CUNCTA Deus postquam fecisset in orbe, cadentem
Non dubias annum iussit habere vices.
Sol quoque Signa poli qui per duodena meavit
Arietis aestiferam coeptat adire domum.
Tristis hiems igitur manibus post terga revinctis
In Scythiae rapidam ducitur usque plagam.
Et iam praetereunt nimbosi murmura venti
Atque nives terris quae iacuere fluunt.
Iam cessit glacies, cesserunt frigora Brumae
Vernaque iam rediit temporis aura novi.
Quin etiam volucres demulcent undique silvas
Et vice mutata dulcia quia sonant.
Hic inter corylos video saltare rubetas,
Et volucrum cuculos vincere velle genus.
Hicque suam laeti praenuntia veris hirundo
Exstruit in tecto stercora dura domum.
Ante diem Philomela canens regina volucrum
Excitate stratis corpora fessa suis.
Ver parit arboreas viridi sub palmite gemmas
Atque novis gaudet floribus omnis ager.
Gramina nunc redeunt, redeunt bona pascua silvis
Parturit et virides fraxinus alta comas.
Insidiis valles claudens hic cautus iniquis
Venator celeres terret agique feras.
Hic canit aestivus vacuas frondator ad auras
Duraque noctivago ligna labore secat.
Exstruit hic sulcos, hic vertit aratra colonus
Et validos multo verbere pulsat equos
Nunc apis educit fetus praesepia circum
Ut discant simili mella parare modo.
Hic in arundineo parit ova nitentia lecto
Gallina, et pullos protegit illa suos.
Vacca furens nivei solatur amore iuvenci,
Et pulsat gaudens are caballus humum
Hic aries capram [(printer); sic: caprum] viridi prosternit in herba
Ipsius adiungens basia multa genis.
Fluminis extremas pullos hic ducet ad oras
Anser, et hic pisces enecat ore lupus.
Hic mergi ludunt, resonant suavissima ranae.
Denique nunc laudat pars quotacumque Deum.
Ergo homo perpetuas nec cesset dicere grates
Nec sinat eiusdem nomen in orbe mori.
Ne sua si quando fuerint abscondita leto
Viscera, mox stygiis iniciantur aquis.
CYNTHIA squamigeros per pisces Luna meabat
Et Leo falcifero cum sene iunctus erat
Cypria cum Geminius Venus ascendebat Olympum
Quos genuit supero Leda parente Iove
Ignis ab aurorae rutilo Cyllenius ortu
Carpebat volucri calce Leonis iter.
Iam cecidere leves rabido cum murmure venti
Undique montanae iam tepuere nives.
Dissiluit glacies, cessereque frigora Brumae,
Et rediit brevior nox, spatiosa dies.
Iam nova frugiferis aestas florebat aristis,
Flavaque nectebat spicea serta Ceres.
Lucida fatidicus reserat penetralia Phoebus,
Rursus et aequoreas Lucifer intrat aquas.
Ille ego turbatus rapidas spatiabar ad undas
Hîc ubi Francstenios Nissa pererrat agros.
Angor, et in dubio mecum dum corde voluto
Transigerem vitam qua ratione meam,
Incipit interea blandos mea fistula versus
Quos mihi sollicitus suppeditabat amor
Dulcia Melpomene de Phyllide carmina ludit
Quales vel cecinit Tityrus ipse sonos.
Vel qualem cecinit Davidis Musica cantum
Pavit ut in patrio rure paratus oves.
Haec ego turbato reputo dum pectore mecum,
Et struo disparibus talia verba modis:
Aeolus in cultum conversa cuspide montem
Tangens fluctisonis aequora turbat aquis.
Murmura ventorum subito velut agmine facto
In loca terrarum. Sole cadente ruunt.
Asper ab axe furit Boreas simul Auster aquosus
Invitat promptas ad fera bella manus:
Sed cito pacis amans roseo volat Eurus ab ortu
Et fera ventorum murmura quaeque domat.
Sic cunctus pelagi strepitusque furorque recessit
Et rediit nitidi Luna serena Poli.
Me ferus in campis spatiantem ceperat error
Esset ut erranti non via nota mihi.
Fonte sub arguto trado mea membra quieti,
Impono chlaenae colla ferenda meae.
Sentio fonte meum resonante quiescere pectus
Nostraque languidius membra sopore frui.
Hoc ego dum gelido fessus sub sonte quiesco
Atque regis sensus blandule somne meos:
Constitit ad nostros facie pulcherrima vultus
Femina, Spartanae virginis arma gerens.
Alatum manibus deducens, corpore paruum,
Haec mihi visa fuit prodigiosa [(editor); sic: prodigosa] Venus.
Sacra debant circum redolentes tempora lauri,
Cingebat viridis baccar utranque manum.
De tergo refugum niveo suspenderat arcum
Alter et in manibus tela Cupido tulit.
Caesaries minime gemmis auroque secunda,
Divinus toto fulsit in ore decor.
Forma Deae similis, radiant, ut sidus ocelli
Quales vix Latium credis habere Iovem.
Heu mihi quanta fuit divina modestia gressus
Quantus in incessu fulgor honorque fuit?
Non erat in toto radianti corpore menda,
Nec latuit tenero turpis in ore dolus.
Alter at indutus nullo velamine, caecus
Ardentes promptus tela facesque gerit.
Parvulus hâc illâc pennis rutilantibus errans
Dixit dulciloquo talia verba sono:
O cito me divina parens audito loquentem,
Et bene fac, dirum quae tibi cumque notes.
Ecce satis placidum, tibi me qui saepe fugavit
Qui solitus nostras spernere saepe faces
Qui semper calidos IOACHIMUS fugit amores
Et nunquam metuit numinis arma mei.
Hactenus et sprevit connubia, quemque ferendae
Nulla tenet sobolis cura, nec ulla tori.
Hic mihi nunc telo restat tangendus acuto,
Possit ut imperium non violare meum.
Iam venit in casses mater divina sagittas
Ni fugit, incurret praeda petita meas.
Iste, novenarum decus immortale sororum
Dulcia coniugii iura perosus erat,
Et quoniam sacrae latices potaverat undae
Saepeque Pegaseis ora rigarat aquis:
Aspectu semper fuit, ô Cytherea, pudico,
Aque meis iaculis vulnera nulla tulit,
In casses igitur quia iam venit ille dolosos
Nil nocuit nostras hunc tetigisse faces.
En grave traiecto sentis in pectore vulnus,
Esque potestati subditus usque meae.
Dic age quî fiat, dulcissime nate Cupido,
In doctos cur iam vim tuus ignis habet?
Non galeam metuis? Nec acutam Palladis hastam?
Cur non in celerem te repit illa fugam?
Ab sine mirari carissima mater, eamus,
Iam surgit iuvenis semisopitus humo.
O Deus! ignicremis quot sunt mea laesa sagittis
Viscera, vae poenae, damna levato meae.
Me miserum stolidus mihi tela necemque Cupida.
Comparat: in toto pectore crescit amor.
Heu quantus dolor est mihi? vae vae, quale futurum
De me iudicium posteritatis erit?
Quis nostros poterit superûm lenire dolores?
Quisue meis curis dulce levamen erit?
Quid faciam? forsan dabitur medicina dolori.
Viscera cuncta mihi corde pavente tremunt,
Pectus et incensum sic igne Cupidinis ardet
Feruida Trinacriis ardet ut Aetna rogis.
Talia dum querulo deploro corde dolenda,
Ingreditur Phoebo turba novena duce.
Dux humeris arcum gestans, dextraque sagittas
Et pharetram grave non pectore gestat onus.
Sacra dabant circum viridantes tempora lauri
Quaeque puellarum florida serta gerit,
Fulgor in ore nitens, gressusque modestia, qualem
Vix elegis possum commemorare meis.
Obstupui, nostrique feruntur ad alta capilli,
Vix etiam mecum tum satis ipse fui.
Interea chorus ille mihi vestigia torquens
Accedit propior non remor ante gradu.
O iuvenis, dixit, Clarii studiose liquoris
Audivit querulos turba novena sonos,
Quid lacrimas tandem te fundere fecit amaras,
Quisue tuo madidas sparsit in ore notas?
Quae tua sors diris incessit membra sagittis?
Tot precor unde tuum vulnera corpus habet?
Obstupui: toto riguit mihi corpore sanguis,
O, me quam vellem tunc obiisse necem!
Incessit nostras penitus ceu flamma medullas
Formido, nisi nil cura dolorque suit,
Tot gemebunda trahit laesus suspiria pulmo
Ut possem nullo reddere verba sono.
Pone metus, inquit invenis doctissime, Phoebus,
Pegasidumque sacro semper amate choro.
Forsitan huic dabitur dulcis medicina dolori,
Cui cedat procul hinc cura dolorque tuus
Quid facis hic? ô quid tandem scelerate Cupido
Turbatur facibus sacra chorea tuis?
Cur regnant inter tua tela pudoris amantes,
Quique colunt sanctae iura pudicitiae?
Quae tibi nobiscum res intercedit amoris?
Ad pia cum non sis festa vocatus, abi.
Et vires tentato tuas, ubi Cypria mater
Decipit illicitos luxuriosa procos,
Cedite nequitiae procul hinc procul ite profani,
Hinc scelerum genitrix cede maligna Venus.
Huc ades ô formose puer divine Cupido
Ex supero quoniam natus es ipse Deo
Te divine puer nostris iniunge choreis
Ad pia tu merito festa rogatus ades,
Pangito legitimi sanctissima foedera lecti
Unanimem facito fructiferumque torum
Accendas sponsum divine Cupido futurum,
Illius ut facilis pectore crescat amor.
Da citharam, tu prome fides puer optime dulces
Ad sacra coniugii festa venite cito.
Ecce venit reliquas inter regina puellas
O decus, haec docto nata parente venit.
I Joachime sacrum celeri pede foedus inito,
Sponsa petit thalamos, casta puella, novos.
DURA suis alii describant praelia Musis
Herculis aut Paridos somnia mira canant [(editor); sic: canam] ,
Fortia ceu Danai straverunt moenia Troiae
Cum laxaret equi pinea claustra Sinon.
Ast ego caelestis soboles ut cara parentis
Nata sit exponam virgine verus homo
Illa et enim nostros ni descendisset in artus
Cunctis celsa poli ianua clausa foret,
Unde sed incipiam quae prima exordia captem?
Quisue erit alternis carminis ordo mei?
An quo nos erga flagrârit amore paternum
Numen? an exhibiti gratia quanta lo/gou
Eva tori postquam sociata parentis Adami
Rapta daret socio poma negata suo
Dulcia cum tristi miscentur gaudia luctu
Humanoque redit maesta querela choro.
Mox Erebi expandit Stigius vada Iupiter, Orci
Cerberus et patulas non vetat esse fores
Undique cruda nigrae nascuntur semina mortis
Et venit e pomi grande fragore malum.
Praesentem nutu designant omnia mortem
In terrisque novo cuncta stupore tremunt.
O, miseranda necas venturos Heva nepotes,
Conspectumque facis mortis Adame iugum:
Somniat at contra Satanas cum laude triumphum
Hostilesque nigro iactitat ore minas.
Et memor ut quondam fuerat deiectus Olympo
Blasphemat verbis numina sacra novis.
Mene (sonans) homini potuisse nocere latenter
Dedecet? aut forma verba dedisse tuae?
O socii gaudete simul palmamque repertam,
Victaque quod nobis gens inmica iacet.
Ponamus nostrum celsa de rupe trophaeum,
Successus habuit quod labor ille bonos.
Verba Pater satanae videt ut blasphema dolosi
Tales spumanti mittit ab ore sonos:
O homines quae falsa tenet sententia mentem
Quid referunt dicit laesa statuta mei
Consevi totum Paradisi fertilis hortum
Quo vobis alter gratior esse nequit
Arbor ut hac esset mihi sola dicata cupivi
Quem statui medio conditor ipse loco,
Huius enim vitae quae sunt letalia vestrae,
Vos avida vetui carpere poma manu
Ne laesi subito vos, venturosque nepotes
Praecipites stygiis involuatis aquis,
Aversa temere tentastis mente Tonantem
Ore lacessentes non sapiente Deum.
Nunc igitur nostro penitus discedite regno
Sub iuga conspectu despoliata meo,
Maturate fugam: genitor dum talia noster
Iratus loquitur: tristis Adamus ait:
Heu, fateor meritam commisso crimine poenam,
Sentio quam sensus excruciare meos.
Quicquid id est tibi peccavi, mitissime, soli,
Ah pudet, et pomum me rapuisse piget.
Cur ego divinum potui laesisse statutum
Cur satanae valui non prohibere dolos?
Cur ego sustinui vestros offendere vultus
Nil quibus aspectu mitius esse potest,
Cur tua non metui praesentia numina? cur te
Peccator tantus conspiciente fui?
Mox Deus incensi flammatas concipit iras,
Pectoris et tanti signa favoris habet:
Ut genus humanum, nec non genus omne ferarum
In stygium vellet praecipitare lacum.
Jam quoque Tartareum patefecerat Orcus hiatum
Et stygis inferior fumigat igne focus.
Non tulit haec supero soboles aequaeva parenti
Quae patri similis semper imago fuit
Quae terrae tractus et quicquid continet orbis
Condidit, et latus quot sata campus habet
Quae volucres docuit pennas librare per auras
Atque maris pisces quae secuisse vias.
Sed patris irati sese mox implicat ulnis
Et tales tristi fundit ab ore sonos:
Spes mea summe parens, magni faber unice mundi
Respice me vitae anchora tuta meae
Percipe verba mei fletus, mea vota measque
Exaudi placida quas loquar aure preces.
Mox pater ut gnati sensisset vota querelae
Quid dubii placido gestet in ore, rogat.
O pater affectus mentis depone furentes
Discute ab humano damna futura choro.
Tu populo delicta tuo patrata remitte
A miserisque irae disice tela tuae.
An decuit, similes quos nobis pene creâras
Unius ob noxam succubuisse neci.
Quod tua mortales violârunt iussa, dolendum
Promitto poenam sanguine ferre meo.
Humanam pacto iungam mihi foedere massam
Virginis intactae gnatus ut esse ferar.
Nullus enim poterit mortali semine natus
Debita pro lapsu solvere lu/tra tibi.
Nec satanas nisi victus abit, nec porta theatri
Claudetur stygii, mors nec abire volet.
Et Draco nî fuerit contritus calce nefandus,
Quis socius nostrae quaeso salutis erit?
Talibus una lo/gos coelestis cura Parentis
Placavit verbis numina laesa suis.
Primaque decreti demittit nuntia fati
Terrigenis, ut alant spe meliore solum.
Virgineo quoniam venturum semen ab aluo
Clave necaturum Daemonis esse caput.
Occulto quamvis morsu insectabitur artus
Hic tamen, et frustra, sudor inanis erit.
Talia cum tristes audissent fata parentes
Coeperunt [(editor); sic: Cnrperunt] luctus attenuare suos.
Postquam per varias Martis Janique Calendas
Egisses currus candide Phoebe tuos
Accedunt veterisque dies et tempora fati
Queis [Reg: Quibus] puer Immanuel progrediturus erat.
Nascitur ergo puer qua surgunt moenia Bethlem.
Intacta matris virginitate tamen.
Atria non subiit fulgore parata nitenti
Neve dedit molli colla ferenda toro
Sed puero viridi congestum cespite culmen
Oppositas nato non sinit esse fores.
Collocat in rigidam, pro stratis mollibus, herbam,
Apparat et cunas flamen agreste novas.
Bos etiam dexter recubans, asinusque sinister
Excipiunt dominum, brutus uterque suum.
Non hunc mortalis damnosa superbia mundi
Excipit, ac gratus bos asinusque lo/gon.
Nunc igitur redeant populoso gaudia mundo
Quod peperit puerum casta puella Deum.
Quod genuit regem virgo non tacta Polorum
Qui potis es hominis nomen habere Deus
Et quem viridico cecinerunt carmine vates:
Quem cecinit Psaltis musica docta pii,
Qui mundo fuerat multis speratus ab annis
Filius est natus virginis atque Dei.
Per quem cuncta valent, per quem nos vivimus omnes
Per quem sunt volucres monstraque facta maris
Hic regum rex est fortissimus ille Iehova
Qui sine principio, qui sine fine manet.
Hunc sese thalami peperisse putabat Adami
Consors, cum foetus semina prima daret
Cumque suum clara sequeretur voce maritum
Postquam dissolvit talibus ora modis:
O quae tanta tenet mentes clementia Divûm.
Quam praestant oculis gaudia magna meis
Festivo Paeana simul date carmina plausu,
Fundite caelesti iubila cara Deo:
Laetantes cantate Deo nova cantica summo,
Clangite carminibus ductilibusque tubis.
Huius solemni celebrantes festa Diei
Ritu, ferte Deo pinguia tura meo.
Huius enim memini quondam praenuncia fati
Obvia caelesti voce fuisse mihi.
Iam datus est nobis: Deus hunc promiserat ipse,
lu/traque persolvet persolvenda Deo.
Hic erit invictae, validus super omnia, dextrae,
Hic dabit aeternae saecla beata togae.
Hic chaos antiquum, tenebras, noctesque fugavit
Cunctaque lustravit sole micante loca.
Hic mare solare radios, septemque triones,
Induit in formas quod fuit ante nihil.
Hic frondes, volucres pecudes, hic gramina campis
Condidit hic fluvios vertere fecit aquas.
Legibus hic fecit labentia sidera certis,
Formavit currus hic bone Phoebe tuos.
Hic caput invicto Cacodaemonis atterat ictu,
Hicque sua mortis morte levabit onus.
Sed licet Heva suis ostendat inania verbis
Gaudia cum Christum se peperisse putat
Attamen, ipsa sibi veluti solacia praestans,
Conatur storgh\n significare suam.
Et quam Messiam cuperet vidisse futurum,
Signa voluntatis composuisse suae.
Quid? non bissenis etiam patriarcha Iacobus
Gnatis haec solitis dicere festa fuit?
Nonne idem lustris vicenis atque trecentis
Ante, monet gnatos hunc celebrare diem.
Sic referens: nati cognoscite dicta parentis
Et date ne frustra vos monuisse queam.
Principio dominum, qui me, vos, cunctaque solo
Condidit ex verbo, diligitote Deum.
Postea, ne vestras dirimat discordia mentes.
Fer miseris promptam quisque vocatus opem.
Sic dabitur vobis vitae Diadema futurae,
Sicque reget vestros aura secunda dies.
Sed tu qui reliquos inter mihi carus Iuda es,
Cessabis fratres non superare tuos,
Te coram facies submittere genua nepotes
Atque cadet iaculis gens inimica tuis.
Imperii merito tibi subicientur habenae,
Tuque feres populo sceptra verenda tuo
Donec ab intacta promissus venerit Heros
Virgine, qui mortis morte levabit onus.
Talia cum natis est verba locutus Iacob.
Cum sibi mortiferos sciret adesse dies.
Hinc liquet hunc merito cum ture meroque colendum,
Saecla vetustatis quod coluere diem.
Non mirum tibi sit, quid enim sibi gratius optet?
Denique quid plectro commodiore canat?
Praedicet an melius quicquam? si facta celebret
Quae bene speratae signa salutis habent.
Si ferat extremas terrarum fama per oras
GNATUM, qui vitae fons et origo fuit.
Nulla quidem res est, qua se Deus obtulit orbi,
Miretur quae adeo facta stupenda Dei.
Munera nec maiora tuis Deus alme dedisti
Mancipiis donum nec dare maius habes
Quam decus angelicum, quod tu cum pneumate natum
Intacta matris virginitate dabas.
Ut genus humanum Cacodaemonis ore comestum
Solveret ipse sua, retraheretque nece.
Ergo creaturae nunc cum te, Christe, tuamque
Natalem repetant, angelicusque chorus,
Stat stupidus Pluto, miratur et ima theatri
Hac Phlegethontaei portae, stygisque pater.
Et fera barbaries, etiam Mahometica turba
Mirantur nostrum te bone Christe ducent
Quod tua naturis persona sit una duabus
Iuncta et quod verus sis homo. sisque Deus:
Quod sis fulgenti genitus de lumine lumen,
Exque Deo vero verus et ipse Deus.
Et quae sors tandem, vel quae patris ira regentis
Omnia te nitidi misit ab arce poli,
Quid patrem impulerit te quod turbavit Olympo
Et te sit tantis passus inesse malis,
Quae sors humano te circumiecit amictu,
Cur tetigere humeros dura flagella tuos.
Quare sancta tibi solidis Ecclesia verbis
Iam vice natalis vere nitente canit
Ut tibi, Spirituique Patrique habeantur honores
Digni, nec verus non pietatis amor:
Utque tui melius nostras pertingat ad aures
Notitia, et melius pectora nostra probet.
Sed licet aethereis non vox enata cavernis,
Aut stygiis, possit sat celebrare Deum:
Aut quis sit geminae persona nexui in una
Naturae, eloquier lingua disertae queat,
Nec percunctari passim sub nocte serena
Quae volitant volucres tractibus aereis:
Attamen unae Dei natus sapientia pleno
Pectore vult grates nos retulisse sibi
Quod fieri nulla poterit ratione secundae
Quam si contigua laude canamus eum.
Tu mihi principium fueras. mihi sis quoque finis,
Qui solus nostrae iura salutis habes,
In melius quoque tu nostros convertito mores,
Suscipe clementer vota precesque pias.
Ultrices astant furiae, terrentque flagellis,
Poenaque non ipsa devia morte tacet.
Utque ministerio digni praestentur honores
Per quod dat nobis caelica dona Deus.
Quisque suum munus sacram deponat ad aram
Gratus, pro ut sors et copia cuique sua est.
O thalamos nimium felices, qui duo rite
Excipiunt molli corpora iuncta sinu.
O thalamos dulces, pura quibus incita flamma
Sponsa movet sponso gaudia casta suo.
O nexus ignesque tibi ter Christe probatos
Mystica queis [Reg: quibus] tacite flamma notata subest:
Scilicet hîc casti nobis pinguntur amores,
Nil quibus immensus purius orbis habet,
Christe tuos dico, turbam complexe fidelem
Plus sua quam genitrix pignora mater amat,
Cum tibi pro nostra caelestia regna salute
Forte parum quondam deseruisse fuit:
Quin etiam nostro lueres pro crimine mortem
Mundaque sic fieret sanguine sponsa tuo,
Sponsa tuis dilecta toris, ad nulla creandi
Huius adhuc mundi semina iacta forent.
Purior hoc quisquam fuerit vel dulcior ignis?
Huicue erit inter nos aequiparandus amor?
Emicat in sola socialis imagine vitae,
Cum simili nuptos iungit amore torus.
Namque lo/gou flammas calido sub pectore sponsus
Sentit amans sponsum sponsaque sentit amans.
Omnia basiolis rident, nil triste remordet
Pectora, quae talis consociavit amor.
Felices igitur quos ardor hic intus adurit,
Quos recoquunt tantae mystica signa rei,
Felicesque magis sponsos, quos nupta beavit
De gremio sponsae prodita Christe tuae
Turpe suae matris non ora fidemque referre
Huic erit, et patris est aemula multa sui,
Nec fugit indocilis frenum neque ferre recusat
Iussa viri cuius se videt esse latus,
Prompta sed exequitur nullo tardante verendus
Quae monuit coniunx, aut moniturus erat.
Atque sui sexus quoties reminiscitur ortus
Ira abit, et fastus cedere mente iubet.
Sic pietate Deo sic insinuata marito
Obsequiis, aequam praestat utrinque fidem.
Sepe domum gravibus sors invida casibus urget.
(Sunt sua nam tantis et mala iuncta bonis)
Sepe valetudo naorum, sepe dolendum est
Funus amicorum, sepe dolendus avus,
Sola maritales uxor solata dolores
Esse solet tantis grata medela malis
Dulce onus ah quoties collo suspensa mariti
Sic mulcet blandis corcula maesta sonis
Parce meo lateri dolor improbe, parce dolori
Mi vir; et innectit basia blandae genis.
Aut pueros imitata tenella voce Parentem,
Quae gerit, ostendens pignora cara vocat.
Cum fuco nec enim sese componier audit
Degeneri, mellis parturiente nihil
Mellificas sed apes imitata, cubilia ditans
Nectareos pensat prole frequente favos
Et velut irriguis arbor contermina rivis
Fertiliore suas termite iactat opes
Alma velut vitis frondenti nata sub ulmo
Grata beat dominos ubere fruge suos,
Sic aevo fecunda suam memor indere nomen
Exhilarat multa fertilitate domum,
Non cassos vitae et rationis munere fetus
Sed reddens uteri pondera viva sui
Quae patriis laeto discumbant agmine mensis
Inque dapes precibus robora sancta vocent.
Hinc generis nostri series, et maximus ordo,
Hinc pater a longa prole vocatur avus,
Hinc patris in seros perdurat stemma nepotes,
Eius et aeternum fama decusque viget
Hic sacer est hortus, sacra haec plantaria Christe
Sunt quibus excrescit plantula multa tibi.
Hinc meriti cultus veniunt, hinc laudis honores,
Et quam solus habet gloria vera Deo.
Felices igitur sponsos quos nupta beavit
Eliciens gremio commoda tanta suo.
Non haec instar opum quas dextera parca parentum
Liquerit, in thalamos sorte cadente venit.
Non hanc imperium Croesi, Pelopisque talenta,
Non dederint clarae quas Tage volvis aquae,
Sed precibus tentata piis clementia Divûm
Connubium tanto munere sola beat.
Ergo ter es felix et ab omni parte beatus
O animi votis dedite Petre mei.
En tibi praeclaris animi vultuique decora
Dotibus optato sidere nupta venit
Non tibi malueris auro radiantis arenas
Pactoli, aut Phrygii ditia regna Midae.
Et tibi sat magnae rerum studiosa tuarum
Quas pia quas frugi congeret uxor opes,
Hic pietatis honos, huic magnam pensat opum vim
Quae struitur pura mensa diurna manu.
Forte etiam variis mentem lassabere curis,
Obstabit studiis sepe vel ira tuis,
Quid facias? hic una tuis innexa lacertis
Dulce tibi luctus pharmacon uxor erit.
Nec feret ut seris taceare nepotibus, implens
Innumera vegeto prole cubile patri.
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltet
Mulceat ac barbam turba pusilla seni.
Vota loquar: matris dependeat ubere natus,
Tuque anno primum sis redeunte pater.
Tu modo Christe fave castis castissime sponsis
Ut duo sincerus pectora iungat amor
Insideas unus Petri tu Christe medullis
Tuque unum cupias sponsa Sybilla Petrum.
Sic Adamantaeis coalescent pectora vinclis
Sic fuerit solvi nescia [(editor); sic: nesca] iuncta fides.
Denique sic iunget socias concordia mentes
Vosque inter stabiles pax erit atque Deum.
HAs tristi, Generose vir, Camenae
Dant stylo inferias tuae sorori.
Quam saevae quoniam nimisque Parcae
Crudeles, superare continenter
Virtutis meritam suae nitore
Ausis praeripuêre fastuosis,
Aeterno decorant honore Musae,
Ipsiusque volunt sit ut superstes
Nomen perpetuo sit et perennis
His fama Hendecasyllabis reposta,
Quos ut fronte legas sereniore,
Conatumque probes laboris huius
Confidunt fore per suique famam
Et Phoebi titulos rogant. VALETO.
VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cuius ad irriguas laeto modulamine ripas
Consuestis socios ducere sepe choros.
Rumpite iam dextras, solitos abrumpite ludos,
Nulla sit in vestro cura decorve gradu.
Ponite nunc myrtos frontem redimite Cupresso,
Tempore vos alio laurea serta decent.
Impediat palla atra pedes, gressumque retardet,
Hic color, hicque habitus fletibus aptus erit,
Unâ omnes luctu non impediente sorores
Tristia flebilibus nectite verba modis.
In lacrimas Elegi concedant, dulce querelas
Testetur vobis quot Melos antefuit.
Cur ita? tristitiae causam si forte rogatis
Heu dicam satius quam tacuisse foret?
En lacrimosa phalanx, nigroque reposta feretro
Funera descendunt e Ducis arce pii.
Eloquar? heu cecidit fatis praerepta severis
Swartzenburgiacae gloria magna Domus
Femina praeclara Baronum stirpe creata
Quos hodie Comites Francica terra vocat
Haec titulis retulere novis et honoribus aucti
Praemia virtutis Caesare dante suae.
Illustres Comites ut de Baronibus essent,
Esset et hic serae posteritatis honos.
Cui si quanta fuit maiorum cura parandae
Seruandae studium nobilitatis erit
Quis neget, haec quod sit forma florentis honore
Splendida post nullos interitura dies
Quam dederint studiis effecta fidelibus illi
Munia clarorum nomine agenda ducum.
Marchiaci annales referunt satis indice longo
Atque Palatini laude decora notant.
Haec AMELEIA genus patrium ducebat ab ortu
Quam rapuit saeva mors violenta manu.
Ipsa Palatini quondam Ducis inclita coniunx
Hanc sociam legit dulcis amicitiae
Hanc a colloquiis habuit, cum viveret, huicque
Seria ferme uni credidit, atque iocos.
Ergo velut genitor natae tuorue clientis
Ipse Palatinus funere maestus adest.
Eius fata dolent proceres et Principis aula
Quos habet eximia nobilitate, viri.
Una omnes maesti funus comitantur ad aedens.
Rite peracturi iusta suprema sacram.
En tamen incedat cunctos generosus ut inter
Nobile qui Phrygii nomen ACHATIS habet,
En quibus obscuro sub tegmine fletibus HEROS
Germanae doleat tristia fata suae.
Non ita Saxonico quondam superatus ab hoste
Vincula sollicitus cum pateretur erat.
Marggraphii lituos Alberti et castra secutus
Martia France tuas depopulantis opes.
Hunc sequitur clarus tota cum plebe senatus,
Hunc moesti iuvenes aula quot urbsque tenet,
Testantur luctum cuncti, maestumque dolorem
Funere crudeli quem tulit atra dies.
Quas lacrimas tristi quas produnt ore querelas
Indigenae matres Pantoreaeque nurus?
Vidi ego cum sociis comitatus funera passim
Talia pro Comitis vota salute dari:
O utinam nullo potuisset funere mergi,
Vivere Nestoreos digna AMELEIA dies:
Cur pietas fatis non obstitit? aut toties cur
Non tenuit saevam Parca rogata manum?
O spes fallacis hominum: discedere cunctae
In ventos inopum cur potuêre preces?
Quorum mater erat non dedignata vocantes
Obsequiis, quorum est commiserata vices.
Talis erat genitrix Ameleiae, qualis et ipsa
In miseros semper cum superaret, erat.
Talis erat genitor WOLFGANGUS, qualis et ipsa:
Afflictos facili nam relevabat ope.
Talis et exsistit, quo non generosior alter,
Frater hic, Aeneadae nomen [(editor); sic: Aneade nomem] ACHATIS habens
Hos imitata igitur generis vitaeque magistros
Magna fuit patriae lausque decusque domus.
Virtutis cur nil exempla domestica possent
Cum vitiorum adeo sit metuenda lues.
Fallor? heri medium quando torquebat Olympum
Praescius an Phoebus funeris huius erat?
Tristis agebat enim portantes lumina currus
Luctu consuetas praepediente faces.
Quid? quod et incurvus fama hac volitante per urbem
Tardius attonitas Nicrus agebat aquas.
Iam quoque rorifluo madidum caput abdidit alveo
Haud dubiê fati flebilis ipse memor.
Hanc igitur Clotho quod funere mersit acerbo
Vos etiam luctus edere signa decet.
Quaelibet extinctae funebria munera vestrûm
Deque suis lacrimis humida serta dato.
Fata iubent: fas est nos Principis ore moveri,
Qui colit officiis numina vestra piis
En pullo tectus velamine gestet ut intra
Pectora funesti triste doloris onus
Arte laborata qui veste insignis et auro
Visendus sacra nuper in aede fuit.
Quippe suae tantum decus aulae luget ademptum,
Nosne igitur lacrimas dissimulasse decet?
Pallentes orbi Regem, vel dira senectus
Si gravet, Hybleae quem venerantur apes.
Nonne gemunt maesto tristata examina luctu
Fata ducis tanquam commiserata sui?
Quod si forte diem praesepia clauserit intra,
Cernis ut e tectis flebile funus agant.
Nos simili studio meditemur tristia quando
Ipse Palatinus signa doloris habet.
Et merito? quis enim tristes cobibere querelas?
Quis fletus? lacrimas quis tenuisse queat?
Quando tot in signis virtutibus Heroinae
Praepropero aetatis funere clausit iter,
Quae pede inoffenso cursum producere vitae
Digna crat, et fato candidiore frui.
Vix si mille mihi linguae si mille darentur
Ora Pericleo more diserta, queam
Dicere, quas dotes natura inseverit illi
Fida, quot et facilis quantaque dona Deus.
Ne generis virtus in ea dubitabilis esset,
Quam titulo factis maluit esse comes.
Comis erat, facilisque bonos erga, omnibus aequas.
Femina rixarum nescia, pacis amans.
Tabentes aluit fovitque parentibus orbos,
Auxilium viduis sepe rogata tulit,
Sollicite nuribus, senibus subvenit et aegris.
Nec miseris unquam ferre negavit opem,
Hinc columen dicta est inopum, meruitque vocari
Pro domina genitrix, pro genitrice soror
Nec vero temere (foret ut sine crimine virtus)
In desolatos semina sparsit agros,
Nec sine iudicio conferre solebat in omnes
Munera, sed quibus in spes bona frugis erat,
Non bene proveniunt inculto semina campo,
Nec venit e saxis digna labore seges.
Ergo inopum redeunte quibus benefecit in orbem
Anno, habuit certis nomina scripta notis
Tam simplex tacitam cavit prudentia fraudem,
Quae vitii virtus crimina saepe tulit.
Quid memorem, qua mente bonas adamaverit artes?
Quo studio doctos iuverit atque viros?
Quippe alios inter Musarum castra sequentes
Fovit, et his larga praebuit aera manu,
Ne quibus ingenium facilis natura dedisset,
His angusta domi res nocumenta daret.
Quid reliquos dicam generoso in pectore motus,
Illi tota quibus vita peracta pie est?
Quid decus antiquum linguae, castumque pudorem?
Femineae et mores cum gravitate pios?
Innuba virgineos quartae trieteridis annos
Egerat, et vitae ter duo lustra suae.
Huc tamen usque sui famam seruarat honestam
Nominis, et castae iura pudicitiae.
Quos non Christe tibi verae pietatis honores,
Atque ministerio praestitit illa tuo?
Sepe revoluebat divina volumina, quorum
Lectio nos recta ducit ad astra via
Haud umquam nisi cum languentia membra vetabant
Non audita illi concio sacra fuit.
Cuncta sed illius praeconia dicere si quis.
Moribus et laudes aequiparare velit
Deseret ante dies venerandaque deseret aetas.
Hunc quam materies carmine digna cani
Nec tamen his superas virtutibus ivit ad arces,
Se iustam sola credidit esse fide.
Non meritis hominum statuit malefacta piari
Nostra, sed ipsius sanguine posse Dei,
Hinc moritura tuum compellans Christe tribunal
Reddidit haec fidei vota suprema sua:
Ne mea respicias fatuae delicta Iuventae,
Nec poenas a me vindice posce manu
Da veniam fassae, tua me bonitatis imago
Post obitum vitae spe melioris alat.
Annue nunc votis, si fert tua sancta voluntas,
Mens mea tam superas gestit adire domos.
Haec repetens animam vacuas efflavit in auras,
Vectaque sidereis coepit inesse choris.
Ergo tot egregiam virtutibus Heroinam
Si decet ornatam laudibus esse suis.
Has animi ob dotes, et castae munera vitae
Eius erit posthac nescia fama mori.
Sic meruit pietas, sic officiosa voluntas
Nomen ut invita morte superstes agat.
Interea talem nos deplorare peremptam
Convenit: in lacrimis et tamen esse modum
Fatales nulli datur exorare sorores,
Nati omnes fragili conditione sumus.
Terminus exacti cunctis mortalibus aevi
Stat ratus; hunc ultra currere nemo potest.
Provida sic statuit caelestis cura Parentis
Nostrae quem penes est hora diesque necis.
Haec igitur nobis sint tristia funera quamvis
Nostra pium tamen est subdere vota Deo
Iamque modus lacrimis insit: violabile non est
Ius mortis: Tantum sit doluisse satis.
Quin potius gratemur ei nova gaudia vitae
Se quibus optavit carne soluta frui
Donec Parca levi versaret stamina fuso,
Et superare illi fata benigna darent.
Magna quidem pietas mentem virtusque beabat.
Magnus et in misero corpore languor erat.
Raros laetitiae pingebat in ore colores
Mistaque continuo vita dolore fuit.
At nunc maestitiae superataque meta laborum est
Nunc erit emensis tuta carina fretis
Dein pia mens vitam, nullo turbante, beatam
Laetaque cum Christo saecula pacis aget.
Vermibus interea cibus est exangue cadaver,
Sed redeunte anima, sospes et illud erit.
ILLE senex, qui bis senos, tot et amplius annos
Triverat humano quot pede Christus humum
Multimodos inter casus, variasque procellas
Christicolae subii munia sancta gregis.
Cuius ad exilium Nanshemia flebat, Ibero
Milite Teutoniam depopulante plagam.
Sed quem nec flexere minae neque gratia Magni
Caesaris, ad nutum flectere cuncta potens.
Quo praecone inter Cregaias notior urbes
Christigenum pura sumpsit EPINGA fidem.
Quique Alcea, tua (dum mitia fata sinebant)
Per tria lustra tuli praesulis urbe vices.
Quo patre, STIBELI, tibi LYDIA nupta iugali
Foedere erat, senii spes columenque mei.
Ille, inquam, tenui hoc te donat munere, sed non
Sic tenui nostrae pignore amicitiae.
Aurea sacrarum congessit carmina Musarum,
Et Phoebi attonitas hoc opus Harmonias,
Divinum artis opus, qua nil mortalia corda
Quicquid in immenso est suavius orbe trahit.
Suspicit orlandi sinuosa recentior aetas
Cantica, Meilandi saltidicamque Chelyn:
Esto novis modulis sua laus: me iudice palmam
Simplicior veterum Musa chorusque feret.
Novit hic affectos vehere ad caelestia sensus,
Vultque pia quadam cum gravitate cani
Hic mihi post sacri fesso meditamina verbi
Sufficit harmoniis robora laeta suis.
Atque utinam integris ut erat vox promptior annis,
Pristinus imbelli staret in ore vigor
Quam foret is nostro facilis medicina dolori,
Quem saevo exhaustum vulnere pectus alit.
Quam Belisareis infanda laboribus olim,
Tam mihi pro meritis gratia cessit iners.
Perge tuas mundi faex ultima, perge tenore
Quo tenus hac pergis contemerare vices.
Quid queror? haec mihi nunc valeat faex ultima mundi
Terra vale, valeat quod mihi dulce fuit.
Tuque vale Clemens suavissime, tuque Crequillon.
Et Iosquine vale tuque Phinote vale.
Et quos Phoebus habet mihi cumque valete Magistri.
Pergite dulcisonae plectra movere lyrae:
At mihi vos istas non ulla bibatur in aures,
Tam sacer excedat ne mihi corde dolor.
Quin tu care gener, vosque ô Iuvenesque virique
Quos iuvat Aonia tingere guttur aqua,
Et quocumque trahit cantandi sacra voluptas,
Haec canite et nostri sit meminisse satis.
Nunc ô gnate Dei, dignate assumere massam
Humanam, sine te ne mea massa foret:
Te voco, cuncta tuo qui praesens Numine comples,
Carne, sed aetheria sede receptus agis,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,
Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide,
Carneque quem Mundo tandem sine fraude reducet
Conspicuum aeria nube suprema Dies.
Si mihi nunc (ô sit) moles toleratae laborum
Omnis et hîc stadii meta peracta mei est:
Fas mihi sit tremula haec et humi repentia membra
Reddere humo? super huc usque fuisse sat est.
Ut brevis humani est; Euroque citatior aevi
Horula, vix raris tanta senecta venit.
Nunc igitur fas sit demissis litora velis
Tangere, et in portu stet malie quassaratis:
Exolui mens fessa cupit, tecumque morari,
Pars age sim regni quantulacumque tui:
Nil me regna Midae, nil me Polymestoris aurum,
Ditia nec Croesi, sed tua regna trahunt.
Annius? at si nemo tuas feris irritus aures,
Pro grege sic liceat subdere vota tuo:
Aspice, quae pestes grassentur ovilia circum,
Et tua quam saevis praeda sit agna lupis.
Haec lacera incessunt violenti septa Tyranni,
Et gregis immani cade madescit humus.
Affricat hîc scabiem morbosque regurgitat Orcus,
Queis [Reg: Quibus] tulerant medicam saecula prisca manum.
Ut teneros passim foetis cum matribus agnos
Depascat macies turpis, et atra leus:
Passim etiam totos palare per avia coetus
Cernere sit certo nec pede flectere iter.
Ceu rectore carens vasto super aequore pinus
Errat, et instabiles itque reditque vias,
Eripiturque oculis dum fessa erroribus undis
Mergitur, et miseras gurgite condit opes.
Hos gemitus imo haec ducunt suspiria corde,
Tu querulas audi maxime Pastor, oves.
Ad Patris evectus caeli super ardua dextram
Tu regis imperio subdita cuncta tuo.
Te mare, te tellus, et aprici regia caeli
In chaos antiquum concutiente ruent.
Ergo tuum audebunt impune lacessere Numen,
Et fodere insano viscera dente canes?
Quin tibi nequiquam latrant: modo temnere morsus
Te doceas: sua sic sputa cruenta vorent.
Mille vomat pestes moveatve Acheronta Parentem
Tisiphone Aetnaeus vel strepat usque Faber:
Te Pastore ovium stat nullo mobilis aevo
Certa Salus, dextrae robore fulta tuae:
Tu modo a)leci/kakos ne pars sincera trahatur
Provida nascenti pharmaca subde malo,
Et dignare tua perfundere luce tenellas,
Ne nigra pro niveo lacte venena bibant.
Quas etiam cautas male devius abstulit error
Fac recta redeant ad tua saepta viae:
Ut societ tandem lacerum CONCORDIA ovile:
Sola sed auspicio conciliata tuo.
Sic male quassatam serva et rege navita cymbam,
Sanguine quaesitas, quae tibi vectat opes.
Sic ipsa eluctata malis, portuque recepta
Expleat aetherias divite merce domos.
DUM mea Pimplaeas implorat Musa sorores
Digna petens elegis verbaque resque [(printer); sic: reque] cani.
Suppeditant quoddam vetus et memorabile factum,
Cuius in hunc memini verba fuisse modum.
Accidit ut Gnatus genio petulante feriret
Languida contorto verbere terga patris.
Quae multata diu pavitant, tamen impius addit
Aedibus e propriis provolvisse senem,
Impietas cogit gnati gemebunda parentem,
Quod poterat solum voce gemente queri.
In lare turbatur fugiens mala verbera GNATI,
Et tuber colaphis synciput esse dolet.
Fuste tumet cutis, et vetulus male tangitur, atque
His petiit gnatum voce gemente sonis:
Desine pulsando, carissime desine fili.
Sufficit haec tergo semita nota meo.
Neve trahas ultra me limina: namque parentis
Hic pia cessavi terga ferire mei.
His ferme modulis me condere verba iubebant
Pierides, Lycii turba novena: ducis.
Oraque pressuro, facti morale nefandi,
Versibus iniungunt addere tale meis.
Per quod quis peccat, per idem plectatur, ut omnis,
Iustitiae superûm regula fixae docet.
PAX erat Actiacis in toto frondibus orbe
Candida purpureas condecorata comas.
Arma quiescebant sacris inimica Deabus,
Clausaque belligeri ianua Martis erat.
Otia cum miles fugiens per saxa per ignes
Ibat, et immensum conficiebat iter.
Ingressusque cavis invictam Turribus urbem
Qua stat Marchiaci Regia structa Ducis.
Atrae forte subit cauponis miles avari
Hospitium noctis leniter ore rogans.
Excipitur blandê: cenam iubet ille parari,
(Nam satis argento miles onustus erat)
Instruitur celebris regali mensa paratu,
Sistuntur liquido pocula plena mero.
Functus erat dapibus, miles somnumque capessit,
Phaebus ut Eoo flumine mersit equos.
Postera cum niveis lucens aurora quadrigis
Protulerat croceas ore nitente genas.
Ingressurus iter, solvit prius omnia miles
Deinde suum valido cingitur ense latus.
Ecce per impletum nocituro corpus Iaccho
Morborum subito nascitur omne genus.
Membra lues violat, venae violantur in illa,
Duraque funestus concutit offa tremor.
Risus abest, tremulo languentia corpora lecto
Dat gestatque miser triste viator onus.
Ille suam gemmisque gravem nummisque crumenam
Accipiens, tales edidit ore sonos:
Hanc fidei committo tuae fida hospita peram
Donec abafflicto corpore febris eat.
Clarus ab aequoreis decimum iubar extulit undis
Phaebus, ubi miles febre levatus erat.
Poscit ab infida peram sine lite marita;
Ut mihi, sic dicens continuetur iter.
Quid faciat? tacito deliberat hospita corde,
Consortem thalami consulit ergo sui.
Annuit, atque iubet peram retinere maritus,
(Nam fuerant loculis lucra sepulta cavis)
Hîc igitur primo dictis exorsa proteruis
Ore suos morsus, non reprimente. sonat,
Hem quid ais clamat? quam peram, quidve reposcis,
Mene putas loculos despoliasse tuos?
Absit ab ore tuo furiis agitate, deinceps
Et cave mendaci talia voce loqui.
Dixerat, et miles facie spectante maritam
Indignabundus talia voce refert:
Perfida, quin reddis, quae sunt aliena tuumve
Hospitium pretio vis cumulare meo?
Tene decet fregisse fidem et quod foedus inisti?
Crede, gravis veniet vindice poena Deo.
Hospes ut arcendum propriis a sedibus hostem
Impius audisset talia vota loqui:
Militis extemplo vi terga caputque fatigat,
Caesus ad extremam dum fuit usque domum:
Aestuat hic contra, iustoque tumore nigrescens
Corripit ultrici Martia ferra manu.
Falcatoque cavas perfodit acinace valuas,
Ut velut igne solet stiria diffluerent.
Mox herus expulso superatus ab hoste, piorum
Ad vicinorum confugit aeger opem.
Invocat auxilium, concurrunt undique cives,
Insanoque crepant bellica signa foro.
Hic clypeum dextra gladium fert ille sinistra,
Et subiti caussam Martis uterque rogant.
Et velut exsurgunt aeris clangore vocati,
Mulciber in tota cum vagus urbe furit.
Sic etiam cunctis accurrit turba plateis,
Caesus non dubiam cum rogat hospes opem.
Miles ad indoctum populo crepitante senatum
Ducitur, et turbae dicitur esse reus.
Tolle malum, rude vulgus ait; cito tolle tumultum,
Ne quoque caede ferâ curia tincta foret.
Claudunt praecipitem latebroso carcere captum,
Sentiat in manibus vincula dura suis.
Dixerat ista furens animis ignobile vulgus,
Et fuerant tot dicta probata foro.
Clauditur angusto ferrati carceris antro.
Nec potis est niveos cernere solis equos.
Phoebus at interea volucres bis terve quadrigas
Duxerat ignivomis clara per astra rotis.
Claudit honoratum dum curia celsa senatum,
Militis et caussam dum bene consul agit.
Quid faciam? tanto meritâ pro crimine paenâ
Estne, senatores, afficiendus ait:
Deque suâ melius quid eum sperare salute
Iura vetant, mentem dicite quisque suam.
Incaluere animos, ardentque cupidine caedis
Turba senatorum iuris in arte rudis.
Murmur inane vagatur in arce, voluntque videre
Tingi caeruleam sanguine caedis humum.
Calculus ergo niger luteam demissus in urnam
Damnat eum, capitis suppliciumque notat.
Iamque dies aderant, horam quae mortis habebant,
Hoc superost, miles quod iugulandus erat.
Ecce per occlusas tenebrosi carceris antas
Ingreditur stygius, nocte priore, Deus.
Captivumque vagis aggressum passibus, inquit
Ore suo nigros, nigrior ipse, sonos:
Quid miser infausto vinctus decumbis in antro?
Quidve tuas fecit vincula ferre manus?
Scilicet horrisonum iam totâ murmur in urbe:
Fert gladium lictor duraque lora, sonat.
Utque peracta tua est prudente consule causa
Delictum patuit mox sine teste tuum.
Poenaque mors posita est tibi laedere iura volenti
Hospitii, ferro poena ferenda tibi est.
Hunc ego quae minuant tibi mortis pharmaca luctum
Calleo, Gallenus non meliora daret.
Vis igitur nostrum gratus sentire laborem,
Vis te sanguineam posse cavere necem.
Sis meus, et nostri pars non eris ultima regni,
Sis meus, et diram non patiêre necem.
Sunt mihi perpetuo velut igne calentia regna,
Non sentitur hiems Brumaque nulla manet.
Erigida regali non pendet stiria tecto,
Tecta nec hybernâ sub nive terra latet.
Innumeri nitida proceres famulantur in aulâ
Quorum te. faciam, si cupis esse, ducem.
Dixerat haec stygius: neque dum quoque presserat ora,
Miles ubi subitos redidit ore sonos:
Me tentare cave stygii moderator Auerni,
Neve velis medicam sic adhibere manum.
Tutius est, lictor vitam mihi finiat ense,
Gaudeat et nostrâ plebs furiosa nece.
Atque prius muti fugitivo piscis ab ore
Verba Pericoleo cultâ lepore fluent.
Et prius Oceanum patiens formica laborum
Ebibet, aut sicco carbasus ibit agro.
Quam cupiam stygii fieri pars una theatri,
Et fugere hac diram conditione necem.
Si tamen hoc (inquit Cereris gener) omne recusas,
Tutior et melior iam tibi consul ero.
Consiliumque dabo sine fraude, doloque, malisque,
Si cupis, et leviter quod peragatur erit.
Cum te sublimis duce cras lictore videbit
Curia letali deris ut ense neci.
Squalidus ad superos tendens reus ora, manusque
Hos itera querulos voce gemente sonos:
O ego, qui iubeor iustam defendere caussam,
Et cogor medio dicere iura foro.
Cum tamen omnino tantae sim nescius artis,
Haereat et trepido nescia lingua metu,
Heu mihi, qui subito manibus post terga ligatis,
Ad Phlegethontaeas ire iubebor aquas.
Parcite ducentes vitam sine crimine, PATRES,
Parce senatorum relligiosa cohors.
Annue, pro votis: orant mea vota patronum,
Prorecto medicam qui ferat oris opem:
Quique disertus agat nostram sine crimine caussam,
Atque fero pavidam liberet ense gulam.
Talia si fueris iterans fortasse locutus
Verba; preces facient posse valere tuas.
Sin optata feres, oculis super agmina fixis
Patronum ficto quaere dolore tibi.
Finge metum, curamque animi gemitusque frequentes,
Qui cupiat prote dicere, nullus erit
Dicere nemo volet post mille precamina, tandem
Me tunica astantem versicolore, roga.
Pileus oblongus, ceu pronaque turris acutus [(editor); sic: acntus] ,
Caeruleus, plumis condecoratus erit.
Consistam, laetisque oculis, laetusque videbo,
Solvi per iustas vincula nexa manus.
Tum miles, quia purus erat puraque colebat
Mente Deum, bene sic praemeditatus, ait:
Recta mones, Daemon, cum sis mortalibus hostis,
Excidiumque piis flebile saepe pares,
Et quia nulla ferunt nostrae tua iussa saluti
Damna, placent: caussam, cum peto, tutus age.
Noctis erant pulsae stellantis ab axe quadrigae
Clarus et aurorae lumine Phoebus erat.
Panduntur rigidi mane sub carcere postes
Panditur et medio curia celsa foro,
Hanc reus ingrediens vinctis post terga lacertis
Reddidit hos tremulo miles ab ore sonos:
O ego qui iubeor noxam defendere iustam,
Et cogor medio dicere iura foro
Cum rudis omnino tantae sim nescius artis,
Haereat et trepido nescia lingua metis.
Si qua mei vestras tangit miseratio mentes,
Suscipitote precor, quas loquar ore, preces.
Parua precer: neque enim veniam neque vincula solvi
Nec monumenta mei nominis ullo peto.
Sed defensorem, qui pro me digna loquatur,
Quique meam rigido solvat ab ense gulam.
Militis optatam iuvit facundia causam,
Quodque erat in fatis vota petita dedit.
Vota petita dedit rediturae signa salutis,
Spemque facit poenae, quae fuit ante, metus.
Constitit, atque oculis reus agmina circumspexit
Patronum tentans posse videre suum.
Ecce notaturae procul ornamenta tiarae
Caussidicum plumis vergere ad astra videt.
Aspicit et maculis vestem vel mille notatam,
Unde satis stygium colligit esse patrem.
Lentus humum spectans graditur fatusque modeste
Pauca, salutiferam provocat eius opem.
Annuit orator ficta sub imagine Pluto
Praestat, et astrictam quam dedit ante, fidem.
Conticuêre omnes, exspectaruntque resolvi
Ora diserta stygis nescia turba Det.
Incipit, ac cunctas explanans ordine leges,
Iura Pericleo culta lepore sonat.
Inde patrocinii causam descendet adimam,
Quodque labore potest sedulitatis agit.
Addit eum perimi nec posse nec ense nec igne,
Qui non litigii fons et origo fuit.
Praeterea quod sit spoliatus ab hospite miles,
Quodque domo tandem vi sit abactus, ait.
Talia fatus erat, repetens exordia caussae,
Annectensque, domûm, tempora furta, locum.
Quâ furtum sit parte domus, quo tempore factum,
Quoque domi iaceant condita furta loco.
Quis numerus lucri, qualisque figura crumenae,
Denique quae mendax vera fuere, refert.
Miratur populus, dubitantque ea credere vates,
Quae ceu fatidico dixerat ore novus.
Hospes at hoc renuit, male quod sibi conscius esset,
Saepius his iterans impia verba modis.
IAM IAM TARTAREIS CUPIO TORRESCERE FLAMMIS
Si rapuit loculos dextera nostra tuos.
Haec postquam toties esset sine mente locutus,
Et cuperet voto tartara adire suo.
Deserit orator coeptam cum milite caussam,
Fit Phlegethonteus, qui fuit ante, pater.
Proditur inferni pavidus Cacodaemonis astus
Conspiciturque eius fraude patente dolus.
Hospes at attonitus vacuas raptatus in duras,
Ad stygias subito turbine fertur aquas.
His Deus aeternus punit mendacia poenis
Verus enim Deus est, qui sine fine manet.
Discite vera loqui: Deus exsecratur et odit
Mendaces: igitur discite vera loqui.
Discite vafritiem stygii vitare tyranni:
Nam fuit haec multis exitiale malum.
Nec iuvat insano tume facta superbia fastu:
Mendaces quoniam frivola lingua facit.
VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cingite compositos umbrosa fronde capillos
Blanda puellaris fascia colla tegat,
Ne qua ferat tenerae forsan dispendia formae.
Flamma, sub Arctoo quam ciet axe canis,
Et qui cum rabido cane foedera iunxit Apollo,
Igneus, evectis in iuga summa rotis.
Nam procul a Domini migrabitis urbe ferentes
Heu nimium longae taedia multa viae.
Moenia poscetis columes late sita, quondam
Utile quae vobis deseruisse fuit.
Moenia nubigeri medio quibus igne Sudetes
Placant, subtepidum conciliantque Iovem
Quaeque secus resonant iucundo murmure Bobrus
Et Zacus Australi natus uterque plaga,
Cum pictis illic ad amoena fluenta Napaeis
Ducit adornatos Naica turba choros.
Cum Satyris hilares saliunt et Oreades illic
Lasciuitque procax per sua rura Dryas.
Ergo fatigatas vos quando receperit urbs, quae
Ardua Ceruini nomina Montis habet,
Per fora Kindleri recta tendetis ad aedes
Tradere nobilibus, qui pia iura solet.
Quaerentique quibus missae veniatis ab oris
Talia reddetis nomine dicta meo
Haec Alberte tibi clarissime pauca Pareus
Carmina dat quondam qui tuus hospes erat
Hinc qua Iunipero viridi cinctusque palustri
Ulua Pantoreos Nicrus inundat agros,
Carmina scripta quidem nostris pro viribus, at vix
Digna legi a tanto nobilitate viro,
Hactenus a vestris quamquam procul abfuit oris
Quî valeat forsan? quidue, requiris, agat.
Nosse bonas artes, oraclaque sancta laborat
E patrio Christus quae dedit ipse sinu.
Fortunae sic dante Deo, vitaeque fluentis
Munera sunt aequa conditione satis,
Cetera letus agit, dolor hic si solus abesset
Cogitur intuitu, quod caruisse tuo,
Namque suos umquam vix prodere Lucifero ortus
Talia quin maesto proferat ore potest:
O si venturos concedant fata sub annos
O mihi si reducem faxit Apollo diem,
Quo KINDLERE loquar tibi sospes, ut ante solebam
Et salvos videam teque tuosque domi
Nam tua felici cum sidere tecta subibam
Inque tuis quando moenibus hospes eram,
Non si mille mihi linguae, si mille darentur
Orae Pericleo more diserta, queam
Dicere, quod tulerim vestrae pia munera dextrae
Quotque voluntatis prospera signa tuae,
Ante meos oculos quorum stat semper imago.
Immemorem quae me non sinit esse tui,
Nec sinet ingratum, labentis munere vitae
Dum fruar: hos maesto sepe dat ore sonos:
Ergo pro obsequiis, quae te tribuente ferebat
Iam tibi tot grates carminis auctor agit,
Quot Zephyro resolutus ager sefundit inherbas,
Et flores vario terra colore parit
Flava quot innectit culmis Cerealibus aestas
Tempora, quot messis spicea serta gerit:
Pampineis vuis quot Francica vitis abundat,
Albentes quot hiems proicit una nives.
Aethera quot volucres, quot pisces aequora findunt,
Inque cavo rutilant clara quot astra polo.
Sic meruit virtus tua, sic meruitque voluntas
Quae tibi pro miseris officiosa viget,
Sic tua fert pietas (in spem praesagia ludunt)
Ad superos nomen quae trahet una tuum
Vine tua sospes cum coniuge, viveque natis
Dii faveant votis, sors fluat aequa diu.
Tempus adest, si quae vis mittere dicta Pareo
Redde, Palatinam cras repetemus humum.
O URSINE sacros inter celeberrime vates,
Quos modo sincerus Numinis ardor agit,
Siccine abis? o et Iuvenum ter maxime cultor,
Quo fugis? o nostrae luxque decusque scholae:
Cur nos tam dubio rerum sub turbine linquis,
Ceu rate si mediis navita cedat aquis?
Te, te prisca Fides, verique clientula mater
Relligio, o adsis portus et aura, vocant:
Ne turpes agitent nostra de clade triumphos,
Qui nunc de superâm praelia sede movent.
Sed nec ades: nec abis. quia te mors invida terris
Eripuit, gelido composuitque sinu:
Haud ideo ereptus nobis. tua conscius orbis
Edita mutato nomine scripta legit,
Plurimaque VRSINI sub nomine posthuma lucem
Si modo contigerint, quam meruêre, leget:
Arte laboratum, et niveum testantia pectus.
Non his livor edax, non nigra bilis inest,
Quae modo Cadmaeos rapiens in praelia fratres
Tincta Lycambaeo scripta cruore vomit.
Neve tuis desint meritis qui congrua reddane
Praemia, ut aeternus nominis exstet honos:
Surget in hoc olim, doctis pro cultibus, aruo
Docta tibi Libyca fertilitate seges:
Tunc (liceat plausus istis modo tollere) victrix
Caussa triumphabit robore iusta suo.
Et prius VRSINOS uno pro, mille dabit, quam
Exsul ab aetherio culmine Christus eat,
Lustret ut humano terras, stygiamque paludem
Corpore, quod finxit conditor Utopiae.
Credimus, ille equidem praesenti Numine complet
Cuncta, sed et caelo carne receptus agit,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,
Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide:
Carneque quem nobis tandem sine fraude reducet
Conspicuum aeria nube suprema dies.
At nos, clare tuam vir, quo decorabimus urnam
Carmine? sic habeat qui tegit ossa lapis
Hac cubat VRSINI funus lacrimabile tumba
Mens fruitur caelo: fama sed orbe vivet.
SI quid ab extremo foret inviolabile fato,
Tristeque parcarum vis qua retardet opus:
Tu poteras et dignus eras, VRSINE perenni
Turbine currentis ducere fila coli.
Ingenio quid enim, doctrina et acumine tanto
Dignius, aeternum quam superesse fuit?
Et tibi nil Pietas? nil rara Modestia summis?
Virtutumque satrix profuit alma Fides?
Ni verear sanctos aliqua tibi laedere manes,
Cui bene, dum vixti, cura latêre fuit:
Nonne tuis explere queam virtutibus orbem?
Si modo sint faciles in mea vota Deae.
Maxima Slesiadum te Vratislavia matrum
Progenuit: maius nomen et inde tulit.
Viderat Agricolam schola, Lotichiumque poetam,
Qua vitreus Rheni se Nicer abdit aquis:
Strigelio audierat nil dulcius hactenus: et nil
Tremelio linguae doctius Aramicae:
At quanto magis est te demirata? colendus
Artibus auditor seu foret ingenuis:
Seu tibi caelestis tractanda didagmata verbi:
Arte refutandus sive quis hostis erat.
Multa supervacue pleno de pectore manant:
Vulgus et ingenium garrulitate probat:
Tu tribus aequabas aliorum plurima dictis:
Obscurum nil te praecipiente fuit:
Tuque unus poteras, Lyrica quod in arte Docentes
Perspicua Flaccus de brevitate monet.
Vidi ego tota leves urgere theatra Sophistas,
Et patuit te vix ora movente dolus.
Sensit et Utopici male felix dogmatis author [Reg: auctor]
Sensêre Abbates purpureique Patres;
Improba quid vulpes animoso distet ab urso:
Ausa erat huic iussu Marte coire Ducum,
Audacemque loquax vultu simulare Leonem:
Quam cito sed fictas perdidit exuvias?
Ast, VRSINE tuis (sic turbine cuncta rotat sors)
Infelix meritis obfuit una dies:
Seu Nicer exhaustos delerat mente labores,
Fata sub auspicio seu volvere tuo.
Exsulibus Phoeboque patri nova condere Musis
Tecta, Neapoleos candida tecta Scholae;
Qua virtute potens CASIMIRUS et inclitus armis
Regnat, honoratos anteque vertit avos
Hunc patriae hunc Musis hunc Relligionis honori,
Et serua Imperio, Christe benigne, Ducem,
Hîc ergo Aonidum cultissima turba Dearum
Laeta novo tecum sederat hospitio.
Iamque sacrum feruebat opus: iam plurima pubes
Huc ah Hyperboreis venerat usque plagis:
Ipsa domi studiorum munere Gallia dives
Venerat: et magni nobilitate Duces:
Tum tibi, vix actis aevi melioribus annis,
Praecipitant miseram fata severa necem,
Florentemque nova messem populantur in herba:
Sic brevis heu quantum subruit hora decus!
Ut cum luxurians culmis uredine, vel cum
Verbere depastus grandinis, aret ager:
Aut si fulgentem nocturno in fornice rimis
Admissa exilis deleat aura facem.
O vanas hominum spes, o vanumque laborem!
Quo vix (si qua venit) gloria parta venit,
Quid meritis niti virtutis ad ardua tantis
Culmina? quid summo vertice stare iuvat?
Occupet extremum scabies, et inutile vulgus,
Si nihil est doctas excoluisse Deas:
Seu quis amet crudas Busiridis impius aras.
Iuratamue colat cum pietate fidem:
Iustus Aristides [(editor); sic: Arstides] , Lapithaeque, Ixionidesque:
Ad stygias una puppe feruntur aquas.
Fallor? an infestis perflantur ut ardua ventis,
Lenius exiles impetit aura casas:
Optima sic hominum properata morte petuntur,
Intactasque subit faex scelerata vices?
Sternitur ante alios Troum fortissimus Hector:
Infami Danaus miles ab hoste cadit:
Mille fovet postes sub cardine mundus utroque?
Nec minor est Furiis et styge digna cohors,
Quos cruce quos radiisque rotae, sin aequus habetur
Iuppiter, aut cur non Parca repente necat?
Nil timet, illicitas exercens sordidus artes,
Qui miseris nullam praestat avarus opem:
Utque homines iugulent surgentes nocte latrones:
At quos ex rapto nutrit adunca manus:
Et quibus est lusus dominorum fallere dextras:
Iuratique fidem contemerare thori:
Crimine quo Tityus terrae omniparentis alumnus,
Et luit Ixion, hic iecur, iste rotam:
Sunt hostes patriae: pulsatoresque parentum:
Et quibus impietas pectore tanta sedet,
Instar Aloidum ut vel si quid saevius istis,
In superas acuant ora manusque domos,
Demententque novis incautum erroribus orbem,
Splendida quos bilis dictat et ambitio.
Quin hos, ô Parcae, celeri compescitis ira?
Et venit his prima luce suprema dies?
Parcitis? hae pestes hominum, haec sunt ulcera mundi:
Fulmine digna Iovis, iugeribusque novem:
In magnos virtute viros quibus inclita curae est
Et patria, et verae relligionis honos,
Ni prius exacti grandaevi Nestoris annis,
Sint liceat vobis iuris habere nihil.
Hanc utinam Parcis mihi fas sit ponere legem,
(Suggerit haec iustus nam mihi vota dolor)
Nae pro, bissenis VRSINE tot integra lustris
Vitae indulsissem secula cana tuae.
Altius e caeno sic purior illa tulisset
Relligio, summo de Iove nata, caput:
Sic tibi crevisset virtutum laude tuarum
Immenso aeternum nominis orbe decus,
Esset et antiquis aevi cum patribus aurei,
Et voce et scriptis, aequiparatus honos.
Sed ter Magne iaces communi morte peremptus:
Et iacet heu nostrae spesque nitorque scholae:
Sive ea Parcarum est, quae nent fatalia, culpa:
Inviditque auram Numinis ira tibi:
Seu potius vitae posuisti sponte labores,
Tristitiae ut nobis caussa dolenda foret.
En lacrimis perfusa genas dulcissima coniunx
Ad tibi succensos stat gemebunda rogos:
Stansque puer cum matre, tuae spes unica gentis,
Heu pater heu quo tu vociferatur abis?
Qualis ab indomito Priameius Hector Achille
Moenia ter circum cum raperetur, erat
Parvulus Astyanax maesta cum matre, sub alta,
Ter frustra ingeminans Hectora, turre puer.
Stant etiam Aonides circum, tua cura sorores
Spectatum VRSINI sui tristia fata sui:
Quas inter neglecta comas frontemque feretro
URANIE inspergens myrtea serta tuo.
Heu! ait, hunc tulimus nuper te dante nitorem,
Hunc tibi pro maestis reddimus inferiis:
Heu breve delicium quam praebuit hospita tellus!
Fallor? an in portu naufraga turba sumus?
Gloria nascentis fueras columenque Lycei,
Gloria sic tecum, sic columenque iacet.
Dixerat: et retro stillantia lumina torquens
Eminus atratos cernit adesse viros:
Iunius Ante alios ibat (tum forte Lycei
Sceptra gerens) linguae gloria magna sacrae:
Vidit et antiqua te, praeclarissime Zanchi,
Virtute, ingenio, canitieque senem:
Teque gravem eloquio Tossane, acerrime Praesul,
Rem studio sacram qui moderare tuo:
Pone sacratarum tu consultissime legum
Fers, Dobbine sacris tura litanda focis:
Tuque Machaonia, Smeti, qui sedulus aegro
Arte coegisti tendere fila Deas:
Ille etiam facili Pithopoeus carmina venâ
Deducens, sua evi Tullius ora dedit,
His iunctus primos cuius fuit inter amicos
Cernitur Aegidae iusta parare suo:
Alter et VRSINI sollertis acuminis haeres
IUGNITIUS logicae gloria magna scholae.
Additur his doctus WITIKINDUS ET integer aevi
CRELLIUS arguti cultor Aristotelis.
Et socii affines NEBLETHAVIUS alter, et alter
STENIUS Argolicae nobilis arte lyrae:
Vidit et ingenuam circumglomerante iuventam
Agmine, Gorgonei lumina mille iugi.
Tunc rata res quod erat, caros morientis amicos
In cineres luctus pignora ferre sui,
Tristis adit, lacrimasque premens invita fluentes,
Cum gemitu soluit talibus ora modis:
Ille hominum Diuûmque VRSINUS gloria, Amici,
Heu iacet, immeritae succubuitque neci:
Maximus ingenio nostris in montibus ille
Concidit Actiaco proximus ille patri
Quo nemo excoluit summi pia iussa Tonantis
Candidiore fide: candidiore manu.
Spes erat hunc meritis, et multae viribus artis
Spernere laetheas posse Charontis aquas,
Utque erat indignus Parcarum immanibus ausis
Flectere lanificas in sua vota Deas.
Nec tamen, ut vobis opus immortale parantem
Vidêre, extremas contin uêre manus.
Scilicet illa animis spes vobis sederat olim,
Nunc premit attonitos spe fugiente dolor.
Non ego, quicquid id est, vestris iam fletibus obsto:
Ipse haud cum levius pectore vulnus alam:
Est pietatis opus tanta indoluisse ruina:
Credite, quae se ipsa tempore maior erit.
Non si Aganippaeam quis funderet Hyppocrenem
Sat lacrimis dignas forte litabit aquas:
Sed quia nec lacrimis tres exorare Sorores,
Nec datur Elysium flectere voce Iovem:
Membra quidem vatis merito tumulemus honore:
Lege sed et noster non sine luctus eat:
Quin potius memores animis nunc indite, vestri
Quam generis variae sint fuerintque vices,
Maximus ille fuit: maior quoque dignus haberi:
Sed fuit et terrae debita massa simul:
Non si transierit decies centesima patrum
Saecula, primaevus quos tulit orbis, homo
Cûm sit humus, fixam poterit transcendere metam
Omnia quae sistit mortis avara manus.
Nulla duos adeo concordia iunxit amantes
Alterius quin sit funere ruptus amor.
Ipsa parens rerum quid mobiliore ligavit
Foedere, quam vestrum hoc corpus et hanc animam
Sed breve connubium est: labenteque molliter aevo,
Soluitur hoc tandem corpus et haec anima.
Sic nullo rapitur discrimine Croesus et Irus:
Sunt qui mortalis Croesus et Irus humus.
Nec tamen ingenio (quod fert insania vulgi)
Est coluisse novem numina docta nihil:
Aut indefessis adiisse laboribus arcem,
Quâ pietas regnat Iustitiaeque decor,
Quisquis Hyanteas trahit in commercia Musas,
Et nostro afflatum numine pectus habet
Nec falsi pravique tenax male transigit aevum:
Huic pulchra aeternus laude paratur honos.
Omnia mors abolet: sola est sine funere Virtus:
Effugit extremos ingeniumque rogos:
Felicesque animae terrena mole solutae
Aeternum summo cum Iove numen habent;
Nocte carent atra diroque silentis Averni.
Tormine quo Lapithae Pirithousque luunt.
Ergo ter es felix caelo dignissime vates:
Te beat aetherium pro pietate iubar:
Nunc penitus vivis: te vastus Olympus et orbis
Laudibus in sera posteritate vehent.
Docta per ora virûm volitas: nil morte peremptum est:
Ossa nisi, et tenuis quae tegit ossa cutis.
Vos etiam laudis decus immortalis amici,
Quaerite: sic pariter vita perennis [(editor); sic: prennis] erit
Nec lacrimis porro tumulos aspergite: quisque
Carmina sed vati dona suprema date,
Dicat ut aspiciens quondam monumenta viator
Funeris: VRSINI molliter ossa cubent.
PHOEBUM inter pacto convenerat atque Melissum
Ardua me pacti iudice causa fuit.
Hic totos denos quinos serviret ut annos.
Quae fert Aonium munia cumque iugum
Ille ministranti unam pro mercede sororum
Iungeret, exacto tempore, connubio.
Sic puer et iuvenis Phoebeo in monte Melissus
Consenuit: pacti praeteriere dies.
Uranien poscit: mutata mente ministro
Reddere Latous praemia pacta negat:
Humanis causans haud esse amplexibus aptam
Natam immortali conditione Deum.
Ille Iovem appellat, dum lis agitatur Olympo,
Demessa interea est terque quaterque seges:
Tandem iudicio fit victrix causa Melissi,
Ex pacto coniux detur ut Uranie.
Ergo pater natam ter Iordanis abluit undâ
Fit mortalis homo quae fuit ante Dea:
Nomineque inscripto magna de stirpe Quiritum,
Quae fuit Uranie virgo fit Aemilia!
Tolluntur plausûs caelo gratante, Subitque
Sponsa Melisseos Aemiliana toros.
Quisquis es ingenio cur clarus in orbe MELISSUS
o)yi/gamos: cur nunc turba novena minor,
Unde Iovi affinis Phoeboque sit ille: quid optas
Nosse? aut miraris? reddita causa tibi est.
DITIA qui quondam Psamnitus regna tenebat,
Qua Pharon irriguis Nilus inundat aquis,
Ausus in Arsacidas consurgere viribus hostes
Perdidit heu tantas Marte subactus opes
Tum captos inter patre inspectante, theatro
It medio in miseram filia rapta necem.
Ingemuit, maestoque premens rex corde dolorem
Caede cruentata lumina [(editor); sic: lnmina] fixit humo.
Mox etiam natus, regni spes unica, morti
Traditur, in lacrimas nec movet ora pater:
Inde trucidari carum quoque cernit amicum:
Tunc madidas largo perluit imbre genas,
Ungue comas laniat pugnis et tempora pulsat
Quaque potest luctum parte notare notat
Victor Achaemenius; res mira! quid inquit, amici
Sic te fata movent? pignora nilque movent?
Ille, equidem lacrimis datur exsaturare dolorem,
Inquit, amicorum quem mihi fata ferunt:
At mala, quae caram sobolem, thalamumque, domumque
Dira agitant, fletu sunt graviora meo.
Forsitan e priscis exempla quid eruta fastis
Haec memorare iuvet, clare MELISSE, rogas
Non ea, crede mihi, fas est aliena putare,
Quae simili eventu quaelibet hora probat.
En regis premitur fato PITHOPOEUS acerbo,
Et maius lacrimis pectore vulnus alit.
Non rex ipse quidem Pharius: nec pignora vidit
Chara neci saevo captus ab hoste dari:
At tecum aequa tamen tenet inter sceptra poetas,
Et late Aoniis rex dominatur aquis.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,
Et reliquum vitae molle sit omne meae.
Et geminos anno chara cum coniuge eodem
Natos, supremum vidit obire diem.
Quis non det veniam? si fatis victus iniquis
Duro lanificas increpet ore Deas,
Atque incomposito si compleat omnia questu,
Ingeminans sola funera terna domo:
Funere ceu quondam nimium tristatas amici,
Qui magno VRSINI nomine clarus erat,
Et propera nuper STODLERI morte perempti
Signa dedit luctus indubitata sui.
Nunc tacitos velans atrato tegmine vultus,
Nil profecturas corde premit lacrimas,
Convictusque hominum assuetos, Musasque perosus
Barbita nec tractat, nec dat, ut ante, iocos:
Sive toro sociae viduato membra reponat,
Seu natis raram lustret ubique domum:
Nil nisi luctantis subeunt monumenta doloris
Eximioque graves corde trahit gemitus.
Quid? rigidos silices, durumve in pectore ferrum
Num gerit? et tantis non dolet ipse malis?
Ne tibi sic veniat luctus: graviora patente
Vulnere sunt, intus quae cute tecta latent.
Est levior patulus, quamvis conspectior ignis,
Et citius pastu deficit ipse suo:
Clausa sed erumpit quae caecis flamma cavernis,
Evomit ardentes saevior illa faces.
Sic dolor exsuperat tectus, crescitque tegendo,
Expleri lacrimis tanta ruina nequit,
Quantam egit Pithopoea domus, tria funera condens,
Bis toties dum vix integra luna fuit.
At vos Aonides Musae, quibus intima vatum
Sollicito semper pectore cura viget,
Huc agite et vestris quaeso miserescite vatis,
Oppressumque aliqua parte levate malis.
Arte laborato sunt magnae in carmine vires,
Solando multum barbita vestra volent.
Ergo elegis vati finemue modumue doloris
Ponite quos vestris dictat Apollo choris,
Dictet Apollo modos (lex ne violetur honesti)
Funereos, hic dum men sis et alter eat.
Et trinum eximii funus decorate Poetae.
URSINUM flevit qualibus ipse suum.
Candidaque in scripto superaddite carmine bustis
Marmora longaevo non abolenda situ.
Carmine defunctis non interitura paratur:
Gloria: virtutis carmina vivit honos.
Inde sed et dictet genialia carmina vobis,
(Taedia quo vidui sint leviora tori)
Qualibus ipse sui fecundae in flore iuventae
Casta tori cecinit foedera Posselii.
Tuque Heliconiadum decus immortale Dearum
Ipse modos etiam prome MELISSE tuos.
Esse Sophocleo tua carmina digna cothurno
Cum Tiberi norunt Renus, Arar, Tamesis.
Et cum proveniant tibi divite grandia vena
Est tamen in versu gratia visque tuo.
Prome igitur citharas, altumque sonantia plectra,
Primaque sit ternis cura litare focis,
Et totidem tumulis digno tria marmora versu
Disparibus ponas evariata notis.
At ne triste canas tantum tu pollice chordam
Tange simul, poscit quam sibi blandus Hymen
Lenta sui veniet sic illi oblivio luctûs,
Paulatimque novus pectore surget amor:
Iam rigida Eoo Pleias decedit Olympo,
Et viduo infesta est algida bruma toro:
Non emit externae pretio bene fercula mensae,
Ante sui dominus qui fuit ipse foci,
Nec bene [(editor); sic: hene] cella diu procuratrice carebit,
Nec bene abest podagrae fida ministra diu.
Haec tua Musa canat mihi quae cantare negatur,
Ire reluctantes in metra cogo pedes
Dumque pares voto nequeunt exsistere vires,
Spectetur studium: sit voluisse satis.
Ergo tribus tumulis humili tria marmora versu
Ponam disparibus vermiculata notis.
HIC LUDOLFE iaces, PITHOPOEI, tertia proles
Carmine qui clarus, clarus et eloquio est.
Laurea prima tibi dederant iam serta Camenae,
Tu poteras fratres exsuperare tuos,
Atque aequare patrem, nî obstantia fata fuissent,
Indere te superûm quae voluere choris.
Hicque iaces FRIDERICE puer, ceu maximus heros
In sacro de se nomina fonte dedit.
Ipse tuo nihilo fratre infelicior esse,
Mortuus externa nî tegereris humo.
Tuque ADELHEIDA tuos mater maestissima nato:
Mox comitata, sub hac mole sepulta iaces.
Lustris quinque tuo fueras sociata marito.
Ter trinoque tori pignore facta parens.
Nil tibi feminei decoris natur a negârat,
Nobiliusque tibi nomine pectus erat.
Post varios igitur casus, vitaeque labores
Nunc frueris placida morte soluta polo.
CUNCTA volutari mira vertigine, quisquis
Et rerum instabiles ambigit esse vices:
Candidam is esse nivem dubitat, Phoebumque coruscum.
Ducitur exemplo nî Pithopoee tuo.
Psamnitus mihi nuper eras: cum triplice fato
Intrabant thalamos tristia damna tuos:
Iurabas coiisse tuum manesque Deosque
In caput: atque miser scilicet unus eras.
At mihi nunc quis eris? cum ceu victricibus ausis
Laurigerum subito tollis ad astra caput.
Nimirum aurato tibi caelum fornice pendet,
Pronaque ter fausto sidere cuncta favent,
Non iam funereas meditaris ut ante querelas
Nec podagra affectos impedit aegra pedes.
Res novae: quid gestas Samiine Polycratis aurum?
GYGIS an est dono condulus iste tibi?
Quo regnum, et dulces sibi conciliabat amores
Ille, sed ille suas proiciebat opes?
Quid mihi Gygis ais, Samiive Polycratis aurum?
Auri spe cecidit stultus uterque sui.
Quin sacra causa subest: vidui post taedia lecti
Me novus hac spira nobilitavit amor:
Dumque paretur Hymen, mihi iucundissima Nympha
Hocce sui iussit symbolon esse tori.
Nympha viro, cuius notissima fama per orbem,
Sola ea de multis nubere digna fuit.
MARGARIN VRSINI loquor: hac mihi iungere lecto
Castus amor suasit suasit amicitia.
O mihi ter plus cara meis, mea gemmula, ocellis
MARGARIS aureola, blandula, fulgidula.
Nempe meis haeres sic in sinuata medullis.
Haeret ut haec digito spirula iuncta meo.
Tu mihi defunctae renovas Adelheidis amores,
Caelo haec Diva placet: tu mage viva places.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,
Et reliquum vitae molle sit omne meae.
Macte igitur PITHOPOEE novis successibus: exples
Vulnera, quae dederant fata maligna tibi.
Maestus eras: at nunc successit laetior hora:
PSAMNITUS fueras: nunc mihi CROESUS eris.
Nec te paeniteat maestum tolerasse laborem:
Post tenebras fulget gratius axe iubar.
Dulcia fastidit, qui non gustavit amara
Solae iuvat magno parta labore quies.
Nil DURUM est adeo, quod non PATIENTIA FRANGAT
Nec fera tam, quae non igne levetur hiems.
Ergo quem gravibus fors aspera casibus urget
Fortior exemplo discat is esse tuo.
Namque ea quos magnis contra se viribus ausos
Ire et spes placida condere mente videt:
Hos iuvat, hosque novo in certamina robore fultos
Eripit, ante quibus presserat ipsa malis.
At tu perge toro succedere laetus amici.
Illius et docta perfice coepta manu.
MARGARIS VRSINUM quae prole beaverat vnâ
Te gemina faciat terque quaterque patrem
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltet
Mulceat et barbam turba pusilla seni.
FINIS ELEGIARUM.