quae freta ministro
Saepe exsultabam, ut lites discerneret aequus,
Non odio nec amore actus de tramite recti.
At nunc orba viro tali quasi lumine nostro
Despiciemur, et haud raro renovare dolorem
Cogemur. quis enim nostrum sic neumen [(perhaps: numen)] honoret
Praeterea? Aut iustâ tribuat sua cuique bilance?
Spes tamen haec superest geminâ quia prole relictâ
Discessit, curam nostri, ceu fumus, in auras
Non abiisse omnem: nec degenerem fore tantum
Quin tutum nobis quoque concedatur asylum
Dixit, et averso gemebunda obmutuit ore.
Aspera sors equidem patriae, tristisque ruina


page 149, image: s325

Exsperiunda Palatinae foret undique terrae,
Principis eximii nisi filius optimus aeque
JAN-CASIMIRUS, honos et gloria maxima divûm,
Magnanimusque Heros patriis virtutibus omni
Conatu insistens, viva et genitoris imago,
Anchora tuta Piis, superans hac sorte levasset.
Sic regit humanas res provida cura IEHOVAE.
Namque Pater FRIDRICUS uti iamiamque minantem
Uncatâ mortem sibi funera falce videret
Nec restare modum, quo fata evincere posset.
Sic animat natum CASIMIRUM, unaque NEPOTEM
Tunc non dum egressum primi confinia lustri,
Et dictis ambos blandis affatur anhelus:
Nunc extrema dies, et vis inimica citato
Huic cervici in stat curru, nec cura remordet
Amplius ulla animum, nisi tantum ut vinea Christi
Sancta salutiferi, me primum auctore fideli
Hac plantata tenus successibus usque secundis,
Ante sed immissis tribulis et sentibus horrens
Innumeris, sterilisque iacens, incultaque longum
Crescat, et aeternum DOMINO dehinc floreat almo,
Atque ferat fructûs, qui delectare IEHOVAM
Rite queant, fructus iucundâ laude remixtos.
Neve igitur rursus (quod non indulgeat umquam
Omnipotens!) laetum aspectu felice vigorem
Auferat effrenis LATIAE vis illa VOLUCRAE
Aut iterum spinis stragem trahat obruta densis,
Vos colite assidui, nec vos sufferre laborem
Sacrorum pigeat: vos praemia digna manebunt.
Vos, inquam, posthac ô vos mea pignora cultum


page 150, image: s326

Cuncta propagatote Dei per climata Mundi:
Vos canae Eusebies, Musarumque ardua cultu
Sacra pio celebrate, ullus dum Spiritus ossa
Vestra reget: vestris gremiis Astraea quiescat.
Pegasidum nemora et saltus Permesside amoenos
In gravidos aperite suis cultoribus usûs.
Quippe Deo sic gratum: is erit conaminis author [Reg: auctor] ,
Auspicio cuius tandem omnia tuta geruntur:
Manibus et gratum nostris, doctisque Camenis.
Sic agite, immani licet infensissimus ausu
Cerberus insurgat contra, fremituque secundo
Horrendum allatret, vosmet ne cedite recto,
Ne trepidate minis inimica eludite tela
Fortiter: exemplum vobis proponite nostrum.
Dux aderit DEUS in propriae rei cardine vobis.
Sic ait, ac superûm aeterno mox Rege vocatus
Scandit ad Elysios gratus caeli incola, campos.
Audiit extemplo CASIMIRUS, et illa Parentis
Ceu data de caelo mandata capessere mente
Cogitat intentâ, iamque ad conamina totum
Multa movens et multa volens se accingit, et aequa
Myrtileis dum sceptra iugis tenet inter honores
Maior eo natu frater LUDOVICUS avitos,
Posthabitâ Ambergâ, Bavaris quae interiacet oris!
Ocius interea peramoena ad rura Nemetum
Commigrat magnâ sociûm stipante catervâ,
Hancque urbem aggreditur, cui nomen contigit olim
A novitate sua, haud obscuro nomine notam.
Illa antiqua iacet, quondam coluere Nemetes
Montibus egregiis circumdata, montibus altis,


page 151, image: s327

Qui pronâ praebent vacuos in valle recessus.
Naiades inde suis rivant e fontibus amnem.
Pisciferum, mediam findentem insigniter urbem.
Illic regna tenent Dryades sua, frondibus altis
Vestitae, exsultantque hilares per rura Napaeae.
Hic quoque vicini montis meminisse Camena
Nostra monet; VOGESUM iuvat indigitare recenter.
Colle praealtus is est campoque simillimus aequo:
Ille iuventuti teritur docili apta palaestra,
Qua consueta subin studiorum taedia fallat,
Et nova concipiat delectamenta laboris.
Hic variis ludis exercitiisque fatigat
Membra; nec id frustra: conseruat corporis usum.
Nunc pila missa volat, revolatque per alta datatim;
Nunc saltu modico, aut cursu certatur anhelo;
Nunc ratione alia, parti pro ut cuique libido est,
Exercent artus animum recreantque foventque.
Hercle nec inferior locus is nec ineptior illo est,
Qui vulgo Campus Romano Martius olim
Dicebatur, ubi parili ratione iuventus
Prisca trochum, discumve, pilam dubiumve fritillum
Exercens varia sese oblectabat in arte.
Hic vero campus nostratis Martius orae est.
Ac veluti Tempe (quae late Thessalis ora
Iactabat quondam) dulcedine corda colonis
Mirifica mulcent requiemque sub otia gratam
Ad lymfas liquidas atque in viridantibus herbis
Matribus atque viris dant convenientibus illic:
Sic noster Vosegus [(editor); sic: Vogesus] natura gratus amoena,
Ornamentum huius praefixum moenibus urbis,


page 152, image: s328

Aequales itidem nobis accommodat usus.
Sed nil praestat ei, magis haud optabile quicquam,
Quam si contagi sit nulli obnoxius aer.
Incolumi hîc parco grassantur stamine Parcae.
Nam lene adspirans mites hîc temperat auras
Aeolus, et sanus cum flatibus advolat aer,
Unde laboriferis vigor et vis strenua membris.
Adde quod et tellus fecundo semine turget
Frugiparens, viridique assurgens ridet amictu,
Unde ergo alma Ceres felici dote quot annis
Agricolas sub messe beat, curasque rependit:
Gramine prata Pales pariter florente coronat:
Prosperat et vites nutantes munere Bacchus
Annuo, ut impressis despument musta racemis
Pinguia, quae celebri mira bonitate Falerno
Fundanove queant suavi certare sopore.
Ipsa locum ditat fecundo copia cornu
Affundens, varius quae vitae postulat usus.
O felix tellus, donisque optabilis istis,
Si bona nosse velis tua, si sapienter et uti!
Huc igitur natura loci, quo ditior alter
Vix erit, et pietas cui mentis summa potestas,
Magnanimum, placidumque, piumque Heroa Nemetum
Traxerat arva virûm comitatu invisere denso.
Et iam fervet iter; fidos CASIMIRUS utrinque
Interea socios animat sic voce profatus:
Nostis quippe viri fortissima pectora, nostis,
Eximias passim quot dementaverit urbes
Papicolûm iurata cohors vi fraude, doloque:
Cuncta superstitione horrent temerata papali.


page 153, image: s329

Hanc pater ante meus divino afflatus amore,
Eruit ex imis et letho mersit acerbo,
Cur avitque sacrum venerandi dogma IEHOVAE
Purius exponi, templisque induxit honores.
IPSE quoque exemplum Patris jam tale secutus
Hac statui partum semel in statione tenorem
Cultûs conservare sacri, Duce et auspice Christo.
Ipsius et regnum pulsis augere tenebris.
Ergo NOVAM nobis VRBEM in felice Nemetum
Agro, intentatis illi praebebimus armis
Subiectam: Musisque locum osten demus amicum.
Vos modo vos praestate viros. iussisque labentes
Sic parete meis, confestim ad limina portae,
Me signum dante ut cursu properetis alacri:
Namque ego per noctem praegressus in urbe morabor,
Et cum sol primum caelo caput exseret alto,
Discessum simulans portas curabo recludi.
Dixerat. Hisque ita successu comitante peractis,
Introitu lati tuto potiuntur et intrant.
Extemplo attoniti cives terrore tremescunt,
Ac trepido incipiunt errore ciere tumultum.
Sed frustra: Mars intus adest: clangorque tubarum
Per vicos audiri omnes, dum cuique vetatur
Ferre pedes extra grati sua limina tecti:
Sed, quam chara salus sit, demandatur aperto
Apparere foro praescriptâ temporis horâ.
Iam vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor. ac totos tremor occupat artûs.
Lux igitur postquam primum se postera terris
Redderet, aere datur signum altâ e turre canorum


page 154, image: s330

Convolitant cuncti, densoque forum agmine complent
Cives, mox armis circumstipantur utrâque
Parte virûm: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci, si quisquam forte rebellis
Magnanimo parere Duci, aut dare vota recuset,
Plectant, obsequioque ita vi potiantur honesto.
Illi at spemque metumque inter tunc volvere multa,
Nitier an contra praestet, seu fata pericli
Praesentis forsan melius casura morari.
Ergo ita cessantes gemino discernere prudens
Ordine Dux mandat, dextraque adstare voventes,
At laevâ reliquos, ut pendant sanguine poenas.
Tunc aliquis tandem, (cuius sententia menti
Fors melior) prodit primus, dextramque fidemque
Porrigit: hunc omnis comitem mox turba sequuntur.
Tantae molis erat, cives cohibere feroces.
His igitur dextra fortuna hac rite peractis,
Omnia prudenti Dux dein ratione ministrat,
Musarumque memor, quibus ut praestaret asylum,
Ac sedes placidas istam sic arripit ansam.
Est domus antiquae structurae, moenibus urbis
Libera, sueto ALBAM dixerunt nomine CLUSAM;
Virginibus multos Vestalibus illa per annos
Ante habitata fuit, NONNAS dixere priores.
Ergo illas, terrae ceu pondera inania, Phoebo
Mutare exculto, maiores iuvit adusus:
Confestimque Helicona novum illic, Numinis alii
Instinctu erexit, Musisque cubile paravit
Sacratum: ut merito dicas Permessidos undas
Lambere fundamenta Domûs, tam vivida in illis


page 155, image: s331

Vis latet, ut terris veniant procul inde remotis
Multi, qui nostro sumunt de fonte liquorem.
Ante quid atinuit, tot commoda opima fruisci
Vestales, fruges tantum consumere natas?
Qualis erat ratio cultûs? modus enthea qualis
Scita sequi? tantae pietatis semina quaenam?
Totus abusus erat divini Numinis, illae
Quem cultum eximium quae sacraque casta putarunt.
Omnis in idolis mutis, statuisque profanis
Aetherius cultus: sine talibus irritus omnis
Est honor, invito qui tandem Numini habetur.
Nullaque vis precibus nisi divûm mentio fiat,
Frivola nî primum divûm ad suffragia supplex
Curratur, quorum arbitrio omnis culpa facessat,
Irrita vota putant, nec digna parentis ad aures
Ante venire. Dei tanta est fiducia clero.
Ast ingens illis Zelus pietatis et ardor,
Dum noctesque diesque legunt pia cantica vatum.
Si modo non omni legerent sine mente, sonumque
Hiscentes stolidae geminarent ore micante,
Non secus ac docili depromit psittacus arte
Callidus humanas voces, iteratque subinde
Conscius ipse soni sed sensûs nescius idem.
O dia Uranie! tanto tua sacra furore
Pollui! An ista tui periuris cura Papistis?
Siene suos sacris more indulgere nefando
Marranus docuit sacrâ de sede Tyrannus?
Sacrati merito temeratum dogmatis usum
Amplius haud tacito potuisti vindice ferre:
Sed tibi divinum recte hunc Heroa vocasti


page 156, image: s332

Qui pietatis opus fugitivae in pristina rursus
Poneret infractum, cursumque huic, obice diri
Hostis sublatâ, tranquillum redderet acer.
Dignum hoc ad facinus curâ sollerte patrandum,
Heroem, quo non ausis praestantior alter!
Marte togaque simul virtutum nempe suarum
Exseruit laudes, Dux MARTE insignis et ARTE;
Utque ferunt eius non vanâ symbola voce,
SINCERE virtus facto, ET CONSTANTER, in omni
Usque probata fuit nunquam non provida virtus,
Namque quid enumerem, qualem se gesserit armis
Dux sumtis, miseros quo propugnaret inermes?
Gallia novisti: testis vel Gallia sola:
Auspiciis ipsi vidisti gesta secundis
Bella, Ligistarum contra periura furentum
Ausa quibus fuerat misere infestata gemiscens
Relligio tristi dum tandem hanc forte levaret.
Vah latro Guisiades! diri vah perfide Averni
Aemule? quid tandem pius ille COLIGNIUS Heros
Portus et aura Piis, in te commisit acerbi?
Perfidiâ infandâ quem circum, et fraude venires:
Dum vitam auferres rutilo crudeliter ense,
Teque eius cupidus satiares sanguine fuso.
Quis simul horrendas strages, quis funera fando
Explicet? aut possit lacrimis aequare furorem
In capita insontum tunc dire oppressa Piorum?
Heu vos tam saevis agit at vesania flagris,
Alterum in alterius mactare cruore tyranni!
Sic igitur Gallos bello CASIMIRUS acerbo
Affictos petiit,iuvitque ibi multa gementes


page 157, image: s333

Romulei sub mole iugi: bis victor ovantes
In patriam turmas confectâ pace reduxit,
Eripuitque pios multâ cum laude periclis
Et tamen Alecto stygiis emissa tenebris.
Ac Furiae reliquae turbam feritate nefandam,
Usque adeo diris agitarunt mente flagellis,
Ut nondum a saevâ cessarent cade Piorum,
Effrenique ultro laxarent frena furori.
Tanta erat in Furiis vis dementare Papistas.
Non refero auxilium, forti quod pectore praesens
Ferre Ubiis rebus non detrectarit in arctis,
Quando GEBHARDE tuo de mitra ageretur honore,
Quod sacrum thalami voluisti foedus inire.
Illum igitur salvum coniunctis reddere signis
Is tibi tentavit, fortemque referre priorem.
Caetera Bruttigenis linquo memoranda Britannis,
Fortibus Helvetiis: imo crudelibus ipsis
Turcis, Sauromatisque simul, queis [Reg: quibus] terror et horror
Dux fuit iste bonus quem totus suspicit orbis.
Nunc locus atque animus deposcit ad ista revertar
Quae nobis, nunquam digne celebranda, Togatus
Praestitit: aterno caelum qua munere penset!
Ergo PII post fata Patris, procul orbe fugata
Barbarie, hoste nimis vasto, sedem hisce Nemetum
Montibus instaurat Musis Phoeboque recentem.
Mox et Doctorum praelustria lumina, turbae
Aoniae penitus devotas undique frontes
Convocat, atque novis iubet aedibus esse patronos,
Et formare rudis praeclaris corda iuvente
Artibus, ac mores eius mollire feroces.


page 158, image: s334

Nec mora: conveniunt lectissima quaeque virorum
Pectora; doctrinâ variâ et probitate celebres.
Quos inter primus cano venerabilis aevo
ZANCHIUS, ingenio, virtute in signis, et arte
Nobilis aetheriâ, sacrorum industrius actor:
Qui celebri fama spatiosi climata Mundi
Complet, et haud umquam gestat delebile nomen:
Tu quoque qui parili magne ô VRSINE valebas
Dote, novi vere tum gloria summa Lycei,
Ingenii miro dotatus acumine; totum
Utilibus scriptis Mundum (sed et annuit omnis
Cui modo mens verum complecti sana) beasti.
Eximiam unde tibi laudem. nomenque tulisti
Aeternum: vivisque, licet defunctus, in orbe.
Mors tibi nil mortale nisi fera corpus ademit,
Quod iacet in sacrae tectum penetralibus Aedis,
Heîc, ubi celsiiugo iacet urbs nova colle Nemetum,
Expectatque diem, quo omnis rediviva resurget
Longis in vanas saeclis caro versa favillas:
Ingenii minime poterat tibi pignora tanti
Clara auferre, quibus toto pius orbe coruscas.
Nec quoque tu SMETI, gemini mera gloria Phoebi
Inclutus in medica sen quisquam dixerit arte,
Seu melica pariter, nobis indictus abibis.
Exspectata fides, opera est spectata fidelis
O venerande senex tua, multos usque per annos.
Tu pars magna huius fueras, pars grata Scholai
Qui fugitiva trium tendebas fila fororum,
Atque aegris, velut exstinctis sua lumina lychnis
Reddebas, medica sustentans arte Lyceum.


page 159, image: s335

Tuque adeo CRELLI irrevocabilis integer aevi,
Cultor Aristotelis Sophiâ clarissime diâ,
Argumenta scholam Logicis variare figuris,
Limitibusque suis rem claudere quamque docebas:
Aut etiam certâ varios ratione Sophistas
Carpere et offusis verum extricare tenebris.
Hic etiam ingenio praestans TOSSANUS acuto,
Cui sincera fides, sinceraque vita placebat,
Expediit populo sacrae mysteria legis,
Defunctusque suo rite audit munere fidus.
Nec reticendus erit nobis hoc ordine clarus
JUGNITIUS, tum nec PITHOPOEUS, uterque celebris,
Ille quidem Logicae non ultimus artis alumnus:
Hice sed instructus facundae munere linguae:
Quorum operâ fuerat gratâ saepê usa iuventus.
Inde NEBELTHAVIUS docto promptissimus ore,
Sive sono audires reddentem verba Pelasgo;
Seu mulcentem animos iuvenum sermone Latino;
Sive opus Hebraeae commercia pandere linguae;
Primus erat Rector, cui Phoebus rite secures
Gymnasii teneram commisit cogere pubem,
Palladiisque animos studiis formare feroces.
Dein Collega fuit fidissimus additus olli
STENIUS, Argolicae madidus dulcedine linguae
Historia pollens multâ, venaque redundans
Divite seu Graio, Latiove effingere plectro
Carmina, seu lepido contra Cicerone tonare.
Cuius in hunc Ludum meriti bene gratia tanti
Longe-impar fuerit, si forte rependere quisquam
Tentarit: nec enim cessat bene porro mereri.


page 160, image: s336

Ergo NEBELTHAVIUS dexterque catusque iuventam
Rexerat effrenes impacto verbere frenans.
Morigerosque animos dictis quam. mollibus idem
Mulcens; ut placidus fuerit simulatque severus.
Auspiciisque eius viguit Schola honore triumphans.
Sic functum officio semper sine labe quieto
Fata domum revocant succiso stamine vitae.
HAUPIUS inde Scholae dignante capessit habenas
Sorte, Aganippeae non ultima fama cohortis:
Strenuus exactor morum, vitque probatae
Insigne exemplum: cuius vestigia pressit
JUNGNITIUS, Ludi post lustrum sceptra relinquens.
Quod FELIX igitur FAUSTUMque sit Auspice Iovâ,
Tradita GYMNASII moderatur iura PAREUS.
Ille suâ Ludum, qua NAVA urbs amne secatur
De cruce nomen habens, operâ bis messe peractâ
Sedulus adiuvit dum fata adrura vocarent
Vangionum subtecta sacrae NEUHUSIA turbae.
Illic CONRECTO RIS onus pro parte virili
Non sine laude tulit, studiumque fidemque probavit
Extremam usque suam: donec iam pane December
Transierat nonus, quo rursus in arva Nemetum
Pertrahitur, Ludique tenet nunc RECTOR habenas.
Huc operam Collega suam, ceu fidus Achates,
SCHEIDIUS adiungit, doctrinâ clarus et arte,
Integer et vitae, placidus, totoque fidelis
Pectore, Gymnasii iam pridem operosus alumnus.
Non memoro, quorum hoc includi nomina versu,
Quique adeo exiguâ censeri laude recusant.
Quare agite, ô Iuvenes, missa torpedine mentes


page 161, image: s337

Palladiis posthac studiis intendite vestras
Sedulo, et hac Clariis ratione vacate Camenis:
Eia inquam plenis peramoenos passibus ocres
Castalidum properate citi, dulcemque liquorem
(Quando quidem coram datur istaec copia vobis)
Gorgonei labris intinctis sumite fontis.
Vos etenim sero, multique pudore pigebit
Pigritiâ et luxu lepidas consumpse protervo
Horas nec dignam vestro degisse vigore
Vitam, sed valde vosmet lusisse vel ipsos.
Pulchra ergo recte juvenilis tempora vitae
Ponite, dumque sinunt vires, perferte labores,
Dum datur, ingenuas cunctis conatibus artes
Discite, mature jam nunc florentibus annis,
Sanguis adhuc alacri vester dum fervet in aevo:
Otia venturae, requiemque parate senectae.
Pro vobis sumptus memores perpendite factos,
Talibus et parili nunc respondete labore.
Nam quantos olim CASIMIRUS largiter HEROS,
Quando prima Domûs fundamina poneret huius,
Commoda respiciens patriae effudisse putemus
Sumptus? At quantos rursum, ut stipendia cuique
Praeberet soboli bene-sufficientia Phoebi?
Illius est munus, quod nos hac sede beati
Et requie fruimur? per cum Deus otia nobis
Haec fecit. Quas ergo Deo, quas solvere dignas
Ipsi possimus tanto pro munere grateis?
Gratia magna Deo: Deus ipsi praemia magnus
Digna ferat, facinusque pium super aethere penset!
Denique quid Princeps FRIDERICVS nomine


page 162, image: s338

Eximius Princeps in Musas, inque dicatos
Musis insumpsit? cujus clementia fuco
Absque omni fuerat tanta ut Templisque Scholisque
Inprimis vellet stipendia debita solvi.
Et nos, qui gratis hoc munere Principis almi
Vescimur et fruimur, dubitemus reddere fructus
Dignos? Quin potius remis velisque frequentes
Scandimus Aonios, illustria culmina, montes?
Ut tandem optatam studiorum attingere metam
Possimus, multaque domum cum laude reverti.
Certe equidem mitis Pater, atque benignus
Pertristi (heu!) fato FRIDERICUS nuper ademptus,
Ac nisi Tutorium tanta pietate, fideque
Praestantem tanta IANUM sortita fuisset
Sorte BIPONTINUM Gens Pallatina favente,
Praesertim extremo nunc hoc discrimine rerum,
Turbarum insano dum fervent omnia motu,
Quippe Scholis Templisque foret metuenda ruinae
Permisera, atque adeo Patriae quaeque aspera toti.
Sed tibi pro tanto sit gloria, lausque favore,
Summe Pater, nobis quod talis contigit Heros,
Qui sibi Tutelae patriâ sic munia curâ
Commissae esse sinit cordi, pacemque tuetur
Imperii optatam Princeps pro viribus acer,
Quo sacra Relligio servet requiemque tenoremque
Aeternum, insultusque eludat et hostica tela,
Tuque adeo Pupille tener FRIDERICE decenti
Corpore, Magnanimi soboles generosa Parentis
Mascula FRIDRICI, hoc inter qui numine QUARTUS
Heroas Pallatinos numeratur, avitum


page 163, image: s339

Queis [Reg: Quibus] ensem Imperiique globum data ferre potestas,
Cum pater aetherias nuper migrarit ad auras,
Cumque suo Christo nunc gaudia mille capessat,
Tu iam qui superas patriae spes altera terrae
Quando quoque Imperii Sphaeram gestabis et ensem
Quondam, con simili patriam complectere curâ,
E defende pias devoto pectore Musas,
Et Phoebi sobolem donis et honoribus aucta,
Relligionis opus quo lato semper in orbe
Illaesum vigeat, sic ad serosque nepotes
Rite propagetur saecli sine fine futuri,
Macte animi virtute novâ, macte indole tantâ,
O FRIDERICE Palatinae spes maxima gentis!
Maiorum laudes factis augere tuorum
Egregiis perge, et Patris vestigia tanti
Multâ laude sequi atque etiam superare sequendo.
Fausta tibi longae Numen det tempora vitae!
Tu quoque magnus eris FRIDERICI nomine QUINTI
Ingentem propriis implens virtutibus orbem.
CHRISTE Dei soboles, magni lux aurea Mundi
Qui caelum terramque tuo sub numine torques;
Te supplex posco, te toto pectore adoro,
Dis pacem clemens Patriae, vel mille periclis
Expositae graviter, dum diro caeca furore
Hostica turba coquit crebro intestina tumultu
Bella, metu sancti non territa Numinis ullo,
Nil aliud meditans, nisi ut atro concidas ictu
Candida Relligio, lateque cruore Piorum
Patria mox iterum profuso terra rubescat.
At tu CHRISTE potens coeli, totius et orbis


page 164, image: s340

Infandi cohibe populi vesana furoris
Ausa, quibus miseros urget sine iure modoque
Ah defende tuos, ritus defende sacratos:
Et patriae pacem dilectae redde quietam,
Atque pios, quibus Imperii commissa potestas,
Quaeso Magistratus sacrâ vi Flaminis almi
Dirige, neu quicquam temere attentare ferantur
Quod Patriae damnum pariat, tristemve ruinam.
Inprimis clemens patriis, DEUS alme, sub alis
Iam tutare Palatinae pia munia terrae,
Tutelam, Patrem Patriae, Dominumque Biponti,
Pupillumque eius FRIDERICUM, totius unum
Imperii decus, et columen fulcrumque futurum,
Incolumem serva, et laetam feliciter annos
Ipsius in seros vitam protende IEHOVA!
Ut vigeant Musae, vigeatque Ecclesia Christi,
Sana Palatinis resonet doctrina cathedris,
Caeca superstitio, falsi ritusque facessant:
Omnis at ô tibi, magne DEUS, sit gloria, teque
Aetas omnis amet: laudent iuvenesque senesque.
Te sine nil umquam mortalia pectora fingant,
Angelicae pariter, sacrae Divûmque choreae
Hymnisono usque tuas decantent carmine laudes.

CARMEN XVII. AD BARTOLMAEUM AGRICOLAM: SEU TERRA SEU MARI ABeuntem, e)no/dion.


page 165, image: s341

DUM miror stellas, noctisque silentia servo,
Taurus ab Oceano corniger ortus adest.
Quod si non fallam, neu sim novus augur inanis,
Viribus astra carent, sed tamen omen habent.
Dux Tauri Venus est, et cum bove dia moratur,
Per mare Sidonio dux fuit illa bovi.
Lucet in abscessum Veneris tibi digna clienta,
Cuius ab ore fluunt et Venus et Charites.
Sed tamen omen inest, Veneri quoque gratia Ponto est,
Officiumque pius filiae habet genitor.
Illius auspicio aequa tibi est Nereia turba,
Undivagam si fors ingrediare ratem.
Illa tibi ventos (nam vento supplice regnat)
Molliet, et veteri comprimet imperio.
Qualis ubi flustro sidente recens data quondam
Ipsa vehens conchâ venerat ad Paphios,
Qualis ubi pulchro spatians Zephyritis in horto
Conjugis assiduos evocat igniculos.
Vade ergo BARTOLDE [(editor); sic: BARPTOLDE] , et nostra haec omina pondus
Auspicio Veneris credito habere suum.
Te Themis alma vocat, Mystae Themidosque sacrati
Qua MARTISPYRGUM tollit ad astra caput.
Istheic auspicio Veneris, Phoebique sororum
Lemniscata tibi praemia jura dabunt.

CARMEN XVIII. AD CHRISTIANUM BENINGUM SPONSUM.


page 166, image: s342

IMPERIOSUS Amor, quo non mortalia ducis
Corda hominum? quo non pellicis omne genus?
Aera trahis magnes naturae foedere secum
Quo lubet, et secum pectora ducit Amor.
Te quoque ducit Amor, sequerisque AGNETA puellam
Quae tibi surripuit pectora, quaeque tenet.
Haec tibi sit magnes ex hac tu subter abhaerens
Pendebis donec spiritus ossa reget.
Sic igitur longos ambo superetis in annos,
Gignite sic vobis pignora cara thori.

CARMEN XIX. AD LUDOLFUM ADAMUM PITHOPOEIDEN.

CUR ductitabas me toties labris
LUDOLFE vanis? futurum
Praesagii tibipte
Quod fieri nunc vides;
Chirone Phoebus cum faciet moram,
Alguque durum cadurcis
Viduis relinquet, ANNA
Tunc potiturum patrem
Nusquam Cytherae virgine dispari,
Qua fota succo Dearum
Noven silum, Hippocrenes
Prosiliente e lacu.
Hac Matre felix vivito perpetim
ADAMI, nec negligenter


page 167, image: s343

Iussa exequi parato
Candida quae praecipit:
Tunc tunc Latinas fundere te catum
Promtê loquellas stupescet;
Magisque amabit usque
Quam genitrix propria.
Festivitates interea sacras
Obire pergas, manente
Mein squalido gravatê
Iam nimium lectulo.

CARMEN XX. JACOBO SCHLITTERLAVO Wittebergam abeunti VIII. Kall. Jul. Anno 1596.

ESSE quid hoc dicam? quod SCHLITTERLAVUS Amores
Deserit ecce suos: deserit ecce meos.
Quos Phoebus dilexit, magno ardore vegentes,
Frigore tam turpi docte JACOBE feris?
Quos junxit Philius sincerâ mente sodales,
Non decet heu nodos solvere Amicitiae.
Vix etenim illa parata sacrato pollicis ictu,
Vix coit ingratas dextera nostra vices.
Non tamen haec dico, tamquam si corde migrares,
Quod manet heic praesens, fac maneatque diu.
Vade bonis avibus? altasque ascendito ad urbes:
Quam jucunda cluent Iulia regna vide.


page 168, image: s344

Seu mage Leucoridos, quae flavus proluit Albis,
Quae quoque dulciloquos servat ubique viros.
Interea Kimedonciaden, Pythiamque Pareum,
O Damon, memores noveris esse tui.

CARMEN XXI. AD JOSEPHUM LANGIUM POETAM LAUR.

ECQUID agis LANGI, Musarum cultor amoene,
Num tua Arachnaeo pariete corda silet?
An post IAURINI dictum tibi rite triumphum,
Nunc quoque BUDANUM carmine ducis ovans?
Annuo. praeveles duplici tua timpora Lauru,
Et nova grateris gaudia Christicolis.
Vel si fors tua Melpomene nolit fera belli
Murmura pacificis dicere temporibus,
Eia age suaviloquum cantare melisma MELISSO
Incipias, docto GRUTERIOque meo:
Eia age sustineas dulci quoque carmine nostras
Squalentes nimium tangere Pieridas.
Nam pridem tetricus sum pigrae Mysta Vacunae,
Et premit imposito Murcia calce lyram.
Nec redit ad numeros jam saepe vocatus Apollo:
Me Charites fugiunt me fugiunt Veneres.
O LANGI quondam nobis dulcissime Theseu,
Fac videam Caritas Pieridasque tuas!


page 169, image: s345

CARMEN XXII. AD CLAUDIUM ENGELHARDUM MATHEMATICUM.

QUID est ô ENGELHARDE Dux gregis Astrici
Amice praeclare? ecquid irarum obsecro
Tandem senili corde volvis? quid gravas
Hoc pectus ipsâ candidum magis nive,
Quam Thraciis in montibus Sol disicit?
An criminosa carmina in te dixi ego?
Nano quod aio te creatum corpore,
Natura finxit sicut olim daedala,
Iccirco iniquis me sonis adobruis?
Ejuro Phoebum, ejuro Hyantias Deas,
Immo per universa iuro Numina,
Nihil sinistri cogitasse hoc temporis
Mentem meamque Pierin subrusticam.
Exstingue bilem quaeso, noxiam et meis
Si fors merebar, versibus remittito.
At laedis hercle me immerentem, o candide,
Spernisque laudes, inclutum quae duplici
Favente Phoebo nomen inserunt polo.
Quid erubescis ENGELHARDE corpore
Parvus vocari, qui scientiâ viges
Fatente turbâ doctiorum maximus.
Vates minuto corpore olim plurimi
Famae cacumen DIs secundis possident.
DAVID Poeta Rexque membris parvulis
Fundae Gigantem sternit actae verbere.


page 170, image: s346

MELITI cothurnus, atque pes CINESIAE
Cient popelli Apollinisve Daphnidem.
Atque ipse parvus corpore HIPPONAX fuit,
PHILIPPIDESque Fabulam vulgo dedit.
Poeta numquid aede Musarum ACTIUS
Vivace nomen collocavit marmore?
Quis CALVUS, ipso Tullio disertior?
Ecquis PIPINUS, Galliae Rex nomine
Dictus PUSILLUS? anne protinus mali,
Parvo quod essent corpore atque robore?
O absit, absit! quisque debet corporis
Formam et figuram Numinis clementiae.
Proinde noli reprehendere acrius
Sinceriori mente, candidâ et fide
Quod Musa nostra scripsit in laudes tuas.
Placere Vates omnibus numquam queunt.
Nec ipse quaero comprobari singulis:
Placere paucis optimisque sat puto.

CARMEN XXIII. AD CONRADUM SCHOPPIUM SPONSUM.

VITA hominis plus fellis habet, quam mellis, et olim
Qui fuit altus amor, tristis amaror erit.
Numquam tuta satis sunt gaudia, laetaque numquam
Non commista suis tristibus esse solent.
Laetabar nuper generis subolem mihi natam,
SARAque laetitiae gargara sola dabat.


page 171, image: s347

SARA suo adspectu quae jam deleniit et me
Atque aviam, atque, cui ruga senilis, avum.
Transiit hoc quicquid dederat Deus ante bonorum,
Saraque aquae fuerat desiit esse mihi.
Quantum cordolium vexat mea pectora. quantum
Nec sentire datum est dum mihi vita fuit.
Omnia nunc frigent, SCHOPPI, nunc omnia lugent,
Aedibus inque meis nil nisi maeror inest.
Quid faciam? Doleamne usque usque? dolere negatum est,
Cinxia dum indicit publica festa tibi.
Durum est in luctu frontem promittere laetam,
Sit licet has aures cymbala mille sonent.
Carmina me poscis poscit CATHARINA Hymenaeos;
Sol genialis adest, sol genitalis adest.
Fas ergo laetis nunc est benedicere rebus,
Et dominae et domino gaudia multa dare.
Larque jubet Genium vicenum dicere nostrum
Et sextum ut primum luminis usum habui.
Transeat haec sine nube dies, hac luce dolentes
Aspicias nullos, ô domine, ô domina.
Ipse lapis Niobes tristes nunc supprimat orsus,
Nec sua nunc Prognen mater amata fleat.
Alcyonum lacrimis requiescant ora fugatis,
Absit et a versu deflua gutta meo.
Tuque meis sociam Mater te versibus adde,
Cuius saepe fluit munere dives amor.
Hos tu ritu hederae connecte ligamine sacro,
Vinculaque inicies Gordia pectoribus.
Neu semel ardoris quae coepta est dia favilla,
Illiciti pereat fulmine dissidii:


page 172, image: s348

Nec furibunda manus possit tractare capillos,
Aut sua formosis unguibus ora notet.
Sic ego nunc solvam thalamo sollemnia vestro,
Natalisque mei sic peragetur iter.

CARMEN XXIV. AD JOH. CASIMIRUM GERNANDUM.

SCILICET generosioris est militis una
Laus decusque perenne, castra sectarier usque,
Nec quamvis capiti est suo a Duce imposta Corona
Ob primum facinus duelli non segniter actum
Ensem condere, Murciaeque post esse satelles,
Qui Martis fuerat, decet; contra audentior ibit
Porro Martis alumnus indeses, altera sive
Tertia invidiosê anhelans agonia forti
Olim tradi humero. Cavet semel prodita virtus
Condi tegmine aranearum, quin semina deinceps
Longe maxima proicit, maximê excita laudis
Thyrso gloriolaeque praemio fota benignê.
Iam semel CASIMIRE Honoris sacraria adiisti,
Stipatisque novem puellis superba tulisti
Serta, concomitante te propter agmine toto
Virginum quot habent Deis sacra Raurica templa.
Hanc tu laudis ador eam faxis laude recente
Augeas, triplici coronâ donandus, alumne
Phoebi legiferaeque Divae Themistos, alacrem
Sume mentem-animi novâ in palaestrâ nove Mysta.


page 173, image: s349

Sic THEMIS SOPHIAE arctius gaudet insinuari.

CARMEN. XXV. AD JOHANNEM LAGUM SPONSUM.

STULTUS Amor ratione caret, differtur ubique
Non probo nam sensu non caret alma Venus.
Quod pia, quod casta est tua, quod bene dotibus aucta
Non ratione aliâ quam ratione tenes.
Mente opus est didicisse pios virtutis honores.
Mente opus est mores addidicisse probos.
Nec puto te caeco sponsam deamare furore,
Quae pietate, opibus, moribus una placet.
Felicem te multimodis depraedico, bella
Quod placuit castis moribus ANNA tibi.
Unica prae cunctis meruit laudarier ista,
Virtus quo nymphis clarior esse solet.
Mente equidem didici, quantum prodesse valeret
Femina docta Domus-res bene digerere.
Nam mea vel Croesi numis ditata MARIA
Si foret, haud certe carior illa foret.
Est pia, quod satis est, est sedula, promovet Aedene,
Divitiis coniux raro beata venit.
Dotibus hisce tuos subiit nunc ANNA penates:
Cum quâ tu vivas fac sine lite diu.


page 174, image: s350

CARMEN. XXVI. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. In Natalem eius L.

UT mihi Natalis peperit bona gaudia CHRISTI
Sic quoque fert Genius gaudia mille tuus:
Cum primum aetheream prodisti lucis in auram.
Lustraque jam peragit Phoebus Apollo decem.
O me ter felicem! ô lux mihi candida! et ô tu
Laetitiis Genitor facte beate meis.
Num quid ego prote nunc milia solvero vota?
Numquid [(editor); sic: Nunquid] quod superas corde triumpho meo?
Certê equidem laetor, pater, unica nostra columna,
Laetitiae et gravis est causa parata super.
Quam bene de cunctis gaudes tu velle mereri?
Et tamen esse solet gratia rara boni.
Te sine me premeret dudum fors invida: quamquam
Labitur incerto turbine nostra ratis.
Anxius hei quando subiit mea pectora terror,
Incutiuntque metum tempora dira malum.
Quicquid erit, durare decet, nec nitier ultrae.
Ut Deus immittit quaeque ferenda, feras.
Tuque mones Scito, tibi quod PATIENTIA dictat,
Illa adamanta valet FRANGERE vel chalybem.
Sed faveo, et votis pergo super adere vota,
Qualia concipio mente animoque pio.
Vive Deo, mihi vive Pater, cunctisque superstes,
Atque decem lustris addito lustra decem.


page 175, image: s351

CARMEN XXVII. MANIBUS JACOBI MONAVII Viri Clarissimi.

ERGO MONAVE jaces, placida compostus in urnâ
Atque Poetarum nenia factus obis?
Heu nos! heu me! Phoebe Pater, lugubria canto
Carmina, nec cesso promere amaritiem,
Ipse Deus heu heu pullas superindue vestes,
Flebilibusque modis tendere disce lyram.
Vos quoque pierius retinet quae numina clivus
Turba Novensilium flete perenne melos.
Sic jubeo. nec enim vestras vittatus ad aras
Appropero Divae, nullaque tura fero.
Non quaero Laurum citharae, nec amabile paean,
Non ego jam turbo balnea vestra Deae.
Eheu luctus adest! furvam nunc posco cupressum,
Hanc hanc pro Lauro nunc date timporibus.
Nam quis enim laetâ possit procedere fronte,
Omnia cum cernat fracta sopore viri:
Qui fuit eximium BRESLAE sidusque decusque
Immo Europaei gloria magna soli.
Lucida fax idem Themidos, Divaeque sacerdos
E cerebro magni quae fuit orta Iovis.
Huic simul aetherias adspexit luminis auras
Divarum omne genus timpora fronde ligat.
Huic Parnassus opes recludit, musica dona,


page 176, image: s352

Auctior et solito Petasis unda fluit.
Euphrosyne pectus cinxit, patrimaque Virgo,
Suadaque flexibilis, seu fuit illa Sais.
Candida doctorum virtus pellexit amorem,
Quotquot Mercurii commeruêre fidem.
Nullus enim hos inter non gaudet nosse MONAVUM
Ac niveos mores illius omnis amat.
Haud secus anellis ex se pendentibus unam
Continuo seriem reddit anhela silex.
Dissita saepe trahit longê magnetica gemma,
Decolor usque adeo pervalet ille lapis.
ODERA progenuit praeclara stirpe MONAVUM
Illa eadem heu! Magni colligit ossa viri.
Nec tamen in luctum sola haec se vertit amarum,
Aut sola ad superos flebile carmen hiat:
Sed ciet extremos gemitus vicinior Albis,
Varniadesque Deae, Saliadesque Deae.
Diriguit lacrimis Rhenus stupefactus, et heu heu!
Ingeminat, sociis terror acerbus aquis.
Inde etenim Nicrus, mea cura, sonantia sistit
Murmura, nec rapido ceu prius amne ruit.
Protinus et flavi turbantur numina Moeni,
Irrigua et quotquot flumina Rhenus habet.
Eiulat et Rhodanus, luget magnusque Garumna,
Quique Parisiacas Sequana ditat aquas.
Naiades Latiae quot suspiramina reddunt?
Pallida quot planctus Tybridis unda movet?
Et praeceps Anio dolet, et Calydonius amnis,
Et Tagus atque Hermus signa doloris habent.
Ac gemit Hadriacas qui verberat Aufidus undas,


page 177, image: s353

Oceanusque pater turbidus ipse fluit.
Quid memorem fluctûs, quîs virtus nota MONAVI,
Ipse adeo volucres tristia fata gemunt.
Ismariâ qualis Theriden flere sub umbrâ
Adsolet efflictim Daulias alet Itym.
Nempe avium princeps subito Philomela canoram
Occlusit linguam, nec velut ante canit.
Sed viduata jacet, sed guttura querquera torquens
Olim quem cecinit, nunc miseranda dolet.
Ad Thamesin cygnus lessum pro laudibus orsus
Incinit, atque alis edit amara mele.
An quoque doctorum voces narrabo dolentum
Funera subducti queis [Reg: quibus] onerare solent.
Undique tristantur, norunt quotcumque MONAVUM
Cognita quîs probitas simplicitasque fuit.
BEZA senex, triplici praepollens carmine Beza,
Ingemit, et Pyladen flet periisse suum.
Threiciamque lyram JACOMOTTUS pectine pulsat
Elysii lacrimans funera tanta viri.
Raurica condoluit Siren, maestusque GRYNAEUS
Cum genero tumulum floris odore rigat.
Quid tu care Pater, fama incluta MYRTILLETI
Quo tua quo flagro tristia corda feris?
Optimus ut Theseus obiit, qui fidus Orestes
Nisus et Euryalus Phintiaque ipse fuit.
Iure MONAVIADAE tibi funeris [(printer); sic: fueris] ultima cura,
Poscis Apollinei carmina iure chori.
Viveret heu vates Musarum gemma MELISSUS
Aeolia quateret tinnula plectra fide.
Pluribus at mistus Cygnus quoque desiit ille,


page 178, image: s354

Mellifluumque melos desiit atque lepos.
Impetus ille sacer vati quid profuit? anne
Tardius hunc ideo tetrica Parca necat,
Pallida Mors aequâ sustollit falce Poetas,
Demetit et terrae pondus inane viros.
Parte tamen meliore sui Phoebeia proles
Restat et accomplet Solis utrumque latus.
Aequius hoc ferimus tristissima feta MONAVI,
Dura licet per se sed tamen aequa magis,
Scilicet is famâ multis memoratus in oris
In laudes vivet semper ubique suas.
Quod superest reddo testantia carmina luctum
Supremumque cano: CLARE MONAVE VALE.

CARMEN XXVIII. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. Cum insignia DOCTORATUS assumeret Haidelbergae Anno 8 IC XCIII. V. Julii.

TANDEM optata diu summo diluxit Olympe
Numine felicis sideris orta dies:
Quâ dilecte Parens, cunctorum Academia plausu
Contribuet studiis praemia digna tuis:
Praemia pro magno dudum tribuenda labore,
Quo toto clarum est nomen in orbe tuum.
Nunc meritas referet tibi Christi Ecclesia grates,


page 179, image: s355

Clarius atque vehet nomen in orbe tuum:
TE DOCTORE sibi gratabitur alma iuventus
Tradita praeceptis erudiendae tuis.
Quin magis ergo tuo laeti gratamur honori
Nos quicumque sumus te genitore sati:
Ipse ego IOHANNES, soboles tua prima PHILIPPUS:
Et tua qui frater nomina DAVID habet:
IOHANNES quintum numeransque GEORGIUS annum:
Parvulaeque ANNA mihi MARGARIS una soror:
Ipsa etiam quae me genuit, dulcissima mater
Laeta dat aeterno pinguia tura DEO
Cuncti pro merito tibi fausta precamur honore
O patriae: ô nostrae luxque decusque domus.
Quod superest, aequa qui dividis omnia lance,
Te precor haec nutu dirige coepta tuo:
HOC DOCTORE diu fac templa scholaeque fruantur.
Sic genitore diu filius ipse fruar:
Et bonus adspira studiis fratrumque meisque:
Patris ut in nobis accumuletur honos.

CARMEN XXIX. AD IOH. MAIERUM SPONSUM.

AH tibi quid laeti dicat testata cupressus
Fraternos luctus? quid nisi triste melos?
At tu triste melos tumidis mandare procellis
Nunc MAIERE iubes, barbaricisque Getis.
Non tibi nunc lessus, nec vestro nenia lecto


page 180, image: s356

Convenit, ut SOPHIAE pectora jungit Amor.
Et VELLEM UT VELLES. sed vox singultibus haeret,
Dum fratris mutos alloquor heu! cineres.
Quod possum VOVEO. longum tibi VIVERE donet,
Qui thalamo donat nectar et ambrosiam!
Is tibi pacificos soles, noctesque quietas
Concedat niveam qui dedit hanc SOPHIAM!
Amplius hic calidis succendat pectora flammis!
Masculea ut virtus te probet esse virum.
Nil deerit SOPHIAE. tantum certabis amore
Atque tuo ex voto sic tibi cuncta fluant!

CARMEN XXX. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. Cum sexagesimum diem Natalem celebraret.

SAEPE ego mortali has volvo sub pectore curas
Num quicquam humanis vilius esse potest?
Nasceris en magno discrimine, nudus, inermis,
Infans, atque omnis nescius ipsus opis.
Haec ubi cura fuit nascendi, protinus illam
Post varios casus mortis imago subit.
Non secus ac viridi nascens in gramine campe
Herba timet falcis vim subitamque manum.
Vidi ego queis [Reg: quibus] vitae hora, fuit simul unica mortis,
Cernere queis [Reg: quibus] Phoebum copia nulla data est.
Ast Pylios senium quis quis produxit ad annos,


page 181, image: s357

Proximus ille Deo est, rarus at ille mihi est.
Tanto igitur Genius maiori dignus honore
Laetitiae, quanto saepius ille venit.
Huic merito centum ludos, centumque choreas
Instituas, merito huic dulcia mella fluunt.
Huic merito grates dicas, cantûsque perennes
Ore sones memori, laetificisque modis.
Huicque adeo, Genitor. scis me litare quotannis,
Cum venit illa dies, quae tibi prima dies.
O niveam quae te potuit mihi sistere lucem!
O me felicem, cui redit ista dies!
Iam sexaginta numeras feliciter annos,
Tot post ac toties dinumerata mala.
Scilicet alma Dei mutat clementia sortem:
Nec bona sola juvant, nec mala sola beant.
Tu cunas expende tuas, vagitibus eheu
Quos matri planctûs, quas lacrimasque cies?
Quot puer ante pedem quam posses tollere, quotve
Fortior incedens passus es atra Tyches?
Quotve virum circum veniunt incommoda, quotve
Vicinum senio tempora dura manent?
Omnia fata trahunt, debentur singula fatis,
Seu bona fata ferunt, seu mala fata ferunt.
Plurima tot tulerunt tibi (scis etenim) aspera soles
Attamen et dederunt prospera multa tibi.
Gratia sola Dei, est teneram quod dirigis olim
Pubem, atque ad Clarias pectora ducis aquas.
Gratia sola Dei est, coetum quod mystica verbi
Salvifici passim perdocuisse juvat.
Gratia nonne Dei est? post tot discrimina rerum


page 182, image: s358

Quod datur ad Musas rite redire sacras?
Certê quod Sophiae redoces collegia, quae dant
Prima elementa tibi, gratia sola Dei est.
Denique, QUOD FELIX FAUSTUMQUE SIET tibi! Summas
Quod retines Aras, Gratia sola Dei est
Fratribus atque mihi matrique quod usque superstes
Incolumisque manes, Gratia sola Dei est.
Vos igitur fratres, tuque o dulcissima mater,
Quaeque Deus donat pignora cara mihi,
Ore favete pio et gratantes supplice dextra,
Non unis votis hunc revocate diem.
Omnia sint operata Deo, nostraeque Camenae
Gaudia mille canant, gaudia mille canant,
Dulcis Io! ter dulcis Io! lux omnia nobis
Gaudia quae servas, deliciasque paras.
Saepe redi, ut longae satiemus gaudia vitae,
Saepe redi ut facias diu superesse Patrem.
Omnia vota damus, mater, fratresque, nepotesque.
Aurea saepe redi, candidiorque veni?

CARMEN XXXI. AD NOBILISS. IUVENES, AMICOS, AUDITORES, ET DOMESTICOS Parei In Natalem LXII. DAVIDIS PAREI Parentis venerandi.

ANNUA CUM RECOLO Natalis festa diei,
Queis [Reg: Quibus] vitae aspexit lumina prima Parens,


page 183, image: s359

Quaeque adeo a primis usque huc juvenalibus annis
Sollemni versu nostra Thalia canit,
Mortales casus mecum, miseramque revolvo
Cum lacrimis sortem, dividiasque hominum.
Ecquid enim? vix est infans ingressus in auras
Luminis ex utero debile matris onus.
Et gemitu et fletu vitam deplorat amaram.
Ac modo qui vivit gestiit ecce mori.
Si tamen aetatis florem spectaverit, atque
Plures usque queat dinumerare dies,
Quid fuit? aut tandem quae sensit gaudia vitae?
Nonne fuit fumus, funus inersque manet?
I nunc, tolle animos terrae miserabile pondus,
Et tibi nunc longos finge refinge dies.
Attalicas tibi conde domos, mansuraque tecta,
Congere Pactoli quas parit humor opes:
Spes tibi promittas certas sine fine malorum;
Cunctas, crede mihi spes rapit una dies.
Quis fuit in terris Crassus, Caesarque? Quiritum
Lumina, at hunc atque hunc sustulit atra dies.
Romulidum praeclara simul periere Theatra,
Plaususque ingentes; gloriaque omnis abest.
Si spatia annorum, si saecula, denique mundi
Aetates omnes si memorare libet:
Quid quaeso invenias stabile, aut quid quaeso perenne
Rebus in humanis dicere jure queas?
Sic est. non aliâ mortales lege creantur:
Omnes, sera licet. flebilis hora manet.
Quid tum? nullo igitur GENIUS sit dignus honore?
Nullo aras igitur ture beare licet?


page 184, image: s360

Nonne coronatis obeam sacra festa corymbis?
Festa quibus Genio rite litare juvat.
Festa quibus recolam primaevae tempora vitae,
Qui vitae tribuit tempora prima meae.
Num minus iccirco pietatis munia solvam.
Tempore quod parvo gaudia nostra vigent?
Immo quo brevior vivendi est summa relicta,
Tanto laetitiae copia maior erit.
Eia agite, o juvenum cultissima turba, cohortis
Ter triplicis rarum purpureumque decus.
Vos vos in mea vota voco: vos gaudia mecum
Natali festo promere mille decet.
Spargite nunc flores, mensamque insternite sacram,
Spirantem flammis undique odoriferis.
Vos ego compello, vos quotquot ab ore PAREI
Divino imbibitis Nectar et Ambrosiam.
Ille etenim quoties caelesti percitus oestro
Consultus, vobis aurea dicta refert.
Nelides veluti divino pollice Nestor
Verbi salvifici mystica sensa praeit.
Atque instar Patris Cirrhaei inventa parentum
Prodit, et ê tenebris eruit Historias.
Quicquid Hebraeus habet, veterum aut monumenta Pelasgûm
E tripode hic vobis dictitata omne suo
At quantum est hoc cumque, dedit Natura PAREO
Cum mater puerum languida tollit humo.
Tunc tunc blanda cohors Divûm annuit, Ilithyiae
Tunc dextrâ genito sternuit omen ave: [Note: a Pareus nascitur. An. 1548. 30. Decemb. Patre Iohanne, cive Scabino: matre Magdalena Franckia.]


page 185, image: s361

Et fore praedixit iam tunc Livore tacente,
Ut clarum audiret musicâ in arte jubar.
EUSEBIE tunc quantum applausit? quantaque ALETHE
Nascenti defert munera? quanta DEI?
Ad latus hinc Candor sequitur, Prudentia cingit
Inde latus, Charitum et dulce pedisse quium,
Applauduntque novo popularia Numina civi
Queis [Reg: Quibus] [Note: a Francostenii Siles. oppido Caesareo.] SAXUM e FRANCA nomina gente dedit.
Urbs est Quadorum Lygios interque Sudetes,
Ostentans turres ceu Pharos alta, suas.
Mille fovet cives: queis [Reg: quibus] dat jura inclita Praetor
Germanus, [Note: b Salomon Parei Germanus biennio maior natu: Praetor Francostenii.] nomen qui SALOMONIS habet.
Credo ibi Francigenas quondam super aethere notos
Imperii metam constituisse sui.
Non sic Maeonide Smyrna est laetata Parente,
Urbs ut tunc cive hoc gestiit illa suo.
Omen erat. [Note: c Primis literis traditur.] Primum Phoebea elementa capessit
Pusio sub patriâ saepe gemens ferulâ.
Indolis et rarae specimen puerilibus annis
Edidit, ingenii seminaque alta dedit.
Vix quintum decimum traduxerat impiger annum
Quando [Note: d Hirschbergam mittitur ad Scholam, Anno 1564.] HIRSCHBERGIACAS gestit adire Deas
Non procul â patria distabat sede; Camenae
Nobile Gymnasium quo posuere sibi.
Heic artes discit Latiae Graiaeque Minervae,
Atque amat alternae plectra movere Lyrae.


page 186, image: s362

Saepius obstupuit [Note: a Albertus Kindlerus Syndicus urbis: Suidnicensis ac Iauraviensis Ducatuum Dicasterii Praeses: post Cancellarius: tandem pro. Marchio Lusatiae inferioris Parei Maecenas.] KINDLERUS grande Senatus
Praesidium, atque urbis gloria magna suae.
Versibus hunc varie demulcet Musa PAREI,
Comprobet ut genii munera rara sui.
Maeonidaeque canit, Musis et Apolline dextro,
Praelia [Note: b Batraxomuomaxi/a.] ranarum musculeique gregis.
Iura [Note: c Carmen Heroicum de bono Principe.] Magistratus grandi quoque pectine dicit,
Vel qualem Andaei Musa probare queat.
Nunc elegos molles mirâ dulcedine cantat:
Aut recitat magnis suave epigramma viris.
Nunc recreat [(editor); sic: Nun crecreat] cantis adstantes modulisque sonoris
Threicius quales Mysta vibrare solet.
Aetatis jam quinta fluebat Olympias illi,
Ut procul a patrio [Note: d Patriam relinquit, Anno 1966. vide eius Hodoeporicon.] gestit abire solo.
Protinus intemerata animos succendit euntis
Relligio, haud fugiens taedia longa viae.
Mens eadem paribus plures incesserat ausis,
Idem queis [Reg: quibus] fuerat Relligionis amor.
Ergo HIRSCHBERGIACAS statuunt relinquere sedes,
Atque Palatinas visere rite Deas.
Iamque inter ingressi: comites tristesque PAREUS
Affatur dictis. Ibimus o socii:
Quamvis dura nimis, tamen est iustissima causa:
Sorsque adeo fallax haud metuenda venit.
Nil desperandum CHRISTO Duce, et auspice Christo


page 187, image: s363

In tuto ambiguam collocat ille ratem.
Signa capit Graiae [Note: a Christophorus Schillingus Rector Scholae Hirschberg post illustris Paedagogei Amberg. et Heidelb. tandem Medicus Cremensis.] SCHILLINGUS gloria Musae,
Atque Machaoniae gemmeus artis honos.
Sub sua jura vocat juvenes; vexillaque tollens
Sponte secuturis flexile monstrat iter.
Inde Silesiacis peragratis finibus, urbes
Lustrant quas celebris terra Bohema tenet.
Saxonicasque petunt Nymphas, et Misnica rura,
Quae vagus Arctoâ praeterit Albis aquâ.
Atque ita perveniunt sperata ad littora [Note: b Heidelbergam pervenit anno 1566.] NICRI,
Queisque Palatini Regia celsa Iovis.
Praesto erat [Note: c Zacharias Ursinus Antistes Collegii Sap.] URSINUS, populari voce salutans,
Viderat e patriâ quos modo adesse suâ.
Ordine tunc juvenes VRSINUM supplice dextrâ
Poscunt, auxilium praesidiumque petunt.
Relligiosa videt juvenili in pectore vota
Antistes, pressis Anchora tuta piis.
Clementesque refert pia vota ad PRINCIPIS aures,
Adferat ut fessis mite patrocinium.
Audiit, et vultu cunctos jubet ire benigno
Ad [Note: d Fit alumnus Collegii Sapientiae, Anno 1566. 11. April.] SOPHIAE claras mellificasque Domos.
Gaudia quanta DEI! volvit sub corde PAREUS,
Principis ut largam sensit adesse manum?
Castra Novensilium sectatur tyro Dearum,
Intrepidusque bibit Bellerophontis aquas.


page 188, image: s364

Atque ideo VRSINUS iuvenem dignatur amore,
Omnibus in studiis sedulitasque placet.
Cumque per Aonias vidisset currere rupes,
Rimarique sacros nocte dieque libros.
Augur erat quondam (nec pol scaevo omine) sese
Aut fore maiorem, vel sacra in arte parem.
Continuo [(editor); sic: Contiuuo] explorat vires, an idoneus esset
Promendi, aetherea quae didicisset ope.
Spem fovet eventus; plebes [Note: a Docet Ecclesiam Schletbacensem, Ann. 1571. 13. Maii.] SCHLETBACHIA gaudet
Hoc doctore animos erudiisse suos.
Heic sua prima dedit studii Batualia sacri.
(Namque gradus varios culmen honoris habet)
Nota fides fuerat: [Note: b Revocatur Heidelbergam ad docendam juventutem tertiae, mox secundae Curiae Paedagogei Illustris Heidelberg. 1571. 24. Octob.] Nicrides revocantque Camenae,
Pubi ut Apollineae prosit, opemque ferat.
Pegaseam docuit magna cum laude juventam,
Bisque aestas illi, bisque cucurrit hiems.
Mens animi divino accensa furore, cathedram
Tunc veterem repetit; Praecoque dia docet.
Provida consentit Patrum constansque voluntas,
Ut quo ferret amor rura beata colat.
Est locus INTUERGIS [Note: c Fit Minister Ecclesiae Hemsbacensis, Anno 1573. 24. Aug] quondam pia templa colonis
Monstrans, HEMSBACUM rustica turba vocat.
Praesulis heic populus Romani Numen adorat,
Missificoque DEO sacra profana facit.
Ergo novus Mystes magno conamine falsa


page 189, image: s365

Eicit ê templis dogmata; vera docet:
Atque modum antiqui cultus, certamque Salutis
Restituit speciem, ceu jubet ipse DEUS.
Dumque domus CHRISTI curae est res priva requirit
Consortem vitae [Note: a Ducit uxorem Magdalio Stibeliam Caesareolutrensem, An. 1574. 5. Ian.] quaerere perpetuam.
Ergo sibi stabili devincit lege puellam,
Divite Westriaco quae fuit orta solo.
Moribus haec castis, formaque decentior uxor,
Tunc mihi fit mater [Note: b Nascitur Ioh. Philip. Pareus filius primogenitus, An. 1576. 24. Maii.] cum trieteris abit.
Prole nova laetatur uterque Parens: sed amoena
Gaudia quae fuerant, turbat amara Dea.
Occidit heu! Patriae columen [Note: c Moritur Fridericus III. cognomento Pius An. 1576. 26. Octob.] FRIDERICUS, et omne
Tristitiam terris exiliumque creat:
Ah Pietas nigrâ tempus redimita cupresso,
Quot fudit tristes corde dolente sonos?
Altera tunc Patriae nî spes superasset in uno [Note: d Casimir. Dux in Tutelam suscipit Pareum exsulem, eique committit Ecclesiam Ogersheimensem, 1577.]
FRIDRICI gnato, cuncta periisse putes.
Ille aliam patri committit deinde catervam,
Qua vada OGERSHEMII Rhenica lambit aqua.
Nascitur heic frater, [Note: e David Pareus filius nascitur an. 1578. 25. Ian. et denascitur 1607. 9. Maii.] qui fert cognomina Patris:
Sed FUIT, et juvenem Mors inopina rapit.
Post faciente DEO, WINCINGAE [Note: f Wincingensem Ecclesiam docet, an. 1580.] fertur ad agros
Queis [Reg: Quibus] sua pampineus dona Lyaeus habet.


page 190, image: s366

SARULA [Note: a Sara Parea nascitur anno 1581. 7. Octob. eadem denascitur anno 1586. 18. Febr.] ibi mihi nata soror praereptaque fatis
Ingens heu! matri cordolium peperit.
Hactenus enumerata mihi ruralia Patris,
Quae facili semper munera mente tulit.
Non etenim, quota pars veluti facit, ambiit auro,
Blandiloquisve logis munera quaeque sibi:
Ast bene contentus diveni Numinis aurâ,
Quaecumque obtigerant mox rata semper habet.
Est DEUS in nobis qui suscitat omnia dona,
Hoc quocumque velit, quisque vocante venit.
Pristina (mireris vim FAti) templa revisit,
Quae sacra Myrtileis servat Apollo jugis.
Denuo tunc veteri gratatur Phoebus alumno, [Note: b Redit Heidelbergam ad docendam studiosam juventutem in Illustri Collegio Sapientiae: cujus tunc Praeses Georgius Sohnius. 8. Sept. anno 1584.]
Mystenque excipiunt turba novena suum.
Ducitur ad SOPHIAM Charitum comitante cohorte,
Officiique sacri munera rite capit.
SOHNIUS en AEDIS SOPHIAE tunc sceptra gerebat,
SOHNIUS Euepies Eusebiesque decus.
Collegam ille suum peramicâ voce salutat,
Atque ait; in partes commodus ecce venis.
Ante tamen tribuat tibi debita praemia Phoebus.
Et capiti imponat Laurea serta tuo,
Quam commissa obeas sollers pia munia mecum:
Hunc aliâ haud poteris lege docere gregem.
Sic virtus digno neu fraudaretur honore,


page 191, image: s367

Cingit Apollineum picta corona caput. [Note: a Creatur Magister Philosophiae, 1987. 14. Feb.]
Ipse adeo memini bello redimitus amictus,
Cum pupus capsam praefero saccaream.
Tuncque nova quartum genitor te prole beatur
JANE GEORGI, [Note: b Augetur filio Ioh. Georgio, Anno 1588. 3. Octob. hora 5. mat.] unus qui mihi frater ades.
Calcar habet Laurus, crescitque mage insita virtus,
Panditur ut foliis arbor opaca suis.
Magnarum hinc videas sequier vestigia laudum,
Audit dum SOPHIES [Note: c Frider. IV. Elect. 1593. 6. Iun.] Praesul in Aede gravis.
Ardua conditio haud vulgares poscit honores:
Infula sublimes munera tanta decet.
En fuit, ut laetum ducit Sacra turba Triumphum,
Palladiasque [Note: d Creatur Doctor Theologiae inusitata sollemnitate. an. 1593. 5. Iul.] intrat non sine frunde domos.
Et sex atque decem Themidos, Chironius unus,
Unus et Uranies Mysta, trophaea petunt.
Hic ut Ductor ovans laetos praecedit alumnos.
Et iuga quae bifido vertice nota, petit.
Acclamant cuncti numeris modulisque Poetae.
Et linguâ atque sonis Musica turba favet.
Gratabarque itidem puerili carmine laurum:
Cum Matre et fratres pinguia tura dabant.
Ominaque inde capit Princeps [Note: e Frider. IV. Elect. 1593. 6. Inn.] FRIDERICUS avite
Imperii clavum prensat ut ille recens.
Atque ô mite caput! Praestantem laude PAREUM
Consiliis [Note: f Fit Consiliarius Serenissimi Electoris, 1592. 29. Nov.] deinceps mandat adesse suis.


page 192, image: s368

Cui modo gnata recens properato [Note: a Anna Margareta filia, nascitur an. 1593. 5. Feb. Denascitur 1594. 4. Martii.] MARGARIS ANNA
Attulerat subitam funere maestitiam:
Non satis hoc fuerat. [Note: b Kimedoncius moritur, lue grassante, anno 1596. 27. Novemb.] KIMEDONCIUS occidit heu heu
Abreptus dira pestilitate luis.
Pulpita tunc viduata suo Doctore gemebant,
Squalida et in luctu tota Lycea iacent.
Non aliter navis variis jactata procellis
Rector cum cecidit, naufraga damna timet.
Fluctibus ê mediis optata ad littora tendit, [Note: c Cui in Professione Veteris Testamenti succedit Pareus 7. Sept. anno 1598.]
Hactenus insanis saepe petita Notis.
Rector [Note: d Creatur Magnificus Rector Universitatis Heidelb. anno 1698. vigilia Thomae.] adest reddens quassae integra lintea navi,
Antemnasque leves fraxineasque trabes.
Faustus mobilibus Zephyrus pater annuit alis,
Atque comes tutae non negat ire viae.
Care Parens, veteris dum pandis carbasa Pacti
Ostendens certas per vada caeca vias,
Servati ex undis tibi figunt uvida dona,
Taenarioque datur picta tabella DEO.
Res tranquilla fuit; tu lauto mactus Honore
Contentus vivis sorte bonisque tuis.
Donec [Note: e Daniel Tossanus primarius Professor moritur, 1602. 10. Ianu.] TOSSANO disrumpit stamina Clotho,
Componens tumulo commoda multa brevi.
Infandum ecce jubet Lachesis renovare dolorem,
Denuo et in luctu tota Lycea jacent.


page 193, image: s369

Atque iterum Uranies patiuntur templa ruinam,
Ni subito aequa DEI dextra tulisset opem.
Enthea SIONIDES [Note: a Cui succedit in Professione Novi Testamenti Pareus, 1602. 18. Decemb.] contradunt sceptra PAREO;
TOSSANIque vices nunc obit ille pias.
O multum salve Genitor carissime nobis;
Per varios casus haec tibi parta quies.
Vela legas, laeta Tellurem voce salutans:
Iam natat in tuto vestra carina lacu.
Sunt aliquid Tituli, quorum modo tactus amore
Quaerendi famam nominis ardor erat.
Multiplicis doctrinae igitur monumenta [Note: b Varia monumenta in publicam lucem emittit.] PAREUS
Alter Triptolemus per loca cuncta serit.
Nec patriis solum virtutem spargit in oris,
Sed meritis implet Solis utrumque latus.
Teutona te tellus, te lilia Gallica norunt,
Ingeniumque tuum terra Britanna colit.
Te quoque Iazygibus divisi Pannones armis,
Ceu par est, multo laudis honore beant.
Miraturque adeo Latiae Meretricis amator.
Laus invita licet, dummodo vera, placet.
Sunt tamen ecce labra, o DI! mendacissima labra!
Illustre hoc Famae detrahere ausa decus.
Crux mala! qui tentant alienum arrodere nomen,
Nimirum digni dente perire suo.
Quos ego! Sed praestat Rhadamantho tradere gentem,
Quae sibi nota domi, quae mihi nota foris.
Plorent, ringantur, rumpanturque ilia Mopsis,


page 194, image: s370

Illibata tamen fama Parea manet.
Ore AVETE pio, suavissima pectora nobis,
Pectora Sythoniâ candidiora nive.
Quicquid fors clamet cimex Pantilius, O vos
Gaudia nunc Genio reddite laeta sacro.
Hic etenim peperit vobis hac luce PAREUM,
Cuius ego cunas iam cecini, atque nives.
Aetas [Note: a Q. F. F. Q. S. Agit annum aetatis LXII.] bis senum gestivit claudere lustrum:
Insuper et messem vidit: et alteram adit.
Vos mecum o juvenes gratanti dicite linguâ:
Euboici superes saecla PAREE senis!

CARMEN. XXXII. AD MAGDALENAM PAREAM Matronam honoratissimam, Matrem suavissimam. De Parentis Natali LXII.

HUc ades o Genii consors dulcissima Mater,
Linguâque dic laetissimâ:
Tu mihi qui vitae solamen, et unica cura,
Marite jucundissime,
Bis tria lustra tori tecum communia jura
Experta sum, et toto amplius.
At quota pars mellis, fellis quota portio amara
Turbavit annorum ordinem?
Omnia pertulimus constanter, et omnia deinceps
Feremus aspera et bona.


page 195, image: s371

Par tamen, o Consors, praesentem est carpere lucem
Tecumque laetê vivere.
Quando tibi gnati gemini mea pignora pangunt
Volente Phoebo carmina.
En ego laetifico IOVAM laudabo susurro,
Annos precata plurimos.
VIVE marite mihi gnatis, coetuîque piorum,
Quibus propritim natus es.
O mea cura diu superes gnatisque mihique,
Tutela nobis unica!
Utque volent Fata, hoc nos coniuge, nosque parente hoc
Iuvabit olim prosatos.

CARMEN XXXIII. AD CHRISTUM JESUM. In Natalem LXIV. DAVIDIS PAREI Aui: nomine DANIELIS PAREI Nepotis.

CHRISTE puer, generis, prolapsi Magne Redemptor,
Suscipe jam pueri vota, precesque pias.
Te mea lingua canit, tibi nunc jam carmina pango,
Et venit in numeros iam puerile melos.
Servator dulcis, dulcis Servator IESU,
Quae tibi pro magno munere dona feram?
Munere namque tuo rediit lux illa diei
Sidere felici quâ fuit ortus Avus.
Clarus Avus, famâ patulo notissimus Orbi,
Quique mei ac lepidi fratris origo fuit.


page 196, image: s372

Alma dies! Mundo quae commoda tanta dedisti,
Concedens Mundo grandia dona viri.
Huius enim voce ac linguâ scriptisque disertis
Christiadum coetus grexque pusillus ovat.
Plaude PATER Genio persolvens tura benigno,
Laetificum o MATER plausibus ede sonum!
Te quoque FRATER, Avi qui portas nomina DAVID
Milia laetitiae signa dedisse juvet!
Gaudia nec celes hilari o AVIA optima fronte,
Ter repetens animo: VIVE marite mihi!
Candida lux matri, fratrique patrique mihique
Dilectae atque aviae concolor usque redi!
Sic o CHRISTE puer caelestis Patris imago
Haec mea suscipias vota, precesque pias.

FINIS SYLVARUM.


page 197, image: s373

J. PHILIPPI PAREI EPIGRAMMATA.

EPIGRAMMA I. AD LIBRUM SUUM.

MOENANAS fortasse cupis peragrare tabernas,
Doctorumque liber scrinia parve petis.
Parcito dum domini exactas patiare lituras,
Nec potius fias una litura cave.
Nescis heu nescis docti fastidia Maeni,
Excutit hic multos sed sine fronte viros.
Limina si domino invito egrediare, libelle,
Te maceret nullo vindice Momus iners.

II. AD FRIDERICUM V. ELECTOrem Palat.

HENRICUM nuper nimium luxere Britanni,
Unica qui patriae spes, columenque fuit.
Ac fuerat, fateor, luctûs iustissima causa:
Non tamen ille dolor perpetuandus erat.
Audiit hosce DEUS gemitûs planctûsque Britannûm,
Atque aliam Patriae spem, columenque dedit.


page 198, image: s374

Vivit in HENRICO FRIDERICUS: sanguinis author [Reg: auctor]
PALLATINE tui, et celse BRITANNE tui.
Vivat FRIDRICUS! gignat pluresque gemellos
PALLATINE tibi, et celse BRITANNE tibi.

III. In SCITUM Politicorum PLUS SCIRE SATIUS EST QUAM LOQUI Plautus Epid. 1. 1. vers. 57.

ET tacuisse nocet, nocuit quoque saepe locutum,
Commoda nec taceo, nec metuenda loquor.
Audio quin prudens de multis plurima: sed PLUS
COGITO, QUAM DICO, tutus ut esse queam.
Nam pol si sapias, quod scis nescire memento,
Inter mortales vivere qui satagis.

IV. IN LAURUM SIBI a MELISSO donatam.

LAURUM quod gesto, Vatesque feror, pia Vatis
Efficit integritas judiciumque pium.
Quid faciam? Titulo nequiquam gaudeo Vatis:
Sed placet integritas iudiciumque viri.

V. IN PAREANUM NOSTRUM, quod est Myrtilleti in Suburbanis.


page 199, image: s375

AD ista quisquis limina hospes advenis,
Domino precare mente fausta plurima.
PAREUS est, sibi aere qui magno et suis
Istud penetral emit, et molestiâ
Erexit ingenti, relapsurum brevi.
Quidni? perenne mundus hicce [(transcriber); sic: hiccce] fert nihil.
Ergo deinceps qui hoc PAREANUM incoles,
Sedes caducas post relicturus brevi,
Terrena temne, AETERNITATEM COGITA.

VI. IN EFFIGIEM GEORGII THURII Poetae Pannonii.

PULCHRA viret THURI circum tua timpora Daphnis
Ingenii dotes quam peperêre tibi.
Pulchra etiam facies decorat tibi laudis honorem:
Pictor utrumque docet, cetera Fama dabit.

VII. AD THRASYBULUM CORNIUM parwdw=s.

CORNI numquid amas? quidni. cum tam bona forma
Tamque disertum os tam vinnula labra tibi
Tam facilis domina. et tam numis plena crumena
Splendeat. an cesses fallere sic dominam?
Quid? num formosum formosus amare negares?
At quod ames Corni, plus nimio invenies.


page 200, image: s376

VIII. AD NEOPHILUM.

HOc tibi do monimen nostri juvenantis amoris,
Is quoque si crescet, carmina plura dabo.

IX. AD PONTANUM.

AD cenam PONTANE meam, hac te lege vocabo,
Ne quaeras lepores Pontificumque dapes.
Nunc Vates Veneris scis delectare COLUMBAS:
Has tu repperies si meus hospes eris.

X. AD EUNDEM.

UT caelum advertit nos vultus sumere laetos,
Explicuit frontem Phoebus Apollo suam.
Abice nunc tristes PONTANE e pectore curas,
Chloridos et flores me comitante vide.
Post ubi mentem animi sat paveris, ecce COLUMBAS
Quas tibi promisi vespera cena dabit.

XI. AD EUNDEM.

NIL est: Sol simulat lucem frontemque serenam,
Nosque inconstanti ludificat facie.
Perge tamen geminas mecum cenare COLUMBAS
Seu faveat Phoebus sive inimicus erit.

XII. AD EUNDEM.


page 201, image: s377

SI vacat et volupe est calidis tua corpora lymphis
Abluere, ecce tibi balnea nostra calent.
At friget focus, et tepida est mihi Bacchica trulla,
Nec scio quid possit caena parare tibi.
Adsis, tuque uxorque, meum nec sperne paratum
Exilem, donec ditior ille fuat.

XIII. AD PHILOPHILUM.

NESCIO quid subeat mentem, quod carmina Vatis
Elysii nigrâ cerno vibrata cruce.
Fors meminisse dolet currum rupisse columnam
Corporis, aurigâ non moderante rotas.
An potius viduam lugebas morte peremptam
Quae tibi crux fuerat Caecilioque tuo.
Dignum utrumque cruce infaustâ est, auriga sed ille,
Atque Aelis triplicem commeruêre crucem.
Non vero Phoebus, non carmina docta Poetae.
Ablue, vel dicam te meruisse crucem.

XIV. AD DOCIMUM.

CUR me subinde in literis Clarissimum
Vocas? an ut te nominem Clarissimum?
At te deinceps nomino obscurissimum
Ne me deinceps nomines clarissimum.

XV. IN OLLUM.

ES canis, es quoque homo num haec conciliaveris Olle?
Mens hominem redolet, pessima lingua canem.


page 202, image: s378

XVI. AD PAULUM GISBICIUM POETAM NOBILEM. De lurcone Hessulo.

STULTOS quod vocat Hessulus Poetas,
Ne vel unius aestimabis assis.
Nam non stultior uspiam est repertus
In totâ Archadiâ, Hessiâve totâ.
Tanto doctior ipse eris Poeta,
Quanto plus maledicit is Poesi.

XVII. AD ABRAHAMUM SCULTETUM. DE MELICIS Melioris Laubani.

HEBRIGENAE vidi, SCULTETE melismata vatis
Illa puto Aeoliis carmina ducta modis.
Quid placeant quaeris? posito Venusinus olore,
Pindaricas tersâ dividit aure fides.
Vivit in his SCHEDIAE ter triplex gloria Musae,
Alcaeusque minax, Stesichorusque [(transcriber); sic: Stechisorusque] gravis.
Quid mirum? Samio tot si uno in pectore ritu
Una habitent animae, quod Deus ipse regit.

XVII. In Catechetica ZACHARIAE URSINI: a DAVIDE PAREO edita, aucta.

MIRABAR cur gens Meretrici addicta Latinae
Omnia corrodat, sola sed ista probet.


page 203, image: s379

Sola sed ista probet, certê non dente maligno
Impetat, URSINUS quae monumenta dedit.
Sic est. vis veri hucusque imperterrita mansit,
Durior et quovis illa adamante fuit.
Tu modo fige tuum, cui numen LOIOLA, dentem
Dixeris Arctoa huic robora adesse libro.

XIX. AD ABRAHAMUM KIMEDONCIUM Sponsum.

SIC eat in gentes plures Kimedoncia fama
Gloria sic vigeat nominis alma tui.
Et pater et frater tristi sunt morte perempti,
Solaque quae fuerat, iam FUIT ipsa soror.
Tu superas generis certissima gloria quondam,
Tu patris et fratris germina solus habes.
Omen adest. Paphies dio tu munere fratris
Atque Patris facies dein superesse decus.
Annuit ipsa Venus roseis SEVECOTA labellis,
Quae modo consequitur quo pia vota vocant,
Sis Abraham subolis fecundae, sit quoque Sara
Quam petis obsequio Margaris ista tuo.
Sic eat in gentes plueres Kimedoncia fama,
Gloria sic vigeat nominis alma tui.

XX. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. nomine DANIELIS PAREI PHILIPPI FIL. Dav. Nep.


page 204, image: s380

VIDI bis Genium tuum meumque,
Vides bis Genium meum tuumque,
Mellitissime Ave, une amor Nepotis,
Parentisque decus, columna Matris.
Ut tuus Genius praeit Kalendas,
Sic meus sequitur novas Kalendas.
Strenam poscis Avus novis Kalendis,
Poscit dona Nepos novis Kalendis.
Absenti quid Avo nepos reponam?
Absenti quid Avus dabit nepoti?
Vovebo bona garrulis labellis
Quotquot larga Dei dabit potestas,
Annos Nestoreos, diesque salvos,
Sic vovebo loquacibus labellis,
Queis [Reg: Quibus] tu mille suaviationes,
Queis [Reg: Quibus] tu milia basiationum
Praesenti ore dares reciprocanti.
Reddes tu mihi quid crepundiorum?
Reddes quid mihi lusitationum?
His gestit mea mens, diesque fallit,
His matrique patrique tristitatum
Longa tempora saepius repello,
His Avoque Aviaeque gaudiorum
Laeta tempora saepius reporto.
Ergo VIVE mihi, tibique VIVAM,
Mellitissime Ave, une Amor nepotis:
Ut crebro Genium tuum salutem
Ut crebro Genium meum salutes,
Saepe ut munera des novis Kalendis
Sape ut munera dem novis Kalendis.


page 205, image: s381

XXI. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. Nomine DAVIDIS PAREI, PHILIPPI FILI. DAV. Nep.

QUOD donem tibi munus his Kalendis,
Iucundissime Ave, his novis Kalendis,
Queis [Reg: Quibus] Ianus mihi laetiore fronte
Reducit Genium tuum senilem,
Natalemque diem, mihi osculandam
Et plus aut pariter meâ aestimandam
Horâ quâ liquidas tuebar auras
Istos primitus ante tres Decembres.
O praesens tibi si forem! applicarem
Collum, atque os oculosque suaviarer,
Et faustas loquerer precationes.
Quid jucundius est beatiusve?
Avo basia cum nepos refigit
Libat basia quando Avus nepotis.
Nunc quando procul abs tuis labellis
Dispretus careo tuis labellis,
Dicam quot potero appretationes,
Dicam VIVAT AVUS diu superstes!
Avus Nestora vincat ô trisaeclem!
Avus lustra decem, decemque soles
Vivat saepius omnine auspicato!
Deus sic faciat potente dextrâ,
Avo lustra decem, decemque soles
Gratari ut valeam favente linguâ!


page 206, image: s382

XXII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem. Cum evulgaret Commentarium Mosaicum.

NEMO Epicurus ait mundi dux, nulla guberna;
Semper Aristoteles credidit esse polum.
Omnia mole suâ constant fluitantque per annos
Ut coepêre semel, turba profana canit.
Somnia cuncta notat MOSES, divina propago,
Omniaque ex nihilo condita rite docet.
Tu MOSIS, venerande parens, nunc dogmata mundo
Explanas doctis egregiisque notis.
Ac quia pestiferas pellis de MOSE tenebras,
Te merito aeternum mundus uterque colit.

XXIII. AD HELIAM PUTSCHIUM Antverpiensem.

IMPLORENT alii magnorum numina Divûm
Quorum ope vel Crassi sint adeoque Dei.
Est mihi Erythraeo mage carior illa lapillo
PUTSCHII amicities, mensque benigna viri.
Quantum terra polo distat, caelestia quantum
Terrenis, tanto carior illa mihi est.
Terreni nihil ille sapit, caelestia quaeque
E templis cerebri Putschiadae veniunt.
E tripode ecce loquor: Famae nunc insidet alis,
Dum facit is veteres vivere Grammaticos.


page 207, image: s383

XXIV. IN AMPHITHEATRUM HORRORIS CLARI BONARSCII Jesuitae.

HACTENUS Orcinae potuit latuisse cohortis
Putidum ab indomito quod venit ore malum,
Triste malum mundo quod LOIOLA pessimus Orci
Miles damnosâ non sine labe creat.
Serpit gangraena: ast poterat celarier intus
Omne nisi crimen proderet iste liber.
A Furiis tunc vexatus SCRIBANIUS, huncce
Quando librum pepegit seditiosus, erat.
Lingua furit, calamusque furit, mens plena furore,
Esca sit o Furiis haec furiosa cohors!

XXV. In idem Amphitheatrum.

VIDIT ut in toto notum SCRIBANIUS Orbe
Pestiferi ingenium sacrilegique gregis.
Protinus indoluit: testatur penna furorem.
In rabiem totus sic coit iste latro.
Nil agit et frustra famam pertentat eorum,
Qui facinus tantum ne latitaret agunt.
Reddite vos Regi, Regi vos reddite dentem,
Integer et vobis restituetur honos.

XXVI. In idem Amphitheatrum.


page 208, image: s384

DUM putat bene Iesuita Honorem
Produxisse palam, omne Honoris ille
Punctum amittit, et est Iesuita
Proditor, rabidus calumniator.

XXVII. In idem Amphitheatrum.

DIRA cohors, quae densa crepas miracula, jam iam
Mirificae tentes edere mentis opus.
Exorcista veni. sentit SCRIBANIUS atri
Vim rabidam Satanae, membraque cuncta tremit.
Pessima lingua furit, linguam tota occupat Orci
Triste satellitium. pessima lingua furit.
Exorcista veni. HALLENSEM adiurato MARIAM
Ut linguam a Furiis liberet haecce malis.

XXVIII. AD PAULUM SABINUM Jocus.

VESTRAS carmine basiationes
Dum turbat mea Musa, Paedagogo
Et fas et licitum esse basiare,
Et fas et licitum esse suaviare,
Et castae sociarier puellae,
Et carae sociarier maritae
Pudico recitans pioque versu;
Furcillis male nescio eicit quis
Hoc sanctumque probumque Paedagogi
Nomen, et rigido reponit ausu
Hoc rectumque bonumque literati


page 209, image: s385

Nomen, et male et inscienter addens
Mystae, Theulogiae modo vacanti.
Rectê dicis utrumque literatum,
Male at dicis utrumque paedagogum.
Et bene audit uterque literatus,
Ast male audit uterque literator.
Atque si cupio ipse literatus
Atque si cupio ipse paedagogus
Dici nomine perpio et celebri,
Cur tu nomine perpio et celebri
Nolis dicier ipse literatus?
Nolis dicier ipse paedagogus.

XXIX. AD JACOBUM LINDANUM.

TE Venus, et Phoebus pariter laeto omine cernunt.
Dat iste libros, dat sed illa liberos.
Sic in utrisque tuum nomen tolletur in aevum,
Fiesque notus in libris et liberis.

XXX. AD JOHANNEM CRAUSIUM SCEPUSIUM.

FORTUNAE imago saepe deserit bonos,
Malaeque fraudis inscientes concutit.
Ergo resistas irremisso pectore,
O flos decusque CRAUSIANI germinis,
Emergit olim passus asperam Deam.

XXXI.


page 210, image: s386

AD HELIAM PUTSCHIUM Antverpiensem.

OCCULTA Amoris ignei sunt semina
Magnetis instar pectus attrahentia
Queis [Reg: Quibus] cura Peitho providumque Apollinis
Acumen, atque queis [Reg: quibus] molesta Inertia,
Virtutis almae perditrix Inertia.
Quid ni perirem PUTSCHII cor flammeum?
Mihi examussim cognitum tot vocibus,
Iam inde cum divinus ardor HEINSII
Mundi utriusque latê adimplet orbitas.
Amare PUTSCHIUM in HEINSIO cur denegem?
Quid HEINSIUM ABSQUE PUTSCHIO mirarier
Iuvat? quid unum absque altero amplecti juvat?
Uterque eodem spiritu calet Dei:
Et hic et iste me sibi pol devovent.
Insuetus isto amore, PUTSCHI, num salis?
Novo an sodali porriges nunc dexteram?
Hanc hanc redono mentem, et hanc do dexteram
Hoc sume cor, fibrasque cordis singulas.
Tuum Parei quicquid est, tuum cape.
In Putschio omnis deinde vixero, dein
Pro Putschioque fata si poscant, cadam.
Utque Heinsium unus Putschius, sic Putschium
Unus Pareus ora per virûm feret.

XXXII. AD PETRUM SESTRENCIUM LITUANUM.


page 211, image: s387

HEINSIACOS nuper legi quos, Petre, cothurnos,
Misisti, et lectis protinus obstupui.
Nil Euripidis, aiebam, aut quos Aeschylus acer,
Quosque dedit Senecaepes, numeros facio.
Omnia fumus iners, rapidus sunt omnia ventus,
Quaecumque antiquûm pulpita magna sonant.
I nunc prisce, nega te post nil posse sequentes.
Heinsiadae victum te dabit AURIACUS.

XXXIII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

SI quid agam quaeris, genitor? respondeo paucis,
Me bene cum sociâ VIVERE, at ESSE male.
Nam mihi succineus periit ferrugine culter,
Ut nequeam panem [(printer); sic: ] scindere, et esse bene.
Te meus ergo rogat Lar, uxorique mihique
De glesso cultrum mittere ne renuas.
Illum cum dederis, dicet tibi nuntia Musa,
Me bene cum sociâ VIVERE, et ESSE bene.

XXXIV. AD POLLIONEM. Jocus.

DURUM quisquis amat volens periculum
Cur non is pereat gravi periclo?
GARNERI redamas nimis PERICLA
Versuum moduli aleam pericli
GARNERI subeunt gravi periclo.
At tu fac sine vatium periclo


page 212, image: s388

GARNERI rigidi legas Pericla.

XXXV. MANIBUS JACOBI MONAVII.

NOMINIS ingenui famam virtute MONAVUS
Commeruit, passim qua patet Orbis apex.
Omnis enim tellus cognovit pontus et aether
Illius in genii munera cuncta tenent,
Invidit Superûm caelestis turba Deorum,
FAMA ait, hic nostrum compleat inde polum.
Num quoque Sol vidit quicquam divinius illo?
Quem colit ille polus, quem colit iste polus.

XXXVI. IISDEM MANIBUS.

MORS truculenta petit jam limina fessa MONAVI
Nil timet, et magno corde ait, IPSE FACIT.

XXXVII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

MUNERA pro strenâ debebam mittere, sed non
Quae volui potui mittere dona tibi.
Interea mittas Genitor tua munera nobis,
Dum te gnatus avum, me faciatve patrem.

XXXVIII. AD JOH. LAGUM Sponsum.


page 213, image: s389

MACTE animo juvenis, nitido sub flore juventae
Inque tuos veniat bella puella toros.
Neve velis deinceps viduam sine compare vitam
Ducere, perpetuis quae scatet insidiis.
Quin mage cum CHRISTO subeas haec vincula, numquam
Quae veniunt ullis dissolvenda malis.
ANULLA [(editor); sic: ANNULA] sola tibi fallat nunc tempora, tuque
Nunc fallas ANNAE tempora longa tuae.
Postque novem Lunas veniat qui gaudia portet
(Haec mei erit voti clausula) Filiolus.
Talia proveniunt taedis cum Numine coeptis,
Munera, prae cunctis nobiliora bonis.

XXXIX. AD EUNDEM. E Graeco AGATHIAE Ex lib. VII. Antholog.

CUR gemis? ardeo. quem? nostro dignam igne puellam.
Num quoque formosa est? creditur esse mihi.
Astubi visa tibi? fueram fortasse vocatus,
Et vicina meo sederat illa toro.
Uxor erit? nullus dubitabo: Cyprin apertam
Non tamen ipse probo. sat mihi tectus amor.
Ergo conjugium temnis? quid femina prodest,
Quae sine dote parit nil nisi pauperiem?
Mentiris. nec amas Phidilen. nam verus amator
Iudicio mentis non valet usque suo.


page 214, image: s390

XL. AD EUNDEM. E GALLICO Portaei liberius redditum.

UT tua vulneribus laeserunt lumina pectus,
Usque adeo incaluit fulgure mens animi,
Nil magis ut possit nostrum inflammare furorem.
Ecce tamen flammas ANULLA [(editor); sic: ANNULA] nostra fovet.
Quantum etenim Charites formae concedere suerunt
Tantum etiam nostro pectore crescit amor.
Igne novo nec adurere desinit Anna,
Anna sui IANI spes mere et unus amor.
Ah mea ne pergas aliud decus addere formae,
Aut abeo in cineres tristis et emorior.

XLI. MANIBUS ADAMI SCHANTERNELLI Iuvenis egregii.

QUEM Deus insigni semel est complexus amore
Hunc tempestivê sevocat ad superos:
Daedaleis mundine technis abripiatur,
Inque bono incedens tramite curvus eat.
Sic modo quae viridi in campo succreverat herba
Conculcata iacet, nec manet ullus odor.
Flos fueras, iuvenis florem demessuit ille,
Qui proprio arbitrio bruta hominesque necat.
Sed mala finivit letho sed tempora vitae


page 215, image: s391

Tristia perpetuis pensitat ille bonis.
E Ludo in Ludum transvectus es, attamen istic
Cuncta sed et nullo parta labore tenes.
O ter felicem! quisquis conscendit Olympi
Culmina maturê, nescius ipse mali.

XLII. AD JOHANNEM HULSMANNUM.

OMINA sacra valent. Patrem te HULSMANNE futurum
Laurea nostra virens auguris instar erat.
Nam nova sub foliis protrusit germina nuper
Venturae et subolis praevia signa dedit.
Pusio iamque tuus vagitibus omnia complet,
Crescit, et in cunis posse salire cupit.
Ast meus in tenebris latitat sub pectore Matris,
Crescit et in lucem posse venire cupit.
Gaudia nata tibi, nascentur gaudia nobis:
Sit modo quod voveo mas mihi, masque tibi.

XLIII AD FILIOLUM EIUSDEM.

CRESCITO parve puer, nostri furuncule cordis,
Crescito mel matris, deliciumque patris.
Unica tu quondam fueris spes, atque renascens
Flos Hulsmanniacae praesidiumque Domus.
In te si vigeat pietas utriusque parentis,
Humanis carus, carus erisque Dio.

XLIV. AD SOROREM PUERULI.


page 216, image: s392

HACTENUS unus amor fueras matrisque patrisque
Sed jam nunc facta es dimidiatus amor.
Altera pars fratri modo nato cessit amoris.
Non tamen est geminus, sed manet unus amor.
Unus amor geminos coniunxit: Filia Matris,
Filius est Patris verus et unus amor.

XLV. CHRISTMANNO ROESLERO.

MILLE mihi votis quamvis quaesitus ADAMUS,
Iste poetifici mellea Suada favi,
Non tamen ad NAVAE crepitantem flumina versus,
Vel semel is vatem curat adire suum.
Audiat hoc Nemesis facinus, vindexque poetam
Ducat in obsequium, ut paenituisse queat.
Interea ROESLERE vices supplebis ADAMI,
Momine et illius pocula quinque bibes.

XLVI. AD MICHAELEM FALCARIUM Allobrogem.

HAECCE tibi FALCARI rursum scribebat Amoris
Signa semel fidei qui tibi signa dedit.
DI male duint! tabulas qui pervertêre priores,
In quîs doctorum tessera jacta fuit.
Sic est. vel fures vel blattae haec tenuia amoris
Mnhmo/suna eradunt. pectore constat amor.
Pectora jungamus, non chartis nomina solum
Credamus, sanctam qui colimus Philian.


page 217, image: s393

XLVII. AD PHILIPPUM DUPINUM GALlum, Disserentem de CAENA CHRISTI.

SI labyrinthaeos variorum nosse labores
Discupis, ê verbis quos plicuêre sacris,
Numquam finis erit, verum tu saecla legendo
Consumes, perdes quin operam atque oleum.
Nam nebulas CHRISTI haud modus est offundere verbis,
Et sua de cerebro somnia quisque parit.
Eia age thesauros mentis deprome, DUPINE,
Quos hausti e sacris nocte dieque libris.
Verbaque salvificae fidei certissima signa
Ad fidei normam percipienda doce.
Fac quoque Pontificum valeant morfw/mata caeca
Et Pantusiadum somnia abesse iube.
Illa fides verê novit comprendere CHRISTUM,
Credere quae novit, quae fugiunt oculos.

XLVIII. AD JOH. JUNICONTIUM.

QUOD coepsti studium, laudo; feliciter urge,
Namque per id veniet gloria rara tibi.
Inprimis veteres semper commendo Poetas,
Quos alacri studio nocte dieque legas.
Nec tibi fac placeant quaevis ludibria vatum,
Dulcius ex ipso fonte bibetur aqua.

XLIX. IN GRILLUM.


page 218, image: s394

TE quia delectant tam suavia somnis, Grille,
Somnia, crede, ex te quod petis efficient.
Somnia te Croesum facient, te somnia Phoebum
Efficient; eadem sed facient Asinum.

L. DENARII DE JOH. CASIMIRO GERNANDO An die blûende Iugend zu Haidelberg.

IHr lieben Kinder am Iettenbüel,
Bitt euch nembt jetzt ein eigenes beyspiel,
Wie jhr solt freien Kunsten und Sitten
Recht nachjagen, und hernach erbitten
Die kitzlicht und flattirend ehrens Kron,
Welche ist aller tuginden warer lohn,
Het diser GERNAND nicht bey zeit handtrew
Geben den neun Schwestern und Gratien drey,
Wie wolt er kommen sein ins Register
Der ietzt iubilirenden MAGISTER?

LI. IN THEOCRITUM Sibi ab HENRICO STEPHANO dono datum.

HOC mî mnhmo/sunon dedit Pelasgi
Latinique poematis peritus
HENRICUS STEPHANUS, manûsque signum
Reliquit. sed id invidere coepit
Manus impia pessimi Triballi.


page 219, image: s395

Vin' dicam fieri quid exspetiscam
Tagaci manui impii Triballis?
Orci victima sit manus Triballi!
Tam doctam mihi quae manum invidere
Coepit, mnhmo/sunon perenne vatis.

LII. E Graeco DANIELIS HEINSII De Amoribus suis.

SIC mea de pharetrâ projeci spicula, iamque
O Regina Cypri, nil nisi lusus ero.
Adsis ô veneranda mihi: laesumque iuvato;
Aut ego tardipedem iussero adesse Deum.

LIII. IN TURNEBUM et STEPHANUM.

SUNT duo qui certant doctâ Ciceronis arenâ
Munito, capto, prenso. quid sit vendito,
Quid sit dormito, ostento. TURNEBUS in illam
Sententiam utrovis pede ivit, omnia
Quîs To vel So extremum syllaba terminat orbem,
Raro frequentiam, actionis ordinem
Saepe notare: nec est sinis discriminis inter
STEPHANUM politum, et arte daedalâ inclutum
Munito, incipio munire, hic explicat, atque
Prensare, dormitare paro, inquit acriter.
Mars dubius fidum doctumque Palaemona quaerit
Vin' scire iudicium? STEPHANI mentem probo.

LIV.


page 220, image: s396

AD BALDUM POETAM.

COGIT te crepitare verba Pyrrhus,
Ac dicit tibi crebro: pulchra res est.
O si nosset utrumque, Balde, Pyrrhus!

LV. AD AEMYLIUM PORTUM. De prisca Graecorum compotatione.

INIQUA fama pridem adobruit mala
Tutescidûm propaginem.
Mero diurno ad ipsa Eoa tempora
Sedere putidam in toris.
At ipse rite charteo doces stylo,
Lepos honosque Cecropum
Facete PORTE, nationis istius
Bibacitatem Achaicos
Fatente multitudine audientium
Legentiumque vincere.
Ita est. Et Alamannus [(editor); sic: Allemannus] , et bibax Cecrops
Aquae anteponit Euhium.

LVI. IN COROCOTTAM.

QUOD tibi nemo placet, mirabar; desino iam nunc.
Namque tibi solus tu Corocotta places.

LVII. In Scitum CASPARIS CUNRADI.


page 221, image: s397

SI te Fortunae versat rota, telave Mortis:
Ad Dominum fugias: Sola SALUS DOMINI EST.

LVIII. IN POLLUM ROMANUM.

EFFIGIEM Fidei dum donat Cinna puellae,
Pollus cerbereo ructitat ore sonum,
Et Veneris tunc te clamat pinxisse figuram,
Quâ cum Marte fero praelia dira capit.
Mentiris pathice, atque idem scelerate cinaede,
Nil pictura usquam denotat ista mali.
Ast tu picturam cesses lacerare pudicam,
Et tua quid gestet Psaltria, Polle, vide.

LIX. IN MALCHUM.

CUR Malchum vexent tot colica tormina ventris
Quaeris? non dico, sed scio; quod satis est.

LX. AD ERASMUM POSTHIUM.

AUT tecum Venus omnis habet, POSTHI Orchomenisque
Aut est in tota Cypride nulla Venus.

LXI. DUELLUM Anseris et Porcelli.

OBSIDIONE olim Galli Capitolia templa,
Manlius ut gessit bellica signa, tenent.


page 222, image: s398

Scilicet excitus solo crepitu anseris arcem
Servat, et avertit proditionis opus.
Praemia tum [(printer); sic: dum] retulit sat opima argenteus anser,
Nec putat ad poenam hoc posse venire malum.
Fallitur, et Senonum nequiit quod reddere turba,
Grunnius hic rostro reddidit ecce suo.
Sic latet ad tempus sceleratus proditor, illum
Donec ad exsequias pertrahat ira Iovis.

LXII. IN FRANCFORDIAM E Graeco Lysippi.

FRANCFORDIAM qui non adit, pol truncus est.
Quem visa eadem non illicit pol asinus est:
Cui non grave hanc relinquere, est cantherius.

LXIII. PALLADE Lib. 11. Anthol.

SILVANUS geminos cum laudet, Morphea Bacchum,
Quid mihi nunc Musae, quid mihi amicus, ait?
Membra etenim hic suavi demulcet cuncta sapore
Ille sed in thalamo membra sopore gravat.

LXIV. ARCHIAE Lib. 11. Anthol.

QUIDNI laudemus Thraces, quod planctibus imis
Excipiant natum jam modo filiolum?


page 223, image: s399

Quodque relicturi tristissima tempora vitae
Laetitiae signis funeris ossa legunt.
Nam mala tot vitam comitantur, totque dolores
Gaudia quot Parcae non sine fine ferunt.

LXV. JULIANI Ex Lib. 1. Anth.

EST domus, est patria, est victus, nil amplius opto.
Nam labor est, vitae quod mihi restat onus.

LXVI. Ex eodem Lib.

ODI quod nimium est: quando proverbia dicunt,
Mel nimium non est mel, sed erit mage fel.

LXVII. MACEDONII HYPATI Ex eodem Lib.

ET meminisse iuvat, nec dememinisse nocebit,
Si bona sunt cordi, si mala cordolio.

LXVIII. NICARCHI Ex lib. 11. Anth.

TIMPORIBUS niveis dicaxque venefica, saecla
Euboici vincit Nestoris et senium.
Longius et cervo gaudet vixisse, sinistrâ
Connumerans aevi saecla secunda sui.


page 224, image: s400

Mens viget, atque oculi retinent sua lumina, pesque
Integer. an stygium credimus esse Deum?

LXIX. E Graeco: INCERTI apud Stobaeum.

FENORA tu captans mentem oblectare memento,
Atque aliis numeros linquito flexibiles.

LXX. PALLADAE: IN GRAMMATICOS. Ex Lib. I. Anthol.

OMINA dira ferunt ipso sub limine versûs
Grammatici, primo nam caput IRA premit.
Exitium alter habet, Danais quod pessima quaeque
Attulit, at post hunc pallidus Orcus ovat.
Quartum latrantis mordent laniantque molossi.
Dant quinto volucres materiem, atque Deus.
Fallor? an haec faciunt numquam ut bene vivat
Grammaticus iunctim quem mala quinque premunt.

LXXI. LUCILII: IN MALUM MEDICUM Ex Anthol. lib. II.

DEXTERA contingit lapidem fors clinica Marci
Protinus effertur cum lapide ipse Deus.

LXXII. LEONIDAE TARENTINI: IN HOMERUM. Ex Anthol. lib. I.


page 205, image: s401

OMNIA circumagens caelestia sidera Phoebus
Offuscat, Phoeben nec sinit esse suam.
Pierios vates passim deperdit Homerus,
Cuius in ore micat lux Heliconiadum.

LXXIII. PALLADAE. Ex Anthol. lib. I.

CUR scribis DOMINO-FRATRI, cum munera mitto?
Haec nisi do, FRATREM vix dicis esse tuum.
Nomina pol vendis. Sed ne mihi nomina vendas,
Ecce tibi do minus, ne quoque sim DOMINUS.

LXXIV. EMBLEMA DESIDIAE AD BARPTOLOMAEUM RICHARDUM.

PLUS taedii, arbitraris, accipit piger
Inersque venter assuetus culcitrae,
Quam dura sustinere quisquis assolet,
Manus pedesque jugiter delassitans,
Caeloque victum quaeritans sub frigido.
Par sit molestia, haud tamen par praemium.
Hic Murciae: sed iste Palladi meret:
Hic risum acerbum: at alter aufert gloriam.

LXXV. ORACULUM APOLLINIS MILESII.


page 226, image: s402

QUOUSQUE vinclis alligata corporis
Suspirat Anima, obnoxia est doloribus.
Illis solutis, corpore et demortuo,
Alacris ad tribunal adspirat Dei,
Et absque labe, et absque senio; ceu Patris
Prudens voluntas omni ab aevo protulit.

LXXVI. Ad Illustrem Dn. Dn. PHILIPPUM L. B. a Winnenberg Jocus.

NOSTROS, Maecenas, mittit tibi Musa lepores,
Mittere sed lepores vestra Diana solet.
Rara placent raros igitur gustato lepores,
Atque meis leporem mittito quaeso focis.

LXXVII. AD JOH. GEORGIVM PAREUM, De Sensibus dissertantem pro primâ Laureâ Philosophicâ

ARDUA qui quondam Virtutis culmina anhelat,
Nullius is renuit ferre laboris onus.
Pervigil ast Phoebum pariter colit atque Dianam
Intrepidoque animo certa brabea petit.
Luctandum ergo prius, Frater, post deinde coronam
Prensandum haud aliâ lege paratur Honos.
Tu iam nunc vires, omnesque intendito sensûs:
Ut tibi post paulo Plaudere rite queam.

LXXVIII. AD EUNDEM PAREUM Fratrem meum carissimum.


page 227, image: s403


[Gap desc: Greek poem]
.

LXXIX. AD JOH. MUNSHEIMERUM.

AEGIDA Pallas amat Mavortis fervida amica
Victori spondens civica serta suo.
Utque sago tribuit mansuros laudis honores
Sic divina togam Fama manere solet.
Altera MUNSHEIMERE tuum decorare parentem
Gloria amat (Martis nam cluet ille decus)
Laurea sed frontem redimit tibi JANE corollam
Pacificaeque Deae munera magna tenes.
Fons tibi Castalius gustatus amystide plena
Suntque tibi Clarii Numina nota chori.
Arte et Marte tibi quondam patrique triumphos
Utraque quod voveo, Pallas honor a dabit.

LXXX. AD HERMANNUM SCHOENEN.

QUID peritura tuis inscribi nomina chartis
Expetis? ô animae pars quotacumque meae.


page 228, image: s404

Est angusta nimis, nimis ambitiosa papyrus
Quam prensat socius, quam ferus hostis arat.
Saepe parum fidus blandi dat signa favoris
Et calamo condit dira venena suo.
Non sic ô HERMANNE tuum metitur amorem
Cui nota est Pietas cui tua nota Fides
Atque adeo has propter merito te semper amavi
Perpetuo inque oculis te fero SCHOENE meis.
Mutua mî praestat. nulla ergo iniuria nostrum
Dissolvat sanctae vinculum Amicitiae.

LXXXI. AD ANDREAM GRIBIUM SPONSUM. Ad nomen Sponsae MARIAe: ex fontibus Hebraeis.

SALSAS haec tibi, GRIBI, AQUAS propinat
Uxor, Mopsopio fragrans odore.
Uxor Assyrio fragrans [(transcriber); sic: fragans] amomo.
Aquas hasce memor bibes, marite,
Melli fella remista amariora,
Felli mella remista dulciora.
Nempe sic voluêre DI penates,
Ut nil sit pariter beatum ab omni
Parte: sed mala sint remista gratis,
Et rursum bona sint remista pravis.

LXXXII. AD JOHANNEM SCHWARZIUM SPONSUM.


page 229, image: s405


[Gap desc: Greek poem]
.

LXXXIII. AD GEORGIUM REINMANUM SPONSUM.

SIC iuvat ad celsum virtutis scandere limen,
Ter triplicesque Deas sic adamasse iuvat.
Te Reinmanne carus vidit Phoebeius omnis
Artibus in variis excoluisse caput.
Cattides et Musae puerum formare solebant
Cur rere dum gliscis per iuga lata Deûm.
Inde animus gestit peregrinas visere gentes
Moribus ingenuis ut placuisse queat.


page 230, image: s406

Utque Lani Nymphae, Nicri sic blanda Minerva,
Atque Patris Rheni mellea Suada fovet.
Sed te diva Cypris revocat retrahitque volentem,
Ac sperata tibi casta puella datur.
O bene te! Servant Charites, Risusque Iocusque:
Omnis ad obsequium lataque turba venit.
Sic juvat ad celsum Virtutis scandere limen:
Ter triplicesque Deas sic Adamasse iuvat.

LXXXIV. AD J. JACOBUM REILINGERUM SPONSUM.

OMINA, Reilingere, sacris operate sacerdos,
Vis thalamo dicam dexteriora tuo?
Annuo. Sic etenim ridens tibi turba Diones
Imperat, atque Iocus laeta Hymenea ciet.
Gaudet qui genuit primum sub luminis auras
Te gnatum, sancta simplicitate parens.
Atque: socer Mystes Triados GEYERUS. ovatu
Laetatur magno te generum esse sibi.
Quid KYFERTE meus? queis [Reg: quibus] vocibus huncce salutas
Affinem, generis praesidium atque decus?
Ipse ego num taceam? nec promam pectore laeto
Gaudia, cum taedas cerno IACOBE tuas?
Macte age cum Sponsa his votis! lectumque iugalem
Inscendas vacuus dirâ ab amaritie.
Votorum summam vis dicam? blanda quotannis
In cunis saliat femina, masve tibi.

FINIS EPIGRAMMATUM.


page 231, image: s407

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM LIBRI DUO:

In quorum priori continentur ea, quae ab Amicis, et viris doctis sibi scripta.

In altero MUSA POSTHUMA Viri doctissimi, GEORGII THURII Pannonii, Poetae Laureati.


page 232, image: s408

Genere, Virtute, pietate ac doctrina praestantissimis: Elaudatissima gente Hungarica Viris-juvenibus Haidelbergae Sacrosanctae Theologiae studio incumbentibus Haec ADOPTIVA CARMINA. et MUSAM POSTHUMAM Popularis sui doctissimi GEORGII THURII Poetae Laureati Mihi dum viveret studiorum socii individuo contubernio coniunctissimi Amici aeternum desideratissimi, atque incomparabilis: Observantiae, Pietatis, Amoris et Honoris ergo L. M. Q. DONO. DICO. DEDICO PAREUS FILIUS


page 233, image: s409

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM Liber Primus.

Continens ea, quae ab Amicis et viris doctis sibi scripta.

PAULI MELISSI FRANCI, COMITIS PALAT ET EQU. Civis Romani MELOS AD J. PHILIPPUM PAREUM, BASILEAM PROFECTURUM, M D XC VIII. ad. XVIII. Octobris.

SCYMNUS leaenae ceu generosior,
Cum crerit acris vis teretum unguium,
Non semper antris delitescit
In patriis reses inquilinus;
Nec usque proles mascula fulminum
Avis ministrae, post quam adoleverint
Alae volucres, pigra nidi
Cratibus adsidui immoratur:


page 234, image: s410

Sed hunc et illam sollicitat trahax
Innata virtus quaerere proprio
Labore praedam, sustinendae
(Quâ via fert) alimenta vitae.
Sic te eruditi patris imaginem,
Pullum Minervae, non patitur tua
PHILIPPE pubertas parentum
Longius in gremio otiosê
Haerere lentum: quem stimulat fames
Sitisque, doctarum in decus artium
Et disciplinarum flagranter
(Vix etenim satiaris) ardens.
Tui appetitûs ingluvies edax,
Et esurigo nescia frangier
Pol helluonem te voracem
Arguit utilium librorum,
Ac delicatae Pieridum dapis
Gulonem avarum. Iamque (quod o bonum
Tuis sit opto, mire cuppes,
Faucibus) illecebras opimas,
Apitianae consimiles gulae,
Primi et secundi lautitiam uberem, et
Bellaria exquisita disci,
Ex locuplete penu Sophorum
Praebebit amplê Regia civitas,
Flos Rauricorum pulchrior urbium.
Salivat en umecta largê
Lam tibi lingua avido palato,
Quo nil opinor sit cupientius,
Ferventiusque in fercula; vertagi


page 235, image: s411

De more, palantum ferarum Prendere Saecla animosioris. Vade ergo felix; immo age curre eo Velox et illis ex epulis satur PAREE, dulces sportularum Relliquias cupidis reporta.

EIUSDEM MELISSI ODA ALCAICA AD J. PHILIPPUM PAREUM, DAvidis Fil. Philosophiae et artium liberalium Magistrum, Et AD GEORGIUM THURIUM Pannonium, Plurium linguarum peritissimum. Cum eos Poetas Laureatos crearet, Die XX Decemb. Anno 8 IC C. Haidelbergae.

VIVAX in auras quae liquidas tulit
Lucina vatem, Pierio choro
Primis ab annis consecravit
Ad varium melos incinendum.
Apollo favit carminis artifex;
Favêre Musae, candida numina.
Felice sensi cum Minervâ


page 236, image: s412

Mercurium mihi sat superque
Aequum et volentem. Si Venus addidit,
Et Gratiarum purpureus decor,
Concinnitatis seu Leporis
Nonnihil ingenuis amoenum
Et subve credo mentibus accidit,
Phoebo, Camenis, Palladi deditis;
Celebritatem conspicando
Nominis eximiaeque famae
Me consecuutum repere non humi,
Clarum sed altê tollere verticem
Amasse: quamquam nil supsaebê
Aut tumidê, nihil arroganter
His imputantem viribus ingenI
Iam languefacti, prae senii malâ
Aetate cani. nam bis ultra
Sex mihi lustra colum diurnam
Produxe Parcas sortilegas liquet.
Iamque ecce chordas emeritae lyrae
Suspendo valvis sacram ad aedem
Aonidum et numerosa plectra.
Donetur illis post obitum meum
Quemcumque dignum sobria duxerit
Clio sororum dia princeps
Hesiodo Herodotoque teste.
Summae voluptati est mihi cernere
Agmen minorum pressius insequi
Vestigia antiquûm, Deoque
Proximius Clario videri
Gestire; nec non carpere Laureas


page 237, image: s413

Late comantes, ardua frontium
Artis refertarum Linaeae
Praemia. Vos igitur sequaces
Novem Dearum et coimis Apollinis
Mystae, corollas accipite has duas,
Queis [Reg: Quibus] enitescatis decenter
Timpora docta perenne vincti,
Castê et pudicê virgineo in grege
Vosmet gerentes THURIUS Ungaris
Cunctis ametur, diligatur
Pannonibus, venerandus Istra,
Oberuditi nomina patrui.
PAREE NIcri cura, Nemetibus
Amere cunctis, diligare
Lusatiisque Silesiisque,
Ob claritatem conspicui patris.
Uterque salvete, et quibus utier
Vos jure, pacto, lege par est,
Utimini, titulo fruentes
Vobis tributo; non sine gloriâ,
Ornasse dignas judicio optimo
Hac luce natali MELISSI
Laurea serta comas utrique.

EIUSDEM MELISSI MELOS ALCAICUM AD M. JOH. PHILIPPUM PAREUM. POETAM LAUREATUM,


page 238, image: s414

Nuptias celebrantem cum sollertissima puella ANNAMARIA GUALTHERIA. Anno 1601. a. d. 6. Eidd. Decemb. Haidelbergae

MENS obstinati numinis, arbitra
Legis sequestrae, qua sua cuilibet
Sors constituta est, portioque
Pensior, haud patitur migrare
Mortale figmentum, Iapeto satum,
Naturam in ullam, quae proprii siet
Iuris, suaeque spontis. Arcto
Quemque ferê cohibet retentum
Fortuna claustro, laeva potissimum,
Favere rectis serior, ocior
Fovere pravos. Me sagacis
Consilio potius Minervae
Scito mariti conjugium tori
Tardasse ephebum quam Paphiae Deae
Parasse suasu. Causa talis
Detinuit mea vota longos
Et spes in annos haud ego consulam.
Vitare cuiquam tantopere aureos
Nexûs Cytheres vinculique
Lora Cupidinei, PAREE.
Bonum ergo factum est, quod monitis patris
Caraeque matris filius obsequens
Hac parte (vix te paenitebit)
Parueris, nec equi ferocis
Instar protervê frena memorderis


page 239, image: s415

Recalcitrando. Si tua Diphile,
Plebeia virgo, non recenset
Patricias avias, tatasque
Maiore censin: si neque crispulos
Innexa crines munditer Indicis
Splendet Cylindris, aureove
Colla superba nitet monili:
Si non inauris, non decus addidit
Armilla duplex, aut pretiosior
Comptus puellas qualis ornat
Vindelicas et in Alpe Rhaetas:
At ipsa certe moribus est probis,
Vultu modesto, pectore candido;
Amica verbis, blanda gestu,
Ingenio cata, mente lenis.
Huc adde curae gnava domesticae
Reique privae munia, queis [Reg: quibus] palam
Laudatur a Nymphis Nicrinis,
Virgineique chori Napaeis.
Unum est quod omen se tibi dexterum
Praebere verê spondet Hymen bonus.
Quippe ante septem quadriennes
Sponsus Olympiadas, novellae
Cum matre vestrâ connubialia
Taedae peregit festa parens tuus,
Hac luce quinctâ Ianuari;
Quam memor annumerare fastis,
PHILIPPE, Nonas postmodo consecres
Purus sacerdos liba per annua,
Quorum maritae sospitatae


page 240, image: s416

Pars. melior potiorque cedat.
Haec exararam, cum doceor schedâ
Mutasse vos id temporis, ac diem
Instantis octavum Decembris
Anticipasse, moramque Longam
In curtiorem traxe. videlicet
Voti capacem Cypria te facit
Maturius, quam sitis ipsi
Ante rati. sit et iste felix
Et auspicatus Lucifer, aureâ
Bigâ refulgens. Fallor, an Hesperum
Audire surrexisse caelo
Praecipuê tua lux amabit?

Eiusdem MELISSI: In Insignia PAREORUM AD DAVIDEM PAREUM.

RUPES aurea. regiusque supra
Puer floridulis genis coronâ
Cinctus aureola, tibi tuisque
Fratribus clypeum, PAREE, pulchrê
Ornat; cassida cornuum duorum
Robur firmat. Habetis hoc MELISSI
Donum perpetuos gerendum in annos.
Et sublimis Honos, et alta virtus
Vos hoc munere judicavit esse
Dignos. Posteritas et hanc et illam
Ponat ante oculos sibi usque et usque,
Nil non efficiet per hanc et illam.


page 241, image: s417

Certê quo mage creverint nepotes,
Hoc crerit mage Honos et ipsa Virtus.

IANUS GRUTERUS IC. AD J. PHILIPPUM PAREUM Genevam abiturum.

SIC certê decet ac pium est. patritos
Iam factus juvenis focos relinquis,
Externasque juvat videre gentes.
Nam si conjugis ora delicata,
Totque ex conjuge liberos tenellos
Et Vestam simul et simul Penateis
Mercator brevi habet minora lucro;
Illi nec maris obstat unda fallax,
Nec caelo minitans apex jugorum
Quin frigus ferat usquequaque Cancri:
Cur non ipse PAREE item patritos
Iam factus juvenis jam focos relinquas,
Externasque juvet videre gentes,
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis.
Eoae siluae omnibus tributis?
Virtutes, puta, adoreasque raras
Linguarumque decentium sonores,
Et canae sapientiae medullam,
Cunctorumque faventiam virorum
Qui sunt huius honos amorque saecli.
Certê em bene si putemus ipsam


page 242, image: s418

Qui semper latitant apud parentes
Ac proferre pedem domo verentur,
Est iis mortua vita tota, habentque
Aedes funerei loco sepulcri.
Hoc ne sit tibi, mi Paree, faustis
Eia, plausibus oscinum patritos
Iam factus iuvenis focos relinquas,
Externasque iuvet videre gentes
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis,
Eoae siluae omnibus tributis.
Ne facum tibi mango adulterator
Heic fecisse queat, Paree, cautes
Praesto Lydia fac sit usque, pridem
Quam me dante tenes; et ad sagacem
Obrussam omnia semper exige almae
Virtutis: velutique avis Tonantis
Explorat suae pignora ad quadrigae
Solaris iubar auriforme. sic tu
Dicta ac facta hominum universa tentes
Ad prudens speculum Deae bifrontis.
Id vultus tibi non modo propritim
Ostendet simulamina extera, imis
Sed quicquid penitê latet medullis,
Et si quid penitum magis medullis.
Nec lentê tamen, aut tenebricosê:
Sed crystallina ceu sinus gemelli
Clararet lateris fenestra Momi.
Quid restat igitur, Paree mi, quin
Faustis plausibus oscinum patritos


page 243, image: s419

Iam factus juvenis focos relinquas,
Externasque juvet videre gentes.
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis
Eoae siluae omnibus tributis?

FRIDERICUS SYLLEBURGIUS J. PHILIPPO PAREO


[Gap desc: Greek poem]
.

GEORGIUS DOUSA JANI FIL. J. PHILIPPO PAREO suo.


[Gap desc: Greek poem]
.

ISAACUS CASAUBONIUS Ei)s I. FILIPPIN PARAION NEAni/an a)/riston e)c a)ri/stou patro/s.


[Gap desc: Greek poem]
.


page 244, image: s420

AIMILION PORTOU FRAGKISKOU Po/rtou tou= krhto\s a)/metron au)tosxedi/asma eu)xh=s prospemthri/ou xa/rin pro\s to\n kalo\n ka|)gaqo\n neani/an, I)a/non Fi/lippon to\n parai=on tou= mega/lou, kai\ semnou= Parai/ou gnh/sion te/knon.


[Gap desc: Greek poem]
.


page 245, image: s421


[Gap desc: Greek poem]
.

JACOBUS KIMEDONCIUS FIL. I. PHILIPPO PAREO Publicê disputanti. Haidelbergae.


[Gap desc: Greek poem]
.


page 246, image: s422


[Gap desc: Greek poem]
.

IDEM LATINE.

ORNAMENTA tibi Phoebi cape, et ambiat istis
Lemniscata tuis laurea timporibus,
Una PAREE patris doctissimi et unica imago,
Virtutemque patris naviter insequere.
Destrue quicquid erit mendorum, et vera tuere,
Respondens veluti vaticina e tripode.
Detege contectas technas, vellasque sophistae
Non verâ nixos fac ratione dolos.
Sic olim ille stetisse (ubi Delphici Apollinis aedes)
Passere compresso dicitur ante Deum;
Anne quod his teneo manibus, Pater, inquit, Apollo,
Esse putas vivum, mortuum an esse putas?
Sed Deus hanc prudenti animo discernere fraudem
Callidus, aut hoc est, aut iterum illud ait.
Perge Paree viam, quam coepsti insistere: sola hac
Vividus ingenii perpetuatur honos.


page 247, image: s423

IDEM AD EUNDEM

DUM vento percussa levi urnae everberat oram
Ad se cornicem provocat alitem aquâ,
Imo aqua inops fundo, super ut modo fusa putetur
Nec sit sufficiens nec sit ut apta siti.
Illa tot ingestos coacervat docta lapillos,
Dum sublatum altis poculum inundet aquis.
Tum vero insolitum pennis infundere rorem,
Tum videas plene proluere e latice.
Hoc est quod nobis natura negruit [(editor); sic: negrvit] , et istis
Ingenii et genii plus dedit alitibus.
Namque quid esse rear, quod dum putea abdita rerum
Nec putea illa tamen sola, sed et maria
Quotidie ante oculos videamus et illa eadem ipsa
Tam subtracta procul pluribus aufugere.
Scilicet ut miseri dishiamus Tantali, et istam
Tantaleam plures saepe sitim trahimus.
Terque adeo o felix ea qui tam fortiter hausti.
KECKERMANE tuae pura medulla Deae:
Macte istoc animo uvescente PAREE, et ab illo
Fac a quo coepum est, omnia fonte bibas.
Hoc nihil est quod te possit fugisse magistro,
Vel quod Aristoteles, quod doceatve Plato.


page 248, image: s424

MELOS J. GULIELMI ZIEGLERI Patritii Scaphusiani. Ad PAREUM Basileam profecturum.

QUAe perfrequenti materiem dabat
Dudum quaerellae [(editor); sic: qraerellae] , dividiam tui
Amitte cordis, JANE, Magni
Aemula progenies Parentis.
Non, si Camenis vis inimicior
Reflat procellae saepius, Aeolum
Hostis lyrarum tale si quis
Lividus obsequium lacessat;
Abs te repente spem tamen integram
Spernas necessum est, aut pede fervido
Festinus ejures amoena
Mnemosidum superare tempe.
Verum hisce curis ilicet in crucem,
Dum tandem honesti dapsiliter satis
Voti Palatinus Dynastes
Explet avaritiem probandam.
Quidni probandam? Cum mihi, commodi
Profectiones quantum Academicae
Praestent [(editor); sic: Praestrnt] , meorum sicca quamvis
Nectareis laveret fluentis
Labrorum, abunde Diva Sais, nefas
Sit viliori dicere barbito.
Laudare te testem juvaret
Slesiacae decus in videndum


page 249, image: s425

VRSINE gentis, praeproperâ nisi
Atra in stitisset scirpiculâ Trias
Ruptare vitae digna faustis,
Digna tribus bene fila saeclis.
Lustratae ab annis cui teneris scholae,
Et quâ Lemanus celsius exserit
Caput per orbem; quâque plangit
Francigenum spatiosa Regum
Urbs fastuoso sidera vertice:
Et, quae profundi MARTYRIS entheâ
Tum voce fertur claruisse,
Helveticos Tigurina montes
Ad astra tollens. Hinc caput Hoc redit
Diis politum jugiter artibus,
Quod tot Saburratum sagacis
Dotibus ingenii stupemus:
Nil ergo restes, nil patere obsipet,
PHILIPPE, quisquam fors remorae tibi,
Quin tramitem insistas eundem
Egregiam decorare mentem.
Quaeque eruditis in cerebris habet
Per orthodoxas Teutoniae scholas
Ornata doctrinae supellex,
Unius in capitis fidelem
Conferre thecam sedulus occupes:
Quales melissae pluribus exprimunt
Succos ab herbis, unde manent
Mellifici Pretiosa dona.
Sic quae GRYNAeus Sol Basileius,
Dignusque tanto quae socero gener


page 350, image: s426

Virtute, doctrinae, domoque
Nobilis eximiâ POLANUS
Sacratiorum divite dogmatum
Ex mente promunt, collige collige
Sollers in usum Ecclesiarum,
Iudicio meditata dextro.
Sed Rauricorum postmodo finibus
Tendes relictis (septifidae prius
Lanista claratus palaestrae)
Flumen ado ostriferum Lemani
Heu BEZA sancta canitie gravis
Lectoque notus carmine LECTIUS,
BARRENSIS heic degit poetae
Bistoniae ille potens Thaliae.
O ter beatas queis [Reg: quibus] bibere auribus
Cycnea vatis Vezelii mele
Fas est! et haec cedro linenda
Haec licet immemorata nullo
Aevo futura industrius annotes
Volante pennâ; deinde tuos ames
Gratae reversus lectionis
Ambrosia socios beare.
At magna dum nos corporibus loci
Intercapedo separat haud minus
Ziegler, pareus, Sohniusque
Perpetuum, precor, indirempta
Sinceriorum triga sodalium
Durare possint. Denique non Vios
Posco deastros, sed Iehovam,
Ut bene itus reditusque vortat.


page 251, image: s427

CASPARUS PEUCERUS CASP. NEP. Ad eundem [(editor); sic: eumdem] Pareum.

O Phoebe, fineis qua tu habitabileis
Helvetiorum lumine respicis
Pulchro, moveto sis vocatus
Axe jubar tremulum corusco.
Iam frigoris sunt tela sat aeria
Sat missa; lati luce reluceant
Campi, refringat quo Lycaei
Praemia vinitor et PAREUS
Noster securus rura perambulet.
Musis sacrati parcite parcite
Cautes agrestes imminente
Asperitate pedes secare.
Vestris amico fontibus o Deae,
Ne solus erret per nemora horrida
Altricis extra patriae oram,
Ne comites precor abnegate
Vos, atque in agris ponite molliter
Mox Rauracis et ter quater hoc caput
Sacrum Camenae cultiores
Spargite rore sacro Hippocrenes.
Ter si Pareus tristem abitum paret,
Ter candido se lumine vestiat
Aether, ter adiungant Camenae
Se comites iter indugresso.


page 252, image: s428

JANO PHILIPPO PAREO FELICEM NOMINIS MEMORIAM CUNRADUS SCHOPPIUS HEIDECCENSIS GRATULATUR.

IAM revolutae iterum Maiae rediêre Kalendae,
Cornua Dianâ replicante postera.
Auspiciis tibi, Iane, bonis, et nomine dignis
Vestro, venusta temporis facies nitet;
Nomen seu festum, seu vestrum verna meretur
Nomen, Philippe, vel utraque simul tempora.
O sacrata dies! ô veris amoena voluptas?
Rorisque florisque, et ô odoris suavitas!
Purpurei seu purpureus decor iste decebat.
Apicem Capituli, sive festa gaudia
Hi flores tibi suadebant, et odora comae vis:
Divina sane est temporis Festivitas.
Incingine tuos crines et tempora docta
Vis rore maris olente suavê, floreve?
Lactea per pictum spargine ligustra requiris
Solum? aut corollulasne necti pactiles?
Imponique rosae tenerum de floribus orbem,
Solenne munus, erudito vertici?
Pangite odoriferas roseo de flore Napaeae
Corollulas; viridique myrto vinculo:
Purpureum impediam collum, frontemque Philippi
Heliconio serto renodabo roseam.


page 253, image: s429

Ocius en Dryades properant sua serta ferentes,
Oreadesque Gratiaeque et Naiades.
Puniceas Nymphae violas, pariterque Sorores
Palmis novenae vincla utrisque porrigunt
Aurea: ter triplici vinciri tempora nodo
Philippulum, concorde poscentes prece.
Rite it aque aureolo de collo vincula pendent,
Instoque nexus es modo, Philippe mi;
Egregiê Musis evinctus testibus ipsis,
Victusque nimiâ vinculorum copiâ.
Obstat quid tandem, choreas quod ocire recuses?
Saltantiumque Naiadum imitari choros?
Flora tuis pedibus pulsandam sparsit odore
Humum thymo, violisque thyrsoque, et rosis.
En Clio choreis modulamina praecinit apta,
Et Pallas, ad numeros humum paviens, praeit.
Laetitiamque sua melicus testudine Apollo
Inchoat, et Amphion lyrâ, Orpheusque citharâ.
Iure igitur coetus Musis glomeraris amicis,
Decorus et caput triumphas gaudiis.
Cen nomen (Fato quo nescio) Iane, Philippi
Est florum, notatque tempus floridum:
Eximie sic tu (nisi nomine et omine fallor)
Cluebis orbem floridus per hospitum.
Multiscius Pater ut toto nunc floret in orbe;
Cujus coruscus purpurassis flosculus,
Nobilis ingenii succos aliquando salubres,
Et multodoram fructuum fragrantiam
Omnibus utilium doctis exhalaturus,
Nomenque grata conditurus memoriâ:


page 254, image: s430

Mortali ne forte olim cum corpore nomen
Silentiis oblitteretur tristibus.
Interea ingenuis radices fige profundas
In artibus; rigaque Clario Flosculum
Nocte dieque tuae sitientem flumine mentis;
Sacrisque pectus Israelis fontibus:
Ingenio genioque Patri studioque secundus,
Genuina ceu facies tibi floret Patris,
Sollerti satagens conatu audire, Philippe,
Rectaque [(editor); sic: Ractaque] veri notione Numinis.
Macte bono genio felicique indole macte,
Anne tibi, quos imitere, praescribi petis?
Ecce tuo dictos de nomine signo Philippos,
Terra proprium cui Nigra nomen indidit;
Mornaeumque suae Patriae haud ignobile lumen,
Virtute patrua nomen ut habet nobile.
Ollius eximiam pietatem et pectus apertum,
Laboriosum huius sequere acumen viri.
Restat ob exactum, Iane ut congratuler annum,
Animoque tecum gaudeam simul intimo:
Incolumi festum quid cernere contigit hornum,
Tuo, Philippe, consecratum Nomini.
Ah utinam Dominus Maios te mille secundo
Videre faxit sempiternus sidere!
Magne Parens factas Ut I VIs has esse kaLenDas:
Rex Itaque Iano quaeso fa Ustas ann Ve.


page 255, image: s431

EIUSDEM SCHOPPII MELOS PARAMYTHETICUM. Ob praematurum ANNAE MARGARETHAE PAREAE Sororis unicê carissimae obitum maestissimum.

DOLERE fata tristiora tristius.
Suumque flere sanguinem,
Amore singuli solemus insito.
Dolere fata maestiora iniquius,
Metumque prodit anxium,
Fidemque non ratam satis fideliter.
Sed ecce. quod, Philippe, tristius malum,
Tuum dolore Corculum
Parentibus tibique lugubri, impetit?
Sororculae citusne casus unicae?
Ac ille casus optimus,
Beata quem sequuntur usque gaudia.
Necis citus, vel ante tempus est suum
Putandus exitus dies;
Momenta puem minantur inde singula.
O Anna Margaris perenne nunc ovas;
Novella stella caelitus
Micas; vigesque Christi amabilis.
Polumque Margarita lucida expolis;
Et inter Angelos Deum
Beata virgo laudibus canis tuis.
Quid ergo? Flebis amplius Sororculae
Statam beatitudinem?


page 256, image: s432

Vel illius vicem dolebis optimam?
Cave querare lacrimis iniquius,
Quod aequa Providentia
Salubre censuit sororculae fore.
Vide magis caduca cum sit et brevis
In hacce valle vanitas
Nitente quondam agas in Arce perpetim.

EIUSDEM SCHOPPII ODE EPEISODIOS. AD J. PHILIPPUM PAREUM, Basileam abiturum.

ERGONE claram linquere Myrtilen,
Et stat remotos visere Rauracos,
DUCIS Palatini PHILIPPE
Sic moderante et ad omne largos
Praebente sumtûs Munificentiâ?
Sic est: paternis usque penatibus
Haerentis adfixim, minores
Sunt animi, minor imperiti
Heroas inter gloria verticis.
Suave et decorum est praenimis, exteras
Vidisse gentes, Urbiumque
Magnificarum operosiores
Molesque moresque et studia ardua
Notasse, et usu multiplici suum
Munisse pectus. Namque ab altis
Ingenia ingeniis parantur.


page 257, image: s433

Vel ipse dictae testis ades rei,
PHILIPPE, ab ungui quem tenero statim
Umbraticorum odisse juvit
Otium iners, et opaca grati
Utcumque tecti. Raurica, pulchrius
Ridere visa ac ilicet, auspicem
Phoebum sequutus, tempe anhelus
Tam pede quamde oculis obire
Pridem flagrasti; ac nî comitem tibi
Certo futurum individuum duas
Parca ante Brumas funeratum
Heu! KIMEDONCIADEN iisset;
Iam credo Franci nectare gutturis
Alterna tecum concipiens ioca
Certaret audax, et datatim
Poneret aut caperet brabea.
Sed vixit ille! ac flebilibus tibi
Aegrum supinans dividiis caput,
Hucusque tardavit celebrem
Praemeditatum iter ad GENEVAM.
At quando justis hac-lacrimis-tenus
Rigata est urna silens, iter
Ad institutum jam regressus
Helveticas meditaris oras.
Quod ergo FAUSTUM SIT TIBI, PRINCIPI
Multum SALUTARE, VTILE PATRIAE;
Favente linguâ gratulari
Totum itiner juvat auspicatum.
Faxit bonorum praesidium Deus,
Vindex malorum, te cerebrosior


page 258, image: s434

Ne praemiator, neu Procrustes
Hic feriat, spolietur ille:
Sed ut secundâ sospes avi alteris
Sistare Athenis Helvetiae, aut tuus
Quaecumque tandem ad Galliarum
Te Genius loca culta ducet.
Ibique dio sic animum obseras
Mysteriorum seminio, ut duas
Post salvus aut plures aristas
Inde redux Patris aemulatus
Et Nomen et vestigia publicis
Praeesse suescas partibus, ac tuam
Cum laude sic puppim corones,
Ceu vada post pelagi secundo
Emensa cursis. Tunc tibi plurimos
Congratulari versibus aemulis
Tam munus in scholis honestum,
Quam celebres titulos videbis.
Tunc ipse (si quid Schoppiades modo
Loqui audiendum callet) ovans canam,
Et o nimis condigne dicam
Candidiore Dies lapillo!
Quo post viae discrimina plurima
Sic apprecanti tu mihi, ego tibi,
Salvis redonamur supernê
Incolumes et amore firmi
Nunc auspicato carpe viam pede,
Ac sospes auris utere prosperis
Loco potitus praestituto: et
Matte brevi Patriae Prophetes


page 259, image: s435

Evade non inglorius. Interim
Salvere jussus, perpetuum mei
Memor valeto, moxque reddi
Schoppiaden, tibi comprecator.

EIUSDEM SCHOPPII Epigramma In Lexicon PLAUTINUM PAREI.

NIL legisse juvat permulta, nisi arbiter Usus
Obtineat solidum jure magisterium:
Quo sine cunctus abit labor exanclatus inanis,
Perditur atque oleum turpiter, atque opera.
Hoc duce disce libro PLAUTI quis plurimus usus:
Quâque revolvendus quilibet arte liber.
Ac meritas celebri grates persolve PAREO,
Ingenio cuius PLOTIA Pallas ovat [(editor); sic: otat] .

LUCAS STOECKLE S. S. THEOL. D. Cum J. Philippus PAREUS suprema LAUREA Philosophica decoraretur Basileae Anno 1599. a. d. 15 Kall. Martii.

SAEPIUS (ut memini) multum dilecte PAREE
Turbavit mentem sollicitudo tuam;
Num tibi [(editor); sic: tib] fortunae faveat clementior aura,
Quâ impedias sertis tempora lauriferis.


page 260, image: s436

Sed cui dux Virtus, nihil hunc Fortuna moratur,
Illius ast nutu singula rite cadunt.
Et licet usque timor vexet, se tollit in altum
Illa tamen victrix, victus at iste cadit.
Sunt tibi, virtutis stimulus, fax mentis honestae
Hortatrix famae gloria magna Patris,
Et jam tranquilli contingis littora portûs,
Iam potitur cupido tutior amne ratis:
Te circumcircum late nunc Gloria pennis
Auratis volitans ecce PHILIPPE vocat;
Teque suam clamat subolem, te seligit unum
Condignum partes qui tueare suas,
Praemia jam confert Pallas, jam Phoebus Apollo,
Flore novo gaudet nectere caesariem,
Oscula quin Charites praebent tibi, Dextera, Anellus,
Sunt testes fidei et pignus Amicitiae.
Ergo novo hoc auctus titulo, celebrique MAGISTRI
Quod superest cursus, perfer et exsupera.
Ac quante studio pridem versare solebas
Cecropidum libros Ausoniosque Sophos,
Tanto nunc utriusque volumina Testamenti
Tractes, quae monstrant omne salutis iter.
Tumque eris et docto Stagiraeo doctior ipso,
Nil Plato, Pythagoras nil quoque Homerus erit.
Et Patriam ornabis (Patris pietate verendi
Exemplo celebri) Relligionesacrâ:
His te muneribus mactum excipient, et onustum
Mercibus [(editor); sic: Mercibm] Aoniis, cum Genitrice Pater.


page 261, image: s437

SAMUEL CANDIDUS PANTAL. FIL. In eandem Lauream Philosophicam.

EUGE, ut recenti cor mihi gaudio
Nunc palpitat. nunc (si pote) carmine
Congratulabundam iuvabit
Mentem animi celebrare digno
Cultum PAREUM, qui capiet brevi
Magnos honores, nec sine plausibus,
Feretque sublimes Sophorum
Ominibus titulos secundis.
Hunc incubantem plus solito bonis
Primis ab annis literulis suos
Videre vincentem sodales,
Ascanii, generosa pubes:
Hunc et celebris Panoridum Scholae
Mirata multum est; plus vice simplice
Experta non vulgaris acres
Ingenii Geniique vires.
Quas vidit amplus Philosophûm chorus,
Tum cum suavem de labiis sonum
Doctamque Declamationem
Aure bibit patulâ exprimentem.
Testis iuventus aemula; saepius
Mirata mentis robora vividae
Seu disputantes intricare
Flexiloquis placuit catenis,
Seu tensa caute retia solvere;
Si fors alius propositas Theses


page 262, image: s438

Appendere ad iustam stateram
Mens erat aut proprias tueri.
Hunc mentis illi contulit impetum
Non rarus usus, non labor infrequens,
Sed sudor impensus libellis
Philologûm simul et Sophorum,
Si fas et aequum est credere, Manibus
Inesse sensus, quis Genium neget
Tuos probasse pertinaces
Enthei Aristotelis, labores;
Cuius per acres dum volitas libros
Hinc inde carpens semper amabiles
PAREE succos: fallor? annon
Haud leviter cineres movebas?
Laudum ast tuarum non ego buccina,
Fili Parentis conspicui aemule,
Severiorum sed virorum
Iudicio graviore vivis
Satis beatus: queis [Reg: quibus] studium tuum,
Doctrina, virtus, et labor improbus,
Perspecta, queis [Reg: quibus] et comprobata
Qua Basilea caput decorum
Extollit. I nunc et titulos tibi
Assume partos, cernis ut aurea,
Insigne praeclarum MAGISTRI
Immineat capiti corona?

EIUSDEM CANDIDI Epigramma.


page 263, image: s439

ET Phoebi laurum, et titulum meruisse Minervae,
Rarum et difficile est: attamen hoc levius.
Exiguus, magnum, numerus, pretium addidit illi
Carius est, quicquid rarius esse solet
Singula paene novos protrudit Luna Magistros:
Sed tibi vix vatem singula lustra dabunt.
Luminibus paucos placidis, videt aequus Apollo:
Prodiga, at est tituli, blanda Minerva, magis.
Vatibus en palmam, vel te dabo, indice, quum sit
Plus Philomusorum, Laurigerumque minus.

M. JOH. ADAMUS RUG. POM. Ad J. PHILIPPUM PAREUM, Basileam studiorum gratia abeuntem.

SI Musas colui politiores,
Aetas cum tulit hoc, vocatioque
Et forsan merui placere versu:
Audi quid moneam, Philippe, Musas
Qui impotenter amas politiores,
Ornatoque potes placere versu.
Mores quaeque suos requirit aetas,
Est et cuique suus vocat ioni
Conatus, studiumque contributum.
Hoc Phoebus mihi dictitavit augur,
Hoc ipsum tibi dictito vicissim,
Phoebo non poteris fidem negare
Nec illam poteris mihi negare,


page 264, image: s440

(Nam qua fronte mihi fidem negabis?)
Ergo Musa vale, valete versus,
O versus nitidi, ôpolita Musa:
Quamquam difficile est, tamen valete:
Quod vobis studium diu sacravit,
Vestris immoriens sacris Pareus,
Illud iam studium renuntiabit,
Durum id forte, tamen renuntiabit,
Quamquam non penitus renuntiabit,
Omnino quis enim renuntiaret
Tam forti, modo quis pudor sit, igni,
Tam gratae Charitum sodalitati,
Venustoque novem choro Dearum,
Et harum illecebris, quibus juventane
Ad se pelliciunt petulciorem?
Sed ex parte tamen renuntiabit
Fortiore calens Pareus igni;
Gratiore fruens sodalitate,
Deorumque choro venustiori,
Et horum studiis quibus iuventane
Ad se pelliciunt adultiorem.
O factum bene! Noster es PAREE,
Qui Musis sumus, et Deo dicati;
Hac perstes agemente; Sic benignis
Rauricum auspiciis petas Lyceum;
Sic dexter studio dein fideli
Evolvas Sophiae libros perennis;
Mundana Sophia sacratiores,
Et Suadae placitis benigniores,
Musarumque metris politiores,


page 265, image: s441

Statutisque Dices severioris,
Phoebeaque manu salubriores.
Sic dia gravis eruditione
Ad culti remeans fluenta Nicri
Sublimem referas honore patrem,
Et Musis simul et Deo dicatus.

Eiusdem ADAMI EPIGRAMMA De Natali DAV. PAREI Patris: et Laurea Poeticâ J. PHILIPPI PARET Filii.

ALTERA quae JANI lux ingruit ante Kalendas,
Gaudet natali docte PAREE tuo.
Quae tibi laeta quidem semper ducenda, sed anno
Quae ducenda tamen laetior hocce fuit:
Quod gnatum Lauru vidisti tempora cinctum
Praemia de versu digna tulisse suo:
Audistique sacras magno molimine cunas
Exhibiti terris asseruisse Dei.
O te felicem tam doctâ prole parentem!
Sive ligata metris, sive soluta canat.
VIVAT! et admisso tua per vestigia gressu
Qua potis est, votis par eat usque tuis.
Sic lux ista tibi laetissima saepe recurrat.
Sic tuus in gnato perpetuetur honos.

Eiusdem ADAMI ODA AD DAVIDEM PAREUM.


page 266, image: s442

NIL mage gaudebat Dux, olim Leutrica clarum
Quem reddidit victoria,
Quam quod uterque parens, quem novit vivere posset
Gaudere solidum gaudium:
Scilicet in natos haec est affectio patrum,
Verusque fomes gaudii.
Gaudet ob hoc ipsum, Musarum castra sequutus,
Tuus PAREE filius,
Qui de barbarie magna cum laude triumphat,
Parente utroque sospite.
Atque aliquis dubitet laetis praecordia fibris
Patri resultent quin tibi,
Uxorique tuae, quae non est femina gnato
Studiosior quaequam suo.
Idque magis, multum quamvis et saepe rogatus
Quod EPAMINONDAS abnuit,
Quod cupit hic etiam mansuri nominis augmen
Partum ex libris in liberis,
Ex thalami [(editor); sic: thalmi] socio prognatis foedere, seros
In posteros transmittere,
Caussa duplex. illi quod si responderit ista
(Quod ominamur dextere)
Qui poterunt mage, quam vos hac de prole, parentes,
Gaudere solidum gaudium?

EIUSDEM ADAMI ODA Ad J. PHILIPPUM PAREUM Sponsum.


page 276, image: s443

TIBI cum melos pararem,
Thalamo quod esset ANNAE
MARIAE, tuoque plectro
Graviore concinendum,
Iuvenum ô PHILIPPE flos, et
Decus eruditiorum:
Quid, ADAME, dixit, aurem
Mihi vellicans Apollo,
Subito citas Camenam,
Lentam tuam Camenam,
Properasque carmen, et te
Misere tuis minorem
Rationibus fatigas?
An ei putas MELISSUM.
Venerabilem MELISSUM,
Genii gravis MELISSUM
Aliosque defuturos
Numero bono Poetas,
Quibus est NICER celebris,
Studio sagaciori
Agitantibus sonoram
Meritoque clariori
Profitentibus Poesin?
Video invicem canentes
Titulos novi mariti,
Quibus est decorus, illum
Titulum Magistri, et illum
Titulum Poetae, et istud
Regimen datum Lycei,
CRUCENACHICI Lycei.


page 268, image: s444

Iuvenemque Si quid ornat
Pium, honestum, et eruditum,
Celebrique patre natum
Video insuper canentes
Etiam novam maritam,
Variis et his et illis,
Animique corporisque
Decorantibus puellam,
Nitidam et piam puellam,
Et amabilem puellam,
Penitus bonis decoram.
Precibus tuum litare est
Animo bono profectis.
Thalamumque gratulari
Subole frequentiore
Et amore firmiore
Et honore digniore
Magis et magis beandum.
Pius hoc pater, supinos
Oculos manusque tollens,
Cupit, optimumque votis
PATRIIS rogat IEHOVAM;
Animis et ore coetu
Reliquo favente. Nam quid
Mage commodum novellis,
Mage debitum novellis
Prece plurima maritis?
Nominum prece integrorum
Hominumque candidorum?
Ita nam Deus vocari


page 269, image: s445

Amat, et vocatus audit.

M. MELCHIORIS ADAMI P. L. In Lauream Melissaeam M. J. PHILIPPI PAREI.

VIRTUTIS umbra et perpetuus comes
Amplê satullati occipitis sacrâ
In Hippocrene gaudet ire
GLORIA, cum socienno Honore
Necte sileri Pegasidum choro aut
Sudare posthac illice praemio.
PAREE, inornatum brabeutes
Teutonicus patitur MELISSUS
Bonique censor carminis optimus.
Iure, hoc PAREE; est ingenium tibi
Rerumque prudens Musicarum, et
Lautitiis Sophies referctum.
Limatioris; barbariae abstinens
Latê tyrannae, nec sine Laureâ
Iam cognitum haud uni Lyceo
Arte potens numerisque doctis.
Non scriptitantem multa vocaveris
Rectê Poetam; rectius occupat
Nomen Poetae, qui suavi
Melpomene sapienter uti,
Mentesque callet flectere quo lubet,
Dives leporum melle fluentium:
Non ille caelos aeviternâ
Laureolâ a timidus ferire.


page 270, image: s446

EIUSDEM ADAMI Anagramma. JOANNES PHILIPPUS PARAEUS. IN PURA SOPHIA PLENUS ES PIA.

A TENERIS omnes noverunt unguibus; ut sis
In sacra grassatus, docte PAREE, juga;
Illa in Parnassi iuga, queis [Reg: quibus] Latous Apollo
Explicat Aonio caeca reperta Choro.
Rursus simplicibus quam sis veneratus ab annis,
Quicquid depurgata edocet Eusebie;
Non me teste opus est; cum res testetur abundê:
Et tua sit specimen Sparta datura grave.
Ergo ne valeam; nisi verum anagrammate dico:
IN SOPHIA PURA PLENUS ES ipse PIA.

EIUSDEM ADAMI ODA. Ad Eundem.

ERGO quadrigis Sol tibi candidis
Lucem cupitus praecipitat, sacro
PAREE, festam coniugalis,
Idaliisque jocis dicatam.
Grator PAREE, hoc ex meditullio
Cordis probati; grator, et adloquor
Supplex Olympum; perbenigno
Orsa tua adspiciens ocello
Felicitare ut ne renuat. Procul
Exesto vestris a laquearibus


page 271, image: s447

Germana Martis; quae nefandis
Affaniis inimicat omnes
Concorde vinctos compede. Vos senes
Colat propages, digna parentium:
Altor Palatinatus addat
Ingenuam Cererem et Lyaeum.
Tardare longum delictum tori,
Dum suadet aetas, consiliat locus:
Errare longum duco; longumque
Ancipiti impete fluctuare.

ISAACUS CLAUDUS In Lauream Poeticam J. PHIL. PAREI.

COMBIEN q' Orpheus d' Elisee viendroit,
Du ciel Phebus, leur Muse ne seroit,
En aucun pris: mais la tienne, PARE,
Dont j' appercoy qu'a gloire es prepare
Doit a bon droict, de couronne iovir.
Car a vray dire, a seulement t' ovir
Le te dirois l' ouvrier le plus exquis
Qui onques fust, et que premier le pris
Tu dois avoir. le te voy couronne
Defleurs, et sur tous les aultres orne.
Car n'estant pas content de ton scavoir
As voyage pour cognoissance avoir
(l' en suis tesmoin) du langage Francois;
Que dire puis, que le premier tu sois


page 272, image: s448

Entre ta gent, qui puisse surpasser
Et sur beaucoup la teste surhausser.
C'est a bon droict donques qu'es couronne,
Et par MELISSE hault Poete ordonne.
Aussi par nous en tout temps et saison
Prise seras, comme c'est la raison,

GEORGII THURII PANNONII P. Cor. Epigramma, in Lauream Poet. PAREI.

HOc erat in votis, ut decernente MELISSO
Ornarent nitidum Laurea serta caput.
Hoc etiam fausto labentis ut omine saecli,
Natalique forent illa, Melisse, tuo.
Munus utrumque tuli; nec te piget addere partem,
Ut tua Musa comes, Iane Philippe meae est.
Candida Fata! DEO, SCHEDIO, et testata PAREO,
Fige age jam dentes, si libet, Invidia.

MICHAEL SURIUS UNGARUS In LAUREAM PAREI.

EXIMIUM decus, innuptam coluisse Minervam:
Cultores Divae Delphica serta gerunt.
Maeonii vatis cineres hac arte, Maronis,
Culti Nasonis, fama perennis erit:
Et superans inter vates tua fama MELISSE
Fama superstes erit te moriente tua.


page 273, image: s449

Talis honos perpes nomente, docte PAREE,
Instigat castis invigilare choris.
Ut purae Sophiae rarâ ergo dote nitescis,
Sic mage post canâ Daphnide clarus eris.

M. ANDREAS CELLARIUS Ad J. PHILIPPUM PAREUM, Sponsum.

UT vitae quondam Salomon opibusque superbis
Dum praefert Sophiam, ceterae consequitur:
Sic tu dissimilis multis, queis [Reg: quibus] ducitur uxor
Aut cupidis digitis, aut cupidis oculis:
In consorte tori mores nil praeter honestos
Dum spectas cautus, cetera consequeris.
Ultro consequeris quascumque in virgine dotes
Post animi dotes quaerere possit amans.
Sive decus formae spectes, qua ditior inter
Non est Nicrinas altera sive aliud.
Felix ergo clues: Aedes jam vitis opacat
Laeta tuas: cingent mox quoque mensam oleae.

M. GEORG, WEND. KLAFFSCHENCKEL. Ad PAREUM Sponsum.

RATUM coniugium facit parentum
Assensus, veniens ad utriusque


page 274, image: s450

Sponsi nempe novi, novaeque nuptae
Consensum duo corda colligantem:
En suffragia sunt et hic parentum
Consona et veniunt ad utriusque,
Sponsi nempe novi, novaeque nuptae
Consensum duo corda colligantem:
Quis ergo putet has inauspicatas
Nuptias? thalamum quis haud beatum?

DANIELIS MEISNERI a Comothaw Anagramma. JOHANNES PHILIPPUS PARAEUS. I SANUS, AH PLANE HEROS PUPPI.

EST similis (fallor nisi) Christi Ecclesia PUPPI.
Ast opus hic nauta, qui moderetur onus
HEROS Musarum, AH juvenes ad pascua PLANE
In PUPPI SANUS sedulitate vehis.

JOH. FORBESIUS SCOTUS Ad Clarissimum Virum Dn. M. JOH. PHILIPPUM PAREUM Dav. Fil. Poetam Laureatum, Vice-Comitem Palatinum: Illustris Gymnasii Neostadiensis RECTOREM.

LAURIGERI lux clara chori, magnique PAREI
Digna propago patre, Apollo quo se jactitat,


page 275, image: s451

Optaretque suam dici sobolem, nisi patri
Cederet ipse tuo Illustriori ut sideri.
Tanto te genitore satum cunisque locavit,
Implicuitque thymo Hymettiis Nympha in jugis.
Protinus Hyblaeos instillavêre labellis
Sacro Heliconiades Liquore rorantes favos.
Hinc tibi melliflua funduntur carmina venâ,
Inque Nicrum solito Ab alveô Eurotam trahis.
Phoebeoque minor ne sit tua gloria, vultu
Respicis, atque animas Benigniore parvulas.
Testis ego hic cui tu, indignum gestamine tanto
Esse licet videas, Apollinari tempora
Daphnide sponte effers juvenilia cingere, nullis
Aut Heliconis aquis Madentia aut Parnassiis.
Scilicet acclivem tali me hortamine collem
Exsuperare jubes, Laudumque calcar admoves.
At me de nimbis temerarius igne trisulco
Deciduus Phaethon, Sessorque terret Pegasi:
Choerilus et colaphos passus, MaevIque BavIque
Poena, subire vetant Cervice pondus impari.


page 276, image: s452

Non tamen iste meo labetur corde PAREE
In me, animus rutilas Dum Cynthii cernam comas.
Tu mihi de facie haud notus, sed patre, patrisque
Clarus ubique libris, Cluensque scriptis propriis,
Tanta peregrino largiri dona parabas?
O decus Aonidum! Hospes Iovioque et Palladis!
Sed cesso tenuare modis ingentia parvis;
Qui canet apta tibi, Abs te necesse est impetret.

PAULUS ORVOS SURIUS HUNGARUS Ad eundem PAREUM.

ERGO virenti cingere Daphnide,
Et hunc voluntas est tibi verticem;
Intra Coronatumque coetum
Hoc caput Aonidum aggregare.
Papae! quis albis jungat oloribus
Deformiorem nocte monedulam?
Aut constrepentem quis cicadam
Dauliadum associet catervae?
PAREE, magni progenies Patris,
O praeses alter Palladio in choro,
Cui Laurus aeternum MELISSI
Iudicio decus apparavit:
Nil immerentem (quandoquidem favent


page 277, image: s453

Consentientis vis et amor spei)
Moraris; isto me arbitratus
Dignum et amore et honore: quippe
Foeto MELISSI termite THURIO
Talis Poetae contigerat frutex,
Hoc in Lyceo MYRTILETI
Te comitante simul PAREO,
IANOque vati PANNONIO, nisi
Me fallit augur, bacca similima
Caelo sub Albano tributa est
Ingenitas genio scatebras.
Et forte iam me Pannis amabilis,
Si non nitore, ast pol studio pari,
Utrique successum prehendet
Implicitis reducem lacertis.
Pannis mea altrix, brachia, sic puto,
Repatrianti junget hiantia,
Exosculantique allubenter
Basia figet inominata.
Adauctus Ister tot famulis aquis,
Waghique [Note: a Waghus fluvius est, thermis frequentissimus saluberrimus: et in Danubium supra Gomorrham influens.] thermis mamma calentibus
Solo in paterno me sonante
Arva superbius irrigabunt
Iucunda ludo Nâiadum sacro
Apricioris flore rosarii,
Multumque formosis Napaeis
Ob vitreos adamata fontes.
Domum reverso spero Deo Dure,


page 278, image: s454

HEG' SUR [Note: a Heg' Sur est patria Surii, in Insulâ, quam Danubius infra Posonium efficit.] minori vicus in Insulâ
Ovante vultu gaudiorum
Excipiet duplices in ulnas,
In quo secundis nixibus in sacram
Vitalis aurae lampada prodii,
Canos et adspexi parentes
Iam tum animo puer entheatus
Noscar Deabus suaviter obviis,
Quas Thyrna [Note: b Tyrna, eadem quae Tyrnavia seu Tyrnava Regia et libera civitas. ], Comjath [Note: c Comiath idem quod Comiathinum, oppidum ad fluvium Nitra situm, ubi tirocinia studiorum posui.], nobilis utraque
Meaeque formatrix iuventae
Plexilibus cohibent corollis.
Cum iam revisam littora Bodroghi [Note: d Bodroghus est fluvius Tybiscum illabens: in cuius ripa est Sarospatach arx et civitas ampla, celebris in Ungariâ propter Scholam illustrem: ex quâ promotus sum. Patronus meus est Dominus illius loci vir generosus et Martius Michael Lorantfi.]
Non usitata fronte Sarospatach
Spectabit impellente Mopso,
Quae meliore loco, mihique
Meaeque sorti largiter appluit.
Eccam! videbo hîc ora SIDERII
Subiuncta vivaci favori,
Mitiaque in veteres amores.


page 279, image: s455

Cernam appropinquans (mens nihil ambigit)
Fratrem sereno lumine SURIUM,
Florem hunc tueri pullulantem,
Et titulum speciosiorem.
Sic sic sequaces Pegasus hinniens
Pindi cacumen tollet in arduum,
Lauroqne decerptae coronat
Frundis Apollo. Tot inter ergo
Magmenta factorum hercle benignitas
PAREE numquam vestra tacebitur,
Quam forte Lethaeis in undis
Grande foret scelus abdidisse.

M. CHRISTOPHORUS JUGNITIUS M. J. PHILIPPO PAREO Edenti CASTIGATIONES in Magirum Iesuitam.

FALLOR? An ut THISCHBITA olim ad Iordanis arenas
Sidereum ignito dum petit igne polum,
Pallia ELISAEO liquit, quibus orbita aquarum
Orba potenter aquis in duo fissa fuit:
Sic tibi iam rude donandus athleta [(editor); sic: aethleta] , relinquit
Pallia iam currus credit equosque Pater.
Magna Balitarum superat modo turba: supersunt
Flumina Theulogicis discutienda [(editor); sic: discutenda] togis.
Tu modo perge viam, solvens contorta secansve:
Sic tibi sit patriae portio dupla togae.


page 280, image: s456

M. PETRUS SCRIVERIUS Ad eundem PAREUM.

TRIFORMIS horridum domare bestiae
Caput valentis, inscia repellier
Et efferâ decet fuisse praeditum
Potentiâ acre corpus; atque robore:
Periculi ille namque fertilissimam
Labore strenuo necem ausus aggredi
Sibi ipse gloriae arduae auctor exstitit.
Quis at, Paree, mentis haud magis tuae
Inominata robor a usque praedicet?
Sagacis atque te IngenI virum haesitan:
Honoret? exsecranda qui impii gregis
Papistici refellis apte dogmata,
Laboriosa quae cohors Ignatii
Profecta caelitus docere nititur.
Age ergo pergito hoc modo maledica
Ferocium Dei hostium ora claudere. et
Minacibus resistito sicariis,
Novumque sic parentis optimi
Referre tu ne desine aemulum.

M. PETRUS SESTRENTIUS Ad eundem PAREUM.

REGINA natos sic volucrum suos
Explorat implumes, aciem imperans,


page 281, image: s457

Torquere flammas in calentes
Phoebe tuas, oculi irretortam.
Si degener fors lumina deprimat,
Visu magistram, nec teneat diem;
Non es paterni haeres habetur,
Fulminis, imperii aut volucrum.
Non tu parentis degener es tui
Natus, celebris. JANE, tuam indolem
Sat iam probas, dum luce Solis.
Lumine non refugo, calentis,
Et usque et usque exples animum tuum;
Novus palaestrâ dum pugil in novâ
Geris duellum, dum SUITAM,
Eumenidum socium cohortis,
Bis terque pennâ ceu furiam domas.
Cavete, vestro ne socio, Dii,
Deaeque, opem frustrâ feratis
Vestraque nam capita edomabit.
Et iam paternae te dubitabimus
O JANE Musarum decus optimum,
Et gloriae heredem, politos
Et facere imperii inter omnes?

MARQUARDUS FREHERUS Ad PAREUM edentem Comoedias PLAUTI.

FAX Sarsinatium, olim iniquis casibus
Pistrini alumne, post parens Comoediae,


page 282, image: s458

Scenae voluptas, ardor Orchestrae novus
Gregi noveno frater addite et mari
Latina Siren; auctor elegantiae,
Pater iocorum, risuum, facetiae:
Acumen exercere Criticum prosate.
Proh quantus in te liberando cladibus
Morbisque desudat labor! quâ non manu
Aliquid vel invito est datum pulvisculi.
Aciesue scalpri adacta vel novaculae!
Deficere poteras inter aemulas manus,
Et illud exclamare cognitum vetus,
PERII MEDENTUM COPIA PLANISSUME
Ni cura navi, et singularis cautio, et
Pietas PAREI, condolens vicem tuam,
Vitae ruentis sisteret coeptam fugam:
Non hercle deposito dans spiritum,
Sed et colorem, quo placebas integer.
Non medicus, ast MEDEA verius cluet,
Idem recocto quae PELIAE fecit seni.

IDEM AD EUNDEM.

A praelo calidum fabraque incude recentem,
Ingenii et variae, Iuppiter! artis opus,
Accipio Plautum, nitidum non pumice multo,
Sed radiantem auro, et vellere sericeo.
Munus amo (quis non?) lepidum nimis atque venustum:
Muneris auctorem sed magis intus amo.
Pronus id affectus in nos, id cur a meretur,


page 283, image: s459

Commoda agens studio publica pervigili.
Quando erit ut parili dono hunc novus editor ornem!
Non ea vis nobis, non favor hic superum.
Nec tamen Hercle nihil donanti reddere certum est:
Commendabit amor qualiacumque meus.
Delphica det grandes cyathos abacique potentum:
Talia fortunae dona favore beant.
Nos transmissa iuvent chartacea mutua vates.
Musarum an donis grandius aestimium est?

JACOBUS LECTIUS IC. In IOH. PHILIPPI PAREI accuratissimas ad Accium PLAUTUM lucubrationes.

SAEPE vetus turbam fama insectata medentum,
Caesaribus vitam quod rapuêre suis.
Sic senio et morbis feto tibi tristibus Acci
Multorum intulerant vulnera multa manus
Haerenti iam pene Erebi sub faucibus atris
En solidam Paeon sufficit alter opem.
Quippe intus decimam PAREUS, et in cute, Musam
Novit, et, ô, Musa est fallor an undecima?

JOH. IACOBUS GRASSERUS Ad J. PHILIPPUM PAREUM.

HACTENUS erubuit Romae calcasse Theatrum
PLAUTUS, et Ausonios exposuisse modos


page 284, image: s460

Pluribus infanda corpus lue tabuit annis,
Et male Pieriis marcuit artis opus.
Flerat, et ingentes geminarat SARSINA planctus,
Sarsina Musaeis tot celebrata choris.
Nunc postquam sed enim divinâ mente PAREUS
Abstersitque luem, restituitque decus:
Et vatem Romam duxit jussitque Theatrum,
Et Phoebi illustres indugrediusque tholos.
Grande Palatinos Capitolium adorat honores,
Et figit meritis oscula mille rosis.
Ut iuvat! ut volupe est! redivivum audire Poetam,
Qui nitido Latias eloquio auxit opes.
Umbria divinis decerpe superba Poetis
Pro subole aeternum rite anadema tuâ.
Sed tu quae tantum genuisti Sarsina vatem,
Quae tandem Medico praemia digna dabis?

SIMO STENIUS.


[Gap desc: Greek poem]
.

Hoc est: Interprete PAREO.

Invida Cecropidum gens magno affecit honore
Aemulum Aristophanem Socratici generis.


page 285, image: s461

Umbrigenae ast PLAUTI recreata est scena Quiritum
Innocuis salibus, compositisque iocis.
Hi. foret absque tuis opibus, dextraque Minerua,
Umbrae perpetuae, culte PAREE. forent.

CASPARUS WASERUS In Novam Editionem Plautinam PAREI.

QUISQUIS Plautum adamas polite Lector,
PAREUM quoque ames [Note: Word missing] necesse est:
Plauti qui monumenta reddit Orbi
Tam purê scholiis Notisque doctis
Illustrata labore permolesto.
Non hic ergo nimis dein requiras
Quos dedere allii prius labores.
Istaec integra scena iam PAREI est.

THEODORUS RHODIUS POETA LAUREATUS.

FAVETE ô teneri boni poetae,
Et quantum est hominum elegantiorum
PLAUTUS pellepidus bonus poeta,
Et quantum pote plurimum facetus,
Musarum decima, et Latina Siren;
In manus hominum venire gestit,
Cultu scilicet ac nitore tanto:
Quanto ausus fuerat venire nunquam.
Nam licet nitidissimus Poeta


page 286, image: s462

Esset ac Veneres haberet omnes,
Omnes delicias, iocos lepores;
Illum sic tamen inficetior gens
Dente arroserat improbe maligno:
Ut, nî vindiciis politioris
Saeculi sibi restitutus esset,
Obrutus tenebris, situque turpi,
Turpi puluere perpetim iaceret,
Infelicibus esca amica blattis.
Verum non ita restitutus umquam est.
Quin naevi et maculae locum invenirent.
Quos naevos maculasque nunc PAREUS,
Phoebi delicium, Minervae alumnus,
Omnes eluit, abstulitque: multa
Notis perpetuis quoque expolivit,
Aerumnabili et improbo labore.
O factam bene restitutionem!
Non Umbro est male sed bene ac beatê:
Quod ipsi rediit nitor, venustas,
Et Venus rediit, ferens amores
Secum, et blanditias, iocos lepores.
Proin ô teneri boni Poetae,
Et quantum est hominum elegantiorum,
Adeste, obsecro, quotquot estis omnes:
Et PAREO animis FAVETE, et ore:
Et blandis numeris facetiisque
Incensi, pariter Favete PLAUTo.
Quin suis meritis et hunc et illum
In caelum lepido vocate cantu.
At vos interea, quibus Poeta hic


page 287, image: s463

Ad gustum minus est et ad salivam,
Queis [Reg: Quibus] olet stabulum VALETE, ABITE,
Musis et Charisin creati iniquis!

IDEM AD EUNDEM.

PLAUTUS, qui Latiae norma est et regula linguae
Multa aliis debet plurima DOUZIADIS,
Quorum ille expertus studium est operamque fidelem:
Et quorum jam nunc munere salvus ovat.
Nulli plura tamen sese debere fatetur,
Quam cur (dissimulem!) docte PAREE tibi.
Qui naevos, maculasque abstergis: et ipso hoc
Audenter nisus Herculeos superas.
Quae tibi Pierides digna hostimenta rependent!
Quid tibi pro studio proque labore dabunt?
Quid, nisi, dum Plauti numerique salesque legentur
Laude vehent merita nomen ad astra tuum?
Interea macte hoc Genii ingeniique vigore:
Summus eris vates, summus eris Criticus.

IDEM IN EFFIGIEM PAREI.

SIC oculos sic ora gerit, vultumque PAREUS:
Quem fovet in gremio dia Minerva suo:
Cui phoebus viridi velavit tempora lauru:
Et dedit auratam Calliope Citharam.
Hinc est, quod Phoebo sacrum facit atque Minervae:


page 288, image: s464

Et colit Aonias, numina casta, Deas.
Applaudunt omnes vati, quin ipsa Minerva,
Ipse etiam Phoebus plaudit, et Aonides.

IN EANDEM.

Non finxit sculptor te, docte PAREE; sed umbram
Corporis: ipsum te fingere non potuit.
At facit hoc PLAUTUS; cuius numerosque salesque
Restituis Genii dexteritate tui.

RICHARDUS HEMELIUS.


[Gap desc: Greek poem]
.

Idem LATINE.

ET rupes solidas, et ferri robur, et aeris,
Longinquum tempus conterit atque domat.


page 289, image: s465

Sed tua praesignis qui scenae es stella Latinae
Laus in perpetuum Plaute superstes erit;
donec erunt serui fures, iactator alumnus
Bellonae, atque senex donec avarus erit,
leno periurus, iuvenis sectator amorum,
Mercedis meretrix anxia, anusque bibax.
Iam tibi laus similis contingit, docte PAREE,
Qui Plauti in lucem scripta redire facis:
Donec anus vinum cupiet, meretricula quaestum,
Lascivus iuvenis donec amator erit,
Mendax leno senex cupidus maioris acerui,
Miles iactator, seruaque turba rapax.

MELCHIOR ADAMUS POETA LAUREATUS

PAREE, primas nunc Critici occupas
Choragi, et agmen vaticinum praeis:
Non ante depulsis ab Umbro
Noctibus, illuvieique socci
Indis nitorem. Quis tibi Gloriae
Currus per orbem nomina differet?
Pectus quod e Pindo sagaci
Non refer et capiti usque grates,
Flagrans Poetam volvere Comicum
Mente evolutâ? quis neget, arduos
Plauti adsequi iam posse sensus,
Gentibus et Latium reverti?
Quando coactis undique. apographis,
Gazamque Belgae, et lampada Francicam


page 290, image: s466

Inferre perplexis Locorum
Expediens meliora, quaeris.

IDEM AD EUNDEM.

QUI chronicas novit medicus depellere febres;
Felicis laudem dexteritatis habet.
Qui tollit veteres librorum e corpore mendas,
Et lucem caecis sufficit; ille vir est.
Inde PAREE tibi surgit laus iustior; Umbri
Qui prisca corpus labe maloque levas.
Utque legi, possisque capi phrasis ipsa Quiritum;
Iudicii rarâ dexteritate facis.
Hi Latiique sales et PLAUTI haec dramata vivent
Dum Patrias Rheni Nicer amabit aquas.
Plauto munditiem qui demit cumque loquendi,
Haud sane lauto praeditus ingenio est.

ABRAHAMUS KIMEDONCIUS.

QUEIS [Reg: QUIBUS] labor est vigili studio prodesse Camenis.
Scilicet hi Pylios traducant molliter annos.
Excedant etenim terris, vitamque relinquant,
Non sibi, non aliis qui vivunt, pessima terrae
Pondera, nec praeter fruges consumere nata.
Rectior at tibi mens primis concessa sub annis
Caelitus, haecque fuit semper tibi cura laboris
Solliciti, ut posses quondam prodesse Camenis,
Dotibus ingenii, patris vestigia calcans.


page 291, image: s467

Nec male cessit opus, nec te tua cura fefellit.
Vix quartum aetatis fuerat tibinamque peractum
Lustrum, cum Musis doctis et Apolline sacro
Instructi Ludi Latii sunt tradita sceptra.
nec satis esse putas pro viribus optima quaeque
Tradere, dum ducis vitales luminis auras,
Ni Musarum etiam superent monumenta tuarum
Post mortem, et prosis vitam, cum clauseris arctam
Hinc tibi cura fuit nuper conscribere libros
Doctrinae LOGICAE, mentem queis [Reg: quibus] dirigis aequam,
Qua ratione queat falso discernere verum.
Ac modo PLAUTUS adest, mendis purgatus, et omni
Parte notis auctus. Sic si iuvat esse labores
Perpetuos possis studio ut producere famam.
Vivas ergo diu, seris dignissime canis:
Et cum depones odiosae taedia vitae,
Parte tamen meliore tui post fata superstes
Cantatus celebri famâ volitato per orbem.

IOHANNES SCHMIDIUS

DISCERPTUS veluti iuveniles VIRBIUS artus,
Virbius haud esset, non miserante Deo:
Sic quoque MARCE tuum, quod si divina Parei
Virgula cessasset, grande iaceret opus.
Reddidit haec numeros, risus, ludosque iocosque,
Et quoscumque dedit lingua Latina modos.
Ergo redonato tibi gaude PLAUTE lepore,
Plaude redonato Musa Latina choro.


page 292, image: s468

Quod rediere sales tua laus est sola PAREE,
Quod numeri innumeri, Gloria sola tua est.

SCIPIO GENTILIS IC.

INDUPERATORUM quondam ceu Caria fertur
Ipsa interisse copiâ:
Ingeniosa fere Criticorum turba necarat
Trusatili PLAUTUM molae
Pistrinoque parem. vidit gemuitque PAREUS
Propinqua Vatis funera:
Auxiliumque tulit, quo non Pataraeus Apollo
Tulisset efficacius.
Ite procul, dixit, tot pocula amara, tot herbae:
Aurasque Plautus liberas
Purâ in luce trahat grataque in veste nitescat,
Mea quam laboravit manus.
Debemus Plauto linquamque salesque latinos:
Plautus PAREO Spiritum.

CUNRADUS RITTERSHUSIUS IC. De PLAUTO, et FLORILEGIO Plautino.

HUMANAE speculum vitae Comoedia PLAUTO
Immane quantum debeat:
Quippe repraesentanti hominum sensa intima, dictaque
Et facta congruentia.
Lingua deinde Latina fere omnem fusa per orbem,
Est grata Plauto debitrix.


page 293, image: s469

Si placeat Musis uti sermone Latino,
Plauti ore credam eas loqui.
Sed multum huic speculo decesserat ante-nitoris.
Rubigo quem infuscaverat:
Romanaeque decus linguae manus improba passim
In barbariem converterat.
Ut Plautus sese iam vix agnosceret ipsum,
Insulsa gens effecerat.
Non tulit hoc magnus Patrum CAMERARIUS aevo:
Hic sospitator exstitit
Primus PLAUTE tuus. Certatim deinde sequuta
Turma eruditorum frequens.
Praestitit, ut paulo melius mox Umber haberet,
Politiusque esset speculum [(editor); sic: speclum]
Vitae hominum, abster sis maculis mendisque pudendis
Sed sparsa quae fuerant prius,
Obuia nec cuivis festivi pharmaca Plauti,
Industria admirabili.
TAUBMANUS collecta meus quasi apicula dulcis
In alveolos haec contulit.
Ipse etiam voluit non prorsus asymbolus esse
Lucem inferens multis novam.
Eius porro legens vestigia pressa PAREUS
Parem iam inivit gratiam
A PLAUTO, et Plauti cultoribus, ipsaque linguae
Commercia audit Romulae.
Plautinasque ut opes faceret magis usibus aptas,
Lectori ut in mundo forent,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Depastus est dicta aurea.


page 294, image: s470

Inque novas retuli cellas. Fruere euge labore
Lector bone, Auctori et fave:
Candida quem extentum celebrabit fama per aevum,
Quoad sales Plautini erunt
In pretio, et linguae florebunt scripta latinae.
Haec sunt PAREI praemia.

IDEM.


[Gap desc: Greek poem]
.

BALTHASAR VENATOR POETA LAUREATUS.

ROMULA si turbam recrearet lingua novenam,
Nil nisi Plautinos redderet ore sonos.
At nunc re vera quod non nisi Comica gustant
Mulsa, damus loto, docte PAREE, tuae,
Nam cum Barbarica his quondam sociasset Arachne
Virosam illuviem non sine fraude favis.
Iudicii virtute tui, notha quaeque remosti
E medio, exornans quae genuina magis.
Nunc quoque non cessas Latio bene velle Lepori,
Et calathos fetos si efficis ecce rosis.
Fallor? an ut Pindi Plautino affamine Divas
Uti, quod nuper vix cupiêre, lacis.


page 295, image: s471

Sic nunc, quae undo finguntur polite, nudis
Et quae dicuntur ludere brachiolis,
Orchomeni Divas Plautino e flore docebis
Dapsile velle sibi conduplicare peplum,
In quo si texet tibi nomen daedala Pallas,
Quod legat abrupto termate posteritas:
An te paeniteat, pigeatve, PAREE, laboris?
Quem dederas Musis, quem dederas Charisin.

FINIS LIBRI I. Carminum Adoptivorum.


page 296, image: s472

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM Liber Secundus. IN QUO Viri doctissimi GEORGII THURII Pannonii, Poetae Laureati MUSA POSTHUMA.


page 297, image: s473

SIMONIS STENII EPIGRAMMA Ad doctissimum Virum et Poetam Coronatum GEORGIUM THURIUM Hungarum.

THURIS odor gratus, gratissima carmina Thuri
Sunt tua: sed dispar est in utrisque modus.
Thus ignis violens absumit: nulla sed umquam
Carminibus poterit flamma nocere tuis.
Thus legit ater Arabs. tua carmina Pannonis ora
Est mirata, simul Teutonis ora legit.
Thus Idololatris positis adoletur in aris,
At tua Calliope docta Lycea replet.
Ergo iure bono tibi laurea serta Melissus
Imposuit. quanti est huic placuisse Viro?
Qui Vates inter sic eminet unus, ut inter
Sidera Luna suo plenior orbe micat.
Huius si paribus vestigia passibus aeques,
Non thus, sed fundet balsama Musa tibi.

BARTHOLOMAEUS KECKERMANNUS Ad GEORGIUM THURIUM Ungarum, Virum trium Cardinalium linguarum peritiâ cultissimum, nuper Laureâ coronatum.


page 298, image: s474

QUAE Laurum meruit divina Meliza Melisso
Illa eadem laurum dedit imponente Melisso
Pannonios inter primo tibi; gloria Thuris
Prima inter lacrimas, quondam de Thure Sabaeo
Suffimenta Deo gratissima, thure iuvatur
Mnemosynae sedes, ea pars quâ condimus omne
Quod scimus; reor applaudens plena ominis esse
Cuncta boni, cum Thus stillantia mella coronent,
Mella inter omnes succos queîs gloria summa,
Gloria caelestis conceditur aemula roris;
Quale sapor mellis, qualis fragrantia thuris
Talis eris tristi Patriae Doctissime Thuri,
Tale tuum carmen celebrabitur optime vates.

JOH. ULRICUS CONSILIARIUS ARCHI-PALATINUS In Lauream Poeticam GEORGII THURII Pannonii.

QUIS autumaret ut Lycaea Martius
Amet subire sanguis? Ungaros vide
Ut inter arma Martis editos, tamen
Putabis esse filios Apollinis.
Portabit unus ista Thurius meus,
Poeta cultus, eruditus omnia
Profana sacra; totus attamen sacer.
Scio sciuntque quotquot hoc agunt loce
Opinionis integerrimae viri;
Scies et ipse qui videbis indolem.


page 299, image: s475

Melissus hoc virente laurea caput
Revinxit; unus instar omnium tibi
Satis superque testis, auctor integer.

MELCHIORIS ADAMI SILESII PHILOS. M. ac P. C. MELOS In Lauream Poeticam GEORGII THURII PANNONII, Viri doctissimi.

FRONTE quem quondam placidâ renidens
Viderit Cleio semel eruditum;
Non aget caecis tenebris sepultum in-
glorius aevum.
Vivit extentis Maro noster annis;
Dumque recrescet face Noctiluca:
Crescet et Vatis socienna perpes
Gloria Flacci.
Et quid hoc canto? tua laus decusque
Inclutum, THURI bene facte ad unguem,
Nuspiam et nusquam redeunte saeclo
Emorientur.
Qui Palatinas veniens Athenas,
Qua pater leni fluitat susurro
Neccharis, mox finitimo additurus
Flumina Rheno;
Protinam te (sic genio beato es)


page 300, image: s476

In MELISSAEOS penitras amores:
Anteponendos tibi saltem amores
Ditibus Indi
Laminis. Atque heic numerosa motans
Plectra complesti nemus omne, et omnem
Ad tuos fudit Elegeia nervos
Blanda decorem.
Audiit Francus chelyn hancce Flaccus,
Invidus tantam latuisse Suadam; et
Te pium iussit sapidumque Vatem
Indigetari.
Ergo jam metum tetigit caballus,
Phoebico nulli in stadio secundus?
Iamque lemniscata caput politum
Laurus inumbrat.
Laurus haec longo vigeat virore,
Nec Iovis diri metuens nec Euri;
Tuta Neptuni fremitus, et ignis
Tuta rogalis!
Hinc te Heri summi recinente laudes
Pannonis crescat pietate tellus:
Et tuo Virtus celebretur ore
RAKOCIDARUM:
Quos SIGISMUNDUS micat inter Heros,
Reliquos Phoebe velut inter ignes;
Notus in vexata animi fidelis
Agmina CHRISTI.
Ipse deîn vitae sed enim peractis
Areis, terrae triplices in oras


page 301, image: s477

Arduis Famae niveae quadrigis
Usque vehéris.

AD EUNDEM.

CUr te BEZA suum, cur te vocat ipse MELISSUS?
Id numeri faciles, osque trilingue facit.
Cuncta istaec tibi sunt; decorant quae singula multos:
Pannonius non sis Ennius ergo mihi?

GEORGII THURII PANNONII [(printer); sic: PANORMII] ELEGIARUM LIBER UNUS.

ELEGIA I. Ad BASILIUM VV. SCHEPSINUM, obitum filii lugentem.

SIcubi fata novae prolis videt, abdita quondam
Atthis in obscuris frondibus orba dolet.
Et juga cara parens, et inanes questibus auras
Personat, a numeris tristior ipsa suis.
Ut miseranda tui defles modo funera nati,
Clare vir, et maesto pectore vulnus alis.
Utque novem tecum juvat indulgere Sorores
Luctibus, ut nos hîc tangit et ille dolor.
Heu mihi, qualis erat gemitus, quot pectore fudit?
Res ea cum Phoebo caussa doloris erat!
Vestibus Aonides luctum profitentibus ibant,
Et passis manibus maesta cupressus erat.


page 302, image: s478

Omnis et admonitu famae lacrimosa iuventus,
His casta tulimus debita iusta manu.
Ergo iacet prima vitae succisa sub aevo
Progenies, lacrimis Ianus humata tuis?
Et tibi quae fuerat, simul est tumulata voluptas?
Est ubi filioli nomen inane super.
Unicus ille fuit, quo vivere sospite velles,
Ille fuit, velles quo moriente mori.
Et tamen audemus flendi tibi dicere leges?
Quam sumus hic magno pectore quisque viri!
Occidit illa tui quondam medicina doloris,
Matris adhuc, eheu, raptus alente sinu!
Vix tener ipsarum norat discrimina rerum,
Et sensum primo balbulus ore loqui.
Saepe tibi risum verbo gestuque jocoso
Movit. et optatis lusibus ante pedes.
Sape fatigato curis dedit oscula jussus,
Officiique fuit dexter in omne genus.
Iamque relucebant virtutum semina, jamque
Gratia sub pravo pectore magna fuit.
Vincebatque suos generosis motibus annos,
Indole, quos vixit, nobiliore, dies.
Laetus eras Genitor, fugitivaque mente fovebas
Gaudia, maestitiae quae seges huius erant.
Quam brevis est, ipsoque bono metuenda, benigna,
Rara quidem nobis, si tamen hora venit!
Talia volvebas animo, quae gloria parta est
Nominis, haec nobis prole superstes erit.
Postquam nostra sequens magnis vestigia coeptis
Montis Apollinei fecerit arce gradum.


page 303, image: s479

Ipse meum Natum citharis et carmine quondam
Ornatumque sacra fronde videbo senex.
Desine sperando flammis accendere Fati
Invidiam, et summum sollicitare diem.
Imminet, heu nescis, votis inimica bonorum,
Quae rumpat puero stamina, Parca ferox.
Scilicet ista trium nos lex manet una Sororum.
Herbaque Parcarum falce metenda sumus.
Mortis in imperium venit insuperabile, quidquid
Aspicit egregium Sol ab utrâque domo.
Hac via quae teritur pedibus juvenumque senumque,
Iam dudum juvenum trita senumque pede est.
Aspice quot Reges, quot mundi regna potentis
Diruta Leteis alta premantur aquis.
Ut facies orbis redeatque abeatque prioris,
Ceu fugit ante undas unda, diemque dies.
Ergo tuas lacrimas cohibe, cineresque sepulti
Filioli placida mitte quiete frui.
Spes tibi summa quidem dum vivere, proles
Teque Parente fuit digna, domoque tua.
Sed mortalis erat, nec tu tam certus ut illam
Subtraheres ulla conditione Neci.
Nec minus ille senex, quam qui fuit integer avi,
Omnis longa satis vita per acta Deo est.
Illius intemerata poli mens sede recepta
Sordibus impuris gaudet abesse soli.
Mixtaque caelitibus, mundi tot fata, beatis
Bellaque et aspra piûm vincula, vimque refert.
Persolvitque Deo caelesti carmine grates,
Quod potuit nostris altior esse malis.


page 304, image: s480

Et deflemus adhuc, nec pleni temporis illum?
Orbe nec in saevo dicimus esse super?
Quin age, quando malis, caeli novus incola, vitam
Ac aeterna Deo saecula, liber agit:
Gratemur, cinerique pio nunc serta feramus,
Ut facili terra molliter ossa cubent.
Dum nova visceribus surgentia corpora terra
Ante sui stabunt iudicis ora DEI.

ELEGIA II. In obitum THOMAE FABRICII.

SOLVE iterum in luctum (quid enim nisi flere solemus?)
Flebilis indignas ô Elegia, comas.
Vultum nube sacra vitâ, et lugubre canentis
Triste caput circum nota cupressus eat.
Maesta dies venit qua magni funera vatis
Voce novem deflent ingeminantque Deae.
Qualis ubi moriens, in littore pasta Caystri,
Concidit, et fati praescia luget avis.
Vel pius amisso gemit arbore turture turtur,
Vitaque quae restat, mortis imago novae est.
Et noster decessit amor, columenque refugit,
Est pius et nobis perpetuisque dolor.
Occidit ille Soli natalis adorea THOMAS.
Ingenio THOMAS eloquioque potens.
Quo mala non vates melius ventura canebat [(editor); sic: canetba] ,
Tristia non miserae damna cavebat ovi.
Patria nuper adhuc quo se jactabat alumno,


page 305, image: s481

Et, licet infelix sospite sospes erat.
Quo Doctore suos misera est solata labores,
Denique quo functo mortua visa sibi est.
Occidit, et tanti superest, heu! nominis umbra!
Si modo quod non est, umbra quoque esse potest.
Heu quid perdidimus miseri? quantum unica votis
Hora tulit, nigris hora vovenda notis.
O ego vana canam vates indigna loquutus!
Patria vix posthac es rediviva mihi.
Scilicet orba tuis es vatibus, orba patronis,
Spiritus, et vitae qui tibi sucus erant.
Pars quorum, Tholnaee parens, vel prima fuisti,
Et tibi perpetuum nominis illud erit.
Gnarus et aptus eras velut exigit ardua moles,
Pascere sive gregem, sive necare lupos.
Nec tibi consilii nec copia defuit Artis,
Utilis et longa fortis Athleta cruce.
Sed iam parta quies, vernantis et otia vitae,
Et promissa fidei laeta Corona viret.
Iamque triumphanti similis similisque canenti,
Sub pede te quidquid presserat ante, premis.
Nos eadem diversa trahunt adversa rotantque,
Humanaque sumus ludicra Sortis adhuc.
Salve sancte cinis, multis deflende, nec ulli,
Quam mihi, carior o flebiliorque cinis.
Salve. et quae Pietas me solvere justa coegit,
Symbola sint animi non onerosa mei.
Deserat ante etenim nostros (precor) halitus artus,
Gratia quam meriti sit moritura tui.
Seu me blanda manet, seu me sors aspera vitae,


page 306, image: s482

Non erit officio fortior illa meo.
Te lacrimis, te voce canam, te carmine plangam,
Teque recurrenti commemorabo dei.

ELEGIA III. In obitum IACOBI WAGNERI, Scriptum iussu Coetûs.

IMPRECOR, et faciant Superi rata vota precantis,
Si non illa pia sunt aliena prece.
Vos quoque perpetui suspiria conscia luctus,
Et variet fati perpetuaeque vices:
Quicquid et his oculis indignos elicis imbres,
Vos quoque flamma, nigrae vel voret unda Stygis.
Scilicet haud sat erat Patriae pereuntis acerbos
Plangere tot casus, excidiumque novum,
Et vates pietate sacros: in funere quorum
Mortua censeri Patria tota potest.
Hos nisi ferremus luctus, nisi signa doloris
Ista novi rursum suscipienda forent.
Dum nuper sollers Hospes nunc triste cadaver,
Iusta novi rursum caussa doloris adest.
Ergo cadis, Wagnere Hospes, vernante sub aevo.
Sectaque ceu curva lilia falce, iaces?
Nec te sancta fides, et fallere nescia, necte
Candor et integritas eripuere Neci?
Hospes in hospitibus qui solus et unus ab omni
Parte, sodalicio fidus et aequus eras!
Cuius ab exemplo reliquorum turba probato,


page 307, image: s483

Si bona, si sollers si fuit aequa, fuit.
Exemplum his etenim fueras qui fercula praebent:
Hoc quoque non parvae nomina laudis habet.
Nec bene certasset tecum totâ Hospes in urbe,
Tempore seu longo, nomine sive bono.
Bis duo lustra abeunti jane cum trieteride totâ,
Pannonios juvenes dum tua mensa fovet.
Viximus hîc omnes: et digesto ordine librum
Nominibus nostris fecimus esse novum.
Quotque tibi ad mensam, tibi tot fueramus amici,
Nulla fuit nobis, nulla querela tibi.
Ergo te merito nobis lugemus ademptum,
Fundimus et tumulo serta, rosasque tuo.
Ipse tuo luget nobiscum funere Phoebus,
Pro lauruque illi maesta cupressus adest.
Et musae tenues onerant ululatibus auras,
Immatura aevi stamina rupta tui.
Tanta manent laudis te vita praemia, functum!
Tantum est officiis conciliare decus!
Heu quoties dixi, quoties heu diximus omnes,
Hospes ubi talis repperiendus erit?
Festivi placuere sales, sermoque, iocuque,
Et quidquid praestat tristitiae Antidoton.
Saepe habito multo sermone ultroque citroque,
Nomina multorum dicere promptus eras.
Hic fuit, hic sedit dedit hoc abiturus amico,
Hos habuit festos ille vel ille iocos.
Hinc tibi paene fuit nomen commune paratum,
Hoc quoque non parvi signa favoris habet.
Saepe aliquis media te sedulus urbe requirens;


page 308, image: s484

Pannonidum sodes, dixerat, Hospes ubi est?
Ergo bonis tantis unâ privabimur horâ?
Vota tot ergo istaec auferet una dies?
Scilicet una manet cunctos haec semita lethi,
Paupere seu nati, divite sive sumus.
Hoc tamen interea mortis solacia praestet.
Quod sumus in laudes gens studiosa tuas.
Officiique tui memores haec ultima iusta
Solvimus, officio si levis umbra favet.
Atque tuum grato dehinc nomen in ore feremus,
Gratia nec meriti est interitura tui.
Sive quis hic superet nostro de nomine Coetus,
Seu Mavorte truci dissolvendus erit:
Parsque lares patrios pars ultima climata terrae,
Pars alios aliâ sorte petamus agros.
Semper honos meritumque tuum, Iacobe, manebunt:
Si quid Pannonicae posteritatis erit.

Tempus obitus.

FERVIDA retrogradi peragrabat sidera Cancri,
Phoebus, et in media parte regebat equos.
Cardine in Eoo caeli revolubilis ignes,
Vidisses, alio non micuêre modo.
Pleiadas aversus produxerat aequore Taurus,
(Bis decimo ortus erat, tertio et ille gradu)
Aethera iamque novum Nepheleia signa tenebant,
Tyndaridasque domus nigra tenebat adhuc.
Sed gemini Pisces, puer Iliadesque, Caperque,
Sidera conspicuo clara fuere polo.
Ortaque pars Piscis, pars altera mersa latebat.


page 309, image: s485

Cui Notio nomen lingua Pelasga dedit.
Sustulerat mediam Pistrix Nereia caudam,
Dexter Erichthonii pesque oriturus erat.
Pegasus, Andromedeque suis innexa catenis,
Et vir, et excelsus vectus uterque [(editor); sic: uterq] Parens.
Albus Olor summi tangebat cardinis oras,
Nec procul hinc Delphin, huncque sequutus Equus,
Parte sed occiduâ medium servabat Olympum
Aemonius [Reg: Haemonius] Phoebi clarus in arte Senex.
Virosa ante Nepa, atque Bilanx, Astraeaque virgo
Parte latens liquidas parte subibat aquas.
Ipsa Ministra Iovis medio pendebat in axe,
Occidua et primum coeperat esse Lyra.
Fortis at Anguitenens gemino et qui clauditur angue
Alcides, et quae Gnosia stella micat,
A summoque poli distabat, et aequoris imo,
Nec nimis in summo celsa, nec ima nimis
Verterat Arctophylax piger ipse pigerrima plaustra,
Queîs versis Helice vertitur, atque Draco.
Haec erat astrigeri facies, heu! lurida caeli,
Tempore quo noster providus Hospes obit.
Nunc qui Solis iter, caeli profiteris et astra,
Astronome, hinc tempus quaero, quod illud erat?

ELEGIA IV. In Lauream Magisterii IANI Zeuthenii, et IANI HOLMII Danorum.

CARMINE tentabam duplici describere laudes,
Et tibi IANE tuas; et tibi IANE tuas.


page 310, image: s486

Iamque animatus eram diversis addere chartis,
Unius hîc nomen, nomen ibi alterius.
Deridens modice, modice indignata Minerva,
Cur bene compositum par ita solvis? ait:
Foedere nonne vides quanto jungatur uterque?
Quamque ferant eadem nomina quamque gradum?
Ambo pares aetate, pares virtutibus ambo,
IANUS uterque, uno Danus uterque solo.
Quin tu perpetuo celebras ea pectora versu,
Quae Genus et nomen iungit, et unus Honos?
Dixit et ipsa Ducum mihi si promisit, et orsa est
Dicere, quae vobis commoda quotve tulit.
Chersonesus, ait, septem subjecta Trioni
Teutonico quaedam cingitur Oceano.
Clara viris, opibusque potens, et divite cultu,
Cimbrorum a populo nomen adepta suum.
Illa viros istos vitalibus edidit auris,
Et studiis pueros imbuit illa rudes.
Iamque et amare lyras et Apollinis otia norant,
Ut thyrso teneros percutit ille sacro.
Ilicet amborum senserunt pectora Numen,
Seque rapi ad studii nobilioris [(editor); sic: nobiloris] iter.
Inde pari semper conamine. passibus aequis
Parnassi arserunt exsuperare jugum.
Quanta tulere, viae dum justa brabea tulere!
Quam procul, et quoties dictus utrique scopus!
Saepe (recordor enim) fessos in tramite, leni
Carmine solatus vocis Apollo suae est.
Hortatusque gradum, florentes pergite, dixit,
Vos quoque candidior fama manebit anus.


page 311, image: s487

Scilicet haud parvo veniunt pretiosa labare,
Nec virtus alia tanta paratur ope.
Artibus ipsa etiam nobis inimica voluptas
Conari juvenes flectere visa via est.
Et, puto flexisset (tantum valet improba verbis!)
His nisi nostra manus sponte tulisset opem.
Laurus erat porrecta comis, ubi margine ripae
Accipit Oceano Cimbria dives aquas.
Saepius hic illi frondentis in arboris umbra
De virtute sacrum composuere melos.
Astitit haec auroque gravis, gemmisque superba,
Laxa înus, oculos paetula, odora comas.
Quale vel Hybla favos, vel spirat Hymettus odores
Vel nemus Aonium mittere fama refert.
Vosque, ait, ô felix, si non ignara, juventus,
Quam male [(editor); sic: nale] vos sanos devius error agit!
Quid viridem aetatem, floremque laboribus aevi
Perditis heu nimium praeteritura bona!
Sed revocate gradum, monitisque accedite nostris,
Sentibus lia horret, florida nostra via est.
Plura locuturae, quonam, furialis Erinny,
Pellicis hos dixi, praecipitasque ferox?
Novimus, ah amens, aloen suo melle latere,
Novimus insidias arte cavere tuas.
At vos, ô juvenes claram contendite ad urbem
Albidos, hic vester vos operitur honos.
His dictis propere sublata Minerva recessit,
Et praeter pompam cernere nil potui.
Hoc decus, hic tituli, florens haec laurea vobis
Palma sit ambobus non moritura, precor.


page 312, image: s488

ELEGIA V. In discessum BALTHASARIS C. DEBRECINI.

VLTIMA Pannoniae Superi iam fata minantur:
Invisos Superis ibis, Amice, lares?
I miser, et Libycam Syrtim, saevamque Charybdin.
Et magis i, scopulus tutior omnis erit.
Quolibet ire para, (sic omnia versa feruntur)
Dum tibi Pannonidum non adeatur humus.
Desertaque casas habitare, vel orbe remoto
Servitium Domini triste, jugumque pati
Ne dubita, dum Pannonios evadere fluctus,
Dum tibi mille Neces, et fera bella datur.
Omnia conspirant, et lege feruntur in illam,
Seu pridem fuerint omnia, sive modo.
Sidera quae caelo labentia, cuncta notati,
Quo meruit tellus talia nostra pati?
Sacrane delubris temeravit iniqua Deorum
Caelestumne furens in caput arma tulit?
Non tantâ feritate fuit sed vicit in uno [(reading uncertain: crack in page)] ,
Illius hoc tantis absit, abestque, magis [(reading uncertain: crack in page)] .
Saepe coronavit donis halantibus aras,
Saepe piâ cecidit victima caesa manu [(editor); sic: manus] .
Et fuit, et meminisse juvat, quo tempore caelo
Proxima se Superûm crederet esse genus.
Omnia diripuit tempus, sceptrumque genusque.
Sola sequuturis vita relicta malis.
Vita quidem, morte in media si vivere detur,


page 313, image: s489

Ne frustra cineres, si cadat, astra premant.
Cuncta sed ut taceam, quae pertulit aegra tot annos,
Me fati series haec miseranda rapit.
Vidimus ah nimium nuper, quibus ultimus Orbis
Ausibus in miserum sumpserit arma caput.
Bistonias acies, condensatasque cohortes,
Quamque dedêre feram Tartara progeniem.
Vidimus et fluvios stagnantes sanguine labi,
Strata cadaveribus vidimus arva tegi.
Obsessasque viris arces, urbesque solutas
Mulcibere, et sacris edita templa jugis.
Haec mala num vindex oculis Deus aspicit aequis?
Et genus aethereum curat, amatque suos?
Talia fundebam lacrimis, abituque dolebam,
Increpat ut numeros Musa repente meos.
O crassae mentis nebulas! ô lucis egentem!
Tamne tibi virtus est dubitata Dei?
Haeccine verba decent? cuius sumus unica cura,
Hunc desperatis rebus abesse putas?
Ille tot iratus scelerati lapsibus orbis,
Plurima cum possit fulmina, pauca jacit.
Elevat ille suos hostes super aethera magnum,
Altius ut Stygiis praecipitentur aquis.
Ille rubro Pharias demersit in aequore turmas,
Ille dedit saxis impia castra Neci.
Perfidus occubuit gelidis Maxentius undis,
Putribus Herodes lendibus esca fuit:
Saeve Borysthenidum Ductor, quem Caucasus olim
In Scythicis genuit, Sarmaticisque jugis.
Te quoque fata manent, et tu dabis improbe, poenas,


page 314, image: s490

Nulla fit in summum vis diuturna Deum.
Alta feres olim liventia colla catenis,
Adstringetque tuos dura catasta pedes.
Et rostris avium lanianda, canumque iacebis
Praeda per obscenas sanguinolenta vias.
Hunc laetum veniens roseo Pallantias ore
O nobis rutilo proferat axe diem!
Tu vero quem fata vocant patriaeque ruinae,
Balthasar, inceptum, perfice sospes iter.
Et quibus ingenii potes inservire labanti,
Sentiat optatas aegra juvantis opes.
Ipse Deus supremâ miseratus ab arce labores
Spondet inoffenso mitia fata pede.

ELEGIA VI. Ad Dn. PETRUM P. ALVINCIUM discedentem.

IBITIS optatos sine me, PETRE, ergo penates,
Quâ procul hinc nostro Dacia ab orbe jacet?
Nosque Lycaonio, qui culta sub axe tenemus
Et colimus Musis sacra Lycea novem;
Ergo relinquetis fidissima pectora quondam,
Dividua, o animae portio, PETRE, meae?
Heu mihi, quem durae haec jactant ludibria Sortis!
Invidaque infestae saevaque tela Deae!
Testor enim Superos et conscia sidera caeli,
Cuncta abitu mihi sunt tristia, PETRE, tuo.
Usus amicitiae quo cum mihi tantus, ut illam


page 315, image: s491

Pectore non umquam deleat ulla dies.
Ah quoties Charitesque tuas Musasque recordor,
Et quae corda geris candidiora nive?
Et quae de sacris et rebus verba profanis
Fecimus, incolumi semper amicitiâ?
Omnia quo pridem possedi dives amico,
Omnia quo rapto sunt modo rapta mihi.
Tum mihi si quisquam verbis dixisset apertis,
Me fore privandum teque, tuisque iocis.
Vos quoque Parrhasides, dixissem, protinus Ursae
Mergimini, en isto, dicitur, orbus ero.
Sed mala Fortunae facit inconstantia, Ponti
Nostra quod in medias vota feruntur aquas.
Quid loquor imprudens? immo Deus omnia sancto
Consilio in laudem qui facit, ille facit.
Ergo licet rapto te sim modo tristis amico,
Hac mihi qui vitâ carior unus eras:
Legibus aeterni tamen omnia vota Parentis
Metiri didici, meque, animumque meum.
Vade meos inter primos memorande sodales
PETRE, mihi fido iuncte sodalicio.
Vade decus nostrum, quast et tibi contulit usus,
Dotibus exorna Templa Scholasque tuis:
Nec tibi lapsa cadant e pectore pectora nostra,
Nec ioca, nec sanctae foedera amicitiae.

ELEGIA VII.


page 316, image: s492

AD GENEROSUM DOM. LUDOVICUM RAKOCI etc. Quum Begum Bacsiensem Ibrahim victum et vinctum adduceret. Mense Jun. 1602.

PHASIDIS Aemonius [Reg: Haemonius] quum littore solvit Iason,
Phryxeae rediens vellere dives ovis:
Proreditu Natale solum victoris opimi,
Tura frequens adolet, castaque vota facit:
Quod superans tauros, insopitumque Draconem,
Incolumis tantas eripuisset opes.
Sic tibi nunc omnes spoliis gratamur onusto,
Inque piis fumat thuris acerra focis.
Laeta triumphali quum cingens tempora lauro,
Ingrederis magni victor honore Ducis.
O patriae columen procerum, LUDOVICE, voluptas,
Praesidium regni, Nobilitatis amor.
Scilicet Aesoniden animi virtutibus aequas,
Fine tamen superas, et potiore bono.
Cui neque Phasiades, nec vellera flava petuntur,
Nec Minyae ferro, nec rate Tiphys adest.
Causa iuvat melior, qua nunc vincente, triumphum
Ducis, et est omnis gloria danda Deo.
Te quoque magna manent meritae praeconia laudis,
Fama nec est ullo haec interitura die.
Ergo tibi tot pressa malis applaudit alumno
Patria, et in Cedro facta legenda notat.
Longaevique senes, linguis animisque faventes.
Temporibus spargunt laurea dona tuis.
Atque aliquis medio vates, haec carmina coetu
Concinit; in laudes officiosa tuas:


page 317, image: s493

Quantum luce faces lampas Phoebeia vincit,
Quum somno rutilum fundit ab axe iubar:
Tantum Marte potens animi LODOVICUS aviti
Militia celebres praeterit ipse viros.
Qui, quod erat Graiis Phthia generatus Achilles,
Quodque suae Troiae maximus Hector erat:
Hoc patriae fama est, meritis at maior utroque,
Nec Genitore minor sustinet esse suo.
Cuius digna cani virtus erat ore Maronis,
Et spectata domi, militiaeque fides.
Illius at curas, vigilatasque ordine noctes,
Heu mihi, quam subita tempora nocte premunt?
Omnia tempus edax rerum consumit et aufert,
Da veniam, effugiunt carmina sola necem.
Scilicet ad statuam magni mirator Homeri
Istud Alexander voce gemente probat.
Talibus et tantis Heroibus editus Heros
Virtute illorum certat imaginibus.
Scymnus et exemplo ceu discit agente parentum,
Unguibus et carnes, et lacerare feras:
Ingenitae virtutis opus sic enitet ingens
Naturaeque suae quemque cupido trahit.
Utque leves aquilae falcoque celerrimus ales,
Nititur ex humili semper in astra loco:
Ardua sic veterum studio vestigia sectans,
Ingenii iuvenis dat monumenta sui.
Nunc te miratur, proles generosa Philippi
Qui puer indomitum flectere discis equum.
Inde Themistoclis curas imitatur, et ardet
Miltiaden aliquem Marte referre gravi.


page 318, image: s494

Nunc te Scipiade, nunc te praeclare Camille,
Te Luculle colit, teque Pysander amat.
Quotque videt fortes nitidis Heroas in armis,
Militiae totidem retur adesse Deos.
Lance pari virtus in pectore quaelibet isto est,
Candida constanti cum pietate fides.
Castaque mens, rectique tenax, et fortis et aqua,
Et quae maximus est enumerare labor.
His meruit magnos a Caesare clarus honores,
Dux, vice non una, nec sine laude datus,
Advena quem Scythicis miles veneretur in armis,
Cuius vipereo sanguine tela madent:
Quemque leves frameae, iuvat et Gortynis arundo,
Cetera de Christi nomine dictus eques.
Hunc quoties duxit saevos animosus in hostes?
Tartara vel quoties castra dedere fugam?
Quis mihi nunc tantas vires afflabit Apollo?
Aonium fontem quae mihi Musa dabit?
Ut generose tuos referam LUDOVICE labores,
Quos peperit famae prodiga vita tibi.
Sic aliquis cupiens formosum pingere Solem,
Non successurum suscipit author [Reg: auctor] opus.
Grandine plura cadunt clypeis, et casside pendent,
Quae geminae causam spicula mortis habent.
At postquam superare datum est, quot Victor acervos
Fundis et irato sub pede colla premis?
Aequoreos lapides operae est numerare minoris,
Quam quos perdideris, quotve quibusve modis.
Dacia testis erit quum tu fortissime Caesar,
Asseris Imperii iura verenda tui.


page 319, image: s495

Ille sacram quantis Aquilam decoraverit ausis,
Quodque sat est felix, non fuit inde ferox.
BASTIADES huic testis erit, qui vincere possit
Iudicio Fabium, Marte Menoetiaden.
Cingite Pierides vivaci cingite lauro
Tempora RACOCIDAE, cingite Pierides.
Aeternumque decus venturis condite saeclis,
Si meruit pietas, et grave Martis opus.
Vix ea fatus eram, quum nuntius ocior Euro
Te reducem [(editor); sic: rudicem] spoliis, ô LUDOVICE, refert.
Iam sublimis equo vehitur, spectante corona,
Armaque Bistonii, vinctaque colla Ducis.
Non secus, ac quondam capitolia celsa petebat,
Et populo Victor vota fremente dabat
Salve Pannonidum decus, et spes altera regni,
Salve militiae gloria, Martis honos.
Salve delicium generis, flos inclite, salve,
Saepe favente Deo sic tibi vota cadant!
Utque sacris pro te fumant altaria donis,
Numina te servent Nestoris, opto, dies.
Dixerat haec vates: plausu fremuere secundo,
Votaque propitio sunt rata facta DEO.

ELEGIA VIII. In obitum REVERENDI VIRI, D. D DANIELIS TOSSANI, PASTORIS ET PROfessoris primarii in Academia Haidelbergensi.


page 320, image: s496

PANNONII montes, et vos labentia caelo
Sidera, et innumeris obruta terra malis:
Tuque adeo Gradive Pater, cui caede rubescunt,
Maximus Arctoas quas vehit Ister aquas.
Sit mihi fas pia fata queri, positoque tumultu,
Nunc saltem profugas sollicitare Deas.
Manibus inferias posita dum solvimus ara,
Et breve supremo dicimus ore vale.
At vos Pierides ferali cingite ramo
Tempora, nec tangat Lesbia dextra lyram.
Dedeceat sacros laus invidiosa poetas,
Non est conveniens luctibus ille decor.
Heu mihi, myrtiferi qua lugent undique colles!
Haedulus in quantas liquitur altus aquas!
Haedulus atque Sacer (non vano nomine) montes,
Flebilis ex quorum diditur aura jugis.
Laeta Sioneo vos ô procul arva recessu,
Unde salutaris nos rigat humor aquae:
Fons illimis ubi recta decurrere trama
Cernitur, electro purior, atque vitro.
Vestrane purpureus tantummodo viderit aether
Mista piis lacrimis verba, fidemque sacram?
Nos quoque fata movent, et nos communia tangunt
E subito tanti funere damna viri.
Currite io lacrimae nobis quoque, currite fidae,
Sitque pium tristes commaduisse genas.
En ut maesta Dei mediis in fluctibus Argo
Sola per Aegeas ire jubetur aquas;
Tiphys ut excussus! quo sospite tuta secabat
Aequora, nec saevas horruit illa minas.


page 321, image: s497

Nunc implacati maris aestuat unda, furitque
Per sua convulsam mergere monstra ratem.
Quot vulpes intrare dolo, quot sentiet ursos?
Quot saevos Domini vinea poscet apros?
Immanes heu, cerno lupos, et prorsus hyaenas
Incustoditum dilaniare gregem.
Haec obitu, TOSSANE, tuo tristissima visu,
Novimus arbitrio surgere cuncta Dei.
Currus; et ô Auriga potens TOSSANE, piorum,
Quo pietas uno vindice salva fuit.
Caelifer alter Atlas, quo cuncta manente manebant,
Et quo nunc iterum cuncta ruente ruunt.
Te monstrosa novis metuerunt agmina rebus,
Teque Sophistarum palluit omne genus.
Ah quoties agitare graves cum lyncibus alces,
Atque tua vulpes vidimus arte capi?
Vidimus exuvias Tarpeia rupe Leonis.
Et rabiosorum viscera nigra Canum.
Et quae plura sacri figunt venabula verbi,
Quae segetem calcant laeta per arva Dei.
Quid memorem sanctos et vita teste probatos,
Et iuvenis mores, et Senis inde pii?
Plena Deo quid corda, procul ventura canentis?
Post poenasque Dei vaticinantis opem?
Multiplicis quid lance pari discrimina linguae?
Quid Sirena gravem flexanimemque Charin?
Florida seu pubes penderet ab ore Docentis,
Sive frequens plebes erudienda foret.
Ergo omnes lacrimis decorant, et lumina fletu
Principis excelsi turgidiora ferunt.


page 322, image: s498

Ante tamen cunctos dolet ipse PAREUS Achates,
Par individuum qui duo nuper erant.
Mite piumque caput, pullo velatus amictu
Ut maculat vultus, immeritasque comas!
Nos quoque Iazygibus divisi Pannones armis,
Sancte cinis, tumulo solvimus ista tuo.
Tempus erit, maesto quum carmine prona vocabo
Tristis in has lacrimas saxa forasque meas.
Interea tu Dive Senex, caeli incola, salve,
Nominis in terris fama perennis erit.

ELEGIA IX. In obitum MAGNIFICI VIRI D. PAULI MELISSI SCHEDII FRANCI, COMITIS Palatini, Equitis aurati, civis Romani.

LUctibus aegra novis Elegeia solve capillos,
Ante fores iterum Nenia tristis adest.
Flebilis invisa frontem praecinge corona.
Non alia Aonides, respice, serta gerunt.
Quaelibet ingreditur pulla circumdata veste,
Et manibus passis, et lacerata genas:
Quaelibet odit aquas, et damnat carminis usum,
Heu mihi, si numquam Castalis unda fluet?
Nec jubar effundit magno sublimis Olympo
Phoebus, ab Eois quum redit ortus aquis:
Qualis at Ismarii tristis sine lumine quondam


page 323, image: s499

Maeonii vatis funere qualis erat:
Squalidus obscura latitat caliginis umbra
Et lassos, animo vix agit ager, equos.
Quid? quod et ipsa parens rerum natura creatrix
Sub latebris terrae flamina tanta ciet;
Ut ruere alta putes immensae pondera molis,
Adversisque polis climata fixa soli?
Nempe dies lugubris adest et conscia fati,
Funereos, vates, ingeminate modos.
Occidit ille Cycnus Nicri Phoebeius ales,
Cui niveum pectus, candida penna fuit.
Cui bene flaverunt aurae Zephyritides uni,
Invida sed solum Mors inimica fuit.
Ergo jaces, et plectra tacent, divine Poeta,
O Aganippaei fama, MELISSE, chori?
Heu pietas! heu nuda Fides! quid vivere caste,
Quidve juvat primos non temerasse dies?
Frangere quid sudore diem, quid vincere noctem,
Si sumus indoctis conditione pari?
Quid Phoebo conferre gradum? quid carmina Cedro
Digna lini tantum te cecinisse juvat?
Allobrogum coluisse lares, et tecta Quirini?
Et placuisse DEO, Caesaribusque tribus?
Nec te magna juvant Romani nomina Civis.
Nec quae sunt Comitis Lauripotentis opes.
Nec quod fronde sacra cinxit te dextra Monarchae
Nec quod sit numeris culta ROSINA tuis.
Ah valeant Musae, valeat cum Pallade Phoebus,
Quasque Poetarum fabula potat aquas.
Parnassusque biceps. et fictis Pegasus alis,


page 324, image: s500

Quicquid et absque fide nomen inane gerit.
Otia segnis ama, totis inglorius annis
Qui sapis, et Musas angue caveto magis
Quas agor in furias? ubi? quis? quo me abstulite error?
Da veniam, luctus nescit habere modum.
Phoebe places, Pimplea simul nam divite cornu
Munera si qua datis, non peritura datis.
Per vos vita redit gelidis, et lumine functos
Aurea gemmatis evehit ala rotis.
Carmine Maeonides aeternum nomen adeptus
Vivit, et est vatum nescia fama mori.
Ni tamen Aonidas primis coluisset ab annis,
Aeterna premerent tempora nocte virum,
Te quoque, sive novo velas amicimine frontem,
Seu bibis ex Vitae Fonte perennis aquam,
Seu canis ore sacro, seu pectine ludis eburno,
Fidus Iessidae vatis ubique comes:
Fama, MELISSE, manet nullo delebilis aevo,
Ingenii vivent et monumenta tui.
Sidera dum Caelum, dum pisces aequor habebit,
Dum juga montis apros, Hybla fovebit apes.
Ac ego, si Superos numquam sermone fefelli,
Si manibus puris debita sacra tuli:
Te grata pietate colam, dum vita manebit,
Teque mei clausum cordis in aede feram.
Atque velin Tigrem prius, aut mutabor Hyenam,
Quam meriti possim non memor esse tui.
At tu laetus ova, caelestibus indiges oris.
Aeternumque, precor, Dive MELISSE vale.


page 325, image: s501

ELEGIA X. IN DIEM NATALEM PAULI MELISSI FRANCI. Ad Musam sequestram.

ANNUA lux iterum feliciter orta MELISSO
Candida purpureis festa reducit equis:
Festa novem Musis et castis sacra poetis,
Denique quisquis aquas Bellerophontis amat.
Aonidum Charitumque novos canit omnis honores
Et toto vatum gaudet in Orbe chorus.
Floridaque in cincti Daphneide tempora lauru
Eoum celebrant, occiduumque diem.
Ipse pater Phoebus, solio spectandus eburneo
Praecipitem mandat tardius ire diem.
Purior et roseum pleno jubar aethere fundit,
Illucescit ovans, et sine nube dies.
At Comes orsa sui servat, momenque Melissus
Nascentem excipiens, quo fuit ipse, diem.
Subiciensque oculis, quo semina duxit, Olympum,
Altius humanis exsinuansque caput,
Aetheris immensi laetatur imagine certa
Natalisque poli sidere mente notat.
Ista Dionaeos exceperat aequore Pisces,
Ista Medusaei Praepetis hora Jubam.
Hic Olor has tenuit sedes, his concitus alis;
Haec Lyra nascenti, quae fero, plectra dabat.
Sic tenuit medium Chiron armatus Olympum,


page 326, image: s502

Sic ferus Orion ense timendus erat.
Talis erat, caelifacies quo tempore in auras
OTILIA proles edita matre fui.
Has pius evolvit laeto sub pectore curas,
Turaque fert IOVAE, votaque sacra Comes.
Inde sui genitalis agens sollemnia fasti
Ismarii vatis carmina more canit.
Aonidasque inter sublimior exstat, et omnes
Vincere Pieria certat in arte Deas.
Dumque Palatinos aufert Victoris honores,
Stat Nicer attonitus, canaque barba riget.
Ergo tempus erat gracili deducere filo
Carmina in alternos emodulanda pedes.
Maius onus sed, Musae, cave, nec detere! audes.
Ingenio res est altior illa tuo.
Non bene Phoebeos anser strepit inter olores,
Luscinias inter non bene turpis epops.
Quin ege consilii tu non ignobilis autor,
Conscia solliciti pectoris una mei.
Dum sua laetus agit natalis gaudia lucis,
Et favet auspiciis, et rata nostra facit.
Vota refer Comitis mea Lauripotentis ad aures,
Dii faciant votis annuat ille meis!
Meque (sed ante Deis reverenter poplite flexo)
Lucifero grata mente favere novo.
Et precibus Superos, onerare et floribus aras,
Pro vita illius sospite, proque domûs.
Inde diem reliquum curis agitare solutum,
Hei mihi, si studium despicit ille meum!
Illius adicies laetum sperare favorem,


page 327, image: s503

Affluat optatis aura secunda meis!
Ah pudet et dicam, quos nun quam degener odi.
Discupio vatum quolibet asse loco.
Heu nimis erubui! quid si tu protinus aula
Nuncia cum verbis eiciare meis,
Non peto non meritos ornari Daphnide crines
Quamvis non aliud, si favet, ipse petam.
Nec cupio doctis aequari laude poetis,
Si modo cum venia det bona verba, sat est:
Sed faveat nostris tantummodo Numine coeptis,
Sponte suum curret prospera navis iter.
Forsitan haec timido fari sermone volentem
De generis quaeret conditione mei.
Pannonium dices, quae gens fortissima bello
Iungere non segnis carmen et arma solet.
Namque ferunt illic Musas cum Vate moratas,
(Caesareus vates Miles et ille fuit)
Pannonios tandem minus hinc odisse Camenas
Cumque fero coeptam Pallada Marte coli.
Editus hîc ego sum, Paulo genitore, sub auras,
O utinam famae te quoque, Paule, genat!
Traditus hinc sacras puer erudiendus in artes
Aoniae coepi carmen amare lyrae:
Omnibus et placuisse bonis, unusque Poetae
Toto (vera loquor) nomen habere choro.
Sic virides annos, primumque peregimus aevum,
Et mihi mens eadem, quae fuit ante, manet.
Venimus ignotas procula genitalibus oris,
Taedia pertulimus non numeanda viae.
Leucoris incertos, et nos Schola Iulia fovit,


page 328, image: s504

Dum vario Musas quaerimus orbe novem.
Cumque novo incipiens it Olympias altera saeclo,
Quaerere monstrata dum juvat urbe Deas,
Repperimus forsan si non temeraria nobis
Leucorei vates, nec cecinere dolos.
Aut si non potius Pater haec indigna Melissus
Auguria Aonidum iudicet esse choro.
Sint indigna licet, vates cecinere probati,
Anne etiam haec fallunt pectora, et ista canunt?
Sint indigna licet, Deus ipse indigna coronat,
Aetherei vates ducitis unde genus.
Adde quod est duri, nutrix operosa laboris,
Et quod longa aetas Gloria sepe facit.
Vidi ego non magnos frondescere tempora vates,
Mox fieri magnos; Laurea caussa fuit.
Si tamen est aliquid, (quam quam pudet illa fateri)
Iessiacâ poteram forte placere lyrâ.
Scripsimus et Graiis non illaudata Camenis,
Et trahimus docto vate parente genus.
Illius et PaxI monitis agor, et mihi curas
Has pia MATTHIAE funeris umbra a movet.
Est mihi materies invicti Caesaris acta
Paupere condendi carmine Pannonio.
Lata mihi seges est qualis fuit ante Maronis,
Nasonis profugi. Maeonidaeque senis.
Ergo si colui non ficto pectore Musas,
Et Franci tenero nomen in ore tuli,
Audiat et nostras, et quos praesenter amavit,
Paxidae cinerum, Thuriadaeque preces.
Meque Palatinâ natali Daphnide festo


page 329, image: s505

Cingere si nolit, pergat amare tamen.
Quidquid erit tentanda via est; audere licebit,
Degeneres animos. gloria rara manet.
I decus, i nostrum, fausto pede limina tangas,
Fallor, an a laeva dextra volavit avis?
Nec te Fama viri moveat contermina caelo,
Non est in toto mitius orbe caput.
I pede felici, nostri memor, i pede fauto,
En brevis Oceano conditur alma dies.

ELEGIA XI. AD SPECTABILEM ET MAGNIFICUM DOMINUM, D. FRANciscum Magoczi, etc.

FLEVIMUS erepti fratris lugubria quondam
Funera, quem tristis Patria deflet adhuc.
CASPARIS, inquam, MAGOCII; quem Pannonis ora
Luget, et effusis condecorat lacrimis.
Ille quidem juvenis viridi lacrimabilis aevo
Occidit, et secum gaudia nostra tulit.
Sed tamen est quo nos casu solemur in isto,
Dum novus illustri stirpe Patronus adest:
Candida quid non vota ferunt? pia tura dabamus
Funeris ad tumulum, votaque casta DEO
Pro vita FRANCISCE tua; in quo tota recumbit
Spes generis, claro stemmate, MAGOCII.
Hoc quoque rettulimus summi bonitate Monarchae,
Iam nihil est de quo non sit habenda fides.


page 330, image: s506

Vive igitur felix, et felix laverit unda
Quod modo de thermis nobile corpus adest
Majorumque legens titulos, et gesta tuorum
Sis pater affictae perpetuus patriae.
Sic FRANCISCUS eris, sic aethera nomine tanges,
Nostraque si vivet, Musa perenne feret.
Et Dominum supplex pro te vin pia vota vocabit,
Quo superes Pylios sospes adusque dies.
Vivat et incolumis, patriae spes unica terrae,
Racocius, nostrae portus et aura ratis!
Corporis ante etenim nostri calor ossa relinquet,
Quam meriti illius non memor esse queam.
Muneris hoc vestri est, quod Olympias altera nobis,
Dum procul a patrio degimus orbe, me at.
Muneris hoc vestri est, quod vatem laurea cingit,
Fallor, an hoc etiam, si manet, est aliquid?
Quod superest Musamque meam, Musaeque labores
Maecenas vestro trado patrocinio.
Vos, velut ante patremque meum patruumque fovebant
Et Pater et Patruus, Nomina bina, tuus,
Suscipite, et mecum reduces ornate Camenas,
Aspice, ut hae iaceant prociduae ante pedes.
Sic vobis felix decurrat molliter aevum,
Sic in perpetuo sanguine sanguis eat.
Sic crebros victo referatis ab hoste triumphos,
Scandatis patrium serius atque polum.

ELEGIA XII.


page 331, image: s507

In honorem nuptiarum SPECTABILIS AC MAGNIFICI DOMINI, D. VALENTINI DRUGETH de Homonna, Comitis Comitatuum Zemplin et Ung perpetui etc. et MAGNIFICAE DOMINAE ELISABETHAE ROKOCI.

MATRIS Acidaliae genialia gaudia Musas
Ad nova coniugii festa colenda vocant,
Phoebe veni, Nataeque novem, iunctaeque Sorores,
Cura quibus thalamum est condecorare sacrum,
DRUGETIDES et ELISA torum venere sub unum:
Coniugibus Musas carmina ferre decet,
Sensit Agenorides praesentia Numina Cadmus,
Aeacidesque toro munera ferre Deos,
Si terris antiqua fides, sique illa beato
Aurea Saturno tempora Rege forent:
Quis dubitet superae stellata palatia sedis
Ista relicturos adpia festa Deos?
Dignior hic sponsus: par famae gloria tantum est:
Patria pro cuius vota salute facit:
Vivat, et optatos thalami felicis honores
Sentiat, orbatae spes animosa domus.
DI faciant, ut prole parens, et coniuge conjunx,
Serviat in patriae commoda magna suae.
His precibus castis movere cacumina caeli:
Numina conspicuo signa dedere polo.
Advolat extemplo pharetra succinctus, et arcu,


page 332, image: s508

Ales, egens oculis, et sine veste puer.
Mane erat, ac oriens Pallantias astra fugarat,
Et cum Sole dies pulchrior ortus erat.
Ille sedens tristes faecundo femine curas
Solicitâ visus volvere mente fuit:
Siccine nec lacrimis, nec meta doloribus ulla est?
Siccine triste caput Phoebus ab axe videt?
Magnanimique super tumulavimus ossa Parentis,
Nunc iacet, heu, lacrimis Mater humanda meis,
Et fuimus: iam fata vocant: non sanguis avorum
Me iuvat, et vivo casibus ipse meis?
Nec solamen adest, nec spero laboribus istis:
Finiet at vitae caelibis una dies.
Talia tunc animo vel non diversa querenti
Astitit, et tenui murmure risit Amor.
Ergo miser luges, nec iam nisi fata moraris,
Quae feret, heu, vitae caelibis una dies?
Sicne tibi duris potuit vox cedere verbis?
Sic Cytherea tibi, sic tibi notus Amor?
Disces, crede mihi, mea maxima robora, disces,
Quidque Cupidineus possit in igne dolor.
Nunc succumbe; volans et missile corde pependit:
I nunc et vidui suspice vota tori.
Imbibit ille novos ardentibus ossibus ignes,
Iam gemitu thalamum, iamque favore petit.
Fingit amor vultum thalami servantis honorem
Virginis, in flammas et meditatur opem.
Qualis ubi caelo roseis Aurora quadrigis
Purpureas pandit mane rubente genas.
Talis erat facies, rosei par oris honestas,


page 333, image: s509

Tam fallens oculus, tam rubicunda gena.
Ter conatus erat, collo dare brachia circum,
Ter cupidas tenuis fugit imago manûs.
Tum miseratus Amor, questûsque sagittifer ultus,
Virginis in faciem prodigus igne volat.
Illa sedens doctae studiis operata Minervae,
Nobile Daedaleo pollice nebat opus.
Protinus ardescit: niveus nunc candida sensim
Nunc jam purpureus circumit ora color.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos, et quod sidera nomen adit.
Atque novo temere prius obluctatur amori,
Sed puer Arcitenens tela minatur adhuc.
Vincitur illa Deo: et dilapso stamine dextrâ,
Mollia iucundum pectora vulnus alunt.
DRUGETIDES et ELISA torum venêre sub unum
Coniugibus Musas carmina ferre decet.
Iam pariter flagrant, votisque frequentibus optant,
Ut rata formosus vincula nectat Hymen.
Hymen ô Hymenaee, Hymen ades ô Hymenaee,
Taedifer Uraniae Nate Sororis ades:
Tu primus charam iuveni, carumque puellae
Iunxisti, ut certo compare semper agant.
Ante vagos hominum sensere Cupidinis ignes
Pectora, nec thalamum sanxerat ulla fides.
Antra dedere torum, nemorum deserta cubile,
Nullaque legitimi cura pudoris erat.
Legibus hinc lecti consors adsuescere coetus,
Auspiciisque viam coepit inire tuis.
Tu de rebus idem variis, de pluribus unum


page 334, image: s510

Efficis, ac animos iungis amore pari.
Te sine nil Cytherea potest, nil te sine firmum,
Nunc cineres, olim Pergama testis erunt.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades ô Hymenaee,
Fallor? an heic illum myrtus [Reg: murtus] odora tegit,
Alma Venus cestum, taedam puer ipse ministrat,
Phoebus cum Musis claudit utrumque latus.
Pulcher Hymen coram dextrarum vincula nectit,
Unde venit thalamo firma tenaxque fides.
Trina Charis formam Sponsae, vultumque serenat,
Cum Musis laetum carmen Apollo canit:
Non ita Chaoniae certant in amore columbae,
Non ita gaudet avi turture, turtur avis.
Non Aurora diem, non ornat Cynthia noctem
DRUGETIDE lectum sicut ELISA tuum.
Vivite concordes animae! et numerate nepotes,
Vivite: sat magnas Copia fudit opes.
Sic ait: extemplo liquidum secat aera pennis
Phoebus, Hymen, Charites, Musa, Cupido, Venus.

ELEGIA XIII. AD NOBILEM ET EGREGIUM VIRUM, DN. BASILIUM SZABO, etc obitum filiorum lugentem.

SCILICET una manet communis ferrea mortis
Lex, quicumque sumus massa Parentis Adam!


page 335, image: s511

Perque catenatos brevis aufugit acta labores
Vita nec est pretio, nec redimenda prece,
Claustra dehinc aevo functos adamantina servant,
Non exorandis continuata seris.
At felix nimium, nostroque beatius aevo,
Quo pro morte recens vita nocente fuit,
Aurea perpetui ducebant tempora veris,
Et comites Horae, duxque Iuventa fuit.
Cumque Deo luces longo sermone trahebant,
Et nova progenies Omnipotentis erant.
Longa peregissent annorum milia centum,
Vix horae unius tempus abisse putes.
Nos his cassa sumus Fortunae turba sinistrae,
Nec tantis superest mica vel una bonis.
Iam labor, et tristis subit immatura senectus,
Et mala vix natos, non numeranda premunt.
Hinc aeterna leves nox tristibus obruit umbris,
Luminis unde aditum fata severa negant.
Dii melius! spes certa pios in funere servat,
Eveniant caecis gentibus illa, precor.
Nos potiora manent, nec mors, nisi ianua vitae est,
Nos quoque colloquimur perfruimurque Deo.
Nos etiam Paeana Deo modulamur et hymnos,
Aligerum mixti caelicolûmque choro.
Et deflemus adhuc par illud amabile fratrum?
(Frater enim certe vivit uterque Deo.)
Qui spes Aonidum, desideriumque suorum
Occidit aetatis vere vigente suae.
Iamque Deum, Divosque vident, tutique malorum
Quas patimur, mundi despiciunt Furias.


page 336, image: s512

Quin age pone graves lessus gemitusque Basili,
Et mecum cineres condecorato pios.
Funde rosas, et mista rosis nova lilia funde,
Ipse feram tumulo carmen utrique meum.
Carmina dant vitam, nobis quoque carmina vivent,
Nec tantum ad cineres costus Eoa facit.

GEORGII THURII PANNONII POETAE LAUREATI. EPITAPHIA COGNATORUM ET FAUTORUM.

Memoriae PAULI THURII, Parentis.

SALVE sancte cinis, magni veneranda Parentis
Portio, quam tumulo condidit ipsa Fides.
Officiique memor Pietas, et gloria seruat,
Deflet Honor Patriae, Templa Scholaeque rigant.
Atque ego qui proles nunc posthuma, voce parento,
Nec vivo tanto funere, nec morior!

Epitaphium.

THurinum genuit, docuit Viteberga, Philippo
Doctore, ossa tenes Szantovia, astra animam.

Memoriae MATTHIAE THURII, Patrui.

TU quoque Matthia, manes salvete beati,
Quem secura quies atque perennis habet.


page 337, image: s513

Qui magni laudata premens vestigia Fratris,
Vivus adhuc isti per decus omni tui.
Iunxistique cinis cineri [(editor); sic: cinceri] paene ossibus ossa;
Felices fratres atque solo atque polo!

Epitaphium.

THurinum genuit, vitae mons atque Salutis,
Et Geneva instituit, Szantovia ossa tenet.

Epitaphium Gregorii Thurii.

TU quoque Thuriadum spes nostra, genusque, fugacis
Heu nimium vitae pectora caeca mones.
Qui juvenis viridi lacrimabilis occidis aevo,
O magis hac vita frater amate mihi.
Sufficit interea vitam mihi Parca sepulcro
Ipse tuo ut semper sufficiam lacrimas [(editor); sic: lacymas] .

Memoriae Michaelis Hevesini.

SAncta senex, venerande senex, annisque operisque.
Tot meritis in nos officiose senex.
Michael Hevesine, sacri bone Pastor ovilis,
Cuius in eloquio nectaris unda fuit:
Quae te mors rapuit, rapuit mors omnia nobis.
Quae te terra tenet, cuncta ea nostra tenet.

Epitaphium [(editor); sic: Epitaphinm] .

HEvesii natum rapuit Sixovia tellus,
Miscolcina tegit, spiritus astra colit.

Memoriae Michaelis Paxii, Affinis.

QUi patriis procul atque diu peregrinus ab oris,
Incola Teutoniae, Galliae et Italiae;


page 338, image: s514

Lustra tot omnigenis versatus in artibus, atque
Linguarum studiis, eloquiique fuit;
Michael patriae Phoenix et Paxius astrum
Occidit, ô maestas quisque rigate genas.

Epitaphium.

PAtria terra tulit, fovit peregrina, recepit
Agria, Scepsina conditus aede jacet.

Memoriae Stephani Bekesii, Avunculi.

SIccine purpureo vernans in flore Corona
Mortis ab immiti falce resecta cadis?
Cuius in ingenuo mirandae corpore vires,
Et magnum eximiae mentis acumen erat:
Ducere Pastor oves, quo non praestantior alter,
Aut petere, aethereas aut reserare domos.

Epitaphium.

BEkesii natus, Vitebergae cultus in arte.
Cengerii rexit Pastor ovile sacrum.

Memoriae Casparis Carolini.

POntificum tenebris altê plebs mersa jacebat,
Et sine caeca libris, et sine luce cohors.
Indoluit Caspar Carolinus, et auspice Christo,
Praeside Rakocio, Biblia versa dedit.
Edocuitque omnes, et sidera laetus adivit,
O pia magnanimi vitaque morsque viri!

Epitaphium.

Patria, Carolium: Hospitium, Viteberga: Cathedra
Et tumulus magno Goncia terra viro est.


page 339, image: s515

Memoriae Georgii Goncii, Superattendentis.

NAta gulae, et ventri, et Veneri Babylonica Thai,
Nomina quid jactas, cetera aqualiculos?
Hic erat hic inquam, re fidus Episcopus ipsa,
Namque simul verbi Praeco fidelis erat.
Consilio sapiens, alterque laboribus Atlas,
Omnia quo steterant stante, jacente jacent.

Epitaphium.

GOncino ortus erat, bis adit Germanida terram,
Debreciâ Antistes est tumulatus humo.

Memoriae Thomae Szegedini.

NEc te nostra silet, Thoma Szegedine, merentem
Musa, rudis quamvis officiosa tamen.
Qui tot adornasti juvenes, solacia messis,
Natus in Aonii commoda certa gregis.
Quem deflent Charites cum Musis ô ego luctum
Dicere, vel totum supprimere ore queam!

Epitaphium.

ME Szegedina tulit, fovit peregrina, recepit.
Munkacia, at tellus Szantoviana tenet.

Memoriae Andreae Tarnocii.

SI tibi nulla foret studiorum fama tuorum,
Quorum magna tamen, nec moritura fuit:
Summa vel ista, foret, quod fortibus inclitus ausis,
Eximiis legeris cultus ab Historicis:
O te felicem, quo functo, Patria functam
Se putet, et caeso se periisse viro!


page 340, image: s516

Epitaphiam.

EGressum patriâ fovit Germania, bellum
Hatvanicum interimit, protinus et tumulat.

Memoriae Laurentii Szegedini.

TE vero qua voce canam clarissime Fautor,
Laurenti, studii spes, Szegedine, mei,
Cujus ab officio multorum spreta latensque
Iussa fuit longas carpere Musa vias.
Frugis et optatae depromere fenora templis,
Quam pulchrum est Domino quaerere tale lucrum!

Epitaphium.

ALta peregrinum viderunt Balthica longe
Litora, Szantovia Pastor in aede jacet.

Memoriae Iohannis Pankotani.

NEc mihi visus eras, nec eram tibi visus ab ore,
Attamen officio visus eras, et eram.
Nam tibi quae Pietas, eadem mihi cura colendi,
Teque mori dignum vivere, Musa vetat.
Quin tot inexhaustis curarum fluctibus actum,
Faucibus haereticorum excipit Aula Dei.

Epitaphium.

EDitus in patria, patriis quoque vivit in oris,
Quis putet? Ungaricae gloria gentis erat.

Memoriae Balthasaris Thurii.

ESse quid hoc dicam? quem vivere dixit amicus
Occidit Aonidum Thurius ille decus.


page 341, image: s517

Cujus amata fuit Stephano quoque concio Regi,
Tractaret justi cum grave Martis opus.
Est aliquid tantas vivis contingere laudes,
Semper at ut vivant carmine, majus id est.

Epitaphium.

THurino ortus adit claram bis Leucoris urbem
Pastoris Varano nunc tenet ossa sui.

Memoriae Basilii VV. Scepsini.

SI quis erit vera pietate Minister et Arte,
Quae bona laudatus quisque Minister habet:
Si quis amans Patriae, quem defleat illa Parentem,
Hic Scepsinus erit, vel puto, nullus erit.
Pascua quem lugent, et oves Pastore carentes,
Damna patrata dolent, damna futura timent.

Epitaphium.

CAndor, amor, Pietas, Constantia, Gratia, Virtus
Sunt uno tecum cuncta sepulta loco.

Memoriae Demetrii Karkovii, Praeceptoris.

CUlta suos pridem Germania jactet alumnos,
Et magno numero Gallia culta suos.
Nos te miramur, nos te venerabimur unum,
Magne vir ingenio, magne vir eloquio.
Quem quidquid Natura parens alit, Itala tellus,
Biblia quidquid habent, Teutonia edocuit.

Epitaphium

HIc jacet ille suae decus admirabile [(editor); sic: admirabili] gentis,
Quaerere plus noli, spes ibi cuncta jacet.


page 342, image: s518

Memoriae Thomae Fabricii, Tholnensis, Fautoris.

FLevimus en multos nec ficto pectore vates,
Perpetuo flendos tempore forsan adhuc.
Sed quidquid tulimus quidquid miserabile pridem
Vidimus, est obitu mitius omne tuo.
Estque minor praesens venturo cura dolore,
Tanta tui crescit cura, dolorque mihi!

Epitaphium.

MAgna sub exiguo clauduntur busta sepulcro
Fabricii, exuvias ô cumulate rosis.

GEORGII THURII PANNONII POETAE LAUREATI. EPIGRAMMATA.

Ad Stephanum Teokeoli, L. B.

PUrius ut nitido resplendet Iaspis in auro:
Sic tua Nobilitas splendet in Arte magis.

Ad Paulum Melissum. V. C.

VEnerat humanâ a Superis sub imagine Phoebus
Quaeritur Ecquis erat: quisne? Melissus erat.

Ad Jacobum Monavium, V. C.

AUrea missa mihi est a te quae est missa, Monavi
Littera, namque auro venit onusta gravi.


page 343, image: s519

O tua saepe mihi mittatur epistola talis!
Littera pauperies, divitiaeque tua est.

Ad Valentinum Schindlerum, V. C.

VErus es Hebraeus, Chaldaeus, Arabsque Syrusque
Patria Germanum sed facit, atque Fides.

Ad eundem.

MItto tibi falcem, pro falce sed exigo juncum,
An non ista tibi conditio aequa sat est?

Ad Sebastianum Ambrosium, V. C.

AMbrosium te aeterna Salus, at Fama sebasto\n
Nominat, ô terris atque beate [(editor); sic: beat]
polo!

Ad Dn. Iohannem Siderium.

FErrea labuntur quod saecula, clare Sideri,
Tempore nomen habes, ipse sed aureus es.

In natum Georgium, Dn. Stephani Goncii filiolum.

CEsserat ut fatis, adiitque Georgius astra
Goncius, ille sacri gloria prima chori:
Indoluêre homines praeclari funera vatis,
Et Superi humanas indoluêre vices.
Sanguine fraterno mox voto Goncius uno
Nascitur, et natus nomen adoptat idem.
Certa fides voti est: Nam sidera vidimus ipsi,
Vidimus et magnos munera ferre Deos.
Pallada, Mercurium et Charites, Phoebumque Iovemque
Et quae rara aevi munera fert, Lachesin.


page 344, image: s520

Dii faciant donis ut floreat auctus, et aevum
Compleat, et faustum nomen in omen eat!

In obitum Catharinae, filiolae Dn Demetrii Karkovii.

EDita quando fide Superûm vitalibus auris
Nata sui primûm viderat ora Patris:
Laetitiae consors clari Genitoris, Alumnae
Munera Divarum turba, Deûmque tulit.
Verum Parca reses, nihil est nunc vilius aevo,
Usque adeo cunctos vivere taedet, ait:
Me puer, et virgo, primis accusat in annis,
Aerumnasque vocant munera nostra viri.
Quos ego dum crucio vitiis et tempore fessos,
Nostra, Dei, Catharen mittet ad astra manus.
Sic ait, exsertam molitur et ardua falcem,
Illa sui caelum parte superstes adit.

In Natalem M. Balth. Mencii.

MEntiadae natalis adest, io, quisque faveto
Prosperaque insigni fata precare viro.
Cui modo saeva latus febris torretque coquitque,
Et redit, heu, tristis, candidus ante dies.
Unde nec ipse sui peragit sollemnia fasti,
Nec socii, ut vellent, illa sacrare queunt.
Quid precer? ô aliâ venisset luce, vel istâ
Si venit Febris, lux foret haec alia!

In Lauream Poeticam M. Friderici Balduini, Dresdensis, P. L.

DOcta quod innocuis condis bene carmina Musis,
Care Deo, et Musis, et Friderice mihi.


page 345, image: s521

Quae Reusnerus amat Reusnerus Apollo secundus,
Quae bene nupta recens, et puer urbe legat.
Inserit ergo sacris te vatibus aequus Apollo:
Testis ut est nitidis non inhonora comis;
Quam tibi Lauripotens Reusnerus, et ipse Rudolphus
Exhibet haec circum laurus itura caput.
Gratulor atque precor, Titulus ne carmine nostro,
Sed magis hoc carmen floreat ut titulo!

In Lauream Poeticam Johan-Georgii Hochstateri, Kittingensis, Franci, P. L.

NOn te felicem? non dicam, Iane, beatum?
Qui juvenis gemino clarus honore vir-es!
Nam tibi, qui Dominus domito Imperat-orbe Rudolphus
Ex Lauro donat Laurea serta solo.
Et pariter qui Rex orbi imperat atque Rudolpho
Ex auro et gemmis Aurea serta polo.
O caput ô felix, cus Caesare parta Deoque
Ex Lauro ac Auro serta Solo, atque Polo!
Altera cui terris potiunda, cui altera caelo:
Quae Virtus peperit, quae pariet Pietas.
Scilicet es, (certe esse potes tanto omine vates)
Praeco duplex laudum: Caesaris atque Dei.
Quid cupias ultra si sunt ea, Iane-Georgi?
Tertia si cupias, perdis utrumque bonum:

In Lauream Magistralem Iobi Gigantis.

ECquid ut emeritis est Laurus nupta capillis,
Iobe, tui monimen nominis esse putas?


page 346, image: s522

Ex me si quaeras, equidem qui tanta tulisset
Et mala tam fortis cuncta tulisset homo.
Iamque peractorum tot agat spolia ampla laborum,
Mente putem Iobum, viribus h(rakle/a.

In obitum Dn. Stephani Sixai.

MUnere si, Manes, aliquo gaudetis amici,
Neve rogum Pietas officiumque gravat:
Has urnae lacrimas ferimus tumuloque recenti
Purpureas circum spargimus ossa rosas.
Salvete innocui cineres quibus otia tanto
Excidio ereptis, grata tenere datum est.
Tuque superstes adhuc caelo, Mens inclita, salve,
Intuitu felix alloquioque Dei.
Quam sacer ordo tenet mediam, Superûmque Senatus
Potantem ê vivo Fonte Salutis aquam.
Iamque vale cinerique tuo levis urna parentet,
Dumque mali capiant praemia, dumque boni.

Ad Petrum Alvincium, De praestantia Logices.

CImmeriâ jacet atque latet caligine Verum,
Et Labyrintheis est via plena dolis.
Haec Ariadna Ducem praestat, qui negligit illam,
Mergitur, heu, caecis et manet in tenebris!
Tu vero, quem fata beant meliora sequestram
Pone legis, vulgi teque agis e tenebris.
Macte ista virtute! novem tibi cerno Sorores
Cyaneum pridem nectere, Petre, decus.
Macte age! nec procul est, video surgentis Eoos
Luciferi radios, et nova, at ecce diem!


page 347, image: s523

Ad eundem discedentem.

SIc ergo manet, et manebit, eheu,
Quod nos dividuo labore nostro
Verba jussimus ire per Latina,
Doctum judicio probe approbatum,
Laudatumque tot optimis poetis,
Et magni quoque voce Schindeleri,
A quo prima fuere dona nobis,
Hebraeum prius at modo Latinum,
Descriptum toties precum volumen,
Sic manebit ineditum volumen?

Ad Paulum Goncium.

CArmina promisi quod Hebraea libentius istis,
Musa dedit Musis sanctior una novem.

In tumulum Sarae Suriae.

QUam Saram Hebraei, Dominam dixere Latini,
Moribus ornatam rite, et amore Dei.
Filia Pastoris, Pastori nupta Marito,
Molliter hoc tumulo Suria Sara cubat,
Corpore sed tantum: Nam Mens facta incola caeli
Nomine quae fuerat, re Domina in Domino est.

In Philippum Hispaniae Regem.

RElligio pia te tenuit, Rex inclite, vitae
Tempore, nec tenuit te mala Relligio.

In Paulum Scalichium.

CUm te non novi, Scalam te, Paule, putavi,
Cum bene te novi, Paule, es Arundo mihi.


page 348, image: s524

In Franciscum Philelphum.

TImotheo barbam radis, Francisce Philelphe,
Sed tibi nec deinceps, barba nec ante fuit.

In Petrum Bembum.

LIpsius emendat Bembum sollerter, et odit,
Oderat ut Paulum Bembus et ipse prius.

In effigiem Christophori Florentini, P. L.

SI caput aspicerem solum, vel virginis ora,
Vel semivirginem Poetam dicerem.

In Justum Lipsium.

LIpsi, vocaris omnium Clarissimus,
Ob eruditionis et Scientiae,
Peritiaeque antiquitatis gloriam
Lipsi sed es mortalium Obscurissimus
Professioni Christiani dogmatis,
Vicinus ut te nesciat, vel ipse te.

In Petrum Ramum.

COnvincit Logicus persuadet Rhetor: utroque
Rame cluis, tamen es Philosophorum odium.

In Polum, Cardinalem.

ESt Polus an Polus tibi nomen? utrumque reponunt,
Flaminius Polum, Palladiusque Polum:
Forsitan ante Polus fueras, sed Venditor eius
Dictus es hinc Polus, vendite Pole Pole.

In effigiem Theophrasti Paracelsi.

TE para\ diminuit, Paracelse, at Celsus adauget
Nam para\ si fueris, quomodo Celsus eris?


page 349, image: s525

Lis ea credo tui, Paracelse, est nominis inde,
Corpore quod para\ sis, Celsus at ingenio.

Ad Amicum.

FUnere de Patris breviter me scribere mandas,
De Patris breviter funere scribo: IACET.

Consilium.

NOn injuria dente masticanda:
Sed toto, ut pilula, ore devoranda.

In praepostere officiosum.

TE nunquam vidi, nec tu nisi nomina ponis,
Officiosus eras, ambitiosus eras.

In Aulum.

DEspicis alterius, tua suspicis unius, Aule,
Suspice nunc etiam Phantasiam, Aule tuam.

In Mathonem.

DEserit hos, aliosque Matho sibi iungit amicos,
Novi cur faciat: Libera verba cavet.
Assentatores si vis, Matho, quaere Mathones,
Namque fi/los fi/los est, non, mihi crede, ko/lac.

In effigiem Bassae Szinan.

IAm praeda, iam trifaucis esca Cerberi,
Et fomes ignis inferorum ardentium
Per saeculorum et saeculorum saecula,
Es ô caput devotum, iniquum perditum,
O digne multis inferorum milibus.
Iam mergeris lacu fluentis sulphuris,
Iam pascis accrescente carne vultures,
Premit labor iam Sisyphi, iam Tantali.
Iam tortuosis implicant serpentibus,


page 350, image: s526

Iam Scorpionum tactibus, iam verbere,
Dirae Sorores, iam rotis, iam vinculis,
Iam territant, iam verberant; tibi Sinan,
Qui rectius Satan ab Orco diceris,
Trifaucis esca Cerberi, iam nunc tibi
Haec poena fusi Christiani sanguinis.

FINIS.


[Gap desc: index]