March 2004 Ruediger Niehl markup
could not identify Errata-list items: p. 37 l. 2 canant and p. 111. l. 13. aveniperdam; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s177

I. PHILIPPI PAREI POEMATA. In quibus ODARUM Libri duo. ANACREON. SYLVAE. EPIGRAMMATA. LIBER ADOPTIVUS. [gap: illustration]



image: s178

Nobili et florenti Iuveni FRANCISCO HOTMANNO Magni illius Francisci Nepoti IOHANNIS FILIO Has Suas MUSAS FUGITIVAS Amoris et Honoris ergo DICAT CONSECRAT PAREUS.

NAUTA per immensas jactatus naufragus undas,
Colligit actutum perdita membra ratis.
Neptunoque solet votas suspendere vestes,
Parietibusque maris figere dona Deo.
Sic FRANCISCE, meae tabulas sustollo carinae,
Atque humeris porto fragmina picta meis.
Haec tu suscipias animo vultuque benigno,
Ac quaeso in Templis fac habitare tuis.
Scilicet ingenui haec tibi erunt spectamen Amotis,
Complexus quo sum teque Patremque tuum.
Vive memor nostri: in patrios et crescito mores,
Ut generis clueas spes rediviva tui.

Neapoli Nemetum Anno Christi 1616. a. d. 14. Kall. Augusti.



page 3, image: s179

J. PHILIPPI PAREIODARUM Liber Primus

ODA I. AD ERNESTUM-FRIDERICUM MARCHIONEM BAdensem. Decantat Principis Laudes, et zelum pietatis.

BADENA regum progenies, Dei
Timens ad unguem, splendida gloria
ERNESTE, magnorum sacrati
Imperii procerum, atque gemma,
Quam te praeoptem dicere arundine
Maroniana [orig: Maronianâ], aut vatis Horatii,
Angusta vis mentis nisi esset,
Carminis et vigor exoletus!
Si facta praebent dictaque Principum
Olim Poetis materiem sacris,
Ut nomen illorum canatur
Mundi utriusque plagis perenne:
Scribi mereris, Marchio, carmine
Inusitato, quodque legant tui
Saeclis futuris pronepotes,
Atque Ducum generosa pubes.


page 4, image: s180

Dicant avorum stemmata ceteri,
Ducumque laudent facta Badensium,
Togaque [orig: Togâque] belloque aevo ab omni
Teutonico orbe celebriorum:
Jam nunc tuarum Melpomene canet
Magmenta virtutum, ingenii et cati
Scientiarum gazam, opesque
Palladias sacraque instituta.
Tu namque divinae in meditullio
Aedis Minervae, maxime Principum,
Fotus satullare undiquaque
Pectus amas dape Apollinari,
Hinc inde in auras luminis istius
Suprema cum te DURLACHIO solo
Edit potestas singulari
Ducta favore sui popelli.
O quam decorum est artibus imbui
Reges Ducesque, ac sanguine prosatos
Illustriori! ôter beatum
Hunc populum, caput eruditum
Dux cui IEHOVAE munere contigit!
Contra misellos dixero subditos,
Quis [orig: Quîs] imperare illitteratus
Indocilisque solet tyrannus.
Illo sequestro RELLIGIO viget
Intaminata, et Curia, Iuraque
Florent per Urbes, incrementa
Publica Res potitur nefanda:
Ast hoc habenas imperii sui
Tenente laxas, cuncta ruunt, neque


page 5, image: s181

Inceptae regni prosperare
Altitonans Pater adsuevit:
Decreta raro consiliantium
Felicitantur, Praeside quae carent.
Sollertiore, ipso sciente
Res propria [orig: propriâ] moderare lance.
An exputemus mente-animi tuum,
Princeps, acumen? num sapientiam
Reconditarum quisque rerum
Enumerare tuam potessit?
Tu quippe, vires dummodo corporis
Adsint, abhorres priva negotia
Tractare (ceu plerique suerunt)
Mente aliâ, trutinaque [orig: trutinâque] falsâ.
Quin dicis ipsus momina propriae
Opinionis, judicii arbitrae
Perfectioris, doctus artes
Scilicet ingeniosiores.
Exoticarum quid memorem sonos
Linguarum? abunde promere queis [reg: quibus] potes
Reperta mentis doctioris
Cecropia Ausoniave [orig: Ausoniâve] pennâ.
Hac laude tecum MAURITIUS pius
Late [orig: Latê] triumphat, nullibi gentium
Quo vivit hoc aevo Dynasta
Doctior experientiorve.
CASSELLA felix hoc Duce verticem
Ad astra tollit, RELLIGIO et THEMIS
Res Principatus [orig: Principatûs] dant quieti,
Incolumique tenore cuncta


page 6, image: s182

Ex lege Patrum (ceu decet instrui
Urbes) feruntur. Mens eadem est tibi
Rector BADENAE, PFORTSHEMIque
DURLACHIDUMque soli feracis.
Quod porro gestit MAURITIUS, iecur
Superne motus, reddere pristinum
Professioni Christianae
Ius, Fideique semel scelesto
Nisu Poparum mersam Acherusia
Ad templa normam sedibus in suis
Locare, Plutone obstrepente,
Tartareoque grege universo;
Ardore ferves consimili: ac piam
Et orthodoxam nunc revocas Fidem,
Qualis Palatinis in oris,
Publicitus viget, et Lemanni
Ad stagna, discusso omnigeno dolo
Fuscante passim salvifici loca
VERBI inquinamentis cerebri!
Heu nimium stupidi cerebri,
O macte Princeps propositi tenax,
Hoc zelo! et hac fini elige Apostolos,
Ac Praedicatores, sonora [orig: sonorâ].
Qui veluti tuba rite clangant
Edicta IOVAE, jussaque Olympica.
En ecce praesto est strenuus assecla
CHRISTI, acer HERMANNUS, potensque
Fundere vi bifidae loquellae,
Quot quot retrorsum terga dare student.
Urge quod incepsti, eripe te morae,


page 7, image: s183

Omitte rumores timere
Tisiphonae, stygiaeque Erinnys.
Permitte IOVAE cetera, qui simul
Laudata cessit principia, exstimum
Cur non det ad finem, autor ipsus
Ducere opus PIETATIS almae?

ODA II. LAUS ET AMOR IN CL. V. ISAACUM CASAUBONUM.

STROPHE I.

QUALITER ê vepretis,
Haud sidere Viator exiens bono,
Elabi nunquam labyrinthicis
Potis est, sed
Questus [orig: Questûs] flebiliore;
Infantulo vagiente usque,
Cogitur auxiliantium
Invocata [orig: Invocatâ] ope, rauca [orig: raucâ]
Voce ad astra emittere: non secus
Ego vexabor, in atria
Si tua laudum inruere lingua [orig: linguâ]
Titubanti (veluti gansa [perhaps: ganta]
Strepitu debilitans-male [orig: malê] cycni
Aures acutas) velim,
ISAACE CASABONE, Cor nostrum.

ANTISTROPHE I.

Sic mi [orig: ] etenim tenebrat


page 8, image: s184

Mentem myrias ampliorum honorum, uti
Glaucoma oclum fulgura pupula [orig: pupulâ]
Stabili si
Cernat clara Phanetae.
O Pallados gemma, gentisque
Cecropidum Berylle! quie
Ex minore caterva [orig: catervâ]
Vatium ausit deterere ingenI
Sui culpa [orig: culpâ] egregium decus
Ingenii? aut quis tibi epos ullum
Crepitet, quod genium vatis
Venusini sapiat; graveque quod
Alcaei ebur, pulsitet?
An Pindarica chorda te laudet?

EPODOS I.

Furor Tonantis funditus mergat
Me actutum, in huius si dedit umquam
Superba NATURA lucis
Usuram specimen laudatius, quam
Te! tunc tunc placuit sibi, et suum
Admirata opus, Deos convocat omnes.
Nempe incerta erat prolis, finxerit
An DEUM, an vero HOMILLUM,
Vah, plaudite! Indigetem Poli, inquit,
Tornavi, nepotibus mortalium
Bona dividet qui, ceu secunda
PANDORA, praepollens capaci pyxide.

STROPHE II.

Vera profecto [orig: profectô] dixti


page 9, image: s185

Natura; nec Apollinis puto, tripus
Humanis Oracula verius
Tulit. Omnes
Mirari minuunt namque,
Eccuius indultu amarint hunc
Caelipotentes SEMONEM
Saeculis hominum do
nare, cui quicquid latet in Iovis
Bonorum Arca [orig: Arcâ] reseraverunt.
Quae mihi nunc nervia potissit
Celebrare satis immensam
Bonitatem Iovis, aut benivolum [orig: benivolûm]
Caeli domorum Deum [orig: Deûm]?
Non, credo, mea, non Poetarum.

ANTISTROPHE II.

Postquam Amathusidos de
Axe intuita humo est Diona primitus
Descendentem figere te pedem,
Numero se
Demisit; comitatae
Hanc Gratiae veste deposta [orig: depostâ]
Imbre repleverunt caput:
Suadaque os, labiasque
Dulciori illevit Hymettio
Tibi melle: Eurynomes Trias
Dein titulos Nominis in ipso
Meditullio [orig: Meditulliô] posuit Templi,
Memori quod statuit Feretrius.
Te nobilis LIPSIUS,


page 10, image: s186

Te SCALIGER, et entheus Vates

EPODOS II.

MELISSUS, et GRUTERUS (at quanti?)
Plausu salutant Mercuriale
Decus; LEMANUSque pridem ê
Lemnisco tibi plexuisse Laurum
Fertur, nunc gemitus [orig: gemitûs] ciens feros
Te adempto, ô iniqua sors omnium Amicum [orig: Amicûm]!
Multos est, ISAACE, annos, LECTIO
Cum clues Cor, merumque
Mel, suaviumque, Madulsa succis
Musaeis, leposque BEZAE Candido,
IACOMOTTO Ocello vatium praeclarorum
Ocellus, COLLADONO Flosculus.

STROPHE III.

Gallidos ô Soli ardens
Carbuncule, Smaragde fulgidissime
Europae, Orbis totius Unio!
Opicae dum
Praesens Barbariei [orig: Barbarieî] vim
Arctis catenis ligatum iisti, et
Claustri AcherusI sordida [orig: sordidâ]
Pergula [orig: Pergulâ], attegiisque
Luctuosis Eumenidum trium
Ut abdat se stupidus STUPOR.
Imperitasti; ilicet Athena
Redimita strophio tempus
Choreas ductitat, dapsiliter


page 11, image: s187

exsultans ob Hostem semel
Validis [orig: Valdis] manibus in tenebrarum

ANTISTROPHE III.

Ultima diffugatum.
Io Dicite Triumphe! io Triumphe! io!
Nunc nunc Divae Maeonides manum
Furiati
Devitare Pyrenaei
Cepstis [reading uncertain: print blurred] . tropaeum sacello nunc
Marmoreum ponendum erit,
Quod neque ira Iovis, nec
Mulcibri ignis, nec rabies Nothi
Minax ausit violare, sed
Anna Peranna id Fidei APERTAE
Bene defendere contradat;
Similem postgenitis quo liceat
Victoria ex compare
Laurum petere, Daphnidi sacram.

EPODOS III.

Quis haud beatos dixerit. MONTES
Phoebo sacratos MOMPELIORUM?
CASAUBONO nuper alta ingresso moenia,
quis [orig: quîs] olim SAPORTA
Ingens gloria Paeonum, ê stygis
Gaudebat celoce raptare animarum
Saecla, et queis [reg: quibus] IUBERTUS Coi Senis
Cura, Suadae Medulla,
RONDLETIUSque habitare suerunt [orig: suêrunt].


page 12, image: s188

O vivas, ISAACE Mulsum Cypridos,
Pylii Ducis lustra! ô amemus
Nos spiritus dum ossa haec habet germanitus!

ODA III. AD PAULUM MELISSUM POETAM CLARISSIMUM. Cum eius Natalem LXII. celebrarem.

NUNC est canendum, nunc fidibus novis
Lyram sonandum, nunc amicimine
Ornare pulvinar MELISSI
Tempus erit roseo, Poetae.
Huc huc odores fer puer ocius
Gentis Sabaeae, libaque mellea,
Et quicquid est fragrantiorum
Spargere depropera rosarum.
Adsis Apollo, cumque sororibus
Festivitatem reddito nobilem;
Neu Triga desit Gratiarum
Caeruleis redimita vittis.
Nec vos strepentis Numina Neccaris
Abeste, vati donave roscida
Negate, Rhenensis nec uvae
Pulchra dies careat liquore.
Gaudete mecum Laurigeri hoc die,
Omnesque laeto dicite pectore:
VIVAT MELISSUS VIVAT VSQUE!
Nestoris et superet senectam!


page 13, image: s189

Sacrata LAURUS timpora vatium
Qua juniorum cingit, Inertia
Aut quos Vacuna haud tardat, usque
Floreat in viridi recessu!
Haec ipsa voti summa fuit mei
Caputque pridem, symbola cum dares
Non una Amoris, quo immerentem
Prosequeris Charisin secundis.
Norunt Camenae carminis enthei
Laudes, petentem Raurica Numina
Ornare queis [reg: quibus] me tum solebas
Tuque, meusque adeo GRUTERUS.
Namque arguebas insatiabilis
Luxus [orig: Luxûs], librorum et Mercurialium
Dixti helluonem me voracem,
Pieridumque dapis gulonem.
Turpe est nepotem vinibuam argui,
Ventrisque gnatum: sed volupe est mihi
Noctesque graecari diesque
Castalidum in nitida [orig: nitidâ] popina [orig: popinâ].
Nec sperno partem de solido tamen
Die MELISSI Lucifero dare,
Frontemque Nicrino innocenti
Exhilarare severiorem.
Comes mearum laetitiarum erit
De THURE nomen cui dederunt Deae,
Et puriorem cui Tibulli
Sicelides tribuere venam.
En, ut revinctus Daphnide Laurea [orig: Laureâ]
Tuae ROSINAE virginea [orig: virgineâ] manu


page 14, image: s190

Pulchre [orig: Pulchrê] plicata [orig: plicatâ], inter Poetas
Tollere amat caput eruditos!
O si maneret me quoque gloria
Talis! praeoptem spernere Principum
Gazasque thesaurosque cunctos
Divitiarum operosiorum.

ODA IV. AD GEORGIUM THURIUMHUNGARUM, POETAM CULTISSIMUM. Cum ei de LAUREA Poetica [orig: Poeticâ] gratularer.

QUISQUIS maligno dente petiverit
Sacram Poesin, dicier artium
Quae gemma suevit reliquarum
Non sine judicio Minervae,
Nae dignus ille est Anticyris tribus
Caput lavari, donec in integrum
Amissa cassi vis cerebri
Restituatur, et a profanae
Opinionis judicio semel
Solutus optet rore Aganippidos
Mollire pectus, Nectarisque
Ambrosiaeque sacro liquore
Tingat palatum, cetera nescium
Huiusce mellis. Scilicet entheo
Furoris oestro abreptus iste
Carmine suavidico peritus,
Qui celsa Patris tangere culmina
DIsque in videndam caelitus lyram


page 15, image: s191

Pulsare doctus, seu triumphis
Seu foret egregiis micantes
Ausis canendum, non sine Apollinis
Instinctu, et almae Terpsichores fide.
Dicente Flacco vivit usque
Nomen honosque tuus, vetustum
Hetrusce sanguen, prosate regibus
Quondam praealtis. Maeonius furor
Donavit aeternos honores
Magnanimo Aeacidae, ferumque
Claravit insigni Andromaches virum
Versu: maroni Laomedontius
Obstrictus Heros: Iuliumque
Emathioque cruore pinguem
Ducem, Deorum consilio inserit
Ferax virorum Mercurialium
Quem misit in lucem Poeta
Corduba prosperiore signo.
Nunc te RAKOCI, gloria Caesaris
Et terror Hostis Nimrotica (nefas!)
Hasta [orig: Hastâ] frementis, rura et omnes
Christiadum populantis agros,
Ad astra tollet THURIUS, arduam
Inflare cannam callidus. Huic ligat
Nuper venustum fronde [orig: frunde] LAURI
(Me comitante) caput MELISSUS,
Novem Camenarum arbiter optimus,
Et jure. namque is Cecropio potens
Styloque Romano, et Camena [orig: Camenâ]
Aramica [orig: Aramicâ] resonare doctus.


page 16, image: s192

Ergo ora, THURI, docta resolvito in
Laudes RAKOCI, non vice simplice
Urbesque poplumque arte mira [orig: mirâ]
Servitio redimentis aspero [orig: aspro].
Numquam potentum Pannoniae ducum
Miracula [orig: Miracla] Musam destituent tuam,
Sed signa virtutis relinquent
Maeonio memoranda plectro.

ODA V. AD IUSTUM SCHNEIDEWIND. Cum HaidelbergaeLaurea [orig: Laureâ] Iuridica [orig: Iuridicâ] decoraretur.

NOLIS longa viae taedia postmodum
Sectari ancipiti tramite, seu freto
Seu terra [orig: terrâ] inspiciens culmina montium,
Nec non marmoreas domos
Excultae nimium, IUSTE, Britanniae,
Spirantisque malum denuo Galliae,
Atque omnes prope quas Teutonia inclutae
Urbes iactitat, et SCHOLAS.
Tandem fige modum quaeso molestiis
Duris, irrequiem et per mare Creticum
Tradas implacidam ferre Aquilonibus,
Fessis poplitibus tuis.
Est, ut nunc veluti sidus Atlanticum
Doneris patriae, et praesidium bonis,


page 17, image: s193

Defesso variis Patre negotiis,
Nec iam dum tacito pede
Aetas occidua irrepit, onus grave
Sustentare humeris forsan idoneo.
Fallor? num reditum Mater amabilis
Suspirat, soror et pia.
Eheu quando erit? ut Lippiacis focis
Post longam seriem temporis ê maris
Undosi tepidis fluctibus, udus et
Sudus calfaciat pedes
JUSTUS. Larga tamen praemia te iuvet
Ante huic curriculo debita sumere.
Tu Mystes quoniam sedulus es Dices
Aequa [orig: Aequâ] lance Deae omnia
Cernentis; propius timpora porrige
Laurum fatidicam, praemia frontium
Doctarum, excipiens Myrtileo in jugo,
Imponente tibi decus
HOFMANNO aut NEBULAS pellere callido
Iuris, barbariem non semel horridam
Experti. Haud pigeat flumina Sequanae
Potasse, aut Ligeris vada,
Et patrem Thamesin flumen herilium
Cygnorum, et Rhodani caerula murmura,
Qua lymphas sociat leniter alveo
Arvae; haud te pigeat NICRI
O SCHNEIDWINDE Deas obsequio novo
Placasse, ac Themidos iura revisere.
Tantis LAUREOLAE SERTA laboribus
Permutare velis lubens.


page 18, image: s194

Clarum te titulis Curia patria
Expectat, dubiae te vidua arbitrum
Causae sollicite [orig: sollicitê] quaeritat, et bonis
Orbatus patriis puer.
Hac mactus redeas laudis adorea [orig: adoreâ],
Ac fas Eunomiae reddito singulis,
Et magno atque humili, conscia ceu jubet
Mens recti aemula legibus.

ODA VI. AD CHRISTOPHORUM EPSTAINUM MEDICUM; SPONSUM.

STROPHE I.

AD loca vos insueta, ô
Conglomerantes Sorores,
Seu tres, seu ter tres
Recini et celebrari vultis, ore
Claro nunc voco, et
Citharam Phoebeam opto.
Promi festo sollemni
Taedum [orig: Taedûm] flammantium;
EPSTAINA virtus
Cum rursum hortatu
Praepotentis Divae
Amores concitantis,
DOROTHEANAE
Flagrat calore Nymphae.



page 19, image: s195

ANTISTROPHE I.

O mihi Apollo dicta
Quaeso melos, quod canam istis
Mellitis nuptis,
Recolo tua si solus vireta
NAVAE ad marginem,
Ubi gnave [orig: gnavê] pulsando
Noctes fallo lucesque
Trina [orig: Trinâ] chorda [orig: chordâ] Lyram:
Nunc Gallicanum
Carmen fundens, nunc
Patria [orig: Patriâ] lingua [orig: linguâ], nunc
Latino plectro ad usque
Culmina Olympi
Scandens gradu citato.

EPODOS I.

EPSTAINIUM maritum
Dixerunt olim vates,
Luxeruntque Lachesis
Vi raptam improbe [orig: improbê]
Uxorem primam gnata [orig: gnatâ]
Obside quantumvis relicta [orig: relictâ]
Unica [orig: Unicâ].
At novus ardor haesit
Fibris calentibus, quem princeps Cnidi [orig: Gnydi]
Et Paphi stinguere haud quit,
Si vel totis urnis ê
Marmoris Syrtibus suf-
Fundat lympham, atque omnem


page 20, image: s196

Copiam exanclet maris,
Sit nisi ocius
Praesto hunc ad focum dulcissima virgo.

STROPHE II.

Huc ades o Phoebei
Magna chori laus, Machaon
Experte artis qui
Cluis, atque Epidaurus, seu Melampus,
Sive Hippocrates:
Veluti Hunnorum sedes
Te compellare assuevit;
Et NAVAE fluminis
Lene [orig: Lenê] strepentis
Potor nasutus.
In tuo amplexus
Ruet iam iam puella
Candida, DONUM
Quod fers DEO datore.

ANTISTROPHE II.

Vis memorem virtutes
DOROTHEAE, vis Parentes
Versu laudari?
Fidibus mihi opus est pol canoris
Falsi nesciis.
Quis enim ignorat Patrem
Ceu sidus splendere inter
Sacrae Mystas Dices?
ZEUGERIDARUM
Is nostro puncto


page 21, image: s197

Tutus effert unus
Caput, scitae Minervae
Artibus atque
Virtutibus politum.

EPODOS II.

Novit PALATII Dux
Mentem illius prudentem,
Afflictisque mediae
Rebus commoda.
Ipsaque BIRCFELDANA rupes
Dixerit,
Quid valeat potente
Linguae Suada [orig: Suadâ], asylum praesens reis,
Curiae et consulenti
Gnomon atque index certus.
Singulis recta suadens
Aequi iuxta normam:
Sicut Arctos praevia
Ambulantibus
Obscuros viae monstrat labyrinthos.

STROPHE II.

Filia tali patre
DOROTHEA est nata in auras,
Toto caelesti
Comitata choro, donisque cunctis
Dotata effabre.
Viden' ut circum circa
Nodatos gestet crines,
Graiae quos pellicis


page 22, image: s198

Mater rotavit
In gyros, quosque
Cinnamo unxit flavo.
Viden' paetos ocellos
Munere Phoebes
Ut jactet undiquaque!

ANTISTROPHE III.

Ida genas ut tinxit
Purpureo ambas rubore!
Cervix collumque
Humerique decus virginale
Augustum, nitent
Alabastri cretaeve
Ritu, claustrumque oris stat
Hyblaeo udum favo.
Matuta, Pallasque
En bis quinos ut
Dactylos instruxit
Acu Nilotide. Atque
Hem tibi, Amator,
Testem SUDARIUM istud!

EPODOS III.

Ergo fruare adepta [orig: adeptâ]
Nympha [orig: Nymphâ], quam junxit tecum
Fausta [orig: Faustâ] CHRISTOPHORE avi
Coetus caelitum; et
Strictim amplectaris, mille


page 23, image: s199

Basia labris imprimens corallinis;
In thalamo recenti
Hinc inde saltitando instar passeris
Huc et huc pipilantis,
Donec lassi altercando,
Donec et basiando
Fessi ultro depacto
Membra sistatis toro
Atque Cinxiae
Praestetis novenae foedera grata.

ODA VII. AD DAVIDEM PAREUM, PARENTEM MEUM VENERANDUM.

VAE Musa possit dicere gaudia
Praegestientis Laurigeri novi
Vatis PAREI? quae Thaliae
Aeolio memorare plectro
Felicitatem multiplicem queat?
Anfractuoso volvitur ambitu
Lucina brumalis, triplexque
Indigetat geniale festum.
Haec namque in auras luminis istius
Produxe gaudet carminis arbitrum
Sincerioris, cui MELISSI
Nomen, apum tribuit caterva.
Haec ipsa CHRISTUMBethlemidos novum


page 24, image: s200

Fecit tribulem, non sine plausibus
Contaminatae morsione
Gentis Adamigenae scelesta [orig: scelestâ].
Vertente eadem [orig: eâdem] cornua, sidere
Fausto ante paulum quinque decennia,
Orsum capescis spiritalem,
Carior his oculis gemellis
Verende gnato, tu Pater, huic tuo
Adultiori. nonne triplex mihi
Hac luce nata est vita? namque
Eripit hanc animam ex Averni
CHRISTUS tenebris; vivere me facis
Qua corpus; ornat postmodo Laurea [orig: Laureâ]
Apollinari, almi RUDOLPHI
Nomine Caesareus MELISSUS.
Et huic et illi par erit et tibi
Referre grates innumerabiles.
Per lustra certe iam quaterna
Plusve mihi dedit intueri
Isthancce lucem, qui regit omnia
Caelestis Abbas, nostraque Pieris
Illam sacravit laetiori
Carmine. Sed redituram eandem [orig: eamdem]
Camena saeclis post-venientibus
Gestit celebrem reddere gnaviter,
Ut non Palatini, aut SilesI
Invideant modo, LusatIque,
Sed qua coruscus Sol habitabiles
Illustrat oras, cum Patre Filius
Noscatur, et Famae sacello


page 25, image: s201

Perpetuo vigeant PAREI.

ODA VIII. AD THEODORUM HAKIUMDanielis Tossani soceri sui mortem immoderate [orig: immoderatê] ferentem.

QUID NI superstes qui fruitur modo
Hoc lucis usu, gestiat emori,
Choroque sanctorum Angelorum
Et reliquae THEODORE turbae
Caelestium sponte associarier?
Profecto amicum est vivere cum suae
Hero Salutis, perfruique
Laetitia [orig: Laetitiâ] atque bono perenni.
Quis [orig: Quîs] corda CHRISTI spiritus excitat
Thyrso entheato, incredibili modo
Feruntur ad magale Olympi, haec
Lubrica pro nihilo aestimantes.
Nam multiformem congeriem mali
Si quis revolvat mente bona [orig: bonâ], cui
Subiecta vexantur maligne [orig: malignê]
Saecla hominum, variisque punctis,
Quo usque sub terra [orig: terrâ] ingenui impiis
Misti hinc et illinc turbine praegravi
Tentationum postulante
Christiadum officio, moventur:
Ecquis moriri non velit, eximi et
Tantis procellis, absque modo hic polus


page 26, image: s202

Queis [reg: Quibus] inquietatur? vicissim
Plausibus anne suis cohorti
Nihil triumphet redditus astricae,
O si teneres conditionem, Homo,
Vitae sequentis! mille mille
Hercule eo raperere votis.
Nec cura mundi te queat amplius
Arctis catenis rebus ab arduis
Felicitatis dimovere,
Quin CITO fas VENIAS IESU
Voce irremissa [orig: irremissâ] caelica posceres
Templa. Ah disertis hoc quoties Socer
Amavit inculcasse verbis,
HAKIADE, tuus ê Cathedra [orig: Cathedrâ]!
TOSSANUS inquam, Mysta Dei pius,
Raptus protervo nec facili satis
Flecti popello. Eheu! dolemus
Iure bono meritoque summo
Tanto perempto interprete consilI
Caelestis, alter nemo peritior
Quo vix repertus, vel futuris
Ut puto, reperietur annis.
Trabale fulcrum Myrtilea Scholae et
Ecclesiae Atlas proh iacet et fuit!
Caputque nobis lacrimandum
Perpetuo premitur sopore.
Amissa patronum incluta Veritas
Fidesque luget pura. Etenim obsecro
Quis hanc et illam fortiori
Asseruit calamo? hanc et illam


page 27, image: s203

Prius quis ausus sanguine proprio
Firmasse? Dicat Gallidos incola,
Dicat Palatinus fidelis
Illius intrepidos labores.
Proinde multis flebilis occidit
TOSSANUS, ast pol flebilior tibi
Suisque natabus relictis
Quattuor et generis, simulque
Gnatis duobus, CHRISTOPHORO adprobo,
Pioque PAULO. vincite vincite
Tantum dolorem, quem supremus
Arbiter haud dubie levabit.
Quis scit futurum quid mihi, quid tibi?
Mors atra cunctos nos [correction of the printer; in the print ] manet, omnibus
Est spem reponendum in IEHOVAM, et
Ulterius nihil ambiendum.

ODA IX. AD DAVIDEM PAREUM, PARENTEM VENERANDUM. De obitu Clar. viri Danielis Tossani.

EHEU sinister fert obiisse diem
Rumor potentem illum eloquii virum,
Illum aio TOSSANUM, Periclem
Christiadum exiguae cohortis.
O flebile indicium! an, Schola Myrtilea,
Semper dolebis, tot gravibus viris
Orbata perpaucis aristis,


page 28, image: s204

Non sine maestitia [orig: maestitiâ] piorum?
Flemus peremptum te KIMEDONCIADEN
Fatis iniquis. nempe Diespiter
Neglectus integrum ut scelesto
Addidit, exacuente Morta [orig: Mortâ]
Passim tridentem pestilitate luis:
Et innocentem te CALAMINIDEN
Urgemus oppressum supra spem
Multiplici variaque [orig: variâque] curâ.
Restabat ingens praesidium Eusebies
TOSSANUS, huic tecum auxiliarier
Iam jam labanti qui suerat.
At fuit illa Trias. Precemur
Summum IEHOVAM supplicibus manibus,
Superstitare ut te velit, optime
Pater, ruinam ne sacratae
Omnimodam patiantur Aedes!

ODA X. AD PAULUM MELISSUM POETAM CLARISSIMUM. Cum matrimonium meditarer.

DIu entheati propositi anxius
Haesi MELISSE, an pristina perpetim
Et cassa Nympha [orig: Nymphâ] dulciore
Vita foret mihi transigunda.
Te septilustrem saepe tuor procum
Diae RHODANTHES fata potentium


page 29, image: s205

Nequisse Divum [orig: Divûm] praeterire,
Nec pueri Idalii pharetram,
Senum atque ephebum [orig: ephebûm] verbere amabili
Emollientem pectora; sed iuga
Caecae patronae ferre adactum,
AEMYLIA haud retrahente calcem.
Quid hac pusilla [orig: pusillâ] mi [orig: ] fieri putas
Aetate? prona [orig: pronâ] flectier in dolos
Nexusque [orig: Nexûsque] plusquam Gordianos
Cyprigenae illicito furore.
Non Sparta nobis in CRUCIS addita
SCALMO, quaternum CHAUCIA qua polo
VALLIS cacumen NAVAE ad amnem
Occulit, has patitur juventae
Vires foveri lautitiis nimis
Pol sumptuosis alterius foci.
Stat ergo nodis implicari
Coniugialibus, atque certum est
Arrham perennem sub stabili Fide
Iam jam pudicae reddere virgini
Suasu parentum (nam absque vote
Consilioque bono parentum
Rem matrimonI turpiter adgredi,
Et scita IOVAE, et CAESARIS improbant,
Nec ipsa honestas suadet illis
Clam sociare pios amores.)
Castae puellae dico, genus lices
Non ducat alto stemmate de IOVIS,
Ovoque Fratrum, nec talentis
Tantaleis, Dorylaeve avari


page 30, image: s206

Sestertiorum vi crepet arcula.
Numquam cupivi quaerere amasiam,
Superbientem plurimo auri
Fenore, purpureisve gemmis.
Placet Lycurgi sanctio, quae vetat
Nuptam locari dote pecuniae:
Sat namque dotatam esse, puris
Moribus, ingenioque casto,
Quae scit marito condere laminam
Sudore partam, quaeque casaria
Frugalis audit. Talis o sis
ANNA-MARIA mihi! nec ultra
Posco caducas divitias Midae.
His qui resignat, scilicet is cuti
Se involvit angustae, probamque
Pauperiem sine dote laudat.

ODA XI. AD UXOREM: FESTO NATALITIORUM SACRIS OPERAM DANDUM. Ex Horat. lib. 3. Od. 28. parwdw=s.

CHRISTI quid potius die
Natali faciam? prome volumina
Uxor strenua Biblica,
Innataeque adhibe vim neglegentiae.
Adventare Diem ultimum
Sentis; ac veluti stet Domini furor,
Parcis promere pulpito


page 31, image: s207

Thesaurum duplicis Federis aureum.
Nos laudabimus invicem
Cunas nunc-geniti Iessiaci Ducis.
Tu sacris recines modis
Numen Verbigenae, Flaminis, et Patris,
Suavi gutture, quod polum
Et mundi retinet climata, et omnia
Arctis servat amoribus.
Dicam perpetuis hoc quoque laudibus.

ODA XII. AD PAULUM MELISSUM; POETAM CLARISSIMUM. Ex lib. 1. Horat. Od. IX. parwdw=s.

VIDES ut alba [orig: albâ] stent nive tempora
Crinesque, nec jam plus vigeant Lyrae
Nervi laborantes, diuque
Carmina detineantur arca [orig: arcâ].
Dissolve cistam, metra super typis
Tandem reponens: atque benignius
Deprome divinum Camenae
Franciacae melos, o MELISSE.
Permitte Famae cetera, quae simul
Musarum alumno straverit areas
Laudum feraces, nil Batilli,
Nil oberunt Nemesis furores.
Quis sis futurus, desine quaerere, et
Quem Fors honorum cumque dabit, lubens


page 32, image: s208

Agnosce, nec dextre [orig: dextrê] momentum
Sperne preces, neque tu querellas.
Quando senenti canities adest
Morosa, nunc CASTRENSIA promito,
Dulcesque ACANTHARUM libelli
Carceris e forulis petantur.
Nunc et venustis publicus editor
Recusa chartis det SCHEDIASMATA
VOEGLINUS, atque aequis cupitis
Pareat haud nimium repugnax.

ODA XIII. AD HIERONYMUM CHRISTOPHORUM REINERUM. IC. Cum Basileae Laurea Juridica [orig: Juridicâ] decoraretur.

STROPHE.

UT volupe est superasse anfractuosos
Barbariae tumulos laboribus!
Utque amicum est taedia multa librorum
Pervigili studio tandem rumpere.
Lauru viridi revinctum!
Dulcius nil est eo, quod consequimur aegrius,
Quodque paucis est datum.

ANTISTROPHE.

Hactenus in Themidos RHEINERE sacris
Te assiduum videt et Proserpinis
Integris, et solibus invigilare
Panoridum chorus, aequusque Allobrox:


page 33, image: s209

Et nunc Basilea clara
Bartolos, Baldos, Zasios, et Menochios tibi
Optime [orig: Optimê] scit cognitos.

EPODOS I.

Testis erit mearum
Sententiarum ISELIUS,
Irrequies Eunomiae, Dicesque
Cultor. Ha RHEINERE! fac sodes
Sinistram vertas pupulam: adstat Dea propior
Sestrix Tonantis, quae hac manu strictum
Retinet ensem, illa [orig: illâ]
Paciferam bilancem,
Strophioque viridante
Tuos capillos obnubit: haud procul
Adventant Astraeae comites,
Salusque, Horaeque, voluptas,
Leposque multicolor, et purpureus Vigor,
Tantum honorem tibi congratulantes.
Macte o macte hoc omine felix!

ODA XIV. AD THEOPHILUM RICHIUM CONSILIARIUM ARCHIPALATINUM. Cum filius eius SIGISMUNDUS Genevae publice disputaret.

MULTUM beatos nemo negaverit
Istos parentes, queis [reg: quibus] suboles proba


page 34, image: s210

Prognata, virtutemque patrum
Quae temerare cavet suorum.
Raro sepultus non latitat bona
In prole patrum vividus impetus:
Caulis palustris quando numquam
Pullulat e calathis rosarum.
O te beatum Mnemosynum, RICHI,
Amate turbae! Filius en tuus
Sollerte conatu ut patrissat
Ingenium referens parentis!
VIRTUTIS arcem scandere nobilem
Plenis laborat cursibus, et novem
Phoebi sororum concupiscit
Pervigili studio favorem:
Linguamque matris Gallica temperat
Loquella suavis, promere nec timet
Sermone mentis cogitamen
Ausonio, et veteri Pelasgo.
Chartas Sophorum quo studio solet
Tractare? MORUM rite decentium
Patrem STAGIRAEUM revolvit
More apium vigilace dextra [orig: dextrâ].
Illum videbam non sine gaudio
Inusitato mentis acumine
Nodos Sophistarum retortos
Et solui haud faciles, secantem.
Testis mearum Praeses et ipsemet
Sententiarum, et Socratico madens
Sermone MOLLERUS, rigante
Quo RICHIUS bibere usque et usque


page 35, image: s211

Scientiarum fonticulos amat.
Macte hac beatus prole, simillima [orig: simillimâ]
Tibi, SIGISMUNDUMque gnatum
Promoveas studio paterno.

ODA XV. AD JOHANNEM HULSMANNUM. Cum Homilias Dominicales Balthasaris Copii evulgaret.

TANTO meretur plus celebrarier
Prodesse genti qui patriae studet,
HULSMANNE, quanto quaeque civem
Arctius ante alios amore
Sinceriore amplectitur, et fovet
Plerumque tantum non genialiter.
Sic altus olim etsi remota
COPIUS est patria, haud negavit
Tamen propritim civibus is suis,
Sacratam opellam, NUNTIA MESSIAE
Sed FACTA tradit patriotis
Praecipue [orig: Praecipuê], enucleate [orig: enucleatê] aperta
Claroque sensu pervia, quae solent
Ex instituto perveteri, et bono,
Quot-septimanis Concioni
Publicitus relegi frequenti.
Quamquam voventes crebrius audias
Quam plurimos postliminio ordinem
Pridem receptum Ecclesiarum
Restitui, veluti Angla seruat


page 36, image: s212

Et Allobrossa Ecclesia, quemque habet
Laudata semper Concio Belgica,
Ne consuetudo Papalis
Invaleat, quasi Textus alter
Haud obtinere EVANGELII queat
Et dignitatem, et nomen amabile.
Quid ergo cunctaris reperta
COPIADAE enthea publicare?
Numquid molestum est tot precibus male
Et usque et usque obtundier? haud tibi
Fuit dolori hucusque sacram
Ferre sitim, hercle siticulosos
Immane quantum ac paene famelicos
Passim latentes Christicolas pios?
Nec laude te orbabit Moneta,
Niteris ingenio quod acri
Typis laborem hunc edere posthumum,
Et CONCIONES de proprio penu
Praeclariores Copianis
Addere, multiplicem docentes
Rerum sacrarum praxin, et utilem
Exercitandi munia debita
Occasionem largientes
Coetibus, haud quibus est facultas
Palam IEHOVAE exsolvere gratias,
Neque audiendi copia publice [orig: publicê]
Verbi ministros, prae furore
Pontificis Latii tremendo.
Proin beatos nos! quibus est datum
Pientiorum voce sonabili


page 37, image: s213

Vivaque [orig: Vivâque] Mystarum, Tabellas
Legiferas utriusque pacti
Audire fultis munifica [orig: munificâ] manu
Ducis Palatini. O superi suo
Intersit hice Atlas popello
Serius ingrediens Olympum!

ODA XVI. AD JANUM GRUTERUM SPONSUM.

IRRUPTA amoris copula quos semel
Arcte [orig: Arctê] alligavit, sub juga ahenea
Mittuntur, haud umquam secando
Foedere, Mors nisi rumpat illam
Conjunctionem vinclo adamantino
Paphi ligatam principis. Ardua
Mehercle res est mancipari
Tam valido imperio Cytheres,
Grata tametsi compede sit volupe
Et dulce Ulyssi Penelopes jugum
Subisse, et horas saepe longas
Astragalis breviare blandis.
Ni [orig: ] rite nosses commoda conjugI
Jam passe binas naufragii vices.
Numquam profecto te Diones
STOECKELIAE tenuisset ardor;
Non SMETIANAE, vel KIMEDONCIAE
Memor Suadae tu thalami novi


page 38, image: s214

Pericla tentasses recentis
Ignibus exsuperare Divae.
At quis molestam vim vidui tori
Mutare nollet deliciis Deae,
Nec non Dionaeo sub antro
Sollicitam recreare mentem?
O blanda rumpas Harmosyne moram,
Tuique lectum fac subeas viri
Sparsum corollis liliisque,
Et violis, et olente thymbra [orig: thymbrâ].
En, ut GRUTERI filiolae duae
Te Matre suescunt Palladis artibus
Firmare dextras, et tenellis
Pectora moribus expolire.
Num fallor? aut post pensa Hyperionis
Semel peracta haec biga sororia
Patrique matrique obuia [orig: obuiâ] ulna [orig: ulnâ]
Excipiet Charin expetitam?

ODA XVII. AD I. CASIMIRUM GERNANDUM. Prae luctu obitus [orig: obitûs] Pauli Melissi laudes eius condignê cantari non posse.

QUOD tibi carmen tenuare coner?
O decus matrisque patrisque quondam
Et Palatinae CASIMIRE pubis
Gloria rara.


page 39, image: s215

Non favet thymbrae moderator, atque
Torpor est nostris adeo Camenis,
Nec scio, qua tergeminam coronam
Laude celebrem.
Hac gravis vexat dolor, inde curae
Me trahunt, hinc sollicitudo pectus
Nescio quae dilaniat feritque
Fortius angue.
Nenias plorare jubet MELISSUS
(Ah quis!) ereptus Lyricae cohorti
Nuper, emigrante simul sacrae indeside
Mysta [orig: Mystâ].
Tu sonum tentas cohibere maestum
Atque abesse acres animi dolores
Vis procul nostris numeris genisque
Tempore laeto.
Me tibi certum est voluisse Phoebi
Gratia [orig: Gratiâ] fultum crepitare trinam
Barbiton, Daphnenque tuam benigno
Ore sonare.
Te probe [orig: probê] notum Latialis oda
Redderet, te Celtica Suada, IANE,
Ante quae lustrum mihi nota primum,
Ferret ad astra.
Te potens vis Teutonicae loquellae
Iret exemptum ê trivii caterva [orig: catervâ],
Ei polo utrique adsereret valente
Carminis hasta [orig: hastâ].
Quin vigil Musam Aramicam, et Pelasgam
Nisus adpellassem ope Daedalea [orig: Daedaleâ]


page 40, image: s216

Forsan ê nidi jaciens patentes
Cratibus alas.
Nunc quid? angustam modo Apollo praestat
Rem lyrae, quam, donec amoeniore
Rideat vultu, tueare quaeso
Lumine dextro:
Provocans actis paribus triformem
Nerviam in mores patrios ubi succreverit
mens haec generosa duri
Nescia fati.

ODA XVIII. AD OTTHONEM A GRUNRADE. Cum ei dedicarem publicam Disputationem Philosophico-Theologicam.

VIDES ut instent undique ovilibus
CHRISTI, luporum saecla rapacium:
Nec jam periclis cassa munus
Rite piorum obeat caterva.
Nexus Poparum solvere tortiles
Conamur omnes, non sine Pantachi
Strophis nefandis, queis [reg: quibus] IEHOVAE
Dogmata prostituit, popello
Iactare caudam doctus, et impiger
Lingua procaci scindere, quotlibet
Nituntur almae Veritatis
Iudicio, innumeris mederi


page 41, image: s217

Gerris. Amabo quis mihi, ceu decet,
Novit mearum mentis acumine
Conclusionum ponderare
Momina, quisve tenebrionum
Usum sacratae Theulogiae aestimat?
Pugnare quotquot cum sapientia [orig: sapientiâ]
Hanc somniarunt vi sagacis
Tradita ARISTOTELIS? Chimaeras
Opinionum talium in his meis
Pulsare mens est (si pote) lemmatis;
Neu deinde mendacI patroni
Illaqueent teneram juventam.
Adsis vetusta nobilis ab domo
Insigne Musis praesidium meis,
Tibi DICABO CONSE CRABO
Quicquid erit These w n mearum:
Modo favoris tu jubare arduo
Lustrare pergas hoc specimen, licet
Mentis pusillae, olim daturae
Sed reditus [orig: reditûs] opulentiores.

ODA XIX. AD AMANDUM POLANUM A POLANSDORFF, THEOLOGUM Nobilem. Cum PARTITIONES Theologicas denuo evulgaret.

NON si virorum funera dat Deus
Praestantiorum tristia visere,


page 42, image: s218

Magnosque sustollit colossos
E media [orig: mediâ], Aede sua [orig: suâ], ruinam
Integra tristem mox patitur Domus,
Nullusque cultor restat et incola,
Dans obligatum sponte honorem,
Turaque de locuplete acerra [orig: acerrâ]
Promens IEHOVAE, qui sua diligit
Fovetque per CHRISTUM unigenam suum,
(Gallina pullos ceu tuetur)
Pignera, non peritura quondam.
Vidit frequentes grex Basileius
Dei virorum funereos rogos,
Cunctis amaros, queis [reg: quibus] modo stant
Pectora de meliore limo.
Exstincta pridem fulgida de DOMO
LAMPAS quiescit, donec ad ultimam
Vocetur horam voce CHRISTI
E tumulo, numeroque sanctum [orig: sanctûm]
Mistus triumphet saecla perennia:
Linguamque ad unguem doctus Hebraicam
MUNSTERUS olim commigravit
Ad superos: placidusque liquit
BORRHAUS Aedem; luget et ingemit
Usque usque CHRISTI Ecclesia nupere [orig: nuperê]
Privata BRANDMULLERO, acuit
Ingenii et genii Ministro.
Sed haec fuerunt. Raurica non minus
Praesente servat Numine ovilia
Fidosque Pastores popello
Suscitat, ingenue [orig: ingenuê] docentes,


page 43, image: s219

Quis sit Salutis terminus unicae,
Quis sit Redemptor noster, et occupet
Patris furorem punientem
Gentis Adamigenae superbam
Mentem. POLANUM quis neget impigrum
Verbi sacrati sensa latentia
Clarare doctis undiquaque
Iudicio et vario refertis
Libris? ut almae Theulogiae viam
Commonstrat his in PARTIBUS arduis!
Quas efficaci motus oestro
Expoliit calamo recenti,
Posthac daturus talia posteris
Scripta eruditi pectoris e penu
Plura, atra ni [orig: ] Parcae sorores
Iniciant sua fila collo.

ODA XX. AD ELISAM MAMMUSCHETAM FEMINAM NOBILEM, Sponsam.

NUMQUAM improbari jure Alamannidum
Virtus puellarum adsolet, indolem
Ob pertinacem castitatis.
Virgineum illae etenim pudorem
Mutave nexu simplice sat putant,
Semel nec ultra fervere adultero
Fas arbitratae sunt; sepulto


page 44, image: s220

Hoc, simul et sepeliri amores,
Consulta gentis Valerium [orig: Valeriûm] soror,
Nec non Catonis filia comprobat,
Materque Gracchorum superbe [orig: superbê]
Regificos temerans calores.
Ut istae et illae flammea pectora
Uri recusant fomite principe
Absumpto, et insanum exsecrantur
Stridonio praeeunte parte
Taedas secundas, non tamen omnibus
Est una virtus nescia pungier
Arcu recenti spiculisque
Idaliis calidaque [orig: calidâque] flammâ.
Quin jussa PALI, (juppiter!) enthei
Vatis severam non adeo imperant
Legem mariti feminaeve,
Arbitrio statuentia aequo,
Praestare longe [orig: longê] denuo nubere
Quam foediori membra Cupidine
Tangi. Ergo FACTUM sancte [orig: sanctê], ELISA,
Quod viduas abolere leges
Certum est, et uni porgere dexteram
Fidemque Nympho, qui tibi reliquum
Aetatis huius suaviore
Fallat amabilitate tempus.
Amore certo quin mage dixero
Furore casto, te sociam tori
Deinde MAMMUSCHETUS usque
Perdite [orig: Perditê] amabit et illum amabis.
Hunc tu maritum non secus excipe


page 45, image: s221

Tuas in ulnas, ac geminos viros,
Olim ista qui jam nunc crearunt
Gaudia morte sua [orig: suâ] haud petita.
Vigetis ambo viribus integri,
Aetas alacris spem facit optimam
Prolis futurae. interdum adultis
Robur inest juvenile membris.
DI coepta (solum quod voveo et precor!)
Vobis secundent divite copia [orig: copiâ]
Cornu benigno largientes
Mente avidi quod habere prodest.

ODA XXI. AD MELIOREM ADAMUM; POETAM LAUREATUM. Provocat Musas eius.

IRASCOR merito, et damno silentium
Longinquum, MELIOR, quo mihi denegas
Consuetam fidei reddere dexteram,
Et vel literula [orig: literulâ], par ut erat, brevi
Dignari schidium pectore candido
Pronuper socio quod tibi carmine.
Indocto nimium carmine, miseram.
Infaustum quid habet pro taciturnitas?
Antiqui soluens vincula federis,
Dextro quod coiit, ceu puto, Apolline,
Ut mi [orig: ] Myrtileo notus eras jugo
Virtutisque tuae signa dares lubens.


page 46, image: s222

Exinde statui perpetua [orig: perpetuâ] fide
Te vatem meritis tollere laudibus,
Et mergi stygiis fluctibus antea,
Quam cessare manum porgere mutuam,
Musarum auspicio qua mihi, qua tibi
Indultam, charitum non sine numine.
Hanc non vis Boreae contemerat fidem,
Non hanc longa viae, longaque temporis
Disturbare solent, si bene ego ominor.
Ergo tu viridi timpora Daphnide
Ornate, Aeoliam percute barbiton,
Ex antroque tuo nunc citharam move,
Fidi si memor es vatis ad inclutas
Rheni Naiadas, Pierium melos
Pangentis. vigeat carmine caritas.
Versus restituam, tu quoque carmina
Donabis; feries quin superum domos,
Miscebitque Deis te sacra Laurea!
Et me fors hederae praemia frontium
Doctarum superis suaviter inserent.
O quam dulce decus jungier astricae
Tubae, et percelebrem carmine consequi
Aequa [orig: Aequâ] Melpomene laudis adoream!

ODA XXII. AD IOHANNEM FABRICIUM SPONSUM.

CUR te morarum taedia FABRICI
Errore longo frangere caelibem


page 47, image: s223

Hucusque permittis, relicta [orig: relictâ]
Parte tui meliore nympha [orig: nymphâ]?
Genas viriles barba revestiit
Subfusca pridem, primaque Apollini
Lanugo consecrata cessit,
Et juvenilis abest Cupido.
Privatus olim Lar quoque sedulam
Sibi poposcit forte laboribus
Gazae paratae conditricem,
Rerum aliumve [orig: aliûmve] domesticarum.
At tu futurae callidus artifex
Sortis praeoptas plus Sapientiae
Annis juventutis tenellis
Iudiciive peracrioris
Accesse, donec perpetuo male
Vinctus capistro colla virilia
Discas subegisse inscienter
Ambiguae atque humili juvencae.
Sedata virtus rem beat optime [orig: optimê]
Tenore fausto singula promovens
In aede quicquid dein parandum
Dexteriusque sagaciusque:
Contraque vastat caeca libidinis
Venus petulcae priva domus [orig: domûs] tuae
Quaerenda, praesentis pericli
Indocilis, creperaeque Fortis.
Collaudo factum, et gratulor omine
Laeto petitam Palladion tibi
Illud recompensasse nuper
Temporis, hanc viduamque quadram.


page 48, image: s224

Haec si Poetis Laurus Apollinis
Verum profatur, dimidium tui
Reddet penates diciores,
Donaque lecti opulentiora.
Materna ad unguem dextera MARGARIN
Tuos in usus finxit, et ad domus [orig: domûs]
Guberna promptam et curiosam,
Ceu decet, expoliit perite [orig: peritê].
Hac tu frueris conjuge postea,
Qua [orig: Quâ] cariorem vix pote filiam
Dilexe doctus, moribusque
CAULERIUS socer adprobatis.
Ito ergo Ulysses, Penelopen rape,
FRAINSHAIMIANO jam tibi creditam
Hymene Musaeoque fausta
Alite Vangionum reponas.
Novae colonae tum nova carmina
Cantabo, mensam cum tibi movero.
Vicinitatis fedus ipsis
Pol charisin tribus invidendum!
En, casta ut uxor SCHOPPIADAE mei
Votis anhelis Margaridos piae
Observat adventum! en MARIA
Ut mea prole beata jam jam
Nostri futura [orig: futurâ] sanguinis aemula [orig: aemulâ]
Dextram cupissit jungere dexterae!
Adsis o adsis tertiata
MARGARI pars Triados venustae!

FINIS Libri primi.



page 49, image: s225

J. PHILIPPI PAREIODARUM LIBER SECUNDUS.

ODA I. In auspicatissimum adventum Serenissimi Principis ac Domini, Domini FRIDERICI V. Com. Pal. Ducis Bavar. ELECTORIS etc. Cum secundum redux ex Gallia [orig: Galliâ] ingrederetur NEAPOLIM NEMETUM XVI. Decemb. postridie Natalitiorum IESU CHRISTI hora [orig: horâ] tertia [orig: tertiâ] pomeridiana [orig: pomeridianâ] Anno ( IC CX.

AVITA Reges Persidos ut loca
Susis relictis, Bactra vel Indicas
Sedes adirent, ceu potentum
Fert animosa vicissitudo,
Uno morari nescia termino,
Congratulantum magna cohors adest
Non absque donis, ture, nardo, et
Quicquid Achaemenidum colonus
Plantavit agris suaveolentibus.
Quales bis-orto nuper JESULO


page 50, image: s226

Sagax Magorum turba honora
Exhibuit venerante dextra [orig: dextrâ].
O lata nobis gaudia! Principum
Ocelle, sidusque eximium, Leo
Quotquot Palatinus per oras
Teutoniae asseruisse gaudet,
Miscetque Divis ob sua munera
Gentem ferocem, semina perviam
Virtutis exsertantem ab ortu
Solis ad Hesperium cubile.
Tu gratus URBEM curribus aque equis
Subis NEMETUM, sospes ab inclutis
Parisiorum SEDANIVE
Collibus, atque jugis remotis.
Nuper nefandus queis [orig: queîs] latro regios
Percussit armos BORBONIUM (heu scelus!)
Sanguen perire haud quitum ab hostis
Vi licita [orig: licitâ], totiesque fida [orig: fidâ]
Adprosperatum Teutonia [orig: Teutoniâ] manu.
FRIDRICE salvem, spes patriae, et gravem
Ponas dolorem ortum ab Parentis
Exsequiis, gelidave morte.
Ah! sed peremptum flebilibus modis
Quis cesset urgere ô male-perfido
Heroa sublatum celebrem
Tempore? quo rabiosa Martis
Caterva turbat singula diriter,
Orcove caelum mutat, et omnia
In peius invertit, Deorum
Ni iuvet advigilans potestas.


page 51, image: s227

Salve ergo Divis orte parentibus,
FRIDRICE, et orbae lumine Patriae
Nunc redde lucem, Patris avitam
Atque Atavi referens Minervam.
Tu post aristas tres populo tuo
Praesta perennes, Dux bone, ferias,
Pupillus Agnati, Patrisque
(Cuius at ô Ducis!) usque carus.
Tu CASIMIRI Magne Nepos, Scholam hanc
Plaudente Phoebo, et Pieridum choro,
Ad Patris exemplum beati,
Praesidio tueare tuto.
Sic templa serus caelica ut incolas
Diu superstes, nos prece plurima [orig: plurimâ]
Vovemus, aeternumque Numen
Suppliciis rogitamus imis.

ODA II. AD OTTHONEM A GRUNRADE, ET SIMONEM STENIUM. Scholarum Palatinarum Curatores.

LABORIOSAM suscipit hercule
Uterque molem, praesidium SCHOLAE
NEUHUSIANAE, quae revixit
Non sine GRUNRADIISTENIque
Favore magno, atque auxilio Dei
Inusitato. Scilicet is Deo,


page 52, image: s228

Musisque carus, cui juventus
Praecipue [orig: Praecipuê] est studio atque cordi:
Contra nefasto pol Iove cretus est
Et his, et illi sacrilega [orig: sacrilegâ] manu
Tergum retorquens JULIANUS,
Ultima pernicies Scholarum.
Frustra resistas motibus impiis
Diri Satanae, salvificam Dei
Vastantis Aedem, credulorum
Multiplici miseroque damno:
Haec literarum ni [orig: ] penetralia
Cultu benigno Gratia principum
Fovere pergat singulari,
Queis [reg: Quibus] pueri doceantur arte,
Atque imbuantur Nectare primulo
Magni IEHOVAE Legis, et unice [orig: unicê]
Verbi beantis; dein Camenis
Aoniis poliantur ora.
O quam triumphat Phoebus, et incluta
Cohors Sororum, Vangionum Scholam
Iamjam cadentem, restitutam
GRUNRADII ac STENII Minerva,
Et ceterorum CURIA quos SACRA
Tenet patronorum! Ambo superstites
Estote longum, vivitote
Ambo patrocinium Scholarum!
Nec me juvantem rite pueritiam
Amore vestro spernite, quin mage
Apollinares ceu soletis
Usque viros ope largiori


page 53, image: s229

Fovete tuto praesidio, et fide.
Sic fotus olim carmina dividam
Laudesque cantabo utriusque,
Dum superat mihi docta Laurus.

ODA III. AD DANIELEM MARCELLIDEM. Cum HeidelbergaeDoctura [orig: Docturâ] Philosophica [orig: Philosophicâ] insigniretur.

VIDI et repente haec mens-animi horruit
Ausis retortis cernere praelia
MARTEM duellorum architectum,
MERCURIUMque fidis datorem
Quondam canorae. Poscit Atlantide
Natus valentem te sibi tradier,
Olim quod ingentem futurum
Gentis Apollineae columnam
Praeviderit, cum primitus ordia
Haurire lucis contigit, ilicet
Cnidi in recessu te Paphique
Continuum fore longum inertis
Valere jusso Desidiae illice,
Charumque Phoebo ante omnia, nescium
Potinae Edusaeve helluantum
Numinibus dare tura, multos
Uti videmus more Epicuridum [orig: Epicuridûm],
Fauces culullis sesquipedalibus
Opplere, certatimque palmam


page 54, image: s230

Quaerere, uter vacuet trientes
Capaciores, pollice guttulas,
Germanicorum ritibus, ultimas
Quis captet, in vultum refundens
Desubito socii ebriosi;
De nocte latas quis furiosius
Curvo plateas pulset acinace,
Ciatque Vulcani micantes
Cuspide particulas, recisa [orig: recisâ]
Praeduriori vi lapidum: Hectoris
Nomen meretur forsitan, ostium
Ubi refringit pessulorum
Obicibus male conseratum.
MARCELLIDEN sed sanguine dispari
Cretum fatebor, ter triplicis chori
Quem novi Alumnum lacte fotum
Unguibus ateneris fuisse.
Nervosiorem non ideo mihi
Andria finxit; Palladis aegide
Pectus recinctum non videtis,
Ut bene nata malis profanet
Culpis, madentes vinibuas fugit
Hyaenae ad instar, pectora toxico
Quaevis peritae curiosa
Mergere: non oculos Hyellae
Moratur hirquos (ceu quota pars facit)
Non, non. merebit faxo igitur meis
Gradive castris impar satelles
Bellicrepos tolerare motus [orig: motûs].
Dixit. vigentem roboris impetu


page 55, image: s231

Inusitati fas mihi militis
Vicem subire spondeo, infit
Armigeri genitor Quirini:
Iam jamque eundum pro patria [orig: patriâ] Hunni dum
Peltis ferocum: jam meditandum erit
In Tartarorum castra pugnam,
Iam clypeo caput egerendum [orig: eggerendum].
Euax! minantis tympana classici
Exaudiuntur: copia Turcica
Domos paternas cymbalorum
Terrifico sonitu fatigat.
Mavortis istaec audiit impigre
Nepos Atlantis, sed nihil interim
Motus sequacem vult Alumnum
Pegasidum insequier phalangas,
Martis relictis. iam nova gloria
Tibi paratur, Mercurii Decus;
Gratatur ob Laurum Corona
Delia jam capiti revinctam.
Ipsus sonores pectine Lesbio
Dicam, meorum prime sodalium,
Si fas sodalem nominare,
Quem Sophie titulis MAGISTRI
Claravit; immo fas fuerit mihi;
Quando Minervae munere qui minor
Annisque doctrinaque [orig: doctrinâque] nunc sum,
Aemulus ad Sophies penetra
Ferar decorus laudibus, in tuo
Quas cerno pulchre [orig: pulchrê] fulgere vertice.
Matuta lucem istam PAREO


page 56, image: s232

Praecipita ah properis quadrigis!

ODA IV. AD MELIOREM ADAMUM, POETAM LAUR. SPONSUM.

STROPHE I.

ADOPERTA Numinis sunt opera
Excelsi, adeoque vix
Homini penetranda: attamen ipsa
Iustitiae rectique
Semper tenacia non fallunt,
Beatumque finem undique possident.
Perperam nihil, nihil frustra
Suprema Numinis potestas
Incipissit, agitque tandem.
Nil temere imperio sancit fieri, ceu
Rentur ah nimis profani
Legumque caelitum ignari nimis.

ANTISTROPHE I.

Sine tempore et sine principio,
Ac neminis indigens
DEUS optimus altissimus usque
Vixerat, ut mortale
Condit genus, secus et brutum
Adunit perenni socio suo,
Par pari creans, creatumque
Iubens pari gradu toroque
Iungier, variamque prolem


page 57, image: s233

Multiplici serie progignere. porro
Machina [orig: Machinâ] potente fingit
Qua mente discrepans, qua vultu,

EPODOS I.

Vivens, Dei examussim
Figuram exprimens, vigoremque men-
tis capescens entheae,
Idque Hominem vocat.
Huic quaerit sociennam viram
E penetris cordis, et inde
Perpetuo colligat ligamine,
Viduatique solacio
Miserias compensat statas hominis.
Non bonum est manere solum, sed
Suave copulandum est
Lateri latus
Vinclo aeterno.

STROPHE II.

Bene te o ADAME! tori sociam
Quod quaerere sustines
EMERENTIAM, amari meritam, illam
MAIADAE sacrati
Gnatam chori celebris Mystae
Pientissimam. hac anima [orig: animâ] tibi
Redditum puta, quod amissum
Inerte morbidaque [orig: morbidâque] tabe
Robur. ilicet omne pelles
Hac ope virginea [orig: virgineâ] quicquid fuit olim


page 58, image: s234

Menti aut corpori grave, omnis
Cedet molestiae labos, ac taedium.

ANTISTROPHE II.

Pietatem, et illius agmina vis
Laudum recitarier?
Roseas genulas, et labra vis corallina pingi versu?
Mores, gradumque venustum vis
Meo deteri carmine? vis genus?
Vis Parentis indolem celsam
Cani? Poeta tute magnus
Es, caputque geris corymbis
Inter Apollineos vates redimitum.
Tu Musis choroque trino
Carus, potensque cantu barbiti.

EPODOS II.

Cum hac ADAME Vivas
Diana [orig: Dianâ], tibi haec exsistat Cypris,
Gratiarum quarta sit
Haec EMERENTIA.
Haec sit stellula docti Laris,
Haec Helice, haec sit Cynosura
Unaratis dein per aequoris malae
Dubio pervehendae sinu.
Facilem ita ut portum consequare, Deum
Supplici rogo manu, plures
Apprecando ADAMOS,
EMEREMTIAS
Infinitas.



page 59, image: s235

ODA V. AD HIEREMIAM SONIUM SPONSUM.

TURBA profana negat fas, aut bene
Convenire Mystae
Musis dicato, iungier maritae,
Perpetuasque vices duratori [orig: durâtori]
Sorte tolerare
Haud posse Musis Gratiisque carum.
Nae blitea [orig: bliteâ] dape pascendum est mala
Corda, victimam Orci,
Legum sacrarum dedecus nefandum.
Florida virgineum nam queis [reg: quibus] caput
Impedit corolla,
Adulterino pruriunt amore.
Nec mihi rite vocas castum modo,
Castitatis almae
Quem zona castum pollicetur index.
Parte caret meliore sui, pia [orig: piâ]
Qui caret puella [orig: puellâ],
Arctae ancora [orig: ancorâ] vitae. ô beate SONI,
Eloquio celebris grato, novem
Una laus Sororum,
Ac Paedagogum [orig: Paedagogûm] gloria aeviterna.
Te mirata calet niveis micans
Undiquaque donis,
Parente honesto, nata virgo honesta,
Sanguine BOURGESIO felix, rei


page 60, image: s236

Apta comparandae.
Macte ergo pactis copulande sanctis,
Atque toro subolem post ter tria
Debitam Dianae
Volumina edas Cinxia [orig: Cinxiâ] secunda [orig: secundâ].
In te sic nomen super aethera
Cognitum parentis,
Sic veniet in te Soniana virtus.

ODA VI. AD MELIOREM ADAMUM, POETAM LAUREATUM. Ex Horat. Epod. XI. parwdw=s. Titulis Poeticis nequiquam superbiendum, Quibus vulgo abuti solent.

ADAME nil me sicut antea juvat
Vendere laureolam Honore defessum inclito:
Honore, qui me praeter omnes gestiit
Laudibus ad pueros Simul virosque tollere.
Hic alter en December, ex quo desii
Persequier titulos, Musis honorem denegat.
Vates per orbem (nam pudet tanti doli)
Fabula quanta cluent! Hinc me corollae paenitet,
Nec pol canentem plausus et superbia


page 61, image: s237

Excitat, et populi Quaesitus impii favor.
Contrane fastum, plus valere candidum
Simplicis ingenium Laetabar applaudens tibi,
Simul Poetas vulgus invenustius
Turgidiore sono Gravissimo affecit probro.
Quod si meis resurgat olim cordibus
Fervida bilis, ut haec Vesana vulgi dissipet
Figmenta, vates nil licet laedentia,
Mittet Apollineam Ridere Laurum Bambalus.
Ubi ista nuper te palam promiseram,
In mea vota lubens Utroque descendis pede.
Non tu Poetas dicis, assensu meo,
Laurea nuda quibus Perpingue devincit caput.
Ast gloriantis quamlibet Lauri comam
Vincere laude sua [orig: suâ] Amor melodi te tenet.
Quando hunc nec increpare morum queant
Improba consilia, Iniuriosa nec labra:
Sed altus ardor inferet caelestibus,
Famaque versiculi In longa vivet saecula.



page 62, image: s238

ODA VII. AD PETRUM CLIGNETUM. Cum HaidelbergaeDoctura [orig: Docturâ] Theologica [orig: Theologicâ] insigniretur.

NON barba doctum longior arguit,
Rasusque vertex, non cruce pilea
Quadrangulari denigrata
Efficient sociennum IESU:
Non lingua mordax vipereo madens
Cruore multis innocuum virum
Secernit, integrove miscet
Splendidior titulus sedili.
Et his et illis Theologum [orig: Thevologûm] improba
Persaepe (iniquum!) turba superbiunt,
Inque arte perfectis inurunt
Ludibrium, maculamque turpem:
Nil curiosi foedera quid Dei
Aut quid piorum commoda postulent,
Tutamque quei felicitatem
Legitimis operentur armis.
Insanientis tu sapientiae
Adverte Mystas horrida quos stygis
Protrusit olim lympha in auras
Principio generante claudo.
Sententiarum factio LOIOLAE
Quae monstra fingit? bellaque Martia
Quae non gigantum more Hiberi
Militis associata proles


page 63, image: s239

Intentat uni fallere nescio,
Rituque certo singula Numini
Pulchre [orig: Pulchrê] gubernanti? Sibi haec gens
Est Deus, est sibi lex, et una
Obrussa facti normaque proprii.
Haec entheatis legibus adicit,
Quae mentis insanae voluntas
Adprobat, arbitrio et scelesto
Decreta Papae quod ferit, amputat.
Creditque pravis ritibus omnia
Constare maiorum, vetustas
Devia quos memor at parentum.
Mones? reprendis? corrigis? ocius
Ad arma, ad arma, ad fulmina Praesulis
(Heu bruta!) concurrit, cietque
Turba minax furiosa bella,
Armatque linguam criminibus feris.
Dixes bidentum simplicius grege
Genus, quod alba [orig: albâ] veste amictum
Occulit atra venena capri.
Vides ut hirtis Scaldicus ictibus
Luctatur Haedus? cernis ut egerit
Cerebri oletum, conspuitque
Undique quotquot adire sentit?
THEATRUM HONORIS Advaticus latro
Edit popello! munera munera
Nefasta poscens, plausibusque
Seque suosque beare curans.
O rem nefandam! o crimine publico
Inexpiandam! fulget honoribus


page 64, image: s240

Contaminatis IESUITARUM
Agmen, amans popularis aurae;
Iuratque praeter Tartareo Deo
Fraudare nato, parcere nemini.
Hac arte sancti, hac arte casti
Hac utriusque poli Columna
Censentur, ulli non hominum uspiam
Redarguendi. Sed bene, sed bene.
Nos signa CHRISTI usque usque amemus,
Barbariem et fugiamus asperam [orig: aspram],
CLIGNETE, missis his Erebi viris,
Te celsa calcantem Eusebies loca
Famaeque claris emicantem
Nominibus voveo videre.
Virtutis istam nunc cape gloriam
Brabea pridem timporibus tuis
Sperata cur prensare nolis?
Cur meritam renuas corollam?
Hanc Mater Angla, hanc pollicita est tibi
Batava Peitho. plaudito plaudito:
Depromit HAIDELBERGA Laurum
Huic capiti proprie [orig: propriê] obligatam,
Testis calentis verticis, ingenI et
Pie [orig: Piê] sagacis. Plus vice simplice
Haec namque mirata est acumen
Publicitus resecans statuta
Inebriatae pestifera [orig: pestiferâ] lue
Cohortis. Ergo debita praemia
CLIGNETE captes: ergo Patrem
Filius hac recrees corolla [orig: corollâ].


page 65, image: s241

Quod restat ultra, te populus Dei
Laudet beatum: muneribus tuis
Reddatur OTTERBVRGA felix
Seminibus parienda sacris.

ODA VIII. AD DAVIDEM PAREVM; PARENTEM VENERANDUM In Natalem eius LVIII.

VIXTI lustra decem, Pater,
Atque octo numeras insuper ordines
Annorum, vice prospera [orig: prosperâ]
Quos fugisse juvat. nunc Deus applicat
Vicinum senio diem.
Laetor commemorans, quot bona quot mala
Constans senseris hactenus.
Te grex salvificus multiplici tuo
Felix eloquio entheus
Sensit propitium. Tu genus efferum
Monstri Tartarei emori
Pridem discupiit. nempe dolos virum [orig: virûm]
Punctim solvere callidus,
Obstas consiliis perniciem in probum [orig: probûm]
Natis, propositi tenax,
Adversante Caci pestifero grege.
O quinquennia plurima
Deinceps incolumis vivito! te fide
Sollemni resonem, Pater,


page 66, image: s242

Quotannis venerans canitiem tuam.

ODA IX. AD PETRUM FORMIUM GALLUM NARBONENSEM. Cum Haidelbergae disputaret de Mediator Christo.

PROBATA virtus poscit Apollinem
Laudes canentem carmine nobili
Et Phoebi alumnum segregantem
A grege rancidiore fucum [orig: fucûm].
Te dignum amari, et concelebrarier
Non usitatis versibus inserat
Astris, Camenae cui dedere
Pindaricis fidibus sonare
Chelyn sacratam; mi [orig: ] sat erit, latens
Cannas ut inter Mopsus aquaticas
Culpa [orig: Culpâ] tot argumenta laudum
Deterere ingenii tuarum.
Quid arte possis, plus vice simplici
Potor Lemanni, fortia moenia
Clarae pererrantis GENEVAE
Et rhodani didicit citati.
Te disputantem FAIUS amabilis
Nodosque techne mirifica [orig: mirificâ] audiit
Rite secantem, PETRE; Verbi
Salvifici quoque veriora
Edisserentem sensa, peritior


page 67, image: s243

Vidit juventus: Te senium optimi
Mystis IehovaeBEZAE amavit,
Te reliquus coluit virorum
Ordo verendus. Testis erit mihi,
Cui RIPA nomen BelLA dedit Trias
Phoebi sororum, integrioris
Ingenii Geniique proles,
Quae te magistro iam sapientiae
Sublime recta scandit ad atrium:
Florumque succos suaviores
Colligit e calathis Diones.
Testem mearum nunc quoque provoco
Sententiarum canitie gravem
Piumque TOSSANUM, Theatri
Praesidium et columen futurum.
Eia ergo FORMI fortiter edoce,
Quicquid sequester promeruit sacer
Gnatus Iehovae CHRISTUS, atque
Papicolum [orig: Papicolûm] affanias refuta.

ODA X. AD CHRISTOPORUM JUGNITIUM, SPONSUM.

SIc tu candide JUGNITI,
Censes post reliquos turpe relinquier?
Sic tu taedia caelibis
Vitae nunc redimis divite gaudio?
Tempus difficili tumens


page 68, image: s244

Stingui bile iecur, tempus et artubus
Reddi robora sanguinis.
Nam tostum penitus te video ignibus
Turpatumque humeros male:
Seu curae Veneris, Palladis an faces
Impressere genis tuis
Hanc labem. Ergo tibi nunc faveo, intime
Frater, de lepida [orig: lepidâ] et tibi
Iam nunc rite precor virgine pristinas
Vires restitui Utere
MARIA-IACOBE vindice. sic redit
Virtus fenore duplici.
Hinc tu perpetuas laetitiae vices
Sperabis IACOBE genus
Producente tibi in plurima saecula.

ODA XI. AD LAURENTIUM HARTENBERGIUM. Cum Haidelbergae Docturam Philosophicam solemnitet acciperet.

LIBENS FAVEBO, Mysta tenax novem
Phoebi Sororum, voce vicaria [orig: vicariâ]
Amplum capessenti [orig: capescenti] secundis
Ominibus decus. anne gaudes
Tandem excitatis rite jugalibus
Vicisse Musarum alta cacumina?
Sic est. veterno non litandum,


page 69, image: s245

Desidiaeque adyta haud sequendum,
Nomen monebit, credo, tuum asperis
De montibus quod primitus est datum.
Fontes Medusaei caballi
Munia nulla recludit ulli;
Plumaeve molles impediunt male
Saltus petentem Pegaseos. Amat
Vigentem alumnum, nulliusque
Criminis aut sceleratioris [correction of the printer; in the print scelerationis]
Vitae sequacem Triga triplex, Iovi
Moneta vivax quam peperit. Lacit
Hunc Hippocrene dulcis, atque
Sponte lubensque lacit Minerva.
Huic dona confert Palladius chorus,
Huic verticem ornat nostrae ACADEMIAE
Adsensus augusta [orig: augustâ] tiara [orig: tiarâ]
Implicitum, titulisque docti
Munit MAGISTRI splendidioribus.
Te quum irretortis luminibus tuor
Nitere circum circum utrimque
Laureola [orig: Laureolâ] caput eruditum,
Posthac secunda [orig: secundâ] subdubitem alite
Dignum? liquoris non crocodilini
Succo relevi labra, Amice, ut
Dememinisse velim caloris
Ardentioris, quem Philius fibris
Olim excitavit seu mihi, seu tibi.
Inscribi Averni illum precabor
In tabulis, tetricae et Megaerae
Lassare dextram, jura faventiae


page 70, image: s246

Sublestior qui solvere duxerit.
O macte, LAURENTI, sacerdos
Aonidum, his titulis beate!

ODA XII. AD J. JONAM GOEDELMANUM SPONSUM.

STROPHE I.

QUID canam musteis hisce nuptis
Erato, tuque ô Venus Erycina
Ridens, Amorumque turba sacra,
Gratiae, atque Cupidinum omnes
Socienni, Risus et alme
Illex Iocorum pater? Este mihi
Aequi faventes optima [orig: optimâ] aura [orig: aurâ], dum novum
Laetificumque cano melos
Ad oram undisoni Rheni,
Opulens qua superbiit Vangio,
Ostentans Cereris bona,
Et pampinos Liberi.

ANTISTROPHE I.

Hic dies nuptiis consecratus
Themidos indesidis socii, atque
Castae Minervae pedisequae. ad haec
Festa nil nisi suavitates
Agiles fas est sine fraude
Depromere, et laetitiae ingenuae


page 71, image: s247

Accire frontem, melque purum fundere,
Et choreas celeri pede
Ionum modulis gratas
Quatere, atque triente ter triplici
Rhenani veteris malas
Curas procul pellere.

EPODOS I.

O Nymphae Rhenides, o blandula
Turba Nemetium [orig: Nemetiûm] in ocribus
Gelidis Vangionum, ô et
Pubes Vangionum Martia,
Leti adeste novis sponsis, cantica
Hymenaea alacriore voce
Dicite: felix Thalassio comprecabor
Ego sit et juveni docto,
Avis orto vetustis, et virae,
Quae modo nubit alteri marito.

STROPHE II.

Num tuam dico IONA propagem,
Generis num scribo avos numerosos?
Iactare queis [reg: quibus] tu potes tabulas
Castorum, et veteris Sibyllae.
Patris an virtus operta?
Claris micat illa nitentibus et
Gemmis. RODOLPHO Caesari, Germaniae
Ausonidumque Patri pio
Multis nominibus perspecta est.
Celebrat CAESARIS sagax Curiae


page 72, image: s248

Ad SPIRAM caput efferens
Facta illius fortia.

ANTISTROPHE II.

Matris [correction of the printer; in the print Matris] an laudo germen vetustum?
Genuina [orig: Genuinâ] ex stirpe KRAPFIDUM ea orta est:
Quam Vangio Civis hactenus ad
Sidera ipsa tulit, et usque
Hodierno Consule gaudet.
Laudavit idem quoque MEILIADEN
Sponsae maritum, fata dum stabant gravem.
Hoc quoque sanguine candidus
Triumphat LEORINUS ceu
Nitido propriae Domus [orig: Domûs] flosculo.
HERMANNUSque fuit Decus
MYRTILLEI ConsilI.

EPODOS II.

Quid ultra nunc memorem? quid nisi
Saecula plurima ambo super ut
Valeatis esse diu,
Et stripem generis postera ad
Usque tempora longum producere
Vario ordine nepotulorum.
Digni etenim estis, Dii beneficiorum
Onere quos cumulent, quosque
Nepotes Differant in saecula,
Vestraque perpetim adsequantur acta.



page 73, image: s249

ODA XIII. AD MELIOREM HAIMINSFELDIUM GOLDASTUM. Cum PETRONII Satiricon in lucem ederet.

ANTIQUA quisquis fragmina marmorum
Exesa blatis seu tineis malis,
GOLDASTE, sollerti labore
Vindicat a tetricis tenebris:
Nae dignus ille est, quem colat ultima
Aetas avorum; non minus ac dein
Saeclis futuris prone potes
Huic meritos tribuunt honores.
Quis non perennem donet adoream
Illi, decorem Castalidum choro
Qui reddit, assertumque quondam
A stygia [orig: stygiâ] cohibet cohorte?
Iam jam cadebat Mercurialium
Flos litterarum, jam quoque nenias
Luctusque turpes universus
Gentis Apollineae senatus
Edebat, atram Barbariem suis
Questus parari civibus optimis,
Oblivionemque aeviternam
Artibus ingenuis creari:
Quando ecce Divorum auspiciis bonis
Natura finxit daedala pectora,
Queis [reg: Quibus] curae et est cordi anxiose [orig: anxiosê]


page 74, image: s250

Pristina restituisse saecla.
Quotquot sepulti mersi Acherusiis
Forent latebris de veterum libris?
Miserta pridem ni [orig: ] tulisset
Gens operata novem Deabus
Opem recentem munere Palladis,
Mendasque levi pumice foetidas
Aeruginat â de papyro
Expoliisset. ita alma Phoebi
Lux actuosa [orig: actuosâ] lampade discutit
Caelo notharum corpora nubium,
Lumenque clarum post reducit
Substituens geniale sidus.
O te beatum Musica iudicet
Corona doctum [orig: doctûm]! quod veterum libros
Luci redonas perpolitos
Multiplici variaque dextra [orig: dextrâ]!
Sermonis Umbo tu cluis Ausonum,
Graiaeque Peithus [orig: Peithûs] perpetuum decus:
Tu das Poetarum, simulque
Historiae monumenta priscae
Detersa amussim viribus ingenI,
Oclisque cernis singula lynceis
Errata patrum negligenti
Segnitie (ah pudet id fateri!)
Pereruditis illita chartulis.
Quae dira, amabo, pestilitas luis
PETRONIANAM vexat urnam?
ARBITER heu maculis onustus
Nunc virginalem paene licentiam,


page 75, image: s251

Salesque castae nequitiae aemulos
Occultat haud ulli legendus,
Tu nisi Philyrides peritus
Sinceriores particulas, ope
Pravis recisis pervigili tua [orig: tuâ],
Integritati tradidisses
Depositae modo et invenustae.
Sic dena PLAUTUS Pegasidum additus
Camena turbae laudibus haud suis
Pererrat Orbem, paedagogum [orig: paedagogûm]
Victima, vulneribus notatus,
Pictusque dorsum stigmatias suum.
Proh fertis istaec Numina SARSINAE?
An fertis istaec ô Sorores
Numina Thessalicae Hippocrenes?
GOLDASTIANA gestiat ARBITER
Legi Minerva [orig: Minervâ]. Debeat unice [orig: unicê]
Pater iocorum risuumque
Iam fugientem animam PAREO!

ODA XIV. AD JESUM CHRISTUM. In Kall. auspices Anni 8 IC CIIX. et Natalem LX. DAVIDIS PAREI. parwdw=s. Ex Horat. lib. III. Oda [orig: Odâ] XVIII.

CHRISTE Musarum sapientum amator,
Per crucis guttas, et amara mortis,
Lenis adspira, faveasque nobis
Hisce Kalendis.


page 76, image: s252

Si sacer pleno sonat Hymnus anno,
Larga nec desunt Triados ministro
Vota, nec non pectoris Ara grato
Spirat odore.
Ridet ima [orig: imâ] laetitia [orig: laetitiâ] omne corpus,
Cum mihi laetae redeunt Decembres,
Queis [reg: Quibus] Parens adspexit aprica prima
Ordia lucis.
CHRISTE, sexagesimus annus illi
Fac manu deinceps abeat benigna [orig: benignâ].
Vivat invictus Meretricis osor,
Ter tria saecla!

ODA XV. AD JOHAN. GEORGIUM PAREUM, FRATREM CHARISSIMUM: Cum Haidelbergae supremus ei in Philosophia [orig: Philosophiâ] Honor decerneretur. Anno 1510 die XIII Febr.

FELICITATIS portio maxima est,
Non esse natum sanguine quolibet,
Nec educatum disciplina [orig: disciplinâ],
Momine sic temere adprobata [orig: adprobatâ]
Legum verendarum, aut jugo aheneo.
Sic namque pubis condecet in dolem
Firmare ephebam, more cerae
Flexibilem, inque malum reclinem,


page 77, image: s253

Libido praeceps quam pede proruit
Velociori, stultaque opinio
Errore lymphatam doloso
Mentem animi impediisse gaudet:
Contraque fallaci ebria pectora
Persuasione ad templa perennia
Deducit olim VERITATIS
Vis gravis ac penetrans momentum.
Quo rege doctus, queisque parentibus
Mecum institutus sis pariter, memor
O Frater esto, teque Cressa
Ecce nota [orig: notâ] iuvet expetitam
Signare lucem mille laboribus,
Qua [orig: Quâ] Phoebus indit congrege virginum
Coetu sororum gratulanti
Rite tuo capiti corollam.
Hoc est, paternum prima quod ad Larem
Avente cuppes gutture munera
Catae Minervae hausisse gratum
Tam fuit utilitate certa [orig: certâ].
Hoc est LEMANNI quod tacitas aquas
Arvaeque Nymphas, quas Rhodani citus
Remordet amnis, visitasse
Non sine me puer adsolebas.
Quam dulce, Frater, seu mihi, seu tibi
Erit recordari optima pectora?
Quotquot GENEVAE utrumque dictis
Imbuerunt gravibus piisque.
Numquid senilis VEZELII tuba
Tuis tecenter [perhaps: recenter] consonat auribus,


page 78, image: s254

Nervosiori ut corda popli
Herculeoque modo tenebat?
Nostras Camenas me capiti bono
Probasse laetor saepius et graves
Bibisse voces, priva sive
Publica cum sene fabularer
Laudabat almae grex Academiae,
Coetusque [orig: Coetûsque] sacri qua mea qua tua
Vitae instituta, omnesque mores
Iudicio placuere recto.
Magnis probari magnum opus aestimo, et
Immane grandem laudis adoream,
De plebe quicquid Mopsus effrons
Improbet, immeritove culpet.
Ad metam anhelans ut sonipes celer
Brabea currit per stadiodromum,
Et antevertit cursitantes
Praepetibus genubus caballos:
Sic irremisso te studio pares
Anteire cerno, timpora Deliis
Ornande ramis, dum entheata
Nicomacho monumenta nati
Utroque versas pollice, et aurea
Quae Sophronisci filius edidit,
Platoque Semo, aut quotquot olim
Attica progenuit Minerva.
Macte hac corolla [orig: corollâ], Frater, et inclutum
Decus Parentis, sive quod ACCII
Fortasse Manes SARSINATIS
Attribuent mihi, tu propaga ad


page 79, image: s255

Seros nepotes. Omnia destinat
AETERNITATI, nescia demori
Vafer Prometheus cui refinxit
Pectora de meliore limo.

ODA XVI. AD PHILIPPUM ERNESTUM VOEGELINUM, SPONSUM.

ERNESTE Musis dedite candidis,
Phoebique Mystes impiger, ac mihi
Amate plures more fratris
Non sine mutuitate in annos:
Sunt quos aheno vivere vinculo
Iugoque vinciri haud iuvat aspero,
Ut lite quirent jurgiisque
Omine fatidico carere:
Queis [reg: Quibus] si superne [orig: supernê] Spiritus entheus
Calefecit intus pectora Numine,
Et Castitudo aeterna voti
Propositum haud temerare gaudet
Factis nefandis, ceu quota pars facit,
Devincta sacro Romulidum Duci,
Beatioris vitae honorem
DI merito tribuunt coronam.
Rursum beatos nemo negaverit,
Regina Cypri quos thalami semel
Nexu perenni copulavit,


page 80, image: s256

Legitimisque tenet statutis.
Iam quadra pridem comparis indiga
Hortatur orbae momina tesserae,
VOEGLINIDARUM stirpis umbo,
Laetifica [orig: Laetificâ] variare sorte.
VOEGLINUS ô si viveret inclutus,
Maestisque certum praesidium reis,
Virtutis exemplum, decusque
Eximium populi Nemetum!
Quot vota gnato nunc daret, aut quibus
Thalassionem muneribus tuum,
Ac virginalem quot BRIGITTAE.
Exciperet modo gaudiorum
Cestum caterva [orig: catervâ]? Vivito vivito
PHILIPPEmulta [orig: multâ] progenerans vice
Claros nepotes VOEGELINAE
Grande Domus [orig: Domûs] columen futuros.

ODA XVII. AD ANDREAM GRIBIUM, SPONSUM.

VIDES ut armis omnia fulgeant,
Tubaeque saevae cum lituis strepant,
Furente Gradivo per arva
Ruraque Teutonidum paterna.
Motum in Sugambris [reg: Sicambris] ac Grudiis vides,
Bellique causas sollicita [orig: sollicitâ] manu
Vix finien das ob propinquum [orig: propinquûm]


page 81, image: s257

Principum amicitias solutas.
Graves Ibero sanguine prosatus
Caedes minatur SPINOLA, diruens
Et castra, et urbes, incolarum
Non sine difficili labore.
Nunc Rhenus audit murmura cornuum,
Timetque Moenus cum popularibus
Undis, colorem patre Nicro
Abiiciente suum, caputque
Condente raucum sub querulas aquas.
Litare Musis, aut Cypriae Deae,
Periculosum nonne, GRIBI,
Est opus, insidiisque plenum?
Mirerne fallax quod tibi sedibus
Suis relictis bella movet Venus?
Pectusque diro alatus infans
Impete percutiat Cupido?
Osi coirent tam cito dissitae
Gentes in unum! quam cito pax tibi
Est facta dulci cum MARIA,
Ariete quae superat a amico:
Ecquos ovatus Belgica duceret
Tellus? trophaeis incluta maximis:
Queis [reg: Quibus] fausta LIBERTAS furores
Spinoleos procul expulisset.
Potitus ergo Virgine, dotibus
Clara parentum, plaudito plaudito,
Securus alte quicquid acer
Mars meditetur in astra Divum [orig: Divûm].
Quin irremisso tu pede fortior,


page 82, image: s258

Guberna donec publica publicas
Res ordinarint suave munus
Idaliae repetes choreae.

ODA XVIII. AD JOH. FORBESIUMSCOTO-BRITANNUM. Cum eum Poetam Laureatum crearem. 16. Junii Anno 1614.

QUISQUIS caballinum semel imbibisse
Fontem ore summo gaudet, et entheato
Correptus oestro culmina ad usque caeli
Mercurio favente
Ascendit, illum non rabies Notorum
Foede [orig: Foedê] morantem praepediet, neque ullus
Turpis Vacunae decipiet susurrus,
Blandaque nulla Siren.
Quin more cantherI in stadio citatus
Anhelat omnes exsuper are cursu,
Et gloriosam vi calida [orig: calidâ] ingenI optat
Tangere rite metam.
Num vera dico? FORBESIO celebris
Praelustriori sanguine. Te Deorum
Grex universorum simul hasce lucis
Intuitus fuisti
Auras, secutus: teque benigniore
Caterva vidit lumine, quam novemplex


page 83, image: s259

Conjunxit ordo: te Charitumque trina
Tunc series amavit.
Grassatus inde es per varios recessus
Ocresque celsos Numinibus dicatos,
Quondam ut Chimaerae trux domitor manu acri
Se penetrare tentat.
Summis Deorum sedibus. Aut Stagirae
Tractas alumnum pervigili labore, aut
Huius magistrum non secus atque nomen
Ipse tuum volutas.
Tu Mysta sacrorum impiger es librorum
Intaminatae queis [reg: quibus] Pietatis arma
Contra Sophistas suppeditantur, ima
Qui superis migrare
Conantur; invisum genus, et Deo, atque
Feliciori Numine procreatis!
Quid plura fabor? Pegasidum liquore
Tu labra proluisti
Tam copiose [orig: copiosê], ut Phoebus Apollo privam
Donarit ipsus barbiton, annuente
Turbâ Camenum [orig: Camenûm], toto adeoque plausa
Aoniae cohortis.
Te SANE vidi carmine perpolito
Cantare Amores FRIDRICI DIS Dynastae
Terrae Palatinae, atque Deae Britannae,
(Cujus at ô puellae!)
Cunasque nuper Principis hisce nati
Divis, ad astra effers numeris, Poeta
Andinus olim qualibus intulit caelo
Aeneadas feroces.


page 84, image: s260

Osi super stes nunc BUCHANANUS esset,
Quo vate Romam plectra Syrissa tendunt,
Lyramque Cyrrhae dedecorant Latinae,
Cecropidumque venam:
Certe arbitrum (Praefiscine!) te suorum
Pronuntiaret sponte Poematum. Eia
Eia ô triumpha! Eia ô popularis, inter
Scotigenas superbi.
Salve ergo nobis, ô juvenis beate,
Atque haec recingas LAUREA SERTA doctae
Fronti, perennem quae tibi adoream dant,
Scotigenumque genti.
Nunc nunc, PAREO diribitore, gesti
POETA dici a carmine LAUREATUS,
Et privilegi jura capesce, quotquot
Caesareis tributa
Et nunc et olim vatibus. Hoc habeto
A me Poeta [orig: Poetâ] mnhmo/sunon favoris,
Quod IMPERATORIS vice MATTHIAE conferre
datum est propritim,
Quoscumque Virtus clarat, et ê popello
Transfert inerti. Scilicet hoc requirit
Virtus Honosque: ut differitas sit inter
Hermogenem atque Thryllum.

ODA XIX. AD PAULUM ORUOS SURIUM NOBILEM HUNGARUM. Cum ei LAUREAM Poeticam conferrem Kall. Julii Anno 1614.



page 85, image: s261

CEu farra agello condita fertili
Sopita dudum semina proferunt,
Spicasque producunt feraces,
Divite non sine messe frugum:
Virtutis almae signa latentia
Suppressa quamvis, sic tamen assolent
Prodire in auras, magna Honoris
Ut monumenta sequantur olim.
Musis amicum persequitur sua
Laus et timentem, et viribus omnibus
Quasi resistentem quadrigae
Solis ad astra ferunt celebrem.
Cur non perennis te quoque gloria,
Divum [orig: Divûm] Sacerdos nobilis, inserat
Turbae Deorum, praemioque
Afficiat gener osiori?
Quidni? tuarum conscia Pannonis
Est ora virtutum: Istricolae et tuos
Norunt ephebae mentis orsus,
Ingenii vegetique robur.
Testes Napaeae quas Nitra COMIATI
Salutat alto murmure perstrepens,
Praecepta tironi tenello
Quae tibi primitus indidere.
Heic tu Camenis, et Clario Deo
Primaeva divinae indolis approbas
Magmenta, conscendens bicornis
Saxa Heliconis amoena montis.
Post deinde totus Phoebigenum chorus
Favere pergit, cum recinis lyra [orig: lyrâ]


page 86, image: s262

Illustriorum facta Divum [orig: Divûm]:
Bellaque, queis [reg: quibus] agitatur usque
Iugo irremisso Pannoniae solum,
Gemens acerba [orig: acerbâ] sub Scythica [orig: Scythicâ] manu,
Crebras et urbes et paterna
Quae misere [orig: miserê] populatur arva.
Fides canoras audiit inclutus
Heros LORANTFI rebus in arduis
Ingens Minervae angustioris
Praesidium, columenque certum.
Miratus ORVOSI Aonios modos,
Lyraeque grandis plectra sonantia,
Concessa Musarum favore,
Aonidumque pia [orig: piâ] cohorte.
Sic fabulosum natus ad Aufidum
Poeta Romam condocuit modos,
Et vicit Alcaei minaces
Stesichorique graves cothurnos
Vidit natantem in litore BODROGHI
Cygnum IMPERATOR, qui regit Hungaros,
Iussitque rostro dona genti
Spicea SURIADUM referre,
Insigne Laudis per memores dein
Fastos ferendum. Nunc cape LAUREAM
Apollinarem, qua [orig: quâ] capillos
Impedias monitu PAREI.
Magnis deinceps Pannoniae additor
Lumen POETIS; pectora fortia
Quondam Giganteis triumphis
Grandiloquis resonans Camenis.



page 87, image: s263

ODA XX. AD BALTHASAREM VENATOREM. Cum Poeta Laureatus a me renuntiaretur. Kall. Julii Anno 1614.

QUALEM parentes laetitiam solent
Captare quondam, si videant suos
Audisse gnatos commonentum
Cum ratione salubriori
Praecepta, ad unguem quae teneram probe [orig: probê]
Fingunt juventam cultibus optimis,
Formantque doctrina [orig: doctrinâ] decenti
Mentem animi, placidosque mores:
Talis profecto [orig: profectô], BALTHASAR, occupat
Meum voluptas pectus, et afficit
Immane quantum, si recordor
Grande tuae specimen juventae,
Primis ab annis clara NEAPOLIS
Quod vidit; ut post te, velut impiger
Caballus in cursu antevortens
Quadrupedante sono imparatos
Sequi, relinquis mollis Inertiae
Quotquot cubantes segniter in thoro,
Sollerte doctrina [orig: doctrinâ] excolendae
Detemerant bene nata mentis.
Te te coaevorum aemula natio
Praerupta vidit scandere Thessali
Vepreta Pindi, altasque cautes,
Et virides Heliconis umbras.


page 88, image: s264

Tu non reduxti, ceu quota pars facit,
Collum subactum sub juga ahenea
Honestioris disciplinae,
Rite memor facilis magistri
Servasse voces Socraticis
Dictis madentes. Hinc tibi Numina
Pimplea rident: hinc tibi omnem
Concilias Charitumque Trigam
Tuis faventem laudibus. Ipse ego
Flammas calentis (scis etenim) ingenI
Hortationum crebriorum
Fomite sum solitus fovere.
Annon fateris, quid siet indoles
Nutrita doctis sub penetralibus,
Acuta praeceptoris usque
Quid valeat meminisse dicta?
Certe [orig: Certê] laborum praemia nunc feres
LAURUM decoram verticibus tuis
Doctas ob artes implicandam
Thespiadum grege comprobante.
Hanc ergo prendas virginea [orig: virgineâ] manu
Plexam COROLLAM de viridario
Horti Palatini, ac POETA
CAESARIUS merito vocator.
Haec jura quando nomine MATTHIAE
Regnantis orbem Teutoniae inclutum,
Tributa nobis sunt favore
GRASSERIDAE Comitis Palat I.
Et huic, et illi, et fors mihi debita
Honore parto carmina concines,


page 89, image: s265

Caputque tolles inter omnes
Quotquot erunt modo LAUREATOS.

ODA XXI. AD IOHANNEM ADAMUMRUGENWALDENSEM, POMERANUM Poetam celeberimum. Cum Filius ipsius primogenitus THOMAS-LUDOLFUSHaidelbergae Philosophiae MAgister renuntiaretur.

ADAME, vatum gloria, num tui
In portionem me quoque gaudii
Raptare gestis? gratulantem
Laurea serta novo [correction of the printer; in the print serto nova] MAGISTRO,
Tuo LUDOLFO, de Pithopoeide
(Heu quondam amata [orig: amatâ] conjuge!) prosato.
O te parentem perbeatum
Hac subole eximioque gnato!
Annis ephebis praecocis ingenI
Qui signa nobis edidit ardua,
Tunc quando in herba [orig: herbâ] paene messis
Iam fuerat peritura numquam.
Vidi loquentem Romulidum sonos,
Immo praeivi (nam memini probe [orig: probê] )
Lexes Latinas, cum secundo
Numine sex numeraret annos.


page 90, image: s266

Nec me fefellit mens mea temporis
Augur futuri. Scilicet igneos
Motus cerebri cum Minerva [orig: Minervâ]
Exseruit salaputium disertum.
Superbientem nunc iuvenem pater
Intaminatis cernis honoribus,
Ac pervenustis in Lyceo
Philosophi titulis decorum.
An poenitebit littore Balthico
Fixisse gressum, quo GEDANUM caput
Praecone KECKERMANNO Olympi
Culminibus posuisse gaudet?
Istis Athenis Socraticas dapes
Desideratis faucibus inhiat,
Cuppesque divinas alumni
Expetit illecebras Stagirae.
Quidni redonatum ocribus ad NICRI
Fluenta Lauru turba Novensilis
Ornaret immortali, ADAMUM
Caelituum socians choreis?
Hac laude THOMAS nobilis en tuus
(Laudata Virtus crescit enim) pede
Scandet citato sacra diae
Pulpita Theulogiae, popellum
Ritu paterno dapsilibus modis
Docens disertim. Rectius an potest
Gnatus decorum laude patrem
Quam studiis paribus referre?



page 91, image: s267

ODA XXII. AD JESUM CHRISTUM parwdw=s Ex lib. II. Horat. Oda [orig: Odâ] XIX.

IESUM in remotis fulmina saltibus
Novi tonantem (credite perfidi)
Vivosque pallentes, et aures
Beniamidum tumidorum obesas.
vae! paventi mens trepidat metu,
Minoque damni pectore turbidum
Tristatur. ô vae! parce IESU,
Parce gravi metuende voce.
Eas contumaces est mihi milites,
Polique faecem, fellis et uberes
Plorare guttas, atque labris
Fusa malis meminisse dicta.
Et fas Iesum sit mihi redditum
Terris honorem, et tecta Sionia
Disjecta non laeta ruina [orig: ruinâ],
Exitiumque domus [orig: domûs] Iuda.
Tu plectis omnes, oraque perfida,
Tu iussus olim Taenariis in jugis
Poena [orig: Paenâ] coerces aeviterna [orig: aeviternâ]
Isacidum sine fine fraudes,
Tu cum Parentis jussa per omnia
Cohors Satanis temneret impia,
Dirum retorsisti Leonem


page 92, image: s268

Ludibrio horribilique morte.
Quamquam caducis aptior es locis
Mundoque dictus, nec sat idoneus
Poenae ferebaris, sed idem
Orbis eras mediusque caeli.
Te vidit atrox Dux Erebi aureo
Curru decorum, turpiter imprecans
Sortem, et recedentis triformi
Fauce, manus feriitque pectus.

FINIS LIBRI SECUNDI ODARUM.



page 93, image: s269

J. PHILIPPI PAREI ANACREON.

MELOS I. DULC. AMARUM. In Nuptias GEORGII GOTWALDI, et ANNAE-MARIAE SCHUCHIAE. Celebratas Neapoli Nemetum a. d. Prid. Eidd. April. Anno 1596.

UT tandem Apollo Phoebus
Fugit latus marini
Piscis, petitque Vellus
Pecoris nocentis Hellae;
Ut cuncta tristitatum,
In cuncta amoenitatum
Inire dixit ille,
Voluitque cuncta rerum
Facies suas resumant,
Faciantque laeta quaevis;
Pepulit gelu tremendum.


page 94, image: s270

Pedibusque abire iussit
Inimica frigora, intra
Domos tenebricosas,
Zephyrum et redire iussit,
Placidam ut daret favillam
Suae aurulae; quiescat
Murmur Noti fragorque;
Redeant grues, natetque
Anas arundineto,
Hominesque ament labores,
Novumque terra amictum
Sibi resumat; inque
Sola gaudeat frequenter
Arator alma grana
Serere, ut cito gravescant,
Ferant suis puellis
Cibum salubriorem,
Potum meraciorem:
Ut haec Apollo Phoebus
Nuper dedit videnda,
Actutum amiciores
Fore mi [orig: ] novem Sorores
Rebar, meaque [orig: meâque] mente
Hilares fovere curas
Occepi amiculorum,
Qui pectoris gravamen
Tristissimam ruinam
Patientius ferebam:
Modo unici JACOBI
KIMEDONCII, Sodalis


page 95, image: s271

Fratrisque multum amati
Obitum ferens acerbe [orig: acerbê]
Uno bono dierum,
Myrteta monticelli
Sacra tristior petebam,
Nemusculum subibam,
Eoque proximabam,
Valleculam videbam,
Et adfui. quid istic?
Quietus et recumbens
Identidem dolores
Miserabiles, ciebam,
Fletu genas rigabam,
Anhelitus [orig: Anhelitûs] trahebam,
Luctu meo vocabam,
Novensiles puellas,
Hyantias puellas,
Charitesque tres Sorores,
Omnesque Deos Deasque,
Omnes pias volucres,
Hinc inde pipilantes,
Hinc inde zinzilantes,
Suavique gutturillo,
Varianteque oricillo
Suaviter vibrantes,
Dulcissime integrantes
Valentulos Sonores,
Amiculos canores.
Vidi, audii. quid inde?
Amariter gemebam,


page 96, image: s272

Et pectore eiulabam:
Heus o bonae puellae!
Vos o bonae Sorores!
Vos o piae volucres!
Amabo! ubi latebit
KIMEDONCIPOR, Sodalis
Meus, Frater meus, Cor
Meum, mea unica spes,
Vitae meae levamen?
Ah! ab! ubi es? venito
KIMEDONCIPOR JACOBE!
Sine audiam lepores
Oris tui faceti,
Fac copiam oricilli,
Melliflui oricilli,
Adrastei oricilli.
Te iuro! te LUPERCE
Geni, per omne quicquid
Silvis tuis pererrat
Hinc inde, dic PAREO
Num videris JACOBUM.
Vos iuro! delicatae
Vidistis hunc Napaeae,
Vos juro! vos puellae
Vos ô Dei, Deaeque
Vidistis hunc JACOBUM?
Venuste Turturille,
Torquate dic Palumbe,
Canora dic Acanthis,
Vidistis hunc Amicum?


page 97, image: s273

Dixi et statim supinus
Iaceo, loqui potis non
Eram, velut cadaver,
Anima [orig: Animâ] sua [orig: suâ] relicta [orig: relictâ],
Viduus relinquor: omnes
Sensus migrant, Homoque
Mox esse desii, nec
Vita ulla me videbat.
Sed ecce. Fors repente
Ingens cohors sacrarum
Hinc me ambiit sororum,
Cohors petulciorum
Hinc me ambiit sororum,
Stipata erat puellis,
Formosulis puellis:
Salacibus puellis,
Regilla sed choragum
Agebat. hanc Cupido
Paphiae puer patronae,
Magni puer cachinni,
Comitatur. at quid inde?
Hymenaea cantitabant,
Hinc inde saltitabant,
Hinc inde voculabant,
Melodias canebant,
Pariter simul sonabant,
Pariter simul vibrabant
Amiculos sonores,
Et crispulos canores.
Omnesque amoenitates.


page 98, image: s274

Adest Cupido. quid tum?
Corpus meum levabat,
Hoc ambiunt puellae,
Formosulae puellae,
Hoc ambit et Dione,
Amoris ille Magnes,
Amoris ille Fomes,
Praesesque amationum,
Amasionum amatrix,
Felixque Nuptiarum
Venusta copulatrix,
Venerilla blandicella,
Caput revincta myrto,
Et taenia [orig: taeniâ] papillas,
Beryllinas papillas,
Rotundulas papillas,
Auro micantiores
Ocellulos habebat,
Faculas manu tenebat,
Chorum suum rotabat,
Hymenilla cantitabat,
Et laeta gestitabat,
Corpus meum trahebat
Hinc inde, mox feribat,
Mox osculum premebat,
Et cuncta factitabat.
Infit loqui. Heus Cadaver!
Animam resume, vive,
Doce quid innuat haec,
Post audias amoena


page 99, image: s275

Quae dixero Cythere.
Illae interim puellae,
Glomerabiles puellae,
Hymenilla cantitabant,
Decoriter retroque
Citroque saltitabant,
Pariterque voculabant.
Revixeram. ô Novorum
Nova! mira! (clamitabant
Glomerabiles puellae)
Revixit hoc cadaver!
Veni, Veni, Cythere,
Revixit hoc Cadaver.
Vidit. loqui iubebar.
Repeto anxios dolores.
Venus audiit, renidet,
Et frustra es inquit: heic non
Reperis tuum JACOBUM:
Me audi PAREE tristis,
Hilarisque abibis a me,
Fletusque abibit a te,
Et cura cordilinga
Ex infimis penetris
Cordis tui migrabit,
Succedet hisce dulcis
Iocus, malis repulsis.
Nostin meae puellae
Hymenilla cur canebant?
Te nempe suscitare
Hic [orig: Hîc] mortuum volebant


page 100, image: s276

Confestim ut ad fluenta
HARTANA commigrares,
Hymenaea cantitares,
Illi novo marito,
Illi novae maritae
GEORGIO ET MARILLAE,
Mellitulo juvenco,
Mellitulae juvencae.
Dixit Venus: chorumque
Aufert puellularum, et
Ad nuptias MARILLAE
GEORGIIque pergit.
Lubenter audii illam
Sortem mei GEORGI:
Nam mi [orig: ] meos dolores
Amaritudinesque
Len It, meumque pectus
Maerore vindicavit.
Ergo mihi GEORGI,
Ergo mihi MARILLA,
Novelle tu marite,
Novella tu marita,
Vos coniuges beati,
Salvete ter quaterque,
Ter ampliusque avete.
Nunc este copulati,
Nunc este coniugati,
Nec vana lis, malumve
Ullum revinciat vos.
Tu Sponse dic maritae


page 101, image: s277

Novellulae maritae,
Tuae bone MARILLAE:
Adsis mea ô Apicla,
O pectoris Salillum.
Columbulilla bella,
Adsis mea ô MARILLAE
Da flammeum labellum
Da tortiles capillos,
Magneticos ocellos,
Da lacteas mamillas,
Haec colla mollicella,
Femurculum glabellum,
Latusculum tenellum,
Tot ego osculilla figam
Smaragdinis labellis,
Magneticis ocellis,
Et lacteis mamillis,
Quot Urbicus poeta
Dat Lesbiae facetae,
Tot morsiuncularum,
Tot sessiuncularum,
Tot lusiuncularum
Tot murmurationum,
Reciprocationes,
Mare quot tegit siluros.
Redhibitio haec placetne
Tibi? Dic mea ô MARILLA.
Viden' ut pudoriformis
Oclis MARILLA limis
Procaciore nisu


page 102, image: s278

Nunc gestiat profari,
Ni [orig: ] linguulam loquacem
Rubore purpuranti
Pudor enecasset ipsi?
Sed abit dies. Thalassi,
Hymenaee, Nuptiarum
Vos praesides, Torum jam,
Torum huncce Castitatis,
Iam jam instruetis, albis
Violisque liliisque,
Suave olentibusque,
Et calthula [orig: calthulâ], atque oliva [orig: olivâ],
Et herbulis benignis
GEORGIO et MARILLAE,
Dabitis micantiorem,
Dabitis fragrantiorem.
Papae! novem sorores,
Aganippides sorores,
Hyantiae sorores,
Vos vos bonae Camenae
Quas antea vocabam,
Quas flebilis ciebam,
Nunc nunc adeste nobis,
Hymenaea cantitate,
Hinc inde pipilate,
Hinc inde zinzilate,
Omnes simul vibrate,
Valentulos amores,
Amiculos canores,
Et crispulos sonores.


page 103, image: s279

Euax! annuunt, torusque
Iam nunc paratus! te
Sponsi, introite lati,
Ite, ite tempus instat,
Et Hesperus requirit,
Tu Sponsa virginale
Sertum exuas oportet,
GEORGIOque sponso
Iam Zonulam resolvas,
Et nucleum relinquas
GEORGIO marito.
Bene est. uterque sponsus
Torum introivit, Ergo
His nuptiis favete
Vesper, Diespiterque.
Nunc Vos bonis mariti
Lusus iocosque multos
Pro arbitrio ciete,
DIS Nixiis [sic] litate,
Nunc editote bellos
Novellulos [correction of the editor; in the print Novelluos] puellos,
Novellulas puellas,
GEORGE tu puellum,
Adonidenque bellum,
MARILLA tu puellam,
Dionulamque bellam.
Nos interim precamur
Myrmeciam bonorum,
Et Gargarum bonorum
Cumulumque gaudiorum


page 104, image: s280

GEORGIO et MARILLAE,
Novellulis maritis.

MELOS II. IN NUPTIAS PETRI IUNICONTII [correction of the editor; in the print JVNICONCONTII], et CATHARINAE Machaeropoeae.

O Candidate Amorum,
Et omnium leporum,
Et omnium jocorum,
JUNICONTIÛM propago;
Quid ista quaeso taeda
Fert? illa taeda lucens,
Taeda illa plus caloris,
Taeda illa plus vigoris,
Aetnae furentis ocris
Ferventibus caminis,
Quae dat tuae medullae,
Tuae intimae medullae.
O casta virginella
O Sponsa blandicella
CATHARINA mellilinguis,
Iunicontii columba,
Iunicontii favilla,
Iunicontii salillum;
Quid iste Cordis Hamus
Sibi vult? Deae Cytheres
Quem fert Puer volatu.


page 105, image: s281

Et Hamus iste et illa
Flammans furensque taeda
Nova mira dat novorum.
Nam VIRGINEM subivit
Quadriga Solis, Infans
Alatus ubi jubente
Genetrice torquet illam
Illam igneam favillam,
Et flammeam favillam,
Aetnae furentis ocris
Ferventibus caminis
Quae plus penetrat artus.
Hanc PETRE virginalem, et
Faustam apprecationem
Ambabus excipe ulnis.
Et ipse quippe gaudet
Apollo gensque caeli
Isto tuo furore,
Isto tuo calore,
Penitissimo furore,
Penitissimo calore,
Ardentiore gravis
Flamma [orig: Flammâ], ipsiusque Phoebi
Radiis calentiore.
Nec discupit novellis
Recrastinare nuptis
Hunc aureum furorem,
Hunc musteum furorem.
Sed ecce agit caballos
Ad PISCIUM quadrigam,


page 106, image: s282

Queis [reg: Quibus] HAMUS iste fraudes
Dolosque fabricarat,
Dolos utrique vestrum [orig: vestrûm]
Gratos et usque faustos.
Hem! capta pulchra CONCHA est
Flagella branchiasque
Et aureas habens, et
Argenteas, prehende,
Laxesque rete; capta est.
O PETRE prende CONCHAM
Sudore partam, et acri
Labore captam, et acri
Vigore raptam, et alto
Amore pactam. Adest. Sol,
Optata nunc adest NOX.
Accende taedam, et Hamum
Expande quaeso Conchae,
Nullus feres repulsam
(Ceu quondam) at ipsa Concha
Sponsore me, implicabit
Sese volens lubensque.
Tu solve virginalem
CATHARINA huic marito
Zonam, tuumque sertum
Adstantibus Puellis
Posthac relinque, Sertum
Illud tui Pudoris,
Eheu tui Pudoris
Monumen perenne et arrham.
Sed tu novum maritum


page 107, image: s283

CATHARINA dein corones
Tori tui corollis
His lacteis corollis
His melleis corollis,
Quales venusta Cypris,
Qualis puer Cupido
Manu vient petulca [orig: petulcâ].
Hinc multa gaudiorum
Millena milia opto
Vobis novis maritis,
Quot ipse gaudiorum
Millena milia opto
Nobis novis maritis.
Istoc VALETE voto,
Diuque vos amate,
Diuque basiate,
Diuque suaviate,
Diuque germinate.

FINIS ANACREONTIS.



page 108, image: s284

J. PHILIPPI PAREI SYLVAE.

CARMEN I. AD HALOINUM GOTOFREDUM. Cum Haidelbergae insignia Docturae Philosophicae acciperet.

ALACRIORE mentis olim acumine,
Tonantis improboque quis quie edita
Labore adire templa gestit, aurea
Revincit ille serta vertici suo
Novem sororum Apollinisque gratia [orig: gratiâ].
Id ipsum anhela cura poscit, et labor,
Vorare mille nil timens molestias.
Colonum ita alma mater adsolet Ceres
Beare sedulum: nec atrum Olympico
Cruore Laurus appetita deserit.
Novensilesque Gratiaeque destinant
Suo coronam alumno, Apollini sacram,
Plicatam honestiore Pallados manu.
Et hac benigniore senties modo
Diserte GOTOFREDE vertici tuo
Favore serta destinasse Delphica.
Enim Hippocrenidum ora fonte quis lavat


page 109, image: s285

Prius frequentiusve? quis sophum [orig: sophûm] libros
Pari revolvit, atteritque momine?
Amabo, quis sagace Phaestide editum, aut
Platona diligentiore brachio
Premit? Negare nostra dicta pernegant
FRANECCERANA templa Frisoni soli.
SIBRANDE Mysta rare juris enthei
Adesto, DRUSIUMque LYDIUMque huic
Adesse gratulationi adimpera:
Melosque grande singuli, obsecro, addite.
Alumnus ille namque vester arduum
Repente Honoris appetet sacrarium,
Perenne quando laudis adferet Decus,
Suavitatis ille PORTUS Atticae
Madulsa, Cypridos Deae ille onyx.
Petissis ergo GOTOFREDE nervias?
Et apprecationibus novis eges,
Iambicante metro nesciis mero
Fere inseri? Ergo, Amice, plurimum
Tuam saluto mitram adoreae novae,
Precorque nomen ut fuat bono omnibus
Apollinaris ordo quod tibi dedit.

CARMEN II. AD SALOMONEM PAREUM PATRUUM. Cum ei LAUREAM Poeticam dedicarem.

TERTIUS ecce agitur jam nunc feliciter annus,
Cum Myrtilletum linquere jussus eram;


page 110, image: s286

PRINCIPIS et celsi largo suffultus amore
Lustrarem Helveticas Allobrogumque domos.
Me fovit BASILEA, Urbs totum clara per Orbem,
Hospitiumque mihi culta GENEVA dedit.
Neutra tamen passa esta se discedere inanem,
Utraque sed voluit me memorem esse sui.
Vix etenim quartum revoluta est Cynthia et ornat
Raurica me SOPHIEPhilosophum [orig: Philosophûm] Titulo.
Dumque GENEVA suum me experta est optima civem,
Non uno affecit symbolo amicitiae.
Nosti BEZA Parens, et pectus amabile FAI,
Scis quoque GOULARTI, scis JACOMOTE senex,
Quam fuerim in sacris vestris sermonibus usque
Sedulus auditor, discipulusque frequens.
At postquam patrias rursum revocarer in oras,
Aegrius a vestro separor eloquio.
Quin me Musa vetat gressus [orig: gressûs] tardare, viamque
Imperat in patrios accelerare Lares.
Audio et actutum nebulosi ad Neccaris undas
Obvia me reducem Mater amata videt.
Chloris adest, surgit Myrtus [reg: murtus], Violaeque Rosaeque
Depingunt campos undique floriferos.
Nec diu inornatum patitur me Phoebus alumnum.
Sed nostras cingunt Laurea serta comas:
Laurea serta, mihi quae magni musa MELISSI
Nectere dignata est, Thuriadaeque meo.
Laurea serta, tibi merito quae consecro, grande
O SALOMON columen praesidiumque meum.
Munera nam Vatis rarum testantia amorem
Ante aliquot messes te quoque condecorant.


page 111, image: s287

Namque tibi is Clypeum variis insignibus auxit,
Quem nunc in summo candidus ornat olor.
Hunc igitur mecum Vatem laudato PAREE,
Qui mihi, quique tibi contulit omne decus.

CARMEN III. AD CHRISTOPHORUM DANUBIANUM POETAM LAUR.

DUPLEX te celebrat CORONA Vatem,
Illa Laurigerum [orig: Laurigerûm] Corona sacra,
Quae non timpora circuit bibacum,
Quae non timpora circuit salacum,
Quae non timpora circuit Vacunae,
Quotquot aera dedere pigriori:
Sed frontem redimire castiorum
Quae gaudet, redimire quaeque gaudet
Frontem ter triplici choro dicatam.
O te DANUBIANE ter beatum!
Quem non unus honos sacrat Monetae,
Caelestique Viragini patrimae,
Quemque Musica SEMONEM vocare
Turba gliscit, et Incolam Theatri
Supremi indigetabit, ad Secundam
Ubi Tertia creverit Coronae.
Macte his muneribus, vigeque quantum
Duplex Laurea floret, et vigescit
Ad ripas patrii fluenti, et VRBIS
Tuae praeco habearis, ac Poeta:


page 112, image: s288

Istaque [orig: Istâque] arte tibi pares tuisque
Laudem Caesaribus Deisque tantum
Concessam, Invidiaeque RES HABERE
SUAS forti animo iubeto, nilque
Ates disparilis time furores.
Sat tutus cluit entheato honore
Quisquis caelicolum [orig: caelicolûm] choro dicatus.

CARMEN IV. AD PETRUM FELCMANNUMTRANSSYLVANUM, SPONSUM.

OMNIA Fata trahunt: fiunt connubia fato:
Hunc vidua [orig: viduâ], hunc lepida [orig: lepidâ] Virgine fata beant
Si fuit in fatis, cedet tibi nobilis uxor,
Filia seu Regis seu foret illa Ducis.
Paupere sive humili genita [orig: genitâ] si stirpe fruaris,
Hanc ardenter ames, Fata dedere tibi.
Sed neque fortuito peregrinam duxeris umquam,
Ante alios quoniam patria Nympha placet.
Fatorum imperium haud poteris FELCMANNE negare:
Nam nupsit vidua, et femina casta tibi.
Femina casta, prius sincero juncta marito
Quae fuit, et voluit iuncta manere diu:
Ast fata eripuere [orig: eripuêre] illum, et succedere tete,
Sic fuit in fatis. quid petis ulterius?
Nil nisi vota dabo, concedent cetera fata,
Fataque cum votis sint rata quaeso meis!


page 113, image: s289

Quae fecere nova istaec jam connubia Fata,
Haec eadem votis prospera cuncta dabunt.

CARMEN V. AD BALTHASARUM WILPERTUM. Cum Haidelbergae [correction of the editor; in the print Haidelbeigae] Laurea [orig: Laureâ] Juridica [orig: Juridicâ] decoraretur.

CONSPEXI et Themida et Venerem venarier altis
Montibus, inque bonam tendere tela feram.
Aurea tela illa, ast haec Laurea vela ferebat,
Persequiturque feram Cypris et alma Themis.
Tu meus esto, inquit Cytherea, nec abice fixa
Spicula pectoribus, vulnus amoris habes.
Vulnus amoris habes, vulnus curabile quondam
Vulnere, quod sociae nostra pharetra dedit.
Sed Themis a teneris confixum Mater amorum,
Me quia amasti et Ius, cuius ego Genitrix.
Namque fera ante alias caelesti es praedita mente,
Nec siluae similem progenuere feram.
Te voluit telis confixum Mater amorum,
Non patiar; Lauru te redimire volo.
Eia age promeritos capias pro tempore honores,
Quos Nervae aut Paulo Papiniove dedi.
Nec tibi sit curae curis involvere mentem,
Sat cito nam veniet praeda petita tibi.
Vis Veneris valeat, Syrius Phoenicis alumnus,
Tu quia es, ê Lauru nunc cape serta tibi.



page 114, image: s290

CARMEN VI. AD APOLLINEM. Votum pro Joh. Junicontio.

PHOEBE Pater, nobis Lauru qui timpora cinxti,
Supplicibus votis annue quaeso meis:
Ad tua castra me at propere [orig: properê] juvenilibus annis
Hic puer, et quondam praemia digna petet.
Te colit, et veneratur, amans ter tresque sorores,
Instinctu raro carmina multa canit.
Non eget is stimulis, nec tergora verbera quaerunt.
Sed volat ad stadium ceu generosus equus:
Doctorumque legit pretiosa volumina Vatum,
Quotquot gustarunt Bellerophontis aquas.
Hunc serva incolumem, ô divini carminis autor,
Oestroque insolito corripe mentem animi.
Me sponsore olim fuerit Iunicontia proles,
Gloria Pegasidum Mnemosynumque [correction of the editor; in the print Mnemosydumque] decus.

CARMEN. VII. IN MAGIRUM IESUITAM PAREOMASTIGEN. Ex Catullo parwdw=s.

MAGIRUS ille, quem dolamus in dies,
Ait fuisse disputator optimus:


page 115, image: s291

Neque ullius petentis impetum viri
Nequisse pertimere, sive arundine
Opus foret tonare. sive faucibus.
Et hoc negat cohortis Esuiticae
Negare vulgus, impiosque Alastoras,
Moguntiamque nobilem, et Nemetios,
Tyringiamque barbaram, et trucem Remum.
Ubi iste post Magirus antea fuit
Inane pectus. illo enim minacias
Crepante saepe iubilum edidit puer.
Hetrusce Praesul, et Latine claviger,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Magirus: ultima [orig: ultimâ] ex puertia [orig: puertiâ]
Tua [orig: Tuâ] bibisse dicit ex voragine,
Tua [orig: Tuâ] imbuisse pestilentia [orig: pestilentiâ] caput.
Et inde tot venena per latentia
Necasse [orig: Necâsse] saecla, vera sive perpera
Blatiret ore, sive multa pessime [orig: pessimê]
Libido mentiendi ubique perderet.
Neque ulla vota Veritatis Arbitro
Sibi esse facta, cum veniret a Papa [orig: Papâ]
Sacerrumo, hunc ad usque Rhenidos lacum.
Sed haec prius fuere [orig: fuêre]. nunc sedilia
Replet maligna, seque dedicat tibi
Gemelle Cerbere, et Gemella Cerberi.

CARMEN VII. AD JOH. ADAMUMPOMERANUM POETAM.



page 116, image: s292

VATEM biformem plus nimio mihi
Carum, TRETERI pervigili manis
Nuper politum, SYLLABOque
Commodius reliquis adauctum
ADAME, Vati te memini novo
Mi [orig: ] polliceri, proque reciproco
(Ex lege pacta [orig: pactâ] ) redditurum
Munere, bis redeunte Sole.
Ergo obligatum fac habeam librum,
Contraque munus destino mutuum,
Ut sic satisfiat petitis,
Regula nec violetur aequi.

CARMEN VIII. AD CHRISTMANNUM ROESLERUM. Cum HaidelbergaeDoctura [orig: Docturâ] Philosophica [orig: Philosophicâ] insigniretur.

BEATA fama est CASIMIRI, qui quondam
Fortissimus Fidei Orthodoxae, atque antiquae
Confessionis audiit propagator,
Domusque [orig: Domûsque] fautor unicus PALATINAE,
Novemque Musarum Salus, certusque Atlas,
Quis [orig: Quîs] daedalâ arte jam cadentem Parnassum
In urbe MYRTILETO amavit erexe,
Divumque Heliconem funditus restaurare.
Nam rudera exesi DIONYSII Tecti
Forma [orig: Formâ] sategit innovata [orig: innovatâ] appellare


page 117, image: s293

SCHOLAM de semetipso CASIMIRANAM,
Nepotibusque porgere aemulam Zelum
Large [orig: Largê] fovendi Aganippidos fontis Mystas,
Quos CASIMIRIANATEMPE conservant.
Nutritus hisce plurimas es ROESLERE
Messes, benignam et Principis opem es expertus,
Non absque Philosophum [orig: Philosophûm] favore praeclaro.
Quod ecce testatur CORONA tibi facta,
Hodieque diribenda vertici docto,
Ob nuper hinc et hinc amare [orig: amarê] exantlatos
Tuos labores in Latinis et Graecis
Libris, palaestrae et strenuum ob progymnasma.
Hac laude NAVA Mater exultim gaudet,
Nymphaeque habentes CAUCIAM ad VALLEM applaudunt
Novo huic alumno Gloriae: et sacerdoti huic
Tali apprecantur voce: PATRIAE CRESCAT!

CARMEN IX. AD PONTANUM.

HAUD caelo fruimur sereniore
PONTANE, atque frui datum ante soles
Perpaucos, ubi pulchra [orig: pulchrâ] amoenitate
Usi, exivimus Urbe per salebras
Montis istius, haud procul remoti.
Quid tum! propterea domi latebis?
Non, ad te veniam meridiatum,
Aut ad me venies meridiatum.
Id si haud displicet, illud adjuvato,


page 118, image: s294

Ut cernam iuvenis meae maritae
Amatam sociam, tuam maritam:
Et sic nos duo cum duabus, huncce
Ibimus sepelire nubilosum
Diem mille facetiis iocisque.

CARMEN X. AD BARTHOLOMEUM KECKERMANNUM. Cum Haidelbergae acciperet insignia LICENTIAE Theologicae.

LAUDO Bonum Factum, mi KECKERMANNE: labores
Post varios tandem quod pia serta capis.
Scilicet id Virtus, Doctrina, Aetasque requirit,
Postulat et Patriae Curia celsa tuae.
Me vero ad Festum, quod Epistola docta vocavit,
Gaudeo, quantumvis nullus adesse queo.
VELLEM QUOD VELLES: metuo sed longa viai,
Et timor est corpus debilitare meum.
Adfectu tamen haud tibi ero procul, atque FAVEBO
Lingua [orig: Linguâ], animo (ut par est) carmine, voce manu.
Interea vivas nostri non immemor, et quam
IOVA iubet deinceps perge vorare viam.



page 119, image: s295

CARMEN XI. HENDECASYLLABI. A M. JEAN-CASIMIR GERNAND Maistre es Arts.

QUE diray ie, CASIMIR, de ton scavoir?
Personne a toy pareil qu' on ne peult avoir.
Tant devin esprit Dieu treshault t'a donne.
Car en ceste basse aage t' enuironne
Un million des vertus Angeliques,
Avec des sciences plus que mystiques.
Voire les neuf Muses, et leur sainct pere
Les trois soeurs, l' Amour, et celeste mere
Te font transpercer les estages des cieulx:
Ainsi tu vas surmonter tout glorieux
La gentile ieunesse Palatine,
Quand jour et nuict embaumes ta poictrine
D' Ambrosie et Nectare d'un bon zele
Estendant sur toutes choses tes ailes
N' est-ce pas grand cas? q' un si petit mignard
Comme un' alouette chante en divers' art
Non pas simple tire-lire, ains chanson
D'un scavant Rosignol, dans un verd buisson,
Tantost faignant d' estre docte Aristote
Tantost Ptoleme tournant la cricote.
Dimoy enfant des troys Olympiades
(Hors mis Christ) qui jette toutes oeillades
Sur l' Encyclopedie des sciences.


page 120, image: s296

O jeune source! quel fruict de prudence
Hors jetteras ta maturite acquis?
Crois, et ores pren la Couronne ton pris,
Couronne, qui tousjours demeure verde,
Et jamais sa fatidique fleur perde.
Chante tes oracles, mache laurier,
Puis quon te crie genereux Palmier.
He Dieu! quel beau soleil sur toy rayonne?
Quel hymne triomphal sur toy resonne?
Ha mere! ha pere! ha socur! vistes depeschez,
Et vostre nouveau MAGISTER caressez,
Qu' est tout empenne dun grand desir d' honneur
Entier emporte au vent de son bon heur.
Courage donc trois foys trois soeurs! ma plume
Du feu de Parnasse frappe l' enclume,
Pour en tirer quelque bonne parole
Qui a ceste feste vistement vole,
Et me salue ce grand maistre des arts
Qui guerroye maintenant comme un fort Mars.
Ormon Mignon, ie ne plainds aultre chose,
Si non que voyed' y venir m'est close,
Et faire bonne chere vous descendant
De la chaire, qu Lycee fort triomphant.
VIVE Gernand! et n'oublie ton PARE,
Quit' appreste un aultre carme bigarre
De ton los et ta couronne eternelle,
Sima Clio me fera mine belle.



page 121, image: s297

CARMEN. XII. AD EUNDEM JOH. CASIMIRUM GERNANDUM.

TER felix quondam Romano sanguine pubes,
Illaque Athenaeis edita seminibus!
Namque per angustas securo tramite repit
Mnemosynum [orig: Mnemosidum] latebras pegasidumque domos:
Nec prius anfractus [orig: anfractûs] varios addiscere linguae
Cogitur Ausoniae Cecropiaeve puer.
Ast unam superat postquam trieterida vitae,
Est bene materni conscius ille soni.
Dein SOPHIES geminae sinuosa volumina versat,
Rabduchique sonos aure patente bibit.
Non sic, quam genuit pubes exotica tellus
Ora Medusaeo mollia fonte lavit.
Non sio immulso nutricis ab ubere sugit
Verba quibus reddat mentis operta suae.
Non ita inoffenso properat pede visere Tempe
Daedaleae Physeos, mominaque alta Iovis.
Saepius at denos patitur sepelirier annos,
Ante rudis possit quam bene lingua loqui.
Optimaque aetatis tacitis pars effluit annis,
Abdita Naturae debita nosse catae.
Attamen interea fingit quandoque Prometheus
Pectora de limo quae subito igne calent.
Romulidum pubi Graiaeque indagine mentis
Aemula, pervolitant mystica quaeque poli.


page 122, image: s298

Sique libet cuiquam mecum certare parato
Exemplis, sileat protinus efficiam.
Non ego nunc memoro BELLAIUM, Gallica mater
Quem docuit linguam praecoce menti Remi.
Ille etenim vix lustra duo compleverat aevi,
Indolis ut prodit semina magna suae,
Quem puerum versu celebrat SALMUREA NISA,
Quique puer celebrat carmina GERVASII.
Nec mea DOUSIADEN, FRATREMque poetica canna
Arbitrii testem sollicitare cupit.
Occubuit Batavae CastorPolluxque Minervae,
Ille solo vitam finiit, ille salo.
Maturum ingenii robur testatur uterque,
Lanugo ante illis quam subit ulla genas.
Inspice quae scripsit IANUS puerilibus annis,
Inspice fraterni symbola judicii.
Si tamen in lacrimas non vis protrudere guttas,
Tutius abstineas, me monitore, manus.
Quin mage in hunc puerum strictim tua lumina vertas
Qui GERNANDAEO sanguine cretus ovat.
Est locus ad Nicri nebulosi fluminis undas
Qua Pallatinus gaudet habere Leo:
Seu suae de Myrtis sortitus nomina sine
Montibus e Iettae, quos capra sima metit.
Illic Simmeridae cernit consulta Tetrarchae
GERNANDUS, Themidos Luxque decusque Deae.
Huic genuit Iunone bona [orig: bonâ] pia SVICHSIA gnatum
Ante decem messes, quattuor et Februos.
Utque nova adspexit suboles Titania templa
Affuit ad sacras Dux CASIMIRUS aquas.


page 123, image: s299

Nomen ut in fonte acciperet modo nata propago:
Digna propago huius nomina ferre Ducis.
Te puto pulticolam nostrum, Salaputiolumque,
Quique mihi Hybleo melle fovendus eras.
Te CASIMIRE puto, quem Clius [orig: Cleiûs] munere iam nunc
Gestio Phoebeis inserere alitibus.
Rara tuam virtus subiit lactantibus annis
Mentem animi, raris dotibus haecce viget.
Quid memorem? Pueri vultus [orig: vultûs] tantummodo refers [orig: reffers],
Arguit ingenium lingua diserta senis.
Tanta tuam subito cinxit Prudentia mentem,
Nec quicquam in dictis est puerile tuis.
Eloquioque tuo cedit pater ENNIUS, unus
Tu triplicem in cunis ore dabas sonitum.
Tu raro, ceu nos, sensisti ligna magistri,
Nec ferulae monitis talia dona tenes.
Sed Phoebus, Charitesque tibi trinae inspirarunt
Quicquid habet caelum, terraque quicquid habet.
Ac veluti vatem genitum Tyrrhenide buri,
Te Deusomnigena [orig: omnigenâ] cognitione beat.
RAURICA quod gestit iam nunc vulgare palaestra
Qua Titan oriens, qua moriensque patet.
Illa mihi Lauru quae cinxit timpora quondam,
Ecce tibi properat cingere fronde [orig: frunde] comas.
Huic ego nunc de te partes concedo loquendi,
Ne videar caudam flectere velle tibi.
Cetera quae volui, dicet; dicentque Poetae:
Mi satis est parvis carmen hiasse modis.
Tu modo macte novo CASIMIRE hoc laudis honore.
Et superes patruos laude patremque tuum.


page 124, image: s300

Atque olim patriae prosis: FRIDERICIDIS Aula
Te brevi ut adsciscat Nestora IANE sibi.

CARMEN XIII. AD MELIOREM ADAMUM POETAM LAUR. Cum Haidelbergae disputaret de Iustificatione fidei.

QUANDO scelesta gens Quirinae Thaidos
Rogatur, unde pendeat
Suprema cunctorum salus mortalium:
Aut se beatam quomodo
Coram Deo arbitretur? infit propriis
Meritis placere se Deo.
Dic ergo, quare CHRISTUS olim est mortum,
Si te beatum judicas
Per inquinatiora panno menstruo
Tua e)/rga? quid quaeso fides
Praestat? si inanis redditur promissio
Id asserente Apostolo.
Quis te, Papista, quis quaeso occupat stupor?
Ut actiones jactites
Quas ipse non edis, sed a Caelestium
Parente gratis accipis.
Macte esto ADAME lemmatis doctissimis,
Suffenum [orig: Suffenûm] et artes discute:
Iussis valere faeculentis dogmatis
Rasae cohortis; fallere


page 125, image: s301

Cui suave, melque veritatem prodere.
Docere tentas GRATIAM
Necessitatem operum placentium Deo
Non tollere, tametsi Salus
A Gratiosa [orig: Gratiosâ] mente pendeat. Nihil
Neretur iste, qui facit
Quod debet: ast mandata Patris exsequi
Gaudent studiosa pignera.

CARMEN XIV. In RINOXUM quendam Pareomastigen. ANNULUS NASO.

RINOXUs ille pessimus cachinnonum
Agyrta BELZEBULIS AusonI, diae
Tabulae resector, et THURINGIAE probrum:
Cui renident morticinae uti mulae
Dentes, Mephitim putidissimam halantes;
Linguam procacem in quemlibet optumum stringit,
Dictisque salsis, et logis nimis fictis
Cadaveroso allatrat ore. divinis
Quos cumque cernit legibus litare, atque
Nefanda Papae cogitata ridere,
Stercusque BESTIAE quot audit odisse,
Hos latro morsicante dente discerpit
Ritu luporum, circum ovile grassantum
Praedamque deglubentium. PAREO quot
Morsus [orig: Morsûs] Cinaedus ille fibulatus dat?


page 126, image: s302

Calumniarum quam struem Thraso nectit?
Pareus huic Theologus est levis, mendax,
Vertumnus, atque suspicax, triumphator
Turpis, PELAGII fautor, aemulusque acer,
Scitae imperitus LOGICAE. Eho! quis hoc splene
Perferre possit integro? et tamen perfert
Pareus, observantior Dei VERBI,
Mutanda rectis prava praemonentis. Dein
Molossus iste antiquus usque baubetur,
Rudat Thuringus Asinus usque et usque; stat
Pareusalma [orig: almâ] VERITATE munitus,
Frendente porro faece Iesuitarum
Lingua [orig: Linguâ] et gravi hanc tuebitur stylo contra
Trucis nefasta SEPTIMONTII facta.
Eat scelesti consili architecton, et
Sicariorum fac, novaculam tradat
Cruore tinctam LOIOLITICAE pubi,
Qua [orig: Quâ] septa dentum PRINCIPUM petant, quave
Prisca (heu!) ruinent regna. Vivit ah! vivit,
Hoc agmen ORCI perditum ire qui possit,
Vivit NEMESIS, hanc firmiter coercere
Valens cohortem. Compleant modo totum
Scelerum modum. Non usque dextra cessabit
VNCTI, neque usque parcet hic tetro
Gregi LOCUSTARUM minacium cauda [orig: caudâ]
Et SCORPIONUM more, aculeos mortis
Vibrantium, et dein inquinantium foede [orig: faedê]
Quod mortuorum, et quicquid est simul vivum.



page 127, image: s303

CARMEN XV. ILLUSTRE NEUHUSIANUM VANGIONUM. M D C II. XII. Novemb.

VERSU alii Iliacos tollunt ad sidera muros,
Dardanidumque alii memorant in carmine bella,
Et genus, et proavos tota [orig: totâ] de gente Quirini
Conscribunt alii, tectumque laremque Latinum.
Ipse ego nunc coner sacrata mapalia Phoebi,
Dum Pimplaea favet, tenui deducere filo:
Ac DOMUS haec NOVA, quam Musarum dia caterva
Incolit, atque Helicona vocat NEUHUSIATempe,
Nullius ante modis celebrata, poemate nostro
Clarior adsuescat late [orig: latê] fulgere per orbem.
Vos modo Pieriae vestro de fonte liquorem
Indulgete mihi, maioraque viribus ausum
Servate, adveniatque favor delapsus Olympo,
Ut quondam in gremium Danaes defluxit amatae
Iuppiter, ê caelo fulvi sub rore metalli.
Ergo quae fuerint celebris primordia Ludi,
Et quo fundatore DOMUS NOVA condita primum
Diva refer, modo vera queas monumenta referre
Historiae antiquae: Pudor est non vera referre.
REX DAGOBERTUS erat quondam fortissimus Heros,
Iura dabat Francis, Cybeles per rura triumphans,
Magnanimique Ducis CLOTARI sceptra capescens.
Saecula sena sacer tum connumeraverat ordo
Christigenum, atque decem bis, tresque adiunxerat annos


page 128, image: s304

Postquam parta salus CHRISTI de sanguine nobis,
Primitus Austrasiae ut fines, terramque tenebas,
Imperioque suo ut pugnax BURGUNDIA cessit.
Finibus egressus propriis Alemannidos oras
Aggreditur, magna [orig: magnâ] circum stipante caterva [orig: catervâ]
Gallorum auspicioque bono alta cacumina Iurae
Transcendit, belloque feros, pacemque colentes
Aeternam, Helvetios adiit, vultuque benigno
Excipit, excipiturque hospes peregrinus, et omnis
Protinus applaudit rapidi bonus accola Rheni.
Ipseque Neptunus tali sermone salutat
Regificos vultus, et quei remoretur euntem
Affatur: Rex magne, hominumque Deumque [orig: Deûmque] voluptas,
Os Divis similis, blando aspectabilis ore,
Quo fugis? aut quis habet locus? an stat abire, torosque
Linquere Naiadum, vicinaque prata Dearum?
Rex maneas, teque amplexu ne subtrahe nostro:
Heic tua regna pares, leni qua murmure Rhenus
Instrepit, Helvetiasque sua unda allabitur urbes.
Dixerat, applaudunt Dagoberto dona ferentes
Naiades, et quotquot spumantis Numina Rheni
Litora lambebant, florumque aspergine ripas
Condecorant iunctimque novo dant praemia Regi.
Accipit; et deinceps statuatur Regia nobis
Rex ait, Alsatiamque petit, Pallatia condit
RUFFACI, iunctim praelustria maenia fingit
De CASTRO et FERRO durissima nomina sedi.
Postea mentem-animi divino accensus amore
Relligionis opus jam jam sub mole fatiscens
Promovet ardenti Zelo pietatis, et usum


page 129, image: s305

(Quamvis fucatae monstris Latiaris Asylae)
Restituit, cursuque jubet dein pergere recto.
Usibus hisce dedit BENEDICTI grande sacellum
Et SURBURGIACUM splendescens marmore Templum
Illaque ad occiduum Titana, HASELACHICA Sacra.
Ante alias memor esse potest urbs maxima, quondam
Nomen ab ARGENTO cui contigit. Illius iste
Ditavit fanum, caput inter nubila condens:
Illius est munus quod Episcopus insidet aureo
Spectandus solio, dum profert enthea jussa.
Interea Dagoberti animo sententia surgit
Alsatiam migrare, aliasque invisere terras,
Et subito statuit transmittere cornua Rheni,
Vangionumque domos, atque urbem BERBEROMAGUM
Ocius ipse petit, tractumque peragrat amoenum
Vangionum, tractum quo non felicior alter.
Namque parens frugum fecundo semine turget
Tellus Lenaeique cadis fert munera plenis,
Dum bona despumat magnis vindemia labris
Quotannis Bromioque novo se ingurgitat Aegon.
Ac prorsus, quicquid deposcit corporis usus,
Vangionum dat ager; veluti Paradisus amoenus
Floribus omnigenis, multa [orig: multâ] et vi graminis halat.
Sic quoque prata Pales, hortos Pomona venustat,
Arva Ceres ornat, vestit iuga vitea Bacchus.
Quodque magis retinet Dagobertum, et causa manendi
Exstitit, heic lene-spirat Zephyritidos aura,
Nec regio Aeoliis horrescit turbida nimbis,
Sed patulus gratis cum flatibus advolat aer,
Corporibusque novum reddit quandoque vigorem


page 130, image: s306

Urbs etiam vicina placet, decorata superbis
Aedibus atque Patrum statuis, pictisque fenestris,
Quaeque novo civi per amoenum praebet hypaethrum.
Talia mente oculisque videns Dagobertus, Et hisce
Nominis excelsi monumenta legantur in oris,
Atque DOMUS NOVA mi [orig: ] condatur, Regia sedes,
Inquit; et Eusebies fieri inviolabile Fanum
Extemplo [orig: Extimplo] jussit; Fossis ceu moenibus illud
Praecingens, circumcirca lucentis ad imum
Usque solum lymphae, qua [orig: quâ] raro canna palustris
Ulvaque seu sterilis, vel acuta [orig: acutâ] cuspide iuncis
Exsurgit sed contra, ut abundat olore Cayster,
Sic cernas anates turmatim lente marina
Vivere in hac Fossa [orig: Fossâ], atque ingenti pondere Pisces.
Surgit opus, celsam Pharos ut Memphitica Turrim
Ostentans, Aedem et miratur Vangio sacram.
Quid superest? Mystes aras, Templumque frequentat,
Sacra facit, celebrat magno cum murmure, MISSAM,
Ingenti et numero solemni more dicarunt
Rite sacerdotes Templumque DOMUMque RECENTEM.
Rex ipse ad sanctas obstipe cernuus aras
Aede super bona multa precans, ad sidera palmas
Tendit, et optatos intrare ECCLESIA portus
Ut queat impense rogat, hac statione quiescat,
Incrementa bona et capiat, se auctore [correction of the editor; in the print authore], pusillus
Grex Christi, rerum labefacto cardine pessum.
O magnum pietate Ducem: cui sacra IEHOVAE
Est studio cordique per omnia climata mundi
Extendisse, sacrum et revocare in pristina cultum,
Foeda superstitio quem detemeraverat olim,


page 131, image: s307

Pro vero caeli Domino, terraeque potente
Cum coleretur iners, et inani Iuppiter ausu,
Turbaque Praxitelis confecta fabre ante Deorum.
Debita pro tantis referet quis praemia factis?
Ante suas etenim magno miscere Garumnae
Rhenus amat rapido properantes agmine lymphas,
Horum quam satagat male dememinisse bonorum,
Queis [reg: Quibus] ripas auxit celebres memorabilis Heros,
Quisque sacerdotum sacras proventibus Aedes
Collocupletavit stipendia maxima praebens.
O utinam digne [orig: dignê] consumpsent talia ventres!
Mensque animi aetherio Regis succensa timore
Imperiis rabidis utinam incorrupta fuisset
Hesperii Satanae! Terrae miscentis Olympum.
Scilicet hic Reges magnos, Terraeque Toparchas
Mancipio retinet stricto, solusque gubernat
Quicquid et in caelo, quicquid terraque [orig: terrâque] patente
Curari gaudet, solus moderatur Agyrta
Romanus, soli huic divinus paret Olympus,
Dicto quem clausum reserat, quem claudit apertum
Illius imperio parens Dagobertus, adoptat
Presbyteros sacri CANONIS de jure vocatos,
Mystica sacra iubet fieri noctesque diesque
Accensis facibus, contortuplicataque verba
Imperat usque cani modulisque sonisque Latinis
Pro vivis obitisque preces conamine multo
Iugiter exsolvi Latio mandante Tyranno
Praecipit, atque alios per agi de more susurros.
Haec ubi facta; aliam volvit sub pectore mentem
Rex Dagobertus, et est curae quoque patria tellus


page 132, image: s308

A qua [orig: quâ] longo aberat jam tempore, quamque reliquit
Post aliquot messes salvus rediturus in illam.
Annuit ipse Deus, Regem NEUHUSIA sacra
Ut regat exstimulans, ceu pastor ovile tuetur
Cum lupus insidias meditatur ovilia circum,
Atque ferox vastare solet Leo septa bidentum.
Praeficere hisque monet castum fidumque Patronum.
Qui ratione pia [orig: piâ] Clerum sociosque gubernet.
Enthea iussa facit Dagobertus, et auspice IOVA
CYRIACUM elegit Monachum, pietatis amantem,
Praesidio cuius felici tuta sit omnis
Res, Pietasque deinde incedat tramite recto:
Nec vivus duntaxat Regia jura capessat
Rex abiturus ait, verum post tristia fata
Lubrica cum superas concessit vita per auras
Audiat ille Domus [orig: Domûs] Rector Ductorque Recentis.
His ita successu non adversante peractis,
Rex abit, et nudam relinquit corporis umbram,
Pariete quae Templi multum-veneranda superstes
Conspicitur, praeclara sui monumenta favoris
Dans Monachis, et Clero, Vangionumque colone.
Ilicet imperio fruitur, concessaque jura
Prensat CYRIACUS, sacrorum norma laborum.
Hunc pietate gravem totus complectitur Ordo,
Turbaque Papicolum [orig: Papicolûm] moniti meliora sequuntur,
Cyriaci ingenuo et pendent unius ab ore.
Sic mora praeceptis nulla est, sed prompta voluntas
Parendi, mandata licet fors aspera visa;
E molli somno cum iussus surgere Mystes,
Aut si fors fallenda fuit concentibus hora,


page 133, image: s309

Missaque pro misero si fors celebranda Menalca [orig: Menalcâ],
Sive aliud quidquam faciundum, nemo recusat.
Talis erat facies Templique Domusque [orig: Domûsque] recentis,
Cyriacus vitali ista [orig: istâ] dum vescitur aura [orig: aurâ].
At postquam Martyr factus, Divumque [orig: Divûmque] relatus
In numerum, haud adeo stricto omnia iure feruntur,
Paullatimque trahunt ea lapsa repente ruinam,
Quae bene coepta, bono saltem conamine capta.
Parvula turba fuit Monachum [orig: Monachûm], observantior Aedis,
Officiique sui, reditusque [orig: reditûsque] sacri optimus usus.
Crevit at is numerus, quem multa licentia Papae
Reddidit effrenem, committens sceptra lupercis.
Namque popas et aqualiculos, hircosque petulcos
Mystis substituit castis, sanctisque cathedris.
Dicite vos lapides picti, pictaeque fenestrae
Numinis aetherii fuerit reverentia qualis,
Unius arbitrio Papae dum cuncta geruntur,
Cum sociis scelerum laxas indulsit habenas,
Impete cum caeco fertur male rasa caterva.
Nil nisi pompa fuit, diri portentaque Caci.
Pars cantat requiem, sacrisque indulget iniquis,
Ut levet e flammis sontes purgantibus umbras:
Pars aedes sacras variis ululatibus implet,
Haud aliter, quam mille sues, quos torquet edendi
Dira fames, grunnire solent ad limina Panis.
Heic magici cantus, suffitus, sputa, crucesque,
Unguina, cum statuis fatuis, simulacraque vana,
Triticeusque Deus monstratur: vulgus adorat.
Tum Mystae DOMINUSVOBISCUM semper in ore est,
Nec bene res geritur sacra, ni geminaverit AMEN,


page 134, image: s310

Verbaque vel reciter sacris transscripta libellis,
De quibus est Mystae vix unica syllaba nota.
O furiose Baal, Rom ani infamia Templi,
Siccine peccandi praebes mortalibus ansam?
Quae scelerum facies? unde haec tam dira cupido
Perdendi cunctos? pravisne erroribus auges
Mortales miseros? steriles cur spargis avenas,
Lappasque tribulosque inter florentia culta?
Siccine odorifero corrupto gramine, saevus
Pascis oves teneras, stygias dum ducis ad undas?
Dum segnes Monachos, verae pietatis egenos,
Qui lotum filicemque serant, ratione relicta
Mittis, ut edoceant foedi documenta Papatus.
Sed bene habet, quod adest praesens, qui talia curat
Regnator, Papasque truces qui numine torquet,
Nec de plebe Deus, sed qui terramque polumque
Condidit, et nutu scit disjectare vel uno.
Hic ubi cuncta iacent, nec opem mortalia norunt
Saecla hominum, Pietasque viris deserta fatiscit,
Fert pater auxilium, et fessis dat surgere rebus,
RELLIGIO ecce agitur praegrandi turbine venti
Nec vel ubi figat sedemve pedemve relictum est,
Sed lacrimans expulsa errat Temploque Domoque,
Cogitur et supplex ad sidera tendere palmas
Auxilioque vocare Deum, atque his vocibus uti:
O Pater Omnipotens, qui res Divumque [orig: Divûmque] hominumque
Aeternis regis imperiis, qui pectora caeca
Illustras radiis ter sancti Flaminis, ima
Veridicos hominum dans in praecordia sensus.
Quid modo commerui? quid ego committere tandem?


page 135, image: s311

Christiadumque greges? quotquot Neuhusia septa
Clauserunt, sacri praebentia pascua verbi,
Pascua quae Latiae depavit bestia Romae,
Grexque alius merito signatus vertice tonso.
Iam liquidi gregibus fontes, jam gramina desunt,
Iam verus cultus rectusque piusque Sacrorum
Usus de medio sublatus jamque profanas
In Fano statuas, Divas, vanosque Deastros
Turba superstitiosa colit, Christumque relinquit.
Ah Pater! ah meminisse dolet, miseretque popelli,
Sanguine quem Christus proprium sibi vindicat olim,
Ah fer opem, Genitor misero et succurre dolori,
Pellito latrones, saevosque aboleto Tyrannos:
TECTA NOVA instaura, verae pietatis honores
Reddendo et probris purgando Templa nefandis.
Nunc opus Ezechia, Iosaphato, Theudosiove,
Numina qui terris pulset maleficta, vel istos
Latronum furumque globos qui dissipet, atque
Ad veros usus revocet regalia dona.
Talia vociferans gemitu caelum omne replebat,
Cum Deus instinctu caelestis pectora flatus
Principis exstimulat priscum qui redderet usum
Disiceretque gregem, ceu pondera inania terrae.
Dux FRIDERICUS erat (cum Phoebo assurgite Musae
Magnanimus Princeps verae pietatis alumnus,
Gloria Simmeridum, quo non sapientior alter
E Pallatinis possedit culmina Ietae.
Hic ubi colluviem scelerum perspexit in horam
Consilium edicit populo, primosque suorum
Imperio accitos nitidam cogebat in aulam


page 136, image: s312

Olli convenere [orig: convenêre], ruuntque ad regia plenis
Tecta viis loquiturque thoro FRIDERICVS ab alto:
Infandum, ô proceres, cogor renovare dolorem,
Cyriaci magnas ut opes, et regna IEHOVAE
Eruerint Monachi jam tot labentibus annis.
Nunc tandem statui de terra [orig: terrâ] avertere pestem,
Eque solo nostro procul expurgare lupercos:
Substituam at propere fidosque piosque Ministros,
Atque ubi lucifugae Monachi sua lustra tenebant
Hospitium Musis tribuam, Phoeboque dicabo,
In quo doctrinae pueri juvenilibus annis
Suavidicos gratis possint haurire liquores,
Atque alios quondam meliori dogmate Christo
Lucrari, quam quo plebem seduxerat illa
Turba Deo invisa, et fruges consumere nata.
Dixerat, et proceres subito pia jussa capessunt,
Praecipiuntque Domum et Templum obsidione teneri
Ac ni [orig: ] sponte aperire velini, ut frangere portas
Protinus ad Monachos jam fama loquacibus alis
Pervolat, et tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, ac totos tremor occupat artus.
Matur are fugam certant, sacramque relinquunt
Aedem, quaerentes cursu pedibusque salutem.
Tum pravi cultus, falsa et doctrina Papatus [orig: Papatûs]
Hic [orig: Hîc] primum rurere, ac retro sublapsa referri,
MISSAque nec ferro, nec peste, nec igne, nec undis,
Expugnanda, suis tunc viribus orba jacebat,
Quae visa antea erat nostram tractura ruinam,
Secum sponte cadit, periens ut fumus inanis.
Postquam magnanimus percepit talia Princeps,


page 137, image: s313

Urget propositum, Monachis fit terror in Aede,
Numina vana petit, rutilo et mox consecrat igni,
Quicquid in Aede fuit librorum, quicquid honorum,
Gloria queis [reg: quibus] CHRISTI pessum iverat, atque luparum
Ocius e medio consortia semovet, e quis [orig: quîs]
Ambiguam sobolem dederunt, suppostaque furtim
Pignora: ceu stagnans posset quoque lympha fateri.
His igitur coeptis favit Deus: astat amoena [correction of the editor; in the print amaena]
Turba Noven silium, Phoebo comitante sororum.
Eximii juvere viri, in primisque calenti
Pectore ZVLEGERUS opus ceu dius ELISA
Promovet, et LUDI reserat prima ostia magni.
Hic glaciem secuit, Phoebo vestigia figens.
Tunc omnes studiose [orig: studiosê] anquirunt undique claros
Doctrina [orig: Doctrinâ] et probitate viros, Ludique Magistros,
Nilque prius ducunt, quam pulchris artibus, atque
Relligione pia puerorum corda fovere
In spem salvificae plebis, gentisque futurae.
Principium tenue est, parvo sed tempore crescit,
Dum Clarius passim grex convolat, ora meracis
Gaudens Hippocreneis tinxisse fluentis.
Haud aliter (si magna licet componere parvis)
Dulcis apes aestate nova [orig: novâ] per pinguia rura
Exercet sub sole labor: fragrantia mella
Dum stipant, liquido et distentant nectare cellas,
Visere sic juvat haec juvenes penetralia Phoebi.
Heic Latiae linguae, atque heic fundamenta Pelasgae
Traduntur tenerae pubi, Aramicique lepores.
Heic decus eloquii viget. et divina Poesis
Rhetoricae ad latus ingreditur, Logicumque triumphat


page 138, image: s314

Robur in excelsas exsurgens luminis auras.
Sed nihil est hausisse ubertim Palladis artes,
Relligiosa nisi pietas resplendeat, et ceu
Dux praeeat Musas sacram Triadumque cohortem
Purior illa igitur coepit NOVA TECTA subire,
Ac monstrare viam pueris ad sidera caeli,
Fontibus ê sacris FONTANO dogmata verbi
Publicitus tradente, procul de sorde Papatus.
Sic veluti cautus sua pinguia rura colonus
Scindens, pomiferis plantas rite inserit arvis,
Ut quondam possint exire a stirpibus imis
Arborei fetus, alibi sua dona ferentes;
Haec SCHOLA Vangionum pariter densa agmina quon dam
Doctorum reddet Templisque atque Urbibus amplis.
Hac mihi dicta tenus tanti primordia Ludi,
Totius atque Domus [orig: Domûs] et Relligionis honores.
Nunc juvat eximios quoque commemorare MAGISTROS
Indocilem quorum REXIT censura juventam,
Quique olim acciti ad pia munera disciplinae,
Tutius ut posset male circumspecta juventa
(Pravi praesertim docilis, custode remoto)
Assiduo Aoniis studio invigilare Camenis.
Primus erat Rector CLAVIUS, quem Iulia tellus
Protulit, huic Phoebus Ludi commisit habenas,
Traderet ut pueris vitae praecepta regundae,
Palladiisque animos studiis formaret inertes.
Sic igitur Phoebo non indignante Lyceum
Dirigit, et numero paucis SCHOLA crevit aristis,
Illius auspiciis; dein cum revocatur in oras
Natales, Ludi PITHOPOEO sceptra relinquit,


page 139, image: s315

Batava quem genuit DAVENTRIA, quemque Senatus
Gymnasio celebri praefecit, quod catus esset
Effrenem sobolem virgis, scuticaque [orig: scuticâque] domare,
Mollibus et dictis blandos mulcere puellos;
Horridus ac placidus simul, atque in utrumque paratus,
Seu versare libros, seu virgea ligna tenere.
Hunc quoque fata domum revocant, coguntque guberna
Tradere LANDVERIO, civem quem BREMA vocavit
Ad proprios usus, sic parvo tempore felix
Hoc Rectore fuit Schola: sed tamen illa revixit
Ominibus magnis quando SYLBVRGIA Peitho,
STENIUS atque sagax occurrit; uterque peritus
Argolicos latices deplere haustu, Latiosque.
His EBERHARDUS erat junctus Mosbachica proles,
Artibus ingenuis clarus, certumque loquendi
Pondus habens. Illi mandatur cura regendi
Gymnasium, plausuve virum [orig: virûm] clarescere coepit.
Omnia tum bene habent; laetatur Phoebus Apollo,
Pieridesque cient varios in gaudia plausus,
Et SCHOLA tum summum fuerat sortita cacumen.
Tanta Eberhardiadae viguit solertia, tantum
Pro pueris studium laudaverat ipse Dynasta
Pieridum columen FRIDERICUS, quo Duce salva
Semper erat Schola. nam doctas ceu Marsus Athenas
Erexit, magnas sic tradidit iste sorores
Vangionum Ludo, pergitque fovere Camenas.
Istis Gymnasium successibus emicat olim:
At postquam Lachesis longos inviderat annos
FRIDRICO, miseram coepit traxisse ruinam.
Relligio et Pietas pulla [orig: pullâ] tum incedere veste.


page 140, image: s316

Crinibus Aoniae passis peplumque ferebant
Suppliciter tristes, queritur Latonia proles,
Protinus atque alias tunc confugit exsul in oras.
Tunc etiam in varias partes distracta juventus,
Non secus ac jactu lapidis, nitrive fragore
Turba columbarum male territa nubila carpit,
Et passim tremulis rutilum secat aera pennis.
Pars melior tamen ad CASIMIRI convolat urbem
Hospitium et quaerit per ditia rura Nemetum.
Interea octonos Sol circumvolvitur annos,
Et viduata jacet Schola, foedo squalida luctu.
Paene erat ut nomen latas quod sparsit in oras
Cimmeriis tegeret famae nox fusca tenebris,
Ni [orig: ] Deus afflictis praesens succurrere rebus
Post requies longas peperisset dulcia Musis
Otia, restituens Clariae NOVA TECTA catervae.
Ergo Thespiades redeunt, Ludumque frequentant
Vangionum juvenes, docti redeuntque Magistri.
Pristina tunc etiam recipit moderamina Rector
ALTHOVIUS, Latiae madidus Graiaque Minervae,
Difficilis, facilis, metuendus verbere multo,
Discipuli quoties detestarentur habenas.
Impatiens scelerum, et pictae tectoria linguae
Callidus effugisse magis cane peius et angue.
Hinc animo secum meditatur linquere clavum
Tunc cum distantes visendi incesserat ardor
Terras, et populos longinquo Sole calentes.
HAUPIUS hunc sequitur, Phoebi Suadaeque medulla,
Strenuus exactor morum, vitaeque probatae
Insigne exemplum quem fata reciproca tandem


page 141, image: s317

Nolentem traxere opulentia in arva Nemetum
Divite qua cornu Baccheia dona triumphant.
Haupiadae liquido puroque simillimus amni
COPPENIUS succedere amat, docilemque juventam
Instruit, atque parat Ludo de nomine nomen.
Ast ubi dira lues Myrtilletana Lycea
Invasit, pluresque simul discrimine nullo
Doctores cecidere pii, tunc fulcra lababant
Phocidos, ac Mystes desit, qui lampada sumat.
Extemplo unanimi consensu accersitur acer
Coppenius casuro ut opem jam jamque Lyceo
Adferat, et sacram EUSEBIEN juvet ipse docendo
Promptus adest Mystes, Umbonis gloria sacri.
Qua [orig: Quâ] tum Myrtileam vidisses mente cohortem
Exsultasse viro! qua [orig: quâ] tum dulcedine cuncti
Latitiaque [orig: Latitiâque] fremunt, isto Doctore beati?
Attamen interea mansit viduata iuventus
Vangionum, Rectore alio non sceptra tenente.
Hinc Schola jam tremefacta ablato vertice nutat,
Ac si non cecidit, potuit cecidisse videri.
Tertius infaustis turbatum litibus annum
Finierat Titan, cum nondum Rector adesset
Gymnasii, interea clavum moderante MONAEO.
Magnum onus ille gerit, totum et requievit in illo
Undique quicquid erat molis, nec pondere tante
Succumbit, rara [orig: rarâ] demulcens arte juventam,
Ingenioque sagax olli compendia tradens,
Queis [reg: Quibus] subito Aonias posset conscendere rupes,
Atque PALATINAE SOPHIES superare cacumen.
Inde DOMÛS iterum labentis cura Senatus [orig: Senatûs]


page 142, image: s318

Provida sollicito misere scit pectore versans
Consilia, ut tot passa Domus mala restituatur,
Ac tandem acquirat decus inviolabile famae,
Fit nova tum facies, mutantur et omnia, Phoebus
Tunc ait: Haec nova sunt, veteres gaudete coloni.
QUOD FELIX igitur FAUSTUMque sit, auspice IOVA
Gymnasii Rector concordi voce creatur:
SCUOPPIUS, Aeolio describens carmina plectra.
Illius haec cura est Clariam rexisse catervam,
Consilioque bono pubem moderarier almam.
Eia agite, ô juvenes, rudibus nunc altius umbris
Exsertate caput, nunc plenis passibus ocres
Praecipitate Heliconiadum; nunc copia restat
Numinis auspicio mentem excoluisse per artes.
Nunc datur ad fontes Zephyris properare secundis
Pegasidum, fructus nunc dignos ferte laborum,
Sumptibus ac tantis nunc respondete patronis.
Sic cumulus cumulo cumulabitur usque bonorum.
Principis atque ingens posthac clementia crescet,
Dummodo discatis moniti non tennere leges,
Ac praeceptorum jussis parere lubentes.

CARMEN XVI. NEAPOLIS NEMETUM.

DIGNA equidem multi variarum encomia rerum
Commemorant ampla [orig: amplâ] satis, et ratione diserta [orig: disertâ]
Nempe hic invictas magni Germanidos oras,
Concitus ille sui natalis moenia terrae
Praeclara, antiquum aut celebrat genus ordine longo
Aut quod Musa sequi suadet plerumque pedestris,


page 143, image: s319

Et Ciceronaeo dulci perfusa liquore.
At mihi fert animus praelustris dicere laudes
Nostri GYMNASII, Musarum sedis amoenae,
Inspirante sacro quod Numine condidit olim
Insignis pietate Heros, Dux inclitus, orbe
Terrarum toto CASIMIRUS et aethere notus.
Coner; onus modo non subeam ipsis viribus impar,
Nec tanta invalidus multum sub mole fatiscam:
Quippe nefas atque indignum foret, ore subinde
Herois tanti non commeminisse frequenti.
At vos Thespiade vestro de fonte fluentem
Indulgete mihi laticem, ditateque nostram
Ullius haud genii vestro sine numine venam.
Et tu Phoebe pater felicibus annus coeptis:
Vosque Deae reliquae studium queis [reg: quibus] rite tueri,
Ingenuasque fovere artes: disponite cursum.
Ergo mihi causas, qui tantus pectoris ardor
Mirandum pietate Ducem, rectique tenacem
Sumptibus immensis has condere jusserit aedes;
Quid tandem impulerit Musis sacrare Deoque
Aeternas sedes, divina ubi gloria gliscat,
Diva refer, nostroque in carmine pande rogata.
Dux erat augustae FRIDERICUS TERTIUS aulae,
Unde Palatinis superest tutela colonis,
Cui sacra Relligio, Pietas sincera, probatae
Iustitiae et fidei candor cognomen et omen
Iure PII dederat; dignum istoc Principe nomen!
Is quasi de caelo aeterni Patris organon alto
Electum missus, trepida [orig: trepidâ] sub mole labantem
Et jam jamque fatiscentem (sic perfida fraude


page 144, image: s320

Papicolum [orig: Papicolûm] dirâ gens istum abole verat, ausu
Immani temerans paene omnia jussa Tonantis)
Divinum cultum, laetis successibus acer
(Magnus id orsus erat regno brevis ATTHANARICUS)
Ceu postliminio patrias revocavit ad oras,
Omniaque ad certam verbi dependit amussim
Aetherei, velut ad cynosuram nauta meatum
Dirigit, inque Palatinis ea promovet agris
Fraudes, monstra, dolos, commenta nefanda Papatus [orig: Papatûs]
Sum movet, eiciens templis simulacra, colossos
Divum [orig: Divûm] comminuens et diversoria latô,
Colluviem scelerum veri sub imagine cultus
Funditus exstirpat, lenonibus atque lupercis
Expulsis tota [orig: totâ] procul inde cohorte Baalis
Hesperii; fidos templisque scholisque ministros
Substituit: sic vana hominum figmenta refringens.
Iamque videbatur pietas vanescere in auras
Tota vagas sectans hanc protinus ille rependit,
Atque locat stabili pacatam sede, toroque.
Hospitia hinc sacra Aonidum et penetralia sacra
Restituit, doctas plantans cum moribus artes.
Hos ubi conatus [orig: conatûs] et tentamenta laborum
Se propter Musae, Charites Phoebusque tuuntur,
Laetitia [orig: Laetitiâ] exsultant iunctim, et nova gaudia secum
Concipiunt hilares, plausus eduntque canoros.
O HEIDELBERGAM tum terque quaterque beatam!
O fortunatam nimium! quae Principe tanto
A rerum Domino fueras donata supremo,
Qui quasi Cimmeriis sopitam ardore tenebris
Accensus dio Eusebien, sanctamque Themista


page 145, image: s321

Eripiens, late [orig: latê] Europae per climata cuncta
Paene propagaret spatiosae, praeter habenas
Imperii, praeter Regni moderamina salvi.
Auspiciis FRIDERICE tuis bene floruit omni
Ornatu arridens hilari tum fronte Lyceum:
Pallas et ingenuas caput altum docta per artes
Exseruit faciesque fuit laetissima Ludi.
Nam veluti faculis fulgore micantibus aureo
Illustres radios terras diffudit in omnes.
Non secus ac multo bene culta rosaria flore
Arrident, ubi suavis amaracus atque hyacinthus,
Caltha rosaeque aliae surgentes ordine fragrant,
Et vicina suis late loca odoribus implent.
Dux quondam RUPERTUS erat cognomine RUFUS,
Dux placidus miseris, recti studiosus et aequi:
Iste Palatini merito sortitus habenas
Imperii, haud segnis tantum conclusit honorem.
Ille Haidelbergae (namque haec illi unica cura,
Moribus excultis teneram formare juventam)
Primitus Aonias erexit sedulus artes:
Maxima Gymnasiis statuit dein praemia largus,
Annua largirique iubet stipendia, doctis
In castris sudare inibi quoscumque iuvaret.
Dignum laude Ducis magni, et memorabile factum;
At minor haud virtus, non laus minor inscia lethi,
Quam sibi FRIDRICUS praeclaris TERTIUS ausis
Contraxit; nosti celebris Germania testis:
Immo ipsi maior laus maior, et ardua virtus,
Virtus aeternos nunquam moritura [correction of the transcriber; in the print mortitura] per annos:
Si labor est maior, si laus est denique maior,


page 146, image: s322

Vinitor in cultu si conservaverit aequo
Vites, quo gravido producant palmite fetus [orig: foetûs]
Optatos, acto dum vitam is clauserit aevo,
Quam modo si fetae semel insevisset arenae.
At parili cura [orig: curâ] FRIDRICUSPallados artes
Magnanimus Mystes et conservavit et auxit.
Namque is supremi juxta praescripta IEHOVAE
Restituit cultum aetherium, falsoque carentem,
Restituit miseris sub sorte tyrannidis arcta [orig: arctâ],
Saepe Lupi Hesperii grave corde gementibus imo.
Est domus in celebri quam Neccarus alluit urbe
Myrtiferis nomen gestante a collibus aptum
Hospitium antiquum, Sophiae quam nomine vulgus
Innuit: hanc nuper FRIDERICUS coeperat ALTER
Condere: at extremam adjecit coeptis Colophonem
TERTIUS: hanc iste aeternum Musisque Deoque
Esse sacram voluit penitus propriamque dicavit:
Unde velut fatalis equi de ventre caterva
Heroum quondam clarae intra moenia Troiae
Prodiit, Iliados pestis, sed lumen Achivis:
Doctorum pariter prodiret turba virorum,
Auxilio quorum tua christe tot inter agonas
Regna vigere queant aucta et servata per orbem.
Auxilio quorum Satanae vesana potestas
Inque pios Latii furibunda tyrannis Agyrtae,
Veri Antichristi labefacto cardine pessum
Iret, paulatimque exsul decresceret ipsa.
Maxima laus igitur praeclari Principis, omni
(Livor et est testis locuples) memorabilis aevo.
Maxima laus, inquam, dio quod concitus oestro


page 147, image: s323

Doctisonas variis promovit dotibus artes.
Rarum equidem Proceres terrae, summosque Toparchas
Istoc exornare solet laudabile donum:
Non cuivis Regum non dos haec obvia cuivis.
Poscitis exemplo res ut manifesta probetur?
In promptu insigne est quo nec monstrosius ullum.
Induperator erat JULIANUS noxia pestis
Imperii: ingenium quavis [orig: quâvis] vel arundine saevis
Commota [orig: Commotâ] Zephyris longe inconstantius olli:
Hic ubi Christiadae primum se numine dici
Passus erat Christumque Deum simul ore professus,
Perside ad imperium penetrando sceptra capessit
Aurea: mox animo effrenato horrenda volutat,
Fit tumidus leviter, mentemque superbia tentat.
Iamque fide excussa [orig: excussâ] Monstrum fastidia torquent;
Deficit, atque Deo aeterno, ipsiusque ministris
Hostis iuratus vecordi mente repugnat:
De medio tollit sedesque laresque Camenum [orig: Camenûm],
Claudit atrox iter ad gelidas Aganippidos undas,
Nil meditans, nisi quo studium iuvenile labascat,
Et via claudatur, superum [orig: superûm] quae ducit ad arces.
Tanta erat insani rabies infanda Tyranni.
At zelo longe diverso praeditus arsit
Princeps ille PIUS, divino plenus amore:
Eusebiae, Themidi devotus mente animoque
Cultor et Antistes vix exsaequabilis ulli.
Atque utinam in terris auxissent pluribus annos
Fata, nec aetherea [orig: aethereâ] invidissent longius aura [orig: aurâ]
Vescier egregium virtute Heroa, patremque!
Et longe maiora suae monumenta per orbem


page 148, image: s324

Sparsisset patulum Pietatis ad astra ferentis:
Longe, inquam, maior a harum monumenta dedisset
Virtutum. Verum his impar est gratia factis.
At simul aetherias (eheu!) scandisset ad arces,
Curia, Templa, Scholae mutata [orig: mutatâ] veste Patroni
Et Maecenatis [correction of the editor; in the print Mecaenatis], lugentes funus acerbum
Incedunt, tristesque eructant corde querelas:
Tum vice mutata [orig: mutatâ] vultus maestissimus orbis
Apparet, quin et maerere elementa videntur:
Non secus ac picea [orig: piceâ] si sol ferrugine crines
Inficit auratos frontem et sine lumine terris
Ostendit tristem, nunquam rediturus in orbem.
Iustitia hinc proprio tanquam viduata marito
Conicit ex solito ventura incommoda more,
(Ni pater omnipotens, cui sunt mortalia curae
Semper, et in melius clemens hoc verteret omen)
Atque querens graviter maesto sic incipit ore:
Hactenus arbitrii fido quae freta ministro
Saepe exsultabam, ut lites discerneret aequus,
Non odio nec amore actus de tramite recti.
At nunc orba viro tali quasi lumine nostro
Despiciemur, et haud raro renovare dolorem
Cogemur. quis enim nostrum sic neumen [perhaps: numen] honoret
Praeterea? Aut iusta [orig: iustâ] tribuat sua cuique bilance?
Spes tamen haec superest gemina [orig: geminâ] quia prole relicta [orig: relictâ]
Discessit, curam nostri, ceu fumus, in auras
Non abiisse omnem: nec degenerem fore tantum
Quin tutum nobis quoque concedatur asylum
Dixit, et averso gemebunda obmutuit ore.
Aspera sors equidem patriae, tristisque ruina


page 149, image: s325

Exsperiunda Palatinae foret undique terrae,
Principis eximii nisi filius optimus aeque
JAN-CASIMIRUS, honos et gloria maxima divum [orig: divûm],
Magnanimusque Heros patriis virtutibus omni
Conatu insistens, viva et genitoris imago,
Anchora tuta Piis, superans hac sorte levasset.
Sic regit humanas res provida cura IEHOVAE.
Namque Pater FRIDRICUS uti iamiamque minantem
Uncata [orig: Uncatâ] mortem sibi funera falce videret
Nec restare modum, quo fata evincere posset.
Sic animat natum CASIMIRUM, unaque NEPOTEM
Tunc non dum egressum primi confinia lustri,
Et dictis ambos blandis affatur anhelus:
Nunc extrema dies, et vis inimica citato
Huic cervici in stat curru, nec cura remordet
Amplius ulla animum, nisi tantum ut vinea Christi
Sancta salutiferi, me primum auctore fideli
Hac plantata tenus successibus usque secundis,
Ante sed immissis tribulis et sentibus horrens
Innumeris, sterilisque iacens, incultaque longum
Crescat, et aeternum DOMINO dehinc floreat almo,
Atque ferat fructus [orig: fructûs], qui delectare IEHOVAM
Rite queant, fructus iucunda [orig: iucundâ] laude remixtos.
Neve igitur rursus (quod non indulgeat umquam
Omnipotens!) laetum aspectu felice vigorem
Auferat effrenis LATIAE vis illa VOLUCRAE
Aut iterum spinis stragem trahat obruta densis,
Vos colite assidui, nec vos sufferre laborem
Sacrorum pigeat: vos praemia digna manebunt.
Vos, inquam, posthac ô vos mea pignora cultum


page 150, image: s326

Cuncta propagatote Dei per climata Mundi:
Vos canae Eusebies, Musarumque ardua cultu
Sacra pio celebrate, ullus dum Spiritus ossa
Vestra reget: vestris gremiis Astraea quiescat.
Pegasidum nemora et saltus Permesside amoenos
In gravidos aperite suis cultoribus usus [orig: usûs].
Quippe Deo sic gratum: is erit conaminis author [reg: auctor],
Auspicio cuius tandem omnia tuta geruntur:
Manibus et gratum nostris, doctisque Camenis.
Sic agite, immani licet infensissimus ausu
Cerberus insurgat contra, fremituque secundo
Horrendum allatret, vosmet ne cedite recto,
Ne trepidate minis inimica eludite tela
Fortiter: exemplum vobis proponite nostrum.
Dux aderit DEUS in propriae rei cardine vobis.
Sic ait, ac superum [orig: superûm] aeterno mox Rege vocatus
Scandit ad Elysios gratus caeli incola, campos.
Audiit extemplo CASIMIRUS, et illa Parentis
Ceu data de caelo mandata capessere mente
Cogitat intenta [orig: intentâ], iamque ad conamina totum
Multa movens et multa volens se accingit, et aequa
Myrtileis dum sceptra iugis tenet inter honores
Maior eo natu frater LUDOVICUS avitos,
Posthabita [orig: Posthabitâ] Amberga [orig: Ambergâ], Bavaris quae interiacet oris!
Ocius interea peramoena ad rura Nemetum
Commigrat magnâ socium [orig: sociûm] stipante catervâ,
Hancque urbem aggreditur, cui nomen contigit olim
A novitate sua, haud obscuro nomine notam.
Illa antiqua iacet, quondam coluere Nemetes
Montibus egregiis circumdata, montibus altis,


page 151, image: s327

Qui prona [orig: pronâ] praebent vacuos in valle recessus.
Naiades inde suis rivant e fontibus amnem.
Pisciferum, mediam findentem insigniter urbem.
Illic regna tenent Dryades sua, frondibus altis
Vestitae, exsultantque hilares per rura Napaeae.
Hic quoque vicini montis meminisse Camena
Nostra monet; VOGESUM iuvat indigitare recenter.
Colle praealtus is est campoque simillimus aequo:
Ille iuventuti teritur docili apta palaestra,
Qua consueta subin studiorum taedia fallat,
Et nova concipiat delectamenta laboris.
Hic variis ludis exercitiisque fatigat
Membra; nec id frustra: conseruat corporis usum.
Nunc pila missa volat, revolatque per alta datatim;
Nunc saltu modico, aut cursu certatur anhelo;
Nunc ratione alia, parti pro ut cuique libido est,
Exercent artus animum recreantque foventque.
Hercle nec inferior locus is nec ineptior illo est,
Qui vulgo Campus Romano Martius olim
Dicebatur, ubi parili ratione iuventus
Prisca trochum, discumve, pilam dubiumve fritillum
Exercens varia sese oblectabat in arte.
Hic vero campus nostratis Martius orae est.
Ac veluti Tempe (quae late Thessalis ora
Iactabat quondam) dulcedine corda colonis
Mirifica mulcent requiemque sub otia gratam
Ad lymfas liquidas atque in viridantibus herbis
Matribus atque viris dant convenientibus illic:
Sic noster Vosegus [correction of the editor; in the print Vogesus] natura gratus amoena,
Ornamentum huius praefixum moenibus urbis,


page 152, image: s328

Aequales itidem nobis accommodat usus.
Sed nil praestat ei, magis haud optabile quicquam,
Quam si contagi sit nulli obnoxius aer.
Incolumi hic [orig: hîc] parco grassantur stamine Parcae.
Nam lene adspirans mites hic [orig: hîc] temperat auras
Aeolus, et sanus cum flatibus advolat aer,
Unde laboriferis vigor et vis strenua membris.
Adde quod et tellus fecundo semine turget
Frugiparens, viridique assurgens ridet amictu,
Unde ergo alma Ceres felici dote quot annis
Agricolas sub messe beat, curasque rependit:
Gramine prata Pales pariter florente coronat:
Prosperat et vites nutantes munere Bacchus
Annuo, ut impressis despument musta racemis
Pinguia, quae celebri mira bonitate Falerno
Fundanove queant suavi certare sopore.
Ipsa locum ditat fecundo copia cornu
Affundens, varius quae vitae postulat usus.
O felix tellus, donisque optabilis istis,
Si bona nosse velis tua, si sapienter et uti!
Huc igitur natura loci, quo ditior alter
Vix erit, et pietas cui mentis summa potestas,
Magnanimum, placidumque, piumque Heroa Nemetum
Traxerat arva virum [orig: virûm] comitatu invisere denso.
Et iam fervet iter; fidos CASIMIRUS utrinque
Interea socios animat sic voce profatus:
Nostis quippe viri fortissima pectora, nostis,
Eximias passim quot dementaverit urbes
Papicolum [orig: Papicolûm] iurata cohors vi fraude, doloque:
Cuncta superstitione horrent temerata papali.


page 153, image: s329

Hanc pater ante meus divino afflatus amore,
Eruit ex imis et letho mersit acerbo,
Cur avitque sacrum venerandi dogma IEHOVAE
Purius exponi, templisque induxit honores.
IPSE quoque exemplum Patris jam tale secutus
Hac statui partum semel in statione tenorem
Cultus [orig: Cultûs] conservare sacri, Duce et auspice Christo.
Ipsius et regnum pulsis augere tenebris.
Ergo NOVAM nobis VRBEM in felice Nemetum
Agro, intentatis illi praebebimus armis
Subiectam: Musisque locum osten demus amicum.
Vos modo vos praestate viros. iussisque labentes
Sic parete meis, confestim ad limina portae,
Me signum dante ut cursu properetis alacri:
Namque ego per noctem praegressus in urbe morabor,
Et cum sol primum caelo caput exseret alto,
Discessum simulans portas curabo recludi.
Dixerat. Hisque ita successu comitante peractis,
Introitu lati tuto potiuntur et intrant.
Extemplo attoniti cives terrore tremescunt,
Ac trepido incipiunt errore ciere tumultum.
Sed frustra: Mars intus adest: clangorque tubarum
Per vicos audiri omnes, dum cuique vetatur
Ferre pedes extra grati sua limina tecti:
Sed, quam chara salus sit, demandatur aperto
Apparere foro praescripta [orig: praescriptâ] temporis hora [orig: horâ].
Iam vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor. ac totos tremor occupat artus [orig: artûs].
Lux igitur postquam primum se postera terris
Redderet, aere datur signum alta [orig: altâ] e turre canorum


page 154, image: s330

Convolitant cuncti, densoque forum agmine complent
Cives, mox armis circumstipantur utraque [orig: utrâque]
Parte virum [orig: virûm]: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci, si quisquam forte rebellis
Magnanimo parere Duci, aut dare vota recuset,
Plectant, obsequioque ita vi potiantur honesto.
Illi at spemque metumque inter tunc volvere multa,
Nitier an contra praestet, seu fata pericli
Praesentis forsan melius casura morari.
Ergo ita cessantes gemino discernere prudens
Ordine Dux mandat, dextraque adstare voventes,
At laeva [orig: laevâ] reliquos, ut pendant sanguine poenas.
Tunc aliquis tandem, (cuius sententia menti
Fors melior) prodit primus, dextramque fidemque
Porrigit: hunc omnis comitem mox turba sequuntur.
Tantae molis erat, cives cohibere feroces.
His igitur dextra fortuna hac rite peractis,
Omnia prudenti Dux dein ratione ministrat,
Musarumque memor, quibus ut praestaret asylum,
Ac sedes placidas istam sic arripit ansam.
Est domus antiquae structurae, moenibus urbis
Libera, sueto ALBAM dixerunt nomine CLUSAM;
Virginibus multos Vestalibus illa per annos
Ante habitata fuit, NONNAS dixere priores.
Ergo illas, terrae ceu pondera inania, Phoebo
Mutare exculto, maiores iuvit adusus:
Confestimque Helicona novum illic, Numinis alii
Instinctu erexit, Musisque cubile paravit
Sacratum: ut merito dicas Permessidos undas
Lambere fundamenta Domus [orig: Domûs], tam vivida in illis


page 155, image: s331

Vis latet, ut terris veniant procul inde remotis
Multi, qui nostro sumunt de fonte liquorem.
Ante quid atinuit, tot commoda opima fruisci
Vestales, fruges tantum consumere natas?
Qualis erat ratio cultus [orig: cultûs]? modus enthea qualis
Scita sequi? tantae pietatis semina quaenam?
Totus abusus erat divini Numinis, illae
Quem cultum eximium quae sacraque casta putarunt.
Omnis in idolis mutis, statuisque profanis
Aetherius cultus: sine talibus irritus omnis
Est honor, invito qui tandem Numini habetur.
Nullaque vis precibus nisi divum [orig: divûm] mentio fiat,
Frivola nî primum divum [orig: divûm] ad suffragia supplex
Curratur, quorum arbitrio omnis culpa facessat,
Irrita vota putant, nec digna parentis ad aures
Ante venire. Dei tanta est fiducia clero.
Ast ingens illis Zelus pietatis et ardor,
Dum noctesque diesque legunt pia cantica vatum.
Si modo non omni legerent sine mente, sonumque
Hiscentes stolidae geminarent ore micante,
Non secus ac docili depromit psittacus arte
Callidus humanas voces, iteratque subinde
Conscius ipse soni sed sensus [orig: sensûs] nescius idem.
O dia Uranie! tanto tua sacra furore
Pollui! An ista tui periuris cura Papistis?
Siene suos sacris more indulgere nefando
Marranus docuit sacra [orig: sacrâ] de sede Tyrannus?
Sacrati merito temeratum dogmatis usum
Amplius haud tacito potuisti vindice ferre:
Sed tibi divinum recte hunc Heroa vocasti


page 156, image: s332

Qui pietatis opus fugitivae in pristina rursus
Poneret infractum, cursumque huic, obice diri
Hostis sublata [orig: sublatâ], tranquillum redderet acer.
Dignum hoc ad facinus cura [orig: curâ] sollerte patrandum,
Heroem, quo non ausis praestantior alter!
Marte togaque simul virtutum nempe suarum
Exseruit laudes, Dux MARTE insignis et ARTE;
Utque ferunt eius non vana [orig: vanâ] symbola voce,
SINCERE virtus facto, ET CONSTANTER, in omni
Usque probata fuit nunquam non provida virtus,
Namque quid enumerem, qualem se gesserit armis
Dux sumtis, miseros quo propugnaret inermes?
Gallia novisti: testis vel Gallia sola:
Auspiciis ipsi vidisti gesta secundis
Bella, Ligistarum contra periura furentum
Ausa quibus fuerat misere infestata gemiscens
Relligio tristi dum tandem hanc forte levaret.
Vah latro Guisiades! diri vah perfide Averni
Aemule? quid tandem pius ille COLIGNIUS Heros
Portus et aura Piis, in te commisit acerbi?
Perfidia [orig: Perfidiâ] infanda [orig: infandâ] quem circum, et fraude venires:
Dum vitam auferres rutilo crudeliter ense,
Teque eius cupidus satiares sanguine fuso.
Quis simul horrendas strages, quis funera fando
Explicet? aut possit lacrimis aequare furorem
In capita insontum tunc dire oppressa Piorum?
Heu vos tam saevis agit at vesania flagris,
Alterum in alterius mactare cruore tyranni!
Sic igitur Gallos bello CASIMIRUS acerbo
Affictos petiit,iuvitque ibi multa gementes


page 157, image: s333

Romulei sub mole iugi: bis victor ovantes
In patriam turmas confecta [orig: confectâ] pace reduxit,
Eripuitque pios multa [orig: multâ] cum laude periclis
Et tamen Alecto stygiis emissa tenebris.
Ac Furiae reliquae turbam feritate nefandam,
Usque adeo diris agitarunt mente flagellis,
Ut nondum a saeva [orig: saevâ] cessarent cade Piorum,
Effrenique ultro laxarent frena furori.
Tanta erat in Furiis vis dementare Papistas.
Non refero auxilium, forti quod pectore praesens
Ferre Ubiis rebus non detrectarit in arctis,
Quando GEBHARDE tuo de mitra ageretur honore,
Quod sacrum thalami voluisti foedus inire.
Illum igitur salvum coniunctis reddere signis
Is tibi tentavit, fortemque referre priorem.
Caetera Bruttigenis linquo memoranda Britannis,
Fortibus Helvetiis: imo crudelibus ipsis
Turcis, Sauromatisque simul, queis [reg: quibus] terror et horror
Dux fuit iste bonus quem totus suspicit orbis.
Nunc locus atque animus deposcit ad ista revertar
Quae nobis, nunquam digne celebranda, Togatus
Praestitit: aterno caelum qua munere penset!
Ergo PII post fata Patris, procul orbe fugata
Barbarie, hoste nimis vasto, sedem hisce Nemetum
Montibus instaurat Musis Phoeboque recentem.
Mox et Doctorum praelustria lumina, turbae
Aoniae penitus devotas undique frontes
Convocat, atque novis iubet aedibus esse patronos,
Et formare rudis praeclaris corda iuvente
Artibus, ac mores eius mollire feroces.


page 158, image: s334

Nec mora: conveniunt lectissima quaeque virorum
Pectora; doctrina [orig: doctrinâ] varia [orig: variâ] et probitate celebres.
Quos inter primus cano venerabilis aevo
ZANCHIUS, ingenio, virtute in signis, et arte
Nobilis aetheria [orig: aetheriâ], sacrorum industrius actor:
Qui celebri fama spatiosi climata Mundi
Complet, et haud umquam gestat delebile nomen:
Tu quoque qui parili magne ô VRSINE valebas
Dote, novi vere tum gloria summa Lycei,
Ingenii miro dotatus acumine; totum
Utilibus scriptis Mundum (sed et annuit omnis
Cui modo mens verum complecti sana) beasti.
Eximiam unde tibi laudem. nomenque tulisti
Aeternum: vivisque, licet defunctus, in orbe.
Mors tibi nil mortale nisi fera corpus ademit,
Quod iacet in sacrae tectum penetralibus Aedis,
Heic [orig: Heîc], ubi celsiiugo iacet urbs nova colle Nemetum,
Expectatque diem, quo omnis rediviva resurget
Longis in vanas saeclis caro versa favillas:
Ingenii minime poterat tibi pignora tanti
Clara auferre, quibus toto pius orbe coruscas.
Nec quoque tu SMETI, gemini mera gloria Phoebi
Inclutus in medica sen quisquam dixerit arte,
Seu melica pariter, nobis indictus abibis.
Exspectata fides, opera est spectata fidelis
O venerande senex tua, multos usque per annos.
Tu pars magna huius fueras, pars grata Scholai
Qui fugitiva trium tendebas fila fororum,
Atque aegris, velut exstinctis sua lumina lychnis
Reddebas, medica sustentans arte Lyceum.


page 159, image: s335

Tuque adeo CRELLI irrevocabilis integer aevi,
Cultor Aristotelis Sophia [orig: Sophiâ] clarissime dia [orig: diâ],
Argumenta scholam Logicis variare figuris,
Limitibusque suis rem claudere quamque docebas:
Aut etiam certa [orig: certâ] varios ratione Sophistas
Carpere et offusis verum extricare tenebris.
Hic etiam ingenio praestans TOSSANUS acuto,
Cui sincera fides, sinceraque vita placebat,
Expediit populo sacrae mysteria legis,
Defunctusque suo rite audit munere fidus.
Nec reticendus erit nobis hoc ordine clarus
JUGNITIUS, tum nec PITHOPOEUS, uterque celebris,
Ille quidem Logicae non ultimus artis alumnus:
Hice sed instructus facundae munere linguae:
Quorum opera [orig: operâ] fuerat grata [orig: gratâ] saepe [orig: saepê] usa iuventus.
Inde NEBELTHAVIUS docto promptissimus ore,
Sive sono audires reddentem verba Pelasgo;
Seu mulcentem animos iuvenum sermone Latino;
Sive opus Hebraeae commercia pandere linguae;
Primus erat Rector, cui Phoebus rite secures
Gymnasii teneram commisit cogere pubem,
Palladiisque animos studiis formare feroces.
Dein Collega fuit fidissimus additus olli
STENIUS, Argolicae madidus dulcedine linguae
Historia pollens multa [orig: multâ], venaque redundans
Divite seu Graio, Latiove effingere plectro
Carmina, seu lepido contra Cicerone tonare.
Cuius in hunc Ludum meriti bene gratia tanti
Longe-impar fuerit, si forte rependere quisquam
Tentarit: nec enim cessat bene porro mereri.


page 160, image: s336

Ergo NEBELTHAVIUS dexterque catusque iuventam
Rexerat effrenes impacto verbere frenans.
Morigerosque animos dictis quam. mollibus idem
Mulcens; ut placidus fuerit simulatque severus.
Auspiciisque eius viguit Schola honore triumphans.
Sic functum officio semper sine labe quieto
Fata domum revocant succiso stamine vitae.
HAUPIUS inde Scholae dignante capessit habenas
Sorte, Aganippeae non ultima fama cohortis:
Strenuus exactor morum, vitque probatae
Insigne exemplum: cuius vestigia pressit
JUNGNITIUS, Ludi post lustrum sceptra relinquens.
Quod FELIX igitur FAUSTUMque sit Auspice Iova [orig: Iovâ],
Tradita GYMNASII moderatur iura PAREUS.
Ille sua [orig: suâ] Ludum, qua NAVA urbs amne secatur
De cruce nomen habens, opera [orig: operâ] bis messe peracta [orig: peractâ]
Sedulus adiuvit dum fata adrura vocarent
Vangionum subtecta sacrae NEUHUSIA turbae.
Illic CONRECTO RIS onus pro parte virili
Non sine laude tulit, studiumque fidemque probavit
Extremam usque suam: donec iam pane December
Transierat nonus, quo rursus in arva Nemetum
Pertrahitur, Ludique tenet nunc RECTOR habenas.
Huc operam Collega suam, ceu fidus Achates,
SCHEIDIUS adiungit, doctrina [orig: doctrinâ] clarus et arte,
Integer et vitae, placidus, totoque fidelis
Pectore, Gymnasii iam pridem operosus alumnus.
Non memoro, quorum hoc includi nomina versu,
Quique adeo exigua [orig: exiguâ] censeri laude recusant.
Quare agite, ô Iuvenes, missa torpedine mentes


page 161, image: s337

Palladiis posthac studiis intendite vestras
Sedulo, et hac Clariis ratione vacate Camenis:
Eia inquam plenis peramoenos passibus ocres
Castalidum properate citi, dulcemque liquorem
(Quando quidem coram datur istaec copia vobis)
Gorgonei labris intinctis sumite fontis.
Vos etenim sero, multique pudore pigebit
Pigritia [orig: Pigritiâ] et luxu lepidas consumpse protervo
Horas nec dignam vestro degisse vigore
Vitam, sed valde vosmet lusisse vel ipsos.
Pulchra ergo recte juvenilis tempora vitae
Ponite, dumque sinunt vires, perferte labores,
Dum datur, ingenuas cunctis conatibus artes
Discite, mature jam nunc florentibus annis,
Sanguis adhuc alacri vester dum fervet in aevo:
Otia venturae, requiemque parate senectae.
Pro vobis sumptus memores perpendite factos,
Talibus et parili nunc respondete labore.
Nam quantos olim CASIMIRUS largiter HEROS,
Quando prima Domus [orig: Domûs] fundamina poneret huius,
Commoda respiciens patriae effudisse putemus
Sumptus? At quantos rursum, ut stipendia cuique
Praeberet soboli bene-sufficientia Phoebi?
Illius est munus, quod nos hac sede beati
Et requie fruimur? per cum Deus otia nobis
Haec fecit. Quas ergo Deo, quas solvere dignas
Ipsi possimus tanto pro munere grateis?
Gratia magna Deo: Deus ipsi praemia magnus
Digna ferat, facinusque pium super aethere penset!
Denique quid Princeps FRIDERICVS nomine


page 162, image: s338

Eximius Princeps in Musas, inque dicatos
Musis insumpsit? cujus clementia fuco
Absque omni fuerat tanta ut Templisque Scholisque
Inprimis vellet stipendia debita solvi.
Et nos, qui gratis hoc munere Principis almi
Vescimur et fruimur, dubitemus reddere fructus
Dignos? Quin potius remis velisque frequentes
Scandimus Aonios, illustria culmina, montes?
Ut tandem optatam studiorum attingere metam
Possimus, multaque domum cum laude reverti.
Certe equidem mitis Pater, atque benignus
Pertristi (heu!) fato FRIDERICUS nuper ademptus,
Ac nisi Tutorium tanta pietate, fideque
Praestantem tanta IANUM sortita fuisset
Sorte BIPONTINUM Gens Pallatina favente,
Praesertim extremo nunc hoc discrimine rerum,
Turbarum insano dum fervent omnia motu,
Quippe Scholis Templisque foret metuenda ruinae
Permisera, atque adeo Patriae quaeque aspera toti.
Sed tibi pro tanto sit gloria, lausque favore,
Summe Pater, nobis quod talis contigit Heros,
Qui sibi Tutelae patria [orig: patriâ] sic munia cura [orig: curâ]
Commissae esse sinit cordi, pacemque tuetur
Imperii optatam Princeps pro viribus acer,
Quo sacra Relligio servet requiemque tenoremque
Aeternum, insultusque eludat et hostica tela,
Tuque adeo Pupille tener FRIDERICE decenti
Corpore, Magnanimi soboles generosa Parentis
Mascula FRIDRICI, hoc inter qui numine QUARTUS
Heroas Pallatinos numeratur, avitum


page 163, image: s339

Queis [reg: Quibus] ensem Imperiique globum data ferre potestas,
Cum pater aetherias nuper migrarit ad auras,
Cumque suo Christo nunc gaudia mille capessat,
Tu iam qui superas patriae spes altera terrae
Quando quoque Imperii Sphaeram gestabis et ensem
Quondam, con simili patriam complectere cura [orig: curâ],
E defende pias devoto pectore Musas,
Et Phoebi sobolem donis et honoribus aucta,
Relligionis opus quo lato semper in orbe
Illaesum vigeat, sic ad serosque nepotes
Rite propagetur saecli sine fine futuri,
Macte animi virtute nova [orig: novâ], macte indole tanta [orig: tantâ],
O FRIDERICE Palatinae spes maxima gentis!
Maiorum laudes factis augere tuorum
Egregiis perge, et Patris vestigia tanti
Multa [orig: Multâ] laude sequi atque etiam superare sequendo.
Fausta tibi longae Numen det tempora vitae!
Tu quoque magnus eris FRIDERICI nomine QUINTI
Ingentem propriis implens virtutibus orbem.
CHRISTEDei soboles, magni lux aurea Mundi
Qui caelum terramque tuo sub numine torques;
Te supplex posco, te toto pectore adoro,
Dis pacem clemens Patriae, vel mille periclis
Expositae graviter, dum diro caeca furore
Hostica turba coquit crebro intestina tumultu
Bella, metu sancti non territa Numinis ullo,
Nil aliud meditans, nisi ut atro concidas ictu
Candida Relligio, lateque cruore Piorum
Patria mox iterum profuso terra rubescat.
At tu CHRISTE potens coeli, totius et orbis


page 164, image: s340

Infandi cohibe populi vesana furoris
Ausa, quibus miseros urget sine iure modoque
Ah defende tuos, ritus defende sacratos:
Et patriae pacem dilectae redde quietam,
Atque pios, quibus Imperii commissa potestas,
Quaeso Magistratus sacra [orig: sacrâ] vi Flaminis almi
Dirige, neu quicquam temere attentare ferantur
Quod Patriae damnum pariat, tristemve ruinam.
Inprimis clemens patriis, DEUS alme, sub alis
Iam tutare Palatinae pia munia terrae,
Tutelam, Patrem Patriae, Dominumque Biponti,
Pupillumque eius FRIDERICUM, totius unum
Imperii decus, et columen fulcrumque futurum,
Incolumem serva, et laetam feliciter annos
Ipsius in seros vitam protende IEHOVA!
Ut vigeant Musae, vigeatque Ecclesia Christi,
Sana Palatinis resonet doctrina cathedris,
Caeca superstitio, falsi ritusque facessant:
Omnis at ô tibi, magne DEUS, sit gloria, teque
Aetas omnis amet: laudent iuvenesque senesque.
Te sine nil umquam mortalia pectora fingant,
Angelicae pariter, sacrae Divumque [orig: Divûmque] choreae
Hymnisono usque tuas decantent carmine laudes.

CARMEN XVII. AD BARTOLMAEUM AGRICOLAM: SEU TERRA SEU MARI ABeuntem, e)no/dion.



page 165, image: s341

DUM miror stellas, noctisque silentia servo,
Taurus ab Oceano corniger ortus adest.
Quod si non fallam, neu sim novus augur inanis,
Viribus astra carent, sed tamen omen habent.
Dux Tauri Venus est, et cum bove dia moratur,
Per mare Sidonio dux fuit illa bovi.
Lucet in abscessum Veneris tibi digna clienta,
Cuius ab ore fluunt et Venus et Charites.
Sed tamen omen inest, Veneri quoque gratia Ponto est,
Officiumque pius filiae habet genitor.
Illius auspicio aequa tibi est Nereia turba,
Undivagam si fors ingrediare ratem.
Illa tibi ventos (nam vento supplice regnat)
Molliet, et veteri comprimet imperio.
Qualis ubi flustro [sic] sidente recens data quondam
Ipsa vehens concha [orig: conchâ] venerat ad Paphios,
Qualis ubi pulchro spatians Zephyritis in horto
Conjugis assiduos evocat igniculos.
Vade ergo BARTOLDE [correction of the editor; in the print BARPTOLDE], et nostra haec omina pondus
Auspicio Veneris credito habere suum.
Te Themis alma vocat, Mystae Themidosque sacrati
Qua MARTISPYRGUM tollit ad astra caput.
Istheic auspicio Veneris, Phoebique sororum
Lemniscata tibi praemia jura dabunt.

CARMEN XVIII. AD CHRISTIANUM BENINGUM SPONSUM.



page 166, image: s342

IMPERIOSUS Amor, quo non mortalia ducis
Corda hominum? quo non pellicis omne genus?
Aera trahis magnes naturae foedere secum
Quo lubet, et secum pectora ducit Amor.
Te quoque ducit Amor, sequerisque AGNETA puellam
Quae tibi surripuit pectora, quaeque tenet.
Haec tibi sit magnes ex hac tu subter abhaerens
Pendebis donec spiritus ossa reget.
Sic igitur longos ambo superetis in annos,
Gignite sic vobis pignora cara thori.

CARMEN XIX. AD LUDOLFUM ADAMUM PITHOPOEIDEN.

CUR ductitabas me toties labris
LUDOLFE vanis? futurum
Praesagii tibipte
Quod fieri nunc vides;
Chirone Phoebus cum faciet moram,
Alguque durum cadurcis
Viduis relinquet, ANNA
Tunc potiturum patrem
Nusquam Cytherae virgine dispari,
Qua fota succo Dearum
Noven silum, Hippocrenes
Prosiliente e lacu.
Hac Matre felix vivito perpetim
ADAMI, nec negligenter


page 167, image: s343

Iussa exequi parato
Candida quae praecipit:
Tunc tunc Latinas fundere te catum
Prompte [orig: Promtê] loquellas stupescet;
Magisque amabit usque
Quam genitrix propria.
Festivitates interea sacras
Obire pergas, manente
Mein squalido gravate [orig: gravatê]
Iam nimium lectulo.

CARMEN XX. JACOBO SCHLITTERLAVOWittebergam abeunti VIII. Kall. Jul. Anno 1596.

ESSE quid hoc dicam? quod SCHLITTERLAVUS Amores
Deserit ecce suos: deserit ecce meos.
Quos Phoebus dilexit, magno ardore vegentes,
Frigore tam turpi docte JACOBE feris?
Quos junxit Philius sincera [orig: sincerâ] mente sodales,
Non decet heu nodos solvere Amicitiae.
Vix etenim illa parata sacrato pollicis ictu,
Vix coit ingratas dextera nostra vices.
Non tamen haec dico, tamquam si corde migrares,
Quod manet heic praesens, fac maneatque diu.
Vade bonis avibus? altasque ascendito ad urbes:
Quam jucunda cluent Iulia regna vide.


page 168, image: s344

Seu mage Leucoridos, quae flavus proluit Albis,
Quae quoque dulciloquos servat ubique viros.
Interea Kimedonciaden, Pythiamque Pareum,
O Damon, memores noveris esse tui.

CARMEN XXI. AD JOSEPHUM LANGIUM POETAM LAUR.

ECQUID agis LANGI, Musarum cultor amoene,
Num tua Arachnaeo pariete corda silet?
An post IAURINI dictum tibi rite triumphum,
Nunc quoque BUDANUM carmine ducis ovans?
Annuo. praeveles duplici tua timpora Lauru,
Et nova grateris gaudia Christicolis.
Vel si fors tua Melpomene nolit fera belli
Murmura pacificis dicere temporibus,
Eia age suaviloquum cantare melisma MELISSO
Incipias, docto GRUTERIOque meo:
Eia age sustineas dulci quoque carmine nostras
Squalentes nimium tangere Pieridas.
Nam pridem tetricus sum pigrae Mysta Vacunae,
Et premit imposito Murcia calce lyram.
Nec redit ad numeros jam saepe vocatus Apollo:
Me Charites fugiunt me fugiunt Veneres.
O LANGI quondam nobis dulcissime Theseu,
Fac videam Caritas Pieridasque tuas!



page 169, image: s345

CARMEN XXII. AD CLAUDIUM ENGELHARDUM MATHEMATICUM.

QUID est ô ENGELHARDE Dux gregis Astrici
Amice praeclare? ecquid irarum obsecro
Tandem senili corde volvis? quid gravas
Hoc pectus ipsa [orig: ipsâ] candidum magis nive,
Quam Thraciis in montibus Sol disicit?
An criminosa carmina in te dixi ego?
Nano quod aio te creatum corpore,
Natura finxit sicut olim daedala,
Iccirco iniquis me sonis adobruis?
Ejuro Phoebum, ejuro Hyantias Deas,
Immo per universa iuro Numina,
Nihil sinistri cogitasse hoc temporis
Mentem meamque Pierin subrusticam.
Exstingue bilem quaeso, noxiam et meis
Si fors merebar, versibus remittito.
At laedis hercle me immerentem, o candide,
Spernisque laudes, inclutum quae duplici
Favente Phoebo nomen inserunt polo.
Quid erubescis ENGELHARDE corpore
Parvus vocari, qui scientia [orig: scientiâ] viges
Fatente turba [orig: turbâ] doctiorum maximus.
Vates minuto corpore olim plurimi
Famae cacumen DIs secundis possident.
DAVID Poeta Rexque membris parvulis
Fundae Gigantem sternit actae verbere.


page 170, image: s346

MELITI cothurnus, atque pes CINESIAE
Cient popelli Apollinisve Daphnidem.
Atque ipse parvus corpore HIPPONAX fuit,
PHILIPPIDESque Fabulam vulgo dedit.
Poeta numquid aede Musarum ACTIUS
Vivace nomen collocavit marmore?
Quis CALVUS, ipso Tullio disertior?
Ecquis PIPINUS, Galliae Rex nomine
Dictus PUSILLUS? anne protinus mali,
Parvo quod essent corpore atque robore?
O absit, absit! quisque debet corporis
Formam et figuram Numinis clementiae.
Proinde noli reprehendere acrius
Sinceriori mente, candida [orig: candidâ] et fide
Quod Musa nostra scripsit in laudes tuas.
Placere Vates omnibus numquam queunt.
Nec ipse quaero comprobari singulis:
Placere paucis optimisque sat puto.

CARMEN XXIII. AD CONRADUM SCHOPPIUM SPONSUM.

VITA hominis plus fellis habet, quam mellis, et olim
Qui fuit altus amor, tristis amaror erit.
Numquam tuta satis sunt gaudia, laetaque numquam
Non commista suis tristibus esse solent.
Laetabar nuper generis subolem mihi natam,
SARAque laetitiae gargara sola dabat.


page 171, image: s347

SARA suo adspectu quae jam deleniit et me
Atque aviam, atque, cui ruga senilis, avum.
Transiit hoc quicquid dederat Deus ante bonorum,
Saraque aquae fuerat desiit esse mihi.
Quantum cordolium vexat mea pectora. quantum
Nec sentire datum est dum mihi vita fuit.
Omnia nunc frigent, SCHOPPI, nunc omnia lugent,
Aedibus inque meis nil nisi maeror inest.
Quid faciam? Doleamne usque usque? dolere negatum est,
Cinxia dum indicit publica festa tibi.
Durum est in luctu frontem promittere laetam,
Sit licet has aures cymbala mille sonent.
Carmina me poscis poscit CATHARINA Hymenaeos;
Sol genialis adest, sol genitalis adest.
Fas ergo laetis nunc est benedicere rebus,
Et dominae et domino gaudia multa dare.
Larque jubet Genium vicenum dicere nostrum
Et sextum ut primum luminis usum habui.
Transeat haec sine nube dies, hac luce dolentes
Aspicias nullos, ô domine, ô domina.
Ipse lapis Niobes tristes nunc supprimat orsus,
Nec sua nunc Prognen mater amata fleat.
Alcyonum lacrimis requiescant ora fugatis,
Absit et a versu deflua gutta meo.
Tuque meis sociam Mater te versibus adde,
Cuius saepe fluit munere dives amor.
Hos tu ritu hederae connecte ligamine sacro,
Vinculaque inicies Gordia pectoribus.
Neu semel ardoris quae coepta est dia favilla,
Illiciti pereat fulmine dissidii:


page 172, image: s348

Nec furibunda manus possit tractare capillos,
Aut sua formosis unguibus ora notet.
Sic ego nunc solvam thalamo sollemnia vestro,
Natalisque mei sic peragetur iter.

CARMEN XXIV. AD JOH. CASIMIRUM GERNANDUM.

SCILICET generosioris est militis una
Laus decusque perenne, castra sectarier usque,
Nec quamvis capiti est suo a Duce imposta Corona
Ob primum facinus duelli non segniter actum
Ensem condere, Murciaeque post esse satelles,
Qui Martis fuerat, decet; contra audentior ibit
Porro Martis alumnus indeses, altera sive
Tertia invidiose [orig: invidiosê] anhelans agonia forti
Olim tradi humero. Cavet semel prodita virtus
Condi tegmine aranearum, quin semina deinceps
Longe maxima proicit, maxime [orig: maximê] excita laudis
Thyrso gloriolaeque praemio fota benigne [orig: benignê].
Iam semel CASIMIRE Honoris sacraria adiisti,
Stipatisque novem puellis superba tulisti
Serta, concomitante te propter agmine toto
Virginum quot habent Deis sacra Raurica templa.
Hanc tu laudis ador eam faxis laude recente
Augeas, triplici corona [orig: coronâ] donandus, alumne
Phoebi legiferaeque Divae Themistos, alacrem
Sume mentem-animi nova [orig: novâ] in palaestra [orig: palaestrâ] nove Mysta.


page 173, image: s349

Sic THEMIS SOPHIAE arctius gaudet insinuari.

CARMEN. XXV. AD JOHANNEM LAGUM SPONSUM.

STULTUS Amor ratione caret, differtur ubique
Non probo nam sensu non caret alma Venus.
Quod pia, quod casta est tua, quod bene dotibus aucta
Non ratione alia [orig: aliâ] quam ratione tenes.
Mente opus est didicisse pios virtutis honores.
Mente opus est mores addidicisse probos.
Nec puto te caeco sponsam deamare furore,
Quae pietate, opibus, moribus una placet.
Felicem te multimodis depraedico, bella
Quod placuit castis moribus ANNA tibi.
Unica prae cunctis meruit laudarier ista,
Virtus quo nymphis clarior esse solet.
Mente equidem didici, quantum prodesse valeret
Femina docta Domus-res bene digerere.
Nam mea vel Croesi numis ditata MARIA
Si foret, haud certe carior illa foret.
Est pia, quod satis est, est sedula, promovet Aedene,
Divitiis coniux raro beata venit.
Dotibus hisce tuos subiit nunc ANNA penates:
Cum qua [orig: quâ] tu vivas fac sine lite diu.



page 174, image: s350

CARMEN. XXVI. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. In Natalem eius L.

UT mihi Natalis peperit bona gaudia CHRISTI
Sic quoque fert Genius gaudia mille tuus:
Cum primum aetheream prodisti lucis in auram.
Lustraque jam peragit Phoebus Apollo decem.
O me ter felicem! ô lux mihi candida! et ô tu
Laetitiis Genitor facte beate meis.
Num quid ego prote nunc milia solvero vota?
Numquid [correction of the editor; in the print Nunquid] quod superas corde triumpho meo?
Certe [orig: Certê] equidem laetor, pater, unica nostra columna,
Laetitiae et gravis est causa parata super.
Quam bene de cunctis gaudes tu velle mereri?
Et tamen esse solet gratia rara boni.
Te sine me premeret dudum fors invida: quamquam
Labitur incerto turbine nostra ratis.
Anxius hei quando subiit mea pectora terror,
Incutiuntque metum tempora dira malum.
Quicquid erit, durare decet, nec nitier ultrae.
Ut Deus immittit quaeque ferenda, feras.
Tuque mones Scito, tibi quod PATIENTIA dictat,
Illa adamanta valet FRANGERE vel chalybem.
Sed faveo, et votis pergo super adere vota,
Qualia concipio mente animoque pio.
Vive Deo, mihi vive Pater, cunctisque superstes,
Atque decem lustris addito lustra decem.



page 175, image: s351

CARMEN XXVII. MANIBUS JACOBI MONAVII Viri Clarissimi.

ERGO MONAVE jaces, placida compostus in urna [orig: urnâ]
Atque Poetarum nenia factus obis?
Heu nos! heu me! Phoebe Pater, lugubria canto
Carmina, nec cesso promere amaritiem,
Ipse Deus heu heu pullas superindue vestes,
Flebilibusque modis tendere disce lyram.
Vos quoque pierius retinet quae numina clivus
Turba Novensilium flete perenne melos.
Sic jubeo. nec enim vestras vittatus ad aras
Appropero Divae, nullaque tura fero.
Non quaero Laurum citharae, nec amabile paean,
Non ego jam turbo balnea vestra Deae.
Eheu luctus adest! furvam nunc posco cupressum,
Hanc hanc pro Lauro nunc date timporibus.
Nam quis enim laeta [orig: laetâ] possit procedere fronte,
Omnia cum cernat fracta sopore viri:
Qui fuit eximium BRESLAE sidusque decusque
Immo Europaei gloria magna soli.
Lucida fax idem Themidos, Divaeque sacerdos
E cerebro magni quae fuit orta Iovis.
Huic simul aetherias adspexit luminis auras
Divarum omne genus timpora fronde ligat.
Huic Parnassus opes recludit, musica dona,


page 176, image: s352

Auctior et solito Petasis unda fluit.
Euphrosyne pectus cinxit, patrimaque Virgo,
Suadaque flexibilis, seu fuit illa Sais.
Candida doctorum virtus pellexit amorem,
Quotquot Mercurii commeruere [orig: commeruêre] fidem.
Nullus enim hos inter non gaudet nosse MONAVUM
Ac niveos mores illius omnis amat.
Haud secus anellis ex se pendentibus unam
Continuo seriem reddit anhela silex.
Dissita saepe trahit longe [orig: longê] magnetica gemma,
Decolor usque adeo pervalet ille lapis.
ODERA progenuit praeclara stirpe MONAVUM
Illa eadem heu! Magni colligit ossa viri.
Nec tamen in luctum sola haec se vertit amarum,
Aut sola ad superos flebile carmen hiat:
Sed ciet extremos gemitus vicinior Albis,
Varniadesque Deae, Saliadesque Deae.
Diriguit lacrimis Rhenus stupefactus, et heu heu!
Ingeminat, sociis terror acerbus aquis.
Inde etenim Nicrus, mea cura, sonantia sistit
Murmura, nec rapido ceu prius amne ruit.
Protinus et flavi turbantur numina Moeni,
Irrigua et quotquot flumina Rhenus habet.
Eiulat et Rhodanus, luget magnusque Garumna,
Quique Parisiacas Sequana ditat aquas.
Naiades Latiae quot suspiramina reddunt?
Pallida quot planctus Tybridis unda movet?
Et praeceps Anio dolet, et Calydonius amnis,
Et Tagus atque Hermus signa doloris habent.
Ac gemit Hadriacas qui verberat Aufidus undas,


page 177, image: s353

Oceanusque pater turbidus ipse fluit.
Quid memorem fluctus [orig: fluctûs], quis [orig: quîs] virtus nota MONAVI,
Ipse adeo volucres tristia fata gemunt.
Ismaria [orig: Ismariâ] qualis Theriden flere sub umbra [orig: umbrâ]
Adsolet efflictim Daulias alet Itym.
Nempe avium princeps subito Philomela canoram
Occlusit linguam, nec velut ante canit.
Sed viduata jacet, sed guttura querquera torquens
Olim quem cecinit, nunc miseranda dolet.
Ad Thamesin cygnus lessum pro laudibus orsus
Incinit, atque alis edit amara mele.
An quoque doctorum voces narrabo dolentum
Funera subducti queis [reg: quibus] onerare solent.
Undique tristantur, norunt quotcumque MONAVUM
Cognita quis [orig: quîs] probitas simplicitasque fuit.
BEZA senex, triplici praepollens carmine Beza,
Ingemit, et Pyladen flet periisse suum.
Threiciamque lyram JACOMOTTUS pectine pulsat
Elysii lacrimans funera tanta viri.
Raurica condoluit Siren, maestusque GRYNAEUS
Cum genero tumulum floris odore rigat.
Quid tu care Pater, fama incluta MYRTILLETI
Quo tua quo flagro tristia corda feris?
Optimus ut Theseus obiit, qui fidus Orestes
Nisus et Euryalus Phintiaque ipse fuit.
Iure MONAVIADAE tibi funeris [correction of the printer; in the print fueris] ultima cura,
Poscis Apollinei carmina iure chori.
Viveret heu vates Musarum gemma MELISSUS
Aeolia quateret tinnula plectra fide.
Pluribus at mistus Cygnus quoque desiit ille,


page 178, image: s354

Mellifluumque melos desiit atque lepos.
Impetus ille sacer vati quid profuit? anne
Tardius hunc ideo tetrica Parca necat,
Pallida Mors aequa [orig: aequâ] sustollit falce Poetas,
Demetit et terrae pondus inane viros.
Parte tamen meliore sui Phoebeia proles
Restat et accomplet Solis utrumque latus.
Aequius hoc ferimus tristissima feta MONAVI,
Dura licet per se sed tamen aequa magis,
Scilicet is fama [orig: famâ] multis memoratus in oris
In laudes vivet semper ubique suas.
Quod superest reddo testantia carmina luctum
Supremumque cano: CLARE MONAVE VALE.

CARMEN XXVIII. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. Cum insignia DOCTORATUS assumeret Haidelbergae Anno 8 IC XCIII. V. Julii.

TANDEM optata diu summo diluxit Olympe
Numine felicis sideris orta dies:
Qua [orig: Quâ] dilecte Parens, cunctorum Academia plausu
Contribuet studiis praemia digna tuis:
Praemia pro magno dudum tribuenda labore,
Quo toto clarum est nomen in orbe tuum.
Nunc meritas referet tibi Christi Ecclesia grates,


page 179, image: s355

Clarius atque vehet nomen in orbe tuum:
TE DOCTORE sibi gratabitur alma iuventus
Tradita praeceptis erudiendae tuis.
Quin magis ergo tuo laeti gratamur honori
Nos quicumque sumus te genitore sati:
Ipse ego IOHANNES, soboles tua prima PHILIPPUS:
Et tua qui frater nomina DAVID habet:
IOHANNES quintum numeransque GEORGIUS annum:
Parvulaeque ANNA mihi MARGARIS una soror:
Ipsa etiam quae me genuit, dulcissima mater
Laeta dat aeterno pinguia tura DEO
Cuncti pro merito tibi fausta precamur honore
O patriae: ô nostrae luxque decusque domus.
Quod superest, aequa qui dividis omnia lance,
Te precor haec nutu dirige coepta tuo:
HOC DOCTORE diu fac templa scholaeque fruantur.
Sic genitore diu filius ipse fruar:
Et bonus adspira studiis fratrumque meisque:
Patris ut in nobis accumuletur honos.

CARMEN XXIX. AD IOH. MAIERUM SPONSUM.

AH tibi quid laeti dicat testata cupressus
Fraternos luctus? quid nisi triste melos?
At tu triste melos tumidis mandare procellis
Nunc MAIERE iubes, barbaricisque Getis.
Non tibi nunc lessus, nec vestro nenia lecto


page 180, image: s356

Convenit, ut SOPHIAE pectora jungit Amor.
Et VELLEM UT VELLES. sed vox singultibus haeret,
Dum fratris mutos alloquor heu! cineres.
Quod possum VOVEO. longum tibi VIVERE donet,
Qui thalamo donat nectar et ambrosiam!
Is tibi pacificos soles, noctesque quietas
Concedat niveam qui dedit hanc SOPHIAM!
Amplius hic calidis succendat pectora flammis!
Masculea ut virtus te probet esse virum.
Nil deerit SOPHIAE. tantum certabis amore
Atque tuo ex voto sic tibi cuncta fluant!

CARMEN XXX. AD DAVIDEM PAREUM PARENTEM. Cum sexagesimum diem Natalem celebraret.

SAEPE ego mortali has volvo sub pectore curas
Num quicquam humanis vilius esse potest?
Nasceris en magno discrimine, nudus, inermis,
Infans, atque omnis nescius ipsus opis.
Haec ubi cura fuit nascendi, protinus illam
Post varios casus mortis imago subit.
Non secus ac viridi nascens in gramine campe
Herba timet falcis vim subitamque manum.
Vidi ego queis [reg: quibus] vitae hora, fuit simul unica mortis,
Cernere queis [reg: quibus] Phoebum copia nulla data est.
Ast Pylios senium quis quis produxit ad annos,


page 181, image: s357

Proximus ille Deo est, rarus at ille mihi est.
Tanto igitur Genius maiori dignus honore
Laetitiae, quanto saepius ille venit.
Huic merito centum ludos, centumque choreas
Instituas, merito huic dulcia mella fluunt.
Huic merito grates dicas, cantusque [orig: cantûsque] perennes
Ore sones memori, laetificisque modis.
Huicque adeo, Genitor. scis me litare quotannis,
Cum venit illa dies, quae tibi prima dies.
O niveam quae te potuit mihi sistere lucem!
O me felicem, cui redit ista dies!
Iam sexaginta numeras feliciter annos,
Tot post ac toties dinumerata mala.
Scilicet alma Dei mutat clementia sortem:
Nec bona sola juvant, nec mala sola beant.
Tu cunas expende tuas, vagitibus eheu
Quos matri planctus [orig: planctûs], quas lacrimasque cies?
Quot puer ante pedem quam posses tollere, quotve
Fortior incedens passus es atra Tyches?
Quotve virum circum veniunt incommoda, quotve
Vicinum senio tempora dura manent?
Omnia fata trahunt, debentur singula fatis,
Seu bona fata ferunt, seu mala fata ferunt.
Plurima tot tulerunt tibi (scis etenim) aspera soles
Attamen et dederunt prospera multa tibi.
Gratia sola Dei, est teneram quod dirigis olim
Pubem, atque ad Clarias pectora ducis aquas.
Gratia sola Dei est, coetum quod mystica verbi
Salvifici passim perdocuisse juvat.
Gratia nonne Dei est? post tot discrimina rerum


page 182, image: s358

Quod datur ad Musas rite redire sacras?
Certe [orig: Certê] quod Sophiae redoces collegia, quae dant
Prima elementa tibi, gratia sola Dei est.
Denique, QUOD FELIX FAUSTUMQUE SIET tibi! Summas
Quod retines Aras, Gratia sola Dei est
Fratribus atque mihi matrique quod usque superstes
Incolumisque manes, Gratia sola Dei est.
Vos igitur fratres, tuque o dulcissima mater,
Quaeque Deus donat pignora cara mihi,
Ore favete pio et gratantes supplice dextra,
Non unis votis hunc revocate diem.
Omnia sint operata Deo, nostraeque Camenae
Gaudia mille canant, gaudia mille canant,
Dulcis Io! ter dulcis Io! lux omnia nobis
Gaudia quae servas, deliciasque paras.
Saepe redi, ut longae satiemus gaudia vitae,
Saepe redi ut facias diu superesse Patrem.
Omnia vota damus, mater, fratresque, nepotesque.
Aurea saepe redi, candidiorque veni?

CARMEN XXXI. AD NOBILISS. IUVENES, AMICOS, AUDITORES, ET DOMESTICOS Parei In Natalem LXII. DAVIDIS PAREI Parentis venerandi.

ANNUA CUM RECOLO Natalis festa diei,
Queis [reg: Quibus] vitae aspexit lumina prima Parens,


page 183, image: s359

Quaeque adeo a primis usque huc juvenalibus annis
Sollemni versu nostra Thalia canit,
Mortales casus mecum, miseramque revolvo
Cum lacrimis sortem, dividiasque hominum.
Ecquid enim? vix est infans ingressus in auras
Luminis ex utero debile matris onus.
Et gemitu et fletu vitam deplorat amaram.
Ac modo qui vivit gestiit ecce mori.
Si tamen aetatis florem spectaverit, atque
Plures usque queat dinumerare dies,
Quid fuit? aut tandem quae sensit gaudia vitae?
Nonne fuit fumus, funus inersque manet?
I nunc, tolle animos terrae miserabile pondus,
Et tibi nunc longos finge refinge dies.
Attalicas tibi conde domos, mansuraque tecta,
Congere Pactoli quas parit humor opes:
Spes tibi promittas certas sine fine malorum;
Cunctas, crede mihi spes rapit una dies.
Quis fuit in terris Crassus, Caesarque? Quiritum
Lumina, at hunc atque hunc sustulit atra dies.
Romulidum praeclara simul periere Theatra,
Plaususque ingentes; gloriaque omnis abest.
Si spatia annorum, si saecula, denique mundi
Aetates omnes si memorare libet:
Quid quaeso invenias stabile, aut quid quaeso perenne
Rebus in humanis dicere jure queas?
Sic est. non alia [orig: aliâ] mortales lege creantur:
Omnes, sera licet. flebilis hora manet.
Quid tum? nullo igitur GENIUS sit dignus honore?
Nullo aras igitur ture beare licet?


page 184, image: s360

Nonne coronatis obeam sacra festa corymbis?
Festa quibus Genio rite litare juvat.
Festa quibus recolam primaevae tempora vitae,
Qui vitae tribuit tempora prima meae.
Num minus iccirco pietatis munia solvam.
Tempore quod parvo gaudia nostra vigent?
Immo quo brevior vivendi est summa relicta,
Tanto laetitiae copia maior erit.
Eia agite, o juvenum cultissima turba, cohortis
Ter triplicis rarum purpureumque decus.
Vos vos in mea vota voco: vos gaudia mecum
Natali festo promere mille decet.
Spargite nunc flores, mensamque insternite sacram,
Spirantem flammis undique odoriferis.
Vos ego compello, vos quotquot ab ore PAREI
Divino imbibitis Nectar et Ambrosiam.
Ille etenim quoties caelesti percitus oestro
Consultus, vobis aurea dicta refert.
Nelides veluti divino pollice Nestor
Verbi salvifici mystica sensa praeit.
Atque instar Patris Cirrhaei inventa parentum
Prodit, et ê tenebris eruit Historias.
Quicquid Hebraeus habet, veterum aut monumenta Pelasgum [orig: Pelasgûm]
E tripode hic vobis dictitata omne suo
At quantum est hoc cumque, dedit Natura PAREO
Cum mater puerum languida tollit humo.
Tunc tunc blanda cohors Divum [orig: Divûm] annuit, Ilithyiae
Tunc dextra [orig: dextrâ] genito sternuit omen ave: [note: a Pareus nascitur. An. 1548. 30. Decemb. Patre Iohanne, cive Scabino: matre Magdalena Franckia. ]


page 185, image: s361

Et fore praedixit iam tunc Livore tacente,
Ut clarum audiret musica [orig: musicâ] in arte jubar.
EUSEBIE tunc quantum applausit? quantaque ALETHE
Nascenti defert munera? quanta DEI?
Ad latus hinc Candor sequitur, Prudentia cingit
Inde latus, Charitum et dulce pedisse quium,
Applauduntque novo popularia Numina civi
Queis [reg: Quibus] [note: a Francostenii Siles. oppido Caesareo. ] SAXUM e FRANCA nomina gente dedit.
Urbs est Quadorum Lygios interque Sudetes,
Ostentans turres ceu Pharos alta, suas.
Mille fovet cives: queis [reg: quibus] dat jura inclita Praetor
Germanus, [note: b Salomon Parei Germanus biennio maior natu: Praetor Francostenii. ] nomen qui SALOMONIS habet.
Credo ibi Francigenas quondam super aethere notos
Imperii metam constituisse sui.
Non sic Maeonide Smyrna est laetata Parente,
Urbs ut tunc cive hoc gestiit illa suo.
Omen erat. [note: c Primis literis traditur. ] Primum Phoebea elementa capessit
Pusio sub patria [orig: patriâ] saepe gemens ferula [orig: ferulâ].
Indolis et rarae specimen puerilibus annis
Edidit, ingenii seminaque alta dedit.
Vix quintum decimum traduxerat impiger annum
Quando [note: d Hirschbergam mittitur ad Scholam, Anno 1564. ] HIRSCHBERGIACAS gestit adire Deas
Non procul â patria distabat sede; Camenae
Nobile Gymnasium quo posuere sibi.
Heic artes discit Latiae Graiaeque Minervae,
Atque amat alternae plectra movere Lyrae.


page 186, image: s362

Saepius obstupuit [note: a Albertus Kindlerus Syndicus urbis: Suidnicensis ac Iauraviensis Ducatuum Dicasterii Praeses: post Cancellarius: tandem pro. Marchio Lusatiae inferioris Parei Maecenas. ] KINDLERUS grande Senatus
Praesidium, atque urbis gloria magna suae.
Versibus hunc varie demulcet Musa PAREI,
Comprobet ut genii munera rara sui.
Maeonidaeque canit, Musis et Apolline dextro,
Praelia [note: b Batraxomuomaxi/a. ] ranarum musculeique gregis.
Iura [note: c Carmen Heroicum de bono Principe. ] Magistratus grandi quoque pectine dicit,
Vel qualem Andaei Musa probare queat.
Nunc elegos molles mira [orig: mirâ] dulcedine cantat:
Aut recitat magnis suave epigramma viris.
Nunc recreat [correction of the editor; in the print Nun crecreat] cantis adstantes modulisque sonoris
Threicius quales Mysta vibrare solet.
Aetatis jam quinta fluebat Olympias illi,
Ut procul a patrio [note: d Patriam relinquit, Anno 1966. vide eius Hodoeporicon. ] gestit abire solo.
Protinus intemerata animos succendit euntis
Relligio, haud fugiens taedia longa viae.
Mens eadem paribus plures incesserat ausis,
Idem queis [reg: quibus] fuerat Relligionis amor.
Ergo HIRSCHBERGIACAS statuunt relinquere sedes,
Atque Palatinas visere rite Deas.
Iamque inter ingressi: comites tristesque PAREUS
Affatur dictis. Ibimus o socii:
Quamvis dura nimis, tamen est iustissima causa:
Sorsque adeo fallax haud metuenda venit.
Nil desperandum CHRISTO Duce, et auspice Christo


page 187, image: s363

In tuto ambiguam collocat ille ratem.
Signa capit Graiae [note: a Christophorus Schillingus Rector Scholae Hirschberg post illustris Paedagogei Amberg. et Heidelb. tandem Medicus Cremensis. ] SCHILLINGUS gloria Musae,
Atque Machaoniae gemmeus artis honos.
Sub sua jura vocat juvenes; vexillaque tollens
Sponte secuturis flexile monstrat iter.
Inde Silesiacis peragratis finibus, urbes
Lustrant quas celebris terra Bohema tenet.
Saxonicasque petunt Nymphas, et Misnica rura,
Quae vagus Arctoa [orig: Arctoâ] praeterit Albis aqua [orig: aquâ].
Atque ita perveniunt sperata ad littora [note: b Heidelbergam pervenit anno 1566. ] NICRI,
Queisque Palatini Regia celsa Iovis.
Praesto erat [note: c Zacharias Ursinus Antistes Collegii Sap. ] URSINUS, populari voce salutans,
Viderat e patria [orig: patriâ] quos modo adesse sua [orig: suâ].
Ordine tunc juvenes VRSINUM supplice dextra [orig: dextrâ]
Poscunt, auxilium praesidiumque petunt.
Relligiosa videt juvenili in pectore vota
Antistes, pressis Anchora tuta piis.
Clementesque refert pia vota ad PRINCIPIS aures,
Adferat ut fessis mite patrocinium.
Audiit, et vultu cunctos jubet ire benigno
Ad [note: d Fit alumnus Collegii Sapientiae, Anno 1566. 11. April. ] SOPHIAE claras mellificasque Domos.
Gaudia quanta DEI! volvit sub corde PAREUS,
Principis ut largam sensit adesse manum?
Castra Novensilium sectatur tyro Dearum,
Intrepidusque bibit Bellerophontis aquas.


page 188, image: s364

Atque ideo VRSINUS iuvenem dignatur amore,
Omnibus in studiis sedulitasque placet.
Cumque per Aonias vidisset currere rupes,
Rimarique sacros nocte dieque libros.
Augur erat quondam (nec pol scaevo omine) sese
Aut fore maiorem, vel sacra in arte parem.
Continuo [correction of the editor; in the print Contiuuo] explorat vires, an idoneus esset
Promendi, aetherea quae didicisset ope.
Spem fovet eventus; plebes [note: a Docet Ecclesiam Schletbacensem, Ann. 1571. 13. Maii. ] SCHLETBACHIA gaudet
Hoc doctore animos erudiisse suos.
Heic sua prima dedit studii Batualia sacri.
(Namque gradus varios culmen honoris habet)
Nota fides fuerat: [note: b Revocatur Heidelbergam ad docendam juventutem tertiae, mox secundae Curiae Paedagogei Illustris Heidelberg. 1571. 24. Octob. ] Nicrides revocantque Camenae,
Pubi ut Apollineae prosit, opemque ferat.
Pegaseam docuit magna cum laude juventam,
Bisque aestas illi, bisque cucurrit hiems.
Mens animi divino accensa furore, cathedram
Tunc veterem repetit; Praecoque dia docet.
Provida consentit Patrum constansque voluntas,
Ut quo ferret amor rura beata colat.
Est locus INTUERGIS [note: c Fit Minister Ecclesiae Hemsbacensis, Anno 1573. 24. Aug] quondam pia templa colonis
Monstrans, HEMSBACUM rustica turba vocat.
Praesulis heic populus Romani Numen adorat,
Missificoque DEO sacra profana facit.
Ergo novus Mystes magno conamine falsa


page 189, image: s365

Eicit ê templis dogmata; vera docet:
Atque modum antiqui cultus, certamque Salutis
Restituit speciem, ceu jubet ipse DEUS.
Dumque domus CHRISTI curae est res priva requirit
Consortem vitae [note: a Ducit uxorem Magdalio Stibeliam Caesareolutrensem, An. 1574. 5. Ian. ] quaerere perpetuam.
Ergo sibi stabili devincit lege puellam,
Divite Westriaco quae fuit orta solo.
Moribus haec castis, formaque decentior uxor,
Tunc mihi fit mater [note: b Nascitur Ioh. Philip. Pareus filius primogenitus, An. 1576. 24. Maii. ] cum trieteris abit.
Prole nova laetatur uterque Parens: sed amoena
Gaudia quae fuerant, turbat amara Dea.
Occidit heu! Patriae columen [note: c Moritur Fridericus III. cognomento Pius An. 1576. 26. Octob. ] FRIDERICUS, et omne
Tristitiam terris exiliumque creat:
Ah Pietas nigra [orig: nigrâ] tempus redimita cupresso,
Quot fudit tristes corde dolente sonos?
Altera tunc Patriae ni [orig: ] spes superasset in uno [note: d Casimir. Dux in Tutelam suscipit Pareum exsulem, eique committit Ecclesiam Ogersheimensem, 1577. ]
FRIDRICI gnato, cuncta periisse putes.
Ille aliam patri committit deinde catervam,
Qua vada OGERSHEMIIRhenica lambit aqua.
Nascitur heic frater, [note: e David Pareus filius nascitur an. 1578. 25. Ian. et denascitur 1607. 9. Maii. ] qui fert cognomina Patris:
Sed FUIT, et juvenem Mors inopina rapit.
Post faciente DEO, WINCINGAE [note: f Wincingensem Ecclesiam docet, an. 1580. ] fertur ad agros
Queis [reg: Quibus] sua pampineus dona Lyaeus habet.


page 190, image: s366

SARULA [note: a Sara Parea nascitur anno 1581. 7. Octob. eadem denascitur anno 1586. 18. Febr. ] ibi mihi nata soror praereptaque fatis
Ingens heu! matri cordolium peperit.
Hactenus enumerata mihi ruralia Patris,
Quae facili semper munera mente tulit.
Non etenim, quota pars veluti facit, ambiit auro,
Blandiloquisve logis munera quaeque sibi:
Ast bene contentus diveni Numinis aura [orig: aurâ],
Quaecumque obtigerant mox rata semper habet.
Est DEUS in nobis qui suscitat omnia dona,
Hoc quocumque velit, quisque vocante venit.
Pristina (mireris vim FAti) templa revisit,
Quae sacra Myrtileis servat Apollo jugis.
Denuo tunc veteri gratatur Phoebus alumno, [note: b Redit Heidelbergam ad docendam studiosam juventutem in Illustri Collegio Sapientiae: cujus tunc Praeses Georgius Sohnius. 8. Sept. anno 1584. ]
Mystenque excipiunt turba novena suum.
Ducitur ad SOPHIAM Charitum comitante cohorte,
Officiique sacri munera rite capit.
SOHNIUS en AEDIS SOPHIAE tunc sceptra gerebat,
SOHNIUS Euepies Eusebiesque decus.
Collegam ille suum peramica [orig: peramicâ] voce salutat,
Atque ait; in partes commodus ecce venis.
Ante tamen tribuat tibi debita praemia Phoebus.
Et capiti imponat Laurea serta tuo,
Quam commissa obeas sollers pia munia mecum:
Hunc alia [orig: aliâ] haud poteris lege docere gregem.
Sic virtus digno neu fraudaretur honore,


page 191, image: s367

Cingit Apollineum picta corona caput. [note: a Creatur Magister Philosophiae, 1987. 14. Feb. ]
Ipse adeo memini bello redimitus amictus,
Cum pupus capsam praefero saccaream.
Tuncque nova quartum genitor te prole beatur
JANE GEORGI, [note: b Augetur filio Ioh. Georgio, Anno 1588. 3. Octob. hora 5. mat. ] unus qui mihi frater ades.
Calcar habet Laurus, crescitque mage insita virtus,
Panditur ut foliis arbor opaca suis.
Magnarum hinc videas sequier vestigia laudum,
Audit dum SOPHIES [note: c Frider. IV. Elect. 1593. 6. Iun. ] Praesul in Aede gravis.
Ardua conditio haud vulgares poscit honores:
Infula sublimes munera tanta decet.
En fuit, ut laetum ducit Sacra turba Triumphum,
Palladiasque [note: d Creatur Doctor Theologiae inusitata sollemnitate. an. 1593. 5. Iul. ] intrat non sine fronde [orig: frunde] domos.
Et sex atque decem Themidos, Chironius unus,
Unus et Uranies Mysta, trophaea petunt.
Hic ut Ductor ovans laetos praecedit alumnos.
Et iuga quae bifido vertice nota, petit.
Acclamant cuncti numeris modulisque Poetae.
Et lingua [orig: linguâ] atque sonis Musica turba favet.
Gratabarque itidem puerili carmine laurum:
Cum Matre et fratres pinguia tura dabant.
Ominaque inde capit Princeps [note: e Frider. IV. Elect. 1593. 6. Inn. ] FRIDERICUS avite
Imperii clavum prensat ut ille recens.
Atque ô mite caput! Praestantem laude PAREUM
Consiliis [note: f Fit Consiliarius Serenissimi Electoris, 1592. 29. Nov. ] deinceps mandat adesse suis.


page 192, image: s368

Cui modo gnata recens properato [note: a Anna Margareta filia, nascitur an. 1593. 5. Feb. Denascitur 1594. 4. Martii. ] MARGARISANNA
Attulerat subitam funere maestitiam:
Non satis hoc fuerat. [note: b Kimedoncius moritur, lue grassante, anno 1596. 27. Novemb. ] KIMEDONCIUS occidit heu heu
Abreptus dira pestilitate luis.
Pulpita tunc viduata suo Doctore gemebant,
Squalida et in luctu tota Lycea iacent.
Non aliter navis variis jactata procellis
Rector cum cecidit, naufraga damna timet.
Fluctibus ê mediis optata ad littora tendit, [note: c Cui in Professione Veteris Testamenti succedit Pareus 7. Sept. anno 1598. ]
Hactenus insanis saepe petita Notis.
Rector [note: d Creatur Magnificus Rector Universitatis Heidelb. anno 1698. vigilia Thomae. ] adest reddens quassae integra lintea navi,
Antemnasque leves fraxineasque trabes.
Faustus mobilibus Zephyrus pater annuit alis,
Atque comes tutae non negat ire viae.
Care Parens, veteris dum pandis carbasa Pacti
Ostendens certas per vada caeca vias,
Servati ex undis tibi figunt uvida dona,
Taenarioque datur picta tabella DEO.
Res tranquilla fuit; tu lauto mactus Honore
Contentus vivis sorte bonisque tuis.
Donec [note: e Daniel Tossanus primarius Professor moritur, 1602. 10. Ianu. ] TOSSANO disrumpit stamina Clotho,
Componens tumulo commoda multa brevi.
Infandum ecce jubet Lachesis renovare dolorem,
Denuo et in luctu tota Lycea jacent.


page 193, image: s369

Atque iterum Uranies patiuntur templa ruinam,
Ni subito aequa DEI dextra tulisset opem.
Enthea SIONIDES [note: a Cui succedit in Professione Novi Testamenti Pareus, 1602. 18. Decemb. ] contradunt sceptra PAREO;
TOSSANIque vices nunc obit ille pias.
O multum salve Genitor carissime nobis;
Per varios casus haec tibi parta quies.
Vela legas, laeta Tellurem voce salutans:
Iam natat in tuto vestra carina lacu.
Sunt aliquid Tituli, quorum modo tactus amore
Quaerendi famam nominis ardor erat.
Multiplicis doctrinae igitur monumenta [note: b Varia monumenta in publicam lucem emittit. ] PAREUS
Alter Triptolemus per loca cuncta serit.
Nec patriis solum virtutem spargit in oris,
Sed meritis implet Solis utrumque latus.
Teutona te tellus, te lilia Gallica norunt,
Ingeniumque tuum terra Britanna colit.
Te quoque Iazygibus divisi Pannones armis,
Ceu par est, multo laudis honore beant.
Miraturque adeo Latiae Meretricis amator.
Laus invita licet, dummodo vera, placet.
Sunt tamen ecce labra, o DI! mendacissima labra!
Illustre hoc Famae detrahere ausa decus.
Crux mala! qui tentant alienum arrodere nomen,
Nimirum digni dente perire suo.
Quos ego! Sed praestat Rhadamantho tradere gentem,
Quae sibi nota domi, quae mihi nota foris.
Plorent, ringantur, rumpanturque ilia Mopsis,


page 194, image: s370

Illibata tamen fama Parea manet.
Ore AVETE pio, suavissima pectora nobis,
Pectora Sythonia [orig: Sythoniâ] candidiora nive.
Quicquid fors clamet cimex Pantilius, O vos
Gaudia nunc Genio reddite laeta sacro.
Hic etenim peperit vobis hac luce PAREUM,
Cuius ego cunas iam cecini, atque nives.
Aetas [note: a Q. F. F. Q. S. Agit annum aetatis LXII. ] bis senum gestivit claudere lustrum:
Insuper et messem vidit: et alteram adit.
Vos mecum o juvenes gratanti dicite lingua [orig: linguâ]:
Euboici superes saecla PAREE senis!

CARMEN. XXXII. AD MAGDALENAM PAREAM Matronam honoratissimam, Matrem suavissimam. De Parentis Natali LXII.

HUc ades o Genii consors dulcissima Mater,
Linguaque [orig: Linguâque] dic laetissimâ:
Tu mihi qui vitae solamen, et unica cura,
Marite jucundissime,
Bis tria lustra tori tecum communia jura
Experta sum, et toto amplius.
At quota pars mellis, fellis quota portio amara
Turbavit annorum ordinem?
Omnia pertulimus constanter, et omnia deinceps
Feremus aspera et bona.


page 195, image: s371

Par tamen, o Consors, praesentem est carpere lucem
Tecumque laete [orig: laetê] vivere.
Quando tibi gnati gemini mea pignora pangunt
Volente Phoebo carmina.
En ego laetifico IOVAM laudabo susurro,
Annos precata plurimos.
VIVE marite mihi gnatis, coetuique [orig: coetuîque] piorum,
Quibus propritim natus es.
O mea cura diu superes gnatisque mihique,
Tutela nobis unica!
Utque volent Fata, hoc nos coniuge, nosque parente hoc
Iuvabit olim prosatos.

CARMEN XXXIII. AD CHRISTUM JESUM. In Natalem LXIV. DAVIDIS PAREI Aui: nomine DANIELIS PAREI Nepotis.

CHRISTE puer, generis, prolapsi Magne Redemptor,
Suscipe jam pueri vota, precesque pias.
Te mea lingua canit, tibi nunc jam carmina pango,
Et venit in numeros iam puerile melos.
Servator dulcis, dulcis Servator IESU,
Quae tibi pro magno munere dona feram?
Munere namque tuo rediit lux illa diei
Sidere felici qua [orig: quâ] fuit ortus Avus.
Clarus Avus, fama [orig: famâ] patulo notissimus Orbi,
Quique mei ac lepidi fratris origo fuit.


page 196, image: s372

Alma dies! Mundo quae commoda tanta dedisti,
Concedens Mundo grandia dona viri.
Huius enim voce ac lingua [orig: linguâ] scriptisque disertis
Christiadum coetus grexque pusillus ovat.
Plaude PATER Genio persolvens tura benigno,
Laetificum o MATER plausibus ede sonum!
Te quoque FRATER, Avi qui portas nomina DAVID
Milia laetitiae signa dedisse juvet!
Gaudia nec celes hilari o AVIA optima fronte,
Ter repetens animo: VIVE marite mihi!
Candida lux matri, fratrique patrique mihique
Dilectae atque aviae concolor usque redi!
Sic o CHRISTE puer caelestis Patris imago
Haec mea suscipias vota, precesque pias.

FINIS SYLVARUM.



page 197, image: s373

J. PHILIPPI PAREI EPIGRAMMATA.

EPIGRAMMA I. AD LIBRUM SUUM.

MOENANAS fortasse cupis peragrare tabernas,
Doctorumque liber scrinia parve petis.
Parcito dum domini exactas patiare lituras,
Nec potius fias una litura cave.
Nescis heu nescis docti fastidia Maeni,
Excutit hic multos sed sine fronte viros.
Limina si domino invito egrediare, libelle,
Te maceret nullo vindice Momus iners.

II. AD FRIDERICUM V. ELECTOrem Palat.

HENRICUM nuper nimium luxere Britanni,
Unica qui patriae spes, columenque fuit.
Ac fuerat, fateor, luctus [orig: luctûs] iustissima causa:
Non tamen ille dolor perpetuandus erat.
Audiit hosce DEUSgemitus [orig: gemitûs] planctusque [orig: planctûsque] Britannum [orig: Britannûm],
Atque aliam Patriae spem, columenque dedit.


page 198, image: s374

Vivit in HENRICO FRIDERICUS: sanguinis author [reg: auctor]
PALLATINE tui, et celse BRITANNE tui.
Vivat FRIDRICUS! gignat pluresque gemellos
PALLATINE tibi, et celse BRITANNE tibi.

III. In SCITUM Politicorum PLUS SCIRE SATIUS EST QUAM LOQUI Plautus Epid. 1. 1. vers. 57.

ET tacuisse nocet, nocuit quoque saepe locutum,
Commoda nec taceo, nec metuenda loquor.
Audio quin prudens de multis plurima: sed PLUS
COGITO, QUAM DICO, tutus ut esse queam.
Nam pol si sapias, quod scis nescire memento,
Inter mortales vivere qui satagis.

IV. IN LAURUM SIBI a MELISSO donatam.

LAURUM quod gesto, Vatesque feror, pia Vatis
Efficit integritas judiciumque pium.
Quid faciam? Titulo nequiquam gaudeo Vatis:
Sed placet integritas iudiciumque viri.

V. IN PAREANUM NOSTRUM, quod est Myrtilleti in Suburbanis.



page 199, image: s375

AD ista quisquis limina hospes advenis,
Domino precare mente fausta plurima.
PAREUS est, sibi aere qui magno et suis
Istud penetral emit, et molestia [orig: molestiâ]
Erexit ingenti, relapsurum brevi.
Quidni? perenne mundus hicce [correction of the transcriber; in the print hiccce] fert nihil.
Ergo deinceps qui hoc PAREANUM incoles,
Sedes caducas post relicturus brevi,
Terrena temne, AETERNITATEM COGITA.

VI. IN EFFIGIEM GEORGII THURII Poetae Pannonii.

PULCHRA viret THURI circum tua timpora Daphnis
Ingenii dotes quam peperere [orig: peperêre] tibi.
Pulchra etiam facies decorat tibi laudis honorem:
Pictor utrumque docet, cetera Fama dabit.

VII. AD THRASYBULUM CORNIUM parwdw=s.

CORNI numquid amas? quidni. cum tam bona forma
Tamque disertum os tam vinnula labra tibi
Tam facilis domina. et tam numis plena crumena
Splendeat. an cesses fallere sic dominam?
Quid? num formosum formosus amare negares?
At quod ames Corni, plus nimio invenies.



page 200, image: s376

VIII. AD NEOPHILUM.

HOc tibi do monimen nostri juvenantis amoris,
Is quoque si crescet, carmina plura dabo.

IX. AD PONTANUM.

AD cenam PONTANE meam, hac te lege vocabo,
Ne quaeras lepores Pontificumque dapes.
Nunc Vates Veneris scis delectare COLUMBAS:
Has tu repperies si meus hospes eris.

X. AD EUNDEM.

UT caelum advertit nos vultus sumere laetos,
Explicuit frontem Phoebus Apollo suam.
Abice nunc tristes PONTANE e pectore curas,
Chloridos et flores me comitante vide.
Post ubi mentem animi sat paveris, ecce COLUMBAS
Quas tibi promisi vespera cena dabit.

XI. AD EUNDEM.

NIL est: Sol simulat lucem frontemque serenam,
Nosque inconstanti ludificat facie.
Perge tamen geminas mecum cenare COLUMBAS
Seu faveat Phoebus sive inimicus erit.

XII. AD EUNDEM.



page 201, image: s377

SI vacat et volupe est calidis tua corpora lymphis
Abluere, ecce tibi balnea nostra calent.
At friget focus, et tepida est mihi Bacchica trulla,
Nec scio quid possit caena parare tibi.
Adsis, tuque uxorque, meum nec sperne paratum
Exilem, donec ditior ille fuat.

XIII. AD PHILOPHILUM.

NESCIO quid subeat mentem, quod carmina Vatis
Elysii nigra [orig: nigrâ] cerno vibrata cruce.
Fors meminisse dolet currum rupisse columnam
Corporis, auriga [orig: aurigâ] non moderante rotas.
An potius viduam lugebas morte peremptam
Quae tibi crux fuerat Caecilioque tuo.
Dignum utrumque cruce infausta [orig: infaustâ] est, auriga sed ille,
Atque Aelis triplicem commeruere [orig: commeruêre] crucem.
Non vero Phoebus, non carmina docta Poetae.
Ablue, vel dicam te meruisse crucem.

XIV. AD DOCIMUM.

CUR me subinde in literis Clarissimum
Vocas? an ut te nominem Clarissimum?
At te deinceps nomino obscurissimum
Ne me deinceps nomines clarissimum.

XV. IN OLLUM.

ES canis, es quoque homo num haec conciliaveris Olle?
Mens hominem redolet, pessima lingua canem.



page 202, image: s378

XVI. AD PAULUM GISBICIUM POETAM NOBILEM. De lurcone Hessulo.

STULTOS quod vocat Hessulus Poetas,
Ne vel unius aestimabis assis.
Nam non stultior uspiam est repertus
In totâ Archadiâ, Hessiave [orig: Hessiâve] totâ.
Tanto doctior ipse eris Poeta,
Quanto plus maledicit is Poesi.

XVII. AD ABRAHAMUM SCULTETUM. DE MELICIS Melioris Laubani.

HEBRIGENAE vidi, SCULTETE melismata vatis
Illa puto Aeoliis carmina ducta modis.
Quid placeant quaeris? posito Venusinus olore,
Pindaricas tersa [orig: tersâ] dividit aure fides.
Vivit in his SCHEDIAE ter triplex gloria Musae,
Alcaeusque minax, Stesichorusque [correction of the transcriber; in the print Stechisorusque] gravis.
Quid mirum? Samio tot si uno in pectore ritu
Una habitent animae, quod Deus ipse regit.

XVII. In Catechetica ZACHARIAE URSINI: a DAVIDE PAREO edita, aucta.

MIRABAR cur gens Meretrici addicta Latinae
Omnia corrodat, sola sed ista probet.


page 203, image: s379

Sola sed ista probet, certe [orig: certê] non dente maligno
Impetat, URSINUS quae monumenta dedit.
Sic est. vis veri hucusque imperterrita mansit,
Durior et quovis illa adamante fuit.
Tu modo fige tuum, cui numen LOIOLA, dentem
Dixeris Arctoa huic robora adesse libro.

XIX. AD ABRAHAMUM KIMEDONCIUM Sponsum.

SIC eat in gentes plures Kimedoncia fama
Gloria sic vigeat nominis alma tui.
Et pater et frater tristi sunt morte perempti,
Solaque quae fuerat, iam FUIT ipsa soror.
Tu superas generis certissima gloria quondam,
Tu patris et fratris germina solus habes.
Omen adest. Paphies dio tu munere fratris
Atque Patris facies dein superesse decus.
Annuit ipsa Venus roseis SEVECOTA labellis,
Quae modo consequitur quo pia vota vocant,
Sis Abraham subolis fecundae, sit quoque Sara
Quam petis obsequio Margaris ista tuo.
Sic eat in gentes plueres Kimedoncia fama,
Gloria sic vigeat nominis alma tui.

XX. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. nomine DANIELIS PAREI PHILIPPI FIL. Dav. Nep.



page 204, image: s380

VIDI bis Genium tuum meumque,
Vides bis Genium meum tuumque,
Mellitissime Ave, une amor Nepotis,
Parentisque decus, columna Matris.
Ut tuus Genius praeit Kalendas,
Sic meus sequitur novas Kalendas.
Strenam poscis Avus novis Kalendis,
Poscit dona Nepos novis Kalendis.
Absenti quid Avo nepos reponam?
Absenti quid Avus dabit nepoti?
Vovebo bona garrulis labellis
Quotquot larga Dei dabit potestas,
Annos Nestoreos, diesque salvos,
Sic vovebo loquacibus labellis,
Queis [reg: Quibus] tu mille suaviationes,
Queis [reg: Quibus] tu milia basiationum
Praesenti ore dares reciprocanti.
Reddes tu mihi quid crepundiorum?
Reddes quid mihi lusitationum?
His gestit mea mens, diesque fallit,
His matrique patrique tristitatum
Longa tempora saepius repello,
His Avoque Aviaeque gaudiorum
Laeta tempora saepius reporto.
Ergo VIVE mihi, tibique VIVAM,
Mellitissime Ave, une Amor nepotis:
Ut crebro Genium tuum salutem
Ut crebro Genium meum salutes,
Saepe ut munera des novis Kalendis
Sape ut munera dem novis Kalendis.



page 205, image: s381

XXI. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. Nomine DAVIDIS PAREI, PHILIPPI FILI. DAV. Nep.

QUOD donem tibi munus his Kalendis,
Iucundissime Ave, his novis Kalendis,
Queis [reg: Quibus] Ianus mihi laetiore fronte
Reducit Genium tuum senilem,
Natalemque diem, mihi osculandam
Et plus aut pariter mea [orig: meâ] aestimandam
Hora [orig: Horâ] qua [orig: quâ] liquidas tuebar auras
Istos primitus ante tres Decembres.
O praesens tibi si forem! applicarem
Collum, atque os oculosque suaviarer,
Et faustas loquerer precationes.
Quid jucundius est beatiusve?
Avo basia cum nepos refigit
Libat basia quando Avus nepotis.
Nunc quando procul abs tuis labellis
Dispretus careo tuis labellis,
Dicam quot potero appretationes,
Dicam VIVAT AVUS diu superstes!
Avus Nestora vincat ô trisaeclem!
Avus lustra decem, decemque soles
Vivat saepius omnine auspicato!
Deus sic faciat potente dextra [orig: dextrâ],
Avo lustra decem, decemque soles
Gratari ut valeam favente lingua [orig: linguâ]!



page 206, image: s382

XXII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem. Cum evulgaret Commentarium Mosaicum.

NEMO Epicurus ait mundi dux, nulla guberna;
Semper Aristoteles credidit esse polum.
Omnia mole sua [orig: suâ] constant fluitantque per annos
Ut coepere [orig: coepêre] semel, turba profana canit.
Somnia cuncta notat MOSES, divina propago,
Omniaque ex nihilo condita rite docet.
Tu MOSIS, venerande parens, nunc dogmata mundo
Explanas doctis egregiisque notis.
Ac quia pestiferas pellis de MOSE tenebras,
Te merito aeternum mundus uterque colit.

XXIII. AD HELIAM PUTSCHIUMAntverpiensem.

IMPLORENT alii magnorum numina Divum [orig: Divûm]
Quorum ope vel Crassi sint adeoque Dei.
Est mihi Erythraeo mage carior illa lapillo
PUTSCHII amicities, mensque benigna viri.
Quantum terra polo distat, caelestia quantum
Terrenis, tanto carior illa mihi est.
Terreni nihil ille sapit, caelestia quaeque
E templis cerebri Putschiadae veniunt.
E tripode ecce loquor: Famae nunc insidet alis,
Dum facit is veteres vivere Grammaticos.



page 207, image: s383

XXIV. IN AMPHITHEATRUM HORRORIS CLARI BONARSCII Jesuitae.

HACTENUS Orcinae potuit latuisse cohortis
Putidum ab indomito quod venit ore malum,
Triste malum mundo quod LOIOLA pessimus Orci
Miles damnosa [orig: damnosâ] non sine labe creat.
Serpit gangraena: ast poterat celarier intus
Omne nisi crimen proderet iste liber.
A Furiis tunc vexatus SCRIBANIUS, huncce
Quando librum pepigit [orig: pepegit] seditiosus, erat.
Lingua furit, calamusque furit, mens plena furore,
Esca sit o Furiis haec furiosa cohors!

XXV. In idem Amphitheatrum.

VIDIT ut in toto notum SCRIBANIUS Orbe
Pestiferi ingenium sacrilegique gregis.
Protinus indoluit: testatur penna furorem.
In rabiem totus sic coit iste latro.
Nil agit et frustra famam pertentat eorum,
Qui facinus tantum ne latitaret agunt.
Reddite vos Regi, Regi vos reddite dentem,
Integer et vobis restituetur honos.

XXVI. In idem Amphitheatrum.



page 208, image: s384

DUM putat bene Iesuita Honorem
Produxisse palam, omne Honoris ille
Punctum amittit, et est Iesuita
Proditor, rabidus calumniator.

XXVII. In idem Amphitheatrum.

DIRA cohors, quae densa crepas miracula, jam iam
Mirificae tentes edere mentis opus.
Exorcista veni. sentit SCRIBANIUS atri
Vim rabidam Satanae, membraque cuncta tremit.
Pessima lingua furit, linguam tota occupat Orci
Triste satellitium. pessima lingua furit.
Exorcista veni. HALLENSEM adiurato MARIAM
Ut linguam a Furiis liberet haecce malis.

XXVIII. AD PAULUM SABINUM Jocus.

VESTRAS carmine basiationes
Dum turbat mea Musa, Paedagogo
Et fas et licitum esse basiare,
Et fas et licitum esse suaviare,
Et castae sociarier puellae,
Et carae sociarier maritae
Pudico recitans pioque versu;
Furcillis male nescio eicit quis
Hoc sanctumque probumque Paedagogi
Nomen, et rigido reponit ausu
Hoc rectumque bonumque literati


page 209, image: s385

Nomen, et male et inscienter addens
Mystae, Theulogiae modo vacanti.
Recte [orig: Rectê] dicis utrumque literatum,
Male at dicis utrumque paedagogum.
Et bene audit uterque literatus,
Ast male audit uterque literator.
Atque si cupio ipse literatus
Atque si cupio ipse paedagogus
Dici nomine perpio et celebri,
Cur tu nomine perpio et celebri
Nolis dicier ipse literatus?
Nolis dicier ipse paedagogus.

XXIX. AD JACOBUM LINDANUM.

TE Venus, et Phoebus pariter laeto omine cernunt.
Dat iste libros, dat sed illa liberos.
Sic in utrisque tuum nomen tolletur in aevum,
Fiesque notus in libris et liberis.

XXX. AD JOHANNEM CRAUSIUM SCEPUSIUM.

FORTUNAE imago saepe deserit bonos,
Malaeque fraudis inscientes concutit.
Ergo resistas irremisso pectore,
O flos decusque CRAUSIANI germinis,
Emergit olim passus asperam Deam.

XXXI.

page 210, image: s386

AD HELIAM PUTSCHIUMAntverpiensem.

OCCULTA Amoris ignei sunt semina
Magnetis instar pectus attrahentia
Queis [reg: Quibus] cura Peitho providumque Apollinis
Acumen, atque queis [reg: quibus] molesta Inertia,
Virtutis almae perditrix Inertia.
Quid ni perirem PUTSCHII cor flammeum?
Mihi examussim cognitum tot vocibus,
Iam inde cum divinus ardor HEINSII
Mundi utriusque late [orig: latê] adimplet orbitas.
Amare PUTSCHIUM in HEINSIO cur denegem?
Quid HEINSIUM ABSQUE PUTSCHIO mirarier
Iuvat? quid unum absque altero amplecti juvat?
Uterque eodem spiritu calet Dei:
Et hic et iste me sibi pol devovent.
Insuetus isto amore, PUTSCHI, num salis?
Novo an sodali porriges nunc dexteram?
Hanc hanc redono mentem, et hanc do dexteram
Hoc sume cor, fibrasque cordis singulas.
Tuum Parei quicquid est, tuum cape.
In Putschio omnis deinde vixero, dein
Pro Putschioque fata si poscant, cadam.
Utque Heinsium unus Putschius, sic Putschium
Unus Pareus ora per virum [orig: virûm] feret.

XXXII. AD PETRUM SESTRENCIUM LITUANUM.



page 211, image: s387

HEINSIACOS nuper legi quos, Petre, cothurnos,
Misisti, et lectis protinus obstupui.
Nil Euripidis, aiebam, aut quos Aeschylus acer,
Quosque dedit Senecaepes, numeros facio.
Omnia fumus iners, rapidus sunt omnia ventus,
Quaecumque antiquum [orig: antiquûm] pulpita magna sonant.
I nunc prisce, nega te post nil posse sequentes.
Heinsiadae victum te dabit AURIACUS.

XXXIII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

SI quid agam quaeris, genitor? respondeo paucis,
Me bene cum socia [orig: sociâ] VIVERE, at ESSE male.
Nam mihi succineus periit ferrugine culter,
Ut nequeam panem [correction of the printer; in the print ] scindere, et esse bene.
Te meus ergo rogat Lar, uxorique mihique
De glesso cultrum mittere ne renuas.
Illum cum dederis, dicet tibi nuntia Musa,
Me bene cum socia [orig: sociâ] VIVERE, et ESSE bene.

XXXIV. AD POLLIONEM. Jocus.

DURUM quisquis amat volens periculum
Cur non is pereat gravi periclo?
GARNERI redamas nimis PERICLA
Versuum moduli aleam pericli
GARNERI subeunt gravi periclo.
At tu fac sine vatium periclo


page 212, image: s388

GARNERI rigidi legas Pericla.

XXXV. MANIBUS JACOBI MONAVII.

NOMINIS ingenui famam virtute MONAVUS
Commeruit, passim qua patet Orbis apex.
Omnis enim tellus cognovit pontus et aether
Illius in genii munera cuncta tenent,
Invidit Superum [orig: Superûm] caelestis turba Deorum,
FAMA ait, hic nostrum compleat inde polum.
Num quoque Sol vidit quicquam divinius illo?
Quem colit ille polus, quem colit iste polus.

XXXVI. IISDEM MANIBUS.

MORS truculenta petit jam limina fessa MONAVI
Nil timet, et magno corde ait, IPSE FACIT.

XXXVII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

MUNERA pro strena [orig: strenâ] debebam mittere, sed non
Quae volui potui mittere dona tibi.
Interea mittas Genitor tua munera nobis,
Dum te gnatus avum, me faciatve patrem.

XXXVIII. AD JOH. LAGUM Sponsum.



page 213, image: s389

MACTE animo juvenis, nitido sub flore juventae
Inque tuos veniat bella puella toros.
Neve velis deinceps viduam sine compare vitam
Ducere, perpetuis quae scatet insidiis.
Quin mage cum CHRISTO subeas haec vincula, numquam
Quae veniunt ullis dissolvenda malis.
ANULLA [correction of the editor; in the print ANNULA] sola tibi fallat nunc tempora, tuque
Nunc fallas ANNAE tempora longa tuae.
Postque novem Lunas veniat qui gaudia portet
(Haec mei erit voti clausula) Filiolus.
Talia proveniunt taedis cum Numine coeptis,
Munera, prae cunctis nobiliora bonis.

XXXIX. AD EUNDEM. E Graeco AGATHIAE Ex lib. VII. Antholog.

CUR gemis? ardeo. quem? nostro dignam igne puellam.
Num quoque formosa est? creditur esse mihi.
Astubi visa tibi? fueram fortasse vocatus,
Et vicina meo sederat illa toro.
Uxor erit? nullus dubitabo: Cyprin apertam
Non tamen ipse probo. sat mihi tectus amor.
Ergo conjugium temnis? quid femina prodest,
Quae sine dote parit nil nisi pauperiem?
Mentiris. nec amas Phidilen. nam verus amator
Iudicio mentis non valet usque suo.



page 214, image: s390

XL. AD EUNDEM. E GALLICO Portaei liberius redditum.

UT tua vulneribus laeserunt lumina pectus,
Usque adeo incaluit fulgure mens animi,
Nil magis ut possit nostrum inflammare furorem.
Ecce tamen flammas ANULLA [correction of the editor; in the print ANNULA] nostra fovet.
Quantum etenim Charites formae concedere suerunt
Tantum etiam nostro pectore crescit amor.
Igne novo nec adurere desinit Anna,
Anna sui IANI spes mere et unus amor.
Ah mea ne pergas aliud decus addere formae,
Aut abeo in cineres tristis et emorior.

XLI. MANIBUS ADAMI SCHANTERNELLI Iuvenis egregii.

QUEM Deus insigni semel est complexus amore
Hunc tempestive [orig: tempestivê] sevocat ad superos:
Daedaleis mundine technis abripiatur,
Inque bono incedens tramite curvus eat.
Sic modo quae viridi in campo succreverat herba
Conculcata iacet, nec manet ullus odor.
Flos fueras, iuvenis florem demessuit ille,
Qui proprio arbitrio bruta hominesque necat.
Sed mala finivit letho sed tempora vitae


page 215, image: s391

Tristia perpetuis pensitat ille bonis.
E Ludo in Ludum transvectus es, attamen istic
Cuncta sed et nullo parta labore tenes.
O ter felicem! quisquis conscendit Olympi
Culmina mature [orig: maturê], nescius ipse mali.

XLII. AD JOHANNEM HULSMANNUM.

OMINA sacra valent. Patrem te HULSMANNE futurum
Laurea nostra virens auguris instar erat.
Nam nova sub foliis protrusit germina nuper
Venturae et subolis praevia signa dedit.
Pusio iamque tuus vagitibus omnia complet,
Crescit, et in cunis posse salire cupit.
Ast meus in tenebris latitat sub pectore Matris,
Crescit et in lucem posse venire cupit.
Gaudia nata tibi, nascentur gaudia nobis:
Sit modo quod voveo mas mihi, masque tibi.

XLIII AD FILIOLUM EIUSDEM.

CRESCITO parve puer, nostri furuncule cordis,
Crescito mel matris, deliciumque patris.
Unica tu quondam fueris spes, atque renascens
Flos Hulsmanniacae praesidiumque Domus.
In te si vigeat pietas utriusque parentis,
Humanis carus, carus erisque Dio.

XLIV. AD SOROREM PUERULI.



page 216, image: s392

HACTENUS unus amor fueras matrisque patrisque
Sed jam nunc facta es dimidiatus amor.
Altera pars fratri modo nato cessit amoris.
Non tamen est geminus, sed manet unus amor.
Unus amor geminos coniunxit: Filia Matris,
Filius est Patris verus et unus amor.

XLV. CHRISTMANNO ROESLERO.

MILLE mihi votis quamvis quaesitus ADAMUS,
Iste poetifici mellea Suada favi,
Non tamen ad NAVAE crepitantem flumina versus,
Vel semel is vatem curat adire suum.
Audiat hoc Nemesis facinus, vindexque poetam
Ducat in obsequium, ut paenituisse queat.
Interea ROESLERE vices supplebis ADAMI,
Momine et illius pocula quinque bibes.

XLVI. AD MICHAELEM FALCARIUMAllobrogem.

HAECCE tibi FALCARI rursum scribebat Amoris
Signa semel fidei qui tibi signa dedit.
DI male duint! tabulas qui pervertere [orig: pervertêre] priores,
In quis [orig: quîs] doctorum tessera jacta fuit.
Sic est. vel fures vel blattae haec tenuia amoris
Mnhmo/suna eradunt. pectore constat amor.
Pectora jungamus, non chartis nomina solum
Credamus, sanctam qui colimus Philian.



page 217, image: s393

XLVII. AD PHILIPPUM DUPINUM GALlum, Disserentem de CAENA CHRISTI.

SI labyrinthaeos variorum nosse labores
Discupis, ê verbis quos plicuere [orig: plicuêre] sacris,
Numquam finis erit, verum tu saecla legendo
Consumes, perdes quin operam atque oleum.
Nam nebulas CHRISTI haud modus est offundere verbis,
Et sua de cerebro somnia quisque parit.
Eia age thesauros mentis deprome, DUPINE,
Quos hausti e sacris nocte dieque libris.
Verbaque salvificae fidei certissima signa
Ad fidei normam percipienda doce.
Fac quoque Pontificum valeant morfw/mata caeca
Et Pantusiadum somnia abesse iube.
Illa fides vere [orig: verê] novit comprendere CHRISTUM,
Credere quae novit, quae fugiunt oculos.

XLVIII. AD JOH. JUNICONTIUM.

QUOD coepsti studium, laudo; feliciter urge,
Namque per id veniet gloria rara tibi.
Inprimis veteres semper commendo Poetas,
Quos alacri studio nocte dieque legas.
Nec tibi fac placeant quaevis ludibria vatum,
Dulcius ex ipso fonte bibetur aqua.

XLIX. IN GRILLUM.



page 218, image: s394

TE quia delectant tam suavia somnis, Grille,
Somnia, crede, ex te quod petis efficient.
Somnia te Croesum facient, te somnia Phoebum
Efficient; eadem sed facient Asinum.

L. DENARII DE JOH. CASIMIRO GERNANDO An die bluende [orig: blûende] Iugend zu Haidelberg.

IHr lieben Kinder am Iettenbüel,
Bitt euch nembt jetzt ein eigenes beyspiel,
Wie jhr solt freien Kunsten und Sitten
Recht nachjagen, und hernach erbitten
Die kitzlicht und flattirend ehrens Kron,
Welche ist aller tuginden warer lohn,
Het diser GERNAND nicht bey zeit handtrew
Geben den neun Schwestern und Gratien drey,
Wie wolt er kommen sein ins Register
Der ietzt iubilirenden MAGISTER?

LI. IN THEOCRITUM Sibi ab HENRICO STEPHANO dono datum.

HOC mi [orig: ] mnhmo/sunon dedit Pelasgi
Latinique poematis peritus
HENRICUS STEPHANUS, manusque [orig: manûsque] signum
Reliquit. sed id invidere coepit
Manus impia pessimi Triballi.


page 219, image: s395

Vin' dicam fieri quid exspetiscam
Tagaci manui impii Triballis?
Orci victima sit manus Triballi!
Tam doctam mihi quae manum invidere
Coepit, mnhmo/sunon perenne vatis.

LII. E Graeco DANIELIS HEINSII De Amoribus suis.

SIC mea de pharetra [orig: pharetrâ] projeci spicula, iamque
O Regina Cypri, nil nisi lusus ero.
Adsis ô veneranda mihi: laesumque iuvato;
Aut ego tardipedem iussero adesse Deum.

LIII. IN TURNEBUM et STEPHANUM.

SUNT duo qui certant docta [orig: doctâ] Ciceronis arena [orig: arenâ]
Munito, capto, prenso. quid sit vendito,
Quid sit dormito, ostento. TURNEBUS in illam
Sententiam utrovis pede ivit, omnia
Quis [orig: Quîs] To vel So extremum syllaba terminat orbem,
Raro frequentiam, actionis ordinem
Saepe notare: nec est sinis discriminis inter
STEPHANUM politum, et arte daedala [orig: daedalâ] inclutum
Munito, incipio munire, hic explicat, atque
Prensare, dormitare paro, inquit acriter.
Mars dubius fidum doctumque Palaemona quaerit
Vin' scire iudicium? STEPHANI mentem probo.

LIV.

page 220, image: s396

AD BALDUM POETAM.

COGIT te crepitare verba Pyrrhus,
Ac dicit tibi crebro: pulchra res est.
O si nosset utrumque, Balde, Pyrrhus!

LV. AD AEMYLIUM PORTUM. De prisca Graecorum compotatione.

INIQUA fama pridem adobruit mala
Tutescidum [orig: Tutescidûm] propaginem.
Mero diurno ad ipsa Eoa tempora
Sedere putidam in toris.
At ipse rite charteo doces stylo,
Lepos honosque Cecropum
Facete PORTE, nationis istius
Bibacitatem Achaicos
Fatente multitudine audientium
Legentiumque vincere.
Ita est. Et Alamannus [correction of the editor; in the print Allemannus], et bibax Cecrops
Aquae anteponit Euhium.

LVI. IN COROCOTTAM.

QUOD tibi nemo placet, mirabar; desino iam nunc.
Namque tibi solus tu Corocotta places.

LVII. In Scitum CASPARIS CUNRADI.



page 221, image: s397

SI te Fortunae versat rota, telave Mortis:
Ad Dominum fugias: Sola SALUS DOMINI EST.

LVIII. IN POLLUM ROMANUM.

EFFIGIEM Fidei dum donat Cinna puellae,
Pollus cerbereo ructitat ore sonum,
Et Veneris tunc te clamat pinxisse figuram,
Qua [orig: Quâ] cum Marte fero praelia dira capit.
Mentiris pathice, atque idem scelerate cinaede,
Nil pictura usquam denotat ista mali.
Ast tu picturam cesses lacerare pudicam,
Et tua quid gestet Psaltria, Polle, vide.

LIX. IN MALCHUM.

CUR Malchum vexent tot colica tormina ventris
Quaeris? non dico, sed scio; quod satis est.

LX. AD ERASMUM POSTHIUM.

AUT tecum Venus omnis habet, POSTHI Orchomenisque
Aut est in tota Cypride nulla Venus.

LXI. DUELLUM Anseris et Porcelli.

OBSIDIONE olim Galli Capitolia templa,
Manlius ut gessit bellica signa, tenent.


page 222, image: s398

Scilicet excitus solo crepitu anseris arcem
Servat, et avertit proditionis opus.
Praemia tum [correction of the printer; in the print dum] retulit sat opima argenteus anser,
Nec putat ad poenam hoc posse venire malum.
Fallitur, et Senonum nequiit quod reddere turba,
Grunnius hic rostro reddidit ecce suo.
Sic latet ad tempus sceleratus proditor, illum
Donec ad exsequias pertrahat ira Iovis.

LXII. IN FRANCFORDIAM E Graeco Lysippi.

FRANCFORDIAM qui non adit, pol truncus est.
Quem visa eadem non illicit pol asinus est:
Cui non grave hanc relinquere, est cantherius.

LXIII. PALLADE Lib. 11. Anthol.

SILVANUS geminos cum laudet, Morphea Bacchum,
Quid mihi nunc Musae, quid mihi amicus, ait?
Membra etenim hic suavi demulcet cuncta sapore
Ille sed in thalamo membra sopore gravat.

LXIV. ARCHIAE Lib. 11. Anthol.

QUIDNI laudemus Thraces, quod planctibus imis
Excipiant natum jam modo filiolum?


page 223, image: s399

Quodque relicturi tristissima tempora vitae
Laetitiae signis funeris ossa legunt.
Nam mala tot vitam comitantur, totque dolores
Gaudia quot Parcae non sine fine ferunt.

LXV. JULIANI Ex Lib. 1. Anth.

EST domus, est patria, est victus, nil amplius opto.
Nam labor est, vitae quod mihi restat onus.

LXVI. Ex eodem Lib.

ODI quod nimium est: quando proverbia dicunt,
Mel nimium non est mel, sed erit mage fel.

LXVII. MACEDONII HYPATI Ex eodem Lib.

ET meminisse iuvat, nec dememinisse nocebit,
Si bona sunt cordi, si mala cordolio.

LXVIII. NICARCHI Ex lib. 11. Anth.

TIMPORIBUS niveis dicaxque venefica, saecla
Euboici vincit Nestoris et senium.
Longius et cervo gaudet vixisse, sinistra [orig: sinistrâ]
Connumerans aevi saecla secunda sui.


page 224, image: s400

Mens viget, atque oculi retinent sua lumina, pesque
Integer. an stygium credimus esse Deum?

LXIX. E Graeco: INCERTI apud Stobaeum.

FENORA tu captans mentem oblectare memento,
Atque aliis numeros linquito flexibiles.

LXX. PALLADAE: IN GRAMMATICOS. Ex Lib. I. Anthol.

OMINA dira ferunt ipso sub limine versus [orig: versûs]
Grammatici, primo nam caput IRA premit.
Exitium alter habet, Danais quod pessima quaeque
Attulit, at post hunc pallidus Orcus ovat.
Quartum latrantis mordent laniantque molossi.
Dant quinto volucres materiem, atque Deus.
Fallor? an haec faciunt numquam ut bene vivat
Grammaticus iunctim quem mala quinque premunt.

LXXI. LUCILII: IN MALUM MEDICUM Ex Anthol. lib. II.

DEXTERA contingit lapidem fors clinica Marci
Protinus effertur cum lapide ipse Deus.

LXXII. LEONIDAE TARENTINI: IN HOMERUM. Ex Anthol. lib. I.



page 205, image: s401

OMNIA circumagens caelestia sidera Phoebus
Offuscat, Phoeben nec sinit esse suam.
Pierios vates passim deperdit Homerus,
Cuius in ore micat lux Heliconiadum.

LXXIII. PALLADAE. Ex Anthol. lib. I.

CUR scribis DOMINO-FRATRI, cum munera mitto?
Haec nisi do, FRATREM vix dicis esse tuum.
Nomina pol vendis. Sed ne mihi nomina vendas,
Ecce tibi do minus, ne quoque sim DOMINUS.

LXXIV. EMBLEMA DESIDIAE AD BARTOLOMAEUM [orig: BARPTOLOMAEUM] RICHARDUM.

PLUS taedii, arbitraris, accipit piger
Inersque venter assuetus culcitrae,
Quam dura sustinere quisquis assolet,
Manus pedesque jugiter delassitans,
Caeloque victum quaeritans sub frigido.
Par sit molestia, haud tamen par praemium.
Hic Murciae: sed iste Palladi meret:
Hic risum acerbum: at alter aufert gloriam.

LXXV. ORACULUM APOLLINIS MILESII.



page 226, image: s402

QUOUSQUE vinclis alligata corporis
Suspirat Anima, obnoxia est doloribus.
Illis solutis, corpore et demortuo,
Alacris ad tribunal adspirat Dei,
Et absque labe, et absque senio; ceu Patris
Prudens voluntas omni ab aevo protulit.

LXXVI. Ad Illustrem Dn. Dn. PHILIPPUM L. B. a Winnenberg Jocus.

NOSTROS, Maecenas, mittit tibi Musa lepores,
Mittere sed lepores vestra Diana solet.
Rara placent raros igitur gustato lepores,
Atque meis leporem mittito quaeso focis.

LXXVII. AD JOH. GEORGIVM PAREUM, De Sensibus dissertantem pro prima [orig: primâ] Laurea [orig: Laureâ] Philosophica [orig: Philosophicâ]

ARDUA qui quondam Virtutis culmina anhelat,
Nullius is renuit ferre laboris onus.
Pervigil ast Phoebum pariter colit atque Dianam
Intrepidoque animo certa brabea petit.
Luctandum ergo prius, Frater, post deinde coronam
Prensandum haud alia [orig: aliâ] lege paratur Honos.
Tu iam nunc vires, omnesque intendito sensus [orig: sensûs]:
Ut tibi post paulo Plaudere rite queam.

LXXVIII. AD EUNDEM PAREUM Fratrem meum carissimum.



page 227, image: s403

[gap: Greek poem] .

LXXIX. AD JOH. MUNSHEIMERUM.

AEGIDA Pallas amat Mavortis fervida amica
Victori spondens civica serta suo.
Utque sago tribuit mansuros laudis honores
Sic divina togam Fama manere solet.
Altera MUNSHEIMERE tuum decorare parentem
Gloria amat (Martis nam cluet ille decus)
Laurea sed frontem redimit tibi JANE corollam
Pacificaeque Deae munera magna tenes.
Fons tibi Castalius gustatus amystide plena
Suntque tibi Clarii Numina nota chori.
Arte et Marte tibi quondam patrique triumphos
Utraque quod voveo, Pallas honor a dabit.

LXXX. AD HERMANNUM SCHOENEN.

QUID peritura tuis inscribi nomina chartis
Expetis? ô animae pars quotacumque meae.


page 228, image: s404

Est angusta nimis, nimis ambitiosa papyrus
Quam prensat socius, quam ferus hostis arat.
Saepe parum fidus blandi dat signa favoris
Et calamo condit dira venena suo.
Non sic ô HERMANNE tuum metitur amorem
Cui nota est Pietas cui tua nota Fides
Atque adeo has propter merito te semper amavi
Perpetuo inque oculis te fero SCHOENE meis.
Mutua mi [orig: ] praestat. nulla ergo iniuria nostrum
Dissolvat sanctae vinculum Amicitiae.

LXXXI. AD ANDREAM GRIBIUM SPONSUM. Ad nomen Sponsae MARIAe: ex fontibus Hebraeis.

SALSAS haec tibi, GRIBI, AQUAS propinat
Uxor, Mopsopio fragrans odore.
Uxor Assyrio fragrans [correction of the transcriber; in the print fragans] amomo.
Aquas hasce memor bibes, marite,
Melli fella remista amariora,
Felli mella remista dulciora.
Nempe sic voluere [orig: voluêre] DI penates,
Ut nil sit pariter beatum ab omni
Parte: sed mala sint remista gratis,
Et rursum bona sint remista pravis.

LXXXII. AD JOHANNEM SCHWARZIUM SPONSUM.



page 229, image: s405

[gap: Greek poem] .

LXXXIII. AD GEORGIUM REINMANUM SPONSUM.

SIC iuvat ad celsum virtutis scandere limen,
Ter triplicesque Deas sic adamasse iuvat.
Te Reinmanne carus vidit Phoebeius omnis
Artibus in variis excoluisse caput.
Cattides et Musae puerum formare solebant
Cur rere dum gliscis per iuga lata Deum [orig: Deûm].
Inde animus gestit peregrinas visere gentes
Moribus ingenuis ut placuisse queat.


page 230, image: s406

Utque Lani Nymphae, Nicri sic blanda Minerva,
Atque Patris Rheni mellea Suada fovet.
Sed te diva Cypris revocat retrahitque volentem,
Ac sperata tibi casta puella datur.
O bene te! Servant Charites, Risusque Iocusque:
Omnis ad obsequium lataque turba venit.
Sic juvat ad celsum Virtutis scandere limen:
Ter triplicesque Deas sic Adamasse iuvat.

LXXXIV. AD J. JACOBUM REILINGERUM SPONSUM.

OMINA, Reilingere, sacris operate sacerdos,
Vis thalamo dicam dexteriora tuo?
Annuo. Sic etenim ridens tibi turba Diones
Imperat, atque Iocus laeta Hymenea ciet.
Gaudet qui genuit primum sub luminis auras
Te gnatum, sancta simplicitate parens.
Atque: socer Mystes Triados GEYERUS. ovatu
Laetatur magno te generum esse sibi.
Quid KYFERTE meus? queis [reg: quibus] vocibus huncce salutas
Affinem, generis praesidium atque decus?
Ipse ego num taceam? nec promam pectore laeto
Gaudia, cum taedas cerno IACOBE tuas?
Macte age cum Sponsa his votis! lectumque iugalem
Inscendas vacuus dira [orig: dirâ] ab amaritie.
Votorum summam vis dicam? blanda quotannis
In cunis saliat femina, masve tibi.

FINIS EPIGRAMMATUM.



page 231, image: s407

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM LIBRI DUO:

In quorum priori continentur ea, quae ab Amicis, et viris doctis sibi scripta.

In altero MUSA POSTHUMA Viri doctissimi, GEORGII THURII Pannonii, Poetae Laureati.



page 232, image: s408

Genere, Virtute, pietate ac doctrina praestantissimis: Elaudatissima gente Hungarica Viris-juvenibus Haidelbergae Sacrosanctae Theologiae studio incumbentibus Haec ADOPTIVA CARMINA. et MUSAM POSTHUMAM Popularis sui doctissimi GEORGII THURII Poetae Laureati Mihi dum viveret studiorum socii individuo contubernio coniunctissimi Amici aeternum desideratissimi, atque incomparabilis: Observantiae, Pietatis, Amoris et Honoris ergo L. M. Q. DONO. DICO. DEDICO PAREUS FILIUS

page 233, image: s409

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM Liber Primus.

Continens ea, quae ab Amicis et viris doctis sibi scripta.

PAULI MELISSI FRANCI, COMITIS PALAT ET EQU. Civis Romani MELOS AD J. PHILIPPUM PAREUM, BASILEAM PROFECTURUM, M D XC VIII. ad. XVIII. Octobris.

SCYMNUS leaenae ceu generosior,
Cum crerit acris vis teretum unguium,
Non semper antris delitescit
In patriis reses inquilinus;
Nec usque proles mascula fulminum
Avis ministrae, post quam adoleverint
Alae volucres, pigra nidi
Cratibus adsidui immoratur:


page 234, image: s410

Sed hunc et illam sollicitat trahax
Innata virtus quaerere proprio
Labore praedam, sustinendae
(Qua [orig: Quâ] via fert) alimenta vitae.
Sic te eruditi patris imaginem,
Pullum Minervae, non patitur tua
PHILIPPE pubertas parentum
Longius in gremio otiose [orig: otiosê]
Haerere lentum: quem stimulat fames
Sitisque, doctarum in decus artium
Et disciplinarum flagranter
(Vix etenim satiaris) ardens.
Tui appetitus [orig: appetitûs] ingluvies edax,
Et esurigo nescia frangier
Pol helluonem te voracem
Arguit utilium librorum,
Ac delicatae Pieridum dapis
Gulonem avarum. Iamque (quod o bonum
Tuis sit opto, mire cuppes,
Faucibus) illecebras opimas,
Apitianae consimiles gulae,
Primi et secundi lautitiam uberem, et
Bellaria exquisita disci,
Ex locuplete penu Sophorum
Praebebit ample [orig: amplê] Regia civitas,
Flos Rauricorum pulchrior urbium.
Salivat en umecta large [orig: largê]
Lam tibi lingua avido palato,
Quo nil opinor sit cupientius,
Ferventiusque in fercula; vertagi


page 235, image: s411

De more, palantum ferarum Prendere Saecla animosioris. Vade ergo felix; immo age curre eo Velox et illis ex epulis satur PAREE, dulces sportularum Relliquias cupidis reporta.

EIUSDEM MELISSI ODA ALCAICA AD J. PHILIPPUM PAREUM, DAvidis Fil. Philosophiae et artium liberalium Magistrum, Et AD GEORGIUM THURIUM Pannonium, Plurium linguarum peritissimum. Cum eos Poetas Laureatos crearet, Die XX Decemb. Anno 8 IC C. Haidelbergae.

VIVAX in auras quae liquidas tulit
Lucina vatem, Pierio choro
Primis ab annis consecravit
Ad varium melos incinendum.
Apollo favit carminis artifex;
Favere [orig: Favêre] Musae, candida numina.
Felice sensi cum Minerva [orig: Minervâ]


page 236, image: s412

Mercurium mihi sat superque
Aequum et volentem. Si Venus addidit,
Et Gratiarum purpureus decor,
Concinnitatis seu Leporis
Nonnihil ingenuis amoenum
Et subve credo mentibus accidit,
Phoebo, Camenis, Palladi deditis;
Celebritatem conspicando
Nominis eximiaeque famae
Me consecuutum repere non humi,
Clarum sed alte [orig: altê] tollere verticem
Amasse: quamquam nil superbe [orig: supsaebê]
Aut tumide [orig: tumidê], nihil arroganter
His imputantem viribus ingenI
Iam languefacti, prae senii mala [orig: malâ]
Aetate cani. nam bis ultra
Sex mihi lustra colum diurnam
Produxe Parcas sortilegas liquet.
Iamque ecce chordas emeritae lyrae
Suspendo valvis sacram ad aedem
Aonidum et numerosa plectra.
Donetur illis post obitum meum
Quemcumque dignum sobria duxerit
Clio sororum dia princeps
Hesiodo Herodotoque teste.
Summae voluptati est mihi cernere
Agmen minorum pressius insequi
Vestigia antiquum [orig: antiquûm], Deoque
Proximius Clario videri
Gestire; nec non carpere Laureas


page 237, image: s413

Late comantes, ardua frontium
Artis refertarum Linaeae
Praemia. Vos igitur sequaces
Novem Dearum et coimis Apollinis
Mystae, corollas accipite has duas,
Queis [reg: Quibus] enitescatis decenter
Timpora docta perenne vincti,
Caste [orig: Castê] et pudice [orig: pudicê] virgineo in grege
Vosmet gerentes THURIUS Ungaris
Cunctis ametur, diligatur
Pannonibus, venerandus Istra,
Oberuditi nomina patrui.
PAREENIcri cura, Nemetibus
Amere cunctis, diligare
Lusatiisque Silesiisque,
Ob claritatem conspicui patris.
Uterque salvete, et quibus utier
Vos jure, pacto, lege par est,
Utimini, titulo fruentes
Vobis tributo; non sine gloria [orig: gloriâ],
Ornasse dignas judicio optimo
Hac luce natali MELISSI
Laurea serta comas utrique.

EIUSDEM MELISSIMELOS ALCAICUM AD M. JOH. PHILIPPUM PAREUM. POETAM LAUREATUM,

page 238, image: s414

Nuptias celebrantem cum sollertissima puella ANNAMARIA GUALTHERIA. Anno 1601. a. d. 6. Eidd. Decemb. Haidelbergae

MENS obstinati numinis, arbitra
Legis sequestrae, qua sua cuilibet
Sors constituta est, portioque
Pensior, haud patitur migrare
Mortale figmentum, Iapeto satum,
Naturam in ullam, quae proprii siet
Iuris, suaeque spontis. Arcto
Quemque fere [orig: ferê] cohibet retentum
Fortuna claustro, laeva potissimum,
Favere rectis serior, ocior
Fovere pravos. Me sagacis
Consilio potius Minervae
Scito mariti conjugium tori
Tardasse ephebum quam Paphiae Deae
Parasse suasu. Causa talis
Detinuit mea vota longos
Et spes in annos haud ego consulam.
Vitare cuiquam tantopere aureos
Nexus [orig: Nexûs] Cytheres vinculique
Lora Cupidinei, PAREE.
Bonum ergo factum est, quod monitis patris
Caraeque matris filius obsequens
Hac parte (vix te paenitebit)
Parueris, nec equi ferocis
Instar proterve [orig: protervê] frena momorderis [orig: memorderis]


page 239, image: s415

Recalcitrando. Si tua Diphile,
Plebeia virgo, non recenset
Patricias avias, tatasque
Maiore censin: si neque crispulos
Innexa crines munditer Indicis
Splendet Cylindris, aureove
Colla superba nitet monili:
Si non inauris, non decus addidit
Armilla duplex, aut pretiosior
Comptus puellas qualis ornat
Vindelicas et in Alpe Rhaetas:
At ipsa certe moribus est probis,
Vultu modesto, pectore candido;
Amica verbis, blanda gestu,
Ingenio cata, mente lenis.
Huc adde curae gnava domesticae
Reique privae munia, queis [reg: quibus] palam
Laudatur a Nymphis Nicrinis,
Virgineique chori Napaeis.
Unum est quod omen se tibi dexterum
Praebere vere [orig: verê] spondet Hymen bonus.
Quippe ante septem quadriennes
Sponsus Olympiadas, novellae
Cum matre vestra [orig: vestrâ] connubialia
Taedae peregit festa parens tuus,
Hac luce quincta [orig: quinctâ] Ianuari;
Quam memor annumerare fastis,
PHILIPPE, Nonas postmodo consecres
Purus sacerdos liba per annua,
Quorum maritae sospitatae


page 240, image: s416

Pars. melior potiorque cedat.
Haec exararam, cum doceor scheda [orig: schedâ]
Mutasse vos id temporis, ac diem
Instantis octavum Decembris
Anticipasse, moramque Longam
In curtiorem traxe. videlicet
Voti capacem Cypria te facit
Maturius, quam sitis ipsi
Ante rati. sit et iste felix
Et auspicatus Lucifer, aurea [orig: aureâ]
Biga [orig: Bigâ] refulgens. Fallor, an Hesperum
Audire surrexisse caelo
Praecipue [orig: Praecipuê] tua lux amabit?

Eiusdem MELISSI: In Insignia PAREORUM AD DAVIDEM PAREUM.

RUPES aurea. regiusque supra
Puer floridulis genis corona [orig: coronâ]
Cinctus aureola, tibi tuisque
Fratribus clypeum, PAREE, pulchre [orig: pulchrê]
Ornat; cassida cornuum duorum
Robur firmat. Habetis hoc MELISSI
Donum perpetuos gerendum in annos.
Et sublimis Honos, et alta virtus
Vos hoc munere judicavit esse
Dignos. Posteritas et hanc et illam
Ponat ante oculos sibi usque et usque,
Nil non efficiet per hanc et illam.


page 241, image: s417

Certe [orig: Certê] quo mage creverint nepotes,
Hoc crerit mage Honos et ipsa Virtus.

IANUS GRUTERUS IC. AD J. PHILIPPUM PAREUM Genevam abiturum.

SIC certe [orig: certê] decet ac pium est. patritos
Iam factus juvenis focos relinquis,
Externasque juvat videre gentes.
Nam si conjugis ora delicata,
Totque ex conjuge liberos tenellos
Et Vestam simul et simul Penateis
Mercator brevi habet minora lucro;
Illi nec maris obstat unda fallax,
Nec caelo minitans apex jugorum
Quin frigus ferat usquequaque Cancri:
Cur non ipse PAREE item patritos
Iam factus juvenis jam focos relinquas,
Externasque juvet videre gentes,
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis.
Eoae siluae omnibus tributis?
Virtutes, puta, adoreasque raras
Linguarumque decentium sonores,
Et canae sapientiae medullam,
Cunctorumque faventiam virorum
Qui sunt huius honos amorque saecli.
Certe [orig: Certê] em bene si putemus ipsam


page 242, image: s418

Qui semper latitant apud parentes
Ac proferre pedem domo verentur,
Est iis mortua vita tota, habentque
Aedes funerei loco sepulcri.
Hoc ne sit tibi, mi Paree, faustis
Eia, plausibus oscinum patritos
Iam factus iuvenis focos relinquas,
Externasque iuvet videre gentes
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis,
Eoae siluae omnibus tributis.
Ne facum tibi mango adulterator
Heic fecisse queat, Paree, cautes
Praesto Lydia fac sit usque, pridem
Quam me dante tenes; et ad sagacem
Obrussam omnia semper exige almae
Virtutis: velutique avis Tonantis
Explorat suae pignora ad quadrigae
Solaris iubar auriforme. sic tu
Dicta ac facta hominum universa tentes
Ad prudens speculum Deae bifrontis.
Id vultus tibi non modo propritim
Ostendet simulamina extera, imis
Sed quicquid penite [orig: penitê] latet medullis,
Et si quid penitum magis medullis.
Nec lente [orig: lentê] tamen, aut tenebricose [orig: tenebricosê]:
Sed crystallina ceu sinus gemelli
Clararet lateris fenestra Momi.
Quid restat igitur, Paree mi, quin
Faustis plausibus oscinum patritos


page 243, image: s419

Iam factus juvenis focos relinquas,
Externasque juvet videre gentes.
Thesaurum referas ut unctiorem
Eoi pelagi omnibus lapillis
Eoae siluae omnibus tributis?

FRIDERICUS SYLLEBURGIUSJ. PHILIPPO PAREO

[gap: Greek poem] .

GEORGIUS DOUSA JANI FIL. J. PHILIPPO PAREO suo.

[gap: Greek poem] .

ISAACUS CASAUBONIUS Ei)s I. FILIPPIN PARAION NEAni/an a)/riston e)c a)ri/stou patro/s.

[gap: Greek poem] .



page 244, image: s420

AIMILION PORTOU FRAGKISKOU Po/rtou tou= krhto\s a)/metron au)tosxedi/asma eu)xh=s prospemthri/ou xa/rin pro\s to\n kalo\n ka|)gaqo\n neani/an, I)a/non Fi/lippon to\n parai=on tou= mega/lou, kai\ semnou= Parai/ou gnh/sion te/knon.

[gap: Greek poem] .



page 245, image: s421

[gap: Greek poem] .

JACOBUS KIMEDONCIUS FIL. I. PHILIPPO PAREO Publice [orig: Publicê] disputanti. Haidelbergae.

[gap: Greek poem] .



page 246, image: s422

[gap: Greek poem] .

IDEM LATINE.

ORNAMENTA tibi Phoebi cape, et ambiat istis
Lemniscata tuis laurea timporibus,
Una PAREE patris doctissimi et unica imago,
Virtutemque patris naviter insequere.
Destrue quicquid erit mendorum, et vera tuere,
Respondens veluti vaticina e tripode.
Detege contectas technas, vellasque sophistae
Non vera [orig: verâ] nixos fac ratione dolos.
Sic olim ille stetisse (ubi Delphici Apollinis aedes)
Passere compresso dicitur ante Deum;
Anne quod his teneo manibus, Pater, inquit, Apollo,
Esse putas vivum, mortuum an esse putas?
Sed Deus hanc prudenti animo discernere fraudem
Callidus, aut hoc est, aut iterum illud ait.
Perge Paree viam, quam coepsti insistere: sola hac
Vividus ingenii perpetuatur honos.



page 247, image: s423

IDEM AD EUNDEM

DUM vento percussa levi urnae everberat oram
Ad se cornicem provocat alitem aqua [orig: aquâ],
Imo aqua inops fundo, super ut modo fusa putetur
Nec sit sufficiens nec sit ut apta siti.
Illa tot ingestos coacervat docta lapillos,
Dum sublatum altis poculum inundet aquis.
Tum vero insolitum pennis infundere rorem,
Tum videas plene proluere e latice.
Hoc est quod nobis natura negruit [correction of the editor; in the print negrvit], et istis
Ingenii et genii plus dedit alitibus.
Namque quid esse rear, quod dum putea abdita rerum
Nec putea illa tamen sola, sed et maria
Quotidie ante oculos videamus et illa eadem ipsa
Tam subtracta procul pluribus aufugere.
Scilicet ut miseri dishiamus Tantali, et istam
Tantaleam plures saepe sitim trahimus.
Terque adeo o felix ea qui tam fortiter hausti.
KECKERMANE tuae pura medulla Deae:
Macte istoc animo uvescente PAREE, et ab illo
Fac a quo coepum est, omnia fonte bibas.
Hoc nihil est quod te possit fugisse magistro,
Vel quod Aristoteles, quod doceatve Plato.



page 248, image: s424

MELOS J. GULIELMI ZIEGLERI Patritii Scaphusiani. Ad PAREUM Basileam profecturum.

QUAe perfrequenti materiem dabat
Dudum quaerellae [correction of the editor; in the print qraerellae], dividiam tui
Amitte cordis, JANE, Magni
Aemula progenies Parentis.
Non, si Camenis vis inimicior
Reflat procellae saepius, Aeolum
Hostis lyrarum tale si quis
Lividus obsequium lacessat;
Abs te repente spem tamen integram
Spernas necessum est, aut pede fervido
Festinus ejures amoena
Mnemosynum [orig: Mnemosidum] superare tempe.
Verum hisce curis ilicet in crucem,
Dum tandem honesti dapsiliter satis
Voti Palatinus Dynastes
Explet avaritiem probandam.
Quidni probandam? Cum mihi, commodi
Profectiones quantum Academicae
Praestent [correction of the editor; in the print Praestrnt], meorum sicca quamvis
Nectareis laveret fluentis
Labrorum, abunde Diva Sais, nefas
Sit viliori dicere barbito.
Laudare te testem juvaret
Slesiacae decus in videndum


page 249, image: s425

VRSINE gentis, praepropera [orig: praeproperâ] nisi
Atra in stitisset scirpicula [orig: scirpiculâ] Trias
Ruptare vitae digna faustis,
Digna tribus bene fila saeclis.
Lustratae ab annis cui teneris scholae,
Et qua [orig: quâ] Lemanus celsius exserit
Caput per orbem; quaque [orig: quâque] plangit
Francigenum spatiosa Regum
Urbs fastuoso sidera vertice:
Et, quae profundi MARTYRIS enthea [orig: entheâ]
Tum voce fertur claruisse,
HelveticosTigurina montes
Ad astra tollens. Hinc caput Hoc redit
Diis politum jugiter artibus,
Quod tot Saburratum sagacis
Dotibus ingenii stupemus:
Nil ergo restes, nil patere obsipet,
PHILIPPE, quisquam fors remorae tibi,
Quin tramitem insistas eundem
Egregiam decorare mentem.
Quaeque eruditis in cerebris habet
Per orthodoxas Teutoniae scholas
Ornata doctrinae supellex,
Unius in capitis fidelem
Conferre thecam sedulus occupes:
Quales melissae pluribus exprimunt
Succos ab herbis, unde manent
Mellifici Pretiosa dona.
Sic quae GRYNAeus Sol Basileius,
Dignusque tanto quae socero gener


page 350, image: s426

Virtute, doctrinae, domoque
Nobilis eximia [orig: eximiâ] POLANUS
Sacratiorum divite dogmatum
Ex mente promunt, collige collige
Sollers in usum Ecclesiarum,
Iudicio meditata dextro.
Sed Rauricorum postmodo finibus
Tendes relictis (septifidae prius
Lanista claratus palaestrae)
Flumen ado ostriferum Lemani
Heu BEZA sancta canitie gravis
Lectoque notus carmine LECTIUS,
BARRENSIS heic degit poetae
Bistoniae ille potens Thaliae.
O ter beatas queis [reg: quibus] bibere auribus
Cycnea vatis Vezelii mele
Fas est! et haec cedro linenda
Haec licet immemorata nullo
Aevo futura industrius annotes
Volante penna [orig: pennâ]; deinde tuos ames
Gratae reversus lectionis
Ambrosia socios beare.
At magna dum nos corporibus loci
Intercapedo separat haud minus
Ziegler, pareus, Sohniusque
Perpetuum, precor, indirempta
Sinceriorum triga sodalium
Durare possint. Denique non Vios [sic]
Posco deastros, sed Iehovam,
Ut bene itus reditusque vortat.



page 251, image: s427

CASPARUS PEUCERUS CASP. NEP. Ad eundem [correction of the editor; in the print eumdem] Pareum.

O Phoebe, fineis qua tu habitabileis
Helvetiorum lumine respicis
Pulchro, moveto sis vocatus
Axe jubar tremulum corusco.
Iam frigoris sunt tela sat aeria
Sat missa; lati luce reluceant
Campi, refringat quo Lycaei
Praemia vinitor et PAREUS
Noster securus rura perambulet.
Musis sacrati parcite parcite
Cautes agrestes imminente
Asperitate pedes secare.
Vestris amico fontibus o Deae,
Ne solus erret per nemora horrida
Altricis extra patriae oram,
Ne comites precor abnegate
Vos, atque in agris ponite molliter
Mox Rauracis et ter quater hoc caput
Sacrum Camenae cultiores
Spargite rore sacro Hippocrenes.
Ter si Pareus tristem abitum paret,
Ter candido se lumine vestiat
Aether, ter adiungant Camenae
Se comites iter indugresso.



page 252, image: s428

JANO PHILIPPO PAREO FELICEM NOMINIS MEMORIAM CUNRADUS SCHOPPIUS HEIDECCENSIS GRATULATUR.

IAM revolutae iterum Maiae rediere [orig: rediêre] Kalendae,
Cornua Diana [orig: Dianâ] replicante postera.
Auspiciis tibi, Iane, bonis, et nomine dignis
Vestro, venusta temporis facies nitet;
Nomen seu festum, seu vestrum verna meretur
Nomen, Philippe, vel utraque simul tempora.
O sacrata dies! ô veris amoena voluptas?
Rorisque florisque, et ô odoris suavitas!
Purpurei seu purpureus decor iste decebat.
Apicem Capituli, sive festa gaudia
Hi flores tibi suadebant, et odora comae vis:
Divina sane est temporis Festivitas.
Incingine tuos crines et tempora docta
Vis rore maris olente suave [orig: suavê], floreve?
Lactea per pictum spargine ligustra requiris
Solum? aut corollulasne necti pactiles?
Imponique rosae tenerum de floribus orbem,
Solenne munus, erudito vertici?
Pangite odoriferas roseo de flore Napaeae
Corollulas; viridique myrto vinculo:
Purpureum impediam collum, frontemque Philippi
Heliconio serto renodabo roseam.


page 253, image: s429

Ocius en Dryades properant sua serta ferentes,
Oreadesque Gratiaeque et Naiades.
Puniceas Nymphae violas, pariterque Sorores
Palmis novenae vincla utrisque porrigunt
Aurea: ter triplici vinciri tempora nodo
Philippulum, concorde poscentes prece.
Rite it aque aureolo de collo vincula pendent,
Instoque nexus es modo, Philippe mi;
Egregie [orig: Egregiê] Musis evinctus testibus ipsis,
Victusque nimia [orig: nimiâ] vinculorum copia [orig: copiâ].
Obstat quid tandem, choreas quod ocire recuses?
Saltantiumque Naiadum imitari choros?
Flora tuis pedibus pulsandam sparsit odore
Humum thymo, violisque thyrsoque, et rosis.
En Clio choreis modulamina praecinit apta,
Et Pallas, ad numeros humum paviens, praeit.
Laetitiamque sua melicus testudine Apollo
Inchoat, et Amphion lyra [orig: lyrâ], Orpheusque cithara [orig: citharâ].
Iure igitur coetus Musis glomeraris amicis,
Decorus et caput triumphas gaudiis.
Cen nomen (Fato quo nescio) Iane, Philippi
Est florum, notatque tempus floridum:
Eximie sic tu (nisi nomine et omine fallor)
Cluebis orbem floridus per hospitum.
Multiscius Pater ut toto nunc floret in orbe;
Cujus coruscus purpurassis flosculus,
Nobilis ingenii succos aliquando salubres,
Et multodoram fructuum fragrantiam
Omnibus utilium doctis exhalaturus,
Nomenque grata conditurus memoria [orig: memoriâ]:


page 254, image: s430

Mortali ne forte olim cum corpore nomen
Silentiis oblitteretur tristibus.
Interea ingenuis radices fige profundas
In artibus; rigaque Clario Flosculum
Nocte dieque tuae sitientem flumine mentis;
Sacrisque pectus Israelis fontibus:
Ingenio genioque Patri studioque secundus,
Genuina ceu facies tibi floret Patris,
Sollerti satagens conatu audire, Philippe,
Rectaque [correction of the editor; in the print Ractaque] veri notione Numinis.
Macte bono genio felicique indole macte,
Anne tibi, quos imitere, praescribi petis?
Ecce tuo dictos de nomine signo Philippos,
Terra proprium cui Nigra nomen indidit;
Mornaeumque suae Patriae haud ignobile lumen,
Virtute patrua nomen ut habet nobile.
Ollius eximiam pietatem et pectus apertum,
Laboriosum huius sequere acumen viri.
Restat ob exactum, Iane ut congratuler annum,
Animoque tecum gaudeam simul intimo:
Incolumi festum quid cernere contigit hornum,
Tuo, Philippe, consecratum Nomini.
Ah utinam Dominus Maios te mille secundo
Videre faxit sempiternus sidere!
Magne Parens factas Ut I VIs has esse kaLenDas:
Rex Itaque Iano quaeso fa Ustas ann Ve.



page 255, image: s431

EIUSDEM SCHOPPII MELOS PARAMYTHETICUM. Ob praematurum ANNAE MARGARETHAE PAREAE Sororis unice [orig: unicê] carissimae obitum maestissimum.

DOLERE fata tristiora tristius.
Suumque flere sanguinem,
Amore singuli solemus insito.
Dolere fata maestiora iniquius,
Metumque prodit anxium,
Fidemque non ratam satis fideliter.
Sed ecce. quod, Philippe, tristius malum,
Tuum dolore Corculum
Parentibus tibique lugubri, impetit?
Sororculae citusne casus unicae?
Ac ille casus optimus,
Beata quem sequuntur usque gaudia.
Necis citus, vel ante tempus est suum
Putandus exitus dies;
Momenta puem minantur inde singula.
O Anna Margaris perenne nunc ovas;
Novella stella caelitus
Micas; vigesque Christi amabilis.
Polumque Margarita lucida expolis;
Et inter Angelos Deum
Beata virgo laudibus canis tuis.
Quid ergo? Flebis amplius Sororculae
Statam beatitudinem?


page 256, image: s432

Vel illius vicem dolebis optimam?
Cave querare lacrimis iniquius,
Quod aequa Providentia
Salubre censuit sororculae fore.
Vide magis caduca cum sit et brevis
In hacce valle vanitas
Nitente quondam agas in Arce perpetim.

EIUSDEM SCHOPPIIODE EPEISODIOS. AD J. PHILIPPUM PAREUM, Basileam abiturum.

ERGONE claram linquere Myrtilen,
Et stat remotos visere Rauracos,
DUCIS Palatini PHILIPPE
Sic moderante et ad omne largos
Praebente sumptus [orig: sumtûs] Munificentiâ?
Sic est: paternis usque penatibus
Haerentis adfixim, minores
Sunt animi, minor imperiti
Heroas inter gloria verticis.
Suave et decorum est praenimis, exteras
Vidisse gentes, Urbiumque
Magnificarum operosiores
Molesque moresque et studia ardua
Notasse, et usu multiplici suum
Munisse pectus. Namque ab altis
Ingenia ingeniis parantur.


page 257, image: s433

Vel ipse dictae testis ades rei,
PHILIPPE, ab ungui quem tenero statim
Umbraticorum odisse juvit
Otium iners, et opaca grati
Utcumque tecti. Raurica, pulchrius
Ridere visa ac ilicet, auspicem
Phoebum sequutus, tempe anhelus
Tam pede quamde oculis obire
Pridem flagrasti; ac ni [orig: ] comitem tibi
Certo futurum individuum duas
Parca ante Brumas funeratum
Heu! KIMEDONCIADEN iisset;
Iam credo Franci nectare gutturis
Alterna tecum concipiens ioca
Certaret audax, et datatim
Poneret aut caperet brabea.
Sed vixit ille! ac flebilibus tibi
Aegrum supinans dividiis caput,
Hucusque tardavit celebrem
Praemeditatum iter ad GENEVAM.
At quando justis hac-lacrimis-tenus
Rigata est urna silens, iter
Ad institutum jam regressus
Helveticas meditaris oras.
Quod ergo FAUSTUM SIT TIBI, PRINCIPI
Multum SALUTARE, VTILE PATRIAE;
Favente lingua [orig: linguâ] gratulari
Totum itiner juvat auspicatum.
Faxit bonorum praesidium Deus,
Vindex malorum, te cerebrosior


page 258, image: s434

Ne praemiator, neu Procrustes
Hic feriat, spolietur ille:
Sed ut secunda [orig: secundâ] sospes avi alteris
Sistare Athenis Helvetiae, aut tuus
Quaecumque tandem ad Galliarum
Te Genius loca culta ducet.
Ibique dio sic animum obseras
Mysteriorum seminio, ut duas
Post salvus aut plures aristas
Inde redux Patris aemulatus
Et Nomen et vestigia publicis
Praeesse suescas partibus, ac tuam
Cum laude sic puppim corones,
Ceu vada post pelagi secundo
Emensa cursis. Tunc tibi plurimos
Congratulari versibus aemulis
Tam munus in scholis honestum,
Quam celebres titulos videbis.
Tunc ipse (si quid Schoppiades modo
Loqui audiendum callet) ovans canam,
Et o nimis condigne dicam
Candidiore Dies lapillo!
Quo post viae discrimina plurima
Sic apprecanti tu mihi, ego tibi,
Salvis redonamur superne [orig: supernê]
Incolumes et amore firmi
Nunc auspicato carpe viam pede,
Ac sospes auris utere prosperis
Loco potitus praestituto: et
Matte brevi Patriae Prophetes


page 259, image: s435

Evade non inglorius. Interim
Salvere jussus, perpetuum mei
Memor valeto, moxque reddi
Schoppiaden, tibi comprecator.

EIUSDEM SCHOPPII Epigramma In Lexicon PLAUTINUM PAREI.

NIL legisse juvat permulta, nisi arbiter Usus
Obtineat solidum jure magisterium:
Quo sine cunctus abit labor exanclatus inanis,
Perditur atque oleum turpiter, atque opera.
Hoc duce disce libro PLAUTI quis plurimus usus:
Qua [orig: Quâ] que revolvendus quilibet arte liber.
Ac meritas celebri grates persolve PAREO,
Ingenio cuius PLOTIA Pallas ovat [correction of the editor; in the print otat].

LUCAS STOECKLE S. S. THEOL. D. Cum J. Philippus PAREUS suprema LAUREA Philosophica decoraretur Basileae Anno 1599. a. d. 15 Kall. Martii.

SAEPIUS (ut memini) multum dilecte PAREE
Turbavit mentem sollicitudo tuam;
Num tibi [correction of the editor; in the print tib] fortunae faveat clementior aura,
Qua [orig: Quâ] impedias sertis tempora lauriferis.


page 260, image: s436

Sed cui dux Virtus, nihil hunc Fortuna moratur,
Illius ast nutu singula rite cadunt.
Et licet usque timor vexet, se tollit in altum
Illa tamen victrix, victus at iste cadit.
Sunt tibi, virtutis stimulus, fax mentis honestae
Hortatrix famae gloria magna Patris,
Et jam tranquilli contingis littora portus [orig: portûs],
Iam potitur cupido tutior amne ratis:
Te circumcircum late nunc Gloria pennis
Auratis volitans ecce PHILIPPE vocat;
Teque suam clamat subolem, te seligit unum
Condignum partes qui tueare suas,
Praemia jam confert Pallas, jam Phoebus Apollo,
Flore novo gaudet nectere caesariem,
Oscula quin Charites praebent tibi, Dextera, Anellus,
Sunt testes fidei et pignus Amicitiae.
Ergo novo hoc auctus titulo, celebrique MAGISTRI
Quod superest cursus, perfer et exsupera.
Ac quante studio pridem versare solebas
Cecropidum libros Ausoniosque Sophos,
Tanto nunc utriusque volumina Testamenti
Tractes, quae monstrant omne salutis iter.
Tumque eris et docto Stagiraeo doctior ipso,
Nil Plato, Pythagoras nil quoque Homerus erit.
Et Patriam ornabis (Patris pietate verendi
Exemplo celebri) Religione sacra [orig: Relligionesacrâ]:
His te muneribus mactum excipient, et onustum
Mercibus [correction of the editor; in the print Mercibm] Aoniis, cum Genitrice Pater.



page 261, image: s437

SAMUEL CANDIDUS PANTAL. FIL. In eandem Lauream Philosophicam.

EUGE, ut recenti cor mihi gaudio
Nunc palpitat. nunc (si pote) carmine
Congratulabundam iuvabit
Mentem animi celebrare digno
Cultum PAREUM, qui capiet brevi
Magnos honores, nec sine plausibus,
Feretque sublimes Sophorum
Ominibus titulos secundis.
Hunc incubantem plus solito bonis
Primis ab annis literulis suos
Videre vincentem sodales,
Ascanii, generosa pubes:
Hunc et celebris Panoridum Scholae
Mirata multum est; plus vice simplice
Experta non vulgaris acres
Ingenii Geniique vires.
Quas vidit amplus Philosophum [orig: Philosophûm] chorus,
Tum cum suavem de labiis sonum
Doctamque Declamationem
Aure bibit patula [orig: patulâ] exprimentem.
Testis iuventus aemula; saepius
Mirata mentis robora vividae
Seu disputantes intricare
Flexiloquis placuit catenis,
Seu tensa caute retia solvere;
Si fors alius propositas Theses


page 262, image: s438

Appendere ad iustam stateram
Mens erat aut proprias tueri.
Hunc mentis illi contulit impetum
Non rarus usus, non labor infrequens,
Sed sudor impensus libellis
Philologum [orig: Philologûm] simul et Sophorum,
Si fas et aequum est credere, Manibus
Inesse sensus, quis Genium neget
Tuos probasse pertinaces
Enthei Aristotelis, labores;
Cuius per acres dum volitas libros
Hinc inde carpens semper amabiles
PAREE succos: fallor? annon
Haud leviter cineres movebas?
Laudum ast tuarum non ego buccina,
Fili Parentis conspicui aemule,
Severiorum sed virorum
Iudicio graviore vivis
Satis beatus: queis [reg: quibus] studium tuum,
Doctrina, virtus, et labor improbus,
Perspecta, queis [reg: quibus] et comprobata
Qua Basilea caput decorum
Extollit. I nunc et titulos tibi
Assume partos, cernis ut aurea,
Insigne praeclarum MAGISTRI
Immineat capiti corona?

EIUSDEM CANDIDI Epigramma.



page 263, image: s439

ET Phoebi laurum, et titulum meruisse Minervae,
Rarum et difficile est: attamen hoc levius.
Exiguus, magnum, numerus, pretium addidit illi
Carius est, quicquid rarius esse solet
Singula paene novos protrudit Luna Magistros:
Sed tibi vix vatem singula lustra dabunt.
Luminibus paucos placidis, videt aequus Apollo:
Prodiga, at est tituli, blanda Minerva, magis.
Vatibus en palmam, vel te dabo, indice, quum sit
Plus Philomusorum, Laurigerumque minus.

M. JOH. ADAMUS RUG. POM. Ad J. PHILIPPUM PAREUM, Basileam studiorum gratia abeuntem.

SI Musas colui politiores,
Aetas cum tulit hoc, vocatioque
Et forsan merui placere versu:
Audi quid moneam, Philippe, Musas
Qui impotenter amas politiores,
Ornatoque potes placere versu.
Mores quaeque suos requirit aetas,
Est et cuique suus vocat ioni
Conatus, studiumque contributum.
Hoc Phoebus mihi dictitavit augur,
Hoc ipsum tibi dictito vicissim,
Phoebo non poteris fidem negare
Nec illam poteris mihi negare,


page 264, image: s440

(Nam qua fronte mihi fidem negabis?)
Ergo Musa vale, valete versus,
O versus nitidi, ôpolita Musa:
Quamquam difficile est, tamen valete:
Quod vobis studium diu sacravit,
Vestris immoriens sacris Pareus,
Illud iam studium renuntiabit,
Durum id forte, tamen renuntiabit,
Quamquam non penitus renuntiabit,
Omnino quis enim renuntiaret
Tam forti, modo quis pudor sit, igni,
Tam gratae Charitum sodalitati,
Venustoque novem choro Dearum,
Et harum illecebris, quibus juventane
Ad se pelliciunt petulciorem?
Sed ex parte tamen renuntiabit
Fortiore calens Pareus igni;
Gratiore fruens sodalitate,
Deorumque choro venustiori,
Et horum studiis quibus iuventane
Ad se pelliciunt adultiorem.
O factum bene! Noster es PAREE,
Qui Musis sumus, et Deo dicati;
Hac perstes agemente; Sic benignis
Rauricum auspiciis petas Lyceum;
Sic dexter studio dein fideli
Evolvas Sophiae libros perennis;
Mundana Sophia sacratiores,
Et Suadae placitis benigniores,
Musarumque metris politiores,


page 265, image: s441

Statutisque Dices severioris,
Phoebeaque manu salubriores.
Sic dia gravis eruditione
Ad culti remeans fluenta Nicri
Sublimem referas honore patrem,
Et Musis simul et Deo dicatus.

Eiusdem ADAMI EPIGRAMMA De Natali DAV. PAREI Patris: et Laurea Poetica [orig: Poeticâ] J. PHILIPPI PARET Filii.

ALTERA quae JANI lux ingruit ante Kalendas,
Gaudet natali docte PAREE tuo.
Quae tibi laeta quidem semper ducenda, sed anno
Quae ducenda tamen laetior hocce fuit:
Quod gnatum Lauru vidisti tempora cinctum
Praemia de versu digna tulisse suo:
Audistique sacras magno molimine cunas
Exhibiti terris asseruisse Dei.
O te felicem tam docta [orig: doctâ] prole parentem!
Sive ligata metris, sive soluta canat.
VIVAT! et admisso tua per vestigia gressu
Qua potis est, votis par eat usque tuis.
Sic lux ista tibi laetissima saepe recurrat.
Sic tuus in gnato perpetuetur honos.

Eiusdem ADAMIODA AD DAVIDEM PAREUM.



page 266, image: s442

NIL mage gaudebat Dux, olim Leutrica clarum
Quem reddidit victoria,
Quam quod uterque parens, quem novit vivere posset
Gaudere solidum gaudium:
Scilicet in natos haec est affectio patrum,
Verusque fomes gaudii.
Gaudet ob hoc ipsum, Musarum castra sequutus,
Tuus PAREE filius,
Qui de barbarie magna cum laude triumphat,
Parente utroque sospite.
Atque aliquis dubitet laetis praecordia fibris
Patri resultent quin tibi,
Uxorique tuae, quae non est femina gnato
Studiosior quaequam suo.
Idque magis, multum quamvis et saepe rogatus
Quod EPAMINONDAS abnuit,
Quod cupit hic etiam mansuri nominis augmen
Partum ex libris in liberis,
Ex thalami [correction of the editor; in the print thalmi] socio prognatis foedere, seros
In posteros transmittere,
Caussa duplex. illi quod si responderit ista
(Quod ominamur dextere)
Qui poterunt mage, quam vos hac de prole, parentes,
Gaudere solidum gaudium?

EIUSDEM ADAMIODA Ad J. PHILIPPUM PAREUM Sponsum.



page 276, image: s443

TIBI cum melos pararem,
Thalamo quod esset ANNAE
MARIAE, tuoque plectro
Graviore concinendum,
Iuvenum ô PHILIPPE flos, et
Decus eruditiorum:
Quid, ADAME, dixit, aurem
Mihi vellicans Apollo,
Subito citas Camenam,
Lentam tuam Camenam,
Properasque carmen, et te
Misere tuis minorem
Rationibus fatigas?
An ei putas MELISSUM.
Venerabilem MELISSUM,
Genii gravis MELISSUM
Aliosque defuturos
Numero bono Poetas,
Quibus est NICER celebris,
Studio sagaciori
Agitantibus sonoram
Meritoque clariori
Profitentibus Poesin?
Video invicem canentes
Titulos novi mariti,
Quibus est decorus, illum
Titulum Magistri, et illum
Titulum Poetae, et istud
Regimen datum Lycei,
CRUCENACHICI Lycei.


page 268, image: s444

Iuvenemque Si quid ornat
Pium, honestum, et eruditum,
Celebrique patre natum
Video insuper canentes
Etiam novam maritam,
Variis et his et illis,
Animique corporisque
Decorantibus puellam,
Nitidam et piam puellam,
Et amabilem puellam,
Penitus bonis decoram.
Precibus tuum litare est
Animo bono profectis.
Thalamumque gratulari
Subole frequentiore
Et amore firmiore
Et honore digniore
Magis et magis beandum.
Pius hoc pater, supinos
Oculos manusque tollens,
Cupit, optimumque votis
PATRIIS rogat IEHOVAM;
Animis et ore coetu
Reliquo favente. Nam quid
Mage commodum novellis,
Mage debitum novellis
Prece plurima maritis?
Nominum prece integrorum
Hominumque candidorum?
Ita nam Deus vocari


page 269, image: s445

Amat, et vocatus audit.

M. MELCHIORIS ADAMI P. L. In Lauream Melissaeam M. J. PHILIPPI PAREI.

VIRTUTIS umbra et perpetuus comes
Ample [orig: Amplê] satullati occipitis sacra [orig: sacrâ]
In Hippocrene gaudet ire
GLORIA, cum socienno Honore
Necte sileri Pegasidum choro aut
Sudare posthac illice praemio.
PAREE, inornatum brabeutes
Teutonicus patitur MELISSUS
Bonique censor carminis optimus.
Iure, hoc PAREE; est ingenium tibi
Rerumque prudens Musicarum, et
Lautitiis Sophies referctum.
Limatioris; barbariae abstinens
Late [orig: Latê] tyrannae, nec sine Laurea [orig: Laureâ]
Iam cognitum haud uni Lyceo
Arte potens numerisque doctis.
Non scriptitantem multa vocaveris
Recte [orig: Rectê] Poetam; rectius occupat
Nomen Poetae, qui suavi
Melpomene sapienter uti,
Mentesque callet flectere quo lubet,
Dives leporum melle fluentium:
Non ille caelos aeviterna [orig: aeviternâ]
Laureola [orig: Laureolâ] a timidus ferire.



page 270, image: s446

EIUSDEM ADAMIAnagramma. JOANNES PHILIPPUS PARAEUS. IN PURA SOPHIA PLENUS ES PIA.

A TENERIS omnes noverunt unguibus; ut sis
In sacra grassatus, docte PAREE, juga;
Illa in Parnassi iuga, queis [reg: quibus] Latous Apollo
Explicat Aonio caeca reperta Choro.
Rursus simplicibus quam sis veneratus ab annis,
Quicquid depurgata edocet Eusebie;
Non me teste opus est; cum res testetur abunde [orig: abundê]:
Et tua sit specimen Sparta datura grave.
Ergo ne valeam; nisi verum anagrammate dico:
IN SOPHIA PURA PLENUS ES ipse PIA.

EIUSDEM ADAMIODA. Ad Eundem.

ERGO quadrigis Sol tibi candidis
Lucem cupitus praecipitat, sacro
PAREE, festam coniugalis,
Idaliisque jocis dicatam.
Grator PAREE, hoc ex meditullio
Cordis probati; grator, et adloquor
Supplex Olympum; perbenigno
Orsa tua adspiciens ocello
Felicitare ut ne renuat. Procul
Exesto vestris a laquearibus


page 271, image: s447

Germana Martis; quae nefandis
Affaniis inimicat omnes
Concorde vinctos compede. Vos senes
Colat propages, digna parentium:
Altor Palatinatus addat
Ingenuam Cererem et Lyaeum.
Tardare longum delictum tori,
Dum suadet aetas, consiliat locus:
Errare longum duco; longumque
Ancipiti impete fluctuare.

ISAACUS CLAUDUS In Lauream Poeticam J. PHIL. PAREI.

COMBIEN q' Orpheus d' Elisee viendroit,
Du ciel Phebus, leur Muse ne seroit,
En aucun pris: mais la tienne, PARE,
Dont j' appercoy qu'a gloire es prepare
Doit a bon droict, de couronne iovir.
Car a vray dire, a seulement t' ovir
Le te dirois l' ouvrier le plus exquis
Qui onques fust, et que premier le pris
Tu dois avoir. le te voy couronne
Defleurs, et sur tous les aultres orne.
Car n'estant pas content de ton scavoir
As voyage pour cognoissance avoir
(l' en suis tesmoin) du langage Francois;
Que dire puis, que le premier tu sois


page 272, image: s448

Entre ta gent, qui puisse surpasser
Et sur beaucoup la teste surhausser.
C'est a bon droict donques qu'es couronne,
Et par MELISSE hault Poete ordonne.
Aussi par nous en tout temps et saison
Prise seras, comme c'est la raison,

GEORGII THURII PANNONII P. Cor. Epigramma, in Lauream Poet. PAREI.

HOc erat in votis, ut decernente MELISSO
Ornarent nitidum Laurea serta caput.
Hoc etiam fausto labentis ut omine saecli,
Natalique forent illa, Melisse, tuo.
Munus utrumque tuli; nec te piget addere partem,
Ut tua Musa comes, Iane Philippe meae est.
Candida Fata! DEO, SCHEDIO, et testata PAREO,
Fige age jam dentes, si libet, Invidia.

MICHAEL SURIUSUNGARUS In LAUREAM PAREI.

EXIMIUM decus, innuptam coluisse Minervam:
Cultores Divae Delphica serta gerunt.
Maeonii vatis cineres hac arte, Maronis,
Culti Nasonis, fama perennis erit:
Et superans inter vates tua fama MELISSE
Fama superstes erit te moriente tua.


page 273, image: s449

Talis honos perpes nomente, docte PAREE,
Instigat castis invigilare choris.
Ut purae Sophiae rara [orig: rarâ] ergo dote nitescis,
Sic mage post cana [orig: canâ] Daphnide clarus eris.

M. ANDREAS CELLARIUS Ad J. PHILIPPUM PAREUM, Sponsum.

UT vitae quondam Salomon opibusque superbis
Dum praefert Sophiam, ceterae consequitur:
Sic tu dissimilis multis, queis [reg: quibus] ducitur uxor
Aut cupidis digitis, aut cupidis oculis:
In consorte tori mores nil praeter honestos
Dum spectas cautus, cetera consequeris.
Ultro consequeris quascumque in virgine dotes
Post animi dotes quaerere possit amans.
Sive decus formae spectes, qua ditior inter
Non est Nicrinas altera sive aliud.
Felix ergo clues: Aedes jam vitis opacat
Laeta tuas: cingent mox quoque mensam oleae.

M. GEORG, WEND. KLAFFSCHENCKEL. Ad PAREUM Sponsum.

RATUM coniugium facit parentum
Assensus, veniens ad utriusque


page 274, image: s450

Sponsi nempe novi, novaeque nuptae
Consensum duo corda colligantem:
En suffragia sunt et hic parentum
Consona et veniunt ad utriusque,
Sponsi nempe novi, novaeque nuptae
Consensum duo corda colligantem:
Quis ergo putet has inauspicatas
Nuptias? thalamum quis haud beatum?

DANIELIS MEISNERI a Comothaw Anagramma. JOHANNES PHILIPPUS PARAEUS. I SANUS, AH PLANE HEROS PUPPI.

EST similis (fallor nisi) Christi Ecclesia PUPPI.
Ast opus hic nauta, qui moderetur onus
HEROS Musarum, AH juvenes ad pascua PLANE
In PUPPI SANUS sedulitate vehis.

JOH. FORBESIUSSCOTUS Ad Clarissimum Virum Dn. M. JOH. PHILIPPUM PAREUM Dav. Fil. Poetam Laureatum, Vice-Comitem Palatinum: Illustris Gymnasii Neostadiensis RECTOREM.

LAURIGERI lux clara chori, magnique PAREI
Digna propago patre, Apollo quo se jactitat,


page 275, image: s451

Optaretque suam dici sobolem, nisi patri
Cederet ipse tuo Illustriori ut sideri.
Tanto te genitore satum cunisque locavit,
Implicuitque thymo Hymettiis Nympha in jugis.
Protinus Hyblaeos instillavere [orig: instillavêre] labellis
Sacro Heliconiades Liquore rorantes favos.
Hinc tibi melliflua funduntur carmina vena [orig: carmina venâ],
Inque Nicrum solito Ab alveo [orig: alveô] Eurotam trahis.
Phoebeoque minor ne sit tua gloria, vultu
Respicis, atque animas Benigniore parvulas.
Testis ego hic cui tu, indignum gestamine tanto
Esse licet videas, Apollinari tempora
Daphnide sponte effers juvenilia cingere, nullis
Aut Heliconis aquis Madentia aut Parnassiis.
Scilicet acclivem tali me hortamine collem
Exsuperare jubes, Laudumque calcar admoves.
At me de nimbis temerarius igne trisulco
Deciduus Phaethon, Sessorque terret Pegasi:
Choerilus et colaphos passus, MaevIque BavIque
Poena, subire vetant Cervice pondus impari.


page 276, image: s452

Non tamen iste meo labetur corde PAREE
In me, animus rutilas Dum Cynthii cernam comas.
Tu mihi de facie haud notus, sed patre, patrisque
Clarus ubique libris, Cluensque scriptis propriis,
Tanta peregrino largiri dona parabas?
O decus Aonidum! Hospes Iovioque et Palladis!
Sed cesso tenuare modis ingentia parvis;
Qui canet apta tibi, Abs te necesse est impetret.

PAULUS ORVOS SURIUSHUNGARUS Ad eundem PAREUM.

ERGO virenti cingere Daphnide,
Et hunc voluntas est tibi verticem;
Intra Coronatumque coetum
Hoc caput Aonidum aggregare.
Papae! quis albis jungat oloribus
Deformiorem nocte monedulam?
Aut constrepentem quis cicadam
Dauliadum associet catervae?
PAREE, magni progenies Patris,
O praeses alter Palladio in choro,
Cui Laurus aeternum MELISSI
Iudicio decus apparavit:
Nil immerentem (quandoquidem favent


page 277, image: s453

Consentientis vis et amor spei)
Moraris; isto me arbitratus
Dignum et amore et honore: quippe
Foeto MELISSI termite THURIO
Talis Poetae contigerat frutex,
Hoc in Lyceo MYRTILETI
Te comitante simul PAREO,
IANOque vati PANNONIO, nisi
Me fallit augur, bacca similima
Caelo sub Albano tributa est
Ingenitas genio scatebras.
Et forte iam me Pannis amabilis,
Si non nitore, ast pol studio pari,
Utrique successum prehendet
Implicitis reducem lacertis.
Pannis mea altrix, brachia, sic puto,
Repatrianti junget hiantia,
Exosculantique allubenter
Basia figet inominata.
Adauctus Ister tot famulis aquis,
Waghique [note: a Waghus fluvius est, thermis frequentissimus saluberrimus: et in Danubium supra Gomorrham influens. ] thermis mamma calentibus
Solo in paterno me sonante
Arva superbius irrigabunt
Iucunda ludo Naiadum [orig: Nâiadum] sacro
Apricioris flore rosarii,
Multumque formosis Napaeis
Ob vitreos adamata fontes.
Domum reverso spero Deo Dure,


page 278, image: s454

HEG' SUR [note: a Heg' Sur est patria Surii, in Insula [orig: Insulâ], quam Danubius infra Posonium efficit. ] minori vicus in Insula [orig: Insulâ]
Ovante vultu gaudiorum
Excipiet duplices in ulnas,
In quo secundis nixibus in sacram
Vitalis aurae lampada prodii,
Canos et adspexi parentes
Iam tum animo puer entheatus
Noscar Deabus suaviter obviis,
Quas Thyrna [note: b Tyrna, eadem quae Tyrnavia seu Tyrnava Regia et libera civitas. ], Comjath [note: c Comiath idem quod Comiathinum, oppidum ad fluvium Nitra situm, ubi tirocinia studiorum posui. ], nobilis utraque
Meaeque formatrix iuventae
Plexilibus cohibent corollis.
Cum iam revisam littora Bodroghi [note: d Bodroghus est fluvius Tybiscum illabens: in cuius ripa est Sarospatach arx et civitas ampla, celebris in Ungaria [orig: Ungariâ] propter Scholam illustrem: ex qua [orig: quâ] promotus sum. Patronus meus est Dominus illius loci vir generosus et Martius Michael Lorantfi. ]
Non usitata fronte Sarospatach
Spectabit impellente Mopso,
Quae meliore loco, mihique
Meaeque sorti largiter appluit.
Eccam! videbo hic [orig: hîc] ora SIDERII
Subiuncta vivaci favori,
Mitiaque in veteres amores.


page 279, image: s455

Cernam appropinquans (mens nihil ambigit)
Fratrem sereno lumine SURIUM,
Florem hunc tueri pullulantem,
Et titulum speciosiorem.
Sic sic sequaces Pegasus hinniens
Pindi cacumen tollet in arduum,
Lauroqne decerptae coronat
Frondis [orig: Frundis] Apollo. Tot inter ergo
Magmenta factorum hercle benignitas
PAREE numquam vestra tacebitur,
Quam forte Lethaeis in undis
Grande foret scelus abdidisse.

M. CHRISTOPHORUS JUGNITIUS M. J. PHILIPPO PAREO Edenti CASTIGATIONES in Magirum Iesuitam.

FALLOR? An ut THISCHBITA olim ad Iordanis arenas
Sidereum ignito dum petit igne polum,
Pallia ELISAEO liquit, quibus orbita aquarum
Orba potenter aquis in duo fissa fuit:
Sic tibi iam rude donandus athleta [correction of the editor; in the print aethleta], relinquit
Pallia iam currus credit equosque Pater.
Magna Balitarum superat modo turba: supersunt
Flumina Theulogicis discutienda [correction of the editor; in the print discutenda] togis.
Tu modo perge viam, solvens contorta secansve:
Sic tibi sit patriae portio dupla togae.



page 280, image: s456

M. PETRUS SCRIVERIUS Ad eundem PAREUM.

TRIFORMIS horridum domare bestiae
Caput valentis, inscia repellier
Et effera [orig: efferâ] decet fuisse praeditum
Potentia [orig: Potentiâ] acre corpus; atque robore:
Periculi ille namque fertilissimam
Labore strenuo necem ausus aggredi
Sibi ipse gloriae arduae auctor exstitit.
Quis at, Paree, mentis haud magis tuae
Inominata robor a usque praedicet?
Sagacis atque te IngenI virum haesitan:
Honoret? exsecranda qui impii gregis
Papistici refellis apte dogmata,
Laboriosa quae cohors Ignatii
Profecta caelitus docere nititur.
Age ergo pergito hoc modo maledica
Ferocium Dei hostium ora claudere. et
Minacibus resistito sicariis,
Novumque sic parentis optimi
Referre tu ne desine aemulum.

M. PETRUS SESTRENTIUS Ad eundem PAREUM.

REGINA natos sic volucrum suos
Explorat implumes, aciem imperans,


page 281, image: s457

Torquere flammas in calentes
Phoebe tuas, oculi irretortam.
Si degener fors lumina deprimat,
Visu magistram, nec teneat diem;
Non es paterni haeres habetur,
Fulminis, imperii aut volucrum.
Non tu parentis degener es tui
Natus, celebris. JANE, tuam indolem
Sat iam probas, dum luce Solis.
Lumine non refugo, calentis,
Et usque et usque exples animum tuum;
Novus palaestra [orig: palaestrâ] dum pugil in nova [orig: novâ]
Geris duellum, dum SUITAM,
Eumenidum socium cohortis,
Bis terque penna [orig: pennâ] ceu furiam domas.
Cavete, vestro ne socio, Dii,
Deaeque, opem frustra [orig: frustrâ] feratis
Vestraque nam capita edomabit.
Et iam paternae te dubitabimus
O JANE Musarum decus optimum,
Et gloriae heredem, politos
Et facere imperii inter omnes?

MARQUARDUS FREHERUS Ad PAREUM edentem Comoedias PLAUTI.

FAX Sarsinatium, olim iniquis casibus
Pistrini alumne, post parens Comoediae,


page 282, image: s458

Scenae voluptas, ardor Orchestrae novus
Gregi noveno frater addite et mari
Latina Siren; auctor elegantiae,
Pater iocorum, risuum, facetiae:
Acumen exercere Criticum prosate.
Proh quantus in te liberando cladibus
Morbisque desudat labor! qua [orig: quâ] non manu
Aliquid vel invito est datum pulvisculi.
Aciesue scalpri adacta vel novaculae!
Deficere poteras inter aemulas manus,
Et illud exclamare cognitum vetus,
PERII MEDENTUM COPIA PLANISSUME
Ni cura gnavi [orig: navi], et singularis cautio, et
Pietas PAREI, condolens vicem tuam,
Vitae ruentis sisteret coeptam fugam:
Non hercle deposito dans spiritum,
Sed et colorem, quo placebas integer.
Non medicus, ast MEDEA verius cluet,
Idem recocto quae PELIAE fecit seni.

IDEM AD EUNDEM.

A praelo calidum fabraque incude recentem,
Ingenii et variae, Iuppiter! artis opus,
Accipio Plautum, nitidum non pumice multo,
Sed radiantem auro, et vellere sericeo.
Munus amo (quis non?) lepidum nimis atque venustum:
Muneris auctorem sed magis intus amo.
Pronus id affectus in nos, id cur a meretur,


page 283, image: s459

Commoda agens studio publica pervigili.
Quando erit ut parili dono hunc novus editor ornem!
Non ea vis nobis, non favor hic superum.
Nec tamen Hercle nihil donanti reddere certum est:
Commendabit amor qualiacumque meus.
Delphica det grandes cyathos abacique potentum:
Talia fortunae dona favore beant.
Nos transmissa iuvent chartacea mutua vates.
Musarum an donis grandius aestimium est?

JACOBUS LECTIUS IC. In IOH. PHILIPPI PAREI accuratissimas ad Accium PLAUTUM lucubrationes.

SAEPE vetus turbam fama insectata medentum,
Caesaribus vitam quod rapuere [orig: rapuêre] suis.
Sic senio et morbis feto tibi tristibus Acci
Multorum intulerant vulnera multa manus
Haerenti iam pene Erebi sub faucibus atris
En solidam Paeon sufficit alter opem.
Quippe intus decimam PAREUS, et in cute, Musam
Novit, et, ô, Musa est fallor an undecima?

JOH. IACOBUS GRASSERUS Ad J. PHILIPPUM PAREUM.

HACTENUS erubuit Romae calcasse Theatrum
PLAUTUS, et Ausonios exposuisse modos


page 284, image: s460

Pluribus infanda corpus lue tabuit annis,
Et male Pieriis marcuit artis opus.
Flerat, et ingentes geminarat SARSINA planctus,
Sarsina Musaeis tot celebrata choris.
Nunc postquam sed enim divina [orig: divinâ] mente PAREUS
Abstersitque luem, restituitque decus:
Et vatem Romam duxit jussitque Theatrum,
Et Phoebi illustres indugrediusque tholos.
Grande Palatinos Capitolium adorat honores,
Et figit meritis oscula mille rosis.
Ut iuvat! ut volupe est! redivivum audire Poetam,
Qui nitido Latias eloquio auxit opes.
Umbria divinis decerpe superba Poetis
Pro subole aeternum rite anadema tua [orig: tuâ].
Sed tu quae tantum genuisti Sarsina vatem,
Quae tandem Medico praemia digna dabis?

SIMO STENIUS.

[gap: Greek poem] .

Hoc est: Interprete PAREO.

Invida Cecropidum gens magno affecit honore
Aemulum Aristophanem Socratici generis.


page 285, image: s461

Umbrigenae ast PLAUTI recreata est scena Quiritum
Innocuis salibus, compositisque iocis.
Hi. foret absque tuis opibus, dextraque Minerua,
Umbrae perpetuae, culte PAREE. forent.

CASPARUS WASERUS In Novam Editionem Plautinam PAREI.

QUISQUIS Plautum adamas polite Lector,
PAREUM quoque ames [note: Word missing] necesse est:
Plauti qui monumenta reddit Orbi
Tam pure [orig: purê] scholiis Notisque doctis
Illustrata labore permolesto.
Non hic ergo nimis dein requiras
Quos dedere allii prius labores.
Istaec integra scena iam PAREI est.

THEODORUS RHODIUS POETA LAUREATUS.

FAVETE ô teneri boni poetae,
Et quantum est hominum elegantiorum
PLAUTUS pellepidus bonus poeta,
Et quantum pote plurimum facetus,
Musarum decima, et Latina Siren;
In manus hominum venire gestit,
Cultu scilicet ac nitore tanto:
Quanto ausus fuerat venire nunquam.
Nam licet nitidissimus Poeta


page 286, image: s462

Esset ac Veneres haberet omnes,
Omnes delicias, iocos lepores;
Illum sic tamen inficetior gens
Dente arroserat improbe maligno:
Ut, ni [orig: ] vindiciis politioris
Saeculi sibi restitutus esset,
Obrutus tenebris, situque turpi,
Turpi puluere perpetim iaceret,
Infelicibus esca amica blattis.
Verum non ita restitutus umquam est.
Quin naevi et maculae locum invenirent.
Quos naevos maculasque nunc PAREUS,
Phoebi delicium, Minervae alumnus,
Omnes eluit, abstulitque: multa
Notis perpetuis quoque expolivit,
Aerumnabili et improbo labore.
O factam bene restitutionem!
Non Umbro est male sed bene ac beate [orig: beatê]:
Quod ipsi rediit nitor, venustas,
Et Venus rediit, ferens amores
Secum, et blanditias, iocos lepores.
Proin ô teneri boni Poetae,
Et quantum est hominum elegantiorum,
Adeste, obsecro, quotquot estis omnes:
Et PAREO animis FAVETE, et ore:
Et blandis numeris facetiisque
Incensi, pariter Favete PLAUTo.
Quin suis meritis et hunc et illum
In caelum lepido vocate cantu.
At vos interea, quibus Poeta hic


page 287, image: s463

Ad gustum minus est et ad salivam,
Queis [reg: Quibus] olet stabulum VALETE, ABITE,
Musis et Charisin creati iniquis!

IDEM AD EUNDEM.

PLAUTUS, qui Latiae norma est et regula linguae
Multa aliis debet plurima DOUZIADIS,
Quorum ille expertus studium est operamque fidelem:
Et quorum jam nunc munere salvus ovat.
Nulli plura tamen sese debere fatetur,
Quam cur (dissimulem!) docte PAREE tibi.
Qui naevos, maculasque abstergis: et ipso hoc
Audenter nisus Herculeos superas.
Quae tibi Pierides digna hostimenta rependent!
Quid tibi pro studio proque labore dabunt?
Quid, nisi, dum Plauti numerique salesque legentur
Laude vehent merita nomen ad astra tuum?
Interea macte hoc Genii ingeniique vigore:
Summus eris vates, summus eris Criticus.

IDEM IN EFFIGIEM PAREI.

SIC oculos sic ora gerit, vultumque PAREUS:
Quem fovet in gremio dia Minerva suo:
Cui phoebus viridi velavit tempora lauru:
Et dedit auratam Calliope Citharam.
Hinc est, quod Phoebo sacrum facit atque Minervae:


page 288, image: s464

Et colit Aonias, numina casta, Deas.
Applaudunt omnes vati, quin ipsa Minerva,
Ipse etiam Phoebus plaudit, et Aonides.

IN EANDEM.

Non finxit sculptor te, docte PAREE; sed umbram
Corporis: ipsum te fingere non potuit.
At facit hoc PLAUTUS; cuius numerosque salesque
Restituis Genii dexteritate tui.

RICHARDUS HEMELIUS.

[gap: Greek poem] .

Idem LATINE.

ET rupes solidas, et ferri robur, et aeris,
Longinquum tempus conterit atque domat.


page 289, image: s465

Sed tua praesignis qui scenae es stella Latinae
Laus in perpetuum Plaute superstes erit;
donec erunt serui fures, iactator alumnus
Bellonae, atque senex donec avarus erit,
leno periurus, iuvenis sectator amorum,
Mercedis meretrix anxia, anusque bibax.
Iam tibi laus similis contingit, docte PAREE,
Qui Plauti in lucem scripta redire facis:
Donec anus vinum cupiet, meretricula quaestum,
Lascivus iuvenis donec amator erit,
Mendax leno senex cupidus maioris acerui,
Miles iactator, seruaque turba rapax.

MELCHIOR ADAMUS POETA LAUREATUS

PAREE, primas nunc Critici occupas
Choragi, et agmen vaticinum praeis:
Non ante depulsis ab Umbro
Noctibus, illuvieique socci
Indis nitorem. Quis tibi Gloriae
Currus per orbem nomina differet?
Pectus quod e Pindo sagaci
Non refer et capiti usque grates,
Flagrans Poetam volvere Comicum
Mente evoluta [orig: evolutâ]? quis neget, arduos
Plauti adsequi iam posse sensus,
Gentibus et Latium reverti?
Quando coactis undique. apographis,
Gazamque Belgae, et lampada Francicam


page 290, image: s466

Inferre perplexis Locorum
Expediens meliora, quaeris.

IDEM AD EUNDEM.

QUI chronicas novit medicus depellere febres;
Felicis laudem dexteritatis habet.
Qui tollit veteres librorum e corpore mendas,
Et lucem caecis sufficit; ille vir est.
Inde PAREE tibi surgit laus iustior; Umbri
Qui prisca corpus labe maloque levas.
Utque legi, possisque capi phrasis ipsa Quiritum;
Iudicii rara [orig: rarâ] dexteritate facis.
Hi Latiique sales et PLAUTI haec dramata vivent
Dum Patrias Rheni Nicer amabit aquas.
Plauto munditiem qui demit cumque loquendi,
Haud sane lauto praeditus ingenio est.

ABRAHAMUS KIMEDONCIUS.

QUEIS [reg: QUIBUS] labor est vigili studio prodesse Camenis.
Scilicet hi Pylios traducant molliter annos.
Excedant etenim terris, vitamque relinquant,
Non sibi, non aliis qui vivunt, pessima terrae
Pondera, nec praeter fruges consumere nata.
Rectior at tibi mens primis concessa sub annis
Caelitus, haecque fuit semper tibi cura laboris
Solliciti, ut posses quondam prodesse Camenis,
Dotibus ingenii, patris vestigia calcans.


page 291, image: s467

Nec male cessit opus, nec te tua cura fefellit.
Vix quartum aetatis fuerat tibinamque peractum
Lustrum, cum Musis doctis et Apolline sacro
Instructi Ludi Latii sunt tradita sceptra.
nec satis esse putas pro viribus optima quaeque
Tradere, dum ducis vitales luminis auras,
Ni Musarum etiam superent monumenta tuarum
Post mortem, et prosis vitam, cum clauseris arctam
Hinc tibi cura fuit nuper conscribere libros
Doctrinae LOGICAE, mentem queis [reg: quibus] dirigis aequam,
Qua ratione queat falso discernere verum.
Ac modo PLAUTUS adest, mendis purgatus, et omni
Parte notis auctus. Sic si iuvat esse labores
Perpetuos possis studio ut producere famam.
Vivas ergo diu, seris dignissime canis:
Et cum depones odiosae taedia vitae,
Parte tamen meliore tui post fata superstes
Cantatus celebri fama [orig: famâ] volitato per orbem.

IOHANNES SCHMIDIUS

DISCERPTUS veluti iuveniles VIRBIUS artus,
Virbius haud esset, non miserante Deo:
Sic quoque MARCE tuum, quod si divina Parei
Virgula cessasset, grande iaceret opus.
Reddidit haec numeros, risus, ludosque iocosque,
Et quoscumque dedit lingua Latina modos.
Ergo redonato tibi gaude PLAUTE lepore,
Plaude redonato Musa Latina choro.


page 292, image: s468

Quod rediere sales tua laus est sola PAREE,
Quod numeri innumeri, Gloria sola tua est.

SCIPIO GENTILIS IC.

INDUPERATORUM quondam ceu Caria fertur
Ipsa interisse copia [orig: copiâ]:
Ingeniosa fere Criticorum turba necarat
Trusatili PLAUTUM molae
Pistrinoque parem. vidit gemuitque PAREUS
Propinqua Vatis funera:
Auxiliumque tulit, quo non Pataraeus Apollo
Tulisset efficacius.
Ite procul, dixit, tot pocula amara, tot herbae:
Aurasque Plautus liberas
Pura [orig: Purâ] in luce trahat grataque in veste nitescat,
Mea quam laboravit manus.
Debemus Plauto linquamque salesque latinos:
Plautus PAREO Spiritum.

CUNRADUS RITTERSHUSIUS IC. De PLAUTO, et FLORILEGIO Plautino.

HUMANAE speculum vitae Comoedia PLAUTO
Immane quantum debeat:
Quippe repraesentanti hominum sensa intima, dictaque
Et facta congruentia.
Lingua deinde Latina fere omnem fusa per orbem,
Est grata Plauto debitrix.


page 293, image: s469

Si placeat Musis uti sermone Latino,
Plauti ore credam eas loqui.
Sed multum huic speculo decesserat ante-nitoris.
Rubigo quem infuscaverat:
Romanaeque decus linguae manus improba passim
In barbariem converterat.
Ut Plautus sese iam vix agnosceret ipsum,
Insulsa gens effecerat.
Non tulit hoc magnus Patrum CAMERARIUS aevo:
Hic sospitator exstitit
Primus PLAUTE tuus. Certatim deinde sequuta
Turma eruditorum frequens.
Praestitit, ut paulo melius mox Umber haberet,
Politiusque esset speculum [correction of the editor; in the print speclum]
Vitae hominum, abster sis maculis mendisque pudendis
Sed sparsa quae fuerant prius,
Obuia nec cuivis festivi pharmaca Plauti,
Industria admirabili.
TAUBMANUS collecta meus quasi apicula dulcis
In alveolos haec contulit.
Ipse etiam voluit non prorsus asymbolus esse
Lucem inferens multis novam.
Eius porro legens vestigia pressa PAREUS
Parem iam inivit gratiam
A PLAUTO, et Plauti cultoribus, ipsaque linguae
Commercia audit Romulae.
Plautinasque ut opes faceret magis usibus aptas,
Lectori ut in mundo forent,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Depastus est dicta aurea.


page 294, image: s470

Inque novas retuli cellas. Fruere euge labore
Lector bone, Auctori et fave:
Candida quem extentum celebrabit fama per aevum,
Quoad sales Plautini erunt
In pretio, et linguae florebunt scripta latinae.
Haec sunt PAREI praemia.

IDEM.

[gap: Greek poem] .

BALTHASAR VENATOR POETA LAUREATUS.

ROMULA si turbam recrearet lingua novenam,
Nil nisi Plautinos redderet ore sonos.
At nunc re vera quod non nisi Comica gustant
Mulsa, damus loto, docte PAREE, tuae,
Nam cum Barbarica his quondam sociasset Arachne
Virosam illuviem non sine fraude favis.
Iudicii virtute tui, notha quaeque remosti
E medio, exornans quae genuina magis.
Nunc quoque non cessas Latio bene velle Lepori,
Et calathos fetos si efficis ecce rosis.
Fallor? an ut Pindi Plautino affamine Divas
Uti, quod nuper vix cupiere [orig: cupiêre], lacis.


page 295, image: s471

Sic nunc, quae undo finguntur polite, nudis
Et quae dicuntur ludere brachiolis,
Orchomeni Divas Plautino e flore docebis
Dapsile velle sibi conduplicare peplum,
In quo si texet tibi nomen daedala Pallas,
Quod legat abrupto termate posteritas:
An te paeniteat, pigeatve, PAREE, laboris?
Quem dederas Musis, quem dederas Charisin.

FINIS LIBRI I. Carminum Adoptivorum.



page 296, image: s472

J. PHILIPPI PAREI CARMINUM ADOPTIVORUM Liber Secundus. IN QUO Viri doctissimi GEORGII THURII Pannonii, Poetae Laureati MUSA POSTHUMA.



page 297, image: s473

SIMONIS STENII EPIGRAMMA Ad doctissimum Virum et Poetam Coronatum GEORGIUM THURIUMHungarum.

THURIS odor gratus, gratissima carmina Thuri
Sunt tua: sed dispar est in utrisque modus.
Thus ignis violens absumit: nulla sed umquam
Carminibus poterit flamma nocere tuis.
Thus legit ater Arabs. tua carmina Pannonis ora
Est mirata, simul Teutonis ora legit.
Thus Idololatris positis adoletur in aris,
At tua Calliope docta Lycea replet.
Ergo iure bono tibi laurea serta Melissus
Imposuit. quanti est huic placuisse Viro?
Qui Vates inter sic eminet unus, ut inter
Sidera Luna suo plenior orbe micat.
Huius si paribus vestigia passibus aeques,
Non thus, sed fundet balsama Musa tibi.

BARTHOLOMAEUS KECKERMANNUS Ad GEORGIUM THURIUMUngarum, Virum trium Cardinalium linguarum peritia [orig: linguarum peritiâ] cultissimum, nuper Laurea [orig: Laureâ] coronatum.



page 298, image: s474

QUAE Laurum meruit divina Meliza Melisso
Illa eadem laurum dedit imponente Melisso
Pannonios inter primo tibi; gloria Thuris
Prima inter lacrimas, quondam de Thure Sabaeo
Suffimenta Deo gratissima, thure iuvatur
Mnemosynae sedes, ea pars qua [orig: quâ] condimus omne
Quod scimus; reor applaudens plena ominis esse
Cuncta boni, cum Thus stillantia mella coronent,
Mella inter omnes succos queis [orig: queîs] gloria summa,
Gloria caelestis conceditur aemula roris;
Quale sapor mellis, qualis fragrantia thuris
Talis eris tristi Patriae Doctissime Thuri,
Tale tuum carmen celebrabitur optime vates.

JOH. ULRICUS CONSILIARIUS ARCHI-PALATINUS In Lauream Poeticam GEORGII THURII Pannonii.

QUIS autumaret ut Lycaea Martius
Amet subire sanguis? Ungaros vide
Ut inter arma Martis editos, tamen
Putabis esse filios Apollinis.
Portabit unus ista Thurius meus,
Poeta cultus, eruditus omnia
Profana sacra; totus attamen sacer.
Scio sciuntque quotquot hoc agunt loce
Opinionis integerrimae viri;
Scies et ipse qui videbis indolem.


page 299, image: s475

Melissus hoc virente laurea caput
Revinxit; unus instar omnium tibi
Satis superque testis, auctor integer.

MELCHIORIS ADAMISILESII PHILOS. M. ac P. C. MELOS In Lauream Poeticam GEORGII THURII PANNONII, Viri doctissimi.

FRONTE quem quondam placida [orig: placidâ] renidens
Viderit Cleio semel eruditum;
Non aget caecis tenebris sepultum in-
glorius aevum.
Vivit extentis Maro noster annis;
Dumque recrescet face Noctiluca:
Crescet et Vatis socienna perpes
Gloria Flacci.
Et quid hoc canto? tua laus decusque
Inclutum, THURI bene facte ad unguem,
Nuspiam et nusquam redeunte saeclo
Emorientur.
Qui Palatinas veniens Athenas,
Qua pater leni fluitat susurro
Neccharis, mox finitimo additurus
Flumina Rheno;
Protinam te (sic genio beato es)


page 300, image: s476

In MELISSAEOS penitras amores:
Anteponendos tibi saltem amores
Ditibus Indi
Laminis. Atque heic numerosa motans
Plectra complesti nemus omne, et omnem
Ad tuos fudit Elegeia nervos
Blanda decorem.
Audiit Francus chelyn hancce Flaccus,
Invidus tantam latuisse Suadam; et
Te pium iussit sapidumque Vatem
Indigetari.
Ergo jam metum tetigit caballus,
Phoebico nulli in stadio secundus?
Iamque lemniscata caput politum
Laurus inumbrat.
Laurus haec longo vigeat virore,
Nec Iovis diri metuens nec Euri;
Tuta Neptuni fremitus, et ignis
Tuta rogalis!
Hinc te Heri summi recinente laudes
Pannonis crescat pietate tellus:
Et tuo Virtus celebretur ore
RAKOCIDARUM:
Quos SIGISMUNDUS micat inter Heros,
Reliquos Phoebe velut inter ignes;
Notus in vexata animi fidelis
Agmina CHRISTI.
Ipse dein [orig: deîn] vitae sed enim peractis
Areis, terrae triplices in oras


page 301, image: s477

Arduis Famae niveae quadrigis
Usque veheris [orig: vehéris].

AD EUNDEM.

CUr te BEZA suum, cur te vocat ipse MELISSUS?
Id numeri faciles, osque trilingue facit.
Cuncta istaec tibi sunt; decorant quae singula multos:
Pannonius non sis Ennius ergo mihi?

GEORGII THURIIPANNONII [correction of the printer; in the print PANORMII] ELEGIARUM LIBER UNUS.

ELEGIA I. Ad BASILIUM VV. SCHEPSINUM, obitum filii lugentem.

SIcubi fata novae prolis videt, abdita quondam
Atthis in obscuris frondibus orba dolet.
Et juga cara parens, et inanes questibus auras
Personat, a numeris tristior ipsa suis.
Ut miseranda tui defles modo funera nati,
Clare vir, et maesto pectore vulnus alis.
Utque novem tecum juvat indulgere Sorores
Luctibus, ut nos hic [orig: hîc] tangit et ille dolor.
Heu mihi, qualis erat gemitus, quot pectore fudit?
Res ea cum Phoebo caussa doloris erat!
Vestibus Aonides luctum profitentibus ibant,
Et passis manibus maesta cupressus erat.


page 302, image: s478

Omnis et admonitu famae lacrimosa iuventus,
His casta tulimus debita iusta manu.
Ergo iacet prima vitae succisa sub aevo
Progenies, lacrimis Ianus humata tuis?
Et tibi quae fuerat, simul est tumulata voluptas?
Est ubi filioli nomen inane super.
Unicus ille fuit, quo vivere sospite velles,
Ille fuit, velles quo moriente mori.
Et tamen audemus flendi tibi dicere leges?
Quam sumus hic magno pectore quisque viri!
Occidit illa tui quondam medicina doloris,
Matris adhuc, eheu, raptus alente sinu!
Vix tener ipsarum norat discrimina rerum,
Et sensum primo balbulus ore loqui.
Saepe tibi risum verbo gestuque jocoso
Movit. et optatis lusibus ante pedes.
Sape fatigato curis dedit oscula jussus,
Officiique fuit dexter in omne genus.
Iamque relucebant virtutum semina, jamque
Gratia sub pravo pectore magna fuit.
Vincebatque suos generosis motibus annos,
Indole, quos vixit, nobiliore, dies.
Laetus eras Genitor, fugitivaque mente fovebas
Gaudia, maestitiae quae seges huius erant.
Quam brevis est, ipsoque bono metuenda, benigna,
Rara quidem nobis, si tamen hora venit!
Talia volvebas animo, quae gloria parta est
Nominis, haec nobis prole superstes erit.
Postquam nostra sequens magnis vestigia coeptis
Montis Apollinei fecerit arce gradum.


page 303, image: s479

Ipse meum Natum citharis et carmine quondam
Ornatumque sacra fronde videbo senex.
Desine sperando flammis accendere Fati
Invidiam, et summum sollicitare diem.
Imminet, heu nescis, votis inimica bonorum,
Quae rumpat puero stamina, Parca ferox.
Scilicet ista trium nos lex manet una Sororum.
Herbaque Parcarum falce metenda sumus.
Mortis in imperium venit insuperabile, quidquid
Aspicit egregium Sol ab utraque [orig: utrâque] domo.
Hac via quae teritur pedibus juvenumque senumque,
Iam dudum juvenum trita senumque pede est.
Aspice quot Reges, quot mundi regna potentis
Diruta Leteis alta premantur aquis.
Ut facies orbis redeatque abeatque prioris,
Ceu fugit ante undas unda, diemque dies.
Ergo tuas lacrimas cohibe, cineresque sepulti
Filioli placida mitte quiete frui.
Spes tibi summa quidem dum vivere, proles
Teque Parente fuit digna, domoque tua.
Sed mortalis erat, nec tu tam certus ut illam
Subtraheres ulla conditione Neci.
Nec minus ille senex, quam qui fuit integer avi,
Omnis longa satis vita per acta Deo est.
Illius intemerata poli mens sede recepta
Sordibus impuris gaudet abesse soli.
Mixtaque caelitibus, mundi tot fata, beatis
Bellaque et aspra pium [orig: piûm] vincula, vimque refert.
Persolvitque Deo caelesti carmine grates,
Quod potuit nostris altior esse malis.


page 304, image: s480

Et deflemus adhuc, nec pleni temporis illum?
Orbe nec in saevo dicimus esse super?
Quin age, quando malis, caeli novus incola, vitam
Ac aeterna Deo saecula, liber agit:
Gratemur, cinerique pio nunc serta feramus,
Ut facili terra molliter ossa cubent.
Dum nova visceribus surgentia corpora terra
Ante sui stabunt iudicis ora DEI.

ELEGIA II. In obitum THOMAE FABRICII.

SOLVE iterum in luctum (quid enim nisi flere solemus?)
Flebilis indignas ô Elegia, comas.
Vultum nube sacra vita [orig: vitâ], et lugubre canentis
Triste caput circum nota cupressus eat.
Maesta dies venit qua magni funera vatis
Voce novem deflent ingeminantque Deae.
Qualis ubi moriens, in littore pasta Caystri,
Concidit, et fati praescia luget avis.
Vel pius amisso gemit arbore turture turtur,
Vitaque quae restat, mortis imago novae est.
Et noster decessit amor, columenque refugit,
Est pius et nobis perpetuisque dolor.
Occidit ille Soli natalis adorea THOMAS.
Ingenio THOMAS eloquioque potens.
Quo mala non vates melius ventura canebat [correction of the editor; in the print canetba],
Tristia non miserae damna cavebat ovi.
Patria nuper adhuc quo se jactabat alumno,


page 305, image: s481

Et, licet infelix sospite sospes erat.
Quo Doctore suos misera est solata labores,
Denique quo functo mortua visa sibi est.
Occidit, et tanti superest, heu! nominis umbra!
Si modo quod non est, umbra quoque esse potest.
Heu quid perdidimus miseri? quantum unica votis
Hora tulit, nigris hora vovenda notis.
O ego vana canam vates indigna loquutus!
Patria vix posthac es rediviva mihi.
Scilicet orba tuis es vatibus, orba patronis,
Spiritus, et vitae qui tibi sucus erant.
Pars quorum, Tholnaee parens, vel prima fuisti,
Et tibi perpetuum nominis illud erit.
Gnarus et aptus eras velut exigit ardua moles,
Pascere sive gregem, sive necare lupos.
Nec tibi consilii nec copia defuit Artis,
Utilis et longa fortis Athleta cruce.
Sed iam parta quies, vernantis et otia vitae,
Et promissa fidei laeta Corona viret.
Iamque triumphanti similis similisque canenti,
Sub pede te quidquid presserat ante, premis.
Nos eadem diversa trahunt adversa rotantque,
Humanaque sumus ludicra Sortis adhuc.
Salve sancte cinis, multis deflende, nec ulli,
Quam mihi, carior o flebiliorque cinis.
Salve. et quae Pietas me solvere justa coegit,
Symbola sint animi non onerosa mei.
Deserat ante etenim nostros (precor) halitus artus,
Gratia quam meriti sit moritura tui.
Seu me blanda manet, seu me sors aspera vitae,


page 306, image: s482

Non erit officio fortior illa meo.
Te lacrimis, te voce canam, te carmine plangam,
Teque recurrenti commemorabo dei.

ELEGIA III. In obitum IACOBI WAGNERI, Scriptum iussu Coetus [orig: Coetûs].

IMPRECOR, et faciant Superi rata vota precantis,
Si non illa pia sunt aliena prece.
Vos quoque perpetui suspiria conscia luctus,
Et variet fati perpetuaeque vices:
Quicquid et his oculis indignos elicis imbres,
Vos quoque flamma, nigrae vel voret unda Stygis.
Scilicet haud sat erat Patriae pereuntis acerbos
Plangere tot casus, excidiumque novum,
Et vates pietate sacros: in funere quorum
Mortua censeri Patria tota potest.
Hos nisi ferremus luctus, nisi signa doloris
Ista novi rursum suscipienda forent.
Dum nuper sollers Hospes nunc triste cadaver,
Iusta novi rursum caussa doloris adest.
Ergo cadis, Wagnere Hospes, vernante sub aevo.
Sectaque ceu curva lilia falce, iaces?
Nec te sancta fides, et fallere nescia, necte
Candor et integritas eripuere Neci?
Hospes in hospitibus qui solus et unus ab omni
Parte, sodalicio fidus et aequus eras!
Cuius ab exemplo reliquorum turba probato,


page 307, image: s483

Si bona, si sollers si fuit aequa, fuit.
Exemplum his etenim fueras qui fercula praebent:
Hoc quoque non parvae nomina laudis habet.
Nec bene certasset tecum tota [orig: totâ] Hospes in urbe,
Tempore seu longo, nomine sive bono.
Bis duo lustra abeunti jane cum trieteride tota [orig: totâ],
Pannonios juvenes dum tua mensa fovet.
Viximus hic [orig: hîc] omnes: et digesto ordine librum
Nominibus nostris fecimus esse novum.
Quotque tibi ad mensam, tibi tot fueramus amici,
Nulla fuit nobis, nulla querela tibi.
Ergo te merito nobis lugemus ademptum,
Fundimus et tumulo serta, rosasque tuo.
Ipse tuo luget nobiscum funere Phoebus,
Pro lauruque illi maesta cupressus adest.
Et musae tenues onerant ululatibus auras,
Immatura aevi stamina rupta tui.
Tanta manent laudis te vita praemia, functum!
Tantum est officiis conciliare decus!
Heu quoties dixi, quoties heu diximus omnes,
Hospes ubi talis repperiendus erit?
Festivi placuere sales, sermoque, iocuque,
Et quidquid praestat tristitiae Antidoton.
Saepe habito multo sermone ultroque citroque,
Nomina multorum dicere promptus eras.
Hic fuit, hic sedit dedit hoc abiturus amico,
Hos habuit festos ille vel ille iocos.
Hinc tibi paene fuit nomen commune paratum,
Hoc quoque non parvi signa favoris habet.
Saepe aliquis media te sedulus urbe requirens;


page 308, image: s484

Pannonidum sodes, dixerat, Hospes ubi est?
Ergo bonis tantis una [orig: unâ] privabimur hora [orig: horâ]?
Vota tot ergo istaec auferet una dies?
Scilicet una manet cunctos haec semita lethi,
Paupere seu nati, divite sive sumus.
Hoc tamen interea mortis solacia praestet.
Quod sumus in laudes gens studiosa tuas.
Officiique tui memores haec ultima iusta
Solvimus, officio si levis umbra favet.
Atque tuum grato dehinc nomen in ore feremus,
Gratia nec meriti est interitura tui.
Sive quis hic superet nostro de nomine Coetus,
Seu Mavorte truci dissolvendus erit:
Parsque lares patrios pars ultima climata terrae,
Pars alios alia [orig: aliâ] sorte petamus agros.
Semper honos meritumque tuum, Iacobe, manebunt:
Si quid Pannonicae posteritatis erit.

Tempus obitus.

FERVIDA retrogradi peragrabat sidera Cancri,
Phoebus, et in media parte regebat equos.
Cardine in Eoo caeli revolubilis ignes,
Vidisses, alio non micuere [orig: micuêre] modo.
Pleiadas aversus produxerat aequore Taurus,
(Bis decimo ortus erat, tertio et ille gradu)
Aethera iamque novum Nepheleia signa tenebant,
Tyndaridasque domus nigra tenebat adhuc.
Sed gemini Pisces, puer Iliadesque, Caperque,
Sidera conspicuo clara fuere polo.
Ortaque pars Piscis, pars altera mersa latebat.


page 309, image: s485

Cui Notio nomen lingua Pelasga dedit.
Sustulerat mediam Pistrix Nereia caudam,
Dexter Erichthonii pesque oriturus erat.
Pegasus, Andromedeque suis innexa catenis,
Et vir, et excelsus vectus uterque [correction of the editor; in the print uterq] Parens.
Albus Olor summi tangebat cardinis oras,
Nec procul hinc Delphin, huncque sequutus Equus,
Parte sed occidua [orig: occiduâ] medium servabat Olympum
Aemonius [reg: Haemonius] Phoebi clarus in arte Senex.
Virosa ante Nepa, atque Bilanx, Astraeaque virgo
Parte latens liquidas parte subibat aquas.
Ipsa Ministra Iovis medio pendebat in axe,
Occidua et primum coeperat esse Lyra.
Fortis at Anguitenens gemino et qui clauditur angue
Alcides, et quae Gnosia stella micat,
A summoque poli distabat, et aequoris imo,
Nec nimis in summo celsa, nec ima nimis
Verterat Arctophylax piger ipse pigerrima plaustra,
Queis [orig: Queîs] versis Helice vertitur, atque Draco.
Haec erat astrigeri facies, heu! lurida caeli,
Tempore quo noster providus Hospes obit.
Nunc qui Solis iter, caeli profiteris et astra,
Astronome, hinc tempus quaero, quod illud erat?

ELEGIA IV. In Lauream Magisterii IANI Zeuthenii, et IANI HOLMII Danorum.

CARMINE tentabam duplici describere laudes,
Et tibi IANE tuas; et tibi IANE tuas.


page 310, image: s486

Iamque animatus eram diversis addere chartis,
Unius hic [orig: hîc] nomen, nomen ibi alterius.
Deridens modice, modice indignata Minerva,
Cur bene compositum par ita solvis? ait:
Foedere nonne vides quanto jungatur uterque?
Quamque ferant eadem nomina quamque gradum?
Ambo pares aetate, pares virtutibus ambo,
IANUS uterque, uno Danus uterque solo.
Quin tu perpetuo celebras ea pectora versu,
Quae Genus et nomen iungit, et unus Honos?
Dixit et ipsa Ducum mihi si promisit, et orsa est
Dicere, quae vobis commoda quotve tulit.
Chersonesus, ait, septem subjecta Trioni
Teutonico quaedam cingitur Oceano.
Clara viris, opibusque potens, et divite cultu,
Cimbrorum a populo nomen adepta suum.
Illa viros istos vitalibus edidit auris,
Et studiis pueros imbuit illa rudes.
Iamque et amare lyras et Apollinis otia norant,
Ut thyrso teneros percutit ille sacro.
Ilicet amborum senserunt pectora Numen,
Seque rapi ad studii nobilioris [correction of the editor; in the print nobiloris] iter.
Inde pari semper conamine. passibus aequis
Parnassi arserunt exsuperare jugum.
Quanta tulere, viae dum justa brabea tulere!
Quam procul, et quoties dictus utrique scopus!
Saepe (recordor enim) fessos in tramite, leni
Carmine solatus vocis Apollo suae est.
Hortatusque gradum, florentes pergite, dixit,
Vos quoque candidior fama manebit anus.


page 311, image: s487

Scilicet haud parvo veniunt pretiosa labare,
Nec virtus alia tanta paratur ope.
Artibus ipsa etiam nobis inimica voluptas
Conari juvenes flectere visa via est.
Et, puto flexisset (tantum valet improba verbis!)
His nisi nostra manus sponte tulisset opem.
Laurus erat porrecta comis, ubi margine ripae
Accipit Oceano Cimbria dives aquas.
Saepius hic illi frondentis in arboris umbra
De virtute sacrum composuere melos.
Astitit haec auroque gravis, gemmisque superba,
Laxa înus, oculos paetula, odora comas.
Quale vel Hybla favos, vel spirat Hymettus odores
Vel nemus Aonium mittere fama refert.
Vosque, ait, ô felix, si non ignara, juventus,
Quam male [correction of the editor; in the print nale] vos sanos devius error agit!
Quid viridem aetatem, floremque laboribus aevi
Perditis heu nimium praeteritura bona!
Sed revocate gradum, monitisque accedite nostris,
Sentibus lia horret, florida nostra via est.
Plura locuturae, quonam, furialis Erinny,
Pellicis hos dixi, praecipitasque ferox?
Novimus, ah amens, aloen suo melle latere,
Novimus insidias arte cavere tuas.
At vos, ô juvenes claram contendite ad urbem
Albidos, hic vester vos operitur honos.
His dictis propere sublata Minerva recessit,
Et praeter pompam cernere nil potui.
Hoc decus, hic tituli, florens haec laurea vobis
Palma sit ambobus non moritura, precor.



page 312, image: s488

ELEGIA V. In discessum BALTHASARIS C. DEBRECINI.

VLTIMA Pannoniae Superi iam fata minantur:
Invisos Superis ibis, Amice, lares?
I miser, et Libycam Syrtim, saevamque Charybdin.
Et magis i, scopulus tutior omnis erit.
Quolibet ire para, (sic omnia versa feruntur)
Dum tibi Pannonidum non adeatur humus.
Desertaque casas habitare, vel orbe remoto
Servitium Domini triste, jugumque pati
Ne dubita, dum Pannonios evadere fluctus,
Dum tibi mille Neces, et fera bella datur.
Omnia conspirant, et lege feruntur in illam,
Seu pridem fuerint omnia, sive modo.
Sidera quae caelo labentia, cuncta notati,
Quo meruit tellus talia nostra pati?
Sacrane delubris temeravit iniqua Deorum
Caelestumne furens in caput arma tulit?
Non tanta [orig: tantâ] feritate fuit sed vicit in uno [reading uncertain: crack in page] ,
Illius hoc tantis absit, abestque, magis [reading uncertain: crack in page] .
Saepe coronavit donis halantibus aras,
Saepe pia [orig: piâ] cecidit victima caesa manu [correction of the editor; in the print manus].
Et fuit, et meminisse juvat, quo tempore caelo
Proxima se Superum [orig: Superûm] crederet esse genus.
Omnia diripuit tempus, sceptrumque genusque.
Sola sequuturis vita relicta malis.
Vita quidem, morte in media si vivere detur,


page 313, image: s489

Ne frustra cineres, si cadat, astra premant.
Cuncta sed ut taceam, quae pertulit aegra tot annos,
Me fati series haec miseranda rapit.
Vidimus ah nimium nuper, quibus ultimus Orbis
Ausibus in miserum sumpserit arma caput.
Bistonias acies, condensatasque cohortes,
Quamque dedere [orig: dedêre] feram Tartara progeniem.
Vidimus et fluvios stagnantes sanguine labi,
Strata cadaveribus vidimus arva tegi.
Obsessasque viris arces, urbesque solutas
Mulcibere, et sacris edita templa jugis.
Haec mala num vindex oculis Deus aspicit aequis?
Et genus aethereum curat, amatque suos?
Talia fundebam lacrimis, abituque dolebam,
Increpat ut numeros Musa repente meos.
O crassae mentis nebulas! ô lucis egentem!
Tamne tibi virtus est dubitata Dei?
Haeccine verba decent? cuius sumus unica cura,
Hunc desperatis rebus abesse putas?
Ille tot iratus scelerati lapsibus orbis,
Plurima cum possit fulmina, pauca jacit.
Elevat ille suos hostes super aethera magnum,
Altius ut Stygiis praecipitentur aquis.
Ille rubro Pharias demersit in aequore turmas,
Ille dedit saxis impia castra Neci.
Perfidus occubuit gelidis Maxentius undis,
Putribus Herodes lendibus [sic] esca fuit:
Saeve Borysthenidum Ductor, quem Caucasus olim
In Scythicis genuit, Sarmaticisque jugis.
Te quoque fata manent, et tu dabis improbe, poenas,


page 314, image: s490

Nulla fit in summum vis diuturna Deum.
Alta feres olim liventia colla catenis,
Adstringetque tuos dura catasta pedes.
Et rostris avium lanianda, canumque iacebis
Praeda per obscenas sanguinolenta vias.
Hunc laetum veniens roseo Pallantias ore
O nobis rutilo proferat axe diem!
Tu vero quem fata vocant patriaeque ruinae,
Balthasar, inceptum, perfice sospes iter.
Et quibus ingenii potes inservire labanti,
Sentiat optatas aegra juvantis opes.
Ipse Deussuprema [orig: supremâ] miseratus ab arce labores
Spondet inoffenso mitia fata pede.

ELEGIA VI. Ad Dn. PETRUM P. ALVINCIUM discedentem.

IBITIS optatos sine me, PETRE, ergo penates,
Qua [orig: Quâ] procul hinc nostro Dacia ab orbe jacet?
Nosque Lycaonio, qui culta sub axe tenemus
Et colimus Musis sacra Lycea novem;
Ergo relinquetis fidissima pectora quondam,
Dividua, o animae portio, PETRE, meae?
Heu mihi, quem durae haec jactant ludibria Sortis!
Invidaque infestae saevaque tela Deae!
Testor enim Superos et conscia sidera caeli,
Cuncta abitu mihi sunt tristia, PETRE, tuo.
Usus amicitiae quo cum mihi tantus, ut illam


page 315, image: s491

Pectore non umquam deleat ulla dies.
Ah quoties Charitesque tuas Musasque recordor,
Et quae corda geris candidiora nive?
Et quae de sacris et rebus verba profanis
Fecimus, incolumi semper amicitia [orig: amicitiâ]?
Omnia quo pridem possedi dives amico,
Omnia quo rapto sunt modo rapta mihi.
Tum mihi si quisquam verbis dixisset apertis,
Me fore privandum teque, tuisque iocis.
Vos quoque Parrhasides, dixissem, protinus Ursae
Mergimini, en isto, dicitur, orbus ero.
Sed mala Fortunae facit inconstantia, Ponti
Nostra quod in medias vota feruntur aquas.
Quid loquor imprudens? immo Deus omnia sancto
Consilio in laudem qui facit, ille facit.
Ergo licet rapto te sim modo tristis amico,
Hac mihi qui vita [orig: vitâ] carior unus eras:
Legibus aeterni tamen omnia vota Parentis
Metiri didici, meque, animumque meum.
Vade meos inter primos memorande sodales
PETRE, mihi fido iuncte sodalicio.
Vade decus nostrum, quast et tibi contulit usus,
Dotibus exorna Templa Scholasque tuis:
Nec tibi lapsa cadant e pectore pectora nostra,
Nec ioca, nec sanctae foedera amicitiae.

ELEGIA VII.

page 316, image: s492

AD GENEROSUM DOM. LUDOVICUM RAKOCI etc. Quum Begum Bacsiensem Ibrahim victum et vinctum adduceret. Mense Jun. 1602.

PHASIDIS Aemonius [reg: Haemonius] quum littore solvit Iason,
Phryxeae rediens vellere dives ovis:
Proreditu Natale solum victoris opimi,
Tura frequens adolet, castaque vota facit:
Quod superans tauros, insopitumque Draconem,
Incolumis tantas eripuisset opes.
Sic tibi nunc omnes spoliis gratamur onusto,
Inque piis fumat thuris acerra focis.
Laeta triumphali quum cingens tempora lauro,
Ingrederis magni victor honore Ducis.
O patriae columen procerum, LUDOVICE, voluptas,
Praesidium regni, Nobilitatis amor.
Scilicet Aesoniden animi virtutibus aequas,
Fine tamen superas, et potiore bono.
Cui neque Phasiades, nec vellera flava petuntur,
Nec Minyae ferro, nec rate Tiphys adest.
Causa iuvat melior, qua nunc vincente, triumphum
Ducis, et est omnis gloria danda Deo.
Te quoque magna manent meritae praeconia laudis,
Fama nec est ullo haec interitura die.
Ergo tibi tot pressa malis applaudit alumno
Patria, et in Cedro facta legenda notat.
Longaevique senes, linguis animisque faventes.
Temporibus spargunt laurea dona tuis.
Atque aliquis medio vates, haec carmina coetu
Concinit; in laudes officiosa tuas:


page 317, image: s493

Quantum luce faces lampas Phoebeia vincit,
Quum somno rutilum fundit ab axe iubar:
Tantum Marte potens animi LODOVICUS aviti
Militia celebres praeterit ipse viros.
Qui, quod erat Graiis Phthia generatus Achilles,
Quodque suae Troiae maximus Hector erat:
Hoc patriae fama est, meritis at maior utroque,
Nec Genitore minor sustinet esse suo.
Cuius digna cani virtus erat ore Maronis,
Et spectata domi, militiaeque fides.
Illius at curas, vigilatasque ordine noctes,
Heu mihi, quam subita tempora nocte premunt?
Omnia tempus edax rerum consumit et aufert,
Da veniam, effugiunt carmina sola necem.
Scilicet ad statuam magni mirator Homeri
Istud Alexander voce gemente probat.
Talibus et tantis Heroibus editus Heros
Virtute illorum certat imaginibus.
Scymnus et exemplo ceu discit agente parentum,
Unguibus et carnes, et lacerare feras:
Ingenitae virtutis opus sic enitet ingens
Naturaeque suae quemque cupido trahit.
Utque leves aquilae falcoque celerrimus ales,
Nititur ex humili semper in astra loco:
Ardua sic veterum studio vestigia sectans,
Ingenii iuvenis dat monumenta sui.
Nunc te miratur, proles generosa Philippi
Qui puer indomitum flectere discis equum.
Inde Themistoclis curas imitatur, et ardet
Miltiaden aliquem Marte referre gravi.


page 318, image: s494

Nunc te Scipiade, nunc te praeclare Camille,
Te Luculle colit, teque Pysander amat.
Quotque videt fortes nitidis Heroas in armis,
Militiae totidem retur adesse Deos.
Lance pari virtus in pectore quaelibet isto est,
Candida constanti cum pietate fides.
Castaque mens, rectique tenax, et fortis et aqua,
Et quae maximus est enumerare labor.
His meruit magnos a Caesare clarus honores,
Dux, vice non una, nec sine laude datus,
Advena quem Scythicis miles veneretur in armis,
Cuius vipereo sanguine tela madent:
Quemque leves frameae, iuvat et Gortynis arundo,
Cetera de Christi nomine dictus eques.
Hunc quoties duxit saevos animosus in hostes?
Tartara vel quoties castra dedere fugam?
Quis mihi nunc tantas vires afflabit Apollo?
Aonium fontem quae mihi Musa dabit?
Ut generose tuos referam LUDOVICE labores,
Quos peperit famae prodiga vita tibi.
Sic aliquis cupiens formosum pingere Solem,
Non successurum suscipit author [reg: auctor] opus.
Grandine plura cadunt clypeis, et casside pendent,
Quae geminae causam spicula mortis habent.
At postquam superare datum est, quot Victor acervos
Fundis et irato sub pede colla premis?
Aequoreos lapides operae est numerare minoris,
Quam quos perdideris, quotve quibusve modis.
Dacia testis erit quum tu fortissime Caesar,
Asseris Imperii iura verenda tui.


page 319, image: s495

Ille sacram quantis Aquilam decoraverit ausis,
Quodque sat est felix, non fuit inde ferox.
BASTIADES huic testis erit, qui vincere possit
Iudicio Fabium, Marte Menoetiaden.
Cingite Pierides vivaci cingite lauro
Tempora RACOCIDAE, cingite Pierides.
Aeternumque decus venturis condite saeclis,
Si meruit pietas, et grave Martis opus.
Vix ea fatus eram, quum nuntius ocior Euro
Te reducem [correction of the editor; in the print rudicem] spoliis, ô LUDOVICE, refert.
Iam sublimis equo vehitur, spectante corona,
Armaque Bistonii, vinctaque colla Ducis.
Non secus, ac quondam capitolia celsa petebat,
Et populo Victor vota fremente dabat
Salve Pannonidum decus, et spes altera regni,
Salve militiae gloria, Martis honos.
Salve delicium generis, flos inclite, salve,
Saepe favente Deo sic tibi vota cadant!
Utque sacris pro te fumant altaria donis,
Numina te servent Nestoris, opto, dies.
Dixerat haec vates: plausu fremuere secundo,
Votaque propitio sunt rata facta DEO.

ELEGIA VIII. In obitum REVERENDI VIRI, D. D DANIELIS TOSSANI, PASTORIS ET PROfessoris primarii in Academia Haidelbergensi.



page 320, image: s496

PANNONII montes, et vos labentia caelo
Sidera, et innumeris obruta terra malis:
Tuque adeo Gradive Pater, cui caede rubescunt,
Maximus Arctoas quas vehit Ister aquas.
Sit mihi fas pia fata queri, positoque tumultu,
Nunc saltem profugas sollicitare Deas.
Manibus inferias posita dum solvimus ara,
Et breve supremo dicimus ore vale.
At vos Pierides ferali cingite ramo
Tempora, nec tangat Lesbia dextra lyram.
Dedeceat sacros laus invidiosa poetas,
Non est conveniens luctibus ille decor.
Heu mihi, myrtiferi qua lugent undique colles!
Haedulus in quantas liquitur altus aquas!
Haedulus atque Sacer (non vano nomine) montes,
Flebilis ex quorum diditur aura jugis.
Laeta Sioneo vos ô procul arva recessu,
Unde salutaris nos rigat humor aquae:
Fons illimis ubi recta decurrere trama
Cernitur, electro purior, atque vitro.
Vestrane purpureus tantummodo viderit aether
Mista piis lacrimis verba, fidemque sacram?
Nos quoque fata movent, et nos communia tangunt
E subito tanti funere damna viri.
Currite io lacrimae nobis quoque, currite fidae,
Sitque pium tristes commaduisse genas.
En ut maesta Dei mediis in fluctibus Argo
Sola per Aegeas ire jubetur aquas;
Tiphys ut excussus! quo sospite tuta secabat
Aequora, nec saevas horruit illa minas.


page 321, image: s497

Nunc implacati maris aestuat unda, furitque
Per sua convulsam mergere monstra ratem.
Quot vulpes intrare dolo, quot sentiet ursos?
Quot saevos Domini vinea poscet apros?
Immanes heu, cerno lupos, et prorsus hyaenas
Incustoditum dilaniare gregem.
Haec obitu, TOSSANE, tuo tristissima visu,
Novimus arbitrio surgere cuncta Dei.
Currus; et ô Auriga potens TOSSANE, piorum,
Quo pietas uno vindice salva fuit.
Caelifer alter Atlas, quo cuncta manente manebant,
Et quo nunc iterum cuncta ruente ruunt.
Te monstrosa novis metuerunt agmina rebus,
Teque Sophistarum palluit omne genus.
Ah quoties agitare graves cum lyncibus alces,
Atque tua vulpes vidimus arte capi?
Vidimus exuvias Tarpeia rupe Leonis.
Et rabiosorum viscera nigra Canum.
Et quae plura sacri figunt venabula verbi,
Quae segetem calcant laeta per arva Dei.
Quid memorem sanctos et vita teste probatos,
Et iuvenis mores, et Senis inde pii?
Plena Deo quid corda, procul ventura canentis?
Post poenasque Dei vaticinantis opem?
Multiplicis quid lance pari discrimina linguae?
Quid Sirena gravem flexanimemque Charin?
Florida seu pubes penderet ab ore Docentis,
Sive frequens plebes erudienda foret.
Ergo omnes lacrimis decorant, et lumina fletu
Principis excelsi turgidiora ferunt.


page 322, image: s498

Ante tamen cunctos dolet ipse PAREUS Achates,
Par individuum qui duo nuper erant.
Mite piumque caput, pullo velatus amictu
Ut maculat vultus, immeritasque comas!
Nos quoque Iazygibus divisi Pannones armis,
Sancte cinis, tumulo solvimus ista tuo.
Tempus erit, maesto quum carmine prona vocabo
Tristis in has lacrimas saxa forasque meas.
Interea tu Dive Senex, caeli incola, salve,
Nominis in terris fama perennis erit.

ELEGIA IX. In obitum MAGNIFICI VIRI D. PAULI MELISSI SCHEDII FRANCI, COMITIS Palatini, Equitis aurati, civis Romani.

LUctibus aegra novis Elegeia solve capillos,
Ante fores iterum Nenia tristis adest.
Flebilis invisa frontem praecinge corona.
Non alia Aonides, respice, serta gerunt.
Quaelibet ingreditur pulla circumdata veste,
Et manibus passis, et lacerata genas:
Quaelibet odit aquas, et damnat carminis usum,
Heu mihi, si numquam Castalis unda fluet?
Nec jubar effundit magno sublimis Olympo
Phoebus, ab Eois quum redit ortus aquis:
Qualis at Ismarii tristis sine lumine quondam


page 323, image: s499

Maeonii vatis funere qualis erat:
Squalidus obscura latitat caliginis umbra
Et lassos, animo vix agit ager, equos.
Quid? quod et ipsa parens rerum natura creatrix
Sub latebris terrae flamina tanta ciet;
Ut ruere alta putes immensae pondera molis,
Adversisque polis climata fixa soli?
Nempe dies lugubris adest et conscia fati,
Funereos, vates, ingeminate modos.
Occidit ille Cycnus Nicri Phoebeius ales,
Cui niveum pectus, candida penna fuit.
Cui bene flaverunt aurae Zephyritides uni,
Invida sed solum Mors inimica fuit.
Ergo jaces, et plectra tacent, divine Poeta,
O Aganippaei fama, MELISSE, chori?
Heu pietas! heu nuda Fides! quid vivere caste,
Quidve juvat primos non temerasse dies?
Frangere quid sudore diem, quid vincere noctem,
Si sumus indoctis conditione pari?
Quid Phoebo conferre gradum? quid carmina Cedro
Digna lini tantum te cecinisse juvat?
Allobrogum coluisse lares, et tecta Quirini?
Et placuisse DEO, Caesaribusque tribus?
Nec te magna juvant Romani nomina Civis.
Nec quae sunt Comitis Lauripotentis opes.
Nec quod fronde sacra cinxit te dextra Monarchae
Nec quod sit numeris culta ROSINA tuis.
Ah valeant Musae, valeat cum PalladePhoebus,
Quasque Poetarum fabula potat aquas.
Parnassusque biceps. et fictis Pegasus alis,


page 324, image: s500

Quicquid et absque fide nomen inane gerit.
Otia segnis ama, totis inglorius annis
Qui sapis, et Musas angue caveto magis
Quas agor in furias? ubi? quis? quo me abstulite error?
Da veniam, luctus nescit habere modum.
Phoebe places, Pimplea simul nam divite cornu
Munera si qua datis, non peritura datis.
Per vos vita redit gelidis, et lumine functos
Aurea gemmatis evehit ala rotis.
Carmine Maeonides aeternum nomen adeptus
Vivit, et est vatum nescia fama mori.
Ni tamen Aonidas primis coluisset ab annis,
Aeterna premerent tempora nocte virum,
Te quoque, sive novo velas amicimine frontem,
Seu bibis ex Vitae Fonte perennis aquam,
Seu canis ore sacro, seu pectine ludis eburno,
Fidus Iessidae vatis ubique comes:
Fama, MELISSE, manet nullo delebilis aevo,
Ingenii vivent et monumenta tui.
Sidera dum Caelum, dum pisces aequor habebit,
Dum juga montis apros, Hybla fovebit apes.
Ac ego, si Superos numquam sermone fefelli,
Si manibus puris debita sacra tuli:
Te grata pietate colam, dum vita manebit,
Teque mei clausum cordis in aede feram.
Atque velin Tigrem prius, aut mutabor Hyenam,
Quam meriti possim non memor esse tui.
At tu laetus ova, caelestibus indiges oris.
Aeternumque, precor, Dive MELISSE vale.



page 325, image: s501

ELEGIA X. IN DIEM NATALEM PAULI MELISSI FRANCI. Ad Musam sequestram.

ANNUA lux iterum feliciter orta MELISSO
Candida purpureis festa reducit equis:
Festa novem Musis et castis sacra poetis,
Denique quisquis aquas Bellerophontis amat.
Aonidum Charitumque novos canit omnis honores
Et toto vatum gaudet in Orbe chorus.
Floridaque in cincti Daphneide tempora lauru
Eoum celebrant, occiduumque diem.
Ipse pater Phoebus, solio spectandus eburneo
Praecipitem mandat tardius ire diem.
Purior et roseum pleno jubar aethere fundit,
Illucescit ovans, et sine nube dies.
At Comes orsa sui servat, momenque Melissus
Nascentem excipiens, quo fuit ipse, diem.
Subiciensque oculis, quo semina duxit, Olympum,
Altius humanis exsinuansque caput,
Aetheris immensi laetatur imagine certa
Natalisque poli sidere mente notat.
Ista Dionaeos exceperat aequore Pisces,
Ista Medusaei Praepetis hora Jubam.
Hic Olor has tenuit sedes, his concitus alis;
Haec Lyra nascenti, quae fero, plectra dabat.
Sic tenuit medium Chiron armatus Olympum,


page 326, image: s502

Sic ferus Orion ense timendus erat.
Talis erat, caelifacies quo tempore in auras
OTILIA proles edita matre fui.
Has pius evolvit laeto sub pectore curas,
Turaque fert IOVAE, votaque sacra Comes.
Inde sui genitalis agens sollemnia fasti
Ismarii vatis carmina more canit.
Aonidasque inter sublimior exstat, et omnes
Vincere Pieria certat in arte Deas.
Dumque Palatinos aufert Victoris honores,
Stat Nicer attonitus, canaque barba riget.
Ergo tempus erat gracili deducere filo
Carmina in alternos emodulanda pedes.
Maius onus sed, Musae, cave, nec detere! audes.
Ingenio res est altior illa tuo.
Non bene Phoebeos anser strepit inter olores,
Luscinias inter non bene turpis epops.
Quin ege consilii tu non ignobilis autor,
Conscia solliciti pectoris una mei.
Dum sua laetus agit natalis gaudia lucis,
Et favet auspiciis, et rata nostra facit.
Vota refer Comitis mea Lauripotentis ad aures,
Dii faciant votis annuat ille meis!
Meque (sed ante Deis reverenter poplite flexo)
Lucifero grata mente favere novo.
Et precibus Superos, onerare et floribus aras,
Pro vita illius sospite, proque domus [orig: domûs].
Inde diem reliquum curis agitare solutum,
Hei mihi, si studium despicit ille meum!
Illius adicies laetum sperare favorem,


page 327, image: s503

Affluat optatis aura secunda meis!
Ah pudet et dicam, quos nun quam degener odi.
Discupio vatum quolibet asse loco.
Heu nimis erubui! quid si tu protinus aula
Nuncia cum verbis eiciare meis,
Non peto non meritos ornari Daphnide crines
Quamvis non aliud, si favet, ipse petam.
Nec cupio doctis aequari laude poetis,
Si modo cum venia det bona verba, sat est:
Sed faveat nostris tantummodo Numine coeptis,
Sponte suum curret prospera navis iter.
Forsitan haec timido fari sermone volentem
De generis quaeret conditione mei.
Pannonium dices, quae gens fortissima bello
Iungere non segnis carmen et arma solet.
Namque ferunt illic Musas cum Vate moratas,
(Caesareus vates Miles et ille fuit)
Pannonios tandem minus hinc odisse Camenas
Cumque fero coeptam Pallada Marte coli.
Editus hic [orig: hîc] ego sum, Paulo genitore, sub auras,
O utinam famae te quoque, Paule, genat [sic]!
Traditus hinc sacras puer erudiendus in artes
Aoniae coepi carmen amare lyrae:
Omnibus et placuisse bonis, unusque Poetae
Toto (vera loquor) nomen habere choro.
Sic virides annos, primumque peregimus aevum,
Et mihi mens eadem, quae fuit ante, manet.
Venimus ignotas procula genitalibus oris,
Taedia pertulimus non numeanda viae.
Leucoris incertos, et nos Schola Iulia fovit,


page 328, image: s504

Dum vario Musas quaerimus orbe novem.
Cumque novo incipiens it Olympias altera saeclo,
Quaerere monstrata dum juvat urbe Deas,
Repperimus forsan si non temeraria nobis
Leucorei vates, nec cecinere dolos.
Aut si non potius Pater haec indigna Melissus
Auguria Aonidum iudicet esse choro.
Sint indigna licet, vates cecinere probati,
Anne etiam haec fallunt pectora, et ista canunt?
Sint indigna licet, Deus ipse indigna coronat,
Aetherei vates ducitis unde genus.
Adde quod est duri, nutrix operosa laboris,
Et quod longa aetas Gloria sepe facit.
Vidi ego non magnos frondescere tempora vates,
Mox fieri magnos; Laurea caussa fuit.
Si tamen est aliquid, (quam quam pudet illa fateri)
Iessiaca [orig: Iessiacâ] poteram forte placere lyra [orig: lyrâ].
Scripsimus et Graiis non illaudata Camenis,
Et trahimus docto vate parente genus.
Illius et PaxI monitis agor, et mihi curas
Has pia MATTHIAE funeris umbra a movet.
Est mihi materies invicti Caesaris acta
Paupere condendi carmine Pannonio.
Lata mihi seges est qualis fuit ante Maronis,
Nasonis profugi. Maeonidaeque senis.
Ergo si colui non ficto pectore Musas,
Et Franci tenero nomen in ore tuli,
Audiat et nostras, et quos praesenter amavit,
Paxidae cinerum, Thuriadaeque preces.
Meque Palatina [orig: Palatinâ] natali Daphnide festo


page 329, image: s505

Cingere si nolit, pergat amare tamen.
Quidquid erit tentanda via est; audere licebit,
Degeneres animos. gloria rara manet.
I decus, i nostrum, fausto pede limina tangas,
Fallor, an a laeva dextra volavit avis?
Nec te Fama viri moveat contermina caelo,
Non est in toto mitius orbe caput.
I pede felici, nostri memor, i pede fauto,
En brevis Oceano conditur alma dies.

ELEGIA XI. AD SPECTABILEM ET MAGNIFICUM DOMINUM, D. FRANciscum Magoczi, etc.

FLEVIMUS erepti fratris lugubria quondam
Funera, quem tristis Patria deflet adhuc.
CASPARIS, inquam, MAGOCII; quem Pannonis ora
Luget, et effusis condecorat lacrimis.
Ille quidem juvenis viridi lacrimabilis aevo
Occidit, et secum gaudia nostra tulit.
Sed tamen est quo nos casu solemur in isto,
Dum novus illustri stirpe Patronus adest:
Candida quid non vota ferunt? pia tura dabamus
Funeris ad tumulum, votaque casta DEO
Pro vita FRANCISCE tua; in quo tota recumbit
Spes generis, claro stemmate, MAGOCII.
Hoc quoque rettulimus summi bonitate Monarchae,
Iam nihil est de quo non sit habenda fides.


page 330, image: s506

Vive igitur felix, et felix laverit unda
Quod modo de thermis nobile corpus adest
Majorumque legens titulos, et gesta tuorum
Sis pater affictae perpetuus patriae.
Sic FRANCISCUS eris, sic aethera nomine tanges,
Nostraque si vivet, Musa perenne feret.
Et Dominum supplex pro te vin pia vota vocabit,
Quo superes Pylios sospes adusque dies.
Vivat et incolumis, patriae spes unica terrae,
Racocius, nostrae portus et aura ratis!
Corporis ante etenim nostri calor ossa relinquet,
Quam meriti illius non memor esse queam.
Muneris hoc vestri est, quod Olympias altera nobis,
Dum procul a patrio degimus orbe, me at.
Muneris hoc vestri est, quod vatem laurea cingit,
Fallor, an hoc etiam, si manet, est aliquid?
Quod superest Musamque meam, Musaeque labores
Maecenas vestro trado patrocinio.
Vos, velut ante patremque meum patruumque fovebant
Et Pater et Patruus, Nomina bina, tuus,
Suscipite, et mecum reduces ornate Camenas,
Aspice, ut hae iaceant prociduae ante pedes.
Sic vobis felix decurrat molliter aevum,
Sic in perpetuo sanguine sanguis eat.
Sic crebros victo referatis ab hoste triumphos,
Scandatis patrium serius atque polum.

ELEGIA XII.

page 331, image: s507

In honorem nuptiarum SPECTABILIS AC MAGNIFICI DOMINI, D. VALENTINI DRUGETH de Homonna, Comitis Comitatuum Zemplin et Ung perpetui etc. et MAGNIFICAE DOMINAE ELISABETHAE ROKOCI.

MATRIS Acidaliae genialia gaudia Musas
Ad nova coniugii festa colenda vocant,
Phoebe veni, Nataeque novem, iunctaeque Sorores,
Cura quibus thalamum est condecorare sacrum,
DRUGETIDES et ELISA torum venere sub unum:
Coniugibus Musas carmina ferre decet,
Sensit Agenorides praesentia Numina Cadmus,
Aeacidesque toro munera ferre Deos,
Si terris antiqua fides, sique illa beato
Aurea Saturno tempora Rege forent:
Quis dubitet superae stellata palatia sedis
Ista relicturos adpia festa Deos?
Dignior hic sponsus: par famae gloria tantum est:
Patria pro cuius vota salute facit:
Vivat, et optatos thalami felicis honores
Sentiat, orbatae spes animosa domus.
DI faciant, ut prole parens, et coniuge conjunx,
Serviat in patriae commoda magna suae.
His precibus castis movere cacumina caeli:
Numina conspicuo signa dedere polo.
Advolat extemplo pharetra succinctus, et arcu,


page 332, image: s508

Ales, egens oculis, et sine veste puer.
Mane erat, ac oriens Pallantias astra fugarat,
Et cum Sole dies pulchrior ortus erat.
Ille sedens tristes faecundo femine curas
Sollicita [orig: Solicitâ] visus volvere mente fuit:
Siccine nec lacrimis, nec meta doloribus ulla est?
Siccine triste caput Phoebus ab axe videt?
Magnanimique super tumulavimus ossa Parentis,
Nunc iacet, heu, lacrimis Mater humanda meis,
Et fuimus: iam fata vocant: non sanguis avorum
Me iuvat, et vivo casibus ipse meis?
Nec solamen adest, nec spero laboribus istis:
Finiet at vitae caelibis una dies.
Talia tunc animo vel non diversa querenti
Astitit, et tenui murmure risit Amor.
Ergo miser luges, nec iam nisi fata moraris,
Quae feret, heu, vitae caelibis una dies?
Sicne tibi duris potuit vox cedere verbis?
Sic Cytherea tibi, sic tibi notus Amor?
Disces, crede mihi, mea maxima robora, disces,
Quidque Cupidineus possit in igne dolor.
Nunc succumbe; volans et missile corde pependit:
I nunc et vidui suspice vota tori.
Imbibit ille novos ardentibus ossibus ignes,
Iam gemitu thalamum, iamque favore petit.
Fingit amor vultum thalami servantis honorem
Virginis, in flammas et meditatur opem.
Qualis ubi caelo roseis Aurora quadrigis
Purpureas pandit mane rubente genas.
Talis erat facies, rosei par oris honestas,


page 333, image: s509

Tam fallens oculus, tam rubicunda gena.
Ter conatus erat, collo dare brachia circum,
Ter cupidas tenuis fugit imago manus [orig: manûs].
Tum miseratus Amor, questusque [orig: questûsque] sagittifer ultus,
Virginis in faciem prodigus igne volat.
Illa sedens doctae studiis operata Minervae,
Nobile Daedaleo pollice nebat opus.
Protinus ardescit: niveus nunc candida sensim
Nunc jam purpureus circumit ora color.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos, et quod sidera nomen adit.
Atque novo temere prius obluctatur amori,
Sed puer Arcitenens tela minatur adhuc.
Vincitur illa Deo: et dilapso stamine dextra [orig: dextrâ],
Mollia iucundum pectora vulnus alunt.
DRUGETIDES et ELISA torum venere [orig: venêre] sub unum
Coniugibus Musas carmina ferre decet.
Iam pariter flagrant, votisque frequentibus optant,
Ut rata formosus vincula nectat Hymen.
Hymen ô Hymenaee, Hymen ades ô Hymenaee,
Taedifer Uraniae Nate Sororis ades:
Tu primus charam iuveni, carumque puellae
Iunxisti, ut certo compare semper agant.
Ante vagos hominum sensere Cupidinis ignes
Pectora, nec thalamum sanxerat ulla fides.
Antra dedere torum, nemorum deserta cubile,
Nullaque legitimi cura pudoris erat.
Legibus hinc lecti consors adsuescere coetus,
Auspiciisque viam coepit inire tuis.
Tu de rebus idem variis, de pluribus unum


page 334, image: s510

Efficis, ac animos iungis amore pari.
Te sine nil Cytherea potest, nil te sine firmum,
Nunc cineres, olim Pergama testis erunt.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades ô Hymenaee,
Fallor? an heic illum myrtus [reg: murtus] odora tegit,
Alma Venus cestum, taedam puer ipse ministrat,
Phoebus cum Musis claudit utrumque latus.
Pulcher Hymen coram dextrarum vincula nectit,
Unde venit thalamo firma tenaxque fides.
Trina Charis formam Sponsae, vultumque serenat,
Cum Musis laetum carmen Apollo canit:
Non ita Chaoniae certant in amore columbae,
Non ita gaudet avi turture, turtur avis.
Non Aurora diem, non ornat Cynthia noctem
DRUGETIDE lectum sicut ELISA tuum.
Vivite concordes animae! et numerate nepotes,
Vivite: sat magnas Copia fudit opes.
Sic ait: extemplo liquidum secat aera pennis
Phoebus, Hymen, Charites, Musa, Cupido, Venus.

ELEGIA XIII. AD NOBILEM ET EGREGIUM VIRUM, DN. BASILIUM SZABO, etc obitum filiorum lugentem.

SCILICET una manet communis ferrea mortis
Lex, quicumque sumus massa Parentis Adam!


page 335, image: s511

Perque catenatos brevis aufugit acta labores
Vita nec est pretio, nec redimenda prece,
Claustra dehinc aevo functos adamantina servant,
Non exorandis continuata seris.
At felix nimium, nostroque beatius aevo,
Quo pro morte recens vita nocente fuit,
Aurea perpetui ducebant tempora veris,
Et comites Horae, duxque Iuventa fuit.
Cumque Deo luces longo sermone trahebant,
Et nova progenies Omnipotentis erant.
Longa peregissent annorum milia centum,
Vix horae unius tempus abisse putes.
Nos his cassa sumus Fortunae turba sinistrae,
Nec tantis superest mica vel una bonis.
Iam labor, et tristis subit immatura senectus,
Et mala vix natos, non numeranda premunt.
Hinc aeterna leves nox tristibus obruit umbris,
Luminis unde aditum fata severa negant.
Dii melius! spes certa pios in funere servat,
Eveniant caecis gentibus illa, precor.
Nos potiora manent, nec mors, nisi ianua vitae est,
Nos quoque colloquimur perfruimurque Deo.
Nos etiam Paeana Deo modulamur et hymnos,
Aligerum mixti caelicolumque [orig: caelicolûmque] choro.
Et deflemus adhuc par illud amabile fratrum?
(Frater enim certe vivit uterque Deo.)
Qui spes Aonidum, desideriumque suorum
Occidit aetatis vere vigente suae.
Iamque Deum, Divosque vident, tutique malorum
Quas patimur, mundi despiciunt Furias.


page 336, image: s512

Quin age pone graves lessus gemitusque Basili,
Et mecum cineres condecorato pios.
Funde rosas, et mista rosis nova lilia funde,
Ipse feram tumulo carmen utrique meum.
Carmina dant vitam, nobis quoque carmina vivent,
Nec tantum ad cineres costus Eoa facit.

GEORGII THURII PANNONII POETAE LAUREATI. EPITAPHIA COGNATORUM ET FAUTORUM.

Memoriae PAULI THURII, Parentis.

SALVE sancte cinis, magni veneranda Parentis
Portio, quam tumulo condidit ipsa Fides.
Officiique memor Pietas, et gloria seruat,
Deflet Honor Patriae, Templa Scholaeque rigant.
Atque ego qui proles nunc posthuma, voce parento,
Nec vivo tanto funere, nec morior!

Epitaphium.

THurinum genuit, docuit Viteberga, Philippo
Doctore, ossa tenes Szantovia, astra animam.

Memoriae MATTHIAE THURII, Patrui.

TU quoque Matthia, manes salvete beati,
Quem secura quies atque perennis habet.


page 337, image: s513

Qui magni laudata premens vestigia Fratris,
Vivus adhuc isti per decus omni tui.
Iunxistique cinis cineri [correction of the editor; in the print cinceri] paene ossibus ossa;
Felices fratres atque solo atque polo!

Epitaphium.

THurinum genuit, vitae mons atque Salutis,
Et Geneva instituit, Szantovia ossa tenet.

Epitaphium Gregorii Thurii.

TU quoque Thuriadum spes nostra, genusque, fugacis
Heu nimium vitae pectora caeca mones.
Qui juvenis viridi lacrimabilis occidis aevo,
O magis hac vita frater amate mihi.
Sufficit interea vitam mihi Parca sepulcro
Ipse tuo ut semper sufficiam lacrimas [correction of the editor; in the print lacymas].

Memoriae Michaelis Hevesini.

SAncta senex, venerande senex, annisque operisque.
Tot meritis in nos officiose senex.
Michael Hevesine, sacri bone Pastor ovilis,
Cuius in eloquio nectaris unda fuit:
Quae te mors rapuit, rapuit mors omnia nobis.
Quae te terra tenet, cuncta ea nostra tenet.

Epitaphium [correction of the editor; in the print Epitaphinm].

HEvesii natum rapuit Sixovia tellus,
Miscolcina tegit, spiritus astra colit.

Memoriae Michaelis Paxii, Affinis.

QUi patriis procul atque diu peregrinus ab oris,
Incola Teutoniae, Galliae et Italiae;


page 338, image: s514

Lustra tot omnigenis versatus in artibus, atque
Linguarum studiis, eloquiique fuit;
Michael patriae Phoenix et Paxius astrum
Occidit, ô maestas quisque rigate genas.

Epitaphium.

PAtria terra tulit, fovit peregrina, recepit
Agria, Scepsina conditus aede jacet.

Memoriae Stephani Bekesii, Avunculi.

SIccine purpureo vernans in flore Corona
Mortis ab immiti falce resecta cadis?
Cuius in ingenuo mirandae corpore vires,
Et magnum eximiae mentis acumen erat:
Ducere Pastor oves, quo non praestantior alter,
Aut petere, aethereas aut reserare domos.

Epitaphium.

BEkesii natus, Vitebergae cultus in arte.
Cengerii rexit Pastor ovile sacrum.

Memoriae Casparis Carolini.

POntificum tenebris alte [orig: altê] plebs mersa jacebat,
Et sine caeca libris, et sine luce cohors.
Indoluit Caspar Carolinus, et auspice Christo,
Praeside Rakocio, Biblia versa dedit.
Edocuitque omnes, et sidera laetus adivit,
O pia magnanimi vitaque morsque viri!

Epitaphium.

Patria, Carolium: Hospitium, Viteberga: Cathedra
Et tumulus magno Goncia terra viro est.



page 339, image: s515

Memoriae Georgii Goncii, Superattendentis.

NAta gulae, et ventri, et Veneri Babylonica Thai,
Nomina quid jactas, cetera aqualiculos?
Hic erat hic inquam, re fidus Episcopus ipsa,
Namque simul verbi Praeco fidelis erat.
Consilio sapiens, alterque laboribus Atlas,
Omnia quo steterant stante, jacente jacent.

Epitaphium.

GOncino ortus erat, bis adit Germanida terram,
Debrecia [orig: Debreciâ] Antistes est tumulatus humo.

Memoriae Thomae Szegedini.

NEc te nostra silet, Thoma Szegedine, merentem
Musa, rudis quamvis officiosa tamen.
Qui tot adornasti juvenes, solacia messis,
Natus in Aonii commoda certa gregis.
Quem deflent Charites cum Musis ô ego luctum
Dicere, vel totum supprimere ore queam!

Epitaphium.

ME Szegedina tulit, fovit peregrina, recepit.
Munkacia, at tellus Szantoviana tenet.

Memoriae Andreae Tarnocii.

SI tibi nulla foret studiorum fama tuorum,
Quorum magna tamen, nec moritura fuit:
Summa vel ista, foret, quod fortibus inclitus ausis,
Eximiis legeris cultus ab Historicis:
O te felicem, quo functo, Patria functam
Se putet, et caeso se periisse viro!



page 340, image: s516

Epitaphiam.

EGressum patria [orig: patriâ] fovit Germania, bellum
Hatvanicum interimit, protinus et tumulat.

Memoriae Laurentii Szegedini.

TE vero qua voce canam clarissime Fautor,
Laurenti, studii spes, Szegedine, mei,
Cujus ab officio multorum spreta latensque
Iussa fuit longas carpere Musa vias.
Frugis et optatae depromere fenora templis,
Quam pulchrum est Domino quaerere tale lucrum!

Epitaphium.

ALta peregrinum viderunt Balthica longe
Litora, Szantovia Pastor in aede jacet.

Memoriae Iohannis Pankotani.

NEc mihi visus eras, nec eram tibi visus ab ore,
Attamen officio visus eras, et eram.
Nam tibi quae Pietas, eadem mihi cura colendi,
Teque mori dignum vivere, Musa vetat.
Quin tot inexhaustis curarum fluctibus actum,
Faucibus haereticorum excipit Aula Dei.

Epitaphium.

EDitus in patria, patriis quoque vivit in oris,
Quis putet? Ungaricae gloria gentis erat.

Memoriae Balthasaris Thurii.

ESse quid hoc dicam? quem vivere dixit amicus
Occidit Aonidum Thurius ille decus.


page 341, image: s517

Cujus amata fuit Stephano quoque concio Regi,
Tractaret justi cum grave Martis opus.
Est aliquid tantas vivis contingere laudes,
Semper at ut vivant carmine, majus id est.

Epitaphium.

THurino ortus adit claram bis Leucoris urbem
Pastoris Varano nunc tenet ossa sui.

Memoriae Basilii VV. Scepsini.

SI quis erit vera pietate Minister et Arte,
Quae bona laudatus quisque Minister habet:
Si quis amans Patriae, quem defleat illa Parentem,
Hic Scepsinus erit, vel puto, nullus erit.
Pascua quem lugent, et oves Pastore carentes,
Damna patrata dolent, damna futura timent.

Epitaphium.

CAndor, amor, Pietas, Constantia, Gratia, Virtus
Sunt uno tecum cuncta sepulta loco.

Memoriae Demetrii Karkovii, Praeceptoris.

CUlta suos pridem Germania jactet alumnos,
Et magno numero Gallia culta suos.
Nos te miramur, nos te venerabimur unum,
Magne vir ingenio, magne vir eloquio.
Quem quidquid Natura parens alit, Itala tellus,
Biblia quidquid habent, Teutonia edocuit.

Epitaphium

HIc jacet ille suae decus admirabile [correction of the editor; in the print admirabili] gentis,
Quaerere plus noli, spes ibi cuncta jacet.



page 342, image: s518

Memoriae Thomae Fabricii, Tholnensis, Fautoris.

FLevimus en multos nec ficto pectore vates,
Perpetuo flendos tempore forsan adhuc.
Sed quidquid tulimus quidquid miserabile pridem
Vidimus, est obitu mitius omne tuo.
Estque minor praesens venturo cura dolore,
Tanta tui crescit cura, dolorque mihi!

Epitaphium.

MAgna sub exiguo clauduntur busta sepulcro
Fabricii, exuvias ô cumulate rosis.

GEORGII THURII PANNONII POETAE LAUREATI. EPIGRAMMATA.

Ad Stephanum Teokeoli, L. B.

PUrius ut nitido resplendet Iaspis in auro:
Sic tua Nobilitas splendet in Arte magis.

Ad Paulum Melissum. V. C.

VEnerat humana [orig: humanâ] a Superis sub imagine Phoebus
Quaeritur Ecquis erat: quisne? Melissus erat.

Ad Jacobum Monavium, V. C.

AUrea missa mihi est a te quae est missa, Monavi
Littera, namque auro venit onusta gravi.


page 343, image: s519

O tua saepe mihi mittatur epistola talis!
Littera pauperies, divitiaeque tua est.

Ad Valentinum Schindlerum, V. C.

VErus es Hebraeus, Chaldaeus, Arabsque Syrusque
Patria Germanum sed facit, atque Fides.

Ad eundem.

MItto tibi falcem, pro falce sed exigo juncum,
An non ista tibi conditio aequa sat est?

Ad Sebastianum Ambrosium, V. C.

AMbrosium te aeterna Salus, at Fama sebasto\n
Nominat, ô terris atque beate [correction of the editor; in the print beat]
polo!

Ad Dn. Iohannem Siderium.

FErrea labuntur quod saecula, clare Sideri,
Tempore nomen habes, ipse sed aureus es.

In natum Georgium, Dn. Stephani Goncii filiolum.

CEsserat ut fatis, adiitque Georgius astra
Goncius, ille sacri gloria prima chori:
Indoluere [orig: Indoluêre] homines praeclari funera vatis,
Et Superi humanas indoluere [orig: indoluêre] vices.
Sanguine fraterno mox voto Goncius uno
Nascitur, et natus nomen adoptat idem.
Certa fides voti est: Nam sidera vidimus ipsi,
Vidimus et magnos munera ferre Deos.
Pallada, Mercurium et Charites, Phoebumque Iovemque
Et quae rara aevi munera fert, Lachesin.


page 344, image: s520

Dii faciant donis ut floreat auctus, et aevum
Compleat, et faustum nomen in omen eat!

In obitum Catharinae, filiolae Dn Demetrii Karkovii.

EDita quando fide Superum [orig: Superûm] vitalibus auris
Nata sui primum [orig: primûm] viderat ora Patris:
Laetitiae consors clari Genitoris, Alumnae
Munera Divarum turba, Deumque [orig: Deûmque] tulit.
Verum Parca reses, nihil est nunc vilius aevo,
Usque adeo cunctos vivere taedet, ait:
Me puer, et virgo, primis accusat in annis,
Aerumnasque vocant munera nostra viri.
Quos ego dum crucio vitiis et tempore fessos,
Nostra, Dei, Catharen mittet ad astra manus.
Sic ait, exsertam molitur et ardua falcem,
Illa sui caelum parte superstes adit.

In Natalem M. Balth. Mencii.

MEntiadae natalis adest, io, quisque faveto
Prosperaque insigni fata precare viro.
Cui modo saeva latus febris torretque coquitque,
Et redit, heu, tristis, candidus ante dies.
Unde nec ipse sui peragit sollemnia fasti,
Nec socii, ut vellent, illa sacrare queunt.
Quid precer? ô alia [orig: aliâ] venisset luce, vel ista [orig: istâ]
Si venit Febris, lux foret haec alia!

In Lauream Poeticam M. Friderici Balduini, Dresdensis, P. L.

DOcta quod innocuis condis bene carmina Musis,
Care Deo, et Musis, et Friderice mihi.


page 345, image: s521

Quae Reusnerus amat Reusnerus Apollo secundus,
Quae bene nupta recens, et puer urbe legat.
Inserit ergo sacris te vatibus aequus Apollo:
Testis ut est nitidis non inhonora comis;
Quam tibi Lauripotens Reusnerus, et ipse Rudolphus
Exhibet haec circum laurus itura caput.
Gratulor atque precor, Titulus ne carmine nostro,
Sed magis hoc carmen floreat ut titulo!

In Lauream Poeticam Johan-Georgii Hochstateri, Kittingensis, Franci, P. L.

NOn te felicem? non dicam, Iane, beatum?
Qui juvenis gemino clarus honore vir-es!
Nam tibi, qui Dominus domito Imperat-orbe Rudolphus
Ex Lauro donat Laurea serta solo.
Et pariter qui Rex orbi imperat atque Rudolpho
Ex auro et gemmis Aurea serta polo.
O caput ô felix, cus Caesare parta Deoque
Ex Lauro ac Auro serta Solo, atque Polo!
Altera cui terris potiunda, cui altera caelo:
Quae Virtus peperit, quae pariet Pietas.
Scilicet es, (certe esse potes tanto omine vates)
Praeco duplex laudum: Caesaris atque Dei.
Quid cupias ultra si sunt ea, Iane-Georgi?
Tertia si cupias, perdis utrumque bonum:

In Lauream Magistralem Iobi Gigantis.

ECquid ut emeritis est Laurus nupta capillis,
Iobe, tui monimen nominis esse putas?


page 346, image: s522

Ex me si quaeras, equidem qui tanta tulisset
Et mala tam fortis cuncta tulisset homo.
Iamque peractorum tot agat spolia ampla laborum,
Mente putem Iobum, viribus h(rakle/a.

In obitum Dn. Stephani Sixai.

MUnere si, Manes, aliquo gaudetis amici,
Neve rogum Pietas officiumque gravat:
Has urnae lacrimas ferimus tumuloque recenti
Purpureas circum spargimus ossa rosas.
Salvete innocui cineres quibus otia tanto
Excidio ereptis, grata tenere datum est.
Tuque superstes adhuc caelo, Mens inclita, salve,
Intuitu felix alloquioque Dei.
Quam sacer ordo tenet mediam, Superumque [orig: Superûmque] Senatus
Potantem ê vivo Fonte Salutis aquam.
Iamque vale cinerique tuo levis urna parentet,
Dumque mali capiant praemia, dumque boni.

Ad Petrum Alvincium, De praestantia Logices.

CImmeria [orig: CImmeriâ] jacet atque latet caligine Verum,
Et Labyrintheis est via plena dolis.
Haec Ariadna Ducem praestat, qui negligit illam,
Mergitur, heu, caecis et manet in tenebris!
Tu vero, quem fata beant meliora sequestram
Pone legis, vulgi teque agis e tenebris.
Macte ista virtute! novem tibi cerno Sorores
Cyaneum pridem nectere, Petre, decus.
Macte age! nec procul est, video surgentis Eoos
Luciferi radios, et nova, at ecce diem!



page 347, image: s523

Ad eundem discedentem.

SIc ergo manet, et manebit, eheu,
Quod nos dividuo labore nostro
Verba jussimus ire per Latina,
Doctum judicio probe approbatum,
Laudatumque tot optimis poetis,
Et magni quoque voce Schindeleri,
A quo prima fuere dona nobis,
Hebraeum prius at modo Latinum,
Descriptum toties precum volumen,
Sic manebit ineditum volumen?

Ad Paulum Goncium.

CArmina promisi quod Hebraea libentius istis,
Musa dedit Musis sanctior una novem.

In tumulum Sarae Suriae.

QUam Saram Hebraei, Dominam dixere Latini,
Moribus ornatam rite, et amore Dei.
Filia Pastoris, Pastori nupta Marito,
Molliter hoc tumulo Suria Sara cubat,
Corpore sed tantum: Nam Mens facta incola caeli
Nomine quae fuerat, re Domina in Domino est.

In Philippum Hispaniae Regem.

RElligio pia te tenuit, Rex inclite, vitae
Tempore, nec tenuit te mala Relligio.

In Paulum Scalichium.

CUm te non novi, Scalam te, Paule, putavi,
Cum bene te novi, Paule, es Arundo mihi.



page 348, image: s524

In Franciscum Philelphum.

TImotheo barbam radis, Francisce Philelphe,
Sed tibi nec deinceps, barba nec ante fuit.

In Petrum Bembum.

LIpsius emendat Bembum sollerter, et odit,
Oderat ut Paulum Bembus et ipse prius.

In effigiem Christophori Florentini, P. L.

SI caput aspicerem solum, vel virginis ora,
Vel semivirginem Poetam dicerem.

In Justum Lipsium.

LIpsi, vocaris omnium Clarissimus,
Ob eruditionis et Scientiae,
Peritiaeque antiquitatis gloriam
Lipsi sed es mortalium Obscurissimus
Professioni Christiani dogmatis,
Vicinus ut te nesciat, vel ipse te.

In Petrum Ramum.

COnvincit Logicus persuadet Rhetor: utroque
Rame cluis, tamen es Philosophorum odium.

In Polum, Cardinalem.

ESt Polus an Polus tibi nomen? utrumque reponunt,
Flaminius Polum, Palladiusque Polum:
Forsitan ante Polus fueras, sed Venditor eius
Dictus es hinc Polus, vendite Pole Pole.

In effigiem Theophrasti Paracelsi.

TE para\ diminuit, Paracelse, at Celsus adauget
Nam para\ si fueris, quomodo Celsus eris?


page 349, image: s525

Lis ea credo tui, Paracelse, est nominis inde,
Corpore quod para\ sis, Celsus at ingenio.

Ad Amicum.

FUnere de Patris breviter me scribere mandas,
De Patris breviter funere scribo: IACET.

Consilium.

NOn injuria dente masticanda:
Sed toto, ut pilula, ore devoranda.

In praepostere officiosum.

TE nunquam vidi, nec tu nisi nomina ponis,
Officiosus eras, ambitiosus eras.

In Aulum.

DEspicis alterius, tua suspicis unius, Aule,
Suspice nunc etiam Phantasiam, Aule tuam.

In Mathonem.

DEserit hos, aliosque Matho sibi iungit amicos,
Novi cur faciat: Libera verba cavet.
Assentatores si vis, Matho, quaere Mathones,
Namque fi/los fi/los est, non, mihi crede, ko/lac.

In effigiem Bassae Szinan.

IAm praeda, iam trifaucis esca Cerberi,
Et fomes ignis inferorum ardentium
Per saeculorum et saeculorum saecula,
Es ô caput devotum, iniquum perditum,
O digne multis inferorum milibus.
Iam mergeris lacu fluentis sulphuris,
Iam pascis accrescente carne vultures,
Premit labor iam Sisyphi, iam Tantali.
Iam tortuosis implicant serpentibus,


page 350, image: s526

Iam Scorpionum tactibus, iam verbere,
Dirae Sorores, iam rotis, iam vinculis,
Iam territant, iam verberant; tibi Sinan,
Qui rectius Satan ab Orco diceris,
Trifaucis esca Cerberi, iam nunc tibi
Haec poena fusi Christiani sanguinis.

FINIS.

[gap: index]