Juni 2002 Rüdiger Niehl
TEI header added, structural corrections, lines, searchlinks Editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - manual spell-check


page 1, image: s001

MART. OPITII SILVARUM LIBRI III. EPIGRAMMATUM LIBER UNUS. E Museio Bernhardi Guilielmi Nüssleri. FRANCOFURTI, Impensis Davidis Mülleri, Anno MDCXXXI.


page 3, image: s003

Clarissimis Viris MATTHIAE BERNEGGERO et AUGUSTO BUCHNERO, Illi in Argentoratensi, huic in Witebergensi Academia Humanitatis Professoribus, Bernhardus Guilielmus Nusslerus. S.D. [Abbr.: Salutem Dicit]

Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter processisse videmus: quis umquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam Germaniae fato Martinus ille Opitius,


page 4, image: s004

civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et Verg. Georg. 2,175

sanctos ausus recludere fontes
, non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expoliit; ut non modo Italis, Gallis aliisque Pontanos suos, Petrarchas, Sannazarios, Ronsardos, Sallustios amplius non invidere, sed vero etiam in certamen cum illis venire possimus. Ne de Latinis quid dicam aut Graecis; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille Opitius praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit, [(transcriber); sic: ;] in Germanica lingua, aeque illam opulentiam ac Emphasin, quam in Graecis potissimum laudamus, eminere,


page 5, image: s005

tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quicquid praeterea poetici est artificii, non infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus Opitii carmina in deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare; ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem, sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur, misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam,


page 6, image: s006

quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit, et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum, si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobastis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem, maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis, quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini,


page 7, image: s007

mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus fore, quo Opitii vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.