MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII SILVARUM LIB. [Abbr.: LIBER] II. IN QUO ELEGIAE.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII Silvarum Liber Secundus. In quo Elegiae.
TU post ampla quidem funesti munia belli,
Et tam felici foedera pacta manu,
Plausibus innumeris et victrice undique lauru,
O patriae vindex optime dignus eras:
At te fata quibus nullo discrimine rerum
Miscentur solitis omnia nostra malis,
Instaurare iubent carae devota maritae
Funera, et ad maestos spargere dona rogos:
Triste satis fateor; sed te, qui cetera vincis,
Haec quoque constanti pectore ferre decet.
Illa, parum firmi procul hinc a sordibus aevi,
Incolit aurati templa serena poli:
Hîc vastum hoc miseros quod nos involvit inane
Despiciens, inter praemia mille sedet,
Mortalesque, uno periturae laudis amore,
Ridet inexhausti ferre laboris onus,
Et curas inter iactari, et inertia vota,
Ceu ruit incerto navis onusta salo.
Interdum cum facta tuae sublimia dextrae
Cogitat, et sumptae nobile pacis opus,
Gaudet, et ob partam, Princeps auguste, quietem
Gratari populis incipit ipsa tuis.
His expleta bonis, animisque admota piorum,
ua cithare, et cantus, laetaque cuncta vigent,
Extollit rerum non ficta laude parentem,
Vitaeque ipsius pectora fonte rigat.
Tu gemitus ducens, heros invicte, profundos,
Saucia crudeli vulnere corda geris.
Ipsa tibi comitem se ripa binominis Istri
Iungit, et insolitis ad mare vergit aquis.
Hi flores, herbaeque, licet pulcherrimus annus
Nunc eat, et zephyris feta calescat humus,
Haec prata, hi colles, quae tacti frigore languent,
Et quiddam luctus quaelibet arbor habet.
Carmina Pastores miseri feralia texunt,
Ingeminant tristes roscida rura modos.
Me quoque, quem patria numen caeleste relicta
Has voluit terras, hos habitare lares,
Me quoque non accepta iuvat, sub limine primo
Ingressus, maestae fila movere lyrae.
Salve feta parens laetarum Dacia frugum;
Feta quidem, at domina iam viduata tua.
Scilicet hic rerum stat terminus; omnibus aequo
Tardius aut citius mors venit atra pede.
Urbibus haec validis lex fixa est, ipsaque regna,
Ceu senio quondam victa situque, ruunt.
Ne quis nos, mortale genus, moribundaque membra,
Vivere non rupto posse tenore putet.
Hic animus noster, divinae nobilis aurae
Surculus, interitu nos rapiente, manet,
Illaesoque vagas cursu spatiatur in auras,
Et petit agnati splendida tecta poli.
Huc tua, magne Pater Patriae, translata marita est,
Libera curarum quas miser orbis habet.
Si numeras annos, poterat superesse, nec illam,
Ut solet, aetatis segna gravabat onus.
Sed si divitias mihi, si perpendis honores,
et quicquid nobis hîc
queat esse boni,
Venerat ad culmen, Princeps faustissime, tecum,
Quo Deus, et virtus te tua celsa tulit.
DUm Iani festae gemini rediere calendae,
Atque novos iterum Sol sibi iungit equos,
Ite salutatum pro me, pia pectora, Musae,
Splendorem nostri deliciasque soli.
Nec vos conspicuae maiestas ardua formae
Terreat et magni regia verba ducis.
Indice me, nemo est usquam clementior illo,
Et qui plus doctos gestet in ore viros.
Nam licet illius curae sint fulmina belli,
Et galeas tantum somniet atque tubas;
Non minus et nostro tamen indulgere labori
Interdum, posito Martis amore, solet.
Ite modo, heroique prius bona quaeque precatae,
Ferte refrenato carmina nostra metu.
Non alias mihi divitias Fortuna reliquit:
Ipsius immensas arca recondit opes.
Est tamen et nostris sua gloria versibus, istis
Quae plebem capiunt anteferenda bonis.
Quicquid ubique auri est nec vitae prorogat horam,
Et vix laeti inter credimur ista mori.
Nec domibus certus vastis est splendor, et urbes
Ipsa satis monstrant marmora posse mori.
Ut reges vivant, quamvis iam luce carentes,
Hoc acer vatum spiritus ille facit,
Et chartae celebres. Sic quotquot novimus olim,
Mansurum hoc solo munere nomen habent.
Relliqua perpetuo dormit pars obsita leto,
Non ulla fuerit quamlibet arte minor.
Haec Maecenati nostro date; fronte serenâ
Et miti capiet, ceu decet ista, manu.
Ac quoniam Dacis abitum meditatur ab oris,
Laetaque Pannoniae iam petit arva suae,
Sollicitate piis caelestia numina votis,
Ut faustum et felix quod parat esse velint.
Et quamvis tellus haec, patre et principe rapto,
Nobiscum interea non nisi tristis erit,
Ceu tenebris mundi facies quasi maeret obortis,
Cum petit Hesperias
Phoebus anhelus aquas:
Attamen his regnis avis indemnata profecto
Adsit et occeptum nil remoretur iter.
Cedite brumales, Sole hoc veniente, pruinae,
Pone truces, Aquilo frigide, pone minas;
Nec laedat gravis aura manus, medio agmine belli:
Laedere tot fortes quas nequiere viri.
Currus inoffenso terat axe molesta viarum,
Et sciat in dubiâ
cautius ire nive.
Donec speratis heros tamen optimus oris
Inveniat durae litora grata viae.
Hîc, quodcumque salus patriae et res publica poscit,
Successu solitae dexteritatis agat;
Ne forte insidias (istis nunc utimur armis)
Securis rerum quis paret, atque dolos.
Et quia, parte sui pridem spoliatus amica,
In viduo huc solus dormiit usque toro,
Inveniat superûm [Reg: superorum] auxiliis praesentibus, illam
Qua veniente omnis cura dolorque ruat.
Sic felix animi, firmi sic plenus amoris,
Ad Dacos redeat laetus ovansque suos.
Tunc sanè ingenti fervebunt omnia plausu,
Et via tecta olidis floribus omnis erit.
Me quoque, si modo fata volunt, quae iure sequemur,
Non alius quisquam carmine maior erit.
Interea Princeps quoque fortunatus, in illis
Quamvis incipiat nunc habitare locis,
Nonnumquam tamen et nostrum deflectat ad Albam
Vultum hunc, quo rerum pondera magna regit,
Et nos respiciat, quos, illo deinde remoto,
Multum aliàs metuo sors inimica premet.
Sic Studiis, queis [Reg: quibus] iam quasi fundamenta locavit,
Illius dempto fine virescit honos,
Sic quoque qui magni nunc Caesaris aemulus armis,
Artibus ingenuis aemulus eius erit.
Quem totos scripsisse libros de rebus opertis,
Nec non et vatem fama fuisse refert.
Sed quid opus verbis? minimè monitoris egere
Censeo, sponte suâ
qui satis ista facit,
Qui vester, Musae, pater est, curamque suorum,
Unica dum vitae suppetet aura, geret.
DUm tu Sarmaticos ob commoda publica campos,
Temporis o nostri gloria magna, petis,
Quid faciunt tenerae, dulcissima numina, Musae?
Pro rebus iungunt vota precesque tuis.
Nec tantum Musae, palmas ad sidera tendit
Clementemque vocat Prussia diva Iovem.
Est locus egelido paullum vicinior axi,
Baltica qua Sueco litora Marte sonant,
Hîc sedet, hîc inter Musas migrare volentes
A superis requiem pacis amica cupit.
Heliadum hîc lacrimis, Ponti quas appulit aestus,
Immiscet lacrimas victa dolore suas:
Alme Parens orbis, dicit, si proelia gentes
Quas gremio gerimus dedidicere pati,
Si mihi nullius turpis sum conscia noxae,
In meritos potius tela cruenta cadant.
Non satis est, alias quas Princeps optimus oras
Possidet, iniusto Martis amore premi?
Has illasque simul serva, mitissime divum,
Ne regat insuetum libera colla iugum.
Et sceptrum, et dominum sceptri, dominique cor illud
Schwartzenbergiaden qua potes arte iuva.
Ac quia nunc ad Sarmaticum contendere regem
Hic cupit, ut regni pondera magna gerat,
Da quo facundo praepollet munere linguae
Procuret nostri commoda tuta soli,
Et redeat qualem spero mihi, nuntius huius
Magni, quod fugiunt non nisi castra boni.
Tunc tibi tranquillos Prussi debebimus agros,
Tunc messem, et fetae gramina pacis opus.
Hoc voveo, hoc tu praesenti, pater, omine firma:
Non spernes fidas ac sine fraude preces.
Sic ait, et missis lacrimis Phaethontide gutta [transcriber: amber]
Implet turgentem Prussia laeta sinum.
ERgo posthabitis queis [Reg: quibus] patria cingitur agris,
Hactenus emensus tanta pericla fui,
Ut te, magne senex, a nati morte recentem,
Tristesque aspiciam tristior ipse lares?
Non haec illa mei fuerat spes optima voti,
Cum quererer gelidos tardius ire dies,
Praeciperemque viam, nec amarem verba meorum:
Quo fugis? expecta donec hirundo redit.
Sed celer, impatiensque regi, ignarusque morarum
Auferor, et praeceps in mea fata ruo.
Vix ingressus eram regalis moenia Dresae,
Buchneri effertur mater amata mei.
Hoc primum est vulnus; nunc et tua gaudia quondam
Iacobus gravior cura recensque venit.
Nempe domi fuerat satis haud fortasse malorum;
Quam facio, inveniunt et mea damna viam.
Si quid agunt tamen et luctus solatia, vestris
Me iuvet hoc lacrimis iungere posse meas.
Id solum superest, nam qui tua pectora verbis
Erigit, hic vastas indigus auget opes.
Ista domi lex nata tibi: Non posse moveri:
Hic honor, haec ingens gloria tota tua est.
Tot licet et populos, urbesque, Hispanus, agrosque
Ceperit, et quicquid nobile Rhenus alit,
Post patriam stetit hic animus; non omnia rerum
Possidet, hac una dum minor arce fuit.
Nunc quoque privatos, virtus tua quos parit, hostes
Dum rides, illos flere morique facis.
Ite, boni, et vobis aequalem quaerite palmam,
Non penetrant magnas tela minuta feras.
Omnia qui vicit vos quem tentatis Olympum
Obsequii tandem leniet arte sui,
Invidiamque supra positus caelique furorem
Inveniet faciles in sua vota deos.
Hoc, Lingelshemi, pretio, hac mercede, tenacem
Vivere propositi te iuvet usque tui.
TU quoque causa viae es nobis; tua fama carinam
Ad litus vestrum duxit, amice, meam,
Et stellas sprevi solitas. tu Parrhasis ursa,
Tu mare, tu velum, tu mihi ventus eras.
Hoc pretio patriae ferimus dispendia nostrae,
Et didici longas temnere posse vias.
Aspicio toto qui circumferris [(perhaps: circumfereris)] in orbe,
Et finem Phoebus quem quoque sentit, habes.
At minus est, quod fama potest, vincique fatetur
Succumbens meritis gloria vasta tuis.
Faustos, quotquot amas: et ego novus advena gressus
Ad te vix digno pectore tendo meos.
Scultetus tamen ista tuus me iussit, idemque
Gruterus quicquid sum tibi, dixit, erit.
Ille mihi pater est (nec nos hoc credo mereri)
Et si quid dici plus quoque patre potest.
Haec sors prima mea est: accedet summa favori,
Si, Grutere, tui compos amoris ero.
Sculteto dabis hoc certe, si cetera desint.
Esse gravis quaeso cui favet ille queas?
Sed doctrinae etiam censu, et virtutis amore
Non vivam in vestra degener hospes humo.
Parve Nicer, vasto gratus comes additus Rheno,
Parve, sed accepti dulcis alumne meri;
Sic te Naiades sitiant, nec durior umquam
Hoc tibi sit Princeps alter, et iste diu:
Accipe me civem, non nos venti error iniqui
Depulit ad vestros et levis unda sinus;
Nec scelerum maculis aetas corrupta, nec ullum
Natali iussit crimen abesse solo.
Musas quaero tuas. ignosce, Silesia, fasso:
Immemores terrae cogimur esse tuae.
Plus aliquid patriâ tenet hîc domus unica totâ,
Magnaque sunt domino tecta minora suo.
Hunc sequimur, mentemque iugis includimus istis:
Hîc patriam, hîc nostros credimus esse focos.
Gruterus Geticas longe migraret ad oras,
Esset in extremis patria nostra Getis.
QUisquis ob immeriti Germanos crimina belli
Assiduis dignos fletibus esse putat,
Me demat numero, quem magnae opprobria gentis,
Et clades reliquis quae nocuere iuvant.
Vidimus albicolas vastari caede Bohemos,
Et Moravi nimium tristia fata soli:
Ascita in tantas quoque nostra Silesia partes,
Ante suas vidit barbara signa fores.
Huc etiam ventum est, ut te, praenobile tantum
Ferre merum solitus Rhenus, Ibere, ferat.
Utque illas taceam, quas aut cunctatio nobis
Intulit, aut alias abdita causa notas,
Illa diu Phoebi longe acceptissima sedes,
Quae de myrthorum culmine nomen habet,
Territa fortunae praesentis imagine, iussit
Carpere diversas numina docta vias.
Cara Palatini, cras forte Hispanica tellus,
Maesto dicebat murmure
turba, vale.
Tu gratum fesso litus, tu rursus eunti
In mare Ledaei sideris instar eris.
OB celebres potius, frater carissime, plausus
Ad patriae veni moenia pulchra tuae,
Dum natam [(transcriber); sic: natum] Princeps illam tuus elocat, omnes
Quae secum Veneres, et Venus ipsa, trahit.
At te mors iusto exercet materna dolore,
Nosque simul lachrimis ora rigare iubet.
Scilicet haud aequum est, cuius tu gaudia sentis,
Illius expertem vivere velle mali.
Et doleo, et toto suspiria pectore duco,
O Auguste, manent cetera sola Deum,
Ipse licet cantes aliquid caelestius Orpheo,
Hoc nihil ad mortem est, auribus illa caret.
Quod restat tamen, ad planctus nos esse frequentes,
Victurosque iuvet posse ciere modos.
Ferte pio, dulces Musae, solatia vati;
Me curae imbelles et via longa vocant.
Istud habe solum, quod nostrum quilibet optet
Haec sibi, quae tectum facta fuisse doles.
Olim tempus erat cum diva Silesia (diva?
Iam vix viva) suos laeta videbat avos:
Nunc vita nostris peius nihil usque precamur:
Felix qui potuit non cito velle mori.
Tu melius mihi vive, meae spes optima vitae,
Et, donec reddant me tibi fata, vale.
ASpera si reliquos peregrinas linquere terras
Sors iubet, atque suos rursus adire lares;
Nos ad te medios, deserta pace, per enses
Tendere diversa, patria, lege iuvat.
Hinc pietas saltem poterit tibi nostra probari,
Quaeque comes iuncta est vatibus una fides.
Nulla mihi, Cimber de me cum quaereret hospes,
Tu nisi, discessus causa colorque fuit.
Non est ad tenerum fateor terra illa palatum,
Nec nihil antiquae rusticitatis alit.
Iuthia cumprimis quam nos habitavimus horret;
Vix ullis videas iugera laeta satis.
Pauca tenent silvae, vilis sunt relliqua caespes,
Vilis, ni ligni serviat ille loco.
At me tristitiem pariter morumque locique
Septem iam menses edocuere pati.
Si quid id est, gelido damnatas sidere noctes,
Et rabidi tulimus frigora saeva Noti.
Nunc crudelis hiems aestati cessit, et illi
Non minus aspirat mitior aura solo.
Sic satis effuso potuissem taedia campo
Vitare et caeli commoditate frui.
Nec montes aberant, varioque frequentia pisce
Flumina, et irriguis hortus amoenus aquis.
Linguae ignarus eram primum; sed et haec quoque facta est
Usibus assiduis nota frequensque mihi.
Adde libros et Pegasides, sacra pectora, nostras:
His nemus, et frondes, antraque sola placent.
Hac alius vivat contentus sorte: beatis
In patriae nobis non libet esse malis.
Ut tecum infelix, oppressa Silesia, vivam,
Posthabita longas temno quiete vias,
Praecipioque malum. lux haec est septima qua nos
Detinet adverso pigrior aura salo.
Interim in annoso conamur stertere velo,
Et vix humanis nos satiare cibis.
Quis scit an et iam non mendax me navita fallat,
Qui,
cras Lubecae tecta videbis, ait.
Quaque Pater Phoebus longi solatia belli
Teutonicis iussit nos aperire modis.
Hic mihi census adest, his me (nec plura requiro)
Donarunt solis fata benigna bonis.
Quod si alios mores vitamque hoc postulat aevum,
Omne, iube saltem, sum subiturus onus.
Possumus immoto gladiis occurrere vultu,
Possumus et pro te dulce putare mori.
Delius arte lyrae, cithara est perfectus Achilles:
Ille tamen iaculis praevalet, iste manu.
Fortiter univit teneras cum Marte Camenas
Messalam terra qui sequiturque mari.
Excipe me saltem, nec longae munere pompae:
Nil gens istius nostra coloris amat.
Kirchnerus satis est nobis occurrat, et ambas
Iniciat Musis quo placet ore, manus.
Queis [Reg: Quibus] cumque ille locis, istud quoque nescio, vivit,
Hic requiem tantae, nec magis, opto viae.
Quod si firma mihi, ut semper, Fortuna negatur,
Vel solum nobis detur adesse diem.
Sic et prateritis inducam oblivia damnis,
Et nullo aggrediar post obeunda metu.
IBis ad acceptam rursus, Nusslere, Boleslam,
Istiusque tibi non placet ora soli.
Ibis, et e vatis dilecti pectore cunctas
Tecum delicias, gaudia cuncta trahes.
Nec te noster amor, nec te fraterna movebit
Cura, nec a lacrimis lumina laesa suis.
Omnia sunt infra rigidam mea carmina mentem,
Inveniunt nullam verba benigna fidem.
Sic ubi virgineis deceptus amator ocellis
Ardet, et implacido tactus ab igne perit:
Quas ille haud lacrimas, quae non suspiria fundit!
Curvarent miserae saxea corda preces.
Illa sua sibi mente placet, ridetque dolentem,
Ac gaudet vultus talia posse suos.
Forsitan et reliquis narrat sua facta puellis:
Non est gens toto vafrior ulla solo.
I tamen, et claras illic diffunde per artes
Sedulus, ingenii munera larga tui.
Non etenim invideo: tua nam quoque gloria nostra est,
Nec minor hoc nobis laus ab honore venit.
Atque ita sim felix, lateri comes impiger irem,
Nec mihi vis ausus sisteret alta meos:
Tecum dulce foret generosis gaudia curis,
Doctaque festivis iungere verba iocis:
Interdum et posita graviorum mole laborum,
Solari querula taedia longa chely.
Sed votis spem solari nos possumus aegris,
O Nusslere; patent cetera sola tibi.
Non tamen idcirco videar desertus; et hic est,
Quod possit nostram, crede, levare sitim.
Me procul a vani defendit sordibus aevi
Scultetus, nostri doctus Apollo soli.
Hic tenerae largus dat amica silentia Musae,
Et fovet ingenii dona minuta mei.
Sic querula explicita Pandionis ales in umbra
Suaves sollicito concinit ore sonos.
Sic mihi vita ruit. tenera cum matre Cupido
Idalius vati dulce ministrat opus.
Cumque laborato sublimius ire cothurno
Vellem, et Mantoo [transcriber: Vergil] tradere vela Noto;
Arridens vafro formosa Amathuntia [Reg: Amathusia] nutu,
Monstrat virgineos imperiosa sinus:
>Ista palaestra tua est, ait, haec sunt proelia: nervos
Hic licet intendas, care Poeta, tuos.
Quid facerem? Praestat tam suavi morte perire,
Claudere quam extremum militis ense diem.
Ardeo nunc totus; sed non constanter: in una
Qui perit, hic nimium relligiosus [Reg: religiosus] amat.
Lesbia formosa est; non est deforme Neaera;
Elucet donis alma Corinna suis.
Omnibus est aliquid quod se commendet amanti.
Vatibus hic fastus solus inultus abit.
Securo ingredimur Romana cubilia passu:
Cum volumus nobis Graecia tota patet:
Sic lepidis vitae traducam tempora curis,
Sic vivam, Musis deditus atque mihi.
Iam cernis, tanti sit amor num noster, ut optem
Propter te patriam posse habitare meam.
NIsse pater, fetis quem diva Lusatia pratis,
Et variis culta saltibus ambit humo:
Et tu nobilium quaedam regina locorum
Gorlicium, nostri stella corusca soli;
Si fas est, sedesque meis vacat ulla Camenis,
Nos quoque post reliquos vatibus adde tuis.
Haud ego praeripiam vestris loca debita Musis.
Sat mihi, postremo non nisi fine legi.
Meisteri summa facies statuatur in ora:
Huic par tam celebri nullus in urbe fuit;
Seu facili puros elegos deducit avena;
Seu, Flacco propior, grande figurat epos.
Vindicat inde suo Mylius sibi iure triumphum:
Cederet argutis Bilbilis [transcriber: Martial] ipsa iocis.
Alcaei quoque sublimi rivalis in oestro
Arnoldus, reliquis non minor, unus eat.
Cüchleri numero titulus ponatur ab isto,
Quem referet Latiis Graecia versa modis.
Post alios aliosque, quibus tua gloria surgit
Vindicibus, nomen tunc superadde meum.
Nec timeo, reliquis ne dedecus arguar; hospes
Nec nimium vestra sum male notus humo.
Iam vaga bis solitum Phoebe decrevit in arcum,
Vestra mihi gratus tecta recessus erant;
Cum me sollicitas intra tua moenia curas
Sperabam pulchro ludere posse dolo.
Nec nos vana sua mens credulitate fefellit
Plus nimis, et voti sat bene compos eram.
Materies etiam nostro [(transcriber); sic: nostra] festiva furori
Contigit, et nervis digna palaestra meis.
Nam cum grassantem patriis crudeliter hostem
Finibus, et saevas in sua membra manus,
Victura populis tentassem credere penna,
Virgiliique gravi non minor ire tubâ;
Mox alio traxere tui nos, diva, lepores,
Fixaque virgineis astra superba polis.
Hinc mihi grandiloquum Cypri regina cothurnum
Exuit, et lepidum condere iussit opus.
Protenus exciderunt animo fera bella, meumque
Pro lauru myrti circumiere caput.
Nec mirare, meas hausisse venena medullas:
Vates, et iuvenis, res erat apta deae.
Feci quod voluit: nunc claudos fingere iambos
Occepi, numeros nunc, Elegia,tuos.
Hos quoque tam leni manantes flumine versus,
Indulget genio sponte Cupido meo.
Seu quia sopitos et iam sentiscit amores,
Et tacito mea mens igne videtur agi.
Seu quod sidereos credit se cernere vultus,
Et sponsae, iuvenis, lumina clara [(transcriber); sic: ,] tuae.
His quoque numen inest; instinctu surgimus illo:
Spiritus ex oculis virginis iste venit.
Ex oculis, Sponsus dudum queis [Reg: quibus] saucius errat,
Incerto veluti cymba relicta freto.
Heu quoties motu conatus frangere morbum,
Leschuicium sese contulit ille suum;
Si rapidas valeat restinguere forte favillas,
Et grato dominas fallere rure manus.
Sed mediis Venus errat agris, vitaeque decorem
Quaqua se vertit repperit esse suae.
Dissita mane novo villarum culmina fumant:
Sic halat casto dulcis amica toro.
Supprimit astra decens croceis Aurora capillis:
His aequas etiam spargit et illa comas.
Immenso radios Titan extendit Olympo:
Hic oculis divae splendor amoenus inest.
Audit inerrantes arbustis flare susurros:
AEthereo similes promit ab ore sonos.
Purpureis cernit gemmantes floribus hortos:
Tale decus vernans undique vultus habet.
Expansas patula circumspicit arbore frondes:
Bracchia non aliter pandit et illa sua.
Consulit adversi bipatentia culmina montis:
Parnasso dominae vellet adesse suae.
Quaerit in explicitis gelidam convallibus umbram:
Expliciti rosea sunt quoque valle sinus.
Nil non rure videt: sunt virginis omnia plena,
Quaque venit flammas invenit ille suas.
Flumen adit: sed et his Cytherea vagatur in undis,
Et furit in liquidis fervidus ignis aquis.
Ergo, suo quoque cum non sit securus in agro,
Rursus inops animi moenia nota petit.
Hîc reperit teneras, frustra quas liquerat, ulnas,
Exoptatque suam flectere posse deam.
Illa, licet blandis, mitescere nescia verbis,
Ut rupes pelago dura fremente manet.
Paulatim tamen instanti concedit amori,
Et discit nimias spernere nolle preces.
Donec quas timuit pura spe praecipit horas,
Quaeque prius nequiit basia ferre, petit.
Vicisti, iuvenis, rigidam, dilecte, puellam:
Excute nunc si quid sedulitatis habes,
Infractoque moras ulciscens pectore, poenas
Exige de tota virginitate, tuas.
Aspice cordati canentia menta parentis:
Gestit et ille novo posse nepote frui.
Nec minus ipsa, licet lacrimarum depluit imbrem,
Succumbet gratis victa puella minis.
Crede mihi, quicquid metuit iam perdere, tali
Saepius optabit perdere posse modo,
Atque diu tibi collectos exhauriet aestus.
Hîc quoque, si nescis, non nihil usus agit.
Felices animae, pallenti Vesperus ipse
Gaudia festinat tanta videre face:
Praecipites vobis impendunt sidera flammas,
Et citior solito nox ruit alta polo.
Ite, brevi discedet hiems, componite nidos:
Ver etiam vobis ad sua puncta redit.
Fortunate virûm [Reg: virorum] , placidos nunc carpere somnos.
Nemine quam domina forte negante potes.
Et, gratis ne sis felix, accedit amori
Dos quoque, sat dotis sit licet ipsa sibi.
Nos miseris vitae florem depascere curis
Cogimur, et sortis de levitate queri;
Ingeniumque meum duro sub pondere languet,
Ulteriusque sui vix meminisse potest.
Si tamen haud prorsus Musarum castra relinquam,
Nec penitus nostrae transfuga partis ero;
Extollam, Famae fretus plaudentibus alis,
Carmine Gorlicium non moriente, tuum.
Tu sobolis, Gothofride, tuae natalis in ipsa,
Ut possit libri fac modo fronte legi.
SAncte senex, si rebus adhuc superesse caducit
Nunc licet, et nostri si meminisse potes,
Accipe manantes puro de pectore guttas:
Hoc liceat tumulum spargere rore tuum.
Hinc et odoratae myrti, laurique rosaeque,
Hinc surgent violis lilia iuncta suis.
Haec omni potiora tibi sint lacte meroque,
Quamlibet Elysii florida prata colis.
Hic tibi clarorum manes umbraeque virorum
Oribus excipiunt ora, manumque manu,
Acceduntque tibi. pars admiratur honorem
Vultus, canitiem pars stupet illa tuam.
Hos capiunt lepor imbutus grauitate Catonis,
Et simplex verae relligionis [Reg: religionis] amor.
Hi nervos tristi podagrae languore solutos,
Membraque crudeli pallida febre locant;
Hic vbi divorum secreta potentia sedem
Felices animas iussit adire suam:
Hic ubi perpetua est caeli clementia, et ordo
Sanctior imperio se regit ipse suo.
Sic nostri quondam pariter vixere parentes,
Cum facies mundi salva recentis erat,
Nec dominis diversa suis. vivebat inermis
Orbis, et ignotum crimina nomen erant.
Ulmus in umbrosis viti commissa maritae
Vallibus, innocuo pondere vexat humum.
Gaudet magna parens aeterni germine floris,
Hos Hyacinthe tenes, hos amaranthe locos;
Hic casiae virides, hic aequa papavera somno
Surgunt; delitias angulus omnis habet.
Fons est in medio dulcis, nive purior omni,
Distinguens lymphis arva beata suis:
Hic gens sanctorum sese cum nomine ponunt,
Non tamen expertes nominis, atque sui.
Hic ducunt choreas, hic plausibus omnia complent.
Hic late indulgent gaudia cuncta sibi.
Hic tu, care parens, animis pars addita magnis,
Vi linguae cunctos in tua sensa rapis:
Seu libet ingentes verborum effundere rivos,
Ausaque vel Pylio non imitanda seni:
Seu Domini laudas plenus pietatis amorem,
Quo nostrum istud inops noluit esse genus.
Quicquid agis, iuvenis non dedignabere munus
Exile, et vatis debita iusta tui.
Haec regni pars sola mei est; his polleo donis:
Qui maiora dabunt unus et alter erit,
Vix meliora tamen. tandem perit orbis in orbe:
Mors iura et leges vindicat atra suas.
Carmine Parcarum contemnere possumus ausa;
Hoc nostro facimus nos superesse rogo.
Tu quoque, qui tanto amplexus me semper amore es,
Hoc pretio grates experiere meas.
FElix qui patriis aevum traducit in umbris,
Et laeto notis pectore vivit agris.
Illum non misero plebs importuna boatu
Terruit, et vanos iussit inire dies.
Illum non nimium grandes ursere cululli,
Ebria nec medio mens natat uda mero.
Ille sub illunis torpentia sidera noctis,
Non aliis turbas quas dedit, ipse luit.
Sed placido semper rorantia pocula vultu
Temperat, Aonidum solus et ipse sui.
Dum Phoebus mundum propiori lumine cernit,
Et sese in flores exserit aura suos,
Concredit ruri corpusque animumque paterno,
Et dignam dulci rem meditatur humo.
Nunc faciles elegos ridet, dominaeque Dionae
Consecrat ingenii liberioris opus.
Nunc silvas sequitur Dryadum, saltusque virentes.
Et locus hic magnis vatibus aptus erat.
Nunc ad oberrantes lascivo flumine lymphas
Fertur, et egelidae flebile murmur aquae.
Forsitan in campis , quod non reperisset in urbe,
Repperit: et teneras est Venus inter oves.
Forsitan in campis quod non reperisset, in undis
Invenit; et medias est Venus inter aquas.
Scilicet iste locus Veneris sibi vindicat ortum.
Saepe venit liquido maxima flamma mari.
Neptunus proprio pater aequore concipit ignem:
Nec Delphin tutam, nec facit unda Thetin.
Sic olim optarem, vates lepidissime, tecum
Vivere, sic placida posse quiete frui.
Haec quoque carminibus loca felicissima causam
Sufficerent forsan materiemque meis.
At quicquid sibi mens optat mea, somniat: uni
Sed tamen eventus creditur iste deo.
IPse quidem mallem, iuvenum doctissime, tecum
Ad patrii rursus tendere rura soli,
Quae nimis infreno relliqui pectore, dispar
Fortuna, sed par credulitate tibi.
At nunc Fata negant, mihi semper iniqua: sequemur,
Si melior forsan proximus annus erit.
Interea noti parvo tibi tempore vatis,
Non tamen ingrati, ceu puto, nomen habe.
Et cum quis, quid agam, quei vivam, inquiret amicus,
Paucula, si libet, haec me monitore refer.
Mane suis Tullî [Reg: Tullii] suadam, vt valet explicat Hunnis,
Pransus Musa canat quid Venusina [transcriber: Horace] monet.
Postulat haud totam sibi Princeps optimus horam:
Hunc quoque qua par est sedulitate docet.
Cetera cuncta suae dat, nullo inhibente, quieti,
Et procul a vulgi conditione sedet.
Paucos ille libros, sed quos aut Graecia tellus,
Aut Roma in lucem protulit alma, legit.
Hos vita et scriptis imitatur, quodque Catones
Intonsos oleat nobile fingit opus.
Est tamen et concessa bonis, et honesta voluptas,
Cui posita interdum tetricitate vacat.
Hanc facit, et multam lucis pariterque laborum
Partem infractorum Vandala grata metit.
Quod si forte placet laribus prodire relictis,
Tunc quoque mens animi queis [Reg: quibus] recreetur habet.
Inter stramineis exstructa mapalia tectis,
Et desolatas quas habet Alba casas,
Plurima Romanae perlustrat marmora gentis,
Tot quae post annos nunc quoque salva manent.
Adde feras gentes, Turcas, Graecosque bibaces,
Et quos a priscis credimus esse Getis.
Horum simplicitas illum sermoque morantur,
Et varii celebrant queis [Reg: quibus] sua sacra modi.
Nonnumquam volucri saltus circumdare gyro,
Quadrupedisque fuga membra fovere iuvat.
Haec inter, quod adest animo componere discit
Erecto, et patria posse carere sua.
His nos exigimus iuveniles legibus annos,
Prompti fatorum fortia iussa sequi.
Tu pariter confise Deo, quae contigit horam
Arripe, teque tuo redde, Iacobe, solo.
Nec te paeniteat Dacos lustrasse remotos;
His etiam rebus non levis usus inest:
Nam qui alias vidit non absque laboribus oras,
Post multo melius discit amare suas.
SI memor Asteries alicuius, ut antea, vivis,
Haec digito Asteries verba notata legas.
Improbe non memor es; nec sic taciturne sileres:
Non est res mutae condicionis amor.
At vocalis eras, tibi cum speciosa videbar,
Et tua materies, cum mea forma, fuit.
Tunc placuit vultus, longi placuere capilli.
Et fuit Asterie, quod nequit ipsa Venus.
Lacque rosasque meis dicebas cedere malis,
Dicebas totam labra bibisse Tyrum.
Et quid non nostro fuerat tibi corpore pulchrum?
Quid simulatoris non valuere doli?
An scripsisse pudet mendaces carmine laudes,
Ceu deceat vultum gratia nulla meum,
Inque peregrinis potior stat cura puellis,
Ad quas Asterie forte putatur anus?
At bis septenos nutrix mihi computat annos,
Et me ceu parvam mater amare vetat.
Cum tu me caneres (nec enim potes ista negare)
Nondum ego tunc noram quid puer esset Amor.
Cantabas pharetram, cantabas saepe sagittas;
Non satis adverti quid pharetra illa foret.
Saepe meae dixi,
quae sunt haec tela? parenti;
telam non tibi tela dedi.
Iam modo quos dicant video tua carmina divos;
Nunc aliquod credo numen habere Paphum,
Et metuis ne sim primis mutata sub annis?
Sit tua tam constans, quam mea forma, fides.
Quid si promittant nostrae iurentque puellae,
Mentitam de me nil chelin esse tuam?
Cur igitur spernor? vel, si non spernor amanti,
Littera cur a te nulla legenda venit?
Mene latere putas (multi retulere roganti)
Quod tibi iam, dextra Cypride, surgat opus?
Audio Teutonico te laurum quaerere versu;
Quas melius nemo triverit ante vias.
Cecropios dicunt tibi se submittere vates;
Et nihil in Latia tale fuisse Lyra;
Fama Silesiacum celebrat cantata Maronem,
Nec non Callimachum, Teutonis ora, tuum:
Paelignus coepit iam vilior esse Poeta,
Et cui non unum Cynthia carmen erat.
Haec mihi laudantur; vestras amo credula laudes:
Ex tamen his ipsis pallor in ora venit.
Nam metuo ne quam cantes ibi forte puellam,
Nostrum quae teneat non sua regna locum.
Si memini (meminit, quicquid semel audit amata)
Quandam etiam carmen fertur amare tuum.
O sim, quae fueram, non pugno, semper amabis:
Opto vetus nobis ardeat usque focus!
Quodque aliquid timui, veniam largire puellae:
Nulla mala est quae sic capta puella timet.
Ingenium noram scribatur quale Poetis,
Et quam multivolum sint in amore genus.
Vos docet hoc vester toties mutatus Apollo;
Illi iam Daphne, iam Machareis erat.
Ne timeam posthac, ne des alimenta timori,
Scribe: Mea Asterie; mox cadet ille metus.
Nec tamen ille cadet, nisi, quae vocat aurea rumor,
Legero Teutonicis verba ligata modis.
Quaeque alias lusit faustis tua pagina Divis,
Ipsi quae cupiant Ausones esse sua.
Sat scio, quam possis lepidum te reddere verbis;
Sat scio, quam possis cuncta venusta loqui.
Plus tamen experiar; nec lector venerit alter,
Qui tua maiori sedulitate legat.
Dummodo sola legar, sim dummodo sola Poetae:
In regno tali nescio ferre parem;
Nec, precor, inveniam. Quid si constantior esses,
Quam meus id credit suspiciosus amor?
Quin sociae, mecum similis quas copulat aetas,
Saepe mihi dicunt:
Fidis, amica, parum:
fastus, dicunt,
te tuus iste decet.
MItto tibi, tua quam dempsit mihi carta, salutem,
O dea, si talem te sinit esse fides.
Hanc vix illaesam calami facundia prodit,
Et non feminea verba notata manu.
Fallere me si vis, caute merceris oportet:
Non adeo vates credula turba sumus.
Tu nostri constans ut sis in amore, Poeta,
Idem et Venator, si tibi tantus adest?
Atque hoc cum legerem signatas nomine cartas,
Iramne, an risum me tenuisse putas?
Quam plane timeo (timet omnia verus amator)
Plus aliquid solis ne petat ille feris.
Laudo tamen lepidum mihi successisse Poetam,
Atque ideo quae me littera laesit, amo.
Vincat me, quia carminibus quoque vincit, amore:
Hac etiam inferior parte libenter ero.
Tam bene quae laudat mille imprimat oscula labris,
Quasque mihi revocat sentiat ipse comas.
Nec pudet haec celebrasse tui nos munera vultûs,
Sed quod non simili dexteritate, pudet.
Tantum nostra tuo cedent iam carmina vati,
Quantum abit a labris lacque rosaeque tuis.
Porro si formae cordis quoque gratia constat,
Ulteriusque mei iam memor esse potes,
Sum qui semper eram, et totis regionibus absens
Ut prius insolitum cogor amare decus.
Altior a nobis Phoebus vehementius urit;
Et distans melius me tua flamma coquit.
Nec metuas aliam mihi forte placere puellam:
Nil locus ad dotes possidet iste tuas;
Femineumque genus saxo hîc praecordia cinxit,
Nec didicit patriis mitius esse iugis.
Adde quod indigenas externos perdere formas
Nescio quod tacitum crimen habere putant.
Quod si aliam pereo (concedimus ista timenti)
Exemplo solus disco manere tuo.
Crede mihi, sis vafra licet, cognoscimus astum:
Quae tractes propria proditione patet.
Iam bene cum quid agam venienti ex hospite quaeris,
Quid nisi te vanis posse vacare putem?
Quin Vates etiam tuus a me poscere versus
Te docuit, quos me rectius ipse facit.
Aspice Parnassi tibi qui sacra culmina nostri
Monstrat, Parnassum ne petat ille tuum.
Nos Pindo extorres sacramus Apollinis aris
Versibus his pulsas non sine laude fides:
Hîc tibi, Phoebe,
lyram grati mens ponit Opitî [Reg: Opitii] ,
Dum petit undosi turbida iura fori.
Si tamen interdum huc ad non sua regna redibit,
Sis facilis, gravis haud non fuit ille tibi.
Quicquid fingo tamen, nil carmina nostra puellae
Conducunt, lanam carminet illa suam.
Si nescis, vestrum decet ignorantia sexum.
Credimus haud aegre quae capit ista, capi.
Vix intacta sui post versûs perstitit Umbri
Cynthia, nec virgo pulchra Corinna fuit.
Falsa etiam laudas, nam quantum carmine possim
Littera sufficiens haec tibi testis erit.
Deprecor immeritos, si me non ludis, honores:
Scriptori melius singula redde suo.
Quicquid ais nescisse, levisque Cupidinis artes,
Quas male te docui, certius ille docet.
Hoc pretio Musae suffer dispendia nostrae,
Et nugis deinceps disce carere meis.
Cetera sum tuus, ac scribo (si te ista iuvabunt)
ASTERIE, et dubio quamlibet ore, MEA.
Iam, tuus hoc etiam Venator forsitan optat,
Si vis me recte posse valere, vale.