March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-list items: _p. 37 l. 2 canant_ and _p. 111. l. 13. aveniperdam_; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

DAVIDIS PAREI EPIGRAMMATA.

I. In Symbolum Auctoris. DURUM PATIENTIA FRANGIT.

TU quem luctificis sors invida casibus urget,
Obdura, hanc facilem mox habiture tibi.
Nam quos impavidis contra se viribus ausos
Ire, et spes magna condere mente videt,
Hos iuvat hosque novo in certamina robore fultos
Eripit, ante quibus presserat ipsa malis.
Nil adeo durum est, quod non Patientia frangat;
Ergo ut dura queas frangere, DISCE PATI.

II. Chria Responsionis obliquae.

INGENIUM salibusque et acumine dives habebat
Diogenes Cynicae gloria prima scholae:
Fertur is obliquê sic respondisse, petenti,
Hostes quo posset vincere Marte suos:
Esto boni rectique tenax, et amator honesti,
Vitaque labe carens sit tibi; Victor equis.


page 139, image: s155

III. PHILIPPO ZWENGELIO De Avaro et Philosopho.

MALLEM ego fortunae contingere, dixit Auarus,
Guttam, quam Sophiae dolia multa mihi:
Huic alius contra (fuit huic Sapientia curae)
Tam stolidi culpans improba vota viri:
At mihi sola animi Sapientis guttula, totum
Contingat potius, quam mare Sortis: ait.

IV. EIDEM.

HAEC Latiis expressa notis mihi Chreia, Philippe
Immemorem numquam te sinet esse mei.

V. MICHAELI LOEFFENIO.

HUC alii titulos: et nobilitatis honores,
Aut gentis referant splendida signa suae:
Me mea Musa juvat: tantum ergo, docte Michael,
Hos Elegos nostri pignus amoris habe.

VI. IN IMPERITUM.

INDOCTO nil terra viro peius tulit umquam.
Qui modo laudandum, quod facit ipse, putat.

VII. IN VITUM GRAVIUM

CUR Vitus Gravius sit Baccalaureus, ecquis
Me rogat? id tribuo vitibus aut vitulis.


page 140, image: s156

Nam gravidis crescunt Baccho patre vitibus uvae
Et tu, Vite, gravis vitibus esse soles.
Sunt vaccae vitulis matres: quid alacrius illis?
Es quoque, Vite, alacris; sis modo Vite gravis.
Sive igitur Baccho seu Vaccolaureus es tu,
Moribus est aptum nomen utrumque tuis.

VIII. EX PSALMO CXXXVII.

NEQUIQUAM faber aedibus struendis
Desudat, nec in urbium praealtis
Custodem iuvat excubare muris
Ni sit ipse Deus faber vigilque.
Frustra est ante diem fugare somnum,
Ad somnumque redire sero frustra est,
Anxiaque cibum parare dextra,
Ni nostro faveat Deus labori,
Qui vel sub placida soporis umbra
Dilectis sibi largiore dextra
Caelitus bona cuncta subministrat.

IX. D. LUPICHIO de podagra querenti.

QUID facias podagrae dicam? ter inunge liquore
Excocto silicis tubera: sanus eris.

X. In Morbo ad languorem; a)nti/stoixa.

QUID mihi, languor iners, imbelles exedis artus?
Cede modo, et toto corpore sanus ero.


page 141, image: s157

Lang. Cedere quî possum? tibi febre exesae fatiscunt
Membra, sed et cures te modo, sanus eris.

XI. Virtutis deinologi/a.

PONE voluptatem detrudor ad ultima virtus
Heu ego detonsis turpiter orba comis!
Discruciorque animi: nostro quia numine spreto
Turpe voluptatis cuncta sequuntur iter.

XII. In Kalligrafi/an Iacobi Iacobelli.

Kalligrafei=n quisquis facili ratione doceri
Et cupis ornate fingere [(editor); sic: gingere] literulas,
Seu Latias patrii, seu quas idiomatis usus
Postulat, hanc adeas grex studiose scholam.
Kalligrafei=n procerum, Regumque ducumque favore,
Conciliat, magnas saepeque reddit opes.
Ergo ades: hac clarus te Iacobellus in arte
Instituit, quantâ dexteritate potest:
Tu modo pro iusto reddas aliquanta labore
Praemia: sic paruo tempore dives eris.

XIII. Ad Illustrissimum Principem D. FRIDERICUM IV. Electorem: Pro opere Bibliorum Regio sibi dono dato.

TEUTONICA solum linguâ, mea dona tulisti
BIBLIA clementi, Dux Friderice manu:
Quadruplici contra linguâ tua dona dedisti
Biblia regali, Dux Friderice, manu.


page 142, image: s158

Magnifice octono compacta volumine, Graiis,
Aramicis, Latiis, evariata notis.
Regium opus: dignumque Augusto Principe munus,
Et maius, quanto maior es ipse meo.
Quas igitur tanto referam pro munere grates?
Nempe dabo, dandi quod tibi causa fuit:
Intima rimabor mysteria: doctior inde
Cuncta Dei impendam laudibus atque Tuis.
Tu quoque Summi avidus cognoscere iussa Tonantis
Dux perge imperio crescere, perge Deo.
Sic tibi decurrant venientes molliter anni:
Et tua supra omnes gloria surgat avos.

XIV. In Gallinam et Parum: supplicantes in Comitiis Ratisbonensibus; ut LEO pace Imperii excluderetur. 13 Apr. 1592.

LEUCOREO nuper Gallina volabat ab Albi
Ad Ratis usque Bonae quas vehit Ister, aquas.
Illuc comitium volucrum Regina vocarat:
Inter aves etiam rex Leo jussus adest,
Rex Leo quadrupedum, suadens animalia cuncta
Muta ut inter se foedera pacis alant.
Invidiâ ringens suadet Gallina, Leonem
Ne socium admittant, pace sed eiciant:
Forte aderat gallus: stimulata libidine Paro,
Dispare se coitu miscet et ova parit.
Dat dono haec avibus: perque omnia sacra Leoni
Ne credant, instat pace sed eiciant.


page 143, image: s159

Ridetur stolidae hortatrix: regnique fidelis
Accipitur socius, ceu fuit ante, Leo.
Sic delusa suo conamine, tristis et exspes
Albiacas repetit turpiter [(editor); sic: trupiter] Ornis aquas.

XV. IN P. RAMUM.

QUAE mutas perdis, dixit Democritus, et quae
Seruas in Physicis, sunt Epicure mea:
Nonne idem Aristoteles in Ramum mastiga dicat?
Quae mutas perdis, quae retines, mea sunt.

XVI. IN LOGICAM FORtunati Crellii.

TER tribus et denis cui cesserat integra saeclis
Gloria contextae rite libris Sophiae,
Magnus Aristoteles deiectus honore cathedrae
Nuper ab insanis discere coepit iners:
Nil artis, methodi, clamant nil lucis inesse,
Vana sed Organicis verbaque resque libris;
Posse aliâ sese methodo depromere, mensis
Unius in spatio, totius artis opes.
Ipsane sic liceat, scioli, convellere rerum
Principia, ut vobis menstrua sit Logice?
Quis pudor, immeritam, et fugientem prendere palmam,
Quae fugientem illum sponte sequuta tenet?
Vivat Aristoteles, Logicaeque sit arbiter artis,
Ad reliquas facilem quae parat una viam.
Vivereque ut possit dehinc, nec sine laude doceri
CRELLIUS en studio monstrat et ipse suo.


page 144, image: s160

Hunc tu quisquis amas antiqua Lycea libellum
Care puer, docili volve revolve manu.
Sic delibatis avido [(printer); sic: audio] bene pectore rivis:
Dulcius ex ipso postmodo fonte bibes.

XII. IN PALMAM ACCENSENdam Arboribus Alciati.

PALMA Typus Iusti: quia vinci pondere nescit,
Iudice me claris additur Arboribus.

XVIII. AD PANTACHUM.

NON de vi, neque veritate Christi;
Lis de corporis est Ubiquitate:
Hanc Verbo inficior Dei probari:
Hoc Ecclesia postulat doceri.
Tu prunas, cuneos, acinaceque
Candentes titulosque grandiores
Maiestatis, et Unionis, et quid
Non? totas etiam vetustiorum
Magna voce sonas Patrum phalanges.
Mox et Nestorios et Arianos,
Atque hostes Deitatis esse Christi,
Qui non ad stomachum tuum fatentur
Koino/tht' i)diwma/twn realem,
Ignari auribus occinis popelli,
Iam de, Pantache, dic Ubiquitate.

XIX. AD AEGIDIUM HUNNIUM.

AEGIDI illepidum tuum libellum
Calvino oppositum strophis nefandis


page 145, image: s161

Scabrum atro sale, lividum petulcum,
Quid donas mihi? numquam enim solebam
Tuas esse aliquid putare nugas
Iam tum, cum unus Ubiquitatem es ausus
Tam procacibus explicare chartis,
Et vivos lacerare, mortuosque.

XX IN PAREANUM, QUOD est Haidelbergae in Suburbanis.

O DOMUS empta mihi magno: reparataque magno:
Es mihi chara domus: sis mihi salva domus.
Sed linquenda brevi: nulla heic mihi mansio: namque
Carior in caelis est mihi inempta domus.
Ergo meis post me sis alma habitatio gnatis:
Gnatorum gnatis sis rediviva Domus.

XXI. MONACHUS SUITA.

SUECUM quis patriâ expulit? SUITA.
Gallo quis jugulum scidit? SUITA.
Anglam quis necuit quater? SUITA.
Flammas quis posuit recens Britanno
Nitratas? (scelus heu! scelus) SUITA.
Quis Moschum exitio dedit? SUITA.
Quis turbat modo Sarmatas? SUITA.
Quis siclos Aquilae abstulit? SUITA.
Portes quis quoque Pannonas? SUITA.
Quis hos imperio exuet? SUITA.
Martem quis Latio intulit? SUITA.
Turcam quis Latio attrahet? SUITA.


page 146, image: s162

Papam quis Latio exiget? SUITA
Loiolam Orbe quis exiget? SUITA.
Reges perdere, Regna, Principesque
Nata est BESTIA pestilens SUITA.
Cunctiperda igitur cluit SUITA

XXII. In Sceleta D. VOLCHERI COEYTERI Medici et Anatomici praestantissimi.

SORTE tua, formaeque [Note: word missing] quicumque superbis
Me contuere sedulus.
Lanificae quando vitae mihi stamina Parcae
Concorde filo necterent
Suavis eram vitae totius et orbis imago
Pulchris decorus artubus,
Ingenio, et forma, cunctisque mihique probabar
Virtute clarus conscia.
Haec ubi nunc? saevae postquam truculentia mortis
Me carne vel sola exuit?
Nunc MORS atra vocor: dirum mortalibus, omen
Artificis infelix opus:
Hac etiam, macie et pallentis hiatibus oris
Meque adeo et omnes territo.
Tu tamen antiquam qui discis Apollinis artem
Huc ades et hinc ne diffuge.
Membra sed exanima et deformes corporis artus
Rimare curiosius.
Tensilibus careo nervis, nec in osse medulla est
Suis retecto carnibus.
Ordine cuncta tamen, sollertis ut arte Magistri
Sunt colligata perspicis.


page 147, image: s163

Sic equidem doctas Volcheri nosse tabellas
Conaberis felicius.
Ut labor hinc veniat, quem ponis in arte medendi
Facilior omnis ad tuos
Quos animo magnos non tam tibi concipis usus
Quam ceteris mortalibus.

XXIII. AD JOH. PHILIPPUM PAREUM Filium: In obitum Marquardi Freheri.

LUGE: Freherus occidit:
Tuus Freherus occidit:
Noster Freherus occidit
Suis nimis cito occidit
Freherus ille maximus
Cultissimus, clarissimus:
Cui non parem vel proximum
Rheni tenet Palatium:
Nec reddet orbis integer
Nec ulla reddent saecula.
Ergo Freheri Manibus
Tuae Camenae lacrimis
Preceris aeternum VALE.

XXIV. IN OBITUM CLARISS: VIRI. BALDASARIS NEANDRI, Prorectoris scholae Vratislavianae.

HAEC meruit post fata senex monumenta Neander
Cuius in hoc tumulo molliter ossa cubant.


page 148, image: s164

Vir Pylio similis docta Ciceronis in arte
More Pericleo dicere gnarus erat.
Sedulitas doctum, prudentem fecerat aetas,
At pietas, morum simplicitasque gravem.
Rexit in hac docilem celebri cum laude iuventam
Urbe, Vratislai nomen habente Ducis.
Fecit quod potuit; famam per trina Lycei
Incolumem seruans binaque lustra sui.
Ergo suum merito flevit studiosa Magistrum
Turba, pio soluens debita iusta seni.
Fleverunt patriae cives, flevitque Senatus,
Et Musae luctus signa dedere sui.
Quarum praesidio, ne postera nesciat aetas,
Tuta, Viator, erunt qua monumenta vides.
Haec pia natorum, si nescis, cura Parenti
Defuncto statuit: triste doloris opus.

XV. FABULA ex lib. 2. Rhet: Aristot. [Abbr.: Aristoteles] cap. 20.

LECTUS erat Phalaris Siculis moderator habenis
Quem bove donabas stulte Perille tuo.
Hunc vetuit multo stipare satellite vates
Stesichorus, soluens talibus ora modis:
Liber erat, solusque voraci gramina pastu
Pinguia lascivus diripiebat equus.
Hic ubi contra se cervum per prata ruentem
Cerneret herbosos contemerare cibos:
Colligit extemplo rabiem: quoque altius ille
Advolat, hoc iras induit iste magis.
Ergo hominem (transibat homo) num poscere poenas.


page 149, image: s165

Ipsius auxilio posset, ab hoste rogat.
Annuit is, sua si conscendere perferat ipsum
Terga nec indocilis frena recuset equus:
At iaculis opus esse sibi, lentoque flagello,
Hostis ut haec metuens aut cadat aut fugiat.
Mox homine admisso reus est de vindice factus,
Iussus et est seruo subdere colla iugo.
Sic agite, ô cives, ne sors mutata beatos
Ante, dehinc dura vos statione locet,
Magna quidem vobis animus generosaque virtus
Spondet, et audaci parta trophaea manu,
Sed neque perpetuo Mars robore pugnat eodem
Nec fit eadem hostis semper ut arte cadat,
Si fortuna volet (quodne velit opto) ferocis
Mox iuga servitii dura feretis equi.
En frenum Phalarin, Regni posuistis habenas:
Hunc penes hic vestras possidet unus opes.
Addite custodes, humeros substernite Regi,
Restat, ut haec vobis patria serua gemat.

XXVI. In gratiam BALDASARIS BARNETI, ex Academia Heidelb. in patriam discedentis 4. Non. Aug 72.

SICNE iubent patrias te fata recurrere ad oras
Barnete ô animi portio cara mei.
Et quos dulce fuit multum coluisse sodales
Tam subita tristem iungere voce manum.
O sortem invisam: socio vix foedere iunctos
Tam cito distanti cur statione locat?


page 150, image: s166

Quaeris in haec nostros lata sententia Patres
Instar ut assiduae vita sit ista viae.
Coepit id exilium legis violator Adamus
Cum Paradisiacis exigeretur agris.
Ignarusque loci, tractus lustraret Eoos
Late: hinc extorres et sine sede sumus.
Immistique Patrum meritis hinc inde vagamur,
Caelestis memores quaerere tecta soli.
Ergo bonis avibus, quas nunc revocaris ad ora
Aggredere, o studiis dulcis amice meis.
I pede inoffenso, communesque exige casus,
Forsan in his aliquis casibus usus erit.
Namque suos mentita ortus migratio fines
Coepit habere Patrum dexteritate bonos.
Ille fami parcens inopi. sortique futurae
Mercator Latias trans mare vectat opes.
Hic mores hominum ut multorum nosset, et urbes
Exsterus ignota discupit urbe frui,
Aut patris ad iussum studiis melioribus aptum
Ingenium multa perpolit arte puer.
Tu quoque clara scholae venisti ad pulpita nostrae
Longe ut praeceptis imbuerere bonis.
Doctus abi, nec iam fatis revocantibus obsta,
Ingenua ad patriam dives ab arte domum.
Sique tuum longe post tempore nosse Pareum
Non piget, hos elegos intueare. Vale.

XXVII. DAVIDI ECKARDO.


page 151, image: s167

CHRISTE coaeterni soboles aeterna parentis
Te invictum vinci nescia Palma refert.
Sancta tulit Patribus palmas Iudaea feraces:
Palmiferum genuit te quoque Christe solum.
Et mage quo premitur, magis hoc consurgit in altum
Palma, coerceri pondere sola nequit:
Tu quoque lethaeo quamvis premereris ab hoste
Sordibus immensum Christe gravate meis.
Mole tamen victa victo quoque Dite, levasti
Victor ad aethereas laeta trophaea domos.
Palma dedit quondam gratas mortalibus escas
Placavitque suo pota liquore sitim.
Gnate Dei, sic nos te suppeditante vigemus
Morte tua partos, mystica pabla, cibos.
Frigore palma viret, rabido non marcet in aestis
Palma cacumineis semper odora comis:
Sic etiam Christi quae Ecclesia parta cruore est
Floret, et in nullos est moritura dies.

XXVIII. IN OBITUM IMMATURUM JOH. ALBERTI SCHILLINGI, FILIoli M. Christoph. Schilingi Rectoris Paedagog. Heidelberg. qui obiit 3. Augusti hora 4. mat. Anno. 1572.

PRAECIPITAT scopulos pluvius de montibus imber,
Saepe globo quercus turbinis icta ruit.
Quid mirum, humanae quae sunt validissima sortis
Si trahat in leges mors quoque dira suas?
Ergo hominum fragilis, fumoque simillima vita est,


page 152, image: s168

Hinc genus infelix, hinc fugiensque sumus,
Hinc, dilecte puer, vitae succumbis in ipso
Limine, qui longum vivere dignus eras.
Haud secus in primo cecidisti flore iuventae,
Ter formose puer, ter sine labe puer,
Quam si purpureo florentem veris in aevo
Rustica Narcissum falce puella metat,
Attamen haud (vitae Domino si credimus,) ulla
Damna tuae sorti mors properata dedit.
Venturis quoniam Christi te dextera fatis
Eripuit gremio deposuitque suo,
Istic lude puer, da basia laeta foventi,
Ceu pueris quondam laetus et ipse dabat,
Vermibus interea cinerosum linque cadaver
Felix namque suo tempore et illud erit.

E)pita/fion eiusdem.

QUISQUIS, siste gradum, viator astas.
Ut parvi titulum legas sepulcri.
Haec est post sua fata consecutus
Clari filiolus tener Parentis
Schillingi monumenta: quae nec aevo
Nec foedo poterunt situ perire,
Custodes aderunt quo ad Camenae.

XXIX. MANIBUS JACOBI Monavii.

VRBE Vratislai maiorum stemmate clarus
JACOBUS MONAVV conditur hoc tumulo,


page 153, image: s169

Quis fuerit quaeris? sileat si Teutona tellus,
Exsterus ad seros pandet is orbis avos,
Cum Latio Gallus, cum Pannone, cumque Britanno
Nevit Iberus atrox, Sarmata, Belga, Danus.
Patria praesentem sprevit: sed luxit ademptum.
Spreta domi virtus, sed celebrata foris.

XXX. IN SCITUM D. CASPARIS Cunradi M. D. Vratislau: DOMINI EST SALUS.

HEU penitus totum miscentur cuncta per orbem
Cunctaque ad interitum mole sua properant.
Flent Hunni, trepidant Zechi cum Teutone, Moscus
Sarmata, Belga, truces civica in arma ruunt.
Nulla salus mundo: lapsis succurrere rubes
Quis pote? nemo: SALUS unius EST DOMINI.

XXXI. IN ELENCHUM BURdonii et Scioppii.

NOBILIORE canum se iactans stirpe Molossus
Forte viatorem dum petit ore minax:
A cane degenere incautus perit ipse Molossus:
Hanc Nemesis iustam quis neget esse di/khn?

XXXII. IN DURANDUM DE S. Portiano

PRIMA quidem THOMAE palma est: post, tota Sophorum
Atque Isuitarum si schola conflueret:


page 154, image: s170

Si, inquam, hos Vulcanus massam conflaret in unam
Omnes DURANDUS non tamen unus erunt.
Quaeris? cuncta atra cum nocte sepulta iacerent
Fulgidulam in tenebris extulit ille facem.

XXXIII. AD IOHANN. POSTHIUM: cum S. Biblia ei dono mitterem.

MAGNA tibi, fateor, debentur praemia, POSTHI,
Nos toties medicâ quod relevaris ope.
Et tibi crede mihi, pridem sat magna dedissem,
Si modo pro magnis parvula danda forent.
Ergo tuis meritis haud defuit aequa voluntas
Reddendi, sed res defuit ipsa mihi.
Et tamen ingratae subeam ne crimine mentis,
Debeo, quae desunt, reddere magna tibi.
En liber exiguus datur. Haeccine magna sat? inquis
Aurum debuerat, non mihi charta dari.
Parce: damus quae parvae tibi sunt maxima, Posthi.
Aurum vis? aurum est quae tibi charta datur,
Namque opus hoc pandens veterisque Novique tabellas
Pacti (Christigenae BIBLIA sacra vocant)
Cultius aetherias ut nunc se credit in auras,
Si fas est studio, dicere vera, meo,
Aurumque gemmasque et Lydas pondere gazas
Vincit, et immensas totius orbis opes.
Ergo cape haec dextrâ mea chartea et aurea, Posthi,
Dona manu, atque animo grata reconde tuo.
Bis dat, qui cito dat. neque grata est gratia tardans;
Attamen et sero quae venit, apta venit.


page 155, image: s171

Sic tibi praesentis succedant molliter anni,
Nil obsint podagrae tormina, nil cheragrae.
Sicque tua adspiret facilis Podalirius arti,
Et meritis veniat gloria digna tuis?

XXXIV. AD LABERTUM LUDOLFUM PITHOPOEUM: PRO DONO SIBI missis Poematum Libris:

QUAS tibi pro tanto grates, Pithopoee, rependam
Munere, quo Phoebus dignus et ipse foret?
Sacra, pios Manes, taedarum foedera, Silvas
Aonidis libri, quos mihi mittis, habent.
Vix celeri inversis aliquot mihi pollice chartis
(Fertur ut) ex ipso noscitur ungue Leo.
Quam leni aureolas Tagus agmine voluit arenas
Tam tua iucundo carmine vena fluit.
Quin quod amicitiae hoc mihi pignus mittis amico,
Gratius id multis est, mihi crede, Tagis.
Quid, Lamberte, igitur tanto pro munere poscis?
Quid Thelenicus inops, quid dabit Irus egens?
Non mihi, ceu quondam, succrescunt floribus horti
Candidulis: musto non mihi praela rubent,
Poma darem, cappumve darem, vel dulce colostrum
Butyrumue recens, caseolosue darem:
Anne legam violas alienâ in sepe recentes?
Sunt violae munus, sed levidense nimis:
Vota dabo: vos ô voco ter tria numina, lauri
Cingite Lamberti fronde virente caput,


page 156, image: s172

Laurigeros inter Pithopoeus honore poetas
Primus erat, quotquot Renus et Albis habet.
Sic vestro aeternum decus aspirate Poetae
Fundat ut ambrosiis carmina tincta favis.
Tempora sic mollis genialia transigat aevi.
Eius et infestet nullae podagra pedes
Sic dabit aut uno stans aut pede sospes utroque
Carmina pro vestri plurima honore chori.

XXXV AD GENEROSOS D. D. MATTHIAM STANISLAUM ET IOH. PARIDEM Drohovios Fratres Polonos: ex Academia Heidelbergensi abituros. Anno 1608. 15. Sept.

NOBILE par fratrum Fyrleios Inclita nuper
Panoris excultos restituit Patriae.
Nobile par fratrum Dunikovios inclita cultos
Heidelberga recens reddidit et Patriae.
Nobile par fratrum Drohovios Panoris alma
Excultos reddit nunc etiam Patriae.
Felicem patriam! cultissima Sarmatis ergo
Tam cultam excipiens ter geminam Triadem.

XXXVI. IN ARCAM FOEDERIS ERECTAM IN ARCU TRIUMPHALI THEOLOGICO ad ingressum Reginae Elisabethae Britannae in via ad Templum S. Petri Heidelb. Anno 1613. 7 Junii.


page 157, image: s173

ARCA quid? haec prisci fuerant insignia cultus
Quid crux? quod nobis est cruce parta salus
Quid quatuor labara? haec vatum est veneranda quadriga
Laeta vehens regni nuntia Christe tui,
Arca abiit: tu pande novos Crux laeta triumphos
Pande novis sponsis laetitiae Labarum.

XXXVII. VOTUM NUPTIIS HENRICI et Susanae Beliriae Anno 1614. 11. Januari.

EMBDA quod ALTINGO genialem cernere lucem
Favisti puero, gloria prima tua est.
HEIDELBERGA idem tua pulpita voce disertâ
Quod decorat DOCTOR, proxima palma tua est.
Sed decus omne tuum est SUSANNA Beliria, tecum
Virgineos sponsus quod sociat thalamos.
Vivite felices, Henrice, Beliriae, dextras
Qui iunxit, castus pectora iungat Amor.
Sic dulces natos, serosque videte nepotes:
Vota loquor: tu fac sint rata vota DEUS.

XXXVIII. IN ANTICHRISTUM TRICIPItem a Johanne Saxo Hallense in Silesia editum.

MONSTRUM immane triceps Stygio cane tetrio ipso
Prima libri quoniam versa pagella refert
Horrebam aspiciens: sed acutius omnia lustrans
Cumanum vidi nil nisi grande pecus.


page 158, image: s174

Monstrosum pecus. hinc referens scurrae caput: illine
Os canis: at medio membra caputque Asini.
Macte rudens monstrum: vicisti. Perge rudendo
Et morsu et sputis impetere Haereticos.
Saraides iacet: et septeni bestia collis,
Toto Esuitarum cum grege victae iacet,
Nunc iacet et veri turba invisissima cultrix
Calvini quam de nomine scurra vocat.
At vos Slesiadae procul hunc arcete rudentem
Nugigerum scurram dentiloquumque Canem
Vel ter quotidie obtortis compescite loris
Terque asino durum fuste dolate caput.

XXXIX. IN MOTIVAS PACEM Euangelicorum dissuadentes.

QUOT tu Motivas, ego tot demonstro Nocivas:
Illas ex odio sanguinolenta manus,
Has pacis descripsit amor studiumque tuendi
Consensus, sine quo certa ruina venit.
Si Christus tibi sordet, ames licet Antichristum,
Cuius castra petas: tertius esse nequis.
Nos penes est VERI possessio: deserat istam,
Ausonii socius qui volet esse POPAE.

FINIS EPIGRAMMATUM.


image: s175

INDEX EORUM, AD QUOS, ET DE QUIBUS D. PAREUS Carmina scripsit.

AChatius Comes in Svvarzburg Pag 45

Aegidius Hunnius 144

Albertus Kindlerus 29. 66

Antichristus Triceps 157

Arca Federis 156

Baldasar Barnetus 149

Baldasar Neander 147

Batrachomyomachia 112

Burdonius 173

Caspar Conradus 153

Christophorus Schillingius 3

CONCORDIA Bergensis 136

Daniel Tossanus 95. 135

David Eckardus 151

Drohovii Barones Poloni 156

Durandus 153

Fridericus Widebramus 103

Frideric. V. Elector Pal. 141. 142

Fortunatus Crellius 143

Georgius Iunior 53

Georgius Lupichius 140

Henricus Altingus 157

Iacobus Iacobellus 141

Iacobus Monavius 152

IDOLA Hemsbacensia 132

INCARNATIO Filii Dei 32

Ioachimus Baudis 27

Iohannes Stibelius 53

Ioh. Philippus Pareus 147

Ioh. Albertus Schillingus 151

Iohannes Posthius 154

IURAMENTUM FALSUM 58

Lambertus Ludolphus Pithopoeus 79. 81. 155

Marquardus Freherus. 147

Martinus Neander 87

Michael Loeffenius 139

MOTIVAE Pseudo-Lutheranorum 157.

Nicolaus Gallus 196

Palma 144

Pantachus 144

PAREANUM 145

Paulus Melissus 78

Petrus Hubenerus 41

Philippus Glinckerus 109

Petrus Ramus 143

Philippus Zvvengelius 139

Poena Talionis 57

Poeta Obsoletus 104

Scioppius 153

Stephanus Isacus 105

SUITA Monachus 145

Symbolum Parei 158

UBIQUITAS exsulans 101

Veris descripto 26

Volcherus Coeyterus Medicus 146

Victorinus Strigelius 99

Vitus Gravius 109. 139

Zacharias Ursinus 69 170

FINIS.


image: s176


[Gap desc: errata-list]


image: s177