13 Februar 2004 Kim Barkowski markup
typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus and manual spell-check
image: s001
DE ARTE BIBENDI LIBRI TRES, AUCTORE Vincentio Obsopoeo Germano. Quibus adiunximus DE ARTE IOCANDI LIBROS QUATUOR, Matthiae Delii Hamburgensis, cum luculenta in eosdem Praefatione.
D. Sebastiani Hamaxurgi apud salutares frumentatoris Hexastichon
Naso quidem pulchre leges praescribit amandi
Ut certa insanus curreret arte furor.
Pulchrius at multo tradit Vincentius artem
Potandi quo sit certus ubique modus.
Ut est amare nefas [orig: nephas], tamen est potare voluptas
Ex qua virtutem, regula iuncta, facit.
Cum Privilegio Imperiali. Francoforti ad Moenum. 1578.
image: s002
[gap: blank space]
image: s003
Ioachimus Camerarius Lectori.
HOC viso Ebrietas oculo manante libello,
Haec fertur tremulo verba locuta [orig: loquuta] sono.
Nunc minus inter ero externos despecta meosque,
Cum mea iam certa pars ratione bibet.
Ante erat ille furor, nunc est doctrina futura,
Nunc etiam ars animi desipientis erit.
Quid dicam, an fieri credam potuisse? quod iste
Insanire docet cum ratione liber.
Gloria magna mea est: sed ut haec quoque magna futura
Est tua vinosae noctis amica cohors.
Discite, ait, bona res est discere. plura volebat
Dicere, sed dubii vox erat illa soni.
Ergo caput figens ceruice in pectore flexa
Incertum balbo murmur ab ore dedit.
Sed sicut quidam se percepisse putabant,
Autori grates visa referre fuit.Idem.
[gap: letter of eight lines]
image: s004
D. SEBASTIANI HAMAxurgi carmen.
IVppiter [orig: IVpiter] e celso nuper prospexit Olympo [orig: Olimpo],
Conditor ut mundi cerneret huius opus.
Proh quid (ait) video, veri ignorantia corda?
quis vos mortales occupat error iners?
Proh quot ego aspicio redolentia dolia Bacchum?
Dolia vix longo deinde replenda die.
Omnia vesanus furor implicat, omnia toto
Sub caelo [orig: caelo] demens possidet Ebrietas.
Sardanapalineis respondent omnia curis,
Et sedet in primo mustea turba loco.
O curuum genus? o mores? O saecula [orig: saecula]? cur fas [orig: phas]?
Cur recti studium displicuisse queat?
An quia non procul illa dies suprema futuri
Iudicii? aut magni terminus orbis adest?
Est aliquid clausum tanto sub pondere rerum
Quod modo ne pergam pandere, fata vetant.
Utcumque [orig: Utcumque] hoc veniat, maturans omnia tempus
Pandet, et ulciscens, facta sinistra, dies.
Dixit: et astantem compellat nomine natam,
(Nomen erat natae, sic puto, Sophrosyne)
Accipe (ait) quae trado tibi mandata salutis,
Namque [orig: Nanque] mei sensum pectoris illa tenent.
Quaerere mortales caelestia [orig: caelestia] templa monebis,
Omnia perpetuae quae bona pacis alunt.
Aut scelerum poenas, Nemesi sub iudice, pendant.
Plurima dicturum, non tulit hora brevis.
image: s005
Illa tamen cari [orig: chari] exsequitur [orig: exequitur] mandata parentis,
Et petit humanum, Sobria virgo, genus.
Si quaeras quae eius fuerint exordia praesens
Nimirum e multis pauca libellus habet.
Georgii Laeti Tetrastichon.
qui bibit, arte bibat, vincit Vincentius omnes,
Quotquot potandi de ratione docent.
Haud, velut apparet, levis ars est, vina bibendi,
Quae nisi fert docto commoda, damna rudi.Sebaldus Heyden Lectori.
CRimina qui melius fieri docet arte, Magister
Improbus, haud quicquam laudis habere potest.
Quo fit, Naso, tuos ut nunc vitemus amores,
Quod nos insanos cum ratione facis.
Dum ratione regi nequeat quaecumque [orig: quaecumque] modo res
Consilioque vacat. Desipit omnis amans.
Ars non est scelerum, Virtuti regula seruit.
Ut quae sola suis constet ubique modis.
Hinc melius noster Vincentius utitur artis
Nomine, qui sanos cum ratione facit.
Non docet ut nimium potetur, quin magis urget
Ut sit et in potu cum ratione modus.
Ebria detestans convivia, Sobria laudat.
Cui parens, numquam [orig: nunquam] plus satis ille bibet.
image: s006
ORNATISSIMO ATQUE HUMANISSIMO VIRO IOanni Harttungo Iudici in celeberrima Abbatia Fontis Salutis, Vulgo Hailsbronn/ Vincentius Opsopoeus [correction of the transcriber; in the print Obsopoeus], Salutem plurimam.
Quo tempore Philippus Rex Macedonum infesto exercitu Corinthum invasurus nunciabatur, Conrinthii omnes ingenti consternatione exanimati trepidabant, ac certatim rebus ad defendendam patriam necessariis incumbebant: hoc quidem arma ac tela renovante, illo lapides apportante, alio moenia instaurante, et muros aevo fragiles et ruinosos reficiente, illo turres ac propugnacula excitante: et in summa, alio aliud, quod usus exigebat, exercente. Qua populi sedulitatem cernens Diogenes, cum nihil negotii [orig: negocii] haberet cui vacaret: nemo enim eius opera utebatur, succinctus pallio, coepit et ipse dolium in quo habitabat in Cranio sursum ac deorsum multo cum studio voluere. Cumque a quod familiari rogaretur, cur hoc faceret, Voluo, inquit et ego dolium, ne solus
image: s007tot laborantibus cessare videar. Quorsum haec, inquis? Horsum optime Harttunge, ut intellegas [orig: intelligas], et mihi idem cum Diogene id aetatis accidere, in tanta turba scribentium, et libros in lucem edentium. Cum enim non desint, qui in omni genere artium quotidie infinitos libros atque equidem mirificos conscribant et publicent: et quosdam usque adeo insanabile scribendi cacoethes teneat, ut non vereantur optimos quosque autores utriusque literaturae in linguam nobis vernaculam transfundere: qua re omnem eruditionem et humanitatem, atque adeo ipsas Musas non secus atque lenones ingenuas puellas turpissime prostituunt: quasi non ante res literaria quorundam clamatorum opera (quos recte cum Nazianzeno au)qhmerinou\s sofou\s kai\ xeirotonhtou\s qeo/logos dixeris. oi(=s a)rkei=to qelh=sai mo/non pro\s to\ ei)=nai sofoi=s satis superque magno contemptu laboraret. Et Philosophi veteres prorsus de nihilo omnem philosophiam arcanis quibusdam notis et symbolis inclusam discipulis suis tradiderint, ne quid harum rerum temere profanis communicaretur. In tanta, inquam, scribentium multitudine
image: s008et turba interpretum, ne solus otium [orig: otium] sectarer, visum est mihi vel cum Diogene dolium aliquantisper voluere. Quia vero ad magnas illas artes describendas ego me sentio minus esse appositum, et nemo in illis tradendis operam meam admodum requirit, contuli me ad unam quidem ipso titulo et aspectu ridiculam, sed haud scio an frequentiorem et magis popularem, nempe artem bibendi, cuius usus et exercitatio quam late pateat, quis non videt? Illud tamen dolendum venit, eius artis, quam omnes ferme homines sectantur, hactenus nulla exstitisse [orig: extitisse] praecepta a quoquam perscripta, quae homines sequuti, eruditius, moderatius, atque scientius bibissent. Certum autem est non tot barbarismos et soloecismos quotidie committi ab imperitis artis Grammaticae, quot erroribus in dies singulos labantes turpiter peccent potores hac arte non instructi. Sed et illud satis certo constat apud Graecos fuisse e)pista/qmois2 kai\ oi)no/ptas2: apud Latinos vero modimperatores [correction of the transcriber; in the print modiperatores], et magisteria, et regnorum sortiones in conviviis, artem vero bibendi fuisse unquam ab ullo traditam compertum non habeo. Nam
image: s009quaestiones convivales et dipnologiae partim a Plutatcho, partim ab Athenaeo, partim etiam a Platone et Xenophonte, tum apud Latinos a Macrobio conscriptae, magis garrulum faciunt et loquacem, quam bibacem. Posse autem huius quoque artis certa inveniri praecepta peraeque, atque alicuius alterius, nemo nisi cui non fuerit sanum sinciput, temere inficiabitur. Quod ego animaduertens, et genus humanum miseratus hac sola in re destiturum, quasdam obseruationes multo usu compertas subnotavi, et in hos tres libellos congestas publicavi, ut aliis maiori eruditione et ingenio praeditis, latiorem hac de re meditandi et scribendi causam [orig: caussam] et occasionem suppeditare. Mihi sufficit quosdam huius artis fontes apervisse, non invidebo si quis hanc pro dignitate accuratius expolierit et auxerit. Libuit itaque, sicut dixi, in tanta turba non solum scribentium, sed etiam bibentium, ac diu noctuque dolia evacuantium, hoc Diogenianicum dolium voluere, quia mihi non datur cum ceteris [orig: ceteris] Corinthiis rebus gravioribus, et argumentis grandioribus vacare, obstante frigido circum praecordia sanguine.
image: s010Libenter etiam meo pede me metior, probe perspectam habens domesticae suppellectilis angustiam. Quare non invitus Horatiano praecepto parui, ac viribus meis non omnino imparem materiam describendam suscepi. Altera huius dolii voluendi caussa mihi fuit non nullorum hominum de me falsa opinio, et criminatorum quorundam maledicentia, qui cum me summum vini potorem passim (licet immerenter, et nulla unquam lacessiti iniuria, nisi quod sine obtrectatione alieni nominis vivere nequeant) accusent, ignorant stultissimi homines, quod honestissimo probro me afficiant. Neque enim Plato ille philosophorum Coryphaeus abs re pulcherrimum virtutis praemium me/qhn *ai)w/nion esse putat. Et si id praemii virtutibus meis minus affectem. Quamquam [orig: Quanquam] enim vino magis quam aqua delecter, ea tamen moderatione eius usum hactenus temperavi, ut semper curaverim, ne cui mea sorbitio fraudi foret aut damno. Cum interim sobrietatis cultores illi mei criminatores, qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, longe detestabilioribus vitiis [orig: viciis] et criminibus contaminari non paucis hominibus sua pestifera
image: s011doctrina fuerint exitio. Malo autem paulo immoderatior oi)nopo/ths dici, quam merito accusari aut seditiosus, aut doctor pestilens, aut in Deum blasphemus, aut alienorum scriptorum falsarius, aut sacrae Scripturae peruersor, aut disturbator pacis et concordiae, aut pestilentissimae haereseos auctor [orig: autor] et adiutor, aut sacrilegus ac nefarius Sacramentarius, aut furia Anabaptistica, aut denique turpis moechus, aut impostor, aut plagiarius. Sed meis criminatoribus peculiari scripto respondebo, daturus operam ne frustra cicadam (quod aiunt) ala comprehenderint. Ut tamen videant qua aequitate hactenus et virulentia nomem meum traduxerint, huc lividos vertant oculos, et pergant maledicere, malefacta ut noscant sua. Tibi porro Harttunge charissime hunc meum lusum inter pocula maiori ex parte tumultuanter au)tosxediasti/ effusum nominatim dedico. Quamquam [orig: Quanquam] vero virtus et praestantia tua maiori munere digna fuerit, neque tamen mihi, quid te dignum, sed quid ego praestare potuerim, fuit respiciendum. Quod si minus aurea statua te, prout mervisti, honorare potui, boni
image: s012consules si pro tempore hanc marmoream, vel potius luteam seu argillaceam tibi posuimus. Quae si modica est, et dignitate tua inferior, cogitabis kai\ tw=| qew=| fi/lon to\ kata\ du/namin. Reverendo patri domino Ioanni Abbati me commendabis. D. Sebastiano Hamaxurgo Frumentatori salutem meis verbis annuncia, qui et ipse saepius nobiscum non quidem Diogenis dolium volutavit, sed Bacchi dolia euacuavit. Ex Onoltzbachio, mense Ianuario, Anno, ut supra.
image: s013
VINCENTII OPSOPOEI [orig: OBSOPOEI], LIBER primus, de arte bibendi.
SI quis in hac Artem non noverit urbe bibendi
Me legat, et lecta doctior arte bibat.
Arte laboriferi tolluntur in astra Colossi [correction of the transcriber; in the print Collossi]:
Arte per undisonas navita currit aquas.
Gnosius audaci quoque Daedalus arte volavit:
Nullus erit qui non vincitur arte labor.
Dulcia symposiis [orig: simposiis] ne vina bibamus inepti,
Et Bromius nobis arte colendus erit.
Qui nisi praecipua, sicut decet, arte colatur,
Iratum cultor sentiet esse Deum.
Sicut enim est placidus, sic intractabilis idem
Cum spreto indigne numine cultus erit.
Si bibis indocte, sunt noxia vina bibenti:
Sunt bona, si docte dulcia vina bibis.
Quam sectere igitur certa est opus arte bibenti:
Qui cupis hanc nostro disce magisterio.
Usus opus monet hoc: vati parete perito:
Non fluit hic vana falsus ab arte labor.
Hanc multo bibulae partam sudore palestrae
Artem non fictam trado iuventa tibi.
Bacche pater vatum, dulcissime Bacche deorum
Tu mea nectareo corda liquore move.
image: s014
Non ego compostis hedera lauroque coronis
Cingere divinum quaero poeta caput.
Talia grandiloqui sumant sibi praemia vates,
Qui fera sublimi carmine bella sonant.
Pampineis potius cingas mea tempora sertis:
Nam Bacchi vatem bacchica serta decent.
Fac felix plenis spumet vindemia labris:
Impleat ut magnum quaelibet uva cadum.
Proveniant largo genialia gaudia fructu,
Horreat ut messes vinitor ipse suas.
Non mage Pieriis crescent mea pectora flammis,
Quam mihi scribenti si nova musta dabis.
Non ego Castalias nunc postulo feruidus undas,
Non sitio Aonias ambitiosus aquas.
Arida vitifluo mea prolue guttura rore,
Si tua vis tolli carmine sacra pater.
Haud mihi mens ardet lurconum scribere turbae,
Nocte dieque tuas quae male perdit opes.
Symposium licitum, concessaque vina canemus,
Non erit in nostro carmine lurco bibax,
Non turpis comedo, non ebrietate frequenti
Infames, penitus gens odiosa tibi.
Qui neque sunt factis, neque fronte, vel ore pudici,
Omnem qui superant sorbitione modum,
Queis nihil est pensi, queis spernitur omnis honestas,
Hos ego submoveo prorsus ab arte mea.
Quos bene non homines, sed foedos iudico porcos,
Et si quid porcis foedius esse potest.
image: s015
His mea plectra sonant ratio quos tangit honesti,
Et quos ducit honos, et bona fama movet,
Cum quibus audebunt matres potare pudicae,
Castaque non laesa [orig: lesa] virgo pudicitia.
Et ne longa brevem vincant exorsa libellum,
Hinc meus a primo carcere currat equus.
Principio triplici bibimus ratione modoque,
Scilicet aut nostrae pocula sola domi,
Aut aliquos nobis sorbenda ad vina sodales
Iungimus, egressi quolibet ante foras.
Sive frequentantes convivia publica laeti
Cum populo bibimus conveniente merum,
Saepe a cognatis, a saepe vocamur amicis,
Ad sua nos sponsus gaudia saepe vocat.
His ut inoffense mensis data vina bibamus,
Haec tria materies carminis huius erit.
Iam quicumque [orig: quicumque] cupis vino genialiter uti,
Et vis iucunde vivere, vive domi.
Fertur amica domus, fertur domus optima: nusquam
vivere commodius liberiusque potes.
Praecipue tibi si fuerit dilecta iugali
Legitime coniunx associata toro.
Hac praesente domi Leni fer sacra Lyaeo,
Haec erit una satis dulce sodalicium [orig: sodalitium].
Quos potes uxori fidae praeferre sodales?
Quos illi fratres praeposuisse velis?
Fidior est sociis, est fratre fidelior uxor,
Et matris vincit candida nupta fidem.
image: s016
Rara fides sociis: semper fidissima coniunx,
Cuius in audebis fundere quaeque sinum.
Sollicitis tecum consumitur anxia curis,
Sustinet haec totam sedulitate domum.
Illa tibi paribus curis respondet, et aequat
Illa tui flammas cordis amore pari.
Haec studiosa tibi servit dominoque viroque,
Te colit atque fovet pectore, mente, sinu.
Exhilar at tristem, pressum levat illa dolore,
Semper in aequali parte laboris adest.
Delectat casto Veneris te munere, crebro
Prole nova laetum te facit esse patrem.
Cuncta domi audebis: dominaris in aedibus ipse,
Tecum, quem possis laedere, nemo bibit.
Sola meri tecum fruitur dulcedine coniunx,
Quae nunc assuevit moribus apta tuis,
Gnara tuae vitaeque tui iam gnara ferendi.
Dictorum patiens et bene docta tuum.
Obsequio maiore tibi devincis amorem
Coniugis: haec tecum si data vina bibit.
Plusque voluptatis scyatho decerpis ab uno,
Quam si persiccas dolia plena foris.
Non ita se vilem tibi sentiet esse marito
Caram [orig: Charam], sed cordi funditus esse tuo.
Nec molli solum te vita rebitur uti,
Sola domi vacuos dum sitit ante focos.
Ex animo gaudere potes, ridere solutus,
Et quae bucca feret dicere cuncta licet.
image: s017
Sic non pauca domi potans vitabis acerba,
Quae tibi potanti sunt subeunda foris.
Occultos morsus, iocularia dicta, salesque
Obliquos, linguae scommata multa malae.
Et derisoris sannas, nasum, atque cachinnos,
Scurrilique leves garrulitate iocos,
Insuper indecores turpi certamine rixas,
Quae surgunt causa saepe movente levi,
Dic age te quoties ad vina aliena profectum
Paenituit [orig: Poenituit] propriam deservisse domum?
Vel cum rixantes lingvis es passus amaris,
Aut alia ingenuo non bene digna viro.
His peiora domus prohibet tranquilla: bibente
Quae foris assiduo turbine saepe petunt.
Venari nemo tua dicta studebit iniquis
Auribus, ut cupidis efferat illa foras.
Saepe quod externe fit ubi temere excidit ore
Prodita per iugulum vox reditura suum.
Quam dent tuta tibi iucundaque vina penates,
Carmine perstrinxit iam mea Musa brevi.
Sed quis cuncta domus comprendere commoda possit?'
In qua pax et amor regnat: et alta quies.
Qua melior poterit, nec tutior esse receptus,
Quem tumidis ventis rara procella movet.
Cui nunc arrident soli sua tecta bibenti,
Illi quam doceo nil opus arte mea est.
Illi ego non statui formam, normamque bibendi
Condere, cui fas est vivere more suo.
image: s018
Illius haud nostras veniunt sub pocula leges,
Sed bibat arbitrio, cum libet, ille suo.
Atque suae utatur vitae ratione magister
Et rector propria sub dicione [orig: ditione] domus.
Sed tamen hoc caveat, ne sit nimis ore procaci,
Et ne, quam deceat, liberiora sonet.
Aut quae offendiculo teneris sint auribus, aut quae
Prodita per famulum sint nocitura tibi.
Quot tibi sunt famuli, totidem tibi sunt inimici,
Horum atque illorum fluxa perinde fides.
Invulgant audita semel simul atque relinquunt
Non bene tractati tecta prioris heri.
Talia quo possis vitare pericula cautus
Fac studeas linguae parcior [orig: partior] esse tuae.
Aut tibi servorum probitasque fidesque tuorum
Pluribus indiciis sit bene not a tibi.
Plurima saepe domi securo effundimus ore,
Cum nat at in madido lubrica lingua loco.
Quae vulgata foras pariunt convicia [orig: convitia], lites,
Probra, simultates, iurgia, bella, minas.
His obsistendis potandum est semper honeste,
Et sumenda tuae vina modesta domi.
Aedibus in propriis si quis solet esse modestus,
Ille foris facili more modestus erit.
In summa, studio fuerit dominoque, patrique,
ut sit honestatis regula iusta suis.
Et foris atque domi par est meminisse decori,
Et foris atque domi sobria vita decet.
image: s019
Ordinis haec nostri breviter sint dicta maritis,
Quos extra strepitum vina quieta iuvant.
Quae si non leniter fuerint praecepta secuti [orig: sequuti],
Haud dubie nostra doctius arte bibent.
Perge Lyaee mero properantem impellere vatem,
Fortius hoc numquam [orig: nunquam] calcar habere potes.
Et quamvis ultro curram non segniter, illud
Ultro currenti, si sapis, adde tamen.
Tu facis ingenium, tu das in carmina vires,
Frigida caelesti [orig: caelesti] corda calore moves,
Tu melior Musis, tu maior Apolline, solum
Censeo te doctis vatibus esse patrem.
Iam nova mi facies, oritur nova forma bibendi,
Cernis opus nobis viribus esse novis.
Nam prodire libet: privataque linquere tecta,
Er gustare foris pocula sumpta placet.
Progressum lepidos iuvat accessisse sodales,
Multum laetitiae turba sodalis habet.
Esto, domus sit amica, domus et optima semper,
Omnibus haud tamen est uxor amica domi.
Sunt quibus est rixosa domi morosaque coniunx,
Qualis Xanthippe [correction of the transcriber; in the print Xantippe] Socratis illa fuit.
Mitius est longe cum daemone vivere nigro,
Quam semper talem pertolerare feram.
Vivat tarda sua testudo semper in aula,
Et vetula ardentem murmuret ante focum.
Dignos luce viros custodes esse domorum
Dedecet: et conchis vilibus esse pares.
image: s020
Et quis continuos queat exhaurire labores?
quis semper studiis invigilare potest?
Laxandae mentis curae sunt atque dolores,
Quaerendum facili mente levamen erit.
Sunt etiam fessi refovendi corporis artus,
Sunt celebranda suo tempora festa mero.
Non rubor est festa tibi luce madere Tibulle:
Nec mihi sit festa luce madere rubor.
Adde quod humanae dediscit munia vitae,
Qui latet exclusis omnibus usque domi.
Et sensim brutescit iners, morosus, ineptus
Redditur, aspecta dummodo luce stupet.
Convictus hominum vitat fugitatque perosus,
Hoc unum memori semper in ore tenens.
Nemine delector, nemo est mihi gratus amicus,
Cum solo est dulcis nemine vita mihi.
Qui cupis ergo domo mecum potare relicta,
Gaudentique hilarem sumere fronte diem,
Atque misanthropi despecto more Timonis
Convictus faciles, et bona vina sequi,
Permagni referre puto culturus Iacchum [orig: Iachum]
Sorbendo vino cum quibus esse velis.
Quos compotores tibi, quos velis esse sodales,
Tum quibus ornatos moribus esse petas,
Esse etenim haud aptos, vere liquet, omnibus omnes,
Ni sint ingenio, moribus, arte pares.
Inter dissimiles rara est concordia, crebro
Surgit ab imparili turba sodalicio [orig: sodalitio].
image: s021
Navita cum nautis potet: cum milite miles:
Cum pastore bibat pascere doctus oves.
Cum medico medicus: cum rura colente colonus:
Cum sutore colat pocula sutor iners.
Cum monacho monachus: cum vespillone pytisset [orig: pitisset]
Polynctor, blanda cum meretrice lupa.
Lictori lictor, sed scribae scriba propinet,
Lurco lurconi, mulio mulotribae.
Auriga aurigam iungat sibi, verna sodalem
Quaerat servili conditione Syrum.
Denique quisque parem quaerat sumatque bibonem,
Qui sibi, quique suis moribus aptus erit.
Haud aegre coeunt similes parilesque sodales
Natura, studiis, moribus, arte, statu.
Ne fallare tamen delectu, providus esto,
Sunt etiam similes, saepe parum similes.
Nec semper similis similem delectat amicum,
Dissimilis si sit moribus ille suis.
Quo minus hic erres, fas est audire magistrum,
Et placida suasus condere mente meos.
Elige iucundos sincera [orig: syncera] mente sodales,
Festivos, comes, et gravitate probos,
Et pietate graves, et relligionis amantes,
Quos non ulla tenet vana superstitio.
Ore verecundos, dictis, factisque modestos,
Quos fovit casto docta Minerua sinu,
Quos Musae et Charites, Cyllenius, acer et arcu
Delius ornarunt munere quisque suo,
image: s022
Eloquii virtute, lyra, placidisque camenis [orig: camenis],
Humanis animis, dulcibus ingeniis,
Doctrina varia, candore, pudore, lepore,
Affatu facili, gratia, amore, fide,
Cecropiae doctos linguae, gnarosque latinae,
Qui nova cum priscis denique multa tenent.
Quos ducit virtus, et amor contingit honesti,
Ulla nec ad vitium prava cupido trahit.
Tempore iam longo quorum probitasque fidesque
Pluribus indiciis saepe probata patet.
Tales numquam [orig: nunquam] cogent ad pocula, numquam [orig: nunquam]
Hi tibi ductores ebrietatis erunt.
Sed magis impense virtutum exempla bonarum
Plura sequenda tibi sobrietate dabunt.
Haec persuasa tenens consortia prava cavebis,
Dummodo te studeas insinuare bonis.
His cum potabis convivia laeta subintrans,
His cum vicina sede sedere stude.
A bona namque [orig: nanque] bonis disces, deperdere mentem
Acceleras pravae cultor amicitiae.
Propterea convive bonis, testaberis olim
Me bene discipulis consulvisse meis.
Talis enim semper vulgo censebere: quales
Hi, quibus adiunctis pocula sumis, erunt.
A sociis de te subsurgit opinio vulgi,
Fama perit pravo clara sodaliio [orig: sodalitio].
Ergo graves tibi iunge viros, tibi iunge modestos,
Si famam clarae nobilitatis amas.
image: s023
Sic tibi non ulla fuerit opus arte bibendi,
Quam quod honestatis te moderere modo.
Quin etiam tibi si potes associare potentes,
Qua poteris proceres associare stude.
Hos tibi concilia suavi dulcedine morum,
Et facili vitae commoditate tuae.
Obsequio et cultu, tum prompto pronus honore,
Et quocumque [orig: quocumque] potes nomine iunge tibi.
His cum saepe bibens firmos tibi iungis amicos,
Qui gravibus presso rebus adesse queunt.
Per quos divitias, per quos nacturus honores,
Magnarum rerum culmina summa petes.
Qui prodesse queunt potius sectare sodales,
Unde accrescit honos utilitasque tibi.
Hunc hominum de se non turbat opinio valde,
Qui sibi cum quovis vina colenda putat.
Cuius nulla sonant vivae praeconia laudis,
Sed latet obscuro vita sepulta loco,
Nec spectata fides, sed abit sine pondere nomen,
Nec vulgo meritis gratia nota nitet.
Vilis eris celebrans cum vilibus orgia Bacchi,
Quo te mancipium vile iuvare potest?
Clarus eris claris, et magnus habebere magnis
Conversans, ideo cautior esse stude.
Primum difficiles praefractis moribus omnes
Effuge, pectoribus ferrea corda gerunt.
Stirpe sati humana non sunt, de tigride nati,
Effera quos aluit lacte leaena suo.
image: s024
Sensibus humanis vacui, quibus omnia sordent,
Quorum dura tenet pectus amarities [orig: amaricies].
Laetitiae non sunt, non sunt genialibus apti
Symposiis, tristes et sine amore feri.
Qui tacito stomacho rabiosum pectus edentes
Omnibus oblatrant dicta molesta canes.
Cui nam quaeso queat, cui nil placet, ille placere?
Et nisi quae solus fecerit acta probat?
Tales ad Bacchi latices admittere noli
Explicita quoties vivere fronte cupis.
Rixosos etiam caveas fugiasque sodales,
Ingenio primis haud meliore satos.
Dissona sanguineis illos discordia rixis,
Bellaque tranquillae pauci inimica iuvant.
Aptius hoc genus est, ut Martia castra sequatur,
Et gerat audaci proelia [orig: praelia] dira manu,
Laeta verecundi quam quod convivia Bacchi
Conturbet rixis criminibusque suis.
Semper inhumanum, saevis est semper in armis,
Atque ferox omni commoditate caret.
His adde inflatos sublata mente Thrasones,
Invisum cunctis sacrilegumque genus.
Obstreperum atque loquax, quo nil iactantius usquam,
Quo nihil in terris vanius esse potest.
Quos excaecavit ridenda philautia, qua se
Obstante haud umquam [orig: unquam] noscere rite queunt.
Pocula convictu redduntur acerba Thrasonum,
Quamvis nectareo vina liquore fluant.
image: s025
Est vitiosa sui iactantia, multa molesta
Ingerit, et secum taedia multa trahit.
Subsannant quosuis, ignari cedere cuiquam,
Doctos despiciunt: despiciuntque bonos:
Cumque nec ingenii virtute, nec arte politi
Emineant, omni non nisi parte rudes,
Censores verae tamen hi virtutis iniqui
In cunctis primas rebus habere volunt.
Fabula narratur, sunt vates atque poetae,
Cantatur, superant vocibus Hermogenem.
De pugnis sermo est, fit mox invictus Achilles.
Et memorat numquam [orig: nunquam] proelia [orig: praelia] visa Thraso.
Artes laudantur, artes laudabit et ipse,
Ludis carminibus, versificator erit.
Denique cuiuscumque [orig: cuiuscumque] rei fit mentio, semper
Hic Thraso materiam garrulitatis habet.
Praecipue infamem qui deposuere cucullam,
Et profugi cellas deseruere suas,
Hos ego te iubeo summe vitare sodales,
Hoc totum genus est, tiro novelle, nigrum.
Nigritiem vestis possunt deponere, mentis
Nigrorem nulla cum ratione queunt.
Exsuperant [orig: Exuperant] furvos animi nigredine corvos,
Exsuperant [orig: Exuperant] atram, crede, nigrore picem.
Quos assueta diu comitatur hypocrisis, atque
Quae fovit mendax monstra monasta diu.
Callida adulandi gens, prudentissima fraudis,
Fallere docta catos, fallere docta rudes.
image: s026
Omnia blanditiis [orig: blandiciis] miris in pectora serpit,
Sincere [orig: Syncere] nullum diligit atque colit.
Et quis peiores nobis dabit ardeliones?
Nomine quo solo monstra cavenda reor.
Hoc tamen haud omnes volui perstringere versis,
Hos etiam nidos deseruere boni.
Sunt qui palladio nutriti lacte sinuque
Doctrina praestant, ingenioque valent.
Sed quia rara avis est quem quaerimus, hisce bibendo
Si poteris aequa mente carere, care.
Coenobii redolent vitiantem pocula lernam,
Cetera [orig: Cetera] celabo carmine pressa meo.
His cum blasphemos, et magni numinis hostes,
Tartareas pestes, qua potes arte, fuge,
Qui Christi corpus cum sanguine ter venerando
Spurcidica laedunt [orig: ledunt] impietate truces.
Numquam [orig: Nunquam] surrexit maior blasphemia: numquam [orig: nunquam]
Auditum est fando maius in orbe scelus.
Nulla lues adeo mortalibus obfuit unquam,
Nulla adeo terris est nocitura lues.
Quantum sacrilegi terris nocuere magistri,
Qui sua ne Christus regna gubernet, agunt.
Quot miseras animas nigro mersere barathro?
Dum Sacramentum corpus inane docent.
Ergo fuge has vomicas, furiasque, facesque, luesque.
Consultum vitae si cupis esse tuae.
Quaeris num tibi sint cum nullis vina Papistis?
Cumque cuculligero vina bibenda grege?
image: s027
Si cum Iudaeis, cum Turcis pocula sorbes,
Quid cum Papistis sumere vina vetat?
Plus fere amicitiae, candoris, plus et amoris,
Plus reperi officii, plus et amoris ego
Saepe penes aliquem civili mente Papistam,
Quam penes innumeros ore subinde pios.
Si non blasphemi fuerint potando Papistae,
Cum non cur illis vina iocosa colam?
Insuper et fidos nusquam bibat inter amicos,
Rimarum qui ceu Parmeno plenus erit.
Libera potarum qui dicta eliminat, et qui
Futilis atque loquax nil reticere potest.
Nobiscum sorbere volens sit Pythagoraeus,
Audiat, auditum mutus Amycla tegat.
Adde quibus studio est alienam carpere famam,
Nomen et absentum rodere more canis.
Candida probrosa careant tua pocula lingua,
Quod bibis alterius sit sine labe merum.
Pectoris impuri certissimus ille character,
Et pravae mentis dicitur esse nota.
Vicini naevos [orig: nevos] maculasque referre libenter,
Eius et illoto volvere in ore decus,
Limina quam nigri censes fugienda barathri,
Tam tibi vitandas hos quoque rere viros
Quorum vox non est cum pectore consona, quorum
Laeva manus panem, dextera fert lapidem.
Assentatores blandos, simul atque bilingues,
Vulpinos, duplices, ambiguosque puto.
image: s028
Adde locutores [orig: loquutores] mendacia vana vomentes,
Immodica cunctos garrulitate necant.
Est alienae etiam pars concedenda loquelae,
Inque vicem sermo suscipiendus erit.
Nec quadruplator siccabit pocula tecum,
Non vitiligator, non sycophanta malus.
Et si quos alios vitiis minimeque ferendis
Criminibus turpes noveris esse, cave.
Qui tibi sectandi sint, vitandique sodales,
Diximus: hos memori mente animoque tene.
Quod superest studeas, tibi quos adiungere gestis,
His ut persimilis moribus esse velis.
Composita vita, virtutibus, integritate,
Candore ingenii, simplicitate, fide,
Atque ornamentis aliis probitatis honestae,
Si potare cupis non sine laude merum.
Turpe foret, si tu cuperes virtute sodales
Eximios, vitiis omnibus ipse scatens.
Sic itaque instructus convivia laeta frequenta,
Totus agens id quod postulat ille locus.
Postulat ille locus tetricos haud fronte Catones,
Nec Curios torvo, crede, supercilio,
Nec fictae sophiae querulos rigidosque magistros,
Nec ficta tristes relligione Numas,
Non fert ringentes: non fert a funere maestos [orig: maestos]
Ille locus: nec quos sollicitudo premit.
Aut dolor occultus, seu caeco vulnere cura,
Sive malum tacita quod grave mente latet.
image: s029
Vult hilares, comes, iucundos atque lubentes,
Urbanos, faciles, libera corda metu.
Accedas igitur convivia fronte serena,
Ostendens vultu nubila nulla tuo.
Si qua latens maestum [orig: maestum] forsan te cura remordet,
Protinus in primo limine pone crucem,
Aut illam sumpto quam primum pelle Lyaeo,
Certior est curis nulla medela mero.
Discussis illis renitentem exporrige frontem,
Non bene cum laetis tristia corda sedent.
Non bene cum siccis sedet ebrius, nec bene siccus
Cum madidis inter pocula plena sedet.
Ad vultus alios debes effingere vultum,
Et facere, id quod lex praecipit illa vetus,
Ne tua symposium laetum frons turbida turbet,
Sed sit depulsa nube serena tibi.
Exhibeas temet dictis factisque modestum,
Haec te potantem regula prima decet.
Sis comis, facilis, placidus, iucundus, amoenus,
Obsequio, et morum commoditate placens.
Non quod palponis iubeam te munus obire,
Non petit hanc a te candida turba vicem.
Sed studiis iubeo te subservire bibentum,
Ut quaecumque [orig: quaecumque] placent his, placeantque tibi.
Non aliud studium, non oblectatio perte
Quaesita invitos cogat iniqua sequi.
Ipse sequens illos turbate dede sodali,
Sic adversantis damna cavere potes.
image: s030
Nulli te, quamquam [orig: quanquam] melior, praeponere certes,
Si non convivis vis odio esse tuis.
Sic tuus invidia reperit sine culte Terenti
Et laudem et socios pamphilus ille pares.
Seria de rebus si disceptatio surgit,
Ipse tuae mentis non velis esse tenax.
Stultitia est ingens praefractum pectus habere,
Qui sapit haud graviter cesserit ille bonis.
Tu tamen apposito iam vini nectare, nulla
Seria convivis dicutienda refer.
Cui sapere est animus, quaerat ieiuna sophorum
Tecta, ubi sit nimio sobrius ore loquax.
Bacchus non nimium quaerit sapientia verba,
Quae tradit miseris Stoica secta scholis.
Est operae pretium [orig: precium] semper meminisse decori,
Et nosse exacte quid loca quaeque decet.
Quandocumque [orig: Quandocumque] sophi stolide inter pocula certant,
Tunc ego me miserum morte perisse velim.
Symposiis nullos studeas inferre libellos,
Hic ubi potandum est seria nulla legas.
Est praesente mero sapere ostentatio vana,
Si sapis, et locus hic quae cupit, illa sape.
Aut te omnem dicam semel amisisse saporem,
Prae nugis sapiunt, cui bona vina nihil.
Nulli os laede procax sorbenti pocula tecum.
Delectare iocis: sint sine dente ioci.
Si cupis urbanus, si vis festivus haberi?
Et gaudes salibus? sint sine felle sales.
image: s031
Innocuo innocuos profer sermone lepores,
Fac tua non ullum scommata salsa petant.
Argutum dictum, veterem quam perdere amicum
Malis, quid scurra vanius esse potest?
Improba qui petulans dicteria iactat in omnes,
Perfricta nescit fronte pudere magis.
Propterea numquam [orig: nunquam] scurrilibus utere dictis,
Saepius his magnus dissociatur amor.
Nam si forte petes aliquem, petet ille vicissim
Teque pari faciet scommate ridiculum.
Hinc ira, hinc odium, hinc veteres perduntur amici,
Res opibus cunctis anteferenda Midae.
Plurima materies urbanis ludere dictis
Quaerenti, quibus et gratia maior inest,
Et nihil offensae: Quid enim quando unus et alter
Riserit, et tactus scommate corde dolet?
Sunt lepidae historiae, sunt dulcia carmina vatum,
Haec in symposiis tum recitanda puta.
Hinc tibi sume sales, studeas hinc salsus haberi,
Unde potest laesum [orig: lesum] se, puto, nemo queri.
Adde hinc depromptum, sicut Ledaea, falerno
Nepenthes, miserae pharmaca tristitiae.
Qui volet urbanis festive ludere dictis,
Cecropio decet hunc permadvisse sale.
Hoc si non fuerit tua crassa Minerva salita,
Maiori poteris laude silere bibens.
Promptius haud alio stolidae vecordia mentis
Proditur, ac linguae garrulitate levi.
image: s032
Pluribus est sapientiae opinio parta tacendo,
Hanc amiserunt futilitate sua.
Haec dum vitaris habita ratione decori,
Nil foedum dictu prodat ab ore tuo.
Turpia verba procax, obscaenaque [orig: obscoenaque] nomina vita,
Noxia quae teneris auribus esse solent.
Circumstant tenera iuvenes aetate ministri,
His offendiculo cur velis esse libens?
Auctor [orig: Autor] ludendi nolim tuus esse libenter,
Dissoluit multas ludus amicitias.
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido,
Haec facit ut cupiam vincere posse patrem.
Pocula grata mihi sunt nusquam ubi luditur, atque
Semper ubi fallax tessera iacta strepit.
Alea apud veteres habita est infamis, apud nos
Una sacerdotum gloria, cura, labor,
Gymnasium, studium, libri, noctesque diesque
Volvere continua quos didicere manu.
Quem facit invisum derisa cisonia ludum,
Hic tibi cum primis arte cavendus erit.
Excitat hic sannas praecordia saepe moventes,
Pluraque quae minime vina quieta decent.
Saepe [orig: Sepe] graves peccant illo pueriliter, et se
Turpiter ostendunt, quos capit inde rubor.
Non quivis patiens est risus atque cachinni,
Hic praeter risum quid rogo ludus habet?
Porro ubi symposium trahitur prolixius aequo,
Pugnaque ab alterno surgit oborta mero.
image: s033
Lude, supervacui quo vites pocula vini,
Et si nulla feres praemia, lude tamen.
Praestat iacturam modici fecisse peculi,
Quam tua damnosis membra gravasse cadis.
Materiam risus fugiens ludibria nullum
Fac facias, quemvis sed reverenter habe.
Semper inoffenso sunt vina bibenda sodale,
Nulli tu prorsus sic odiosus eris.
Ridiculos gestus, paedores [orig: pedores] atque cachinnos
Indecores, ructus, cuncta pudenda fuge.
Sucidus [orig: Succidus] haud esto sputator, sive screator,
Ne fias sociis nausea foeda tuis.
Si quis et ad cantum te provocat, atque rogabit
Exhilares cantu dulcia vina tuo,
Ne sis difficilis, cantorum more, rogatus,
Sed cane, si praesto Musica turba, libens.
Net tibi sit potior ludus, post Musica Bacchum
Sola in symposiis debet habere locum.
Musica latificat maerentia [orig: maerentia] pectora cantu,
Cum Bromio compar Musica numen habet.
Nectare lugentes Euan, haec carmine maesta [orig: maesta]
Mente melancholicos excitat atque iuvat:
Ille calor replet, movet haec praecordia, et intrat
Cum vino harmoniae viscera tota sonus.
Ingentem dulci iungit sibi carmine laudem,
Fundere qui doctum novit ab ore melos.
Phemius exemplo est magni citharoedus [orig: cytharoedus] Homeri,
Dum canit ingratis carmina culta procis.
image: s034
Solus hic effugit fatum crudele, manusque
Dulichias, placidae nobilis arte lyrae.
Et, quem demirans coluit Phaeacia [orig: Phaeatia] tellus,
Demodocus, regis gloria magna sui.
Personat aurata cithara crinitus Iopas,
Demulcens Tyrios Aeneadasque vagos.
Istorum est tibi laus laudes imitanda sequenti,
Pulset apollineam doctus ab arte lyram.
Alter dulcisonas percurrat pollice chordas,
Quas cava testudo, sic modo fertur, habet.
Fistula nec desit veteres quae dicat amores,
Et rude silvestris [orig: syluestris] carmen avena sonet.
Cuncta venustatis delectamenta libenter
Exhibeas, tibi quae Musa benigna dedit.
Haec praeceptorum breviter sit summa meorum,
Quam dat amatori Naso poeta suo.
Si vox est, canta, si mollia brachia, salta,
Et quancumque [orig: quancumque] potes dote placere; place.
Ut tamen et finem noris imponere cantu
Est opus, haud omnes Musica quando iuvat.
Ne, sicut faciunt cantores, ipse boatu
Perpetuo obtundas arida labra siti.
Est saties somni, choreae, cantus, et amoris,
Taedia sunt nimio nulla movenda modo.
Esto propinator comis, sine lite vicissim
Ipse propinanti pocula redde vicem.
Quod nimium est blando civiliter ore recusa,
Si sapit, urgebit te magis ille nihil.
image: s035
Durius invito cyathos obtrudere noli.
Non sapiunt stomacho vina coacta meo.
Aeque est grande scelus nolentem cogere, quam si
Pellitur a gelida cum sitibundus aqua.
Vino iunguntur, vino solvuntur amici,
Nemo tuo iussu vina coacta bibat.
Quod satis est pota, modus est retinendus ubique,
Omnia finito sunt cohibenda modo.
Et quod amatorem docuit modo Naso citatus,
Illud idem memori condere mente velis,
Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi,
Officium praestent mensque pedesque suum.
Non ita te rigida potantem lege tenebo,
Ut mox peccantem plectere morte velim,
Raro contingens noxa excusabilis esto,
Carpitur ebrietas quotidiana mihi.
Nonnumquam [orig: Nonnunquam] est nobis auctore [orig: autore] Platone bibendum,
Nec vitium ebrietas quaelibet esse potest.
Temporibus festis iuvat indulgere falerno
Largius, inque tuis sancte Lyaee sacris.
Talia tu nobis caelestia [orig: caelestia] dona dedisti,
Talia sunt aris dona ferenda tuis.
Hospitibus liceat vino praesentibus uti
Fusius, et vita liberiore frui.
Sidonius Bitias pleno se proluit auro
Impiger, hunc procerum turba secuta [orig: sequuta] fuit.
Ingeminant plausum Tyrii Troesque sequuntur,
Cur ego non plaudam quis prohibere velit.
image: s036
Maximus Aeacides vinum esse meracius [orig: meratius] optat
Legatos castris cum tenet ille suis.
Maioremque iubet cratera reponere mensis,
Et convivarum pocula cuique sua.
A vino sumpsit placandi exordia Ulysses,
Haud melius potuit sumere principium,
Et persuasisset, bene si potasset Achilles.
Non fuit Aeacidae potio larga satis.
Magnanime Aeacida heroum fortissime salve,
Haec bene subiunxit, cetera [orig: cetera] verba male.
Haud equidem dapibus mensae genialis egemus,
Nullius Argivi plus eguistis ope.
Sic Danais properata fuit facundia damno,
Longius o stolidi Bacchus amandus erat.
Est locus et tempus minime damnantia vinum
Flumine quod forsan uberiore fluit.
Multa quoque excusat pretium [orig: precium] virtusque bibentum [reg: bibentium],
Quare cum magnis pocula carpe crebro.
Sed tamen ipse stude semper meminisse decori,
Ne, quod non deceat, potor ineptus agas.
Vive bibens sicut properato carmine dixi,
Non haurire merum, perdere, culpa, merum est.
Sunt fines rerum, certa est quoque meta bibendi,
Si sapis hanc numquam [orig: nunquam] transgrediere sciens.
Ne ratio multo submersa vel obruta vino
Fluctuet in mediis naufraga facta cadis.
Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
Eripiat, si qua est inter utrumque nocet,
image: s037
Hac ipsa Liber de causa [orig: caussa] est dictus Iacchus [orig: Iachus],
Maesta [orig: Maesta] quod a curis libera corda facit.
Quae dixi lepidos inter servanda sodales,
Haec tibi cum sponso sunt retinenda magis;
Ne quando ad taedas genialia festa iugales
Non bene compositus tiro vocatus eas.
Et victus vino petulanter plurima pecces,
Et risus fias omnibus ipse levis:
Et sic contemptum incurras odiumque bonorum,
Quod tibi vix adimat denique vita sequens.
Maior honestatis ratio, atque modestia maior,
Et pudor hic maior semper habendus erit.
Estque verecundo tibi castius ore loquendum,
Propter matronas virgineumque decus:
Propter convivas senio et gravitate verendos,
Qui mores, gestus, et tua verba notant.
Ergo cenanti civiliter atque bibenti
Praecipue ebrietas est fugienda tibi.
Ebrietas nulla nobis ratione probatur,
Sola iuventutem sobria vita decet.
Proximus illius monstrat simulacra [orig: simulachra] libellus,
Et vitia antiquo carmine scripta mihi.
Hoc velut in speculo, facies turpissima quae sit
Iugi lurco madens ebrietate, vide.
Quam visam fugias vita aspernatus in omni,
Si laudem verae sobrietatis amas.
Prima mihi coepti [orig: cepti] pars est decursa laboris,
Restincta faciam vela secunda siti.
image: s038
VINCENTII OPSOPOEI [orig: OBSOPOEI] LIBER SEcundus de arte bibendi.
ADsis Bacche pater genialis consitor uvae,
Et nobis propera funde falerna manu.
Grandia nectareo madeant carchesia suco [orig: succo],
Francica perpetuo flumine vina fluant.
Prolue vitiferos caelesti [orig: caelesti] flumine colles,
Et dignare tui munus obire patris.
Nos largo tamen imbre tuo perfunde Lyaee,
In pelagus rapidas auferat Ister aquas.
Ne velut aestivis pereunt fervoribus herbae,
Cum vehemens siccos Syrius urit agros.
Sic mea tardato pereant arentia potu
Guttura, et exhaustis viribus ora siti.
Nec te formosi munus Ganymedis obisse
Taedeat, exemplum res habet ista suum.
Nectar et ambrosiam quoties Vulcanus et Hebe
Apposuere Deis, semideisque viris?
Cum sis Vulcano potior, formosior Hebe,
Et te pro Phrygio si Ganymede probo.
Cur non esse velis nobis Vulcanus et Hebe?
Et Ganymedaea fundere vina manu?
Sint igitur pleni calices, pateraeque, cadique,
Sint plenae trullae, plena capedo mero,
Et phialae vino tumeant: si rectius uti
Primus ego docui munere Bacche tuo.
image: s039
Si, licet indocto, celebro tua numina versu,
Sedulus atque libens si tua sacra colo.
Aevo si nullo Bacchi delebile nomen
Laudibus aeternis clara per astra fero.
Te melior superis non est Deus additus, ipse
Dites, formosos, ingenuosque facis.
Tu facis audaces animos, domitasque feroces.
Hoc sensit Pentheus, atque Lycurgus atrox,
Ille quod afflicto coepta [orig: cepta] orgia rupit Acoete,
Huius te contra vis quod iniqua stetit.
Quando tuas saevus Nysaeo in vertice Nymphas
Terruit, et trepido fert tibi Thetis opem.
Hoc Indi sensere truces, nautaeque maligni,
Quos modo Carpathius per mare gurges alit,
Spe desperantes, marcentia membra vigore
Erigis, ignavos sedulitate moves.
Quamlibet informem commendas Bacche puellis,
Quamlibet afflicti vulnera dura levas.
Rore tuo reficis deflentes funera matres
Natorum, et lacrimas [orig: lacrimas] sistis Iacche [orig: Iache] mero.
Paupertatis onus grave tu portabile reddis,
Et facis ex humili splendida tecta casa.
Artes ipse doces, infanti plurima linguae
Suggeris e plenis verba diserta cadis,
Ipse tuo dulces immittis munere somnos,
Ille tuus recreat corpora fessa liquor.
Ipse ter optatae remoratis grata iuventae
Tempora, decrepitos nec sinis esse senes.
image: s040
Tu potis es longae spatium [orig: spacium] transcribere [orig: transscribere] vitae,
Currentes potis es tu retinere dies.
Ipse facis turbam crebro saltare senilem,
Ipse etiam curvas ludere cogis anus.
Iungis amicitias, iungis Lenaee sodales,
Et tuus accendit frigida corda calor.
Ipse potes divos in magno solus Olympo,
Solus et ipse homines exhilarare potes.
Denique vitifluo demortua corpora suco [orig: succo]
Ne valeam, si non vivificare queas.
Ferreus est quem non tantarum commoda rerum,
Et quem non animo Bacchica dona movent.
Haud sic nostra stupent rigido praecordia ferro,
Ut moveat virtus me tua tanta nihil.
Quare age care [orig: chare] parens magno cratere repleto,
Suffice non lente vina bibenda mihi.
Bis dat, qui cito dat: bis gratia maior habenda est
Pro re non magna quae datur empta prece.
Cernis ut exhausto stet crater inanis Iaccho [orig: Iacho],
Porge coronati vina secunda cadi.
Quo valeam partem reliquam superare laboris,
Atque suo coeptos [orig: ceptos] claudere fine libros.
Tiro bibe, et memori mea dicta reconde falerno,
Sobrius auriculas arrige quaeso tuas.
Ut videas quam sit turpis quam foeda voluptas
Ebrietas: et quod sobria vita decus.
Inter Apellaeas monumenta vetusta tabellas,
Quas celebrat scriptis Graecia docta suis,
image: s041
Eximiam tabulam manus ingeniosa reliquit,
Utraque cui cedit, quas dedit illa, Venus,
Altera quae nuda aequoreis emergit ab undis,
Altera quae Cois non nisi coepta [orig: cepta] fuit.
Picturam referam, superat praestantia carmen,
Et vincit versus ars pretiosa [orig: preciosa] meos.
Late diffusus viridi stat gramine campus,
Arboribus medio consitus hortus inest.
Quem circumducta vallavit saepe [orig: sepe] nitentem
Floribus irrigui culta per arva soli.
Multimoda est illic vernorum copia florum,
Passim quae facilem pingit amanter humum.
Lilia sunt illic, est mollis amaracus illic,
Et cum sanguineis alba ligustra rosis,
Et cum purpureis violaria fusca rosetis:
Quid multis? verno cuncta colore nitent.
Non sic ture [orig: thure], novo spirat panchaia: non sic
Vernat odoriferis fertilis hybla rosis.
His communis honos campum variabat et hortum
Vere novo sicut florida rura solent.
Hortum praecipuo decorabat vinea cultu,
Atque in fecundis [orig: fecundis] vitibus uva recens.
Una dat ingressum sed ianua magna patentem,
Intrantes dextram quae sita parte capit.
Exitus angusto stat limine parte sinistra,
Qua tendit raro semita trita pede,
Sentibus et dumis et acutis obruta spinis,
Prorsus et horrificis aspera facta rubis.
image: s042
Dextera quod tendit per amoena vireta, rosasque,
Molliculas: plantis est via trita crebris.
Maximus hac populi est nitidum concursus ad hortum?
Quam currunt iuvenes decrepitique senes.
Ante fores niveis stabant tentoria velis,
Frondosae sedes, gramineique tori.
In quibus appositis genialibus ordine mensis
Discumbens epulis advena turba vacat.
Convivae roseis redimiti tempora sertis
Sumebant hilara pocula fronte meri.
Sedibus addiderat Nymphas aetate decentes,
Quae mihi sunt visae promere vina cadis,
Et discumbenti cyathis apponere turbae,
Et populum variis exhilarare modis.
Harum prima fuit vultu cultuque modesto
Sophrosyne praeses illius una loci.
Haec adventantes solio composta salutat,
Altera per sedes collocat Euphrosyne.
Euphrosyne formosa genas, et fronte serena
Collucens, plausus laetitiaeque datrix.
Et reliquae Charites per mollia prata ministrae
Convivas multa dexteritate tenent.
Comiter et populum vino invitare videntur,
Palmis portantes aurea vasa suis.
Cernitur et populi iucunda bibentis imago
Per spondas variis exhilarata modis.
Cuius pars certant lucta in viridante palaestra [orig: palestra],
Pars ludunt disco: pars pede pulsat humum.
image: s043
Sunt qui sermonem inter se conferre videntur,
Et sunt qui iuncta carmina voce canunt.
Musica quin etiam praesto instrumenta iacebant,
Tibia cum cithara [orig: cythara], fistula, plectra, lyrae.
Quid multis? istic habitarunt [reg: habitaverunt] agmine laeto
Deliciae, lusus, otia [orig: otia], cantus, amor.
Plurima mundities [orig: mundicies] frugalis plendida luxu,
Quae deceat magnos non fugienda Duces.
Diffusis animis generosi munere Bacchi
Et sumptis epulis pars abiere domum.
Compositi, et laeto testantes gaudia vultu
Atque salutata praeside Sophrosynae.
Pars nondum contenta mero tendebat in hortu
Multum despecta praeside Sophrosynae.
Cuius in introitu rubeis stat femina [orig: femina] buccis
Atque saginata crapula dicta cute.
Haec capite et geminis ad se vocat agmina palmis
Ostendens patulas officiosa fores.
Atque ut totius facies tibi discolor horti
Nota sit, haec paucis carmina pauca cape.
Praesidet in medio regali femina [orig: femina] cultu
Ebria femineo [orig: femineo] cincta satellitio.
Pampineis sertis comptos ornata capillos,
Et manibus phialam ceu bibitura tenens.
Hanc iuxta famulae pateras calicesque gerentes,
Intranti turbae vina bibenda ferunt.
Quarum prima mihi visa est Dementia dici,
Ex habitu et vultu, proxima luxuria.
image: s044
Tertia lethaeis [orig: letheis] oblivio nata sub undis
Attonitae similis, quarta sedebat humi,
Qua mihi pigrities languoris [orig: langoris] filia visa est,
Scillantem cyathum semisopita tenens.
Quarta furoriferae sociata paroemia rixae
Vicina post hanc in statione stetit.
Postremam tenuit vecors insania sedem,
Cum rabie et iuncto fratre furore sibi.
Has circumsistunt ursi, vituli, atque molossi,
Plurimus et longis auribus arcas equus.
Balantes et oves, hirci cum cercopithecis
Atque lupi atque boves, saetigerique [orig: setigerique] sues.
Ex hominum facie mutati in monstra ferarum,
Post quam feminea [orig: feminea] vina bibere manu.
Intrabant homines humana fronte, manebant
Tales humana denique fronte diu,
Gustato potu in formas abiere ferinas,
Pristina nec cuiquam mansit imago sua.
Tamquam [orig: Tanquam] circaeis [orig: cyrcaeis] haurirent pocula succis,
Sic subito formis emicuere novis.
Primum censebam cernendo talia Circen [orig: Cyrcen],
Reginam in medio stare, nec illa fuit.
Sed fuit ebrietas Grais signata figuris,
*PA/NTWN OI)NOPO/TWN (H BASILI/SSA ME/QH.
At quae multiplicum confusio foeda ferarum?
Quae vitae facies interioris erat?
Nam mixtim patulis visae sunt rictibus una
Omnes discordi vociferare sono.
image: s045
Ex alia sed parte vomunt de gutture vinum
Vinosae indicium simplicitatis oves.
Quae egessere canes eadem mox frusta resorbent,
In caeno [orig: coeno] volvunt dum sua terga sues,
Serpentesque vomunt diros, viridesque lacertas,
Dispeream si te carmine ludo meo.
Vaccas et vitulos, ranas vomere atque cicadas
Vidisses, gemmas octipedesque capros.
Porro asini libros, enses cum fustibus ursi,
Mures et cattos evomuere lupi.
Indecores saltus exercent cercopitheci,
Quorum pars maior florea serta gerunt.
Nec procul alternis laniant se dentibus ursi,
Et furiunt multa seditione lupi.
Quos furor et rabies in mutua vulnera trudunt,
Ceu geminas acies quae fera bella gerunt.
Parte sed in laeva qua cernitur exitus horti,
Et via per modicas non bene trita fores,
In caeno [orig: coeno] in vomitu mixtorum foeda animantum,
Corpora confuso strata sopore iacent.
Partim vulneribus, partim quoque saucia [orig: sautia] vino,
Tamquam [orig: Tanquam] caesorum mortua turba foret.
Quorum pars surgit discusso languida somno
Et repetit celeri lustra priora pede.
Pars nacta humanam faciem, sed pelle ferinae
Tecta, petit tenues sobria facta fores
Hortoque egreditur pedibus male firma, graduque
Incerto, membris mutila turba suis.
image: s046
Qualem monticulae speciem gessere bimembres,
Talis semiferae turbae abeuntis erat.
Egressis vetulae laqueos et vincla gerentes
Occurrunt: captis iniciuntque [orig: injiciuntque] manus.
Et duro faciles castigant verbere vinctos
Atque renitentes fustibus usque domant,
Quas inter non est in plures saevior ulla
Quam prima articulis attenuata suis.
Pallida quae partim, partim rubet ignea vultu,
Et nisi me fallunt omnia, febris erat.
Saevit et in multos membris turgentibus una
Hydrops sulphurei crassa coloris anus.
Nec furit in paucos scabioso corpore psora,
Hos pulsans, illos improba crine trahens.
Una sed ante alias sexcentis obsita pannis
Afficit omnino corpora nuda flagris.
Squalida paupertas cernentibus esse videtur,
Mendici specie sordida macra, fame.
Velivolo curru cum leto [orig: letho] vecta senectus,
Proterit et iuvenes, proterit axe senes.
Et plures aliae, quarum mihi nomina non sunt
Cognita, captivos sub iuga dura trahunt.
Talis Apelleae tabulae florentis imago,
Et facies veteri grammate picta fuit.
Quam tibi, non quali decuit depinximus, arte,
Vicit enim haec versus ingeniosa meos.
Nunc super est pictis quae sit sententia formis
Carmine non longo discutienda mihi.
image: s047
Conspicis hac geminas prisca sub imagine vitas
Et speculum siccae laetitiae atque methes.
Laetitiae est extra locus, ebrietatis at intra,
Mansio vitigeri florida saepta [orig: septa] loci.
Sed via per campum, quae maxima ducit ad hortum,
Copiaque innumerae plebis euntis eam:
Significat cupide sectarier otia [orig: otia] cunctos,
Adque voluptates mente animoque rapi.
Sed tamen hos servare modum, et discedere Baccho
Perfunctos, salva cum ratione domum.
Illos ignorare modum tempusque fruendi,
Atque ideo in saeptis [orig: septis] lustra diurna sequi.
Amissa donec penitus ratione bibones
Videris in brutum degenerasse pecus.
Nec prius absistunt lustris ratione relictis,
Quam illos aut morbus durior inde fuget,
Aut tandem nudos abigat penuria rerum,
Semiferos durae proiciendo [orig: proiiciendo] fami.
Haec est ebrietas, cultoribus ista rependit
Dona suis: hosti vix satis apta dari.
Ebrietas furiale malum, blandumque venenum,
Mellitum exitium, dulcis amarities [orig: amaricies].
Ebrietas vitium deforme: et foeda voluptas,
Hanc fuge ceu pestem corporis atque animi.
Cui nunc sacra ferunt passim iuvenesque senesque,
Vesani pulsa sobrietate procul.
Hoc mibi crede malo non est praesentius ullum
Quo citius perdis corpus et ingenium.
image: s048
Nullius exemplo quamvis moveare potentis
Quem turpi affectus labe sequare ducem.
Non aliud vitium nunc magnas possidet aulas.
Quamvis nunc vitiis omnibus aula scatet.
Sic, velut ebrietas, quae summam prendidit arcem,
Perpetua ebrietas aulica vita modo est.
Nec gratus tumidae servit modo sobrius aulae
Quaestor, eques, consul, mulio, scriba, coquus.
Cernis thyrsigeros [correction of the transcriber; in the print thyrsegeros] passim regnare merones,
Assidua stillant ebrietate duces.
Si poteris bone tiro elephanta aequare bibendo,
Aulicus ex aulis praemia digna feres,
Non alio studio nunc ordo tenetur equestris,
quisque cupit multo nobilis esse mero.
Quae rogo nunc alia fatuat vesania cives?
Ebrietas omni regnat in urbe potens.
Vinosos servos festa olim luce Lacones
Spectandos [correction of the transcriber; in the print et] natis exhibuere suis.
Quo detestari puerilis disceret aetas,
Hoc vitii morum turpia probra videns.
Nunc ipsi patres servorum exempla sequuntur,
Suntque suis natis ebrietate duces.
Sed quid sectatur nisi Bacchanalia vulgus?
Ebria vinosum pocula vulgus amat,
Ebrietas toto breviter non cessat in orbe,
Sunt passim bibulis omnia plena viris,
Haec illa est lato tritissima semita calle
Vadere continue quam cupit omnis homo.
image: s049
Est in contemptu frugalis vita, libido
Potandi cunctos prodigiosa tenet.
Ducitur ebrietas nunc virtus maxima: nemo
Carpentem hanc sicco rebitur ore loqui.
Quaeritur hac celebris nunc cunctis gloria: cunctis
Quaeritur hac nomen, gratia, fama, favor.
Nemo bonus nunc est, nec strenuus esse videtur,
Plurima ni poterit perdere vina bibax.
Nullus eris si sunt ignavae ad pocula vires,
Plurima ni sicces pocula, nullus eris.
Quo circa flexos oculos intendere turbae
Qui vult exemplo fallitur ille malo.
Nec degustatam dulci medicamine lotum
Deseret ut socii ductor Ulysse tui.
Te trahat exemplum nullum blandissima Siren,
Si salva e vino puppe natare cupis.
Contemplare precor foedos puer optime mores
Et pone ante oculos turpia quaeque tuos,
Quae bibuli amissa peccant ratione videbis
Hac facie nullum foedius esse chaos.
Mutatos homines dices in monstra ferarum
Horrida circaeis [orig: cyrcaeis] esse veneficiis.
Tollere clamorem cogeris imagine visa
Symposii, et motus dicere voce truci.
Quae vos vita tenet plus quam pecuina bibosi?
Quae furiae quaeso pectora vestra movent?
Hoc none est gaudere, sed insanire bibones,
Hoc equidem est vinum perdere, non bibere.
image: s050
Vita voluptati quibus est turpissima: quique
Virtutem solidam nomen inane putant,
Et famae titulum vilem melioris habentes,
Sectantur vestri turpia lustra gregis.
Exuit hic hominem qui talem vivere vitam
Sustinet, et sensus perdidit ille suos.
Nullum sic brutum, neque bestia sic bibit ulla:
Mensuram potus nam pecus omne tenet.
Ergo solus homo iam bruto turpior omni
Potandi nullum vovit habere modum?
Quem Deus ipse sua formavit imagine: quemque
Egregiis animi dotibus excoluit.
Ille feras omnes, animalia cuncta pudendus
Exsuperat [orig: Exuperat] foeda, bestia spurca, gula.
At non ille sator iucundae vitis in orbem
Sparsit in hoc placidi munera grata meri.
Non iubet eximiis temere nos rebus abuti,
Dummodo sedandae sunt data vina siti,
Non probhibet iustum sumendi nectaris usum,
Sed neque cum genio bella gerenda docet.
Assidua graviter fert ebrietate madentes,
Ebrietas vitio continuata datur.
Sed neque mox properans, quoties sitientius aequo
Hauseris, iratus currit ad arma pater.
Quippe potest fieri ut Bacchi dulcedine captus,
Imponant animo vina dolosa tuo.
Errasti imprudens: facit hoc placabile crimen,
Culpa frequens digna est crimine, rara vacat,
image: s051
Crebri supplicium lapsus poenamque merentur,
Ebrietas poena est afficienda frequens.
Qualia nunc agitant ferme convivia nostri,
In quibus ebrietas arce suprema sedet.
Nemo contente, nemo frugaliter istic
Bacchi concesso pocula more colit.
Respice convivas ab amico forte vocatos,
Comperies equidem me tibi vera loqui.
Nemo sepositis diffusus nectare curis
Iucundis quaerit solvere corda iocis,
Nemo sophrosynen dignatur honore modestam,
Nemo respectum sobrietatis habet.
Qui non aequali cursu contendat in hortum,
Vix nunc in toto cernier orbe datur.
Sed nunc bella vide patriae convicia [orig: convitia] nostrae,
Cur procul exemplum lector amice petas?
In quibus ut madidos hospes dimittat amicos,
Hoc studet, hoc cunctis nititur ille modis.
Protinus infuso certant pugnare Lyaeo,
Primum uno, gemino mox calice, inde tribus.
Pocula siccantur, cyathi vertuntur in orbem,
Potatur strepitu concutiente domum.
Et vetus atque novum vario cratere falernum
Promitur, hic veteri provocat, ille novo.
Ex alia rubei veniunt de parte coloris,
Cuivis perspicuo vina bibenda vitro.
Iam quis facticia [orig: factitia] atque exotica vina recenset?
Quae saltem ingluvies pocla [reg: pocula] profunda vorat.
image: s052
Accedunt madidae Cereris coniuncta Lyaeo
Pocula: non aequis, credo, reperta Deis.
Mox abaci vino stillant, et scamna lavantur,
Perfusumque bibit plurima vina solum.
De mensis currunt crescentia flumina rivis,
Haud visi raro sunt mihi nare cade.
Tantus adest luxus, tanta est profusio vini,
Tot submersa mero pocula plena fluunt.
Non movet haec quemquam [orig: quenquam] facies turpissima, dicunt
Hic hic Germani discubuere boni.
Sed postquam indomitum vicit praecordia vinum,
Et natat in madido lubrica lingua loco,
Quam tunc spurcitiem, quae tunc obscaena [orig: obscoena], pudore
Absterso, profert ebria turba precor?
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensae est,
Hic ratio castae nulla pudicitiae.
Hic nusquam tenerae puerorum parcitur auri,
Dicuntur vitae noxia verba piae.
Promitur obscaena [orig: obscoena] Milesia fabula lingua,
Historiae molles, turpia furta, Venus.
Iact atur madido Ficulnus in ore Priapus,
Narrantur Cypriae proelia [orig: praelia] spurca Deae.
Turpia ridiculae cantantur carmina Musae,
Et mera postremo mensa venena vomit.
Ecce tibi porcos serpentibus atque lacertis
Plenos, serpentum virus ab ore vomunt.
Vipera tam praesens, nec habet Salamandra venenum,
Non angvis, Dipsas, Bufo, Lacerta, Draco.
image: s053
Noxia letiferi haud est sic facies Basilisci,
Lurida non adeo sic aconita nocent,
Non insomnifica tantus reor aspide vires,
Nec tantum immundus stellio virus habet,
Quantum habet illorum turpissima mensa veneni,
Et quantum illorum perdita lingua nocet.
Quilibet urbanus lepido studet ore videri,
Vult quisque hic alium vincere spurcitia.
Et quantum ante mero, tantum nunc turpiter ore
Obscaeno [orig: Obscoeno] certant verba pudenda loqui.
Adde quod innumeri retegant arcana gulones,
Quae prius in tacito delituere sinu.
Deposito referunt in apertum condita fuco,
Et sibimet fraudi lingua gravata mero est.
Quid? Quod et infreni vinosis excidit ore
Improba per iugulum vox reditura suum.
Fertur vera nimis iactata paroemia vulgo,
Vina gubernaculo non moderata carent.
Mensuram vini superans et mentis et oris
Crede, potens non est amplius ille sui.
Sobrius occulte tacito quae corde premebat
Haec stolido cunctis ebrius ore refert.
Nam sicco quae corde latent, haec ebria lingua
Effert, atque facit cuncta sepulta palam.
Dedecus ipsa suum, sua cunctis ulcera pandit,
Quae bene celarat dissimulata prius.
Hi proprio indicio produntur et infamantur,
Atque ideo mures turpiter ore vomunt.
image: s054
Sunt qui ridicule sacra de lege frequenter
Dummodo iam poti disservisse solent.
Scrutantur rerum mysteria cuncta sacrarum,
Qua iuvet alma pios utilitate fides.
Quid lex, quid Christus, quid gratia praestitit : et quae
Possit homo arbitrio lege iubente suo.
Quos Deus aeternae praesciverit undique vitae,
Diraque sub stygio quos Iove poena manet.
Hic vero bibulas inter discordia turbas
Exoritur, pugnam quae parit orta gravem.
De sacris quoties profertur quaestio rebus
Dum negat ingenio cedere quisque suo.
Omnia divinae Quamvis abscondita legis
Ceu digitos pugnant noscere posse suos.
Qua re prostituunt ventres mysteria Christi,
Quae saltem siccis sunt meditanda viris.
O compotores foedum pecus, ut mihi saepe
moverunt mollem iurgia vestra iocum.
Nam dum ridicula pugna certatis asoti
Num bona adhuc opera sint facienda quoque,
Cernimus haud ullum fieri laudabile factum,
Per vos quod purae sit bonitatis opus.
Quam quod sat fidi (si Dis [orig: Diis] placet) estis amicis,
Dum miseros calices vestra popina vorat.
Annuitis facile ut vobis sorbentibus unum
Proximus impigre pocula dena bibat.
Omnis in hoc vestrae pugnae lis cardine pendet,
Quod caro sit iussa non maceranda fame.
image: s055
Pluribus haec verbis haud argumenta bibones
Confirmant, factis fortius illa probant.
Iussi ieiunant numquam [orig: nunquam], nec sponte dometur
Ut caro, ieiuno vivere ventre student.
Quippe pigrum semper replent abdomine ventrem
Addicti vino perpetuaeque gulae.
Et quae praecipue capit admiratio multos
Non hos ulla fames, non premit illa sitis.
Quo tamen hosce minus pexat sitis abrodiaetos
Hoc arcus instar largius usque bibunt.
Dolia sunt, credo, in quae vasta Daneia turba
Ne quicquam refugas anxia fundit aquas.
Quo plus nanmque [orig: nanque] meri crebro in cava guttura fumdunt
Hoc magis atque magis pocula crebra petunt.
Tales immundos Epicuri de grege porcos
Efficiunt tantum plurima vina pios.
Inde vomi a rudibus quis demiretur asellis
In tabula numquam [orig: nunquam] quos didicere libros?
Interea crescunt securae tempora vitae,
Iraque contempti non bene spreta Dei.
Caelorum [orig: Caelorum] dominum bibulorum nemo requirit,
Irati nemo numina magna timet.
Fabula sunt superi, stygii sunt fabula manes,
Fabula sunt bibulis alta barathra viris.
Nec, quae vinosis caelestia [orig: caelestia] regna negarit,
Vox Paulis bibulos dura minaxque movet.
quis veromemoret quam dent se turpiter omnes.
Hic ubi iam largis incaluere cadis.
image: s056
Promptius expediam quot monstris mundus abundet,
Aut quot alat varias Africa terra feras.
Ionia undisoni quot pulsent litora [orig: littora] fluctus
Saevus ubi boreas flatibus aequor agit,
Aut quot Erythraeo nascantur in aequore conchae,
Aut quot odoratis floreat Hybla rosis.
Percurram citius vitia exsecranda [orig: execranda] Papatus,
Quae nullus longa scriberet iliade.
Qui nam lege sua totum deceperit orbem,
Christi pervertens omnia verba Dei.
Qualibus ille dolis impostor et artibus usus
Congessit raptas totius orbis opes.
Quotque suis bullis animas demiserit Orco
Romanus praesul sanctulus ille pater.
Est qui perfusus vino lacrimatur [orig: lacrimatur], et est qui
Nullum ridendi novit habere modum.
Alter opes iactat, formosae coniugis alter
Praedicat et speciem, et pignora nata domi.
Tertius Irus egens, quamquam [orig: quanquam] ditissimus aeris,
Deflet egestatis plurima damna suae.
Audaces animos gerit inter pocula miles,
Sobrius aspecto comminus [orig: cominus] hoste fugit.
Pluribus exhausto crescit sapientia vino,
Fitque Solon subito qui fuit ante Midas.
Hic furit, ille boat, cacat alter, perbibit alter,
Ille quod ingessit turpiter inde vomit.
A vomitu stomachum properat replere gravatum,
Mox iterum et famulos fundere vina iubet.
image: s057
Saepe etiam, o turpes, quicquid vomuere resorbent,
Ut canis egestos colligit ore cibos.
Aut aliquid foedi et crudi, quod nauseat alter,
Saepe vorant fortes ebrietate viri,
Vitrea vasa, coas [orig: choas], nec sunt a morsibus illis
In caveis tutae, quae modulantur, aves.
Ille refert Cynicos nudis saltare pudendis
Non dubitans, quiddam turpius alter agit.
Quintus adit rixas, et lingua pugnat amara,
Illidens madido pocula fracta solo.
Hic foede ructat, somno iacet ille profundo,
Stertens oppletus sordibus et vomitu.
Non pauci quaerunt amissa veste lutoque
Foedati sera repere nocte domum.
Plures ad proprios, ceu sarcina plumbea, nidos
Portantur: cantat tertius ante fores,
Factus amator iners, dicas, mihi crede, luporum
Impulsos rabie sic ululare greges.
Haec illa est bibulae turpis comoedia vitae,
Cuius ubique viris plena theatra vides.
Illa mihi superest actu claudenda supremo,
Ut constet numeris fabula tota suis.
Nullus in hac patitur vacuus spectator haberi.
Histrio sed quivis fervidus esse cupit.
Nec gravat hic proceres vilis persona Dromonis,
Nec magnos mimos hic pudet esse Duces.
Quid facerent plebes, procerum sorbente corona?
Aemula sunt capiti cetera [orig: cetera] membra suo.
image: s058
Et cum de tali nisi parta laude theatro
Quaerat adhuc firmo nullus abire pede.
Nemo tamen scenae curat servire decenter,
E bibulis populo nemo placere studet.
Turpia cordatis crebro spectacula praebent,
Et pueris risum saepe movere solent.
Vel cum per medias gressu titubante plateas [orig: plataeas]
Incedit nimio turba gravata mero.
Vel cum nocturnis sunt edita proelia [orig: praelia] lustris,
Mane per insanum commemoranda forum.
Vel cum magniloqua se iactant voce bibones,
Ille quot hesterna pocula nocte bibit.
Alter quot solus socios Baccho duce victos
Compulerit somno tradere membra gravi.
Ille quot in somnis tractas per pocula noctes
Egerit assidue labra rigante mero.
Alter ridenti iurat se voce dies per
Iam multos sanum non habvisse caput.
Ille quot amissa noctes ratione bibendo
Sterterit in foeda forte relictus hara,
Est qui de victo se iactitet hospite, deque
Tota devicta sorbitione domo.
Non licet a bibulis alios audire triumphos,
Laude vehunt hausti fixa tropaea [orig: trophaea] meri.
Porro quid haec aliud turpis iactantia signat,
(Si cupimus recta rem reputare via)
Quam semel amissis rationis sensibus, omnes
In brutum bibulos degenerasse pecus.
image: s059
Nemo sperabit bene sanae mentis honestum
E re se turpi sumere posse decus.
Nec quemquam [orig: quenquam] credo (nisi sit sceleratus et excors)
Turpiter ob vitium turpe placere sibi.
Foedius est aliquid, seu turpius ebrietate?
Quemlibet immemorem quae facit esse sui.
Quae parit effrontes, et corda oblita pudoris
Cogit in absurdum currere quodque nefas.
Quaeque sui quosvis sublato iure potentes
Deicit [orig: Dejicit], imbelles invalidosque parans.
Ut iam non titubans pes, non mens, linguaque possint
Amplius officium lector obire suum.
Obruitur gravis immodico sapientia vino,
Franguntur multo fortia corda mero.
Maenades insanae Bacchum comitantur inertem,
Has nisi lurcones ebria monstra puta.
Cunctarum tollit Bacchus discrimina rerum,
Atque hominem prorsus non sinit esse hominem.
Sed tamen hinc clarae venantur praemia famae,
Quaerendi hinc bibulos nominis ardor habet,
Potorem invictum dici laus maior habetur,
Quam dici hectoreis ausibus esse parem.
Hanc avide famam properant contingere cuncti
Laudis: et hanc aliis praeripvisse iuvat.
Si venit e nigro memorabile nomine nomen,
Si venit e vitiis [orig: viciis] candida fama malis,
Si parit aeternam fugienda infamia laudem,
Turpia si praestant lustra perenne decus,
image: s060
Quis non perpetuo victuros tempore speret
Infames bibulos dulcis Iache tuos.
At non infami subsurgit gloria fama,
Turpibus e rebus gloria nulla venit.
Est ad virtutem tenvis perque ardua callis,
Hoc saeptum [orig: septum] duris sentibus horret iter.
Hinc ille assequitur celebris praeconia famae
Qui tolerat casus laudis amore graves.
Non vino, virtus sudore paranda, paratur,
Et famae crescit sedulitate decus.
Sed quae sunt tandem illius praeconia laudis?
O bibule aut famae portio quanta bonae?
Si tua multibibae vesania foeda coronae
Laudatur, sanis vituperata viris.
Scilicet hinc oritur clarum et laudabile nomen
Si iugi madeas plena lagoena mero?
Aut si nemo tuo vasto cum gutture iustum
Certamen vini potor inire potest?
Hoc esset barathrum, et vastam superare charybdim,
Aut Irim bibulam vincere velle siti.
Exvis humanos sensus, et bestia factus
Ut paucis placeas turpia quaeque facis:
De grege vinoso partes fert ille priores,
Et caput est bibuli famaque prima chori,
Quem norunt omnes lenones, scorta, bibones,
Caupones, mimi, balnea cuncta, coqui,
Lusores, scurrae, lenae, vetulae, parasiti,
Mensipetae, servi, sordida lustra, proci:
image: s061
Adde ambubaias, tonsores, adde Gnathones,
Et reliquum luxus desidiaeque gregem.
Egregiam vero laudem et spolia ampla reportas
Ista tuam laudat si mala turba gulam.
Cui dum ridicule conaris amice probari
Diceris infamis perditus atque nepos.
Dumque his obsequeris vilis tibi vita videtur,
Proicis hanc tamquam [orig: tanquam] putrida poma forent.
Inque tuum peccas graviter turpissime corpus,
O gulo praepropera mox periture nece.
Nam dum plura nepos quam par est vina liguris,
Ipse ferus certe fis homicida tui.
Iuppiter immodicis quoque suffocat imbribus arva,
Imber alit siccos, sed moderatus, agros.
Multus obest vini: prodest moderatio usus.
Hunc sapiens, illum non bene sanus amat.
Accelerat varios Sybaritica vita dolores,
Illa subit morbos multiplicesque cruces.
Amittunt habilem vino enervata vigorem
Membra, malis corpus fluxibus omne dolet.
Hinc tremuli capitis vertigo odiosa resurgit.
Hinc ille assidue pallor in ore sedet.
Inde manus tremulae, digitique rigore retorti,
Vincit ubi articulos saeva chiragra leves.
Hinc torpent nerni sine sen su saepe iacentes,
Stringit et in certos inde podagra pedes,
Hinc oculi fluidi, lippi, semperque rubentes,
Hinc male corrupto tormina ventre ruunt.
image: s062
Hinc utraque sonat stridens tinnitus ab aure,
Ceu sonat in duris rauca cicada rubis.
Hinc quoque multiplices, veniunt denso agmine febres,
Hinc psorae, hinc scabies, hinc quoque dirus [orig: dyrus] hydrops [orig: hidrops]
Hinc subitae mortes, atque intestata senectus,
Funeraque in gelido mane reperta toro.
Sunt hinc nocturno furiales tempore somni,
Hinc multis spectris irrequieta quies.
Hinc ille est olidi deterrimus halitus oris.
Foeteat ut crebro spurca cloaca minus.
Denique totius corruptio corporis inde
Imminet exitio proxima multiplici.
Haec tua si viridis non sentit damna iuventus,
Hoc graviora tibi sunt toleranda seni.
Si non ante diem te funere mergit acerbo
Ebrietas, plenis immoderata cadis.
Omnino bibulam sequitur morbosa iuventam,
Subiecta innumeris ante senecta malis.
Semper habet comitem stolida haec vesania poenam,
Sunt morbi immodicae praemia luxuriae.
Atque haec est sero egredientibus obvia turba,
Hae vetulae bibulos lychnobiosque [orig: lichnobiosque] manent.
Tanti quod mentem mutet constare videmus
Unde solet rabies, unde venire furor.
Unde tot afflictae veniunt dispendia vitae,
Damnaque paeonia [orig: poeonia] non medicanda manu.
Post, ubi corruptum est nimio iam corpus Iaccho [orig: Iacho],
Et dotes animi disperiere tui.
image: s063
Obruit et bibulos cunctarum oblivio rerum
Partem animi memorem plurima vina necant.
Non secus ac stygii lethaea fluminis unda
Tollitur e memori pectore vita prior.
Ut taceam rixas, lites, convicia [orig: convitia], caedes
Multiplices factas ebrietate duce.
Non opus est rebus manifestis addere testes,
Sed tamen e multis pauca referre volo.
Et quid ego longe peregrina exempla requiram?
Fare age quid nuper perdidit agricolas?
Ebria seditio villas vastavit et agros
Igne, furore, manu, sanguine, caede, nece.
Invictum Hannibalem campani pocula luxus,
Vincibilem latio sola dedere Duci.
Magnus Alexander vino furiosus amice
Infecit mensam sanguine Clyte tuo.
Quo scelere imperio Vitellius excidit, unco
Tractus? deliciis [orig: delitiis], sanguine, pene, mero
Non alia exstinxit [orig: extinxit] sceleratum vita Neronem,
Sectatum mores Sardanapale tuos.
Quid memorem plures vitio ebrietatis avito
De solio pulsos, imperioque Duces?
Excute Romanas annales, excute nostros,
Si magis exacte talia nosse cupis.
Si quid habet vatum priscorum fabula veri,
Et multo Lapithae succubuere mero.
Si non Dulichios utres Polypheme bibisses,
Servasses oculum sic Polypheme tuum.
image: s064
Iudith Holofernem necat ebrietate sepultum,
Id quod lictorem Biblia sacra docent.
Ebrietate, trahit quae cuncta nefaria secum
Crimina, cum Sodoma versa Gomorrha [orig: Gomorra] iacet.
Quot iuvenes nostro seclo [reg: saeculo] satis indole clara
His pessum vitiis ebrietatis eunt?
Viribus exhaustis exhaurit et illa crumenam:
Herculeos census conterit ebrietas.
Thesauros Croesi ebrietas Crassique voraret,
Hac res, hac patriae dilapidantur, opes.
Obsita panniculis comes ebrietatis egestas
Fertur, egestatis nigra laverna comes.
Haec te post nudum compellet ad improba facta,
Utque pares nummos [orig: numos] suggeret arte mala.
Artibus exitium lucrabere turpe malignis,
Hic tandem finis ebrietatis erit.
Semper enim venter solitis vult rebus inanis
Distendi, festos semper habere dies.
Otia venter amat, vult plenae pocula mensae,
Delicias, luxum, lautitiasque [orig: lauticiasque] cupit.
Iam nisi divitiae Lydi, aut opulentia Crassi
Adsit, non poteris otia [orig: otia] lenta sequi.
Divitiae ignavis sunt nullae: ignavia, si quas
Sedulitas peperit, pigra profundit opes.
Et tamen assidua magis assuetudine crescit
Potandi per se magna libido satis.
Hanc potes illaesus numquam [orig: nunquam] deponere: numquam [orig: nunquam]
Hanc degustatam linquere tiro potes,
image: s065
Non bene gustatur tenero, mihi crede palato
Esca voluptatis perfidiosa malae.
Quod semel haud facilis sit degustata relictu,
Pellitur a pingui non bene pelle canis.
Aegre Ithacus potuit socios avellere Loto,
Quam modice primis vix tetigere labris.
Dulce voluptatis Lotus blandumque venenum,
Quod degustatum linquere nemo potest.
Interea nemo quem cura domestica, quemque
Cum pueris uxor sollicitaret, erit.
Quae, dum tu potas, dum plurima pocula sorbes,
Dum genio indulges, spongia plena, tuo,
Nuda sedens misere deserta luget in aula,
Esurit et vacuum fortiter ante focum.
Sive pudicitiam vendit, sic cogit egestas,
Et formam in quaestu flebilis uxor habes.
Tu quoque forte alio flagras tunc moechus ab igne,
Semper ut est Baccho foeda libido comes.
Sic facis uxorem lecti violare pudici
Ieiunam sancta, foedera iuncta, fide.
Aut illi pugnis durissima cena [orig: coena] paratur,
Et petit ingratum fuste cibata torum.
Nullius ebrietas, non si Cicerone patrono
Sit rea sub Baccho iudice, caussa boni est.
Quam vaga mens, et vita parum comitatur honesta,
Os petulans, animus, lubrica lingua, levis,
Contemptus superum, rerum mala cura bonarum,
Perditio famae, turpis abusus opum.
image: s066
Ad mala proclivis propensio quaeque patrandi
Veloces vitium semper in omne pedes.
Ergo Methe cum sit tam foeda nocensque voluptas,
Unde venit bibulis pestis et atra lues.
Quid iuvat hac iuvenes animi corrumpere dotes?
Quid iuvat hac corpus perdere quaeso male?
Quid iuvar hac florem tenerae exstinxisse [orig: extinxisse] iuventae?
Quae per se satis est aegra, caduca, brevis.
Quin emendata, tali iam tempore, vita
Consulis o melius culta iuventa tibi.
Incumbens studiis doctos evolve libellos,
Et tibi linguarum nobile iunge decus.
Quas tibi iam plene suffundit copia cornu
Quae decorat nostras Attica Masa plagas.
Ista ad frugalem tam saecula [orig: saecula] docta diaetam
Quamvis corruptum te revocare queant.
Floret enim nunc ipsa suis iam Musa Camenis [orig: Camenis],
Iam passim celebres cernis in orbe viros.
Hos ad honestatem comites tibi sume sequendam,
Pocula cum foedis sumere foeda cave.
Nullus enim patinis aut vino emerget, ut ustos
Post cineres volitet docta per ora virum
Denique concessos pretiosi [orig: preciosi] temporis annos
Transigere haud temere sic sine fruge velis.
Atque domi trepidos suspensa mente parentes,
Fallas absumpto tempore et aere rudis.
Ne velis ignem igni, nec flammis addere flammas,
Temperet indomitum sobria Lympha merum.
image: s067
Haec via potandi monstratur origine Bacchi
Fulmine combusta de genitrice sati.
Igneus urentes iacet in praecordia flammas,
Atque mero usque meras ingerit ille faces.
His si nolueris et tu calefactus aduri,
Frigida ferventes alluat unda cados.
Ignivomo Bacchum flagrantem fulmine Nymphae
Servarunt liquidis (igne perisset) aquis.
Ex hoc Nympharum Baccho coniunctio grata est,
Hanc nisi secteris, quod bibis, ignis erit.
image: s068
VINCENTII OPSOPOEI [orig: OBSOPOEI] LIBER TERtius de arte bibendi.
HActenus ornatae frugalia pocula vitae
Diximus, et laudes sobria vita tuas.
Addidimus foedos turpissima monstra bibones,
Et mala damnosae non numeranda methes.
Nunc tua Bacche canam, modo des in carmina vires,
Proelia [orig: Praelia] largifluo perficienda mero,
Invictasque acies, et pectora nescia mergi
Quamlibet immodicis debilitata cadis.
Mitte pater caput huc, placataque cornua vertas
Et des ingenio vela secunda meo.
Da generosa prius sitibundis vina camenis [orig: camenis],
Post potum melius carmina mille fluent.
Arma manu capias, animisque virilibus audax
Pugnae tiro rudis me duce bella subi.
Pro galea capiti molles impone coronas,
Stillet odoratae rore capillus aquae.
Amphora sit thorax, clypeus sit vasta capedo,
Sit tibi pro rigido vitreus ense calix.
Pro funda cyathum, graciles pro cuspide thyrsos
Sume, tubae subeat sicca lagoena vicem.
Mavortis miles Vulcania comparet arma,
Bacchi militiam talia tela decent.
image: s069
Sic libet atque iuvat vini certamen inire.
Claraque, suffuso ferre tropaea [orig: trophaea] mero.
Non aliis telis orientem vicit et Indos,
Bacchus non aliis omnia regna domat.
Ergo cui est virtus, animusque in pectore praesens,
Si quem vina iuvant, et sitis ardor habet,
Adsit, et impigris attollat pocula palmis,
Victorem pugnae praemia digna manent.
Nemo velit mecum tali sudare palaestra,
Qui non actutum potus abire cupit.
Nec quemquam [orig: quenquam] fugio, non ipsum crede Bonosum,
Non Firmum: Quamvis Caesar uterque fuit.
Si quis nos saltem dapibusque meroque benigne
Acciperet, leto [orig: letho] pocula multa darem.
Quas strages vini quam possis cernere cladem,
Talia nos bibulos si quis ad arma vocet?
Si me irritarit etiam in certamina Bacchum,
(Parce pater nobis ter vener ande) petam.
Audeo vinoso pugnax contendere Como,
Non superos timeo, non homines timeo.
Si nescis ego sum memorabilis ille Philaenus,
Cui vini palmam Parthia tota dedit.
Nobis cedit et ipse Tricongius ille novellus,
Perpetua Insubriae fama decusque suae.
Quem stupet ipsa Methe fugiensque timensque bibentem,
Quem Silenus amat, Maenades et Satyri.
Artem igitur discat me praeceptore bibendi,
Si quis potando vincere quosque cupit.
image: s070
Pelidae Phoenix, ego sum praeceptor Iacchi [orig: Iachi]:
Hanc nullus prae me tradidit artis opem.
Dixeris hic forsan, quid agis vinose magister?
Cur tua praeteritum Musa retexit opus?
Cur tua nunc versis revocat Palinodia verbis
Dogmata iussa pia sobrietate coli?
Non sunt haec sanae pugnantia dicta camenae [orig: camenae],
Sic titubat largo lingua gravata mero.
Sobria perpetuo constat sibi Musa, nec unquam
Dissona discordi carmina voce canit.
Laudas astrictae frugalia pocula mensae,
Et vitam institui sobrietate doces.
Nunc inquis vini certamen inire laboro,
Actutum veniat potus abire volens.
Quemlibet ultro etiam iactanti voce lacessis,
Atque parem censes non tibi posse dari.
Quod si cuncta sui iactantia turpis habetur,
Qua nunc te iactas fronte superbe Thraso?
Non ego scripta prius temere praeceptarecanto,
Nec mea praeteritum Musa retexit opus.
Quam norit quivis illa se iactet in arte,
quisque sibi placeat, doctus in arte sua.
Iure superbivit fandi virtute patronus
Arpinas, Latii gloria summa fori.
Hippocrati iustas tollunt medicamina cristas,
Nec falsam laudem vindicat [orig: vendicat] arte sibi.
Cur non eximius semet iactaret Apelles?
Cum plures docta vicerit ipse manu.
image: s071
Ascraeus vates merita se praedicat arte,
Qua docuit quo sint rura colenda modo.
Arte sua turget Iuris legumque peritus,
Arte sua placuit Naso poeta sibi.
Ergo mei fuero vanus iactator honoris,
Si illa qua valeo glorior arte mea?
Quo nam iure mihi communia iura negentur?
Hoc aliis licuit, cur minus ergo mihi?
Non ego te iubeo frugalem ponere vitam,
Cultor ut insanae iure probere Methes.
Optima quae visa est nostrae sententia menti
Audisti, hanc animo, hanc mordicus ore tene.
Numquam [orig: Nunquam] plura bibas quam corporis exigit usus,
Et frugi curam sobrietatis habe.
Sed quid ages si quis nolentem ad pocula coget?
Nunc prece, nunc pretio [orig: precio], terrificisque minis,
Crebra etiam gladiis (quo nunc sunt more bibaces
Centauri) trucibus blandiloquisque logis.
Cum tali potius malis contendere ferro?
Gratius atque tibi nectare vulnus erit?
Quid facies quoties inter cenabis [orig: coenabis] honestos?
Pocula qui paulo liberiora bibunt,
Talibus obsequio facili servire negabis?
Esset inhumani pectoris illud opus.
Saepe propinantum pretio [orig: precio] nomenque decusque
Maius erit, quam quod spernere vina decet.
Ne cupias illos inimicos sumere, iuxta
Qui prodesse tibi, quique nocere queunt.
image: s072
Sed nec te moveat, quod vaccas atque camelos
Dicunt potandi non superare modum.
Recte equidem vaccae faciunt, belleque cameli,
Ut fert ingenium, nam ratione carent.
Qua si imbuta foret, mox responderet honesto
Vacca viro, faceret tardus asellus idem.
Sed nec vina bibunt, irritamenta bibendi,
quis (dic) non liquida mox satiatur aqua?
Dic quot in hospitiis invitum saepe lacessunt
Convivae primis advena turba cadis?
Longinquis quoties hospes iactaris in oris,
Extera seu quoties ad loca missus adis,
Saepius inviti casu potare iubemur.
Cogimur inviti qualia multa pati.
Omnibus in mensis vino certatur, et omni
Vina loco passim proelia [orig: praelia] multa movent.
Quae nam cena [orig: coena] caret tali, quae prandia pugna?
Sorbitione meri quae (rogo) mensa caret?
Cuncta supervacuo nunc diversoria potu
Fervent, vinifluo flumine cuncta madent.
Nulla fuit multis saeclis [orig: seclis] vinosior aetas,
Magna potes si nunc sobrius esse potes.
Alter amicitiae cyathum tibi praebibit, alter
Notitiam tecum potor inire cupit.
Tertius, heus primum poteris haud spernere vitrum,
Incivile foret, carpe libenter, ait.
Quartus idem loquitur, causam [orig: caussam] quoque quintus habebit,
Quae tibi stat nullo reiicienda modo.
image: s073
Hos nisi pocla ferens contra reverenter honestes,
Probro censeres id tibi iure dari.
Atque haec sunt iustae tantum praeludia pugnae,
Essent haec aliquo vina ferenda modo.
Ecce bibens iterum verso redit ordine primus,
Hospitii hoc veteris tessera grata facit.
Notitiam melius vult confirmare secundus,
Hinc crebros calices praebibit ille tibi.
Scilicet haud dura patientur fronte sequentes
Se sperni, quanam dic ratione precor?
Accumbit mensae quidam torquatus eidem,
Multa cui in digitis lucida gemma micat.
Cui caput est rasum, vestis dissecta, cicatrix
Plurima, et hircinis frons truculenta pilis,
Huius si quid habes animi, data vina recusa,
Incutiet capiti pocula spreta tuo.
Si semel atque iterum respondes, provocat illum
Sedulitas: retines iam miser aure lupum.
Vis alios vitare, cibum vis sumere solus,
Cum te cum reliquis publica tecta fovent?
Maiori sumptu solus cenabis [orig: coenabis], et omni
Munophago semper durior hospes erit.
Quare ne tali possis succumbere pugna,
Arte pereximia non opus esse putas?
Si rudis a cunctis promiscua pocula sorbes,
Sobria si retines pectora fortis eris.
Haec qui tradiderit tibi, non erit ille magister?
Aut iactat stolidam futilis artis opem?
image: s074
Hanc sibi complures artem grandi aere pararunt,
Artem potandi sed schola rara docet.
Nosse potes minimo fidi praecepta magistri,
Quae tibi potanti cuspidis instar erunt.
Ut numquam [orig: nunquam] utaris, quid obest tamen arma parasse?
Sive quid in promptu tela tenere nocet?
Adveniet tempus vinosa quod exigit arma,
Quem stringes si non ad femur ensis erit?
Conspicis ut duris semper stet miles in armis,
Et tamen haud semper, qui gerit arma, ferit.
Ergo animos opus est dociles attendere, nostrae
Qui dare militiae nomina forte cupis.
Principio seu te perduxit ad orgia casus,
Seu ratio certis subdita consiliis.
Et tibi pro veteri est abeundum aut lege bibendum:
Aut nox in multo pervigilanda mero,
Aut agitanda die vino convivia largo,
Si sapis imprimis [orig: inprimis] providus esse stude.
Anceps cum bibulis tibi pugna gerenda duobus
Certanti infuso nectare semper erit.
Primus erit tibi qui spumantia vina propinat.
Alter erit cui tu pocula sicca dabis.
Primus te contra potans feret arma, secundus
Quae tu depellis sentiet arma, bibax.
Nec plures tecum certamen inire falerni,
Optes audaci sustineasque manu.
Noluit Alcides vires temptare [orig: tentare] duorum,
Fortior Alcida ne velis esse Iovis.
image: s075
Unum aliquem insignem numero tibi delige ab omni,
Quem tua configant spicula cuncta trucem.
Hunc pete Achilleo pugnantem gutture, Bacchi
Telis, quae crebro plena lagoena dabit.
Hunc unum, hunc solum semper iaculaberis hostem,
Ictus excipiat solus et ille tuos.
Pugnasti magna victor laudabilis arte,
Talem prostravit si tua dextra virum.
Plus dedit Aeacidae laudis fortissimus Hector,
Quam reliqui caesi [orig: coesi] mille dedere Phryges.
Vincere nec vulgo Danaos Priameius heros,
Sed studuit magnos sternere quosque Duces.
Semper in audaces spreto Thersite Patroclos
Intentos habuit belliger Hector equos.
Nec tibi sperandum est cunctos te vincere posse,
Pugna est unius non bene firma manus.
Invalidae fiunt divisae ad plurima vires,
Collectae, numquam [orig: nunquam] debile robur habent.
Si bibis ad plures replent tua pocula nullum,
Sed te replebunt pocula multa cito.
Fac itaque oppugnent unum tua pocula solum,
Quo victo, potis es vulgus adire ferox.
Aut si succumbis victus certamine, magni
Clarius Aeneae succubuisse manu est.
Te tamen ut cupita laetum victoria laude
Afficiat, potans sic age victor eris.
Esto memor quae cuique feras, quae cuique propines,
Ut tibi par prompto reddat ab ore pari,
image: s076
Nullos dissimula cythos, nec parce sodali,
Exige multiplici debita vina prece.
Non est ars pateras posse evacuare capaces,
Non est ars plenos posse vorare cados,
Non est artis opus phialas siccare frequentes.
Et vastos vini non trepidare lacus,
Non si Romanum potando aequare Bonosum,
Non si etiam Firmo firmior esse queas,
Hoc erit artis opus, virtus haec summa bibendi,
Ut tibi compotor reddat ubique vicem.
Hic decet attentum te pectus habere bibentem,
Hic oculos argi praestat habere nimis.
Tu quibus observes, quae pocula cuique propines,
Et quo tu graderis calle, sodalis eat,
Expertus dico, nemo est potando fidelis,
Ni fueris cautus decipiere crebro.
Ante potes niveos coracas, volucresque chelonas,
Et cygni plumas ante videre nigras,
Quam fidum potu, experto mihi crede, sodalem,
Debita mensurae qui sine fraude bibat.
Non modo mendacem memorem decet esse, bibacem
Multo plus memori mente valere decet.
Quare nulla tuam capiant oblivia mentem.
Praebibe non tacita vana falerna manu.
Ad respondendum verbis compelle sodalem,
Saepius appellans heus mihi redde vicem,
Heus mihi redde vicem, siccanda haec pocula restant,
Cur precor hoc vitrum cessat? et iste calix?
image: s077
Ad respondendum cunctantis saepius aurem
Velle: meri memorem quamlibet ipse mone.
Quo nam saepe alios pleno cratere lacessis?
Quo sorbes avida pocula plura gula?
Si non das operam bibat ut data vina vicissim,
Quem cupis oblato deposuisse mero.
Qui non lethaei potarit gurgitis undas,
Ille mihi princeps sorbitionis erit.
Qui non mobilibus tradit sua pocula ventis,
Sed responsa petit nectare, victor abit.
Expertus multos bibuli virtute duelli
Vidi potores non habvisse pares.
Cur sunt ante alios vino potuque repleti?
Exhausti curam non habuere meri.
Huius ego observans praecepti et moris et usus
Praedam de victo saepius hoste tuli.
Hoc et tu potans observa victor abibis,
Et dices artem pondus habere meam.
Praeceps esse cave, stolidi neque Protesilai
Ante alios Danaos aemulus esse velis.
Sed lente propera spumantia vina bibendo,
Aut propere nullo victus ab hoste cades.
Ipse recens fessis incumbe, novissimus exi
In pugnam: fessos vincere quisque potest.
Crede mihi non sunt Bacchi properanda duella,
Sed sensim tardo perficienda mero.
Nonne vides iuvenes ferventi mente feroces
Ut subito exstincto [orig: extincto] pectoris igne iacent?
image: s078
Dum temere properant non festinanda falerna,
Et cumulant haustus haustibus usque novis.
Cuncta quasi in celeri staret victoria potu,
Quo te non alios ebrius ipse gravas.
Sanguineis bellis saepe est properantia lucro,
Qua dux incautos obruit arte viros,
Atque improviso prosternit Marte quietos:
At vinosa pigra stat nisi pugna mora.
Qui subitos avido calices ingurgitat ore,
Ridiculus primum hic omnibus esse cupit.
Ergo meo monitu potando lentius, ipse
Carminibus dices pondus inesse meis.
Quem properare vides crebro huic occurre falerno,
Bis victus facilis fit properante mero.
Haud labor est ullus tales submergere potu,
Ipsi se mergunt sedulitate sua.
Sicut miles iners temere procurrit in hostes,
Et fultus nulla quemque [orig: quenque] lacessit ope,
Ense levis nudo, parmaque inglorius alba,
Ille sua culpa victus ab hoste cadit.
Quod tibi ne eveniat lente properare necesse est,
Et circumspectis lambere vina labris.
Sed neque vina vora, nec avariter ingere potum,
Nec crebro magnis haustibus inde merum.
Obruit ebrietas ita festinata bibentem,
Et vomitu turpem ridiculumque facit.
Haustibus evacua carchesia magna pusillis
Paulatim, audaces vina vorare sine.
image: s079
Ipse lubens primos illos concede triumphos,
Et prima pugna celtica corda gerant.
Ultima laus tua sit, tua sit victoria, tantum
Providus invicta consere bella manu.
Nec male pransus adi ieiuna pocula lingua,
Nec vinum vacuo ventre crepante bibe.
Quod nisi vitaris citius repleberis illo,
Quem conabaris tu superare mero.
Fac oneres ventrem grata dapis ante saburrae,
Et fundamentum potibus ante iace.
Indulge dapibus, licet urgeat unus et alter,
Dic, nondum plene sum satur ipse cibo.
Non feret ille moras, nec prandia lenta vorantem,
Sed quaeret cuinam pocula prima feret.
Interea veniet tibi grata cupido bibendi,
Ante merum sumptum si bene pransus eris.
Hinc improvisum sumptis invade cypellis,
Dulcia quae blanda reddita voce bibat.
Quem si compereris ad vina bibenda lubentem,
Et facilem, ulterius, qua via ducit, eas.
Praeveniens semper nullum concede regressum,
Quo te de cursu detrahat ille tuo.
Succedant calici calices, carchesia trullis,
Inque locum subeat vasta capedo cadi.
Nec mora, nec requies, sed crebrae grandinis instar
Ingere non pigra pocula multa manu.
Protea iam retines, constringe tenacia vincla,
Nec requiescendi possit habere locum.
image: s080
Effice ne posthac quisquam te voce lacessat,
Plenis urge cadis haec ubi signa vides.
Dum iam fastidit, dum nauseat ille falernum,
Emicat et subito magnus in ore rubor.
Increpat astantes saeva dum voce ministros,
Pocla quod ante alios uberiora bibat,
Si iam balbutiens verba imperfecta profatur,
Saepe puellarem si petit aeger opem,
Pocula si crebro lambit, si vina petissat [orig: pitissat],
Et crebro ex udo si spuit ore merum,
Callidus effundit si clamve palamve falernum,
Haec ferme victi signa bibentis erunt.
Iam prior exstinctis [orig: extinctis] flammis deferbuit ardor,
Urge mero, victas iam dabit ille manus.
At si praeveniens aliquis re oppugnat et urget,
Et iam vallavit obsidione meri,
Accumulans cyathos cyathis, haustusque subinde
Haustibus ingeminans, conduplicansque novis.
Nec respirandi tibi linquitur ulla potestas,
Atque renitendi copia nulla datur.
Hoc opus, hic labor est cursum turbare ferocis
Hostis, et e plana vertere vela via.
Victoremque meri palma spoliare petita.
Aut aequo saltem Marte redire domum.
Fac ergo quoties pugna es congressus iniqua,
Et stant ante tuas pocula multa fores,
Responde sensim, nec vina oblata recusa,
Crede suis audax viribus ille ruet.
image: s081
Interea poscas magnum cratera ministrum,
Quem bibat alterna te referente vice.
Oblatum querulo si spreverit ore falernum,
Et debere palam te sibi multa docet,
Et solvenda prius portati debita vini,
Et sibi reddendum plenius esse vicem.
Hactenus ecce a te tot poculae plena recepi,
Inque nec invito sedulus ore bibi.
Tu tamen hoc uno et primo cratere gravaris,
Quem iussit summus me tibi ferre pudor.
Qui nisi honestarem te contra, ferreus essem,
Rusticiorque Scythis, barbariorque Getis.
Pocula quae mihi adhuc a te sorbenda supersunt,
Omnia non alia sedulitate bibam.
Non ita inhumanus, neque erit sic truncus agrestis,
Ut queat hoc pacto vina negare tibi.
Accepto vino mox est de tramite pulsus,
Versaque de cursu vela secunda suo.
Hinc tibi solvendi spatium [orig: spacium] tempusque parasti
Debita, quae solvi flagitat ille sibi.
Nec metus est ne te properata protinus obba
Obruat, et celeri degravet usque mero.
Sunt sorbenda duo prius illi pocula, primum
Quod sumpsit: demum quod tibi ferre cupit.
Interea facili dabitur tibi copia casu
Potando primum qua tueare locum.
Quaque addas primo mox altera dona metallo,
Mox dabit his alius tertia vina locus.
image: s082
Hac te non alia evolves ratione Lyaeo
Oppressum, si tu naviter usus eris.
Haec tibi praestabit vinosam regula palmam,
Haec mihi victoris nomen habere dedit.
O mihi praeteritos referat si Iuppiter [orig: Iupiter] annos,
Qualis eram iuvenis plurima vina vorans,
Dum firmae stabant iuvenili in corpore vires,
Necdum dilapsum tempore robur erat.
Dum viridi fueram vini patientior aevo
De vino referens multa tropaea [orig: trophaea] domum.
Talibus instructus praeceptis, arte, magistro,
Stravissem cunctos sorbitione meri.
Obvius haud quisquam mihi sese impune tulisset,
Seu venisset eques, seu foret ille pedes.
Hausissem Oceanos totos, vinique paludes
Siccassem, oblati vastaque stagna meri.
Ut quondam Scythicis audax sum cognitus oris,
Bacchica cum primum miles in arma rui.
Quando Cypellomachus Parthorum ductor atroci
Mente furens bibulis intulit arma Scythis.
Horum sceptra tenens regalia forte procaci
Chandopotes nostrum laeserat ore ducem.
Miserat Oenoptam rex Parthicus annua poscens
Reddere quae debet pocula Chandopotes.
Inter at ille probe iam vina liquentia potus
Debitor est olim rex mihi vester, ait.
Dena propinavi totidem mihi pocula debet
His mihi siccatis annua dona feret.
image: s083
Exigit iniuste mulctam, respondeat ante
Ceu par est, decies pocula dena mihi.
Ut nostrae leges et foedera facta loquuntur,
His stet: sive sciat bella parata sibi.
Rettulit Oenoptas vinosi dicta tyranni,
Illa movent stomachum dura Cypellomacho.
Sicut saepe levi de causa [orig: caussa] atrocia surgunt
Bella, haec si causa [orig: caussa] lis fuit orta levi.
Nec mora collectis mox regni viribus addit
Ille sibi Thracas, Bacchicolasque Getas,
Atque Leontinos, vocat ad socia arma bibaces
Francos, his iunctus tunc comes ipse fui.
Sic intrans Scythiae contracto milite fines
Diripit hostili barbara regna manu.
Pugnatur passim poclis ingentibus, omnes
Siccantur crebra sorbitione penus.
Cumque hostes nollent nobis occurrere pugna,
Et conferre palam signa pedemque negant.
Omni vastata circum regione Scytharum
Cinximus Oenopolin obsidione gravi.
Non bene munierat ducta tentoria fossa,
Et iacto vallo castra Cypellomachus.
Chandopotes acie portis erumpit apertis,
Ut subita incautos obruat arte Getas.
Hic improviso complentur castra tumultu,
Ordine dum nullo miles ad arma ruit.
Franguntur calices, carchesia cymbia, quisque
Pro se quod potuit rem gerit, atque bibit.
image: s084
At crepitu, et strepitu, et sonitu, et clamore bibentum
Et plausu, et mixta voce strepebat ager.
Audiit alterius vocemque et verba loquentis
Nemo, satis proprium sensit ab aure sonum.
Vinorum undantes rivi per castra fluebant:
Ossibus et spinis lubrica squalet humus.
quis cladem illius lucis, vis pocula fando
Explicet? aut verbis vina referre queat?
Vidisses Cotylis nullum, aut certare cadiscis:
Grandibus Ecpetalis edita pugna fuit.
Ancipiti multo pugnamus tempore Baccho,
Excitat audaces ductor uterque suos.
Tandem Zoropotes aciem perfringit, et infert
Ignigenae intrepido signa secunda pede.
Et primum grandi patera prosternit Epachtem
Durum et morosum difficilemque scytham.
Incitat ultorem Paraspondus Epachtis Amictum
Consimilem vita, moribus, ingenio.
Non impune tamen: vitrea volat obvius orca,
Plus quam metretas tres capiente meri
Zoropotes, sternit Paraspondum, sternit Amictum,
Lathrophagum et Lichnum, Daethron et Oenochoum.
Zoropotae virtus alios accendit inertes:
Surgit ab alternis maxima pugna cadis.
Dicite Pierides, non omnia possumus omnes,
Quo quivis cecidit victus ab hoste mero?
Et meministis enim Musae, et memorare potestis:
Spectastis siccae proelia [orig: praelia] nostra Deae.
image: s085
Septenis cyathis iugulavit Alazona victum
Apsicorus, denis Phorticus Apsicorum.
Lerus Nestoreo stravit Nephona Cypello,
Deiicit et Phlyarum, cumque Epulone Lalum.
Oenophlyga Abrobius, meradorpion Abrodiaetus
Autorophes Graia vicit utrosque Choa.
Dipsaleum grandi Methion ecpomate mutum
Fecit, et oppressit lumina fessa sopor.
Gastroborum vino, musto sepelivit Aoenum
Syssitus, frater cui parasitus erat.
Quos genuit Methysa genitrice parens Homositus
Cum Metriosito fratre minore Geta.
Osse recusantem sorbere petit parasitum
Perfusum multo Symposiarcha mero.
Mixta mero in mediam ructanti gutture mensam,
Compodes largo flumine frusta vomit,
Trygobius plures, quos fama obscura recondit,
Reddidit oblitos, immemoresque sui.
Quem tamen Exoenus, dum forte meracius [orig: meratius] haurit,
Compulit in celerem cum Comedone fugam.
Non tulit hoc Lurco, Exoenum cum fratre Paroeno
Oppressit cotylis corsica vina bibens.
Vidit iners fratrum casum, ingemuitque Dysoenus
Ultor, ait, venio vindice Lurco mero.
His dictis illum feriit Spumante Monoto:
De victo sperans hoste tropaea [orig: trophaea] sibi.
Exorbens Lurco conatus risit inanes,
Iamque mea dextra praeda Dysoene cades
image: s086
Dixerat, et pleno miserum petit Amphicypello,
Ter bibit hoc Lurco, ter quoque Lurco replet.
Vicisti me Lurco, tua est Lavinia coniunx,
Ulterius noli tendere quaeso mero.
Saucius haec orat lingua titubante Dysoenus,
Et ruit in foedum quod vomit ore merum.
Ampelon intonsum satyro Nymphaque creatum,
Barbato attondit Lesbius ore Tragus.
Ampelon haud vino, sed vindicat ense Creurgus,
Mactatur Baccho victima grata Tragus.
Impatiens vini ad gelidas Abstemius undas
Fugit, quem sequitur sobrius Hydrochares.
Fugit et abiecta Ripsaspis Asymbolus hasta,
Sed neque Thymbrophagus vina Biaea tulit.
Nec tulit instantem frugalis Adipsus Asotum,
Deserta pugna fecit et ille fugam.
Ex alia sed parte Philoxenus atque Triphetes,
Collis insignes hic bovis, ille gruis,
Et Gluto, et Cothon, et equino gutture Gurges:
Threiciusque [orig: Treitiusque] Bibo, threiciusque [orig: treitiusque] Nepos,
Quaerentes crebris superare Progastora poclis,
Cuius aqualiculus vasta Charybdis erat,
Hosti non victo palma cessere relicta:
Percussi propriis viribus, atque manu.
Militibus nostris hic plurima damna dedisset,
Ni pigrum caperent munera tarda pedum.
Obstabat venter plaustro currente vehendus,
Et misero aurigae defuit officium.
image: s087
Oenobares, vino dum durius urget Agroecum,
Et responderi postulat usque sibi,
Nescius agrestes crabrones provocat in se,
Et bene sopitos in sua damna canes.
Quippe virum (minime dum praecavet ebrius hostem)
Crinibus arreptum sternit Agroecus humi.
Prostratumque gravi patera ferit, atque cruentans.
Dentibus excussi tundit utrasque genas.
Et miserum insultans dictis subsannat amaris,
Ecquid ego retuli nunc tibi rite vicem?
Oenobares cervi cor habens, oculosque caninos,
Aut si non satis est praebibe, plura bibam.
Ecce Philoscommo Graio Philopaegmone natus.
Ebria Chandopotae castra secutus [orig: sequutus] erat.
Ille ut erat nulla clarus virtute, nec armis,
Ridebat salso quoslibet ore tamen.
Dumque vomit passim digna atque indigna relatu,
Et lacerat levibus pocula nostra iocis.
Obvius huic tota fertur Manduco lagoena,
Qualis in Erpachio dicitur esse penu.
Hausibus inde tribus stolidum compescit Achivum,
Ut numquam [orig: nunquam] posthac solverat ora loquax.
Et in Bomolochum prosternit, et Acritomythum,
Aptolemumque tuos o Philoscomo greges.
His ita deiectis sensim discedere visi
Sunt hostes, nostram Marte iuvante manum.
Iam quoque Chandopotes decies psyctere petitus,
Versis victus equis terga daturus erat.
image: s088
Quippe Cypellomachus tantum psyctere bibendo
Noluit exigvis belligerare cyphis.
Intrepidus pugnam nisi restituisset Aplestus,
Illo leontino natus Aplestus agro.
Invictum pectus nulloque domabile vino,
Cui tres tunc ventres, et tria guttura erant.
Ter vino sternendus erat, tria pocla bibenda,
Aut labor inceptus irritus omnis erat.
Pentaploo vini certamen obibat et orca,
Vidi non paucos obstupuisse virum
Hauserat ille prius quantum non tres elephanti
Naribus hausissent, sic mihi crede, suis
Iamque neci Sthenelumque dedit, Thamyrimque Polumque
Atque Lamum atque Lagum, Demodocumque Getam.
Chloreaque Sabarimque Daretaque Thersilochumque
Et plures, longum quos memorare foret.
Inde meum fratrem, victo Philopaegmone, sternit
Obsophorum: natu me minor ille fuit.
Hic ego deiecti fratris casu atque dolore
Commotus, contra strenuus arma paro.
Addunt se nobis Euoenus et Ilapinastes,
Helluo et ipse suam contulit acer opem.
Apleste impleto quid me saevissime fratre
Terres? et telis quid minitare mihi?
Tolle minas venio vomiturus, et haec tibi porto
Dona prius: leto dona futura tibi.
Ne meus hic faxo iaceat sic frater inultus,
Sic ego, sic contra ferreus ille refert.
image: s089
Sic pater ille meri faciat, sic sanctus Iacchus [orig: Iachus],
Incipias mecum conservisse manum.
Sordide fumosae cultor sorexque culinae,
Mox comitem fratri te fugitive dabo.
Talia iactanti ternos tribus haustibus utres
Praebibo, tres magnos his ego iungo cados,
Et totidem pateras una superaddo capaces,
Semper gutturibus pocula trina tribus.
Ebibit intrepide ternos tribus haustibus utres,
Siccandis pateris deficit atque cadis.
Ergo ruens vomitu foedat barbam atque capillos
Percacat et foede subligar omne suum.
Exanimem socii rapiunt, maestique [orig: maestique] sub urbis
Lectica molli moenia celsa ferunt.
Stabulis collecta gerunt qua stercora servi,
Purgat et immundas quave Syphorbus haras.
Sed quae proluvies? quae flumina? quanta ruebant
Quae de gutturibus stagna refusa tribus?
Vix equidem tantum septenis Nilus aquarum
Faucibus in vastum proluit Oceanum.
Plurima vidisses fluitasse poteria, currus
Vi vomitus, totos, plenaque plaustra rapi.
Eunuchus regi carus [orig: charus] gratusque Bagoas.
Illis vinifluis mersus obisset aquis,
Tres quoque Pygmaei pariter male nare periti
In tali capti gurgite morte forent.
Crinibus hos nisi correptos servasset Asotus,
Ob quos servatos civica serta tulit.
image: s090
Fit fuga per campum deiecto turpis Aplesto,
Nec, qui porro ferox tolleret arma, fuit.
Aut qui pugnaret protenta comminus [orig: cominus] hasta.
Tantus perculerat pectora cuncta pavor.
Inde Cypellomachus fuso de rege Trophaeum [orig: Trophoeum]
Exigit, et donis afficit ille suos.
Me torques et denis auri argentique talentis
Accumulans equitem rex iubet esse novum.
Quando mihi esset equus, qui me portaret, ut essem
Semper eques, sed eo deficiente pedes.
Tempore sed Scythicos referam meliore triumphos,
Praesentis non est carminis istud opus.
Nunc quo digressus fueram mea vela reducam,
Eque vago in rectam calle redibo viam.
Fac praeceptorum studeas memor esse priorum,
Sic tibi ferre queunt quae referentur, opem.
Est clipeo [orig: clypeo] miles semper munitus et ense,
Munitum clypeo te quoque et ense decet.
Quo subitos ictus vini depellere possis,
Promptus et adversa spargere tela manu.
Grande tuas (nec sit tibi dura angustia mensae)
Vas semper madidas excubet ante fores.
Hoc vice sit clipei [orig: clypei], quo non utere, duellum
Dum tibi cum primis usque duobus erit.
Extra sed pugnam si quis te provocat, ille
Perge lacessentis pellere vina mero.
Vina propinanti fer vina, ferire volentem
Protinus educto tu simul ense feri.
image: s091
Sic absterrebis, sic ensem continet ensis,
Pellendus clavo sic tibi clavus erit.
Hoc quoque praecipue (nec enim leve pondus habebit)
Praeceptum memori condere mente stude.
Nil extra numerum velis acceptare falerni,
Nec quod ab obliquo tramite forte venit.
Nemo bene potis est geminis incumbere bellis,
Et bene nemo domi vina forisque bibit.
Dic praesto plures alios hic esse sodales,
Sed te non cunctis posse referre vicem,
Sentis velle aliquos icto clam foedere tecum
Et coniurato belligerare mero.
Nil prius accepta quam foedus scindis iniquum,
Ictum salaci more sodalicii [orig: sodalitii].
Solus ut exhibeas gravis ebrietate cachinnos,
Qua ratione decet scindere foedus, ais.
Conspirasse mero vos in me sentio, dicas,
Sed nego me vestris viribus esse parem.
Solus vobiscum certamen inire recuso,
Solus cum multis morio bella gerat.
Continuum Graio sed more bibamus in orbem
Si placet, haud alia condicione [orig: conditione] bibam.
Hac ratione bibens iuncto cum foedere iunctis
Defendes nulla cum gravitate locum.
Sic omnes unoque parique labore gravantur,
Sic par ferre meri cogitur omnis onus.
Sed neque turbabit nunc hic te, aliunde sed ille,
Nec clipeo [orig: clypeo] excipies omnia tela tuo.
image: s092
Nam qui non solus possis succumbere vino,
Si praefixus eris omnibus ipse scopus.
At tu si quaeris cursus tardare secundos,
Quaeris currentes debilitare cyphos,
Orbis in adversam poclum iaculabere partem,
Et prius emissis obvia vina cadis.
Denique vis quoties aequo contendere Baccho,
Haec servanda tibi regula semper erit.
Nulla per obliquum, sed cuncta bibantur in orbem,
Nec faciant ullas pocula missa cruces.
Hercule amabilius nullum genus esse bibendi
Hoc, neque vina magis candidiora scio.
Hoc nisi dum sorbent faciles utuntur amici,
Utitur hoc madidae gens bona Saxoniae:
Dum coctam Cererem potant, crassosque liquores:
Hei mihi cur vinum non habet iste locus.
Digna mero gens, superum gens nectare digna, [perhaps: Digna mero gens est, superum gens nectare digna,]
Quae tam fraterne pocula aquosa colit.
Hoc etiam [orig: eciam] tacitum, quamvis sit ponderis instar
Haud magni, minime dissimulare queo.
Ut nihil a genero capias, a sanguine iuncto
Tant undem cape me praecipiente meri.
Non si te rogitet, non si te culpet agrestem,
Dixerit et silices pectori inesse tuo.
Et quia rixosas damnant convivia causas [orig: caussas],
Nec locus est inter libera vina foro.
Inter rixantes orto certamine, vino
De dubio praeceps arbiter esse cave.
image: s093
Nec te teste reus quisquam dicatur, et ulli
Alterius numquam [orig: nunquam] nomine vina dabis.
Semper enim tales donaria digna reportant,
Pondere quae certo vina priora gravant.
Quaedam firma parum dedimus praecepta bibendi,
Sed tamen ista simul non leve robur habent.
Haec sunt assiduum tibi confirmanda per usum,
Citra quem possunt dogmata cuncta nihil.
Semper in eximiis potis est plus artibus usus,
Quam praecepta scholas utilitate iuvant.
Usu artes crescunt, usus facit esse magistros,
Usum quisquis habet, grande iuvamen habet.
Quaelibet impigro perfectior ars fit ab usu.
quis satis hunc merita tollere laude potest?
Hoc nisi firmatam tibi rite paraveris artem,
Ebrius immunda saepe iacebis humo.
Sicut ego iacui non raro in stercore (cunctis
Hei destitutus artibus) inque luto.
Causa [orig: Caussa] fuit lapsus, quoniam mihi defuit usus,
Instructo nuda scilicet arte parum.
Quapropter nostris praeceptis ipse iuvari
Qui cupis, assidua pocula verte manu.
Atque assuesce merum portare capacius haustum,
Ne te subvertant pocula trina cito.
Disce meis monitis vinum potare gradatim,
Pocula sex hodie, cras tibi pocla decem.
Qui modo fers vitulum, poteris mox ferre iuvencum,
Si tua vis, certos, est habitura, gradus.
image: s094
Pone rudimentum non in fugiente falerno,
Non in diluto, fortia vina bibe.
Quae si ferre vales, et aquatica ferre valebis,
Quae crescunt ripis Necchare cincta tuis.
Et bibe dum solidae iuvenili in corpore vires
Florent, et genua dum tibi firma virent.
Nec tua tardigrados certamina differ in annos,
Quo senior fies hoc mage miles iners.
Nec tamen hanc artem mox infamabis, et illum
Qui praecepta libens tradidit ista tibi.
Vinoso quoties fueris certamine victus,
Tempore non omni victor abire potes.
Sicut enim Martis dubia est, sic alea Bacchi,
Ludunt fallaci vina favore quoque.
Non semper, licet armorum bellique peritus,
Hannibal e caesis [orig: cesis] hostibus arma tulit.
Nec passim vitreas Trasimeni poenus ad undas
Contudit Ausonios Marte favente duces.
Nec te, sis nostra quamvis bene tritus in arte,
Speres victorem semper ubique fore.
Porro ubi destitui cum vi te senseris arte,
Debilitas artis fraude iuvanda tibi est.
Quamvis laudo minus factas in nectare fraudes,
Qui fallit vino, fallit et ille fide.
Si tamen insidiis alios et fraude videbis
Nitier, insidias vina bibendo strue.
Fraude sinunt Bacchi leges depellere fraudem,
Caesaris ut vim vi pellere iura sinunt.
image: s095
Fallere fallentes nulli solet esse rubori,
Cretensis mendax fraude petendus erit.
Quid prohibet Lapithas astu superare feroces?
Centaurosque truces vincere fraude meri?
Sprevit Alexander furtivae praemia palmae,
Nolens hostiles fundere nocte globos.
Tu mage Troiani laudabis verba Chorebi [orig: Coroebi],
Furari palmam grande putato decus.
Falle mero, dolus an virtus quis in hoste requirat?
Fallendi formas mille tenere potes.
Corrumpendus erit parvo prius aere minister,
Aut clam promissis alliciendus erit.
Misceat ut reliquis fortissima vina, tibi uni
Sobria supposita pocla [correction of the transcriber; in the print pocula] ministret aqua.
Lene merum modici tibi praebeat ille vigoris,
Sorbeat annosum cetera [orig: cetera] turba merum.
Vina vetustatem portantia linque feroci,
Si praesto est mustum sedulo carpe novum.
Vinum dulce datur, tu crebrius utere dulci,
Ebria dulce minus pectora crede facit.
Si tamen et reliquos delectant musta bibones,
Ingere clam calici vina vetusta novo.
Si deprensus erit facile excusabitur error,
Pincernae peccat talia multa manus.
Saepe foras exi mictum, lucrabere tempus.
Quo deturbantur debita vina loco.
Aut oblita tuus quae tandem negligit hostis,
Non respondendo sic ego multa bibi.
image: s096
Mitto alias fraudes simul insidiasque dolosque,
Quae possunt bibuli somnibus arte strui.
Si tamen urbane convivas fallere quaeris,
Mox a conflati limine Symposii.
Pocula principio quae dantur cuncta recusans,
Dic potum vires non bene ferre tuas.
Corporis affecti simulatos finge dolores,
Mendaci morbos fingere fronte decet.
Cuncta meri fore dona tibi gratissima, paulo
Sed prius a morbo convaluisse gravi.
Inde bibenda tibi praescriptae vina diaetae,
Magna tibi rursus ni dare damna velis.
Haec excusantem nemo te ad pocula coget,
Moribus incultis ni Polyphemus erit.
Post ubi convivae primo incaluere Lyaeo,
Insere sed placido vina benigna pede.
Ne me convivae fortasse putetis agrestem,
Quamvis firma parum sit valetudo mea,
Attamen hanc pateram plenam saliente falerno
Praebibo vicino pignus amoris ego.
Admissus tali ad communia pocula pacto,
Tandem cum fessis dissimulata face.
Hac quoque fraude potes semel omne cavere falernum,
Arrident animo cum male vina tuo.
Profuit haec etiam nobis fallacia multum,
Qua ferme potus saepius utor adhuc.
Post quam paene [orig: pene] mihi videor succumbere velle,
Et multis cyathis membra gravata iacent,
image: s097
Atque stupent omnes consumptae in pocula vires,
Nec nobis ultra spes opis ulla datur.
Occulte madida titubans discedo palaestra,
Et fugio erranti fervida vina gradu.
Sic nondum accepto letali [orig: laetali] vulnere, memet
Semianimem certae subtraho saepe neci.
Sperata palma spolio simul antibibones,
Quam ferrent de me non abeunte prius.
Nil vetat exemplum cur non imitere magistri,
Nec velit occultae te puduisse fugae.
Nescis palladiis quid summus rhetor Athenis
Fecerit, et factum non sine laude fuit.
Illum non puduit dici ripsaspida, quippe
Vir fugiens iterum Bacchica bella geret.
Et tu cede prius quam quid committis inepti,
Et fias bibulo fabula salsa choro.
Ergo ubi cuncta tibi vincendi est dempta potestas,
Incipiant fessum vina referre pedem.
Nemo tuo sic se iactabit vulnere, nemo
Clamabit victum te cecidisse mero.
Sed quid tundo tuas studiis puerilibus aures,
Quaerendo varias sobrietatis opes?
Cur praeceptorum summam non promo meorum?
Semper ut invicta pocula mente colas.
Dicam equidem, nec te suspensum nate tenebo,
Qui semper salva cum ratione bibas.
Eoos inter magna virtute lapillos
Purpurea facie dicitur esse lapis,
image: s098
Ille Methen abigens et acrepala pharmaca praestans,
De virtute sua nobile nomen habet.
Cum Grais Italae gentes dicunt amethystum,
Ille Gygis gemmis anteferendus erit.
Quovis hunc pretio [orig: precio] inventum mercare lapillum,
Vinciat articulos anulus [orig: annulus] iste tuos.
Ille tibi, si non fallit natura, bibenti
(Talis inest illi vis) amethystus erit.
Perpetuae custos haec sobrietatis habetur,
Et non sectandae gemma inimica Methe.
Aethiopum reges hoc delectantur et Indi,
Quo bene securi vina perenne colunt.
Cui tamen hanc gemmam penuria denegat aeris,
Ille sibi alterius pharmaca quaerat opis.
Plurima sunt nobis irritamenta bibendi,
Plurima quae pellunt dat tibi mensa Methen.
Raphanus est modico medicina parabilis aere,
Ante merum sumptus dissipat ille Methen.
Infensa origano nec vitibus aequa secundis:
Excludit nimiam brassica cruda Methen.
Discutit hanc etiam gustatis sectile porrum,
Arcet ieiunis cepa comesta Methen.
Nec tibi ne quicquam laudatur amygdala gustu,
Non quae sit dulcis, sed sit amara suo.
Nec male pulmo citae pecudis praesumitur assus,
Tantundem coryli crede valere nuces.
Et siccae fici possunt defendere siccos,
Excitat et ficus non bene cocta sitim.
image: s099
Profuit et meminisse croci prohibere valentis
Haec mala, si quando, ceu decet, haustus erit.
Sunt qui non dubitant etiam gustare cicutam
Ante merum, res est insidiosa nimis.
Talia contingant inimicis pharmaca nostris,
Proderit his longe simpliciora sequi.
Tu quoque ferventi memor interpone Lyaeo,
Haustum de gelida iam bene potus aqua.
Discutit hic si quam contraxeris ebrietatem,
Igneus opprimitur frigore fervor aquae.
Et quid hirundinei monstrem tibi pharmaca rostri?
Quae tibi sumenti crapula nulla nocet.
Ne suescas Halymi supponere semina linguae
Undam clytorio de neque fonte bibas.
Et bene conditas diverso pulvere cenas [orig: coenas]
Sumere non avida tiro memento manu.
Condimenta merum vel debile viribus augent,
Fortia dic quanto vina calore iuvant?
Quamquam [orig: Quanquam] reclamet medicorum turba, sed usu
Hoc didici verum, quod loquor, esse nimis.
Plus me quam medici movet experientia, quippe,
Quae solum medicos reddit et ipsa bonos.
Haec quoque ad extremum praecepta prioribus adde
Potanti numquam [orig: nunquam] praetereunda tibi.
Nulla cum muliere meri certamen inibis, [perhaps: ?]
Nec cum multibiba congredieris anu.
Inveniuntur enim mirando gutture Bacchae,
Quae spernunt ipsum vina bibendo deum.
image: s100
Quas bene Amazoniis possis conferre puellis,
Quoslibet audentes sustinuisse viros.
Quamvis has vino vincis, victoria laudis
Aut nihil, aut prorsus est habitura parum.
Quippe tibi imbellis magnum et memorabile nomen,
Nulla dabit multo femina [orig: femina] victa mero.
At si victus eris, cunctis ludibria fies,
Quod vir ab imbelli victus es ipse manu.
Sicut Pelidae non multum laudis Amazon
Victori virgo Penthesilea dedit.
Rectius, Aeneas Helenen iugulare lacaenam [orig: lacenam]
Nolens, quae patriae causa [orig: caussa] ruentis erat.
In tali pugna potius Cythereius heros
Quam ferus Aeacides tiro sequendus erit.
Insuper est tibi mens ludibria plura cavendi,
Et mala vinoso saepe ferenda? vide
Ante ne decoctum lecto somnoque falernum [perhaps: ?]
Ebrius e tectis egrediare tuis.
Haec tibi prima puer fuerint elementa bibendi,
Quae si cognoris mox graviora dabo,
Quae nunc ferre nequis, prohibet quoque cetera [orig: cetera] Bacchus
Effari puero, non nisi fanda seni.
Haec ego versiculis cecini iuvenatus ineptis,
Quae qua scripta vides, hac quoque mente legas.
Ut nobis vacua placuit nunc mente iocari,
Sic quoque censebis carmina nostra iocum.
Nec mihi propterea metuendos esse Tomitas
Spero, nec Euxini frigora dura freti.
image: s101
Non docui qua sint fallendae fraude puellae,
Nupta nec alterius quo capienda dolo.
Non scelerata sonat violati crimina lecti
Ars mea, nec Veneris turpia furta sonat.
Oscula nulla docet, nisi quae figenda Lyaei
Sunt placido plenis ore pudica cadis.
Nullus amor, nullum nostro est in carmine stuprum,
Nullum habet infandum nostra camena [orig: camena] scelus.
Sobria concessi monstravimus orgia Bacchi,
Nonnumquam [orig: Nonnunquam] et liciti bella iocosa meri.
Iudiciis ideo non sum damnandus iniquis,
Nec peccata Methes, nec mala lustra probo.
Nec me vinoso madidum de carmine cense,
Ebria Musa mea est, sobria vita mihi.
Quod vinum gelidis ego poto libentius undis,
Hoc mihi quis vitio vertere quaeso velit?
At tu qui nostram non horres lividus artem
Carpere, et obliquo rodere dente Theon.
Non mala, non diras tibi iniquior imprecor ullas;
Ibide quas memorat Naso poeta sua.
Dummodo propitium numquam [orig: nunquam] tibi numen Iacchi [orig: Iachi]
Esse velit: potes ut bona vina semel.
Laetitia careat, careat dulcedine Bacchus
Improbe spurcidico quem bibis ore Mevi.
Nullus contingat sitibundo nectaris haustus,
Pellat vappa tuam, turbida faexque [orig: fexque] sitim.
Degustes non lene merum, non dulce falernum,
Pendula vina bibas, mucida vina bibas.
image: s102
Denique quando vides lepidos potare sodales,
Et nitida laetum sumere fronte diem,
Despectus solus sedeas, et ringere tristis,
Invida discruciat dum tua labra sitis.
Maenades et Satyri demum (ceu Penthea matres
Thebanae) lacerent terperimantque male.
Et tua claudantur nullo sparsa ossa sepulchro,
Quod rabido faciles carpseris ore iocos.
Lusus habet finem, iuvenes date vina magistro,
Non alia a vobis praemia namque [orig: nanque] peto.
Dumque meam plenis cyathis versabitis artem,
Discipuli memores vos precor este mei.
TE/LOS.
image: s103
Thomae Venatorii carmen.
REs indigna viro totam consumere noctem
Inter Thyrsigeri, pocula larga, Dei.
Infaustum studium, si cum spumante Lyaeo,
Undantes pateras nox alit usque novas.
Res sed digna viro latices haurire salubres,
Fundat ut aeternum Cygnus ab ore, melos.
Sic rigidos olim legimus madvisse Catones,
Triste supercilium sic posuisse Sophos.
Scilicet est aliquid certa ratione bibisse,
Haec pars mansurae maxima laudis erit.Eiusdem aliud.
qui didicisse voles quae sint incommoda Bacchi
Quaeve vicissatim commoda Bacchus habet,
Hos lege, non vana conscriptos arte libellos,
Quos hominum generi, Sobria Musa dedit.
Anno M. D. LXXVIII.
image: s104
image: s105
DE ARTE IOCANDI LIBRI IIII. SCRIPTI CARMINE A MATTHEO DELIO HAMBURGENSE, MATTHAEI F.
image: s106
image: s107
PRAEFATIO P. M.
ERUNT fortasse aliqui torvi, [note of the transcriber: (quote: Iuven. sat. 2,3)] "qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt" , qui et nos reprehendent, quod scripta iocosa seu legimus, seu legenda aliis edimus: et accusabunt Aristotelem, qui inter Virtutes numerat EU)TRAPELI/AN, cum Paulus ad Ephesios scribens, EU)TRAPELI/AN inter vitiare censeat. Etsi vero recte instituti, quid respondendum sit non ignorant, tamen ad docendos iuniores, addere sequentem explicationem volui. Regula vitae, et fons ac norma virtutum est Decalogus recte intellectus. Inde discendum est simpliciter necessarias esse omnibus actiones et Virtutes quae ibi praecipiuntur: ut necessaria est Mansuetudo, de qua dicitur, Non occidas. Necessaria est Castitas, de qua dicitur, Non moechaberis. Et hic necesse est comprehendi leges alibi traditas, ut in 18. cap. Levitici, et alibi de Castitate. Sic necessaria est virtus Veritas, de qua dicitur, Non dices falsum testimonium. Sunt autem quaedam virtutes non necessariae omnibus, ut Mulieri non necessaria est Alexandri
image: s108
fortitudo dimicans in acie. Hoc discrimem seu actionum, seu virtutum semper in conspectu sit, ne umquam [orig: unquam] a praeceptis aberrent animi in eo genere actionum quod necessarium est. Nunc de Aristotele dicam, qui tres virtutes nominat, quae proprie circa sermonem versantur, quarum prima est Veritas, quae prorsus necessaria est omnibus, ut manifestum est, vitam sine Veritate regi non posse, Extincta veritate necesse esset simul interire doctrinas et artes omnes, iudicia, contractus, et pacta. Loquor de virtute praestantissima agrestius quam oportebat. Est autem veritas seu veracitas, constanter velle et cogitationes veras habere, et dicere vera, id est, congruentia cum rebus, nec cogitando aut dicendo adseverare falsa, id est, pugnantia cum rebus, ut falsa adseverant Epicurei, Stoici, et alii omnes qui opiniones falsas amplectuntur, falsa adseverat promittens pecuniam in emptione, qui cum debet, non vult exhibere. Nemo vero mendax est sine scelere, id est, sine offensione Dei. Ideo veritatem diximus necessariam virtutem esse omnibus.
image: s109
Secunda virtus quae propria est sermonis, est Comitas, quae est facilitas in compellando et audiendo, seu velle sine morositate, sine fastidiis, sine superbia, placide et compellare honestos homines, et audire, praesertim eos, qui sciscitantur aliquid de doctrinis, aut exponunt causas, quas officii ratio cognosci postulat, aut quorum animi leniendi sunt, aut in dolore, aut in ira, aut aliis affectibus, ut profuit Comitas Sanseverinati, qui cum vidisset in itinere Arabico ad se accedere praedones, statim iubet ministros deponere sarcinas, et proferre cibos et lagoenulas [orig: lagenulas], in quibus, ut ibi necesse est et aquam et vinum vehunt, deinde cum advenissent praedones, intrepide salutat eos, ait, morem esse suae patriae, ut homines Nobiles inter se de imperiis, et de re militari familiariter in conviviis colloquantur, et multa discant. Saepe etiam contrahant amicitias Rei publicae utiles, iudicare se etiam ipsos esse homines nobiles, et petere ut cum viro peregrino et ductore exercituum prandeant. Monentur etiam barbari homines illustribus signis virtutis. Cum igitur Latrunculi audita hac oratione,
image: s110
cogitarent, eximiam in hoc viro virtutem esse, de equis descendunt, reverenter salutant, assident ei in arenis et simul prandent. Narrat sanseverinas per interpretem se hominem Italum esse, et commemorat, quae sint praecipua in Europa Regna, nec Regum esse infinitam potestatem, sed legibus circumscriptam, et gradus esse hominum, distinctionem dominiorum, et iudicia, defendi iustos contra iniurias. Bella etiam indici et geri certis legibus. Narrat qualia sint arma, quae ratio oppugnandi urbes. Tandem etiam proferri iubet ex sarcinis bombardas, arcus, gladios, et singulis dat Xenia. Illi delectati eius oratione, vicissim multa de suis Imperiis et bellorum consuetudine narrant, et laeti xenia accipiunt, eumque post convivium aliquo usque amanter comitantur. Sic Sanseverinatem comitas texit in magno periculo, sed audi reliquam historiam, ut videas quanta sit admiratio virtutis, etiam in barbaris. Triduo post in solitudine redeunt iidem Arabes cum maiore comitatu, et vi capiunt Sanseverinatem cum toto agmine. Hi cum vitae spem omnem
image: s111
abiecissent, ducuntur in arcem quandam ubi honorifice excipiuntur, et retenti triduo, ac donati massis auri nativi, ture [orig: thure] et myrrha [orig: mirrha], reducuntur in viam. Magnum igitur decus est comitas, sed neque hominum omnium, neque omnium temporum est. Et quamquam [orig: quanquam] in Doctoribus et gubernatoribus optanda est, tamen homo privatus, etiamsi est tristior aut durior, non vituperatur. Ac ne potest quidem esse Comitas sine singulari prudentia, prospiciente qui sint compellandi, quo genere sermonis et officii animi sint excitandi, denique multum consilii, artis, et eruditionis haec [orig: hec] suavitas in congressibus postulat. Tertia est circa sermonem potius ingeni facultas quam virtus, Sed [perhaps: virtus. Sed] moderatio intellegitur [orig: intelligitur] esse virtus, Est [perhaps: virtus. Est] autem re ipsa ingenii celeritas, figurate admonens, aut reprehendens, comprobans aut refutans, seu metaphoris, seu ironia, seu translatione causarum, seu ambigua oratione, seu PARANOMASI/A, seu apologis, seu historicis exemplis, seu comicis, seu tragicis, seu gnomis. Cum enim
image: s112
celeriter mens et praeter aliorum exspectationem [orig: expectationem] facit collationem cum re simili, aut transfert causas, concinnitas admirationem parit, eaque dicta, sunt alias ioci in materia hilari, alias aculei acerbe taxantes aliquid. Pictura insignis fuit, cum Demades ait Alexandro mortuo, exercitum eius similem esse Cyclopi effosso oculo. Hic peperit admirationem concinnitas in collatione. Metaphorae venustae sunt in dicto, Aliud est Sceptrum, aliud Plectrum, et admonitio figurata est, ne Rex indicet de arte quam non intellegit [orig: intelligit] ut artifex. Translatio causarum est de Clodii iudicio. Num ideo praesidium poscitis, ne nummos amittatis. Usitatissimae sunt PARANOMASI/A, ut TA/MIAI, LA/MIAI. Biberius pro Tiberio. Demosthenes cum de Oratoribus dedendis relatum est, narravit Apologum, in quo Lupi petunt dedi canes. Et nota est Menenii Oratio de membris humani corporis. Sunt et allegoricae narrationes ad Davidem, altera Prophetae nathan, altera mulieris de Absolone. Alexander cum ei diceretur quosdam male de eo loqui, reiicit accusationem, opposita gnome maxime
image: s113
conveniente Principibus, Regium est bene facientem [orig: benefacientem] male audire. Regia gnome et haec fuit, Cum ait, se alteram aurem Reo servaturum esse. Vis ingenii est excellens, talia dicta vel in consiliis, vel in responsionibus gignere, et ingeniosi, literis, historiis, exemplis, adiuvari possunt. Et saepe prosunt ad leniendos aliorum dolores, aut ad placandos in ira. Cum Alexander Lampsacum deleturus, videret ad se accedere Anaximenem, ut pro patria deprecaretur, iurat se non facturum, quod petiturus esset Anaximenes, hic pergit et petit deleri Lampsacum. Iam religione iuramenti impediebatur Alexander, ne Lampsacum deleret. Quantum in obsidione oppidi Winsberg profuit ambiguitas Guelfo Duci Bavarico, cum concessisset Imperator Cunradus, ut Principes feminae [orig: feminae] ex arce [orig: arte] discederent sine ulla iniuria, et asportarent res quas vellent, illae maritos et filios Principes asportarunt. Delectatus et consilio et pietate matronarum Imperator, excepit hospitio matronas et Principes, et pacem fecit. Cum igitur ingenii acies sine ulla dubitatione sit opus Dei, et saepe in gravissimis
image: s114
negotiis [orig: negotiis] haec consilii celeritas prosit, ut in bellis stratagemata, valde agrestes sunt, qui non magni faciunt hoc ingeniorum lumen. Sed quia multi aut prorsus stolidi, nihil eleganter invenire possunt, aut sine modo ex qualibuscumque [orig: qualibuscumque] materiis stultorum risus et plausus captant, ideo moderatio in usu talium figurarum virtus ab Aristotele nominatur, qui quidem et prudenter eam a stoliditate seu insulsitate, et a scurrilitate discernit. Stoliditas non est decus, nisi quis hominem velit statuae similem esse, Sed [perhaps: esse. Sed] alii multi non stolidi, sed loquaces, et vel obscaeni [orig: obscoeni], vel virulenti, partim morbo naturae, partim quia sciunt populum delectari obscaenis [orig: obscoenis], sermonibus et gubernatorum ac aliorum mediocrium hominum criminatione, conferunt ad quaestum obscenas fabulas, venenata convicia [orig: convitia], et calumnias, ut videmus non alios libros avidius emi quam illos, qui sunt velut A(/MACAI BLASFHMIW=N. Hanc petulantiam Deus et prohibet, et punit, sicut scriptum est: Non sis calumniator in populo tuo. Exposui de tribus virtutibus, quae sunt propriae sermonis, et sententiam Aristotelis
image: s115
et consilium, ac iudico prodesse iunioribus, fontes earum et gradus considerare. Nam et eruditionis pars est, intellegere [orig: intelligere] virtutum causas, metas divinitus constitutas, et utilitates, et consideratio initium est disciplinae, quia flectit animos ad virtutum amorem: et studia, ut dicitur, abeunt in mores. Nunc pauca addam de Pauli dicto, qui EU)TRAPELI/AN vitiis annumerat. Cum virtus in medio versetur inter vitiosa extrema haec imbecillitas nostra facile delabitur ad alterum extremum, ut severus est Manlius Torquatus, sit autem in filii poena crudelis. Non minor in Papirio [orig: Papyrio] severitas fuit. Is tamen Fabio Magistro Equitum parcit, et probabili ratione Legem mitigat. Quid saepius accidit, quam ut temperantes non duri natura, peccent intemperantia? Sic in hoc studio lepida dicendi aliqui naturae hilaritate provehuntur longius, et extra metas, aliqui hac ingenii celeritate nimium delectantur, unde haec vetera dicta sunt: Facilius est flammam in ore retinere quam bonum dictum. Item, maluit amicum perdere quam salse dictum. Neque tristis, neque insulsa natura Ciceronis fuit, sed fuerunt
image: s116
in eo comitas et lepos, et tamen sine levitate, sine futilitate, et sine scurrilitate, Saepe [perhaps: scurrilitate. Saepe] igitur facete cum summa venustate respondit, ut cum criminanti, quod plures testimonio necasset, quam servasset eloquentia, respondit praeter expectationem cogitata concessione, recte inquiens, quia mihi plus est fidei quam eloquentiae. Quid potuit dici gravius, quia eloquentiae praedicatio; stulta est, fidei necessaria. Huius tamen viri tanti dum nimis amat hoc studium, multi sunt ioci intempestivi, qui partim gravitati eius non conveniebant, partim voluntates amicorum offendebant. Abfuit tamen a scurrilitate, quae sine modo captat risus stultorum ex obscaenitate [orig: obscoenitate], aut virulentia, aut crudeli exprobratione calamitatum, aut inconcinna imitatione gestuum. Huic taetro [orig: tetro] vitio nomen est apud Graecos BWMOLOXI/A, ab impostoribus, qui ad frequentia sacrificia accurrebant, et ibi seu remedia morborum, seu vaticinia seu maledica carmina venditabant. Nec vero dubium est Paulum, cum nominat MWROLOGI/AN KAI\ EU)TRAPELI/AN complexum esse et hanc scurrilitatem et vicina vitia minus
image: s117
atrocia, futilitatem, adsentationes, suggillationes, cavillationes, obtrectationes, ut etiam sine atrocitate fiunt haec vanitate quadam, et ars est alludere ad adfectus eorum, quorum aucupamur benevolentiam, ut Croesus ad Cambysen, Tunc maior eris Cyro, cum talem nobis filium reliqueris, qualem ille reliquit. Hae ineptie non sunt rarae etiam apud homines non malos, quae etiamsi sunt sine scelere, tamen a norma veritatis, et candoris nonnihil recedunt. Usus est igitur Paulus molliori nomine EU)TRAPELI/AS, ut et alibi Graeci Scriptores nomen EU)TRA/PELOS, non de virtute, sed de homine versatili usurpant. Non raro autem peccant, qui se ad diversorum hominum sensus et mores inflectunt. Itaque [correction of the transcriber; in the print inflectunt, Itaque] intellegantur [orig: intelligantur] apud Paulum reprehendi vitia sermonis, non lepos, qui est celerrime cogitata collatio rerum similium, aut causarum translatio, aut alia figura, ut supra dixi, non orta a vanitate aut cupiditate nocendi, sed utilitati serviens, adhibito modo, in admonendis aliis, aut consolandis, aut placandis, aut excitandis ut postulat occasio. Haec [correction of the transcriber; in the print occasio, Haec] ingenii celeritas vere Dei opus est, et eruditione
image: s118
instruenda est. Talis est lepos Cananeae mulieris in refutatione asperrimi dicti, Non decet filiorum panem canibus dare. Illa contra celerrime addit Regulae exceptionem. Adsentior, inquit, sed tamen et catelli fruuntur micis, quae decidunt de mensis filiorum. Cogitet hic Lector eruditus, quanta sapientia in hoc brevi dicto contineatur. Fatetur [correction of the transcriber; in the print contineatur, Fatetur] se catellam et indignam esse beneficiis Dei, nec fugit tamen, quamquam [orig: quanquam] fulmen non leve adversus eam vibratum erat, sed scit micas Evangelii etiam ad Gentes pervenire. Scit [correction of the transcriber; in the print pervenire, Scit] recipi se propter hunc Dominum, non propter Legem: velle Deum coli non fuga, non fremitu adversus ipsum, sed confessione nostrae miseriae, et fiducia misericordiae. Hanc amplissimam sapientiam figuris venustissimis et imagine incurrente in oculos pingit, cum catellam, mensam, filios, micas, nominat. Quantus lepos est in Samsonis aenigmate? Haec et similia exempla iuniores intueantur, et discant intellegere [orig: intelligere] virtutum gradus, quae sint necessariae, et quae sint ornamenta excellentium ingeniorum, et quomodo literis, cognitione historiarum, varietate artium, imitatione
image: s119
prudentum, circumspectione, natura iuvanda sit. Et utamur donis Dei ad ipsum celebrandum, et ad communem consociationem, in qua vult virtutum officia lucere, ut agnoscamus eum et adesse generi humano, et suam sapientiam et suas virtutes morigeris et invocantibus ipsum communicare.
image: s120
image: s121
DE ARTE IOCANDI, LIBER primus.
SI quis in hac artem non noverit urbe iocandi,
Me legat, et lepidos discat amare iocos.
Arte palaestritis [orig: palestritis] veniunt in corpora vires,
Longaque non forti mittitur hasta manu.
Arte (quod ipsa prius vetuit natura creatrix)
Currit in aequoreis picta carina vadis.
Haec nisi perpoliat rudis est natura, decusque
Amittens, subito degenerare potest,
Laude quidem dignos (quis enim neget) esse fatemur,
Te quibus erudiit docta Minerva iocos.
Et quos ingenii felix tibi dictat acumen,
Pectoraque Idaliis candidiora rosis.
Dispereant arti tribuentes omnia, qui non
Naturae dotes nobilitate probant.
Sed quia quod vere sit ab omni parte beatum,
Rebus in humanis credimus esse nihil.
Arte opus est illis etiam qui dote beati
Naturae, ingenii dexteritate valent.
Adde, quod ut veterem non omnibus ire Corinthum
Contigit et superas scandere posse domos.
Sic certe ingenii non omnibus omnia dona
Contulit, aut cunctis aequa Minerva fuit,
Ergone tentandum nihil est, mutanda voluntas,
Et studii cura est abiicienda tui?
image: s122
Non ita, sed doctam facilemque ad quaelibet artem
Consule, non minimum, qui valet arte, valet.
Hoc quoque ab arte petes, qua sit ratione iocandum,
Quaque via incedas me duce certus eris.
Ferte pedem Charites, hic aspirate canenti,
Vos eritis scripti pars quotacumque [orig: quotacumque] mei.
Convenit hoc vobis studium, salibusque iocisque
Otia [orig: Otia] ludendis non inhonesta sequi.
Inde quod est ratio, quod regula certa iocandi
Acceptum vobis quemque [orig: quenque] referre decet.
Vos dictate precor teneris praecepta Camenis [orig: Camenis],
Quae passim ingenuo sint adhibenda ioco.
Sic quoque vester honos nec inani gloria fuco,
Crescet, et hoc aliquod nomen habebit opus.
Nunc bibulo nostram solvemus littore puppem.
Et dabimus rapidis flaccida vela Notis [orig: Nothis].
Principio geminos omnes abhibentur ad usus,
Docta quibus Charitum est lingua probata, ioci.
Est prior in toto positus sermone loquentis,
Et bene si spectes latius ille patet.
Nam quoties aliquis tibi conveniendus amicus,
Cui mens alloquio est dura movenda tuo,
Et quoties placandus erit sermonibus aptis,
Quem longa offensum reddidit ira tibi:
Multum verba valent grato condita lepore,
His rigidos animos in tua vota trahes.
Tum quoties cenam [orig: coenam] conviva vocatus ad amplam
Ridiculis verbis exhilarandus erit,
image: s123
Quid precor absque iocis (namque hoc te iudice dicam)
Laetitiae vobis cena [orig: coena] peracta dabit?
Multa quidem ridenda dabunt scurrilia dicta,
Multa inhonesta dabunt, nulla faceta dabunt.
Sed placidae Musae convivia casta requirunt,
Et studii cupidos non nisi honesta decent.
Ergo quibus possit salibus tua lingua probari,
Ex hoc si cupias discere fonte potes.
Haec prior in sese, quem dixi, continet usus
Haec prior utilitas inde petenda tibi est.
Alter inest scriptis, et eum sit rarior idem,
Postremum in versu debet habere locum
Sive aliquis noto cupiat dare scripta sodali,
Ornamenta statim, quae cupit, inde capit.
Sive foras quisquam sit publica scripta daturus,
Hinc addet scriptis docta parerga suis.
Scripta sed ingenio cuiusvis apta parare,
Non est cuiusvis pectoris illud opus.
Non datur ad faciles cuivis percurrere Musas,
Nec leve, Parnessi scandere posse domos.
Crebrior est usus, cum scribit amicus amico,
Et mittit digitis verba notata suis.
Litera lecta placet, si tincta leporibus illa est,
Et placet et pariter corda movere potest.
Haec ita, si numeres, duo sunt, quibus omnis inhaeret
De quo praecipiet nostra Thalia, iocus.
Qua ratione queas sermone facetus haberi,
Haec nostro cursu prima terenda rota est.
image: s124
Hic brevibus praecepta tibi vulgaria dictis,
Sed tamen haudquaquam praetereunda dabo,
Sunt imitanda prius doctorum exempla virorum,
Qui lepidis salibus nocte dieque student.
Et quibus ingenium mite, atque leporibus aptum,
Compositumque iocis docta Thalia dedit.
Istorum cupide tibi consuetudo tenenda est,
Verbaque sunt animo cuncta notanda tuo.
Inde iocosa leges (nec enim confundere tutum est)
Alterius (moneo) seria classis erunt.
Haec ubi sint retinenda, tibi non sponte patebunt
Omnia, sunt oculis perspicienda tuis.
Dissimiles Cantor discernit tempore voces,
Et varios longa iudicat arte sonos.
Pictor, ut in tabulis vitium cognoscere possit,
Assequitur studii sedulitate sui.
Tu quoque si studii non illius ante pigebit,
Quam decet, exiguo tempore doctus eris,
Seria quaeque suo, ioca quaelibet ordine pones,
Nec te iudicium fallet, ut ante, tuum
Quae tamen ut firma tibi perstet opinio mente,
Iudicio vulgi ne moveare, cave,
Abicienda [orig: Abjicienda] procul stolidi sententia vulgi,
Cuius iudiciis maximus error inest.
Scilicet hic dicet, studium quid inutile temptas [orig: tentas],
Quaeve supervacui meta laboris erit.
Disce quod ignoras, didicisse quod antea notum est,
Propositum finem non habet iste labor.
image: s125
Iudicio poteris facili discernere verba,
Verba vel a pythio si qua profecta Deo.
Talibus obiectis, quae sunt sine pondere rerum,
Dicere si contra, pauca sed apta velis.
Fallere, dic, animo, salibus si verba recepta,
Aptaque colloquio quaelibet esse putas.
Proxima sunt mala verba bonis, obscaena [orig: obscoena] facetis,
Quam facile est causas error ut inde trahat?
Haec refer, ac ipsum ne te tua culpa docentem
Arguat, ut possit crimen abesse, vide.
Disce quibus verbis iocus haereat optimus, et quo
Ordine sint istaec [orig: isthaec] distribuenda tibi.
Nam tibi non una dici ratione tenendum est,
Et non unius nominis esse iocos.
Est alius pulcher teneroque lepore probatus,
Est alius turpi garrulitate levis.
Maior in obscaeno [orig: obscoeno] est ubertas, copia maior,
Omniaque hic cornu liberiore fluunt.
Litora [orig: Littora] quot conchas, nitidum quot sidera [orig: sidera] caelum [orig: caelum],
Quot vagus in sese flumina pontus habet,
Quot campus flores, tot sunt, quos crimine damnat
Ars mea, ridiculi garrulitate ioci.
Semper enim numero pugnant vitiosa, nec illis
Ordo quidem certus, nec modus ullus adest.
Scilicet uberius vitiorum semina crescunt,
Et variis florent pessima quaeque locis,
Tu lepidos discerne iocos a turpibus, illos
Quilibet e doctis, hos rude vulgus amat.
image: s126
Nam sine iudicio turpissima quaelibet illi
Scommata, et inprimis garrula, lingua placet.
Laudibus hunc stolidi variis ad sidera [orig: sidera] tollunt,
Pectore qui multum futilitatis habet.
Hunc audire iuvat, iuvat observare loquentem,
Sic neque quod vitium est, laudis honore caret.
Et quis enim dubitat? Laus est meliora probare,
Omnibus at studio est deteriora sequi.
Haec animis hominum numquam [orig: nunquam] quaesita recurrunt,
Cultoremque suum fertilitate tenent.
Nam quis erit, quem non etiam fecere disertum,
Facundus vitiis quilibet esse potest.
Scilicet obscaenus [orig: obscoenus] quae dicat multa iocator,
Sponte fluens illi garrula lingua dabit.
Et varios risus facili ratione movebit,
Aures obtundet garrulitate tuas.
Sed quodcumque [orig: quodcumque] movet risus sine pondere verbum
Fallere, si lepidum credis id esse iocum,
Singula ridemus Morionis verba loquentis,
quis tamen haec pulchros dixerit esse iocos?
Non est iudicium, non sunt ea signa Leporis,
Nec tantum risus verba iocosa probat.
Suavis, et illa novem quae digna est gratia Musis,
Symbolon est lepidi, qui valet arte, ioci.
Hoc equidem nullis unquam est mutabile saeclis [orig: seclis],
At solido semper firmius aere manet.
Cetera [orig: Cetera], quae certis non sunt iocularia signis
Cognita, pro vario tempore nomen habent.
image: s127
Nunc odium, nunc rusticitas, amor, impietasque,
Symbola scurrilis sunt variata ioci.
Unius haec generis sunt omnia, multa supersunt
Quae non ingenio sunt patefacta meo.
Omnia non possum brevibus perstringere verbis,
Nec tantum numerum nostra tabella capit.
Nam memorem vel qua deceant ratione lepores,
Fama quibus laedi non inhonesta solet.
Hos aliqui pulchra specie ad convicia [orig: convitia] torquent,
Atque sibi lingua liberiore placent.
Hos quoque scurriles dices, in eoque locabis
Ordine, qui doctis non imitandus erit.
Quid moror in parvis, vitium in maioribus haeret,
Fecundum [orig: Fecundum] vitium quodlibet esse solet.
Est iocus, in totum quem plenum Colchidos herbae,
Ex re Sarcasmum Graecia docta vocat.
Ille odiis flagrat, fellisque expirat odores,
Et variis varia condicione [orig: conditione] nocet.
Hoc alii taxant alios, et crimina multis
Obiiciunt, Momum nec dubitanter agunt.
Hoc quoque salvificum cupiens eludere Christum,
Utitur obscaeni [orig: obscoeni] turba profana [orig: prophana] gregis.
Hunc, Epicurei chorus ordinis, atque Tyranni,
Et qui Plutonis castra sequuntur, amant.
Impia talis erant damnati verba latronis,
Verba quibus Christus ludificatus homo est.
Turha Papistarum studiose imitatur eundem,
Erudiit mentem quilibet inde suam.
image: s128
Nil nisi de Christo iocularia verba loquuntur,
Quotquot adhuc Papam numinis instar habent.
Et tamen argutos iuvat appellare lepores,
Sic speciem quandam nobilitatis habent.
Scilicet et titulis vitium, et virtutis honore
Gaudet, et eximiae nomina laudis amat.
Atque ita quod non est, falso contendit haberi,
Hei mihi virtuti res ea saepe nocet.
Nam sic decipitur specie mens ipsa decori,
Quod decus interdum non leve fucus habet,
Tam mala sunt vicina bonis. Sic [correction of the transcriber; in the print bonis, Sic] saepe putantur
Optima, quae nullo tempore labe carent.
Nam quoties violis vicina urtica reperta est,
Pro nitidis quoties carpitur illa rosis.
Sic quoque virtutem vitium comitatur, et illa
Virtuti nimium proximitate nocet.
Hic equidem, pulchro ne decipiare colore,
Esse oculo plus quam te vigilante decet.
Non ea te fallant quae sunt speciosa, nec unquam
Decipiat mentem blanda loquela tuam.
Nec moveat, quod saepe iocis scurrilibus illis,
Applaudit variis turba inhonesta modis.
Obscaenos [orig: Obscoenos] obsacena [orig: obscoena] decent, sua quemque voluptas
Ducit, et immemorem non sinit esse sui.
Res probat artificem. Sic [correction of the transcriber; in the print artificem, Sic] rem probat auctor [orig: autor], et illa
Si valet, artificem posse valere puta.
Nulla bonos arbor poterit producere fructus,
Si mala, sed fructu quae valet, illa valet.
image: s129
Ergo sales odio plenos vitare memento,
Talis et auctores [orig: authores] non imitere ioci.
Dixerit hic aliquis, si non imitanda, quid ergo
Tradis, an hic forsan perdere verba leve est?
Desine mirari vitiis fit cognita virtus,
Fitque per oppositum notior illa suum.
Sic ubi cognoris vitium, quod in arte iocandi
Additur, a falsa turpibus arte viris,
Parte fere media teneri praecepta leporis,
Et quae sunt prima parte tenenda, tenes,
Strictius illa licet potuissent omnia tradi,
Totaque praescribi res breviore modo.
Nam quibus utendum sit ei, cui Musa placebit,
Haec praecepta damus, non peregrina damus.
Doctus apud doctum iuvenis sic esse facetus
Posset, et ingenio ludere digna suo.
Sed tamen, ut numquam [orig: nunquam] ratio haec mutetur, et ordo,
Credere quod fieri possit, inane puto.
Cum rudibus, cum non doctis quandoque iocandum est,
Hinc etiam laudem forte aliquando feres.
Casus in eventu tamen est, ita rarius illud
Te facere, et magis hic abstinuisse velim,
Aut aptare iocos istorum moribus omnes,
Sive inhonesta illis sive faceta placent.
Iam quid agis? dicas, prorsus contraria dicis,
Incipit in verbis maxima pugna tuis.
Obscaenos [orig: Obscoenos] vitare iocos, inhonestaque verba,
Nunc obscaena [orig: obscoena] tamen rursum imitanda doces,
image: s130
Atque tuam prodis mutatis versibus artem,
Cur non quod coepit Musa tuetur opus?
Non ita sed falso iuvenis me crimine damnas,
Consilii ratio non fuit illa mei.
Trado ego, post etiam tradam praecepta iocandi,
A vitiis carmen debet abesse meum.
Qui ludit quoscumque sales, dulcesque lepores,
Recte agit, et rectis ambulat ille viis.
Non tamen hoc vitium est aliquando levissima verba
Dicere, sed vitium est si mala verba probes.
quis vocet audacem? qui verba audacia profert,
quis bellatorem? qui fera bella canit.
quis timidum? subiti qui dicit verba timoris,
quis, stolidum siquis nominet, inde vocet?
Semper scurrilem, scurrilem nomine dicas,
Qui levis est semper, dicitur ille levis.
Obscaenos [orig: Obscoenos], stolidos, turpes, vanosque lepores,
Omnibus in rebus qui probat, ille probat.
Carmine te nostro satis haec didicisse putamus,
Et non est magnus discere posse labor.
Sponte patet cuivis ratio vitiosa iocandi,
Et non obscuras res habet ista notas.
Iudicio est facili vitium cognoscere cunctis,
Qui cupit ad vitium currere, lata via est,
Sed non sponte patent quae sunt bona, et absque labore,
Nam virtus magno parva labore venit.
Et quaecumque valent, quae sunt pulcherrima in orbe,
Difficiles aditus semper habere solent.
image: s131
Quos, quia docta potest faciles tibi reddere Musa,
Musa animo semper sit veneranda tuo.
Disce bonas artes, mitescunt pectora ab illis,
Artibus ingenuus quilibet esse potest.
His aditus patet ad nostram quam tradimus artem,
His tibi nota via est, his tibi plana via est.
Nec poteris docte certa ratione iocari,
Si forte illorum destituaris ope.
Nam qui non doctas animum excoluere per artes,
Illi Cecropios non didicere sales.
Non didicere quidem, certum est, nec discere possunt,
Quamvis nonnumquam [orig: nonnunquam] se didicisse putant.
Et licet interdum verbis ridenda loquantur,
Nusquam est, si spectes singula, mica salis.
Turpibus involvunt dictis quaecumque [orig: quaecumque] loquuntur,
Atque iocos sola garrulitate probant.
His ego si cupiam certas praescribere leges,
Iure equidem cerebri dicar habere parum.
Quod prodest porcis nitidas ostendere gemmas,
Quod cumulare novis fluctibus Albis aquas:
Hoc ipsum prodest illis praecepta iocandi
Tradere, qui sanctas non coluere Deas.
Perpetuo salibus placeant sibi turpibus illi,
Et levibus stulta garrulitate iocis.
De quibus ut vitium certo cognoscere possis
Diximus, et ratio iam patet illa tibi,
Nunc ea quae placidas deceant iocularia Musas,
Dicam ex propositi condicione [orig: conditione] mei.
image: s132
Scilicet argutis in vocibus optima laus est,
Verbaque nonnullis ingeniosa placent.
Salsaque delectant, sunt insperata movendo
Pectore, si videas, omnibus apta iocis.
Saepe suis ornata modis: quae dicta loquendo
Finguntur, varia condicione [orig: conditione] valent.
De quibus haec monuit tantum mea Musa legentem,
Pauca ea sufficiant, et monvisse sat est.
Haec tibi sunt longum potius discenda per usum,
Disce per exemplum sponte disertus eris,
Disce tamen magno non dediscenda labore,
Disce sed a doctis tu quoque doctus eris.
Quae perfecta putes, exemplis fidere tutum est,
Optima quaeque prius sunt imitanda tibi.
Siquis erit forsan nulla ratione facetus,
Qua melius fugias arte docendus eris.
Saepe refer tecum quam sit scurrile locutus,
Et pone ante oculos singula verba tuos.
Illud, et illud habet vitii, multa impia dixit,
Multa supercilio non patienda gravi.
Nil habet eximium, nulla est ex parte facetus,
Non levitate animus non feritate caret.
Haec refer, hinc illum caute vitare memento,
Hinc odio dignum quolibet esse puta.
Non mirere hominem, non commoda verba loquentis,
Tu mihi (dic) certe non imitandus eris.
Nec te decipiat, species non fallat honesti,
Quique aliquando decus non leve fucus habet.
image: s133
Scilicet ut sapiens videatur et optimus ille
Efficit, in totum qui ratione caret.
Ex stupido placidum Regem facit ille bulbulco,
Femina [orig: Femina] quae certo est, virgo sit ille facit.
Denique Taenarius num decipit omnia fucus,
Fallere quem quaeso non color ille potest?
Tu tibi fac constes, multum constantia prodest,
Omnibus a vitiis hac duce tutus eris.
Sive aliquis tibi laudarit, quem laude putabis
Indignum, et dicet. Fac [correction of the transcriber; in the print dicet, Fac] imitere virum.
Firma tibi stet non dubia sententia mente,
Persuasus verbis ne capiare, vide.
Sive aliquis forte immerito reprehenderit illum,
Quem veris dignum laudibus esse scias.
Laudibus est dignus, perstet sententia firma,
Et fac ne cedant verba aliena tuis.
Sic neque quae splendent peregrino tincta colore,
Nec mentem fallat res speciosa tuam.
Haec ubi cognoris, nec enim cognosse pudebit,
Quid salibus possis experiare licet.
Experimenta docent, et cuncta per illa probantur,
Ante oculos semper stant manifesta tuos.
Fallere non possunt, sed demonstrata relinquunt
Singula iudicio quaeque notanda tuo.
Ac velut aurifaber fulvum probat ignibus aurum,
Imponens calidis frusta cremenda focis.
Sic quascumque [orig: quascumque] artes certo experientia signo,
Has probat esse bonas, has probat esse malas.
image: s134
Tu quoque quid possis, quid desit in arte iocandi,
Scilicet experiens omnia, certus eris.
Addiscenda quidem praebebit plurima tempus,
Emendenda tibi quaelibet hora dabit.
Quotidie melior ratio tibi sponte patebit,
Et studio accedet pars quotacumque [orig: quotacumque] tuo.
Mutua namque dies docet, et se corrigit ultro,
Ipsius illa etiam docta magistra sua est.
Iamque ubi ridiculis fortasse iocabere dictis,
Et soriis dices verba faceta tuis:
Praecipue est pulchri ratio tibi habenda decori,
Semper honestatis te meminisse decet.
Semper honestatis, semper meminisse decori
Dicere sive velis seria, sive iocos.
Nam licet haec forsan possint contraria dici,
Neutrum sermoni debet abesse tuo.
Haec coniuncta placent, et tu coniungere noris,
Delectant lepidis seria mixta iocis.
Qui gravis est semper, nimio qui laudis honore
Ponderat extollens seria, crimen habet.
Sic vitium est, salibus nimis indulgere iocisque,
Nec nisi perpetuo verba iocosa loqui.
Non decet haec teneras effusa licentia Musas,
Contemptum studii res habet illa tui.
Seria contineant (sed si permittat honestum)
Addita, ceu passim sparsa, parerga iocis.
Non alios carpant, sed sint sine morsibus illi,
Non habeant odii semina tecta tui.
image: s135
Temporibus varient, varient ratione locorum,
Hic ego te fieri Protea [orig: Prothea] posse velim,
Si tibi cum laetis, si cum lugente iocandum est,
Non uno fieri debet utrumque [orig: utrunque] modo.
Namque ea sollicito quae sunt astricta dolore
Pectora, Cecropiis sunt inimica iocis.
Scilicet haec ratio pugnantia fecit, utrumque [orig: utrunque]
In rebus proprium iussit habere locum.
Ergo simultates, odium, nec rarius iram,
Nata ex Cecropiis vidimus esse iocis.
Sicut et herba etiam, si quis bene nesciat uti,
Saepe eadem prodest, saepe eademque nocet.
Dic mihi cum salibus quae convenientia luctus?
Conveniat rapidis sic quoque ovile lupis.
Crede mihi, nam certa fides, res ipsa probata est,
Maerorem [orig: Maerorem] ex salibus crescere posse tuis.
Nempe aliquis iustum qui perfert corde dolorem,
Ludibrio forsan se putet esse tibi.
Et sive illa tuae durae sententia mentis,
Sive loco forsan suspicionis erit.
Te tamen invisum post illud semper habebit,
Et capiti optabit tristia multa tuo.
Haec vitare decet mala ne moveatur ad iram.
Aut te tale aliquod crimen habere putet.
Ergo iocis, ubi tristis adest, vel parcius uti
Vel potius risus continuisse decet.
Si tamen est illi mitis natura, nec illam
Urit adhuc ardens asperitate dolor:
image: s136
Proderit ad curas animi luctumque fugandum,
Ingenuos illi parce adhibere sales.
Sin minus et verbis acrem lenire dolorem
Non licet, in primis abstinuisse velim.
Talia quae praesens et tempus et hora monebit,
Consilium est caute velle notare meum.
Scilicet haec varie varias mutantur in horas
Et retinent miras dissimilesque vices
Non status est idem rerum, neque semper in una
Quaelibet, aut simili condicione [orig: conditione] manent.
Omnia dependent tenui mortalia filo,
Perpetuo nulli sors satis aequa manet.
Gaudia non semper, non semper verna manebunt
Tempora, post paucos nubila facta dies.
Nunc tibi tristitiam vario ex discrimine rerum,
Nunc aliud tempus gaudia multa dabit.
Nunc aliud dabit officium, variosque labores,
Nunc aliud rursum quod mediteris opus.
His aptanda tua est ratio diversa iocandi,
Flectenda in multos et varianda modos.
Nec decet in causis ulla ratione iocari
Consiliisque hominum, quae grave pondus habent.
Hic potior gravitas, magis his sapientia rebus
Convenit, hic risum te cohibere decet.
Sacra Deo quicumque [orig: quicumque] facit, meminisse iocorum
Si velit a laeso numine crimen habet.
Haec moneo exemplis tantum, sescenta [orig: sexcenta] supersunt,
Quae iam sunt versu praetereunda meo.
image: s137
Nam mihi si voces atque ora sonantia centum,
Si vel mille queat lingua referre sonos:
Omnia non possem versu pertexere nostro,
Nec sterilis tantum Musa subiret onus.
Sic variat tempus, sic omnia tempore cedunt,
Sic etiam moneo tempore cuncta notes.
Nec locus est idem, terra non semper in unas
vivitur, hoc etenim vivere turpe putant.
Te non perpetuo credas sine crimine magno
Posse domi ad patrios delituisse focos,
Sisyphides fama celebris non esset Ulysses,
Nec tam clara viris insula Graia foret:
Si non tot populos, quondam vidisset et urbes,
Errans in vasto tempora longa mari.
Si non Alcides passim tot monstra necasset,
Forte suo minime notior esset avo.
Ergo tot exemplis motus, si invisere temptes [orig: tentes]
Diversis forsan dissita regna plagis:
Nosse hominum mores, vitam, studiumque fidemque,
Nosse quibus facile mens capienda modis.
Ex studiis adverte animos, signisque loquendi,
Ex verbis etiam signa aliquando petes.
Inde tuos optare iocos, aptare lepores
Noris, et ingenium fingere posse tuum.
Si fueris Romae, consuescas moribus urbis,
Saepe animum tibi sunt iura datura novum.
Et quascumque [orig: quascumque] alias venies peregrinus in oras,
Una eadem maneat regula firma tibi.
image: s138
Proderit et, qualis persona sit ipsa, videre,
Dicere cui deceat verba iocosa viro.
Disce quibus iuvenes salibus capiantur, et illi
Tempore quos canos longa senecta facit,
Disce quid edoctis placeat cognoscere dignum.
Disce quibus salibus mens erit apta capi.
Denique quid placeat semper servato, nec unquam
Omnia quae debes te didicisse puta.
Quae deceat Regem vestis, quae forma potentem,
Usu perpetuo pictor, et arte tenet:
Cuique suos homini novit tribuisse colores,
Non similes vestes Croesus et Irus habent:
Sic quoscumque [orig: quoscumque] iocos quaevis persona requirat,
Haec sunt ingenio praemeditanda tuo:
Nunc tibi cum noto, nunc hospite saepe iocandum.
Crede mihi simili non ubicumque [orig: ubicumque] modo.
Quoslibet ille sales laudat, licet auctor [orig: autor] eorum
Si quid inest vitii dissimulare cupit.
Hic licet interdum patulas tibi praebeat aures
Et dicat, lepidus certe erat ille iocus:
Non tamen his satis est tutum confidere verbis
Haec levitas nullo fine probata fuit.
Verba quid esse putas stolidae nisi murmura linguae,
Vocalemque hominis qui venit ore sonum?
Verba nitore suo fallunt hominesque Deosque.
Et non sunt uno suscipienda modo.
Haec feriunt patulas concinnis vocibus aures,
Et rapiunt animos ad sua iussa leves:
image: s139
Non ea te fallant subito, quia fallere possunt,
De fuco tali verba priora nota.
Si peregrinus adest, debet pudibundus et aptus,
Conveniensque hominis moribus esse iocus,
Non levis aut petulans non ullis vocibus audax,
Qualis saepe animo liberiore venit.
Quam potes in melius totam deflecte loquelam,
Iudicium discas fallere posse tuum,
Si rudis est, ruditas non sit tibi causa iocandi,
Si timidus, non sit turgidus inde iocus:
Sed moneo, si quis fuerit peregrinus, an idem
Ingenua cultus sit quoque ab arte, vide:
Si fuerit, certa poteris ratione iocari,
Ac velut ad socios verba iocosa loqui,
Namque hominum prodest tibi conciliare favorem.
Sic natura homines conciliare docet.
Sin minus, abstineas, et sit tibi magna iocari
Relligio, sapiens inde putandus eris.
Nam cui non doctas mens est exculta per artes,
Hunc merito rabidam dixeris esse feram;
Ille iocos, ut contemnit, sic omnia dicta
Perdis, et in verbo est gratia nulla tuo:
Non illi praecepta damus, rudiore Minerva
Non nostris numeris erudiendus erit.
Cui placet, et cordi est nativus splendor honesti,
Me legat, et lecto carmine doctus erit.
Nec sibi, quod leviora canam, quasi vana putentur,
Praeceptis credas non opus esse meis:
image: s140
Parva quidem, et tenui de stirpe profecta fatemur,
Illa fuere prius praecipienda mihi.
Tu quia parva etiam discendi tempore prosunt,
Esse aliquid saltem carmina nostra puta.
Iudicioque tuo licet haec leviora putentur,
Forte tamen fructus non nihil inde feres.
Tempus erit, certe quo te meminisse iuvabit,
Et dices, haec me non didicisse pudet.
Numquid [orig: Nunquid] ab exiguis bene si cumuletur in unum,
Magna etiam additio quotidiana facit?
Quod si nostra minus, quae dico, valere putabis,
Inque animo nequeunt pondus habere tuo:
Quando cupis parvis summa affectare relictis,
Icarii casus te meminisse decet.
Sic tenues forsan non aspernabere Musas,
Et quae de fundo paupere dona damus.
Fallor? an ista tuam subit hic persuasio mentem,
Omnibus ut primum parva tenenda putes?
Certe equidem non vana tuae est sententia menti,
Scilicet expertus quae facis, illa facis.
Nunc nostrae pars una viae, pars prima peracta est,
Hic teneat thalamum [orig: talamum] nostra Thalia suum.
FINIS LIBRI PRIMI.
image: s141
DE ARTE IOCANDI, LIBER secundus.
RUrsus ades nostro iam, non invita, labori
Carminis Euphrosyne [orig: Euphrosine] pars quotacumque [orig: quotacumque] mei,
Nunc magis audaci temptabimus [orig: tentabimus] aequora cursu,
Ibit et in mediis nostra carina vadis,
Perge etiam iuvenis veloci insistere remo,
Et nihil obstat quod remoretur iter. [perhaps: ?]
Non te paeniteat [orig: poeniteat] studii, pudeatve laboris,
Disce animum studio vincere posse tuum.
Doctorum studii nullum pudet ante virorum,
Ultima quam summum finiat hora diem.
Est illi didicisse animus cum plurima norit,
Cur ita? Quod semper discere possit habet.
Et te paeniteat [orig: poeniteat]? Cui flos tener ille iuventae
Floret, et est nulla barba resecta manu?
Si sapis, adpropera, coeptoque insiste labori,
Crede mihi ex illo commoda multa feres,
Nec quia prima tenes et parva Elementa iocandi,
Omnia perfecte te didicisse putes,
Umbra tibi visae est, et non nisi imago leporis,
Sed quae digna tamen cognitione fuit.
Nunc tibi quaerendi fontes, animoque notandi,
Crede mihi dulces inde bibuntur aquae.
Nulla suis sine principiis, sine origine certa est
Cognita, nec causis res caret ulla suis.
image: s142
Quas bene qui potuit propriis cognoscere signis,
Iudicio felix dicitur ille meo.
Haec quoque proveniunt de fontibus omnia certis
Quae tibi iam lector nostra Thalia dabit,
Sunt ea limitibus certis inclusa modisque,
In quibus et fines contineantur habent,
Quos ultra et citra, numquam [orig: nunquam] consistere possunt,
His etenim lepidi stantque caduntque ioci.
Sunt gemini fontes, duplex et origo leporum,
Omnes stant duplici condicione [orig: conditione] sales,
Scilicet aut rebus varie nascuntur ab ipsis,
Aut bene fingendi nominis arte valent,
Omnibus his uti varia ratione licebit,
Sed tamen unius maximus usus erit,
Saepe quidem poteris de te permulta iocari.
De rebus dicens multa faceta tuis.
Hic tibi cum pulchre tu sis tibi cognitus ipsi,
Praeceptis statuo non opus esse meis.
Nam vitae fortuna tuae, studiumque laborque,
Quae dicas quovis tempore, multa dabunt,
Id moneo tantum, De te quaecumque [orig: quaecumque] loqueris,
Orna simplicibus singula verba iocis,
Ne (quod iam multi faciunt) videare iocando
Egregias laudes attribuisse tibi,
Quin etiam de te parce decet ipse ioceris,
Inque tuo semper nomine parcus eris,
Et si non rerum sit mentio facta tuarum,
Te quoque posse velim non meminisse tui.
image: s143
Quod si forte aliquis dubitans tua nomina quaerit,
Fortunaeque velit certior esse tuae,
Quaerenti placide verbis occurre facetis,
Ut tamen his verbis certior esse queat,
Omnia sic dicas, ne sis contemptior ulli,
Neve aliis multo dignior esse velis,
Scilicet hic laus est, posse inter utrumque [orig: utrunque] manere.
Quod medium est, numquam [orig: nunquam] non solet esse bonum.
Tu quoque perpetuo medium tenuisse studebis,
Sic poterit salibus crimen abesse tuis,
Sic poterit numquam [orig: nunquam] de te sine laude iocari,
Sic poteris lepidis nomen habere iocis.
Verum ubi propones alios tibi, de quibus ausis,
Cum placet, interdum verba iocosa loqui,
Longe aliis te posse opus est rationibus uti,
Hic via nunc alia est aggredienda tibi,
Multa quidem sunt de multis iocularia dicta,
Deque alio quivis dicere multa potest.
Sed quam difficile est summam Virtutis ad arcem,
Quam grave in aethereas scandere posse domos.
Tam minime hic facile est, odium vitare iocanti,
Et salibus nulli displicuisse tuis,
Hoc opus, hic labor est, certas praescribere leges,
Non capit incertos nostra tabella modos.
Mille hominum species, animorum mira voluntas,
Quotque homines, totidem pectora semper erunt.
quis dabit exiguo praecepta inclusa libello?
Ut nihil hic sese praeteriisse putet?
image: s144
Vix ea praestiterint Musae, vix augur Apollo,
Vix tu carminibus Naso poeta tuis,
Quo magis agnoscens, quam sit mihi curta supellex,
Impar opus fateor viribus esse meis.
Cur igitur (dices) temptas [orig: tentas] praecepta iocandi
Scribere? tam vanum quid meditaris opus.
Desine non equidem nostra est haec culpa, nec artis,
Nec mea (quod dicis) carmina crimen habet,
Humanae in culpa est dubiae inconstantia mentis.
Quae non ut debet constat ubique sibi.
Ille iocos de se fictos probat, ille superbe
Culpat, et in peius singula verba rapit.
Quae quia mutari nequeunt, damnabimus artem?
Dicemusque omnes crimen habere iocos?
Non ita, nec visum est illis, quibus ordine certo,
Hanc artem primum cura docere fuit,
Quos quia nos sequimur, quia non pudet esse secutos [orig: sequutos],
Iam dabimus leges, hic quoque ut ante, tibi.
Primo igitur, de quo possis, liceatque iocari,
Perspice, delectus semper habendus erit.
Elige non falsos quibus es coniunctus amicos,
Semper ab ignotis abstinuisse velis,
Si tamen ignotus lepida te voce lacessat,
Ne timido credat pectore, redde vicem.
Parque pari referens, dicas quod mordeat ipsum,
Hoc licet, hoc etiam res aliquando iubet.
Interdum silvisse decet, nocet esse iocatum,
Parque pari minime, velle referre decet.
image: s145
Nempe ubi praepollens aliquis virtute, potensque
Ingenua de te luserit arte sales,
Namque animi indicium est agrestis, ad omnia dicta,
Mutua et ad lepidos verba referre iocos.
Tu concede aliquid maioribus, artis id ipsum est,
Et bene quae nosti dissimulare queas,
Verum apud aequales aequalibus utere verbis,
Cuique iocis licet hic reddere posse iocos.
Sed tamen invidiae morsus rabidissimus absit,
Omnibus in dictis semper apertus eris,
Quae dicis ioca, simplicibus dic omnia verbis,
Ne quisquam credat praemeditata loqui.
Cur ita? Ne forsan videare instructus ad illud,
ut peteres audax scommate quemque [orig: quenque] tuo.
Sic inimicitiae facili ratione parantur,
Inde simultates, iraque longa venit,
Saepe alios lauda, poteris laudare iocando,
Crede mihi multum laus sua cuique placet.
Absentes numquam [orig: nunquam] socios reprehende iocando,
Hic moneo semper parcior esse velis.
Quid multis? Genus hoc totum brevitate probandum est,
Nulla hic ubertas, copia nulla placet.
Si vis liberius, neque non cum laude iocari,
Elige res medias, sponte disertus eris,
Multa potes lepidis generatim dicere verbis,
Communes facile est ludere posse sales,
Ut neque respiciant ullo tua nomina verbo,
Atque ideo de te non videare loqui,
image: s146
Nec tamen ex aliis sumpti sorte esse putentur
Deque aliis igitur non videare loqui,
Haec duo te iubeo vitiosa extrema notare,
Quae sunt in lepidis parte ab utraque iocis,
Est aliud, dum scurrilem declinat ad artem,
Et vagus exsistens [orig: existens] diffluit inde iocus,
Est aliud, vinclis nimium cum Stringitur arctis.
Ut nullas vires possit habere lepos,
Hoc opus hic labor est, medium tenvisse iocanti,
Difficile, excessus posse notare duos.
Nam facile in vitium possunt transire lepores,
Et facile est metam transiliisse tibi,
Sunt exempla domi, sunt et foris, obvia passim,
Sive aliquis dicat seria, sive iocos,
Est labor, est studium, virtus, fortuna, voluptas,
Milia [orig: Milia] sunt quae non nostra tabella capit.
De Veneris studio numquid [orig: nunquid] permulta iocantur?
In sua vulnificus quos iuga traxit amor?
Et tamen hoc ipso meretricia verba loquuntur.
Omnia lascivis sunt ibi plena iocis.
Illa equidem non est ratio laudata iocandi,
Nec meruit salibus nomen habere meis.
Cur ita? Nam late nimis extra saepta [orig: septa] vagatur,
Nec se limitibus continet illa suis.
Vincula solvuntur nimium laxata iocandi,
Et salibus parvis magna fenestra patet.
Sic ubi, in angustos nimium concludere fines
Coeperis, ingenuum qui valet arte iocum,
image: s147
Desinit esse iocus, neque iam delectat, et illis
Quas ita designat, gratia rebus abest.
Res patet exemplis, toto est notissima caelo [orig: caelo],
Haec bene res animo est notificanda tuo.
Si merita cupiens virtutem extollere laude,
Virtutem summum dixeris esse bonum.
Dixeris egregie, nec habebis pauca Sophorum
Quae sunt iudicio congrua scripta tuo.
Sed tamen hic nullus lepor est, et nulla venustas,
Nemo potest tali laetus abire ioco.
Quandoquidem, nimis angustus quia ponitur illi
Terminus, ut fuerat desinit esse iocus.
Verum equidem melius tangentem sidera [orig: sidera] montem
Finxeris, et silvas [orig: silvas] quae remorentur iter,
Finxeris in celsa Virtutem rupe sedere,
Indutam palla versicolore Deam.
Atque subinde alios homines ascendere ad illam
Conari, media sed remanere viae.
Audiat haec aliquis, perrumpet pectora risu,
Ingenii laudans flumina magna tui.
Talia multa dabit variarum occasio rerum,
Quae valet in lepidis non minus arte iocis.
Cum licet, hanc serva, numquam [orig: nunquam] observasse pigebit,
Ut facile placeas omnibus, illa dabit.
Namque modis quia delectat variatio miris,
Atque oculos hominum res variata capit.
Haec dabit aestivis depictum floribus hortum,
Ex qua decerpas dulcia multa tibi.
image: s148
Scilicet ingenua deductos arte lepores
Et multa dignos nobilitate iocos,
Nunc tibi de Musis nunc de Virtutis amore,
Deque aliis rebus verba iocosa dabit.
Sed quoniam varie varias mutatur in horas,
Nec semper constans una eademque manet
Forsitan eveniet, facile ut labare iocando,
Et subito in varios diripiare modos,
Si quoscumque [orig: quoscumque] iocos veniens occasio praebet,
Intempestiva garrulitate probes
Ut bene et arte sales omnes distinguere possis,
Sunt ea quae dicam pauca tenenda tibi,
Fallitur ingenuo quicumque [orig: quicumque] ita sensit, ut aptam
Materiam salibus quamlibet esse putet.
Omnia quae duris designant tristia verbis,
Omnia quae dici seria dicta solent,
Haec lepidis prorsus salibus contraria dices
Commodus et pulcher non erit inde iocus.
Quo magis observes quae tempus et hora requirat,
Atque ea praecipue commoditate probes.
Ingenium cuiusque notes et pectora noris,
Nosse quidem semper proderit illa tibi.
O quantum est novisse, hominum quid pectoris intus,
Vim certe, ut placeas omnibus, istud habet,
Ergo ubi cognoris [reg: cognoveris] mores, studiumque fidemque,
(Nam prius haudquaquam luseris arte sales)
Inde iocos et verba iocis affingere noris,
Conveniant rebus verbaiocosa suis,
image: s149
De Veneris puero iocus est iucundus amanti,
Non illi multum bellica Diva placet.
Sic Helenae laudes Paridi, dictumque placebant,
Ah pereant per quos femina [orig: femina] crimen habet.
Sic iucundus erat iocus hic, et amabilis illi,
Bella gerant alii, tu pari semper ama.
Non sonus, aut pulchrum deceat quae cantio Phoebum,
Musica non illi dulcior ulla fuit.
Musa poetarum iocus est, Namque omnia vates,
Quae sunt de claris vatibus orta iuvant.
Fabula ficta placet, sunt omnia grata poetis,
Quae ioca de Musis commemorare potes.
Ergo ubi Phoebeo cum vate iocabere vates,
Dicere multa licet, fingere multa licet.
Finge vel Aonidum montem, vel pulchra sororum
Nomina, finge aliud, sponte disertus eris,
Nablia finge (licet) citharas [orig: cytharas], chelesque sonantes,
Fictio (crede mihi) plena leporis erit.
Sidera [orig: Sidera] convexi vaga qui scrutantur Olympi,
His solet ex stellis gratior esse locus.
Hic Caper, hic Pisces, Gemini, Leo. Cancer et Ursus
Ficta locum salibus materiemque dabunt,
Quid, quos ipsa sales etiam convivia praebent
Enumerem? numero cedet arena meo.
Et fora conveniunt, et res sunt apta iocanti,
Saepe est in medio fabula dicta foro.
Iudicibus duris nunc mens flectenda lepore est,
Iamque favor populi conciliandus erit.
image: s150
Tam Consul, Iudexque gravis, laetusque Senatus
Mitescet salibus, quam fera turba, tuis.
Fabula ficta placet communiter omnibus illis
Duritie qui non ferrea corda gerunt,
Namque animos hominum recreat, curasque resolvit,
Et paucis salibus seria magna tegit,
Vidimus hac iuvenes laetari pectore multos,
Hic hilares olim vidimus esse senes,
Hic Phrygiae doctum scriptorem imitare fabellae
Fac, sit ut ille ioci pars quotacumque [orig: quotacumque] tui.
Ille venustatis semper, blandique leporis,
Pulcher figmenti doctor et auctor [orig: autor] erit,
Ille quidem pavidis maestissima [orig: maestissima] pectora curis.
Liberat, ex illo fonte disertus eris.
Hinc, apud unanimes si convivator amicos
Adsis, haud dubites verba iocosa loqui.
Ac ubi de lepidis rebus narratio coepta est,
Si iucunda aliis commemorare velis,
Omnia perspicue ut narres, sub imagine quadam,
Effigies verbis est adhibenda tuis,
Adde notas, signa adde rei, memorandaque multa,
Adde notam certi temporis, adde locum.
Iunge hominis mores ridicula verba locuti,
Et subeant animum milia [orig: milia] multa tuum.
Adde rei flores, et persuadentia verba,
Ut nisi quod verum est nil videare loqui.
Non tamen ut Mimus quidam videaris et actor,
Corpore vel manibus gesticulator eris.
image: s151
Non agis, at narras, narrantis munere fungi
Talibus in rebus te meminisse decet,
Est opus hic potius cultae tibi dote Minervae,
Qua prohibente male quae facis, illa facis.
Narranti vultus non durus et horridus adsit,
Nunc vacuum rugis tristibus esse decet.
Namque decens facilem commendat gratia vultum,
Et magis interdum quam iocus ipse placet.
quis dubitat? Quos ille iocos quae fronte lepores
Dicet, cui facies Stoica, torva, ferox?
Qualibus ille oculis narrabit et ore fabellam?
Denique digna ioco qua ratione dabit?
Scilicet ornatum vultus ibi detrahit omnem,
Omnia dicendo prodigiosa facit.
Ut bene Thersites norit [reg: noverit] praecepta iocandi,
Ac sciat ex illis multa faceta loqui.
Si tamen incipiet vultu nova verba sereno,
Turbabit dictis pectora laeta suis.
Denique si loquitur, semper monstrosa loquetur,
Verbaque certe ipso paene [orig: pene] timenda sono.
Causa erit in taetro [orig: tetro] distortus corpore Vultus,
Causa erit indignis lingua tremenda modis
Tanta creatricis, vulgata potentia, regnans
Naturae, lepidum sola gubernat opus.
Illa homines ut displiceant hominique probentur,
Illa alios aliis posse placere dedit,
Illa dat ingenium, formam, decus atque lepores,
Illa dedit vitae munere posse frui.
image: s152
Est aliquid studium, laudatur carmine vatum
Artifices doctos quos facit, usus, habens.
Hunc quoque naturae forsan conferre licebit.
Illa tamen multo est nobilitate prior.
Donaque naturae nullo vincuntur ab usu,
Nam divina homini, quae dedit, illa dedit.
Nota quidem res est, sed non indigna probari,
Et cur non etiam nota probare licet?
Cui dedit ingenium studiis natura paratum,
Illi qua dederit condicione [orig: conditione], vide.
Non habeat tantum, sed quaelibet ardua temptans [orig: tentans]
In studio, ingenii vi superare queat.
Haec illi (quia sunt etiam) leviora videntur
Quam stolidae linguae garrula lingua loqui.
Sic aliquos vidi non praemeditata loquendo
Ingenuis verbis multa faceta loqui.
Causa erat eximia naturae dote iuvari,
Causa erat ingenium tendere posse suum.
Non ea contingunt praestantia dona cuivis
O quam naturae est rarius illud opus.
Sive tamen magna ingenii te dote beavit,
Sive tibi pectus vix mediocre dedit.
Haec animo subeant, Non omnia possumus omnes,
Nec dubites semper multa deesse tibi,
Utere natura, praestantibus utere donis,
Nullus id infandum credidit esse nefas.
Dic alias tamen esse aliquid, dic posse volentes
Omnia, nec studio nil tribvisse velis.
image: s153
Illa adeo numquam [orig: nunquam] subeat persuasio mentem,
Omnibus ingeniis aorius esse tuum,
Vix sibi in humanis constat mens optima rebus,
Sensibus interdum fallitur illa suis.
Saepe quis ingenium sibi finxerat esse iocosum
Qui tamen in salibus prorsus ineptus erat.
Atque ita dum valde lepidus contendit haberi,
Quam cupit, esse minus nil [reg: nihil] tamen esse potest,
Et quia se credit multum praestare iocando,
Errore insulsus fit magis iste suo.
Quo magis, o iuvenis, ne talis opinio fallat,
Neu tali sensu decipiare, cave,
Nec tantum, ingenium si non est dotibus amplum,
Te pudeat vitae paeniteatque [orig: poeniteatque] tuae,
Crede mihi, in centum vix est mortalibus unus,
Qui flecti ad lepidos non queat arte iocos,
Arte feras, rabidos ursos, aprosque domamus,
Ars homini in studiis omnia posse dedit.
Omnia vincuntur studio, ceduntque labori,
Perfectumque facit quod labor urget opus.
Ergo iocos lepidosque sales evince volendo,
Naturae studio damna repende tuae.
Ingeniumque decet mediocre, impendere curam,
Ut studio superes, sic quoque magnus eris,
Quandoquidem non forma decus modo corporis addit,
Ars etiam claros ingeniosa facit,
Auctor [orig: Autor] et inceptor phrygiae scriptorque fabellae,
Corpore deformis, pectore clarus erat.
image: s154
Ut careat forma, nihilominus arte probatur,
Et certe multum, qui valet arte, valet.
Nota cano, sed nota etiam didicisse iuvabit,
Forsitan et laudis non nihil inde feres,
Hactenus ex rebus qua sit ratione iocandum
Imparibus docuit nostra Thalia modis,
Quae bene si noris, neque enim novisse pigebit,
Ingenii vires experiare tui,
Nec nostris contentus eris, maiora requires,
Ut facile invenias iam tibi plana via est.
Utere carminibus certo velut indice nostris,
Sic instar statuae Mercurialis erunt,
Quot caelum [orig: caelum] stellas, quot habet mare flumina et undas,
Quot numquam domitas silva [orig: silva] Bohema feras,
Tot (mihi crede) dabit dulces res ipsa lepores,
Ante oculos venient commoda et apta tuos.
Sive petis iuvenem, cum quo ratione ioceris,
Mille iocos aetas laetior illa dabit.
Quoque valent studio, multum iocus inde placebit,
Inde etiam noris ludere posse sales,
Seu te forte iuvat, vetulis quae convenit aetas
Et cupis annosos exhilarare senes,
Sponte tibi obvenient tardae placitura senectae
Plurima, quae varium tempus et hora dabit.
Plurima dicentem quoque praesens causa monebit,
Praesentis memorem temporis esse decet.
Haec memori si pauca animo praecepta tenebis,
Acceptus salibus cuilibet esse potes.
image: s155
Si modo res curae est, ut convenientia spectes,
Quae bene conveniunt, omnibus illa placent.
Quam tibi praecipue decet hic impendere curam
Namque ioci ex rebus crebrior usus erit.
Quandoquidem bene praevisam rem verba sequuntur,
Ponenda in verbis ultima cura tibi est.
Est tamen et varie nihilominus ille probatus,
Qui venit ex dicto conveniente, lepos.
Hic vatum exemplo te fingere posse necesse est
Plurima, fingendo nam iocus ille valet,
Quaeris an hoc liceat? Mendaces fingere nugas,
Non licet, at doctis fingere multa licet.
Plurima docti loqui norunt [reg: noverunt] effingere vates,
Haec laus officii est Musa diserta tui.
Inde Poetarum summus laudatur Homerus.
Hinc et Virgilii fama perennis erit.
Saepe movet mentes hominum sub imagine veri,
Saepe etiam meruit fabula ficta fidem.
Obicis, Indocti quoque plurima fingere norunt [reg: noverunt],
Et qui non possit fingere nullus erit.
Est ita, sed stolidi sunt prorsus inania vulgi
Figmenta, et nullis ingeniosa modis.
quis probet ingenium? si mundos mille veraces
Et fingas motum quemque [orig: quenque] tenere suum?
quis figmenta probet? si quemlibet absque labore
Caelestes [orig: Caelestes] dicas scandere posse domos?
Si dicas magno ruiturum pondere caelum [orig: caelum],
quis nisi mentis inops haec tua dicta probet?
image: s156
Ergo ea quae finges, moneo sint proxima veris
Absurdum dictu quod foret omne fuge.
Quod nisi, quid tempus, quid postulet hora, videbis
Quid persona, locus, prorsus ineptus eris.
Fingito sed studeas ne quis mendacia credat,
Neve queri possit dura fuisse, cave.
Sed probat in verbis adiunctos arte lepores,
Et tamen haec eadem ficta fuisse neget,
Haec est nobilium vigilans prudentia vatum,
Et studium et facilis vena imitanda tibi.
Ingenii vires, ars, exercenda, labores
Vincendi, et parvo tempore doctus eris.
Labitur in peius si sit rubigine laesum
Nec manet ingenio quod fuit ante decus.
Sicut in umbrosis et sole carentibus illis,
Si qua fuere diu sorte reposta, locis.
Si non versentur, canescunt tempore parvo,
Et gelido cernas omnia plena situ.
Ergo intende animum, videas quae nomina possint
Ad lepidos flecti qua ratione, iocos.
Multa quidem natura illis inidonea fecit,
Quae nimis ingrato sunt metuenda sono.
Multa tamen reperire licet satis apta iocando,
Multa tibi Latium, Graecia [orig: Grecia] multa dabit.
Tu modo ne tumidus forte ista vocabula spernas,
Nec dicas pueris convenit iste labor.
Crede mihi, lepidi nonnumquam [orig: nonnunquam] gratia dicti
Non levius, quam vox seria, pondus habet.
image: s157
Hic quoque sunt leges, sunt et praecepta, sed illis
Non nimis astrictum legibus esse volo,
Nec tamen audacter iubeo violare, quid ergo?
Ut semper maneas inter utrumque volo.
Littera [orig: Litera] nominibus nonnumquam [orig: nonnunquam] dempta venustis,
Aptior est multo quam fuit ante, iocis,
Addita nonnumquam [orig: nonnunquam] placet, et lepida arte probatur,
Non sine praescripta condicione [orig: conditione] tamen.
Saepe etiam in lepidis mutatur syllaba dictis,
Saepe etiam verbo syllaba dempta placet.
quis negat esse iocum? cum dicitur aptus arando
Nominis Orator proximitate sui?
Vertitur hic vocis sonus, et natura, decusque
Inque alium migrat quam fuit ante statum.
Nomine sic medicus poterit mendicus haberi,
Irus et inverso nomine Cyrus erit.
Vidi ego qui placidus memorabile nomen habebat,
Ut versa est acidus syllaba, dictus erat.
An male detortis amentem vocibus illum
Dixeris, omnino qui furiosus amat?
Et facili fiet studio, nulloque labore,
Unica mutetur litera, risus erit.
Tantane de summo tibi nata potentia caelo [orig: caelo]?
Aut Iovis imperio litera parva tibi est?
Tu superas variis mutatum Protea [orig: Prothea] formis,
Ipse etiam inferior Polypus arte tua est.
Ille potest vario sese mutare colore,
Sunt habitus varii corporis inde sui.
image: s158
Tu facili ratione potes, vitamque statumque
Et formam nullis non variare modis.
Fit subito si tu cupias, ex divite pauper,
Fit subito magnus qui modo parvus erat.
Sicut es, in nostro tu pars eris una libello,
Te semper multo laudis honore colam.
Scilicet ut reddas mutato in corpore formam,
Restituasque iterum quod fuit ante decus.
Non tuus hic ludus, seu transformatio rerum,
Saepe iocosa fuit, seria nulla fuit.
Tu quoque Cecropii iuvenis studiose leporis
Hanc cole, et his dignam versibus esse puta.
Atque ubi culta satis fuerit, si culta placebit
Ulterius studio progrediare tuo.
Nomina finge suis bene convenientia rebus,
Nec tantum efficiat littera [orig: litera] sola iocum.
Nomina facta placent, dictus pro divite pauper
Impositoque alio nomine risus erit.
Fac hunc Alcidem, fac illum Thesea magnum,
Fortis in infernis vallibus iste fuit.
Hic est dic Orpheus Cithara [orig: Cythara] qui ludere novit,
Ille canens fidibus doctus Arion erit.
Ille vel ille alii, Nam plurima nomina possunt
Egregia effingi, sin minus, apta tamen,
Sic vafer ingenio poterit vulpecula dici,
Euclio qui nummos numinis instar habet.
Eloquio clarus culto facundus Ulysses,
Iustus Aristides dictus amator erit,
image: s159
Sexcentis aliis poteris facundus haberi,
Et praesens tempus milia [orig: milia] multa dabit.
Quid queat ambiguis in vocibus esse leporis,
Quid possit dubitans A)MFIBOLI/A, vide.
Quid valeant lepidis conficta aenigmata verbis,
In quibus ipse iocus seria multa tegit.
Quid referam veterum clarissima dicta Sophorum?
Quae sunt in sensu pulchra faceta gravi.
De quibus egregius numquam [orig: nunquam] moriturus Erasmus,
Eximio studio condidit auctor [orig: autor] opus.
Hinc aliquis referens vel bis duo verba iocando,
Saepe habitus magno dignus honore fuit,
Sunt etiam multa celebrata Proverbia laude,
Quae tibi pulchra satis lingua latina dabit.
Oedipodes tibi sunt, quicumque aenigmata solvunt,
Ingenioque vident qui tua dicta suo.
Sin minus hoc liceat, sua coniectura placebit
Cuilibet, et risus omnibus illa dabit.
Multa iocosa etiam sermone latentia tecto
Dicimus, et variis coniicienda modis.
Saepe etiam terrere minis, promittere verbo
Est iocus, et pulchri signa leporis habent.
Non ea sub nostras veniunt tamen omnia leges,
Monstratrix tantum nostra Thalia fuit.
Hoc moneo tantum, salibus mediocriter uti,
Et certum possis imposuisse modum.
Tullius hoc olim vitio fuit ipse notatus,
Quod nimis in salibus luxuriosus erat.
image: s160
Haec meminisse decet, certe meninisse iuvabit,
Scilicet exemplo cautior esse potes,
Tunc bene desinitur, cum lusus pulcher habetur,
Cum placet et lepidus dicitur esse iocus.
Sicut cum tenero sunt omnia grata palato,
Tum stomacho, prodest quam cupit esse minus.
Quod nisi servetur modus hic quoque in arte iocandi
Displicet, ingenuis qui fuit ante, iocus.
Nec placet illius ratio vel honesta iocandi,
Qui semel in partem criminis inde venit.
Inde cavere decet, ne cui moveatur amico,
Ex salibus fluitans nausea forte tuis.
Plura tibi longum sunt observanda per usum,
Ille artem facilem qui tibi reddat, erit.
Ille manus habiles reddit, fidibusque canoris
Applicat, artificem protinus ille facit.
Tu quoque fac usu vincas incommoda mentis,
Et mea non tardo pectore scripta legas.
Meque tuum vatem, et fidum profitere Magistrum
Qui, quaecumque [orig: quaecumque] dedi, non nisi plana dedi.
Quod si persuasum fuerit tibi, teque putabis,
Multa magisterio discere posse meo.
Sic docuisse alios mea Musa putabit, ut inde
Grande operae pretium [orig: precium] se retulisse sciat.
FINIS LIBRI SECUNDI.
image: s161
DE ARTE IOCANDI, LIBER tertius.
HActenus (ut nullo capta est novitatis amore)
Et rudis et simplex nostra Thalia fuit.
Quandoquidem rudis est cui scribimus ista iocando,
Et rudibus tantum quae damus, illa damus.
quis modus, et quae sit ratio, sermone iocandi,
Diximus, haec primum meta tenenda fuit.
Iam superest nobis coepti pars magna laboris,
Lassaque vix medium Musa peregit iter.
Ad nova, qui novus es, nunc te certamina miles.
Ire volo, et nova sunt castra petenda tibi.
Vos iterum Charites precor aspirate canenti,
Quod cano, de vestris laudibus omne canam.
Vos mihi propositae, ductus sequor ordine vestros
These veluti [perhaps: ?] fila ligata manu.
Sancta precor tenuem nunc in penetralia vatem
Ducite sit vestras fas adiisse domos.
Vestibulum primum sacrataque limina vidi,
Limina divino carmine digna cani.
Nunc pergo ulterius, modo sit progressus ad ipsa
Concessus sedes, et via plana mihi.
Vos monstrate viam qua semita ducat euntem,
Vestrum opus est artes excolvisse bonas.
Fallet: an hic circum mihi nunc florere videntur
Omnia, et ornatae sese aperire fores.
image: s162
Certe equidem patet introitus Charitesque vocata
Adsunt, nosque ultra sub sua tecta vocant.
I iuvenis mecum, sacrataque tecta subintra,
Cuius Pieridum pectora tangit amor.
Qui tenet et didicit facilem quaecumque [orig: quaecumque] leporem
Efficiunt, scriptis non eget ille meis.
Acriter ad palmae per se qui currit honorem,
Illi non opus est addere calcar equo.
Non opus est stimulis agitare ad aratra iuvencos,
Qui dant servili subdita colla iugo.
Dic, an ei monitis qui sponte movetur? an illi
Consiliis opus est, qui satis ipse sapit?
Sed quia perfectum, vel ab omni parte beatum
Rebus in humanis nil satis esse potest,
Crede mihi et summis rerum discenda Magistris.
Longa dies aevi milia [orig: milia] multa dabit.
Artifices discunt, et iis quae discere possint
Plurima suppeditat tempus, et hora frequens.
Fertur ab indoctis didicisse insignis Apelles
Et laudem ingenii postposuisse sui.
Multa licet teneant docuit quos longior usus,
Non piget invalidos discere multa senes.
Est vitium nescire, sed est didicisse voluptas,
Omnibus ingeniis convenit istud opus.
Ergo aliquis recte dicetur ineptus ab illo
Crimine, quod sese cuncta tenere putat.
Sic poterit forsan, qui nulla excultus ab arte est
Iudicio Musis doctior esse suo.
image: s163
Sed valeat propriae qui laudis amore tenetur,
Discipulus certe non erit ille meus.
Cui mea Musa placet, qui te non scire fateris,
Omnia, tu semper carmina nostra legas.
Quod si pauca tenes, animoque priora notasti [reg: notavisti]
Haec praecepta labor discere nullus erit.
Quando quidem iactata valet sententia vulgo,
Dimidium facti qui bene coepit habet.
De causis quibus est pulchrum in sermonibus uti,
Si praecepta tenes tradita multa tenes.
Quae tamen ut noris certe non omnia nosti,
Restat adhuc aliud quod mediteris opus.
Non modo Cecropius lepor in sermone probatur,
Tenditur, et multo latius ille patet,
Scilicet et scriptis laus est bene posse iocari,
Nec minus hic salibus qui velit ille valet
Hac quoque praeceptis aliquod te parte docebo,
Ut prius, hic etiam meta tenenda tibi est,
Hanc ego quam primam studio, perdiscere partem,
Certe operae pretium [orig: precium] grandius esse puto.
Scripta etenim ingenii nostri sunt maior imago,
Et referunt certis pectora nostra notis.
Adde quod in scriptis nec libertate iocandi,
Nec quavis uti condicione [orig: conditione] licet.
Verba volant instar paleae, pennaeque volantis,
Quam subito volitans per mare ventus agit.
Saepe aliquod dictum patulas praetervolat aures,
Quod quicumque [orig: quicumque] legit mente tenere potest,
image: s164
Nempe ea quae tarde sunt lecta tenacius haerent,
Inque animum facile est haec revocare tuum.
Quae sunt scripta manent et longo tempore durant.
In ventos abeunt omnia verba leves.
Ergo aliud studium, quod scilicet omnia vincat,
Maior et hic nunc est cura adhibenda tibi.
Est tamen haec etiam parti cognata priori
Altera et alterius semper egebit ope,
Hos iuvenis moneo coniunctim disce libellos,
Et subeant animo verba priora tuo.
Non ego nunc eadem repetam, quia prorsus inanis
In nostro versu tautologia foret,
Ipsum opus aggredior, lepide praecepta iocandi
Carmine seu prosa, pauca sed apta dabo.
Si tua, quod multi faciunt, commune legentum
Edita iudicium scripta subire velis.
Materiam scripti primum reperire labora,
Quae bene Cecropiis competat acta iocis,
Hanc facile est reperire tibi cum postulat usus
Quaerere non opus est, tempus et hora dabit,
Seu minus, atque iocos rerum gravitate vel ipsa
Materia praegnans non patietur opus.
Quid facias quaeris? libeat spectare quod obstat,
Materiae ratio est semper habenda tibi.
Inspice res ipsas, et causas inspice rerum,
Omnibus haec statuas anteferenda iocis.
Nulla faceta iuvant inconvenientia rebus,
Atque a materia nulla aliena placent.
image: s165
Si cognata tamen cognatis quaelibet addas,
Forsan erit scripti causa probata tui.
Non ita, quin liceat causas mutare iocandi
Astrictum nostris legibus esse volo
Addere res alias aliis quandoque licebit,
Addere verba iocis proxima quaeque suis.
Nam nihil est ulla quod scribi possit in arte,
Sic de doctrinis scribere nemo potest.
Ut non inveniat suavi satis apta lepori,
Et res est lepidis verba probata iocis.
Dic mihi num poterit prohibere Sophia lepores?
Si fuerit scripti causa Sophia tui?
Num Medicina vetat? num lata scientia Iuris?
Quid vetat in numeris Naso poeta tuis?
An vetat aetheriis [orig: aethereis] cui clarum nomen ab astris
caelestes [orig: caelestes] scrutans, Astronomia, domos?
Nil vetat, in sacris nisi constans Regula scriptis,
Nil nisi praescriptum te iubet illa sequi.
Quo magis a salibus, cum scribis sacra, profanis [orig: prophanis],
Nam decet, et rectum est, abstinuisse velim,
Non quia non fas sit sacris miscere lepores,
Quodque sacra Idaliis sint inimica iocis.
Sed quoniam varios referunt haec saecula [orig: saecula] mores,
Scribere quis variis moribus apta potest?
Quam facile est animum verbo offendisse legentis?
Quam facile est salibus posse nocere tuis?
Vivere quem dicas, quin sit reprehensus ab illis,
Vipereo quorum pectora felle madent?
image: s166
Cuius ab invidia non carptos esse libellos
Credibile est? quem non hae tetigere faces?
Saepe aliis quibus est sincero [orig: syncero] in pectore candor.
Siqua placent, aliis displicuisse vides.
Sic animi variant hominum, nec opinio mentis.
Immutata diu, quae fuit ante, manet.
Cernis ut ingenium planum, moresque sequantur,
Iudicia, et rerum pondere quaeque vacent.
Hic ait, admittunt suaves quoque sacra lepores,
Ille ait, in sacris non nisi sacra decent.
Nam vitium est summum sacra admiscere profanis [orig: prophanis],
Quod quicumque [orig: quicumque] facit, sacra profana [orig: prophana] facit.
Haec ego non fingo, sed idem res ipsa loquetur,
Dic mihi quis verum dissimulare potest?
Sunt qui Pierides manifesto crimine damnant,
Qui sacra non humili quo decet ore canunt.
Et quia liberior numeris concessa potestas,
Pieridum numeris sacra canenda negant.
O reprehensores, Momi fecunda [orig: fecunda] propago,
O male iudicium turba secuta tuum.
Haud mihi difficile est tibi respondere, nec istud
Non ex propositi condicione [orig: conditione] mei.
Quid vetat Aonides sacris adhibere canendis?
Quid vetat et numeros sacra tenere suos?
An gravitas quae rebus inest? et noscia flecti
Versibus ad faciles verba sacrata modos?
Falleris et vanis motus rationibus erras,
Scilicet absurdum quilibet error amat.
image: s167
Hic tibi gentiles quoque contradicere noris,
Qui bene perspectum non habuere Deum.
Pindarus [orig: Pyndarus], in lyricis tribuit cui Graecia palmam,
Pierides primum vult celebrare Deum.
Nam quia divinos scribenda ad carmina motus,
Excitat ipse animis qui regit astra Deus.
Ingenii vires merito conferre Poetas
Ad celebranda Dei nomina sancta decet.
Nataque divinis, laudandis carmine rebus,
Debet in officio Musa manere suo.
At levis est, dicis, plerumque [orig: plerunque] nec abstinet unquam,
Nugaci linguae garrulitate suae.
Nec levis est semper, nec garrula, saepe probatur,
Cum levis est, nec ab hoc crimen habere potest,
Si levitas vitium est semper, pars maxima vatum
Est levis, et vitio non caret illa suo.
Musa levis fateor saepe est, et garrula saepe,
Nec sibi figmentis displicet illa suis.
Sed nisi scurrilis levitas, si nulla reperta est,
Sic levitate caret, garrulitate caret.
Non levis ergo fuit, nec garrula Musa reperta est,
Sed potius dicam Musa iocosa fuit.
An vitium est etiam, si dicitur esse iocosa?
Ah pereat lepidos qui negat esse iocos.
Frigidus huic nimium est circum praecordia sangvis,
Et iacet in duro pectore dura silex.
Ille etiam in caelo phoebum splendere negabit,
Et terram motus dicet habere suos.
image: s168
Gnaviter ut sit enim perfrictae frontis oportet,
Qui semel in rebus desiit esse pudens.
Sed neget ille Deum, neget alti lumen olympi,
Telluremque neget, sidera [orig: sidera] clara neget.
Nil moror haec, neque quem talis dementia cepit [orig: coepit],
Huic homini stulto carmina nostra damus.
Ille suos adeat Momos, petat inde quod optet,
Se nihil in Musas iuris habere sciat,
Nec tamen insanis hic respondere valebam,
Et nihil hic prodest perdere verba mihi.
Ergo ad te redeo, cui Musa iocosa probatur,
Quodque nequit merito displicuisse, placet.
Hic iam quae mea sit sententia certa, videbis,
Forsitan et menti congruet illa tuae.
Principio ut rebus divinis nata Thalia est,
Sacra canens, apte, quae canit, illa canit.
Ac licet ad certas astricta sit undique leges,
Dum canit ad numeros sacra ligata suos,
Attamen ingenuos illi aspersisse lepores
Et licet et fas est, causa nec ulla vetat.
Sed minus ut vaga sit, quantum solet esse, fabellas,
Libera cum vena liberiore canit.
Et facile est illi se continvisse, nec unquam
In numeris sibi non constitit illa suis.
Non moror hic vario pollutos crimine vates,
Qui cupiunt versu laedere quemque [orig: quenque] suo.
Semper abutuntur divinis artibus illi,
Musaque iis vitio commaculata placet.
image: s169
Sed nihil inde trahit vitii (nihil haeret in illo
Criminis) Aonidum, turba verenda, chorus.
Detestandus erit certo qui crimine damnat,
Quae sunt de rebus carmina scripta sacris
Quique negat, sacris adhiberi posse canendis,
Ingenuis unquam verba faceta iocis.
Ista superstitio, quod res sit vana, probamus,
Et quid enim tali vanius esse potest?
Dicimus, et sacris fas est aliquando lepores
Addere, sed certa condicione [orig: conditione] tamen.
Scilicet ut scripti lascivia carminis absit,
Nec faciat nimius sacra profana [orig: prophana] iocus.
Impia quod faciunt quorundam carmina vatum.
Qui sacra infandi criminis instar habent.
Et subsannantes pietatis nomina rident,
Hoc immortalem est spernere velle Deum.
Ergo ubi sacra canunt, sese cantare fabellas
Materia numeris conveniente putant.
Relligio [reg: Religio] est illis iocus, et nugacia tractans
Fabula, quae variis flectitur una modis.
Sed neque materiam, neque res, sed carmina spectant,
Ah pereant per quos ista Thalia venit
Et pereat qui non cupit hos damnare Poetas,
Hunc se laturos terra fretumque negent.
quis probet illorum, quis scripta imitanda virorum
Censeat, ingenuos, ut petat inde sales?
Hoc erat a pleno vitiis Nerone, beate
Vivendi certum quaerere velle modum
image: s170
Sed cui firma manet tendens ad recta voluntas,
Ille homines tales ceu fera monstra fugit.
Ille etiam, suasu virtutis, ad optima fertur,
Et certe monitis non eget ille meis.
Qui tamen addubitas et adhuc in vepribus haeres,
Carminibus nostris certior esse potes.
Sin minus illa tibi sananda ad vulnera mentis
Sufficiunt, levius scriptaque pondus habent.
Inspice doctorum praeclara exempla virorum
Et faciant certam carmina docta fidem
Non modo lux verbi et pietas quibus alma reduxit,
Saecula, laudatos, nostra, tulere viros.
Carmine qui celebrent sacri mysteria verbi,
Atque canant numeris sacra ligata suis.
Verum etiam multos tulit aetas prisca Poetas,
Qui coluere pias cum pietate Deas.
Et quia sunt vario celebrati nomine laudis,
Quam nunc de sera posteritate ferunt.
Hos tibi ceu veros (moneo) propone Magistros,
Qui possunt Musas erudiisse tuas.
Doctus honorandos cecinit Prudentius hymnos
Complexus variis nil nisi sacra modis.
Illius in templis hoc tempore scripta canuntur,
Doctorumque hominum semper in ore vigent,
Mira Euangelion scripsit brevitate Iuvencus,
Crede mihi brevitas ingeniosa placet.
Nostra Cremonensem foverunt saecula Vidam,
Quem sibi Virgilius dixerit esse parem.
image: s171
Illius in manibus nostris versatur, et extat,
Christiados, merito quod celebratur, opus.
Quid sileam? dignum praestanti laude Poetam:
Qui fuit Hessiaci lumen et aura soli.
Et fuit et nunc est, quis enim non esse putaret,
Quem pia Semideum scripta fuisse probant.
Quamvis mortalis spoliatum munere vitae,
Novimus, at scriptis vita perennis erit.
Hunc ceu Germanum, moneo, Germanus Homerum
In manibus teneas nocte dieque tuis.
Inde venustates, scribens, suavesque lepores,
Si quod habent pondus carmina nostra, petes.
Quod si contigerit minus hunc aequare Poetam,
Ingenio aut venae fertilitate tuae.
Frugiferum tamen et multum prodesse videbis,
Optima principio proposuisse tibi.
Hactenus exposui, quae sacris Musa canendis
Conveniat, brevis hic nostra Thalia fuit.
Namque ea res summam curam, studiumque requirit,
Debet et in sacris rarior esse iocus.
Adde quod hic varia est stolidi sententia vulgi
Omniaque haec nostra latius arte patent.
Ergo hic non volui multas praescribere leges,
Propositi sensus non fuit illa mei.
Nec iubeo multum nostris confidere dictis.
Sed neque momenti nullius esse putes
Quaere aliam potius quae competat apta iocando
Materiam, et lepidis quae sit amica iocis.
image: s172
Finge tuo Marte ipse aliquid, res elige laetas
Has quacumque voles finxeris arte licet.
Sive placet lepidos vati conscribere versus
Ac inventa [perhaps: ?] suis verba ligare modis.
Est sua libertas doctis concessa Camenis [orig: Camenis],
Semper et in versu est libera Musa tuo.
Non est alterius praescriptum ubicumque [orig: ubicumque] sequendum,
Sed licet interdum finibus ire suis.
Sive aliquid scripturus eris sermone soluto,
Quis dicat lepidos posse deesse sales?
Sicut enim variis mutantur cerea [orig: coerea] formis
Corpora, Nam digitis res valet apta tuis.
Nunc hominis, nunc effigiem designat aselli,
Nunc piscis, volucris, nunc Leo, nunc fit aper.
Sic licet in varias scriptum deducere formas
Quod de te natum est, cuius es ipse parens.
Sed tamen ut classes habeas, formasque iocandi,
Parte aliqua in scriptis nostra opus arte tibi est.
Ne velut ignotis erres peregrinus in oris,
Qui non exactum quo sit iturus habet.
Ergo aliquas leges non stricte ubicumque [orig: ubicumque] sequendas.
Praescribam, et breviter commonuisse sat est,
Principio ingenii cupias cognoscere vires,
Et ratio studii sit tibi nota tui.
Denique, si sapias, totam perpendere vitam
Metirique tuo te velis ipse pede.
Crede mihi magnam laudem et memorabile nomen
Omnibus in rebus GNW=QI SEAUTO\N habet
image: s173
Et facile efficere est ut sis tibi notus, id ipsum
Vita homines cunctos quotidiana docet.
Quid tamen hoc prosit, quaeris? praeceptaque forsan
Quae minime prosit discere, Parva vocas.
Parva quidem fateor, sed deducuntur ab illis
Maxima, de parvis grandis acervus erit,
Si bene te noris, ratione iocaberis illa
Qua decet, et salibus sponte disertus eris.
Id fiet si materiam tibi sumpseris illam
Quae sit, ut esse decet, viribus apta tuis.
Sponte tibi obvenient, quae scribas grata legenti
Plurima, nec paucos res dabit ipsa iocos.
Si Medicus doctam profitere Machaonis artem,
Et non, laudata prorsus ab arte rudis.
Offeret ipsa tibi pulchros Medicina lepores
Illa potest verbis addere verba tuis.
Scilicet excuties et singula quaeque notabis,
Accedet numero copia magna tuo.
Et quos [perhaps: ?] enim melius quam quae sibi cognita scribet,
Quando ea quae nescit scribere nemo potest [correction of the transcriber; in the print pont],
Cui placet et nota est praeclara scientia legum,
Qui sacri Iuris cognitione valet,
Huic varii casus, variae sine pondere rixae,
Plurima quae scribat verba iocosa dabunt.
Scribentemque sui officii Audiique monebunt,
Misceat in scriptis ne peregina suis.
Si tibi Pierides, et eorum scripta probantur,
Si pia Pegasei numina fontis amas.
image: s174
Ipsa iocos varios ultro dabit, atque lepores,
Ipsa reget calamum docta Thalia tuum.
Nec tamen usque adeo leges astrictus ad illas,
Ut modus hic non sit transiliendus, eris.
Non volo materia semper verseris in una
Non lepidos semper res dabit una iocos.
Et licet, et fas est suaves aliunde lepores
Quaerere, non istud dicimus esse nefas.
Sed quod conveniant procul accersita, negamus,
Haec res ingenio est perspicienda tuo.
Disce bonas artes, praestans doctrina probatur,
Illa tuum calamum non sinet esse rudem.
Volve manu crebra veterum monumenta Sophorum.
Nam prodest salibus lectio crebra tuis.
Perlege et historias et dulcia carmina vatum,
Volvere scriptorum proderit omne genus.
Dixerit hic aliquis, Res infinita, Nec isti
Sufficiens ullus forsitan esse potest.
Est ita perfecte si quis perdiscere temptet [orig: tentet]
Omnia, nec finem est res habitura suum
Verum ego te iubeo digitis attingere summis
Optima, quae lepidi sunt alimenta ioci.
Sicut apes teneros primum depascere rores,
Postea in alveolis mellificare solent.
Elige quae salibus praepollent scripta facetis
Elige scribendo quos imitere viros.
Perspice qui prosa valeat, qui carmine praestet,
Debet enim studiis neuter abesse tuis,
image: s175
Doctiloquus (moneo) placeat tibi semper Erasmus
Cuius utroque patet scripta sub axe legi.
Sunt ea blanditiis et suavi tincta lepore,
Sunt passim lepidis scripta referta iocis
Quo libet ista trahunt animos, retrahuntque legentum,
Ut capiant nullae taedia longa morae.
Sicut Apellea depictas arte tabellas,
Ingenti studio, qui videt, ille videt.
Infixosque oculos retinens, minatur et haeret,
Lustrandique magis tempore crescit amor,
Haec moveant, ut scripta legens imiteris Erasmum,
Inde feres studii commoda multa tui.
Inde sales discas et res et verba leporum,
In scriptis quorum crebrior usus erit.
Vatibus a summis suaves quoque disce lepores,
Disce, sed a doctis, tu quoque doctus eris.
Non hos longinquis opus est accersere terris,
Quin tua permultos Bibliotheca dabit,
Perlege Nasonis celeberrima scripta Poetae
Scripta per aeternos non moritura dies.
Inde venustates, velut ipso ex fonte leporis,
Ac velut ex cornu liberiore fluunt.
Est quoque in Ausoniis laus prima Terentius oris,
Cui merito palmam Comica turba dedit.
Ille tibi volvendus erit manibusque tenendus,
Hoc tibi non alius carior auctor [orig: autor] erit.
Hunc tibi praecipuum (moneo) propone Magistrum
Ille sit ante oculos nocte dieque tuos.
image: s176
Quaeris, in his quae sit ratio observanda leporum,
Quaeque sit utilitas inde petenda tibi.
Disce ea quae lepidis sunt convenientia scriptis,
Disce ea quae scriptis sunt imitanda tuis.
Quae sit ridiculis sententia tincta figuris
Quae sint in scriptis mystica verba, vide.
Si quid hyperbolice dicatur, id omne placebit,
Vatibus eximiis convenit iste iocus.
Non minor Emphatici est animo violentia dicti,
Saepe ioci in scriptis Emphasis auctor [orig: autor] erit.
Et placet assimilata aliis res, si qua venuste
Additur, et lepidis convenit apta iocis.
Quid memorem suaves, plenasque lepore fabellas,
Addit enim scriptis fabula scripta decus.
Quid lepidos versus? salibusque iocisque refertos?
Quid tribuam laudis suavibus historiis?
Ut taceam in multis iucunda [orig: iocunda] proverbia scriptis,
In quibus egregius splendor inesse solet.
De quibus illa animo repetens ex parte requiras,
Quae prior hac numero nostra tabella dedit.
Illa tuis adhibe scriptis, et consule mentem,
Plura iocosa dabit forsitan illa tibi.
Denique sic adiunge sales, sic adde lepores,
Propositi ratio constet ut ipsa tibi.
Ne, nimium tribuens salibus, videaris inepte
Non ea quae res sunt ac peregrina loqui.
Historias narras? non te narrare fabellas
Cogita, et ex rebus quas canis adde iocos
image: s177
Haec animo subeant, memoremque per omnia mentem
Propositi reddant admoneantque tui.
Sit iocus ex rebus ductus, sit idoneus auctor [orig: autor],
Qui possit calami iura novare tui.
Nam si fecundam [orig: fecundam] venam natura negavit,
Et phrasis ex aliqua parte coacta tua est.
Disce iocos, scriptis tempestivosque lepores
Addere, scribendo vel Theophrastus eris.
Et simul erudiunt simul admoneantque legentem,
Multa etiam possint dissimulare ioci.
Invidiae non sis pravae temerarius auctor [orig: autor].
Nec tua quem libeat carpere scripta velint.
Quod si te capiet praecepti oblivio nostri,
Qua fugias odium nulla relicta via est.
Invidiae rursum caecae [orig: coecae] lacerabere morsu,
Scriptaque vix ullus quin tua carpat, erit.
Nam si divinum detrectans livor Homerum
Dentibus intactum non sinit esse suis:
Dic mihi quid mirum? si spirans Colchidos herbam
Conetur libros carpere lingua tuos?
Ergo habeant magnum praecepta levissima pondus,
Illorum in scriptis maximus usus erit.
Diximus, in scriptis qua sit ratione iocandum,
Si cupis a multis edita scripta legi.
Nunc breviter dicam quid litera scripta requirat
Littera [orig: Litera] sermonis nuntia [orig: nuncia] facta tui.
Firmiter haec animo absentes coniunget amicos,
Atque homines vinclo proximiore ligat.
image: s178
Haec conservat amicitias, conservat amorem,
Haec facit ut longo tempore duret amor.
Si tamen in scriptis servetur ubique decorum
Litera nec salibus fiat inepta tuis.
Nam nisi sit lepidus, nisi tempestivus, et aptus,
Et nocet, et nostra non valet arte iocus.
Saepe simultates, odium, saepe excitat iram,
Saepe etiam invidiae litera causa fuit.
Ergo quibus tandem mittatur Epistola, primum
Cura sit, ingenio posse videre tuo.
Inde modus totus debet pendere iocandi,
Hac omnes stabunt condicione [orig: conditione] sales.
Scribis ad ignotos? Salium sit parcior usus
Ludere velle iocis ne videare tuis.
Lude sales, caute suaves asperge lepores.
Si ratio scripti non vetet ipsa tui.
Unde petas res ipsa dabit, res ipsa monebit,
Inspice res ipsas, sponte disertus eris.
Nec tamen astrictum rebus neque cedere rebus,
Inter utrumque [orig: utrunque] magis posse manere, velim,
Saepe iocos praebere potest occasio scripti,
Illa potest scriptis addere multa tuis.
Saepe iocos locus ipse dabit quo littera [orig: litera] missa est,
Tum quoque causa ioci nuntius [orig: nuncius] esse potest.
Quid memorem tempus, quid eam qua scripseris horam?
Quid merita officiis extenuata suis?
Denique quid varios casus? quid plurima rerum
Nomina? quae nostra latius arte patent.
image: s179
Haec tibi scribenti sunt observanda, nec unquam
Officii ratio est praetereunda tibi.
Nil vetat interdum lepidas narrare fabellas,
Saepe fuit suavi fabula digna ioco.
Quod si liberius temptabis [orig: tentabis]
scibere quidquam,
In numeros coeat litera tota suos.
Addere sic multum, sic fingere multa licebit,
Quae nisi sit carmen litera nulla feret.
Quod tamen ignoto scribas non excidat unquam
Illius inprimis te meminisse decet.
Quae nova sunt fugias, consuetaque verba iocando
Cura sit et salibus pauca adhibere tuis.
Sit pudor in verbis, non sint adversa decoro,
Sic potes ignotum demeruisse tibi.
Scilicet ex scriptis aliquis cui mentis acumen,
Agnoscet mores ingeniumque tuum.
Ex salibus si sint lepidi non crimine digni,
Ingenuos mores colligit esse tuos.
Sin minus, et nusquam iocus est, aut ulla venustas,
Te genitum rabidis iudicat esse feris.
Teque tuosque odit mores, Quis amaverit illum,
Cui non est toto corpore mica salis?
Ergo etiam ignotis tua litera missa placebit,
Si lepidis modice floreat illa iocis.
Si modus, ut dixi, certus teneatur in illis,
Si fuerit scripti forma pudica tui.
Verum ubi sincero [orig: syncero] forsan mittetur amico
Littera [orig: Litera] sermonis nuntia [orig: nuncia] facta tui,
image: s180
Quo tibicumque [orig: tibicumque] libet pacto licet esse iocosum,
Quicquid ei cupies scribere, scribe iocos.
Omnia namque placent sinceros [orig: synceros] inter amicos,
Quorum non falsus pectora iunxit amor,
Hic tibi non opus est monitis, sed longior usus,
Ostendit multo haec commodiore via.
Sic brevibus saltem monitis docuisse volebam,
Pauca ea sufficiunt, et monuisse sat est.
Tu praecepta volens numerum mea cogere in unum
Ex paucis tandem magnus acervus erit.
Hunc etiam librum, si non piget, adde priori
Fons etenim primus posterioris erit.
Meque tuum vatem (tenuem licet) atque Magistrum
Dilige, qui ex animo quae dedit, illa dedit.
FINIS LIBRI TERTII.
image: s181
DE ARTE IOCANDI, LIBER quartus.
ULtimus in cursu labor est stagnantibus undis.
Nostra petens portum nunc quoque navis eat.
Hanc tibi non liceat turbare potentibus Austris,
Aeole, quam perdas dardana classis erit.
Est pluviis inimica, furentibus invidet Austris,
Nam semper fragilis nostra carina fuit.
Numina vestra regant, Charites, et ut ante gubernent,
Inceptum [orig: Incoeptum] cursum Numina vestra regant.
Hic iam vester honos, hic laus et gloria crescet,
Gloria divino carmine digna cani.
Quanta sit utilitas, quis honor, quae cura iocorum,
Exponet brevibus nostra Thalia modis.
Disce tuum iuvenis qui me cupis esse Magistrum,
Permultum studio laudis inesse tuo.
Et qui nostra tenes suavis praecepta leporis,
Te studio indignum nil didicisse puta.
Hic tibi picturam referam prius, inde probandos
Non una dices utilitate iocos.
Qua patet ad Charitum sedes ingressus amandas,
Altaque Parnassi sidera [orig: sidera] tangit apex.
Lignea dissimili variata colore tabella,
Pendet ad ornatas conspicienda fores.
In medio artifici dextra depictus, et idem
Distinctus geminis partibus hortus inest.
image: s182
Altera pars violis florens herbaque pubenti
Veris et Autumni signa virentis habet.
Hic herbae et frutices, hic sunt dulcissima poma,
Et sua vix arbor pondera ferre potest,
Somniferam praebet tener hic quoque Pampinus umbram,
Nec solidas vires ardor et aestus habent,
Virgineas passim ducentes arte choreas,
Alternis gaudent saltibus ire Deae.
Egregii fidibus iuvenes citharaque canentes
Suavisonis cantant carmina facta modis.
Una alias virgo reliquas supereminet omnes
Laetitiae adscriptum (sic puto) nomen habet.
Hic hymenaeus adest, qui mutua foedera iungit,
Et fidibus Paean dulcibus ille canit.
Sunt Musae et Charites, studium quibus omnibus unum
Pectora Cecropiis exhilarare iocis.
Quid memorem varios cantus? modulosque sonantes
Quid varios plausus laetitiaeque modos?
Quid multis? uno complectar ut omnia verbo
Omnia sunt studiis, omnia plena iocis.
Altera distincti pars non est fertilis horti,
Gramina cuncta istic arida facta iacent.
Perpetuo veluti quodam languentia somno
Omnia nil dignum quod celebretur, habent.
Omnia quo te cumque [orig: cumque] refers pallentia cernis,
Et folia arboribus plane inimica suis.
Hic dolor et luctus, facies hic Stoica regnat,
Invisis facies torva superciliis.
image: s183
Quid dicam? Nihil hic laeti est, neque cernitur ullus
Cui sit in immenso corpore mica salis.
Hic ibi Apelleo tibi sunt depicta colore,
Artifici ut videas omnia picta manu.
Addita non paucis est explanatio verbis,
Illa docet pulchrum quod tibi formet opus.
Vita duplex gemini sub imagine pingitur horti
Attribuit veras pictor utrique notas.
Altera quam pavidis curis vitiisque necesse est
Altius humanis exseruisse [orig: exeruisse] caput.
Scilicet a strepitu vulgi et clamore remota est
Ac placida semper pace quieta manet.
Convenit haec illis quibus est didicisse voluptas,
Quique piis Musis nocte dieque vacant.
Sic tamen ut studium quandoque remittere temptent [orig: tentent],
Otiaque [orig: Otiaque] interdum non inhonesta sequi.
Nam decet et licita est alterna remissio Musis,
Alternam requiem qui studet omnis amat.
Sic, donec licuit, quibus aevo contigit uti,
Vita carens strepitu vatibus acta fuit.
Credibile est illos tranquillae tempora vitae,
Fortunae cunctis praeposuisse bonis.
Pierides Naso Paelignae [orig: Pelignae] gloria gentis,
Praeposuit Gazis Croese superbe tuis.
His olim varios sibi conciliavit amicos
Nunc laudem serae posteritatis habet.
Plurima scripta iocis variis ornata reliquit,
Quae sunt perpetuo non moritura die.
image: s184
Quid memorem Romane etiam tua scripta Tibulli?
Quid laudem ingenium docte Catulle tuum?
Sic etiam Andinus vates, sic vixit Homerus,
Qui cecinere suis Troia bella modis.
Horrida bellandi saevique pericula Martis,
Res gravis et lepidis plane inimica iocis.
Qui tamen haec ab iis versu descripta videbunt,
Dicent in media est hic gravitate iocus.
Nam voluere quidem iucunda legentibus essent
Ut fierent lepidi tristia bella ioci.
Adde quod interdum posita gravitate canendi
Carminibus dulces lusit uterque sales.
Ludicra cum ramis murum descripsit Homerus
Proelia [orig: Praelia], quae lepidis res magis apta iocis?
Pastorum facili noster Maro lusit avena,
Materia salibus conveniente suis.
Quid moror in vatum studiis? Musa ipsa Poetas
Et regit, et pellit, nec sinit esse feros.
Ipse etiam eloquii verus pater unus et auctor [orig: autor],
Quid melius dulci censuit esse ioco?
Cui licet haud levibus peragenda negotia [orig: negotia] curis,
Et fuerit tanti cura tenenda fori.
Musa tamen placuit, fuit haec recreatio vitae
Huic studii cupidus tempora multa dabit.
Omnibus haec doctis placet, et ratio omnibus una est
Pectora Cecropiis exhilarare iocis.
Pectora, quae nimio studii defessa labore,
Nil melius studiis, quo recreentur, habent.
image: s185
Non aliter quam si telum quem fixit acutum
Scorpius, et morti damna propinqua dedit.
Utitur his ipsis qui iam nocuere venenis,
Et petit ex illo qui modo laesit opem.
O fortunatos quibus haec medicina paratur,
Et licet hac vitae commoditate frui.
Altera quam pingit locus alter inutilis horti,
Vita, carens salibus Stoica dicta manet.
Haec gravis, haec semper multis obnoxia curis
Permanet, ac torvis plena superciliis.
Convenit haec Cynicis, morosis omnibus illis,
Qui sibi non ipsis vivere turpe putant.
Cognitione hominum quae sunt dignissima tractant,
Atque suum studium nobilitate probant.
Omnia sed tenebris studio est involvere caecis [orig: coecis],
Mens illis suadet non nisi vana sequi.
Inde ea quae fuerant iucunda legentibus olim,
Immundo reddunt omnia plena situ
Certa in iis gravitas odiosa et tetrica regnat,
Dispereant quibus haec Stoica vita placet.
Hanc duplicem gemina demonstrat imagine vitam,
Quae modo descripta est picta tabella tibi.
Altera praefertur quae vatibus optima visa est
Emicat et vario est dignior illa gradu.
Et quanto est melior brumae laudabilis aestas
Tanto haec vita manet mobilitate prior
Est eadem veterum sententia dia Sophorum
Et sunt iudicio congrua scripta meo.
image: s186
Inde, hominum vitae ceu condimenta quod essent,
Dicebant, vocis nobilitate, sales.
Scilicet istorum contingit munere, quicquid
(Sic dixere) hominum vita saporis habet.
Nam si perpetuis sint cuncta obnoxia curis,
Ac [perhaps: Atque] aeterna animos sollicitudo premat,
Si tenerae non sit quaedam recreatio vitae,
Et capiti perstet nil nisi triste tuo,
Vita aliud est quid gelidae nisi mortis imago,
Et miseranda animae carnificina tuae?
Ne diuturna putes quae nullo tempore cessant
Alterna requie quod caret, omne perit.
Haec bene praevidit caelestis [orig: caelestis] conditor orbis,
Cuius vertuntur regna ducesque manu.
Temporis inde vices, partesque volubilis annis
Constituit sapiens ordine quaeque suo.
Aestatemque hiememque [orig: hyememque] dedit, mutataque caeli [orig: caeli]
Sidera [orig: Sidera], nec dubiis facta Elementa locis.
Inde suam exspectant [orig: expectant] animalia cuncta quietem,
Temporaque in somnis certa laboris habent.
Tunc omnis cessans a vomere libera terra est,
Lux nova Solstitii quando hiemalis [orig: hyemalis] adest.
Arboribus quoque tunc requies contingit et herbis,
Et, breviter dicam, tota quiescit humus.
Falciferae cessant brumali tempore vitae,
Atque illo requiem tempore Bacchus amat.
Non sentit tumidos fluctus, ventisque procellas
Aequoris in placidis tuta carina vadis.
image: s187
Hoc quoque consilio divinus rector Olympi,
Constituit noctem constituitque diem.
Illa quidem ut requies cunctis vescentibus aura
Aetherea, haec operae cuilibet apta foret.
quis dubitat gratam mortalibus esse quietem,
Quo nihil utilius corpus habere potest.
Illa novat vires, et iusto membra labori
Apta facit, solitum restituitque decus.
Perpetuo nullus quantumvis robore praestet.
Nec dormire potest nec vigilare potest.
Ipsa hominis requiem quandam natura requirit,
Et cessare homines illa aliquando iubet.
Audacem iuvenis linquit persaepe Palaestram [orig: Palestram],
Et recreat certis bracchia [orig: brachia] fessa modis.
Non semper bellator erat, bellator Achilles,
Interdum lepidi carminis auctor [orig: autor] erat.
Saepe etiam posuit praegrandi pondere clavam
Qui manibus domuit monstra tremenda suis.
Omphalium tenuit persuasus pollice fusum,
Et muliebre adeo nobilitavit opus.
Si tantis optata quies heroibus olim
Et fuit, atque aliter non potuisse liquet.
Si labor assiduus nec cessans actio, multis
Res optanda quidem, non toleranda fuit.
Quid tu perpetuis curis, multoque labore
Sufficias? an non Hercule maior eris?
Nec tamen hic vires summumque in corpore robur,
Aestimo, longe aliud corpore maius habes.
image: s188
Est animus ratione valens, qui corpori inhaeret,
Et facit, ut brutum dicere nemo queat,
Sustinet ille quidem multo maiora, nec illi
Pondera qua numeret, sufficit ulla dies.
Semper habet quod tractet opus, semperque laborat,
Semper agit, sensu non nisi nocte vacat.
Idque homini cui Musa placet, studiumque bonorum,
Et patet, et multo notius esse potest.
Namque omnes superat studii meditatio curas,
Discendi ingenium grande fatigat opus.
Non ibi languescunt (quamvis minuuntur ab illo)
Quas vires hominis corpus habere potest.
Non manus hic callo durata obducitur ullo,
Nec pedibus morbus nascitur inde tuis.
Ipsa tibi cuius contingit munere sensus
Vita quiete carens debilitata perit.
Inde animi multos spoliari sensibus olim
Vidimus, et vitae parte carere suae.
Vidimus et furiis agitari, et mente carere,
Hic furor ex studiis non aliunde venit.
Non tamen haec Musis culpa assignattur, et ipsis
Artibus, haud quicquam Musa furoris habet.
Sed quia quae studiis adhiberi debuit, illis
Grata negata quies sensim abiisse liquet.
Quo magis o iuvenes Musis quicumque [orig: quicumque] studetis,
Esse aliquid lepidos quaeso putate iocos.
Et quia fessa suam requiem natura requirit,
Qua sine non animus qui fuit ante manet.
image: s189
Crede equidem lepidosque sales suavesque lepores
Semper id esse animo quod medicina tuo.
Quandoquidem studii recreatio certa, lepores
Ac veluti vitae sunt alimenta tuae.
His variae curae luctusque dolorque fugantur,
Nulla animum torquens sollicitudo manet,
Quam multi ante diem misere periere supremum?
Et stygii exanimes regna adiere Dei?
In promptu causa est, Medicina haec defuit illis,
Nec licuit tanta commoditate frui.
Et quid adhuc causam mortis miramur in illis?
Quidve recens mortis credimus esse genus?
Tempore consumi lapides ferrumque videmus,
Hoc dubitas animo durius esse tuo?
Tempore magnae urbes labuntur et oppida multa
Longa dies etiam durum adamanta terit.
Quid mirum si languescunt in corpora vires,
Atque hominum fragilis tempore vita perit?
Haec mihi scribenti, veniens sic Parca locuta est
(Vidimus et Lachesin arguit ipsa colus)
Iam scio te nostros culpantem voce labores
Dicere nos duri pectoris esse Deas,
Quid iuvat innocuas sceleris damnare? quid illas
Spernere, quas voluit Iuppiter esse Deas?
Atque adeo a multis (cum sim sine crimine vitae)
Cur toties verbis carminibusque petor?
Me culpant Reges, me plebs, puerique senesque
Nemo tamen merito quod reprehendat, habet.
image: s190
Cuncta potestati nostrae subiecta fatentur
Subiectum mundum legibus esse meis
Nec tamen est (nisi cuncta illi subiecta fatemur
Quae fortis propriis viribus esse nequit)
Multa olim memini mihi gloria, splendor, honores,
Egregium nomen saecla [orig: secla] priora dabant.
Non ita regnabant, quae nunc dominantur in orbe,
Ebrietas, luxus, bella cruenta, neces.
Non Venus aut validum frangebat pectora vinum,
Rarus et in bello qui cecidisset, erat.
Non animum curae, non sollicitudo premebat,
Omnis avaritiae nescia turba fuit.
Ergo animo vires, firmumque in corpore robur
Mansit, et infractum saecula [orig: saecula] multa stetit.
Saepe aliquis, viridi meminit quam gramine quercum
Vidit in aequaevum consenuisse nemus.
Saepe aliquis numerans iucundae tempora vitae,
Saepe aetas validum tertia vidit avum.
At cum degenerare homines coepere, suique
Immemor, et vitiis dedita turba fuit.
Vita brevis tenerum valido sine robore, corpus
Contigit, haec hominum non mea culpa fuit.
Saepe meum tenui gestantem pollice fusum
Iam vix inceptum Mars mihi rupit opus.
Saepe homines ipsi, dum in mutua vulnera tendunt,
Ruperunt manibus fila tenenda meis.
Nunc etiam abbreviant multi sibi tempora vita
Et sunt interitus causa propinqua sui.
image: s191
Et tamen haec miseram, veluti me culpa nocentem
Obruit, atque ream criminis esse facit.
O non aequa meo mortalis turba labori,
O male iudicium turba secuta tuum.
Saepe mihi interitus, pueri, iuvenisque, senisque
Qui cadit ante diem, vulnera magna facit.
Imo [perhaps: Immo] equidem quicumque [orig: quicumque] Stygis descendit ad undas
Crede mihi haud nostris legibus ille perit.
Est Deus, est rerum dominus, qui fila gubernat,
Qui nostras quo vult pertrahit ipse manus.
Saepe quidem varios nobis facit ille dolores
Si quem forte mori iusserit ante diem.
O quam saepe equidem rupturam fila negavi,
Ipsaque tam durum dextra negavit opus.
Hinc Eobane mihi nuper miseranda dedisti
Tempora docta nimis flere, dolore, queri.
Hei mihi quam volui pro te succumbere morti,
Et quam saepe animo sum mihi visa mori.
Nec licuit, Superum stetit immutata voluntas,
Iussit et omnipotens frangere fila Deus.
Res mihi nota quidem nec mortis causa latebat
quis dubitat? summus causa erat ipse Deus.
Praeripuit mundi te casibus ille futuris,
Instanti voluit praeripuisse malo.
Ne, ventura hominum quae sunt mala damna, videres
Et mala, quae Christum turba secuta feret.
Nunc fortunatus tranquilla in pace quiescis,
Et spernis summi totius orbis opes.
image: s192
Haec non invideo tibi, nec lugenda putabo
Tristitiae hinc longe est causa remota meae.
Me scio damnabunt vates tua fata canentes
Et mea quae non est, culpa futura mea est.
O utinam toties quoties optabo, liceret
Parcere, quam vellem nomen amare meum.
Sed quid iis liceat, quibus ipsum vivere mors est:
Et quibus interdum vita negata fuit?
Vivere posse tamen, vitam dedit ipse perennem
Iuppiter, o si non perpetua illa foret.
Perpetuas hominum voluit Deus esse ministras,
Nec poterit finem noster habere labor.
Nocte dieque manet praegnans in pollice fusus,
Et sunt non uno fila trahenda modo.
Saepe quidem labor est uno renovandus in anno,
Atque novas curas quaelibet hora facit.
Nunc aliis iterumque aliis pereuntibus, unam
Frangere nunc cogor, nunc reparare colum.
Sed neque qui pereat, neque qui periturus in orbe est
novimus, haec soli est res bene nota Deo.
Dixerat et tenues fugiens ceu ventus in auras
Addidit haec verbis ultima verba, vale.
Mox audita animo mecum pervolvere coepi
Et res iudicio est tota probata meo.
Quod si me nullis credis rationibus usum,
Iudicio stabunt non minus illa meo
Sunt mihi tercentum, nec sunt sine pondere causae
Ipsaque res testis certior esse potest.
image: s193
Inspice res hominum, varie confusa videbis
Omnia, nec veterem qui fuit ante statum
Invenies multos variis rationibus ipsos
Plus nocuisse sibi, quam nocet ipse Deus.
Hunc animi curis, istum sine mente bibendo,
Atque alios aliis interiisse modis.
Sed quae stultitia est hominum? sibi sponte nocere
Et quae stultitia est, sponte perire sua?
Qui te posse frui dedit ipso munere vitae,
Qua tandem dederit condicione [orig: conditione], vide.
Ut prodesse aliis posses, aliosque docere
Hac vitae munus iussit habere Deus.
Ergo animum ut fessum recrees, aliquando iocari
Et licet, et fas est, et Deus ipse iubet.
Hoc monet utilitas vitae, ratioque decori
Postulat, id certe non violare decet.
Summus Aristoteles vocat incivilia corda,
In quibus est numquam [orig: nunquam] mica reperta salis.
Et Plato Xenocratem, cum vultu Stoicus esset
Iussit Pieriis sacrificare Deis.
Haec tibi si forsan, iuvenis, leviora videntur
Quam quibus hoc tribuas, quod tribvisse decet
Natus es e scopulis et saxis durior ipsis,
Durius infracto cor adamante geris.
Sed puto iudicii iam te gravitate moveri,
Inque animo verbum pondus habere tuo.
Nam quia vivendi ratio monet ipsa, quid obstat
Quo minus ut debes haec mea dicta probes?
image: s194
Non mea sunt, nec enim poteris nostra esse putare
Ipse tibi sensus talia verba dedit.
Dic mihi quid fueris nisi pondus inutile terrae?
Si tibi cum sociis vita negata foret.
Si tibi cum nullo penitus vivente loquendum,
Consuetudo hominum sit fugienda tibi.
Id fieri res ipsa docet, quae Regula vitae est,
Quae placeant aliis dicere nulla queas.
Qui studet ut scriptus multum sit et ore venustus
Non petulans, audax, turpis et ore loquax
Dic ubi non placuit? nec conciliavit amicos,
Dic ubi non multis gratior ille fuit?
Vincere sive placet iucundos inter amicos
Atque animos lepidis exhilarare iocis.
Sive apud ignotos variis peregrinus in oris
Vixerit, optatus cuilibet hospes erit.
Denique quicquid aget tandem, quaecumque [orig: quaecumque] loquetur,
Non poterit dictis fautor abesse suis.
Sicut enim summos montes silvasque [orig: silvasque] ferasque
Ad numeros Orphei prosiluisse ferunt.
Sic aliquem salibus dictisque iocisque facetum,
Qui videt omnis amat, diligit, atque fovet.
Verum alios qui sunt rigidis de cautibus orti,
Quos genuit dura Parthica Tigris [orig: Tygris] humo.
Nullus amat, nec amare potest, sed quilibet odit.
Oderunt iuvenes, odit et ipse Deus.
Gratae illis tenebrae, gaudent soli esse, nec unquam
Natura ad placidos flectitur illa iocos.
image: s195
Dum Studium gravitatis amant, modo vana sequuntur,
Stultitiamque suam sub gravitate tegunt.
Nam tamen hic gravitas a me reprehensa putatur,
Illa suum in rebus debet habere locum.
Hos reprehendo quibus gravitas morosa probatur,
Ac ceu digna coli Stoica vita placet.
Est modus, hunc gravitas praescripta lege sequatur,
Est modus, ingenuis convenit illa iocis.
Haec pete cuncta suis ex fontibus, ordine certo,
Haec docet et monstrat pagina nostra prior.
Quid moror in parvis? iocus est sapientia magna,
Et iocus interdum plus gravitate valet.
Haec exempla probant, quae sunt certissima signa,
Musa etiam exemplum commemorare iubet.
Seditio Ausonia quondam nova in urbe coorta est,
Atque novus populum traxit ad arma furor.
Nullius eloquio praeceps commota ruebat,
Pro laribus propriis turba parata mori.
Non aliter quam si consuetis sedibus actae
Hostibus a fucis commoveantur apes,
Per diversa ruit loca concita turba volantum,
Misceturque uno conglomerata loco.
Irruit in medios, placido spectabilis ore
Orator canis eloquioque potens,
Et cupiens populi verbis sedare furorem.
Res nova, quod dicam, res nova dixit erit.
Atque ita cum populum clamanti voce vocasset,
Impavidus coepit talia verba loqui.
image: s196
Omnibus (ut fama est) amissis viribus olim
Aegrotus longo tempore venter erat.
Membra laboranti morbis non aequa sodali
Pesque manusque illi dura negabat opem.
Ille igitur magis infelix [orig: infelix] languescere coepit
Atque mala in longas convaluere moras.
Impia senserunt tandem, sibi membra parari
Exitium, ac humeris damna ferenda suis.
Ergo, malum ex aequa, meliores, parte ferendum
Et cum ventre suo iam statuere mori.
Paenituit [orig: Poenituit] socium se deseruisse, sed istud
Officii pensant sedulitate sui.
Sic tandem misero vires et robora ventri,
Et rediit membris qui fuit ante vigor.
Quod nisi nunc etiam nobis qui bella paratis,
Istud ad exemplum damna cavere placet,
Alter et alterius, ceu venter et invida membrae
Dissidio moto, destituatur ope.
Membrorum exemplo, res certa, peribitis omnes
Quae venit, haec cunctis poena luenda venit.
Talibus obstupuit populus, mentemque recepit
Et tota extinctus desiit urbe furor.
Quod gravitas, quod non potuit facundia dives
Quod nullae vires, hoc potuere ioci.
I nunc dic artem nusquam prodesse iocandi
I nunc dic minimum laudis habere sales.
Nec tamen hoc uno cupio mea verba probare
Exemplo, historiae milia [orig: milia] multa dabunt.
image: s197
Tractarunt [reg: Tractaverunt] iuvenes convivia laeta Tarenti
Quos tum cena [orig: coena] domo iunxerat una duos
Incaluere mero, nec eorum cauta loquendo,
Sed nimis in Pyrrhum libera lingua fuit.
Ergo ubi salvari mala causa et crimine digna
Nec posset verbis res manifesta tegi.
Supplicium capitis miseros post facta manebat,
Dictorumque gravis poena luenda fuit.
Cumque rogarentur quae dicti causa fuisset
Respondens lepidis vocibus alter, ait
Quod nisi deficiens laticem lagoena [orig: lagena] negasset [reg: negavisset]
Regem occisurus, si licuisset, eram.
Talibus evasit poenas, et uterque iocando
Praecavit capiti damna futura suo.
Quid moror exemplis? iocus est recreatio vitae.
Ille dat auctori [orig: autori] commoda multa suo.
Ille fugat curas, tristique e corde dolores,
Et recreat miris pectora fessa modis.
Ille alios aliis placans coniungit amicos,
Ille hominum mores non sinit esse feros.
Hoc tibi multorum bene conciliare favorem,
Hoc poteris multos demeruisse tibi.
Cum vel apud notos, et cum praesente loqueris,
Vel mittes digitis scripta notata tuis.
Nam sicut Venerem Magnetica gemma figurans,
Quaelibet ad sese ferrea frusta trahit.
Sic rapit inque suum multus vi cogit amorem
Cuius sunt lepidis scripta referta iocis.
image: s198
quis non semper amat, quem se non cogit amare
Et cui non dulcis Tullius ore placet?
Tullius eloquii pater et lux aurea Romae,
Cuius ab ore potens lingua latina fluit.
Nota cano, cui non scriptis iucundus Erasmus,
Quem non blanditiis attrahit ille suis?
Non quibus est blandus Gnatho, quibus utitur idem,
Dum lingua fucum decipiente facit.
Sed valet ars in iis suavi ratione iocandi,
Atque Tibullaeo qui venit ore lepos.
Ergo isti valeant, et mente carere putentur,
Qui dicunt pretii [orig: precii] nullius esse sales.
Te non tantorum vestigia pressa virorum
Fac numquam [orig: nunquam] pudeat paeniteatve [orig: poeniteatve] sequi.
Et cur paeniteat [orig: poeniteat]? Quando incivilis habetur
Qui numquam [orig: nunquam] didicit verba iocosa loqui.
Cur pudeat? quoniam summum praecepta iocandi
Scribere Philosophum non pudvisse liquet.
Cur pudeat? summi Ciceronis scripta supersunt
Quorum iudicio dicta faceta valent.
Quod vel Aristotelem decuit, linguaeque parentem,
Te quoque quisquis eris posse decere puta.
Nec nuper collecta putes, inventaque nuper,
Invide, de salibus quae tibi cumque [orig: cumque] dedi.
Nam scio proscindet nostros mala turba libellos
Forte aliquis nostrum sic reprehendet opus.
Quid rem fortuitam sub leges cogere temptas [orig: tentas]?
Nan profecturum quod facis, omne facis.
image: s199
Nam quod ab artificis naturae munere pendet,
Et quae sponte valent, arte valere putas?
Desine vana loqui livor, quid inania culpas?
Non stant iudicio carmina nostra tuo.
Si licet, auctores [orig: autores] suavis reprehende leporis
Qui lepidis primos erudiere iocis.
Si tamen (ut numquam [orig: nunquam] potuisti) garrule Mome
Non potes hic mores dissimulare tuos.
Perge loqui, modo displiceam tibi, nulla morabor,
Magna mihi laus est displicuisse tibi.
Hactenus invidiae respondimus, illa tacendo
Contemnenda mihi, vel superanda fuit.
Sed tamen est licitum teneram defendere Musam,
Da veniam, Lector, versibus oro meis.
Et placeat studium, placeat propensa voluntas,
Quam pia turba probat, quam probat ipse Deus.
Nunc mea contingant, optato litore [orig: littore] portum
Laxat ain multos candida vela dies.
FINIS LIBRI QUARTI, de arte iocandi.
image: s200
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIA, Ad Iohan. Posthium.
EXpetis inculto, vates cultissime, versu
Persequar ut foetens Ebrietatis opus,
Damnaque, que [orig: quae] dulci meretrix haec blanda veneno
Plurima dat, Musa non remorante canam:
Ut monitu vatum Germania mota piorum
Contrahat insani turgida vela meri.
Efficiam, quod amice mones, atque omnia paucis
Exsequar [orig: Exequar]: incultis annue Christe modis.
Est locus Arctoo ferme conterminus axi,
Qua celeres volvunt Rhenus et Ister aquas.
Alta domus tecto, sublimibus alta columnis:
Grata domus puero, grata frequensque seni.
Cuius ad Eoum multo nidore vaporans
Est latus, et sapidis plena culina cibis.
Occiduum pigre dat longa cubilia somno:
Hic ubi perpetuis ructibus aura tepet.
Infima pars cellam vino pomisque refertam
Continet, et largo dolia plena mero.
In medio cinctum tabulis nitet aede lacunar,
Laesa manu fornax, laesa fenestra manu.
Stat mensa, et fuso numquam [orig: nunquam] fit sicca falerno,
Foetorem haec tota spirat in aede gravem.
Ut cum quis foveam non clausa nare viator,
Aut foedam, ducit qua via, transit haram.
image: s201
Cantharus in gelida sedet illi proximus unda,
Omnia plena vitris, omnia plena scyphis.
Apposita stant lance dapes, quas verna ministrat
Luxus, stant avidae fercla parata gulae.
Haec circum ternis stipata sororibus, audax
Ebrietas animo, corpore fracta, sedet.
A dextris Venus, a laevis Blasphemia, et ante
Prodiga mens: medium sed tenet ipsa locum.
Dii, quales oculi? quae diri tempora vultus?
Vix equidem tali fronte Medusa fuit.
Luridus in vultu color, et vaga lumina torve
Igne micant, ciliis ulcera foeda scatent.
Pendula laena genis, spirantique ore mephites,
Dente putris, buccis turgida, blaesa sono.
Inde manus tremulae, prostrataque membra podagra,
Et formidatis venter opimus aquis.
Nullus honor, vestis quem conciliaret honesta:
Nuda puella humeris, nuda puella genu.
Quaque tegit reliqui furiales corporis artus,
Sordet, et est longo trita lacerna die.
Nulla quoque informem circumdat [orig: circundat] zona puellam,
Iam pridem huic zonam solvit amica Venus.
Pro zona longum tunicas farcimen oberrat,
Gratior aurato balteus [orig: baltheus] iste sinu.
Amissis pariter nummis, ipsaque crumena,
Alea marsupi sustinet apta vicem.
Biblia lecturam vetuit soror altera quondam,
Chartarum ludos substituitque leves.
image: s202
Nunc manibus gerit, et posita inter pocula tractat,
Provocat his pueros, provocat hisce senes.
Monstrum horrendum, ingens, cunctis ornatibus orbum,
Frondibus exceptis quae decorare caput.
Nam placidis gaudet lasciva puella choreis,
Addit enim stimulos Liber, et alma Ceres.
Stant famulae circum foedae, scelerumque ministrae,
Exhaustos doctae restituisse cados.
Ira, libido, furor, fastus, iactantia, caedes,
Fraus, dolus, insidiae, iurgia, flagra, minae.
Contemptrixque [orig: Contentrixque] hominum superumque superbia demens,
Atque aliae, longus quas numerare labor.
Imminet ipsa mero, cyathoque sororibus instat:
Cumque [orig: Quumque] bibit, una sorbitione bibit.
Tum Veneri obscaeno [orig: obscoeno] (pudet ipsum dicere) vitro
Praebibit, et tremulum fundit in ora merum.
Quo simul incaluit, festas agitare choreas
Appetit, adque ictam crura movere lyram.
Invitosque rapit stimulante furore maritos,
Invitasque rapit, patre vetante, nurus.
Sublato clamore sonat domus, icta tremiscunt
Atria: sub pedibus putida terra gemit.
Pars oppleta vomit, pars voces tollit ineptas,
Ut solet a scabra turpis asella mola.
Ipsa quoque ante alios clamando immanior omnes
Ebrietas raucum tollit ad astra sonum:
Regia quo caeli [orig: caeli], tellusque profunda remugit,
Vicinaeque omnes intremuere domus.
image: s203
Iusserit hanc aliquis nimias compescere voces,
Continuo illius gutture pugnus erit.
Tum famulae certatim omnes arma, arma loquentur,
Pugnaque constricta cuspide surget atrox.
Iamque volant fragilesque cadi, curvique lebetes:
Missa volant liquido pocula plena mero.
Tum soror horribiles edit Blasphemia voces,
Inque ipsos spargit crimina multa Deos.
Vulnere Tartareas aliqui mittuntur ad umbras,
Flebilis hoc nempe est Ebrietatis opus.
Quid loquar, ut patrio macularit [reg: maculaverit] sanguine dextras
Saepius heu: fratres tradideritque neci?
Quid? quod et incestu se polluit illa nefando
Saepius, heu vetitis accubuitque toris?
Illa suas Lothum iussit vitiare puellas:
Nil sinit intactum Bacchicus esse liquor.
Illa patres facit esse suis ludibria natis:
Ebrius ut toto monstrat in orbe Noas.
Illa suis properat funus letale [orig: lethale] maritis,
Eumenis ut Phrygii tristia fata docent.
Ut docet Elpenor tecto delapsus ab alto,
Dum nimium lasso flabat ab ore merum.
Illa suos praedam facit hostibus esse maritos:
Exemplo ut monstras dux Holopherna tuo,
Et vos Troiani somno vinoque sepulti,
Argolica quorum moenia capta manu.
Illa suos necat ense viros, heu saevior illis
Quae pertusa Stygis dolia fonte replent.
image: s204
Illa suos Erebum cultores ducit ad imum,
Ebriaque aeterno carcere corda premit.
Illa suos nulla de causa occidit amicos:
Magnus Alexander qui mihi testis erit.
Compulit haec Gallum secretam pandere mentem,
Compulit heu propria vim sibi ferre manu.
Haec Macedum reges, et regna evertit: et olim
Attulit, Antoni, fata suprema tibi.
Nam tua ni turpi madvissent pectora vino,
Actia caede nova non rubuisset aquae.
Usque adeo mentemque abolet, corpusque trucidat,
Aeternisque premit cladibus Ebrietas.
O superi, nostras quis monstrum hoc duxit in oras?
Quae peperit mater? quo genitore sata est?
Non illam humani pestem genuere parentes,
Non ortum terris, non trahit illa polo.
Dis genuit furvi tetricas Acherontis ad undas,
Dis illam Stygiis abluit auctor [orig: autor] aquis.
Mater Avernali conceptam semine primum
Edidit, et Lethes abluit inde lacu.
Alecto mater: foedaeque trahenda puellae
Ubera viroso turgida felle dedit.
Cerberus infantem consopiit ore trifauci,
Protulit in cunis saeva Megaera suis.
Inde pater Pluto tenebris eduxit aedultam,
Posset ut huic aliquem consociare virum.
Paene pererratis totius finibus orbis
Aptus ei nullus, quem reperiret, erat.
image: s205
In Scythiam venit, Scythia eiecere coloni:
In Thracam rediit, Thraca removit humus.
Hic Pluto, Thracae (proh Iuppiter [orig: Iupiter]) inquit, in oris
Quam nostra haec olim grata puella fuit:
Nunc odere omnes, et sobrietatis amantes
Heu quoque suppliciis ebria corda premunt.
Scilicet hoc meritis debebit Thracia tellus
Sive Anacharsi tuis, seu Mahometa tuis.
Dixit, et Aemathiis a tergo pone relictis
In latos Asiae protinus ivit agros.
Non Asia admisit, non India, non Arimaspi:
Limina clausit Arabs, limina clausit Ion.
Clausit et Aegyptus, tepidae clausere Cyrenae,
Gaetulo [orig: Getulo] patuit nullus in orbe locus.
Hinc adit Hispanos, Hispania tota fugavit:
Mox petit Italiam, clausit et illa fores.
Evolat ad Gallum superatis Alpibus urbes,
Sed riget obicibus ianua fulta suis.
Omnibus exclusum lati regionibus orbis,
Heu Stygio monstrum de genitore satum,
Teutonus excepit, mensisque locavit, et ostro:
Magnificasque sua condidit urbe domos.
quis pueri iuvenesque bibunt, quis cana senectus
Pocula nocturnis aequa diurna facit.
Cetera [orig: Cetera] praetereo, quis enim scelera omnia dicat?
quis tam fecundae [orig: fecundae] tot meretricis opes?
O vos degeneres: o segnia pectora rebus
Fortibus: o patribus turba nefanda tuis:
image: s206
Martius his ardor detrudere finibus hostes,
Suasit, et invictum pace tenere solum:
Vos vino et somno, patrum praeclara, sepulti
Linquitis heu turpi more, trophaea Getis.
Evigilate viri, dirumque expellite monstrum
Finibus, et patrii stringite moris iter.
Sobria si fuerint Germanae pectora genti,
Illa viris maior totius orbis erit.
Laudibus ingenii non vincet Teutonas Auson:
Militis Hispanus cedet honore sui:
Consiliis Gallus, velocibus Africus armis,
Germano Turcus praepete cedet equo,
Nec pharetra Moschus, nec diro Tartarus arcu
Germanum frameas qui superabit, erit.
Teuto suis vincet, quotquot Sol adspicit, armis
Terrarum populosnti, Apodumque [perhaps: ?] manus,
Si te Bacche prius vincat, Furiisque creatae
Respuat infelix ebrietatis opus.
Quare agite e nostris horrendam pellite terris,
Gorgonea horrendam pellite fronte feram.
Teutona quotquot habet plaga sobrietatis amantes,
Pellite turbantem iugera nostra feram.
Et vos cum primis, male sobria turba, Poetae,
Mentibus ex vestris hanc agitate feram.
Utque vagabundum Suevis in saltibus aprum
Circumstant avidi dente minace canes,
Sic armis illud vestris circumdate [orig: circundate] monstrum,
Caedeque prostratae tingite tela ferae.
image: s207
Utque canem rabie correptum, intraque ruentem
Moenia, saxorum grandine turba petit,
Sic vos Phoebeis [orig: Phoebaeis] immania terga sagittis
Sternite, et unanimi mittite tela manu:
Telaque missuri, vestigia stringite Posthi,
Vester hic Alcides, hic Meleagros erit.
FINIS.
IMPRESSUM FRANCOFORTI AD MOENUM; EX OFFICINA haeredum Christiani Egenolphi, impensis Adami Loniceri, Ioannis Cnipii Andronici secundi, Doctorum, et Pauli Steinmeyers. Anno M. D. LXXVIII.