Juni 2002 Rüdiger Niehl
TEI header added, structural corrections, lines, searchlinks Editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - manual spell-check


page 97, image: s097

MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII EPIGRAMMATUM LIBER.


page 98, image: s098

AD CAESAREM. De sublata duellorum Licentia.

Quod tam laeta tuis succedunt proelia votis,
Et faciles cedit turba misella manus,
Hoc curae est, queis [Reg: quibus] cuncta, deis: vaga terra, fretumque,
Grexque poli, Caesar, militat ipse tibi.
Sic tu bella geris: dum te tamen arma tuentur
Publica, privatas non sinis esse neces.
Quos non ira meri rabie commixta furores
Suggessit pronis in sua fata viris?
Mille alios pravi defensio turpis honesti
Ad Stygii misit tristia iura lacus.
Tu patrio tandem succurris amore, forisque
Dum geris arma, domi munera paci alis,
Quod lituos and castra foves, ascribimus hosti;
Quod tuta est hominum vita falsusque, tibi.

AD CAROL. ANNIBALEM BURGRAVIUM DONENSEM. Cal. Ian. An. M. DC. XXVIIII.

Dum gelidas arctat Phoebi clementia noctes,
Et grato niveus lumine Ianus adest,
Di tibi dent Caesarque tuus quodcumque mereris,
Spes rerum, et patriae, Carole, grande decus,
Bella triumphanti donent civilia laurum,
Et toga virtutes pergat amare tuas.
Agnatis te sera dies immisceat astris,


page 99, image: s099

Et vegetum cernant tempora lenta senem.
Natorum spes larga tuis succedere factis
Gaudeat, et magno non minor esse patre.
Hoc votum est, haec dona tui sunt unica vatis,
Hae sunt quas proprias semper habebit opes.
Cetera te spectant, tua cum me gratia curis
Eximat indignis, nec nihil esse sinat.
Illius est nostri dextro quod Apolline libri
Iudicium populi grande diemque ferunt.
Si qua fides veri, vitae tibi debeo partem,
Aut vita si quid carius esse solet.
Sic quoque sol placido non ardua sidere solum
Tecta, sed et vilem lambere suevit humum.
Solvere nil possum, tamen hoc quod solvere possum
Posteritas vatum dulcis amica leget.
Haec tua sit merces. dives dare quilibet aurum,
Famam Pieridum non nisi turba potest.

AD IANUM GRUTERUM Post Plautum ab ipso recensitum.

Quicquid in auctorum felix tua dextra salutem
Contulit, et numquam carta silebit anus,
Si rigidus plane repetas exactor ad assem,
Omnis obaeratus iam tibi mundus erit.
Caelica quid magni finget facundia Tullî [Reg: Tullii] ?
Quid saxa et Latii marmora docta soli?
Quid Seneca? incisas causabitur illene venas?
Quid Taciti dicet lingua diserta mei?
Sume vades suuperos, alio sponsore caremus:
Sola Deûm [Reg: Deorum] meritis sufficit arca tuis.
Ad nostros autem venias si forte Poetas,
Atque illis paulo durior esse velis,


page 100, image: s100

Conturbabit, egens aliàs quoque, natio tota:
Plus nemo miseris credidit ante viris.
Bilbilici hanc animam debet tibi Musa, Batavus
Sis licet, Hispano natus at ipse solo.
Tu grandem melius docuisti stare cothurnum:
Herculeos nescit Corduba docta rogos.
A Plauto, Grutere, loqui didicere Camenae,
A te nunc Plautus discit et ipse loqui.

IN OBITUM LOYSAE AMOENAE LUDOVICI FIL. [Abbr.: FILIAE] Principis Anhaltinae.

Vidit ab agnati tibi, qui videt omnia, caeli
Sedibus ingenium, diva Loysa, tuum,
Quale nec heroum tulit aetas prisca, nec ista,
Sola ferax scelerum, cernere digna fuit;
Et mortale nihil sapis, inquit: amica malorum
Tellus non ultra te, mea cura, capit.
Haec ait, atque novam caelum (sic addere visum est
Sidera sideribus) iussit adire Deam;
Hîc ubi felices inter longo ordine mentes,
Ascaniae radiat splendidus ordo domûs.
At te, magne Pater, rerum Rex servet, et annis
Quos dempsit natae det, Lodoice, tuis.

IN CONSULATUM VAL. [Abbr.: Valentini] SENFTLEBII.

AOnidum stabili qui sacra colebat amore,
Et libris totus deditus, atque sibi,
Assertos studiis tibi, curia, tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicone forum.


page 101, image: s101

IN EUNDEM. [transcriber: IN CONSULATUM VAL. SENFTLEBII.]

Qui quondam patrium docuit cum laude Lyceum,
Nunc sedet ad clavum, docta Bolesla, tuum.
Officium sic officio succedere par est,
Qui rexit iuvenes, ut regat ille viros.

AD MICH. [Abbr.: MICHAELEM] BARTSCHIUM.

HOc etiam adversae par est ascribere sorti,
Bartschi, pars animi deliciaeque mei,
Quod fere tum caris semper divellor amicis,
Quando illud Veneris dulce minantur opus.
Nonne, hoc cum noster quondam Kirchnerus agebat,
Ibam ad nunc maesti litora feta Nicri?
Iam quoque post visas tot terrarum undique gentes,
Molle tibi dulcis iungit amica latus.
At nos extremum procul hinc migramus ad Istrum,
Visuri an Musas Dacia fortis amet.
Durum equidem; sed spe mentem solabimur una;
Dein quoque nos fato posse priore frui.
Quippe domum nobis elapsa aestate reversis,
Iam Kirchnerus erat vir simul atque pater.
Aequet et hîc, aliàs ambos qui aequavit, amici,
Et numquam sterilem lasset uterque torum.
Sic me, si flores, si gaudia verna negantur,
Horrea post saltem plena videre, sat est.

AD BALTH. [Abbr.: BALTHASAREM] DE MARRADAS.

Grande decus belli, celeberrima gentis Iberae
Gloria, quem solis gens utriusque colit,
Cuius in obstantes Mavortia fulmina turmas
Quilibet e sera posteritate leget,


page 102, image: s102

Quod tibi dî [Reg: dei] viridem donant firmantque senectam
(Cui dare adhuc utinam tempora longa velint!)
Hoc gestis ascribe tuis: surgentibus annis
Vitae fecerunt te tua facta virum,
Cum galeas lituosque horrendos inter, Achilles
Armis, consilii munere Nestor eras.
Quare iam recte quoque fata benigna merenti
Annosas heros dant tibi magne dies.
Quem senibus iuvenem virtus aequavit, eundem
Aequum est vivacem, non tamen esse senem.

AD BURGGRAVIUM DONENSEM.

Dum tu bella geris, saevos dum ferris [Reg: fereris] in hostes,
Classicaque et rigidi proelia Martis amas,
Nos colimus faciles, heros fortissime, Musas,
Haec sunt militiae numina sola meae.
[Reg: Dei] tibi dent quicquid, patriae spes prima, mereris;
Tu mihi, magne parens, otia tanta facis.
Quod legor et laudor, quod fulgida nominis huius
Fama mori nescit, muneris omne tui est.
Cetera non possum; populis orbique videndum
Hoc quodcumque facit dextera vestra damus.
Hac mercede meo perge aspirare labori,
Et lege non nostrae quamlibet artis opus.
Hic etiam sunt arma, tubae, regesque, ducesque,
Et signa, et patriae dedita corda suae.
Dulce vel in libris clarorum facta virorum
Cernere, et ex aliis discere posse sua.

AD CHRISTOPH. [Abbr.: CHRISTOPHORUM] SEIDLICIUM.

O Flos iuventae, stemmatis novum iubar,
Nostraeque spes Silesiae, Silesia


page 103, image: s103

Sperare nostra si modo amplius potest,
Et dulce germen, anne laetius mihi
Praebere posses uspiam spectaculum
Quam sic te ipsum, aetatis hoc Maio tuae,
Ad docta pleno castra tendentem gradu?
Te Musa quaevis ambit, et Phoebus lyram
Plectrumque porrigit tibi: talem Themis
Genuisse natum vellet, in cuius sinum
Cupidus doceri cuncta totus irruis.
Fac quod minaris, ceterosque qui tui
Sunt ordinis docere perge, ne minus
Sint nobiles, ut eruditi sint magis.

IN SYMBOLUM BALTH. [Abbr.: BALTHASARIS] VENATORIS; Quid ad rem?

Quis praeter propter vitam non vivit, amice
O Charitum et Pindi numinis, atque meus?
Hunc favor extollit, multo hic valet aere. quid ad rem?
Saepe favor sorti, furibus arca vacat.
Ille sua iactat se nobilitate, quid ad rem?
Totus nil titulis vanius orbis habet.
Hic motu gaudens vidit loca multa. quid ad rem?
Plura etiam quovis unica lustrat avis.
At quaecumque tenet Graia et Romana vetustas
Pectoris arcano clausa tenere sinu,
Iudicium de se stolidi contemnere vulgi,
Ingenio ad celsos usque volare polos,
Et superare suos maturis ausibus annos,
Carminibusque sibi non reperire parem,


page 104, image: s104


Quae raro caeli te exornant munere dotes,
Si non hoc, ad rem nil fuit, est, et erit.

IN OBITUM WACKERI.

VIderat haec, animo qui plurima viderat acri,
Tempora, iam dominis vix bene fida suis,
Et mores hominum, Wackerus, et apta ruinae
Consilia, aethereum ni iuvet auxilium,
Viderat, et mihi sufficiat vidisse, sat horum est
Quos petet hoc nimium fertile fulmen, ait.
At tu quem, properans licet, aegre, Troile, linquo,
Hoc breve, subscribas quod mihi, carmen habe:
Qui pacis coluit, quam semper foverat, artes,
Post ipsam pacem vivere non voluit.

IN EFFIGIEM THOMAE HEINISII.

HEinisius nostrae consul columenque Boleslae
Hanc formam, hos oculos, lector amice, tulit.
Luceat ex ipso quamvis sapientia vultu,
Intra pectus ei plus gravitatis erat.

AD PRINCIPEM TRANSILVANIAE.

BIs tribus excrevit vaga Cynthia cornibus, ex quo
A Dacis ibas, Dux generose, tuis.
Lugebat tellus, latitabant arva, rigebant
Flumina, et insolitum saeva furebat hiems.
Utque patrem soboles dilectum fida requirit,
Mens etiam nobis plena doloris erat.
Nunc ubi rellictas retrorsum tendis ad oras,
Squalorem ponunt omnia nata suum.


page 105, image: s105

Nec modo nos, tua gens, occurrimus, optime Princeps;
Adventu gaudet terra polusque tuo.
Gratius astra nitent, nebulas ac frigora Titan
Diluit, et solito mitior aura venit.
Prata virent, tacitas ornat sua gloria silvas,
Rumpit telluris quaelibet herba sinum.
Nec suaves opus est venienti spargere flores:
Naturae bonitas hoc facit ipsa tibi.
Ut sileant homines, avium nequit ordo tacere,
Quanta voce potest grex levis ille canit.
Ipse pater Marosus glaucum caput exserit undis,
Et circum rapidas gramine plectit aquas.
Hoc munus, quod cuncta virent, plausuque resultant,
Vix remur verni temporis esse, tuum est.

AD AUGUSTUM BUCHNERUM, cum Sacros veterum hymnos recenseret, suosque editioni destinaret.

QUotquot Roma parens, quotquot sapientia nobis
Graium doctrinae larga reliquit opes,
Tot seriem auctorum, sacram simul atque profanam,
Sic ubi privatos quisque tenere lares,
Scribere facundos, frater suavissime, versus,
Sive lyram, aut elegos, sive epigramma velis,
Haec paucos tecum; laus integra te manet, hymnos
Sanare antiquos, astra ferire tuis.


page 106, image: s106

IN OBITUM CONIUGIS Casp. [Abbr.: Casparis] Cunradi.

Hospes cara Dei, mentes post fata beatas
Si capiunt nostri sacra fidesque soli,
Aspice de superis maesti devota mariti
Munera, pro meritis quae dicat ille tuis.
Ut teneas caelum pietas tua fecit, amorque
Numinis ille, comes qui tibi semper erat,
Et morum probitas spectata, animusque malorum
Nescius, et magnis proxima vita deis.
Nunc etiam istius producis tempora vitae
Dilecti scriptis carminibusque viri.
Nec satis hoc; alios iuvat invitare Poetas,
Ut cumulet cumbae dona decora tuae.
Gaude, nec cuius retinebunt terra polusque
Virtutes, credas te potuisse mori.

PAULI HALLMANNI Et Dorotheae Baudisiae Nuptiis.

HActenus Aonias agrestia culta puellas
Vidimus, et tenues vix habitare lares,
Nec cepere sacras rerum fastigia nymphas,
Parnassique iugis celsior aula fuit.
Non fert hoc noster, patriae spes unica, Princeps,
Sed vocat errantes ad sua tecta deas;
Dumque sinunt magni pro libertate labores,
Has solas posita tetricitate colit.
Te quoque quod tantis heros affectibus ultro
Diligit, hoc debes artibus omne tuis.
Hinc tot (ut invidiae virus rumpatur,) honores,
Et quodcumque boni dat locus iste, capis.


page 107, image: s107

Hinc tibi,sed fatum tamen addimus, illa Cytheris [Reg: Cythereis]
Altera parte tori cedit, amice, sui.
Quisquis amas Musas aude tibi sumere vultum:
Et nostri tanto vindice surget amor.

IN OBITUM FILIAE NIC. [Abbr.: NICOLAI] HENELII.

DUlce decus matris, docti spes magna parentis,
Cuius in historiis Slesia tota viret,
Est equidem similis vitae tibi terminus illi,
Unde tibi nomen debuit esse rosae.
Haec tamen, irati correpta libidine venti,
Vicina rursum surgere luce nequit.
Te pater omnipotens ad laeta rosaria caeli
Transtulit, haud ullum ius ubi tempus habet.
Sufficit hoc animae; sed visum est patris amori
Addere quae cineri sint quoque grata tuo.
Hic etiam flores, et fata fugacibus annis
Quod demunt, vatum dat pia turba tibi.

IN EPIGRAMMATA ROMANI SCHMIDII.

INter inexhaustos Martis, Romane, furores,
Armaque Germanis vix rapienda viris,
Quis sacros docti sibi poscat Apollinis aestus?
Carmina quis laeta condere fronte velit?
Tu festiva tamen nobis epigrammata ludis,
Qualia Romulidis Bilbilis alta dedit.
Laudibus hoc dignum est; placet inter bella Poeta:
Quilibet optata scribere sorte potest.


page 108, image: s108

IN NUPTIAS ZACHARIAE SCHUBERTI ET ESTH. [Abbr.: ?] PRELLERIAE.

ARdentes oculi radiantia tela puellae,
Membraque Riphaea candidiora nive,
Vobiscumne velit virgo deponere, forma
Conspicua in nostris sit licet illa plagis?
Saepe, nec infiteor, vultus miratus honorem
Obstupui, inque oculis haesit imago meis:
Quae tibi nunc soli discet servire marito,
Sponse, et se soli subdere posse tibi.
O te felicem nimium tam divite praeda!
Exactae florem virginitatis habes.
Credo equidem, nec vana fides, corrumpet ocellos
Lacrimulis primi visque pudorque tori.
Mira animo sibi finget, et omnia tuta timebit.
Quodque tibi obiciet istud et istud erit.
Tu pacem simula, contraque audentior ito:
Omnem, crede mihi, nox fugat una metum.

AD NUSSLERUM, cum Aranei Laudes ab eo ederentur.

AT nobis aetas viridis, spes magna iuventae,
Pressa sub adversae pondere sortis, abit.
Ingenio Fortuna tuo contendit, et aequat
Virtutes rerum dexteritate tuas.
Hinc tam rara tuae surgunt primordia famae,
Doctrina imberbes exsuperante dies.
Nam seu Socraticis traducis tempora cartis,
Aestuat in lepidis Attica tota iocis:
Seu melius nobis quondam obvia nomina Musas
Sollicitas, cultis proditur Ascra modis:


page 109, image: s109

Sive ad tentatas toties mihi vertere leges,
Astraea haud alium mallet amica procum.
Quicquid agis gravibus lectori imponitur ausis,
Et iam vix iuvenem credimus esse senem.
Adde quod abiectis quaerens nos fallere curis,
Hîc quoque dissimilis non potes esse tibi.
Vile quidem hoc nemo non fassus, aranea; sed tu
absolvis linguae dexteritate tuae.
Staminis artificis nebulae volitantis et umbra
Telae fit caeli liberioris opus.
Triste operae pretium Colophonia virgo tulisti,
Cum doluit radiis victa Minerva tuis.
Nunc et per damnum tam docto vindice crescis;
Iudicio Pallas concidit ipsa suo.
Asterien iam nemo tuam non novit, Arachne,
Et Ledam: tanti, crede, perire fuit.

IN EIUSDEM PRINCIPEM LITERATUM [Reg: LITTERATUM] .

VIr quem fatorum favor, et vis horrida Divûm [Reg: Divorum]
Iusserunt mundo ponere iura suo,
Utilius nullo deperdit tempore tempus,
Quod patriae rebus subtrahit atque sibi,
Quam quod iucundo cartarum donat amori,
Nil hac iactura carius esse potest.
Hoc non degeneri decurris fluminis ausu
Eloquii, pubis victor, ephebe, tuae.
Lancea ceu torquenda, globusque in vulnera, nosse,
Et caesim et punctim cernere, nomen habet,
Dedecori non est facili insiliisse caballum
Corpore, et insipidas fallere rete feras,
Metiri castra, aucupiisque pilaque moveri,
Hic mihi mos vitae nobilioris erit.


page 110, image: s110

Sed tamen ille altus generosi pectoris ardor,
Aut morbo, aut (tanti est vivere) morte cadit.
Longe aliter Princeps tuus, ô Nüsslere, quiescit,
Qui quam adimit curis artibus addit opem.
Haec tanto reliquas discrimine praevalet artes,
Quam celso populum rex praeit ore suum.
Vos pila, castra, enses, ales, rete, hasta, caballe
Este; homines istaec ars capit, illa Deos.

AD SEB. [Abbr.: SEBASTIANUM] NAMSLERUM, Sponsum.

QUò vis, Sebastiane? quid Camenarum
Dilecta multum castra perfidus linquis?
Quò te pedes, amice? dure quò tendis?
Sed verba frustra: cui semel iugo collum
Venus dolosa aptavit, ille nequicquam
Quae iam subivit onera, ferre detrectat.
Si quam tamen fidem imputas inexperto,
Opus moves profecto molis ingentis,
Et ardui negotii: quia uxori
Vir saepe dat suae nimis, satis numquam.

AD IONAM MELIDEUM, cum Poetas et Oratores recentes Antiquis conferret.

Distrahitur binis doctorum natio sectis:
Haec vetus eloquium deicit,illa novum.
Nil Criticae felli, nisi saecula prisca, probatur,
Rhetoras et vates sola tulere bonos.
Temporibus peior sed stat sententia nostris:
Nos sapimus, veterum carmina rancor habet.


page 111, image: s111

Error in utroque est, Iona Clarissime; sed tu
Ad pacem laetas tollis amice faces.
Antiquos colimus submissis fascibus: aetas
Non tamen ex ausis labitur ista suis.
Omnibus ex merito pretium est. laudare solemus
Sic nummos veteres, nec reprobare novos.

IN OBITUM VAL. [Abbr.: VALENTINI] SENFTLEBII.

Scribere quod valui, pater ô carissime, vatem
Indigitat quod me publica fama, tuum est.
Tu mihi vix puero Musarum sacra sequenti
Monstrasti fida culmina docta manu.
Nunc sileo, et lacrimis, quas solas fundere possum,
Aspergo tumuli gramina maesta tui.
Nec tua mors tantum facit hoc, quam publica rerum,
A qua te prorsus liberat illa, lues. [(transcriber); sic: ,]
Si quis inest animis sensus post fata beatis,
Quem tangat nostri cura laborque soli,
Aspice quanta mali nos moles opprimit, et quae
Tempora, quos mores patria nostra videt.
Et te, si licitum, has aliquis revocaret in auras?
Quin iuncto praestat nos grege posse sequi.
Sic iubeat Deus; inveniet Natura volentes:
Vanum est post patriam vivere velle suam.

IN NUPTIAS IO. [Abbr.: IOHANNIS] GEORG. [Abbr.: GEORGII] PELSHOFERI.

QUis neget hoc? sensit praesentibus hactenus herbis,
Pelshofere, tuam plurimus aeger opem.
Discimus id fama, et tua tota Galaegia novit,
Qua nihil effrenis doctius Albis habet.
Exhaustam tamen in corpus revocare iuventam
Non docuit natos vester Apollo suos.


page 112, image: s112

Quicquid agit radix, artesque, eat ille necesse est
Quem rigor, et cani fessaque ruga vocant.
Hic quoque fomentum Weckeria suggerit aptum;
Auxilium sucus quod negat, illa feret.
Et medico dignum est, homines servare gravatos
Si nequeat senio, quaerere velle novos.

CASP. [Abbr.: CASPARO] CUNRADO, secundùm viduo.

SIve Machaonicis abitum suspendimus herbis,
Et medicas possunt fata timere manus,
Sive tribus fas est ter tres dare iura sorores,
Morsque Caballinas mitius audit aquas,
Nunc etiam illa tui pars viveret optima cordis,
Ut vim te docuit Phoebus uterque suam.
Sed vester sanctas auxit Podalirius umbras;
Non erat Hippocrates quam sibi ferret opem.
Iussa mori excepit letum suavissima Sappho,
Orpheus Euridicen bis videt ipse rapi.
Quod potuit, Cunrade, tamen succurrit amicae
Victuris numeris, et pietate lyrae.
Artibus his servasque tuam, et servaberis illis:
Vatum est virtutem, non numerare dies.

AD JOH. [Abbr.: JOHANNEM] HILLINGERUM.

POst varias gentes, veteris post vasta Tribocci
Moenia, qua Rhenum limpidus Ellus adit,
Post Celtas agiles, et quae nutricula morum
Gallia doctorum multa videnda tenet,
Infidi post saxa freti, Tamesinque ferocem,
Hic ubi feta celer culta Britannus arat,


page 113, image: s113

Docta suo (quid enim terrarum doctius usquam
Vidisti?) recipit te Witeberga sinu,
Defessumque via Musarum tradit in ulnas,
Et fovet acceptis languida membra cibis.
Nunc libros repetis, dubiique sacraria iuris,
Quae furor hic belli clausit iniquus, amas.
Hillingere bene: at tu, diva Silesia, gaude,
Nam fas est; nondum tota perire potes.
Succrescunt et adhuc tibi, qui coniungere possunt
Mercurium Musis, Mercurioque Themin.

IOH. [Abbr.: IOHANNIS] PILGRAMI ET ANNAEmariae Germershemiae Nuptiis.

SI qua fides falsi, senium viresque labantes
Herbarum Colchis docta refinxit ope,
Inque graves annos sucumque torosque redire
Iussit eos, fervor quos iuvenilis habet.
Quo Medea tibi, qui rectius ipse mederis?
Quid iuvet aetatem Phasias illa tuam?
Artibus haud opus est, melius, mihi crede, venenum
Sperato nimium servat amica sinu.
Hanc frontemque genasque, hos instar sideris ignes
Qui videt, ad canos provocet ille suos?
Aude aliquid, Pilgrame, virili pectore dignum:
Tam pulchro in gremio non licet esse senem.

IN POEMATA VENATORIS.

QUid facis? aut quibus absolvis tua tempora rebus,
Lingelsheimiacas inter, amice, dapes,


page 114, image: s114

Dum patrias tantum iam conspicis eminus oras,
Nec tibi quo vellem vivere more licet?
Ut video, versus e cartis colligis illos,
Quos ipsae vatum te docuere deae.
Sic me Phoebus amet, nil nobis gratius umquam
Ex libris misit Lipsia pulchra suis.
Forsitan hic etiam nostri tibi mentio facta est,
Si vetus in memori pectore vivit amor.
Forsitan Asteries, alio nunc igne calentis,
Dulce prius quaedam pagina nomen habet.
Quicquid erit, certe tanto scriptore iuvabit,
Qui nil expositum, nil triviale canit.
At tu perge tuam, frater dulcissime, vitam
Solari natis ex Helicone modis;
Nec nimium spera quos sors habet improba campos:
Ingenii nullus diripit hostis opes.
Quae tibi, Venator, post patria tecta super sunt,
Post obitum vivent carmina docta tuum.

IN OBITUM GRUTERI.

HOc unum patriae fatorum poena remisit
Hactenus, excessum, magne Grutere, tuum.
Parcite Germani, mors ira vincit Iberos:
Sint licet austeri, durius illa furit.
Sensimus armorum leges, frustraque reluctans
Dulce pium tellus ponere iussa fuit.
Traducti Romam libri sunt insuper illi,
Vix tua quos olim vidit, Apollo, domus.
Post agros, et opes, et scripta aeterna, superstes
De tanta rerum sorte Gruterus erat.
Hunc tamen et Gallus docilis, fratresque Batavi,
Cimbriaque, hic nullo frigore tacta, petit.


page 115, image: s115

Sed manet, et senio fractus curisque molestis,
Exilium toties ferre fugamque negat.
Dumque vel auctores priscos, vel reddere luci
Marmora barbariem passa situmque parat,
Plurima conantem, sed ad hoc tamen ante paratum,
Surripit astriferi gratia tota poli.
Gaude, invicte parens: nec posteritatis amori
Pallida mors, caelo nec nocet ullus Iber.

NUPTIIS CHRISTOPH. [Abbr.: CHRISTOPHORI] ALBERTI.

FAc quod, amice, facis taciti post otia lecti,
Et pete quem monstrant fata benigna torum.
Hoc tibi consilium tota quem mente vereris,
Tam purus sceleris, crede dedisse Deum.
Ille tuis aderit praesenti numine taedis,
Et faciet thalamo gaudia multa tuo.
Astrum quemque suum, coelique arcana potestas,
Ducit vel, duci ni velit ipse, trahit.
Hac tu lege viri disces absolvere partes,
Hac ego nunc Musas non nisi totus amo.
Sic te coniugium prae libertate iuvabit,
Et mihi libertas coniugis instar erit.

IN POEMATA CHRISTOPH. [Abbr.: CHRISTOPHORI] COLERI.

TU nostro sermone quidem nova carmina condis,
Flos iuvenum, quivis quae velit esse sua.
At patriae (ludum transactos dixeris annos)
tota peregrinus limina miles habet,


page 116, image: s116

Gens Italum, gens Parthenopes, Gallusque, Tagique
Accola, et extremi qui terit arva Sai,
Coniurata lues gratos subvertere campos,
Ne quisquam priscas dicere possit opes.
Quid speres, aut quid metuas etiam amplius? actum est
Ilicet; armorum praeda cruenta sumus.
Perge, Colere, tamen; si forsan patria vires
Colliget (hos iubeat Numen adesse dies)
Clarior ut virtute tui reddatur honoris,
Sin minus, in libris vivat ut illa tuis.

AD BARTH. [Abbr.: BARTHOLOMAEUM] NIGRINUM, de primo hominis statu disputantem.

NI pudor est nobis, proprium exprobrare reatum,
Et naevos etiam tangere velle suos;
Mens mundi nostro totam se infuderat ori;
Ibat homo Domini solus, et ipse suus.
Ibat venturi libertas nescia casus,
Iam secura suis atque beata bonis.
Terra parens large nullius alebat egenos,
Cedebant omnes quas dabat orbis opes.
Credula mens fraudi pomo defodit in uno
Omnia. tot crimen crimina dentis habet.
Nunc ite ingentis non nescia pectora caeli:
Nunc iacta indigenas, o Paradise, tuos.
Hos revocas demum nobis, o amice, dolores,
Quo ventum ingenio cernimus ecce tuo.
Quod nos nescimus, primi fecere parentes:
Quod scimus, tu iam, Bartholomaee, facis.


page 117, image: s117

IN ALBUM ESAIAE SPERERI.

IN hac ruentis publica mundi lue,
Dum fraus et impia obtinent periuria,
Et fas malo nefasque miscentur dolo,
Quid noc decet, Sperere? subsequi libet
vaesanientis has foli tragoedias,
Et more vulgi furere cum furentibus?
Quin ad relictae castra plebis candida
Iunctim volemus, et quod illa vult boni
Rectique custos sancta conscientia
Audacter exequamur. Integrum virum
Labisque purum totus orbis deserat,
Opprobria fortis pectore invicto tamen
Ridere suevit, et per armatas abit
Liber cohortes, alitum velut parens
Frustra strepentem per columbarum gregem.

IN OBITUM INFANTIS CUIUSDAM.

DUm nos misellos undiquaque strenua [(transcriber); sic: strennua]
Exercet heic [Reg: hic] inertia,
Stantes, euntes, navigantes iugiter
Qua se Diespiter negat,
Rursumque surgit; dum nefandas patriae
Manus lavamus sanguine,
Ob haec caduca, vana, noxia, et nihil
Plane ex polo trahentia,
Mors Christianis semper accepta omnibus,
Beate, te rapuit, puer,
Sub orsa vitae patris e complexibus,
Et caelitum adduxit patri.


page 118, image: s118

O filium te plusquam amabilem, patres
quem sic amaverunt duo,
Ut alter hinc te tam reposceret cito,
Et alter aegre redderet.

NUPTIIS DAVIDIS SEIFERTI.

QUae tibi mens animi? quid tecum volvis, amice?
Nonne tibi satis est incola noster amor?
Cerne tot ingenuas haec intra moenia formas:
Iudice me tellus non alit ulla pares.
Delia Diana est, e Cypro mater Amorum:
Bresla decus terrae mille alit una deas.
Et tibi, tamquam inopem te copia fecerit ista,
Wartenberga tamen, sponse, petenda fuit.
Stet sua cuique hominum, fato accedente, voluntas;
Tu quoque quam sequeris cur tuearis habes.
Dulcior ut namque est peregrino litore missus,
Quam patriae nobis quem dedit aura cibus;
Sic magis haec, Seifferte, tibi felicibus ausis,
Quam quae nata domi est femina, dulcis erit.

IN OBITUM FILIOLAE CUNRADI.

HOc sita Cunradi natae sint ossa sepulchro;
Infantis dici si tamen ossa queunt.
Illa suae propere moriendo stamina telae
Praevertens, nondum nata sepulta fuit.
At tu iam tempus supple, Deus, illud, et annos
Vivere quos soboles [Reg: suboles] debuit, adde patri.


page 119, image: s119

IN EUNDEM.

HOc parvi laris ambitu, Viator,
Cunradi requiescit umbra natae,
Cui simul gravidae parentis alvus
Et domus fuit, et fuit sepulchrum.
Quis fatum fugiat suum? officina
In vitae media parata mors est.

IN BACCHARACI VINUM, post irruptiones Hispanorum corruptum.

ARa Palatinis Bacchi dum stabat in umbris,
Aequa Deûm [Reg: Deorum] suavi nectare vina dabat.
Nunc ubi mite solum victor possedit Iberus,
Et sapor in spretas et color ivit aequas.
Gens imbellis inopsque tuis non crederet armis,
Spinula? iam cessit Bacchus et ipse tibi.

DE SILVIA.

CUm me vitiferi nuper contermina Nicri
Linquere vicinus tecta iuberet Iber,
I fausto eventu, dicebat Silvia, fausto
Eventu sine me si tamen ire potes.
Atlantis facunde nepos, superique viarum,
Ferte animam tuto per loca cuncta meam;
Tu quoque dilecto, Sol ô aestive, Poetae
Ne gravis esto; levis nam fuit ille mihi.


page 120, image: s120

IN NUPTIAS CHRISTOPH. [Abbr.: ?] Schnieberi.

QUid iuvat in Superûm [Reg: Superorum] Furias armare ministros,
Et famulum caeli perdere velle gregem?
Si divina suos defendunt numina cultus,
Humana frustra fulmen ab arce venit.
Aude aliquid, Schniebere, boni, nec flebilis aevi
Evertant mentem fata maligna tuam.
Hic niger est quisquis fortunae interrogat auram,
Parcere sermoni debeat, anne loqui.
Dissimulent simulentque alii; male convenit aulae
Moribus et vestris quos loca sancta vocant.
Surge erecto animo cunctis invicte periclis,
Praesentemque puta semper adesse Deum:
Ille tuo fidam lateri coniungit amicam,
Nec sacra de sacris dimovet ista suis.
Sume viri partes: durat maioraque perfert
Quisquis ab hoc lusu seria rursus adit.

IN JOH. LUDOV. [Abbr.: JOHANNIS LUDOVICI] GANSII Librum de Corallis.

QUae patria, unde genus, nitido vis quanta corallo,
Et quae sit pulchri gratia, Iane, doces.
Ipsa suas arctae [(perhaps: ?)] dotes Natura papyro
Occulit, ipsa tibi tam grave dictat opus.
Vilius hinc aurum [(transcriber); sic: ,] est, hinc gemmae rarior usus,
Et lapides mavult pulchra puella tuos.


page 121, image: s121

Illius hunc labris mater dedit alma colorem,
Provocat hoc unum basia nostra decus.
Quare quicquid erit gemmarum aurique nitentis,
His tuus includi debet, amice, liber.

AD KIRCHNERUM.

CUrarum doctam requiem, Kirchnere, mearum,
Et quas Vulcani non rapit aestus opes,
Accipe: vix alium magis isto munere dignum
Quaerere sol etiam, si velit ipse queat.
Quotquot nubiferum formosi numina Pindi
Culmen amant, artes te docuere suas:
Calliope heroi versus divina cothurnum,
Melpomene tragici, culta Thalia sales,
Uranie caelum, historias et tempora Clio,
Et quae tu melius dicere cuncta potes.
Adice ius dulcis patriae, et communia iura
Sanguinis, et priscam nostrum utriusque fidem.
Quare quicquid id est cape, et extra nubila vulgi
Nobiscum in Famae lucida templa veni.

IN PARRICIDAM.

ESt equidem pietas, humanam plangere fortem,
Et dubias vitae quas habet illa vices.
Sed cum quis patriam in patriae vult perdere patre,
Impius est quisquis tunc pius esse potest.


page 122, image: s122

AD CHRISTOPH. [Abbr.: CHRISTOPHORUM] SCHWARTZbachium cum Tob. [Abbr.: Tobias] Scultetus eum laurea donasset.

NUllis scripta notis, numeris formosior ipsa
Omnibus Idalia dia Poesis erat,
Cum sancti quondam nativo fonte Quirites
Gaudebant puris, nec since melle iocis,
Nunc forma nudata sua iam tempora maerent,
Lenonesque notho lumine stant oculi,
Pallor in ore sedet mendaci, ossa ossibus haerent
Murcida, sufficiunt nec sua membra sibi.
Huc iuvenum examen pariter pariterque virorum
Fertur, in exitium prompta caterva suum.
Illa levi cella tituloque superba procaci
Prostat, et in censu pro meretrice sedet.
Plus sceleris nusquam est. o maiestatis avitae
Heroina, tuum quae tulit aura decus.
Cum revoco mihi prisca tuae miracula formae,
Nil habet ad vestras nox hodierna faces.
Quis cupiat tibi forte tuum reparare decorem,
Vix, si ineas numeros, alter et alter erit.
Quos tu inter, Schwartzbachiade, non ultima pars es,
Nec tibi degeneri contigit ore loqui.
Quare, quod faustum ac felix fit, disce vocari
Pars Phoebi: en venae praemia digna tuae.
Hic vindex quod habes sperato exauget honore,
Et quod habes nondum, donat, amice, tibi.


page 123, image: s123

INSCRIPTIONES CUBICULI Principis Transilvaniae . Ad imagines eiusdem argumenti.

Creatio.

BIs tribus aeternus fecit pater ille diebus
Hunc orbem, et totus quicquid hic orbis habet.
Magnum opus, ast auctore minus, qui temporis expers
Principium rebus quo caret ipse, dedit.

Adam.

Quid maius mundo? Deus; [(transcriber); sic: ] at post hunc quid? Adamus.
Cuncta potens ratio mensque soluta capit.
Aer nutrit aves, pisces aqua, terra ferarum est:
Has regit et pariter nominat unus homo.

Eva.

Pulchra quidem atque decens est quae datur Eva marito,
Sed tamen et nimium credulitatis habet.
Si licet hoc vero defendere; fraude puellam
Solus qui potuit vincere, daemon erat.

Pomum.

Heu solemne malum! sequitur vir verba maritae,
Et nos secum omnes in mala cuncta trahit.
Quid mirum est homines muliebri fraude perire?
Prima viris culpae femina causa fuit.


page 124, image: s124

Exilium.

Nunc ite, et vetitos miseri decerpite fructûs [Reg: fructus] ,
Queîs [Reg: Quibus] aliàs [Reg: alias] totus non satis hortus erat.
Ecce, fores binae, Paradisi una, altera mortis;
Illa simul nobis clauditur, ista patet.

Miseria.

Sponte sua tellus quicquid iuvat ante ferebat,
Nunc dolor imbelles distrahit atque labor.
Adde quod ut multis conatibus optima constant,
Pessima sic nullo quaeque serente vivent.

Abel.

Carnis imago ferox Cain est, sed mentis Abelus,
Quem fraterna truci dextera caede necat.
Hinc agnosce Deum, plus quam terrena volentem,
Cum donis animum qui sacrat, ille placet.

Arca.

Post laesum toties divinum numen, in iram
Surgit, et ingrati vindicat acta soli.
Ne tamen et soboles animantum tota periret,
Quos servare sibi vult Deus, arca capit.

Diluvium.

Occupat imber humum late, poenasque malorum
Et bruta, et fruges, terraque tota luit.
Tot scelerum cumulos satis exstirpare nec ignis,
Nec Mars, nec pestis, sola sed unda potest.


page 125, image: s125

Misericordia.

Tandem arctantur aquae, ramumque virentis olivae
Nuntia diluvii blanda columba refert.
Ut fremat ira Dei, tamen hanc clementia vincit,
Illaque cum pereat, non habet ista modum.

FINIS.