ANTEQUAM te lectioni horum Poematum Clarissimi et Venerandi DAVIDIS PAREI, huius aevi Theologorum facile principis accingeres, benevole Lector, hoc volui ne nescires: ipso Auctore prorsus imprudente atque insciente illa edita esse: me vero precario, quicquid harum Musarum Fugitivarum est, impetrasse ab humanissimo viro, et publicae rei litterariae studiosissimo I. PHILIPPO PAREO Filio, paternarum virtutum unice aemulo. Si quid igitur minus videbitur tibi facere ad insignem illam genii Pareani deino/thta cogitabis haec puerilis r(aywdi/as exempla esse utique haud vulgaria. vix enim, quantum accepi, aetatis tria lustra peracta Magno pareo, cum in terra patria haec tam praeclara divini ingenii semina spargeret, quibus optimorum quorum cumque voluntates apprime sibi conciliavit, donec in hunc virum tandem benigno Numine exierit, tam amplam messem Ecclesiae Jesu Christi effundens ex divite ingenii sui horreo. Displiceant sane non nulla: dummodo ut a puero scripta, legantur. Certe quidem nec Hercules puer caelum humeris protinus gestavit, Igitur sic tibi persuasum habeto: cum asparagis heic lactucam apponi. Sed nondum te dimitto, mi optime Lector. Irrepserunt pag. 80. nescio unde duo versus postremi: sic te dante etc. Et reliquum etc. quos mea iuxta atque Auctoris, immo et tua causa, haud gravate expunges. Nunc Vale: et studio ac famae PAREORUM fave. Neapoli Nemetum Ex Typographeo meo. Anno 1615. a. d. 24. Augusti.