Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter processisse videmus: quis umquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam Germaniae fato Martinus ille Opitius,
civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et Verg. Georg. 2,175
sanctos ausus recludere fontes, non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expoliit; ut non modo Italis, Gallis aliisque Pontanos suos, Petrarchas, Sannazarios, Ronsardos, Sallustios amplius non invidere, sed vero etiam in certamen cum illis venire possimus. Ne de Latinis quid dicam aut Graecis; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille Opitius praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit, [(transcriber); sic: ;] in Germanica lingua, aeque illam opulentiam ac Emphasin, quam in Graecis potissimum laudamus, eminere,
tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quicquid praeterea poetici est artificii, non infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus Opitii carmina in deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare; ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem, sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur, misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam,
quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit, et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum, si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobastis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem, maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis, quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini,
mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus fore, quo Opitii vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.
QUID ingemiscis mole delicti gravis,
quid ingemiscis, anime mi? quid innatas
Suspiriis, et ipse succumbis tibi?
Quo decidisti? quo profundo te trahis?
Emerge turpi corporis foedi luto,
Emerge rursum, emerge, luctum reprime:
Si nulla poenitentiae clausa est via,
Iterque nullum. Semper imminet polus
Sibi imminenti, et occupat veras preces.
Quid anime pendes, teque in incerto tenes?
Quid, saeve, renuis lacrimis pacem tuis?
De te triumpha, proelium, tecum gere:
Relinque tenebras carceris tristes tui,
Relinque mundum, ascende sedes caelitum
Alis fidelitatis et sanctae spei.
Nullo premeris onere caeli regiae
Impositus arci. nil. supra fertur polum,
Nil infra Avernum. quisquis Orci transfuga
Potitur aetheris domo, nihil timet,
Nil sperat ultra: vota terminum suum
Tunc attigere. mens bona rediens fide
Ad se Deumque supprimit quod senserat
Onus malorum: haec sola quamlibet prius
Adulterata, virginis rursum decus
Titulumque sustinebit; et dando quoque
Quam nos petendo tardior non est Deus.
Erumpe saltem, et ad Deum atque te redi.
Hac lege vives. victima haud ulla amplior
Potest magisque opima mactari Deo,
Quam mens fidelis. omnis in fide est salus.
Beatus ille qui procul mortalibus
Fide quiescit unica, et terrestrium
Pertaesus ad frugem redit, nec in scelus
De scelere fertur, et recens semper nefas.
Quid inquietas conscientiae meae
Sufflas favillas, o tyranna mentium,
Misella vita? quid cupis? quid vis tibi?
Sentina foedae impuritatis, hospita
Furoris et lasciviae, crux pectorum,
Abyssus impotentiae libidinum
Illex et officina Seiren impia,
Ludusque vanitatis, et fomes mali,
Hilarisque poena gaudiumque noxium,
Caduca vita! exeste peccati luto
Polluta putri lingua, polluti pedes,
Oculi, manusque, corque tot scelerum capax,
Exeste nobis: unica Christus sui
Gutta cruoris omne crimen eluet,
Omnes reatus, meque restituet sibi.
Accipite vestrum gens dicata Numini
Summo sodalem: iungo me vestro gregi.
Eamus omnes quotquot aeternae sumus
Salutis avidi, quotquot ardor hic rapit.
Eamus omnes: nullus hic ordo statûs,
Nullusque censûs, nullus aetatis gradus.
Quicumque propius ad Deum accedit fide,
Sit imperator omnium, placet Deo
Ambitio talis, atque cor vinci dolens
Pietatis eminentia et studio sui.
Abite, abite, qui odia, caedes, funera
Palam fovetis, qui malum struitis malo,
Ruat vel in vos, dummodo in vestros ruat.
Abite, abite, linquite innocuum gregem,
Quicumque inerti vela Cocyto datis,
Mergique festinatis et probra omnia
Scelusque succedens sibi furentibus
Protrahitis ausis, et libidini impiae
Litatis et turpi stupro: hoc ipsum unicae
Pignus salutis, ni reatuum piget,
Vos iudicabit, et flagellis impetet,
Vestramque conscientiam. At tu fons boni,
Origo pacis, et salutis conditor,
Maxime sacerdos, pastor, agnus, victima,
Stabulum ostiumque, servus et dominus simul,
Iudex et advocatus, omnia omnibus;
O cordium lux alma, servo mi tuo
Latus cruentum pande, pande vulnerum
Dulces recessûs; recipe me totum tuum,
Marcentis umbram pectoris sancti excita
Flamma vigoris; flagrat incensum siti
Cor, atque gestit te frui: da sanguinem
Tuum atque corpus avidus ore flammeae
Fidei apprehendam, da salutarem cibum
Potumque veris aestimem virtutibus
Pretioque vero; ut ingerat fides mihi,
Infirma quicquid denegabunt lumina.
Bene est, abunde est, vota transcendi mea.
Nescio quei animus amplius solito tumens
Mortalitatis excidit meta suae,
Et ultra Olympi subvehit se sidera.
Terrestre pignus non capit solidam fidem:
Plus tendito ultra, mens mea, et Christum inveni
Ubi invenitur, sentio in coelo, tuum.
Confunde gaudio metum: quem amas cole,
Verere quem optas; pasce te Domino tuo.
Salus salutis, alma lux, quae cordium
Tristes tenebras discutit, lux gentium
Indulget ultro seque concedit tibi.
O dulce pignus o stupenda munera,
Quae das fidelibus tuis, amor Patris,
Amorque mundi: o mysticum convivium.
O spes quieta, turris et rupes mea,
Amice verae caritatis, dux, via
Et vita nostra pignore hoc et munere
Animas tuorum pasce, firma debiles,
Caecutientes excita, reduc vagos,
Confunde linguas hostium, gentis tuae
Solare relictumg gregem: donec polo
Iuncti sciemus cuncta quae fides modo
Scit sola, magna parte claudicans sui;
Et intuebimur palam in Nato Patrem,
In Patre Natum, utroque Sanctum Spiritum.
TAndem lentis passibus annus
Hic quoque vitae per tot fragiles
Casus querulae, bellaque totis
Mundi late diffusa plagis,
Tetigit ??cae [(reading uncertain: printing-ink deficient)] tempora metae.
Eheu quantâ rabie ferri
Mars Teutonicos lacerat campos,
Totque suorum miseris tellus
Infausta madens cladibus, altas
Probat offensi numinis iras!
Hîc Maurorum probrosa cohors
Scelerum totos agit cumulos:
Hîc gens ipsis gravior Mauris
Nec dura minus rigido saxo,
Audet proprios impete toto
Perdere fratres.
O qui vasti caerula mundi
Vada fulmineo terrore quatis,
Qui crudeles instar cineris
Saevo dominos turbine difflas,
Exere dextrae tela potentis,
Pressisque minis semivirorum
Tandem rabidos subverte dolos.
Sat tartareae probra cohortis
Infanda tuum laesere gregem;
sat sanguineas dedimus poenas.
Quicquid sontes punire potest
Pertulit orbis. cur sub pedibus
Calidâ semper caede cruentis
Iaceant plebis pater, arma tuae?
Parce precamur, parce, nec ultra
Has livoris succende faces.
Si consilium vertimus ipsi,
Vitaeque piget toties pridem
Nequiter actae, fata precando
Sine nos etiam superare tua.
CErnis effusas, pater alme, turmas
In tuis late rutilare campis,
Atque vastantes tibi vota diras
Praedia gentes.
Polluit saevo tua templa ferro
Agmen infestum. [(transcriber); sic: ]
iacet illa magna
Urbium princeps, Solymaeque verrunt
Infima turres.
Pavit obscenos furor impiorum
Alites sparso per agros cerebro,
Et feris sanctae laceranda liquit
Viscera plebis.
Civium turpi madefacta tabo
Innocens tellus rubuit, novisque
Extulit stragis cruor insepultae
Flumina ripis.
Perfidum rident mala inhospitales
Nostra vicini, et satiant suorum
Heu! propinquorum fera luctuosis
Corda ruinis.
Quis manet tandem toties relictum
Exitus coetum, deus? an furoris
Non tui volvit satis aestuantes
Flamma favillas?
Impetu dextrae potius tremendae
Nescias contunde tui catervas,
Et lacessito tege peierantes
Fulmine Reges.
Hi tui sedem et placidos Iacobi
Igne vastarunt rabido penates:
Sola nunc passim superant pudendis [(transcriber); sic: pudentis]
Rudera campis.
Exsequi poena nimium severa
Mitte transacti male crimen aevi,
Et fatigatam gravibus procellis
Erige turbam.
Nominis per te veneranda sancti
Sacra, per numenque tuum precamur,
Arma pro nobis cape, nec fidelem
Linque cohortem.
Ne rudes belli pariter deique
Esse nos livor crepet impiorum,
Advola certus tibi militantis
Sanguinis ultor.
Frange probrosas populi catenas
Duriter pressi, neque te vocantum
Lacrimas tristes, et in astra missos
Respue questus.
Redde perversis mala quae dederunt
Septies castris, et ab insolenti
Iacta vicino toties, in ipsum
Probra retorque.
Atque sic grex nos tuus usque et usque
Ibimus, promptis simul et parati
Ore non falso tibi consecratas
Pangere laudes.
QUidnam nobilium grande decus virûm [Reg: virorum]
Sortis barbaricos intuitûs trucis
Horres? omnia magnis
Concredant homines deis.
Supra nos residet daedalus arbiter,
Qui res pro libitu sternit et erigit
Mortales; nec iniquus,
Interdum licet anxios.
Et plenos gemitu, ceu pater assolet,
Leni propitius verbere corripit.
Quotquot diligit ille,
Exercet variis modis.
Et tu, Kreckwicide, fidus in hac via.
Curras quam superi dî [Reg: dei] tibi destinant,
Ceu miles ruit acer,
Nec belli fragiles minas,
Nec vultus metuens hostis Ibericos.
Hac qui se validum militia probat,
Vitae huic ipse coronam
Imponet Deus auream.
ERgo nulla dies maerore carebit, et uno
Impete vis superûm [Reg: superorum] , caelique irata potestas
In nos tota ruet, nec delassata malorum
Ingenti numero tandem Fortuna novercam
Exuet, ac nostrae dediscet funera terrae!
Non sumus indociles lugere: hoc mensibus actum est
Continuis, diraeque ullo sine fine procellae
Successere sibi, saevo Bellona tumultu
Ex quo cognatas acies commisit, et enses
Hactenus innocuos docuit tractare Silesos.
Nec bello soli cadimus, galeataque tantum
Agmina; sed placidos nullo discrimine rerum
Mors immota viros telis invadit, et ipsas
Per iugulum illorum Pacis quoque demetit artes.
Sic et tu soboli, Bibrane, ereptus amicae,
Et magno fratri formosum limen Olympi
Laetus ovansque subis, liber vacuusque laborum
Quos et cum primis hominum gens suscipit auris,
Et facit ipsa sibi. sed te lenissima vitae
Insontis statio, vitaeque intenta quieti,
Splendori misero et curis exemit iniquis.
Scilicet hoc corpus, quod toto ex orbe petitis
Mortales onerant opibus (si vera fatemur)
Appendix animi nuda est, et putrida mentis
Nec sat digna domus, quam cum relliquit hic hospes,
Myrrhae et turis eget cani deforme cadaver.
Est equidem nobis facies sublimior illis
Quae ratione carent animantibus, oraque celsum
Nostra polum magno divorum munere cernunt:
Sed nisi mens etiam assurgat, nisi temnere letum
Noverit, atque ultro venturo occurrere fato,
Maxima pars nostri manca est et debilis. ergo
Immoto fugientem animam dimittere vultu
Discamus, nec nos vesani gaudia mundi
Illecebraeque leves rapiant, turpisque voluptas.
Sic vitae expertes tamen hîc vivemus, et omni
Tempore serorum laudabimur ore nepotum.
Cetera cuncta cadunt; sed divinae ardua mentis
Ausa minas aevi frangunt instantis, et acrem,
Letique immunem pavidi, sectantur honorem.
His et tu stimulis, his actus motibus, infra
Te longe impuri cernebas ludicra mundi
Vota et spes avidas, intentaque pectora nugis.
Felicem te mille modis, quem corporis huius
Imbelles artus, et membra exercita morbis,
Nulla ex parte premunt, sed luce imbutus amoena,
Cunctarum rerum quas aether donat abundas,
Et Christum nostrosque umeros nostrosque lacertos,
Iam non mortales, indutum totus adoras.
At nobis pacem caelesti ex arce petendum est,
Inter mille dolos fraudesque, et amara malarum
Quas haec vita trahit curarum, bellaque nullum
Inventura deinde modum; nisi caelicolûm [Reg: caelicolorum] rex,
Tam largo fletu et lacrimis permotus acerbis,
Desinet irarum tandem, nostrosque furores,
Plus quam civili gaudentes sanguine, flectet.
Quae tu cuncta, cruentorum secura laborum,
O felix anima, e caeli fulgentibus oris
Cernis, et hoc effrene animal, monstrum istud inaudax,
Hunc lusum fortunae, hominem quem dicimus, inter
Vota senescentem, ac nequicquam multa timentem
Rides, et magnum hoc late percurris inane.
Salve iterum atque iterum (si iam licet ista precari)
Aeternumque vale, nos te laeti atque libentes,
Nec nimium addicti vanis, timidique perire,
Ordine quo suprema volet natura, sequemur.
Interea has laudes, haec nostrae carmina Musae
Certatim studio, quod solum possumus, uno
Manibus, o Bibrane, tuis sacramus, et istis
Floribus insignem devoti spargimus urnam.
Sint haec grata tibi. regum periere sepulcra,
Mirandusque labor. quod vatum industria fecit,
Nulla parte sui corruptum huc usque remansit.
Me quoque seu natale solum, lenique susurrans
Unda Bobri strepitu morientem viderit, atque haec
Fecundis salicum ripis incluserit ossa;
Seu procul a dulci patria, amplexuque meorum,
Serius aut citius, gelida tumulabor arena;
Nil nisi mortem exopto bonam, laudesque bonorum.
Aut si forte mihi non tam licet esse beato,
Invidiaeque premar, quae conterit omnia, dente,
Hoc tamen officium nostrae pietatis amabo,
Quae functos hac luce viros commendat, et illis
Semper victuros in charta instaurat honores.
ETsi me dulces repetentem saepe libellos,
Et notam vitae requiem, amplexusque meorum,
Sequana, Gultalicis longe diversior undis,
Hic ad Borbonias nequicquam detinet arces:
Multorum tamen optata mercede bonorum
Exilii pensatur amor, seu regius urbis
Nos iuvat aspectus, seu morum orisque rotundi
Deliciaeque artesque, et tot nova nomina rerum,
Seu quaecumque levant tetricas solatia curas.
Sed tantas tuus inter opes ante omnia nobis
Est genitor, cuius quam cernis pagina vultum
Dum fugit, illa tibi, Corneli, hac luce dicatur,
Cui gratum Musis, quo te dixere parentes
Dilecti, nomen pietatis amica vetustas
Inscripsit memores sueto quod limite fasti
Et cancer multo lassatus sole reduxit.
Ergo age, dum genio proprii tibi tura diei
Iuncta mero ferimus, dum purpureis hyacinthis,
Et myrtoque hederaque sacratas spargimus aras;
O spes Pieridum, tu non modo nominis huius
Auspicia et sortem, sed quanto cura deorum
Haud umquam malefida tuos donaverit annos
Deposito vigili pervolvere corde memento.
Quo fers cumque oculos virtutum larga tuarum
Argumenta vides; hic pulchri calcar honesti
Est patria, illa virûm [Reg: virorum] domitrix, maris illa profundi
Regina, et superis non aequa Batavia solis.
Parte alia tibi materni simul atque paterni
Sanguinis ornamenta graves de pectore somnos
Abstergunt, meritisque et avitis laudibus instant.
Hos inter late radios Hemskerckia virtus
Extulit immensus [transcriber: gen. masc. congruent with Hemskerck], gelidam seu primus ad Arcton,
Ausus inexpertas olim mortalibus oras
Quaerere, luctantem post terga reliquit Olympum;
Sive audax tumidam terreno fulmine Calpon
Et debellati regnum concussit Iberi.
Olli ex adversa superati litoris acta [transcriber: Greek 'akté'],
Succenso, immemorique sui, et maiora minanti,
Fata deûm [Reg: deorum] , nulli nostrum famulantia, Proteus,
Phocarumque gregem, et pavidas Nereides inter,
Caeruleus Proteus non ficto nuntiat ore:
Hoc licet; intrepidos huc iam prodisse Batavos
Sufficiat: nec enim superûm [Reg: superorum] tibi plura dederunt
Concilia et sortes. quod si probitatis amore
Correpti, procul invidia et civilibus armis,
Fraternas posthac tulerint ad proelia dextras,
Nec maris imperii, nec libertatis egebunt:
Tu morere, ac victis habita tua sidera terris.
Sic fatus, canamque senex ad pectora barbam
Deducens mixtae cum sanguine mergitur undae.
Hoc animo, his titulis, Groti, satiate tuorum
Ad propiora veni: nec enim tibi grandior auctor,
Seu vitam, seu plura velis, utroque parente
Esse queat. Si restat adhuc sua gloria factis,
Et nondum virtutis honos torpedine saecli
Funditus interiit, tanti moresque fidemque
Coniugii caelo tenus omnis cura nepotum
Evehat, haerentem mater cum casta maritum
Non sivit dubitare, fugaeque admovit honestae.
Triste equidem, quod nemo neget natalibus auris
Hac exire via; sed fluctus inter et Austrum
Dîs [Reg: Deis] pietas cordi est, solusque haud exulat ille
Quem recti comitatur amor. Sic criminis expers
Magnus Aristides Spartam traductus, Athenis
Non praesens quoque civis erat, patriamque iuvandi
Proposito patriae desertae damna levabat.
Felix heu nimis, ô iuvenis, prorsusque beate,
Quem talis pater, haud contentus imagine vultus
Te signasse sui, maturis artibus ipse
Imbuit, et facilem sua per vestigia raptat.
Hoc duce, cui puero properavit sancta cothurnum
Melpomene ingentem priscorum carmina vatum
Omnia pervolvis, quotquot Pandionis arces
Cecropiae, seu Roma dedit, patiensque doceri
Aonios hauris ex ipsis fontibus amnes,
Maiorique operi interdum praeludere tentans
Dulce epigramma facis. Sic et generosa leonis,
Nervorum ac patriae virtutis conscia, proles,
Libera cui toto nondum iuba ludit in armo,
Mite genus leporum primo sectatur, et acres
Discit ab imbelli cervos urgere capella.
Post Cirrhae latices, post serta lyrasque dearum,
Lingua soluta placet, non illa exsanguis et horrens
Deformi macie, ac fuco male picta protervo,
More Sophistarum, languor damnavit ad umbras
Quos suus, aut stultos etiam sapientia reddit:
Attica sed quali caste facundia cultu
Incedit, vel adhuc dominae decor aureus urbis,
Flore nitens proprio. Veteres tamen ire per omnes
Longa, o amice, mora est: Ut per compendia discas,
Patrem imitare tuum, seu Posteritatis amores,
Annales vestros, et proelia gesta, vicesque
Fortunae ac hominum varias livore remoto
Speratis aperit chartis, sive arbiter aequi
Iura togae bellique immoto limite signat.
Hinc alias, reliqui quas discunt, natus ad artes
In tua regna venis, totamque libidine sancta
Socraticamque domum, et spatiosam sedulus umbram
Excutis, ac Samiae facunda silentia linguae,
Et quodcumque sophos [Reg: sophôs] meliori Musa Poetae
(Vel tibi, vel patri) versu memorare dedisset.
Hic dotes Natura suas et daedala tellus
Arcanam rerum faciem, causasque Charybdis
Undam cur bibat, Aetna truces cur evomat ignes,
Ut mare sit salsum, ut lapidum pluat horridus imber,
Et quae plura latent humiles miracula mentes
Ingerit: hic prata, hic colles, et flumina, et arces,
Et patrem Oceanum, gentesque, orbesque repertos
Arte nova, quantumque aiunt restare, recenses.
Quid quod blanda tibi caelum recludit, et altum
Uranie solem variaeque incommoda lunae
Signorumque vias, et quae (quis credere possit?)
Astra tuus genitor nondum iuvenilibus annis,
Hebraeosque, Arabasque, et Graios atque Latinos,
Hebraeos quorum sermonem addiscis et ipse,
Nominibus signare suis numeroque docebat.
Hae tibi sunt artes, hi si quid clarius usquam est,
Ad maiora gradus, donec te diva, paternis
Cum patriae cura semper defensa periclis,
Astraea optato protendens bracchia nexu
Ambiat et meritam tibi texat amica corollam.
Interea totis perges incumbere remis,
Instabisque tibi, ne qui sine dote laborum
Soles effugiant; nec enim praecordia tantis
Innutrita bonis vesani turpia Bacchi
Pocula, vel mollis rapiet diversa voluptas.
Imprimis, quodcumque tibi proponis agendum,
Successus faciles nulli sua dona negantem,
Posce Deum, et veris precibus devotus adora.
Ipse vides, iuvenis, quanto pater optimus illi
Addictus studio mentes Caelestium inanes
Instruat, et doctis hoc quod regit omnia libris,
Ulterius nescire vetet. Quare illius unam
Expertus praesentis opem, discrimina rerum
Post varia, et quae nunc melius defossa tacentur,
Vivit, et ad iusti clementia litora regis
Comiter exceptus vultu sua fata sereno
Temperat, ac sanctis infracto pectore curis
Obstrictum ante sibi totum docet amplius orbem.
Cetera quae restant porro quoque tempora vitae
(restent longa!) favor divini numinis illi
Viribus ingenuis atque hac probitate suorum,
Et fidi virtute tori, rebusque secundis,
Sive hic, seu magis ad patrii vaga litora Rheni,
Tranquilla efficiet; neque me felicior umquam
Nuntius accepto veri rumore beabit
Absentem, cui summa sui laetissima voti
Contigit, hunc, o amice, tui quod patris amorem,
Hanc mentem ad natale solum et mea limina mecum
Aufero, et insigni spoliorum merce triumpho.
Atque utinam nondum iussis exclusus amicis
Ad caros quamvis cogar remeare penates,
Advena vix nuper, sed seu civilibus undis
Destinor ac patriae, monitu studiisque meorum:
Seu, quod fata velint, Budorgis [transcriber: Breslau] diva, canentem
Nunc Latio nunc ore suo, vel lucis egentes
Priscorum historias ac scripta aeterna legentem,
Pieriis ullo sine nomine proteget umbris,
Vobis semper ero devinctus, et ante remotum
Eridanum, lenemque Istri gens saeva Garumnam,
Istri Gallus aquas bibet, ulla oblivia vestri
Quam nobis venient; at tu mihi tale merenti
Pro pietate mea, pro qua te diligo cura,
Iucundam a superis studiorum exposce quietem,
Et vitam haud inopem, patriae nec amore carentem.
NIl, Cunrade, tuo, diserte, Scito
Ferme est notius inter eruditos,
Hac doctae pietatis, a tot annis
Fotae iugiter, aemulatione.
Quin et me puerum recordor olim
Ausum nonnihil inter hos olores;
Sed tantum puerum, inscium profundi
Sensus, nec bene verba ponderantem.
At postquam nucibusque patriaque,
Sic aetate iubente, derelictis,
A vobis procul, anxium sinistrae
Fortunae didici timere fulmen,
Tunc me, quantus eram, venusta totum
Haec sententia cepit, aut ego illam;
Tunc vidi magis et magis, tuum istud
Antiquum, DOMINI EST SALUS, quid esset.
Imprimis gracilenta non torosos
Cum nuper febris hos trahebat artus,
Nec quicquam mihi (tanta solitudo
In terra minime mala bonorum est)
Veri consilii pateret usquam,
Hanc solam petii Deum salutem;
Et vires animique, corporisque,
Id quod nec medicus, nec herba posset,
Omni spe citius redire sensi.
Sint longe mihi patria et parentes,
Sint cari (grave dictu id est) amici,
Et quodcumque iuvat domi morantes;
Non sum solus, ubi Salus Iehovae est.
INgentes animae, sanctae quas impetus aurae
Immortale olim condere iussit opus;
Caelestes tantum nobis quod narrat amores,
Non Venerem, et caeci tela pudenda Dei:
Si licet et fas est, vestris date fontibus ora,
Nil huc Pegasidum nam facit unda, rigem.
Virgineum partum, quid versu dignius esset?
Natalemque hominis, qui Deus ipse, canam.
Gens humana, veni; cunas spectabimus illas,
Quas tua vera salus vitaque tota premit.
Tam festa cessent aliena negotia luce,
Nil urbes vani, nil ager ullus agat.
Priscorum sileat sapientia caeca sophorum,
Velaque Neptuni pallida turba legat,
Causidici metuant venales solvere linguas,
Hostiles ponant arma cruenta manûs,
Auctor pacis adest, superum [Reg: superorum] que hominumque voluptas:
Spectatum huc avide gens venit ipsa poli.
Nec faculis opus est: ostendunt sidera parvam,
Qua magnus vitae Sol iacet ille, casam.
Dulce decus rerum, generis lux unica nostri,
quem pronis animis mundus uterque colit,
Si tibi marmorei pereuntia limine templi
Munera et Eoi non damus orbis opes:
Paupertas pietatis amans exosaque fraudis,
Et mens plena fide te, puer alme, capit.
Simplicius quid erat miseris pastoribus usquam?
Tu tamen hos primos in tua sacra vocas.
Dum domini rerum, dum vincti flore Lyaei
Reges lenta gravi membra sopore levant,
Plebs contempta, capax fidei tamen, occupat antrum,
Neglectis gregibus, laeta libensque tuum,
Occurritque tibi: sic his quoque versibus (illos
Non ignoro tui muneris esse) fave.
Et tu, fide mihi semper, Nüsslere, sodalis,
Quem Musae norunt et Themis esse suum,
Huc magnae steterat qua prisca Colonia Romae,
Non licet hoc etenim corpore, mente veni,
Et vati largire tuo, maiora quis optet?
Vel paulum ex genii nobilitate tui.
Nam me languor edax, et membra exercita morbis,
Vix digitos, taceo plura, movere sinunt.
Hora tamen clemens, post tot discrimina rerum,
In patria rursum te mihi iunget humo.
Interea, nam sola mihi fere vota supersunt,
Vive, et me melius, dulcis amice, vale.
QUem celsa virtus, atque sublimis labos [Reg: labor]
Ardente mentis igne vindicat sibi,
Et litterarum cultui addictum tenet,
Non interibit: omnis aetas hunc feret
Ultra polorum terminos: licet canes
Quidam maligni et improbi virus suum
Et tela linguae rancida evomant. nihil
Sibi timebit pectus augustum. altius
Se tollit onere palma. cui nisu parant
Nocere tanto, spiculis prosunt suis:
Plebs cuncta nempe nosse discupit virum,
Quem non amarit dira serpentum cohors.
NIl peius uspiam est adulantis viri
Fuco maligno, quod dat altera manu
Peiore damno rursus altera petit.
Vix Cerberi liventis ora tam nocent,
Orcique claustra. sic venena pessima
Praesentiore morte corpus haud necant,
Ac mixta fallaci optimi vini cado.
Vix gratiam res ulla tam parvam capit,
Ac mens fidelis: unice qui cogitat
Placere cordis intimo affectu suis,
Et arte quavis se probare, nil minus
Audit sinistre, ac frontis non esset probae.
Sic nata Sors est saeculi istius mali:
Aequis fides fucusque passibus meant.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII SILVARUM LIB. [Abbr.: LIBER] II. IN QUO ELEGIAE.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII Silvarum Liber Secundus. In quo Elegiae.
TU post ampla quidem funesti munia belli,
Et tam felici foedera pacta manu,
Plausibus innumeris et victrice undique lauru,
O patriae vindex optime dignus eras:
At te fata quibus nullo discrimine rerum
Miscentur solitis omnia nostra malis,
Instaurare iubent carae devota maritae
Funera, et ad maestos spargere dona rogos:
Triste satis fateor; sed te, qui cetera vincis,
Haec quoque constanti pectore ferre decet.
Illa, parum firmi procul hinc a sordibus aevi,
Incolit aurati templa serena poli:
Hîc vastum hoc miseros quod nos involvit inane
Despiciens, inter praemia mille sedet,
Mortalesque, uno periturae laudis amore,
Ridet inexhausti ferre laboris onus,
Et curas inter iactari, et inertia vota,
Ceu ruit incerto navis onusta salo.
Interdum cum facta tuae sublimia dextrae
Cogitat, et sumptae nobile pacis opus,
Gaudet, et ob partam, Princeps auguste, quietem
Gratari populis incipit ipsa tuis.
His expleta bonis, animisque admota piorum,
ua cithare, et cantus, laetaque cuncta vigent,
Extollit rerum non ficta laude parentem,
Vitaeque ipsius pectora fonte rigat.
Tu gemitus ducens, heros invicte, profundos,
Saucia crudeli vulnere corda geris.
Ipsa tibi comitem se ripa binominis Istri
Iungit, et insolitis ad mare vergit aquis.
Hi flores, herbaeque, licet pulcherrimus annus
Nunc eat, et zephyris feta calescat humus,
Haec prata, hi colles, quae tacti frigore languent,
Et quiddam luctus quaelibet arbor habet.
Carmina Pastores miseri feralia texunt,
Ingeminant tristes roscida rura modos.
Me quoque, quem patria numen caeleste relicta
Has voluit terras, hos habitare lares,
Me quoque non accepta iuvat, sub limine primo
Ingressus, maestae fila movere lyrae.
Salve feta parens laetarum Dacia frugum;
Feta quidem, at domina iam viduata tua.
Scilicet hic rerum stat terminus; omnibus aequo
Tardius aut citius mors venit atra pede.
Urbibus haec validis lex fixa est, ipsaque regna,
Ceu senio quondam victa situque, ruunt.
Ne quis nos, mortale genus, moribundaque membra,
Vivere non rupto posse tenore putet.
Hic animus noster, divinae nobilis aurae
Surculus, interitu nos rapiente, manet,
Illaesoque vagas cursu spatiatur in auras,
Et petit agnati splendida tecta poli.
Huc tua, magne Pater Patriae, translata marita est,
Libera curarum quas miser orbis habet.
Si numeras annos, poterat superesse, nec illam,
Ut solet, aetatis segna gravabat onus.
Sed si divitias mihi, si perpendis honores,
et quicquid nobis hîc
queat esse boni,
Venerat ad culmen, Princeps faustissime, tecum,
Quo Deus, et virtus te tua celsa tulit.
DUm Iani festae gemini rediere calendae,
Atque novos iterum Sol sibi iungit equos,
Ite salutatum pro me, pia pectora, Musae,
Splendorem nostri deliciasque soli.
Nec vos conspicuae maiestas ardua formae
Terreat et magni regia verba ducis.
Indice me, nemo est usquam clementior illo,
Et qui plus doctos gestet in ore viros.
Nam licet illius curae sint fulmina belli,
Et galeas tantum somniet atque tubas;
Non minus et nostro tamen indulgere labori
Interdum, posito Martis amore, solet.
Ite modo, heroique prius bona quaeque precatae,
Ferte refrenato carmina nostra metu.
Non alias mihi divitias Fortuna reliquit:
Ipsius immensas arca recondit opes.
Est tamen et nostris sua gloria versibus, istis
Quae plebem capiunt anteferenda bonis.
Quicquid ubique auri est nec vitae prorogat horam,
Et vix laeti inter credimur ista mori.
Nec domibus certus vastis est splendor, et urbes
Ipsa satis monstrant marmora posse mori.
Ut reges vivant, quamvis iam luce carentes,
Hoc acer vatum spiritus ille facit,
Et chartae celebres. Sic quotquot novimus olim,
Mansurum hoc solo munere nomen habent.
Relliqua perpetuo dormit pars obsita leto,
Non ulla fuerit quamlibet arte minor.
Haec Maecenati nostro date; fronte serenâ
Et miti capiet, ceu decet ista, manu.
Ac quoniam Dacis abitum meditatur ab oris,
Laetaque Pannoniae iam petit arva suae,
Sollicitate piis caelestia numina votis,
Ut faustum et felix quod parat esse velint.
Et quamvis tellus haec, patre et principe rapto,
Nobiscum interea non nisi tristis erit,
Ceu tenebris mundi facies quasi maeret obortis,
Cum petit Hesperias
Phoebus anhelus aquas:
Attamen his regnis avis indemnata profecto
Adsit et occeptum nil remoretur iter.
Cedite brumales, Sole hoc veniente, pruinae,
Pone truces, Aquilo frigide, pone minas;
Nec laedat gravis aura manus, medio agmine belli:
Laedere tot fortes quas nequiere viri.
Currus inoffenso terat axe molesta viarum,
Et sciat in dubiâ
cautius ire nive.
Donec speratis heros tamen optimus oris
Inveniat durae litora grata viae.
Hîc, quodcumque salus patriae et res publica poscit,
Successu solitae dexteritatis agat;
Ne forte insidias (istis nunc utimur armis)
Securis rerum quis paret, atque dolos.
Et quia, parte sui pridem spoliatus amica,
In viduo huc solus dormiit usque toro,
Inveniat superûm [Reg: superorum] auxiliis praesentibus, illam
Qua veniente omnis cura dolorque ruat.
Sic felix animi, firmi sic plenus amoris,
Ad Dacos redeat laetus ovansque suos.
Tunc sanè ingenti fervebunt omnia plausu,
Et via tecta olidis floribus omnis erit.
Me quoque, si modo fata volunt, quae iure sequemur,
Non alius quisquam carmine maior erit.
Interea Princeps quoque fortunatus, in illis
Quamvis incipiat nunc habitare locis,
Nonnumquam tamen et nostrum deflectat ad Albam
Vultum hunc, quo rerum pondera magna regit,
Et nos respiciat, quos, illo deinde remoto,
Multum aliàs metuo sors inimica premet.
Sic Studiis, queis [Reg: quibus] iam quasi fundamenta locavit,
Illius dempto fine virescit honos,
Sic quoque qui magni nunc Caesaris aemulus armis,
Artibus ingenuis aemulus eius erit.
Quem totos scripsisse libros de rebus opertis,
Nec non et vatem fama fuisse refert.
Sed quid opus verbis? minimè monitoris egere
Censeo, sponte suâ
qui satis ista facit,
Qui vester, Musae, pater est, curamque suorum,
Unica dum vitae suppetet aura, geret.
DUm tu Sarmaticos ob commoda publica campos,
Temporis o nostri gloria magna, petis,
Quid faciunt tenerae, dulcissima numina, Musae?
Pro rebus iungunt vota precesque tuis.
Nec tantum Musae, palmas ad sidera tendit
Clementemque vocat Prussia diva Iovem.
Est locus egelido paullum vicinior axi,
Baltica qua Sueco litora Marte sonant,
Hîc sedet, hîc inter Musas migrare volentes
A superis requiem pacis amica cupit.
Heliadum hîc lacrimis, Ponti quas appulit aestus,
Immiscet lacrimas victa dolore suas:
Alme Parens orbis, dicit, si proelia gentes
Quas gremio gerimus dedidicere pati,
Si mihi nullius turpis sum conscia noxae,
In meritos potius tela cruenta cadant.
Non satis est, alias quas Princeps optimus oras
Possidet, iniusto Martis amore premi?
Has illasque simul serva, mitissime divum,
Ne regat insuetum libera colla iugum.
Et sceptrum, et dominum sceptri, dominique cor illud
Schwartzenbergiaden qua potes arte iuva.
Ac quia nunc ad Sarmaticum contendere regem
Hic cupit, ut regni pondera magna gerat,
Da quo facundo praepollet munere linguae
Procuret nostri commoda tuta soli,
Et redeat qualem spero mihi, nuntius huius
Magni, quod fugiunt non nisi castra boni.
Tunc tibi tranquillos Prussi debebimus agros,
Tunc messem, et fetae gramina pacis opus.
Hoc voveo, hoc tu praesenti, pater, omine firma:
Non spernes fidas ac sine fraude preces.
Sic ait, et missis lacrimis Phaethontide gutta [transcriber: amber]
Implet turgentem Prussia laeta sinum.
ERgo posthabitis queis [Reg: quibus] patria cingitur agris,
Hactenus emensus tanta pericla fui,
Ut te, magne senex, a nati morte recentem,
Tristesque aspiciam tristior ipse lares?
Non haec illa mei fuerat spes optima voti,
Cum quererer gelidos tardius ire dies,
Praeciperemque viam, nec amarem verba meorum:
Quo fugis? expecta donec hirundo redit.
Sed celer, impatiensque regi, ignarusque morarum
Auferor, et praeceps in mea fata ruo.
Vix ingressus eram regalis moenia Dresae,
Buchneri effertur mater amata mei.
Hoc primum est vulnus; nunc et tua gaudia quondam
Iacobus gravior cura recensque venit.
Nempe domi fuerat satis haud fortasse malorum;
Quam facio, inveniunt et mea damna viam.
Si quid agunt tamen et luctus solatia, vestris
Me iuvet hoc lacrimis iungere posse meas.
Id solum superest, nam qui tua pectora verbis
Erigit, hic vastas indigus auget opes.
Ista domi lex nata tibi: Non posse moveri:
Hic honor, haec ingens gloria tota tua est.
Tot licet et populos, urbesque, Hispanus, agrosque
Ceperit, et quicquid nobile Rhenus alit,
Post patriam stetit hic animus; non omnia rerum
Possidet, hac una dum minor arce fuit.
Nunc quoque privatos, virtus tua quos parit, hostes
Dum rides, illos flere morique facis.
Ite, boni, et vobis aequalem quaerite palmam,
Non penetrant magnas tela minuta feras.
Omnia qui vicit vos quem tentatis Olympum
Obsequii tandem leniet arte sui,
Invidiamque supra positus caelique furorem
Inveniet faciles in sua vota deos.
Hoc, Lingelshemi, pretio, hac mercede, tenacem
Vivere propositi te iuvet usque tui.
TU quoque causa viae es nobis; tua fama carinam
Ad litus vestrum duxit, amice, meam,
Et stellas sprevi solitas. tu Parrhasis ursa,
Tu mare, tu velum, tu mihi ventus eras.
Hoc pretio patriae ferimus dispendia nostrae,
Et didici longas temnere posse vias.
Aspicio toto qui circumferris [(perhaps: circumfereris)] in orbe,
Et finem Phoebus quem quoque sentit, habes.
At minus est, quod fama potest, vincique fatetur
Succumbens meritis gloria vasta tuis.
Faustos, quotquot amas: et ego novus advena gressus
Ad te vix digno pectore tendo meos.
Scultetus tamen ista tuus me iussit, idemque
Gruterus quicquid sum tibi, dixit, erit.
Ille mihi pater est (nec nos hoc credo mereri)
Et si quid dici plus quoque patre potest.
Haec sors prima mea est: accedet summa favori,
Si, Grutere, tui compos amoris ero.
Sculteto dabis hoc certe, si cetera desint.
Esse gravis quaeso cui favet ille queas?
Sed doctrinae etiam censu, et virtutis amore
Non vivam in vestra degener hospes humo.
Parve Nicer, vasto gratus comes additus Rheno,
Parve, sed accepti dulcis alumne meri;
Sic te Naiades sitiant, nec durior umquam
Hoc tibi sit Princeps alter, et iste diu:
Accipe me civem, non nos venti error iniqui
Depulit ad vestros et levis unda sinus;
Nec scelerum maculis aetas corrupta, nec ullum
Natali iussit crimen abesse solo.
Musas quaero tuas. ignosce, Silesia, fasso:
Immemores terrae cogimur esse tuae.
Plus aliquid patriâ tenet hîc domus unica totâ,
Magnaque sunt domino tecta minora suo.
Hunc sequimur, mentemque iugis includimus istis:
Hîc patriam, hîc nostros credimus esse focos.
Gruterus Geticas longe migraret ad oras,
Esset in extremis patria nostra Getis.
QUisquis ob immeriti Germanos crimina belli
Assiduis dignos fletibus esse putat,
Me demat numero, quem magnae opprobria gentis,
Et clades reliquis quae nocuere iuvant.
Vidimus albicolas vastari caede Bohemos,
Et Moravi nimium tristia fata soli:
Ascita in tantas quoque nostra Silesia partes,
Ante suas vidit barbara signa fores.
Huc etiam ventum est, ut te, praenobile tantum
Ferre merum solitus Rhenus, Ibere, ferat.
Utque illas taceam, quas aut cunctatio nobis
Intulit, aut alias abdita causa notas,
Illa diu Phoebi longe acceptissima sedes,
Quae de myrthorum culmine nomen habet,
Territa fortunae praesentis imagine, iussit
Carpere diversas numina docta vias.
Cara Palatini, cras forte Hispanica tellus,
Maesto dicebat murmure
turba, vale.
Tu gratum fesso litus, tu rursus eunti
In mare Ledaei sideris instar eris.
OB celebres potius, frater carissime, plausus
Ad patriae veni moenia pulchra tuae,
Dum natam [(transcriber); sic: natum] Princeps illam tuus elocat, omnes
Quae secum Veneres, et Venus ipsa, trahit.
At te mors iusto exercet materna dolore,
Nosque simul lachrimis ora rigare iubet.
Scilicet haud aequum est, cuius tu gaudia sentis,
Illius expertem vivere velle mali.
Et doleo, et toto suspiria pectore duco,
O Auguste, manent cetera sola Deum,
Ipse licet cantes aliquid caelestius Orpheo,
Hoc nihil ad mortem est, auribus illa caret.
Quod restat tamen, ad planctus nos esse frequentes,
Victurosque iuvet posse ciere modos.
Ferte pio, dulces Musae, solatia vati;
Me curae imbelles et via longa vocant.
Istud habe solum, quod nostrum quilibet optet
Haec sibi, quae tectum facta fuisse doles.
Olim tempus erat cum diva Silesia (diva?
Iam vix viva) suos laeta videbat avos:
Nunc vita nostris peius nihil usque precamur:
Felix qui potuit non cito velle mori.
Tu melius mihi vive, meae spes optima vitae,
Et, donec reddant me tibi fata, vale.
ASpera si reliquos peregrinas linquere terras
Sors iubet, atque suos rursus adire lares;
Nos ad te medios, deserta pace, per enses
Tendere diversa, patria, lege iuvat.
Hinc pietas saltem poterit tibi nostra probari,
Quaeque comes iuncta est vatibus una fides.
Nulla mihi, Cimber de me cum quaereret hospes,
Tu nisi, discessus causa colorque fuit.
Non est ad tenerum fateor terra illa palatum,
Nec nihil antiquae rusticitatis alit.
Iuthia cumprimis quam nos habitavimus horret;
Vix ullis videas iugera laeta satis.
Pauca tenent silvae, vilis sunt relliqua caespes,
Vilis, ni ligni serviat ille loco.
At me tristitiem pariter morumque locique
Septem iam menses edocuere pati.
Si quid id est, gelido damnatas sidere noctes,
Et rabidi tulimus frigora saeva Noti.
Nunc crudelis hiems aestati cessit, et illi
Non minus aspirat mitior aura solo.
Sic satis effuso potuissem taedia campo
Vitare et caeli commoditate frui.
Nec montes aberant, varioque frequentia pisce
Flumina, et irriguis hortus amoenus aquis.
Linguae ignarus eram primum; sed et haec quoque facta est
Usibus assiduis nota frequensque mihi.
Adde libros et Pegasides, sacra pectora, nostras:
His nemus, et frondes, antraque sola placent.
Hac alius vivat contentus sorte: beatis
In patriae nobis non libet esse malis.
Ut tecum infelix, oppressa Silesia, vivam,
Posthabita longas temno quiete vias,
Praecipioque malum. lux haec est septima qua nos
Detinet adverso pigrior aura salo.
Interim in annoso conamur stertere velo,
Et vix humanis nos satiare cibis.
Quis scit an et iam non mendax me navita fallat,
Qui,
cras Lubecae tecta videbis, ait.
Quaque Pater Phoebus longi solatia belli
Teutonicis iussit nos aperire modis.
Hic mihi census adest, his me (nec plura requiro)
Donarunt solis fata benigna bonis.
Quod si alios mores vitamque hoc postulat aevum,
Omne, iube saltem, sum subiturus onus.
Possumus immoto gladiis occurrere vultu,
Possumus et pro te dulce putare mori.
Delius arte lyrae, cithara est perfectus Achilles:
Ille tamen iaculis praevalet, iste manu.
Fortiter univit teneras cum Marte Camenas
Messalam terra qui sequiturque mari.
Excipe me saltem, nec longae munere pompae:
Nil gens istius nostra coloris amat.
Kirchnerus satis est nobis occurrat, et ambas
Iniciat Musis quo placet ore, manus.
Queis [Reg: Quibus] cumque ille locis, istud quoque nescio, vivit,
Hic requiem tantae, nec magis, opto viae.
Quod si firma mihi, ut semper, Fortuna negatur,
Vel solum nobis detur adesse diem.
Sic et prateritis inducam oblivia damnis,
Et nullo aggrediar post obeunda metu.
IBis ad acceptam rursus, Nusslere, Boleslam,
Istiusque tibi non placet ora soli.
Ibis, et e vatis dilecti pectore cunctas
Tecum delicias, gaudia cuncta trahes.
Nec te noster amor, nec te fraterna movebit
Cura, nec a lacrimis lumina laesa suis.
Omnia sunt infra rigidam mea carmina mentem,
Inveniunt nullam verba benigna fidem.
Sic ubi virgineis deceptus amator ocellis
Ardet, et implacido tactus ab igne perit:
Quas ille haud lacrimas, quae non suspiria fundit!
Curvarent miserae saxea corda preces.
Illa sua sibi mente placet, ridetque dolentem,
Ac gaudet vultus talia posse suos.
Forsitan et reliquis narrat sua facta puellis:
Non est gens toto vafrior ulla solo.
I tamen, et claras illic diffunde per artes
Sedulus, ingenii munera larga tui.
Non etenim invideo: tua nam quoque gloria nostra est,
Nec minor hoc nobis laus ab honore venit.
Atque ita sim felix, lateri comes impiger irem,
Nec mihi vis ausus sisteret alta meos:
Tecum dulce foret generosis gaudia curis,
Doctaque festivis iungere verba iocis:
Interdum et posita graviorum mole laborum,
Solari querula taedia longa chely.
Sed votis spem solari nos possumus aegris,
O Nusslere; patent cetera sola tibi.
Non tamen idcirco videar desertus; et hic est,
Quod possit nostram, crede, levare sitim.
Me procul a vani defendit sordibus aevi
Scultetus, nostri doctus Apollo soli.
Hic tenerae largus dat amica silentia Musae,
Et fovet ingenii dona minuta mei.
Sic querula explicita Pandionis ales in umbra
Suaves sollicito concinit ore sonos.
Sic mihi vita ruit. tenera cum matre Cupido
Idalius vati dulce ministrat opus.
Cumque laborato sublimius ire cothurno
Vellem, et Mantoo [transcriber: Vergil] tradere vela Noto;
Arridens vafro formosa Amathuntia [Reg: Amathusia] nutu,
Monstrat virgineos imperiosa sinus:
>Ista palaestra tua est, ait, haec sunt proelia: nervos
Hic licet intendas, care Poeta, tuos.
Quid facerem? Praestat tam suavi morte perire,
Claudere quam extremum militis ense diem.
Ardeo nunc totus; sed non constanter: in una
Qui perit, hic nimium relligiosus [Reg: religiosus] amat.
Lesbia formosa est; non est deforme Neaera;
Elucet donis alma Corinna suis.
Omnibus est aliquid quod se commendet amanti.
Vatibus hic fastus solus inultus abit.
Securo ingredimur Romana cubilia passu:
Cum volumus nobis Graecia tota patet:
Sic lepidis vitae traducam tempora curis,
Sic vivam, Musis deditus atque mihi.
Iam cernis, tanti sit amor num noster, ut optem
Propter te patriam posse habitare meam.
NIsse pater, fetis quem diva Lusatia pratis,
Et variis culta saltibus ambit humo:
Et tu nobilium quaedam regina locorum
Gorlicium, nostri stella corusca soli;
Si fas est, sedesque meis vacat ulla Camenis,
Nos quoque post reliquos vatibus adde tuis.
Haud ego praeripiam vestris loca debita Musis.
Sat mihi, postremo non nisi fine legi.
Meisteri summa facies statuatur in ora:
Huic par tam celebri nullus in urbe fuit;
Seu facili puros elegos deducit avena;
Seu, Flacco propior, grande figurat epos.
Vindicat inde suo Mylius sibi iure triumphum:
Cederet argutis Bilbilis [transcriber: Martial] ipsa iocis.
Alcaei quoque sublimi rivalis in oestro
Arnoldus, reliquis non minor, unus eat.
Cüchleri numero titulus ponatur ab isto,
Quem referet Latiis Graecia versa modis.
Post alios aliosque, quibus tua gloria surgit
Vindicibus, nomen tunc superadde meum.
Nec timeo, reliquis ne dedecus arguar; hospes
Nec nimium vestra sum male notus humo.
Iam vaga bis solitum Phoebe decrevit in arcum,
Vestra mihi gratus tecta recessus erant;
Cum me sollicitas intra tua moenia curas
Sperabam pulchro ludere posse dolo.
Nec nos vana sua mens credulitate fefellit
Plus nimis, et voti sat bene compos eram.
Materies etiam nostro [(transcriber); sic: nostra] festiva furori
Contigit, et nervis digna palaestra meis.
Nam cum grassantem patriis crudeliter hostem
Finibus, et saevas in sua membra manus,
Victura populis tentassem credere penna,
Virgiliique gravi non minor ire tubâ;
Mox alio traxere tui nos, diva, lepores,
Fixaque virgineis astra superba polis.
Hinc mihi grandiloquum Cypri regina cothurnum
Exuit, et lepidum condere iussit opus.
Protenus exciderunt animo fera bella, meumque
Pro lauru myrti circumiere caput.
Nec mirare, meas hausisse venena medullas:
Vates, et iuvenis, res erat apta deae.
Feci quod voluit: nunc claudos fingere iambos
Occepi, numeros nunc, Elegia,tuos.
Hos quoque tam leni manantes flumine versus,
Indulget genio sponte Cupido meo.
Seu quia sopitos et iam sentiscit amores,
Et tacito mea mens igne videtur agi.
Seu quod sidereos credit se cernere vultus,
Et sponsae, iuvenis, lumina clara [(transcriber); sic: ,] tuae.
His quoque numen inest; instinctu surgimus illo:
Spiritus ex oculis virginis iste venit.
Ex oculis, Sponsus dudum queis [Reg: quibus] saucius errat,
Incerto veluti cymba relicta freto.
Heu quoties motu conatus frangere morbum,
Leschuicium sese contulit ille suum;
Si rapidas valeat restinguere forte favillas,
Et grato dominas fallere rure manus.
Sed mediis Venus errat agris, vitaeque decorem
Quaqua se vertit repperit esse suae.
Dissita mane novo villarum culmina fumant:
Sic halat casto dulcis amica toro.
Supprimit astra decens croceis Aurora capillis:
His aequas etiam spargit et illa comas.
Immenso radios Titan extendit Olympo:
Hic oculis divae splendor amoenus inest.
Audit inerrantes arbustis flare susurros:
AEthereo similes promit ab ore sonos.
Purpureis cernit gemmantes floribus hortos:
Tale decus vernans undique vultus habet.
Expansas patula circumspicit arbore frondes:
Bracchia non aliter pandit et illa sua.
Consulit adversi bipatentia culmina montis:
Parnasso dominae vellet adesse suae.
Quaerit in explicitis gelidam convallibus umbram:
Expliciti rosea sunt quoque valle sinus.
Nil non rure videt: sunt virginis omnia plena,
Quaque venit flammas invenit ille suas.
Flumen adit: sed et his Cytherea vagatur in undis,
Et furit in liquidis fervidus ignis aquis.
Ergo, suo quoque cum non sit securus in agro,
Rursus inops animi moenia nota petit.
Hîc reperit teneras, frustra quas liquerat, ulnas,
Exoptatque suam flectere posse deam.
Illa, licet blandis, mitescere nescia verbis,
Ut rupes pelago dura fremente manet.
Paulatim tamen instanti concedit amori,
Et discit nimias spernere nolle preces.
Donec quas timuit pura spe praecipit horas,
Quaeque prius nequiit basia ferre, petit.
Vicisti, iuvenis, rigidam, dilecte, puellam:
Excute nunc si quid sedulitatis habes,
Infractoque moras ulciscens pectore, poenas
Exige de tota virginitate, tuas.
Aspice cordati canentia menta parentis:
Gestit et ille novo posse nepote frui.
Nec minus ipsa, licet lacrimarum depluit imbrem,
Succumbet gratis victa puella minis.
Crede mihi, quicquid metuit iam perdere, tali
Saepius optabit perdere posse modo,
Atque diu tibi collectos exhauriet aestus.
Hîc quoque, si nescis, non nihil usus agit.
Felices animae, pallenti Vesperus ipse
Gaudia festinat tanta videre face:
Praecipites vobis impendunt sidera flammas,
Et citior solito nox ruit alta polo.
Ite, brevi discedet hiems, componite nidos:
Ver etiam vobis ad sua puncta redit.
Fortunate virûm [Reg: virorum] , placidos nunc carpere somnos.
Nemine quam domina forte negante potes.
Et, gratis ne sis felix, accedit amori
Dos quoque, sat dotis sit licet ipsa sibi.
Nos miseris vitae florem depascere curis
Cogimur, et sortis de levitate queri;
Ingeniumque meum duro sub pondere languet,
Ulteriusque sui vix meminisse potest.
Si tamen haud prorsus Musarum castra relinquam,
Nec penitus nostrae transfuga partis ero;
Extollam, Famae fretus plaudentibus alis,
Carmine Gorlicium non moriente, tuum.
Tu sobolis, Gothofride, tuae natalis in ipsa,
Ut possit libri fac modo fronte legi.
SAncte senex, si rebus adhuc superesse caducit
Nunc licet, et nostri si meminisse potes,
Accipe manantes puro de pectore guttas:
Hoc liceat tumulum spargere rore tuum.
Hinc et odoratae myrti, laurique rosaeque,
Hinc surgent violis lilia iuncta suis.
Haec omni potiora tibi sint lacte meroque,
Quamlibet Elysii florida prata colis.
Hic tibi clarorum manes umbraeque virorum
Oribus excipiunt ora, manumque manu,
Acceduntque tibi. pars admiratur honorem
Vultus, canitiem pars stupet illa tuam.
Hos capiunt lepor imbutus grauitate Catonis,
Et simplex verae relligionis [Reg: religionis] amor.
Hi nervos tristi podagrae languore solutos,
Membraque crudeli pallida febre locant;
Hic vbi divorum secreta potentia sedem
Felices animas iussit adire suam:
Hic ubi perpetua est caeli clementia, et ordo
Sanctior imperio se regit ipse suo.
Sic nostri quondam pariter vixere parentes,
Cum facies mundi salva recentis erat,
Nec dominis diversa suis. vivebat inermis
Orbis, et ignotum crimina nomen erant.
Ulmus in umbrosis viti commissa maritae
Vallibus, innocuo pondere vexat humum.
Gaudet magna parens aeterni germine floris,
Hos Hyacinthe tenes, hos amaranthe locos;
Hic casiae virides, hic aequa papavera somno
Surgunt; delitias angulus omnis habet.
Fons est in medio dulcis, nive purior omni,
Distinguens lymphis arva beata suis:
Hic gens sanctorum sese cum nomine ponunt,
Non tamen expertes nominis, atque sui.
Hic ducunt choreas, hic plausibus omnia complent.
Hic late indulgent gaudia cuncta sibi.
Hic tu, care parens, animis pars addita magnis,
Vi linguae cunctos in tua sensa rapis:
Seu libet ingentes verborum effundere rivos,
Ausaque vel Pylio non imitanda seni:
Seu Domini laudas plenus pietatis amorem,
Quo nostrum istud inops noluit esse genus.
Quicquid agis, iuvenis non dedignabere munus
Exile, et vatis debita iusta tui.
Haec regni pars sola mei est; his polleo donis:
Qui maiora dabunt unus et alter erit,
Vix meliora tamen. tandem perit orbis in orbe:
Mors iura et leges vindicat atra suas.
Carmine Parcarum contemnere possumus ausa;
Hoc nostro facimus nos superesse rogo.
Tu quoque, qui tanto amplexus me semper amore es,
Hoc pretio grates experiere meas.
FElix qui patriis aevum traducit in umbris,
Et laeto notis pectore vivit agris.
Illum non misero plebs importuna boatu
Terruit, et vanos iussit inire dies.
Illum non nimium grandes ursere cululli,
Ebria nec medio mens natat uda mero.
Ille sub illunis torpentia sidera noctis,
Non aliis turbas quas dedit, ipse luit.
Sed placido semper rorantia pocula vultu
Temperat, Aonidum solus et ipse sui.
Dum Phoebus mundum propiori lumine cernit,
Et sese in flores exserit aura suos,
Concredit ruri corpusque animumque paterno,
Et dignam dulci rem meditatur humo.
Nunc faciles elegos ridet, dominaeque Dionae
Consecrat ingenii liberioris opus.
Nunc silvas sequitur Dryadum, saltusque virentes.
Et locus hic magnis vatibus aptus erat.
Nunc ad oberrantes lascivo flumine lymphas
Fertur, et egelidae flebile murmur aquae.
Forsitan in campis , quod non reperisset in urbe,
Repperit: et teneras est Venus inter oves.
Forsitan in campis quod non reperisset, in undis
Invenit; et medias est Venus inter aquas.
Scilicet iste locus Veneris sibi vindicat ortum.
Saepe venit liquido maxima flamma mari.
Neptunus proprio pater aequore concipit ignem:
Nec Delphin tutam, nec facit unda Thetin.
Sic olim optarem, vates lepidissime, tecum
Vivere, sic placida posse quiete frui.
Haec quoque carminibus loca felicissima causam
Sufficerent forsan materiemque meis.
At quicquid sibi mens optat mea, somniat: uni
Sed tamen eventus creditur iste deo.
IPse quidem mallem, iuvenum doctissime, tecum
Ad patrii rursus tendere rura soli,
Quae nimis infreno relliqui pectore, dispar
Fortuna, sed par credulitate tibi.
At nunc Fata negant, mihi semper iniqua: sequemur,
Si melior forsan proximus annus erit.
Interea noti parvo tibi tempore vatis,
Non tamen ingrati, ceu puto, nomen habe.
Et cum quis, quid agam, quei vivam, inquiret amicus,
Paucula, si libet, haec me monitore refer.
Mane suis Tullî [Reg: Tullii] suadam, vt valet explicat Hunnis,
Pransus Musa canat quid Venusina [transcriber: Horace] monet.
Postulat haud totam sibi Princeps optimus horam:
Hunc quoque qua par est sedulitate docet.
Cetera cuncta suae dat, nullo inhibente, quieti,
Et procul a vulgi conditione sedet.
Paucos ille libros, sed quos aut Graecia tellus,
Aut Roma in lucem protulit alma, legit.
Hos vita et scriptis imitatur, quodque Catones
Intonsos oleat nobile fingit opus.
Est tamen et concessa bonis, et honesta voluptas,
Cui posita interdum tetricitate vacat.
Hanc facit, et multam lucis pariterque laborum
Partem infractorum Vandala grata metit.
Quod si forte placet laribus prodire relictis,
Tunc quoque mens animi queis [Reg: quibus] recreetur habet.
Inter stramineis exstructa mapalia tectis,
Et desolatas quas habet Alba casas,
Plurima Romanae perlustrat marmora gentis,
Tot quae post annos nunc quoque salva manent.
Adde feras gentes, Turcas, Graecosque bibaces,
Et quos a priscis credimus esse Getis.
Horum simplicitas illum sermoque morantur,
Et varii celebrant queis [Reg: quibus] sua sacra modi.
Nonnumquam volucri saltus circumdare gyro,
Quadrupedisque fuga membra fovere iuvat.
Haec inter, quod adest animo componere discit
Erecto, et patria posse carere sua.
His nos exigimus iuveniles legibus annos,
Prompti fatorum fortia iussa sequi.
Tu pariter confise Deo, quae contigit horam
Arripe, teque tuo redde, Iacobe, solo.
Nec te paeniteat Dacos lustrasse remotos;
His etiam rebus non levis usus inest:
Nam qui alias vidit non absque laboribus oras,
Post multo melius discit amare suas.
SI memor Asteries alicuius, ut antea, vivis,
Haec digito Asteries verba notata legas.
Improbe non memor es; nec sic taciturne sileres:
Non est res mutae condicionis amor.
At vocalis eras, tibi cum speciosa videbar,
Et tua materies, cum mea forma, fuit.
Tunc placuit vultus, longi placuere capilli.
Et fuit Asterie, quod nequit ipsa Venus.
Lacque rosasque meis dicebas cedere malis,
Dicebas totam labra bibisse Tyrum.
Et quid non nostro fuerat tibi corpore pulchrum?
Quid simulatoris non valuere doli?
An scripsisse pudet mendaces carmine laudes,
Ceu deceat vultum gratia nulla meum,
Inque peregrinis potior stat cura puellis,
Ad quas Asterie forte putatur anus?
At bis septenos nutrix mihi computat annos,
Et me ceu parvam mater amare vetat.
Cum tu me caneres (nec enim potes ista negare)
Nondum ego tunc noram quid puer esset Amor.
Cantabas pharetram, cantabas saepe sagittas;
Non satis adverti quid pharetra illa foret.
Saepe meae dixi,
quae sunt haec tela? parenti;
telam non tibi tela dedi.
Iam modo quos dicant video tua carmina divos;
Nunc aliquod credo numen habere Paphum,
Et metuis ne sim primis mutata sub annis?
Sit tua tam constans, quam mea forma, fides.
Quid si promittant nostrae iurentque puellae,
Mentitam de me nil chelin esse tuam?
Cur igitur spernor? vel, si non spernor amanti,
Littera cur a te nulla legenda venit?
Mene latere putas (multi retulere roganti)
Quod tibi iam, dextra Cypride, surgat opus?
Audio Teutonico te laurum quaerere versu;
Quas melius nemo triverit ante vias.
Cecropios dicunt tibi se submittere vates;
Et nihil in Latia tale fuisse Lyra;
Fama Silesiacum celebrat cantata Maronem,
Nec non Callimachum, Teutonis ora, tuum:
Paelignus coepit iam vilior esse Poeta,
Et cui non unum Cynthia carmen erat.
Haec mihi laudantur; vestras amo credula laudes:
Ex tamen his ipsis pallor in ora venit.
Nam metuo ne quam cantes ibi forte puellam,
Nostrum quae teneat non sua regna locum.
Si memini (meminit, quicquid semel audit amata)
Quandam etiam carmen fertur amare tuum.
O sim, quae fueram, non pugno, semper amabis:
Opto vetus nobis ardeat usque focus!
Quodque aliquid timui, veniam largire puellae:
Nulla mala est quae sic capta puella timet.
Ingenium noram scribatur quale Poetis,
Et quam multivolum sint in amore genus.
Vos docet hoc vester toties mutatus Apollo;
Illi iam Daphne, iam Machareis erat.
Ne timeam posthac, ne des alimenta timori,
Scribe: Mea Asterie; mox cadet ille metus.
Nec tamen ille cadet, nisi, quae vocat aurea rumor,
Legero Teutonicis verba ligata modis.
Quaeque alias lusit faustis tua pagina Divis,
Ipsi quae cupiant Ausones esse sua.
Sat scio, quam possis lepidum te reddere verbis;
Sat scio, quam possis cuncta venusta loqui.
Plus tamen experiar; nec lector venerit alter,
Qui tua maiori sedulitate legat.
Dummodo sola legar, sim dummodo sola Poetae:
In regno tali nescio ferre parem;
Nec, precor, inveniam. Quid si constantior esses,
Quam meus id credit suspiciosus amor?
Quin sociae, mecum similis quas copulat aetas,
Saepe mihi dicunt:
Fidis, amica, parum:
fastus, dicunt,
te tuus iste decet.
MItto tibi, tua quam dempsit mihi carta, salutem,
O dea, si talem te sinit esse fides.
Hanc vix illaesam calami facundia prodit,
Et non feminea verba notata manu.
Fallere me si vis, caute merceris oportet:
Non adeo vates credula turba sumus.
Tu nostri constans ut sis in amore, Poeta,
Idem et Venator, si tibi tantus adest?
Atque hoc cum legerem signatas nomine cartas,
Iramne, an risum me tenuisse putas?
Quam plane timeo (timet omnia verus amator)
Plus aliquid solis ne petat ille feris.
Laudo tamen lepidum mihi successisse Poetam,
Atque ideo quae me littera laesit, amo.
Vincat me, quia carminibus quoque vincit, amore:
Hac etiam inferior parte libenter ero.
Tam bene quae laudat mille imprimat oscula labris,
Quasque mihi revocat sentiat ipse comas.
Nec pudet haec celebrasse tui nos munera vultûs,
Sed quod non simili dexteritate, pudet.
Tantum nostra tuo cedent iam carmina vati,
Quantum abit a labris lacque rosaeque tuis.
Porro si formae cordis quoque gratia constat,
Ulteriusque mei iam memor esse potes,
Sum qui semper eram, et totis regionibus absens
Ut prius insolitum cogor amare decus.
Altior a nobis Phoebus vehementius urit;
Et distans melius me tua flamma coquit.
Nec metuas aliam mihi forte placere puellam:
Nil locus ad dotes possidet iste tuas;
Femineumque genus saxo hîc praecordia cinxit,
Nec didicit patriis mitius esse iugis.
Adde quod indigenas externos perdere formas
Nescio quod tacitum crimen habere putant.
Quod si aliam pereo (concedimus ista timenti)
Exemplo solus disco manere tuo.
Crede mihi, sis vafra licet, cognoscimus astum:
Quae tractes propria proditione patet.
Iam bene cum quid agam venienti ex hospite quaeris,
Quid nisi te vanis posse vacare putem?
Quin Vates etiam tuus a me poscere versus
Te docuit, quos me rectius ipse facit.
Aspice Parnassi tibi qui sacra culmina nostri
Monstrat, Parnassum ne petat ille tuum.
Nos Pindo extorres sacramus Apollinis aris
Versibus his pulsas non sine laude fides:
Hîc tibi, Phoebe,
lyram grati mens ponit Opitî [Reg: Opitii] ,
Dum petit undosi turbida iura fori.
Si tamen interdum huc ad non sua regna redibit,
Sis facilis, gravis haud non fuit ille tibi.
Quicquid fingo tamen, nil carmina nostra puellae
Conducunt, lanam carminet illa suam.
Si nescis, vestrum decet ignorantia sexum.
Credimus haud aegre quae capit ista, capi.
Vix intacta sui post versûs perstitit Umbri
Cynthia, nec virgo pulchra Corinna fuit.
Falsa etiam laudas, nam quantum carmine possim
Littera sufficiens haec tibi testis erit.
Deprecor immeritos, si me non ludis, honores:
Scriptori melius singula redde suo.
Quicquid ais nescisse, levisque Cupidinis artes,
Quas male te docui, certius ille docet.
Hoc pretio Musae suffer dispendia nostrae,
Et nugis deinceps disce carere meis.
Cetera sum tuus, ac scribo (si te ista iuvabunt)
ASTERIE, et dubio quamlibet ore, MEA.
Iam, tuus hoc etiam Venator forsitan optat,
Si vis me recte posse valere, vale.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII SILVARUM LIBER III.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII Silvarum Liber Tertius.
O clara divae stella Silesiae,
Heroa coniunx impete quo tibi,
Nil tale quicquam cogitanti,
E mediis properante fato
Aufertur ulnis, dum superest catae
Fervor iuventae, nec roseus fugit
Candor genarum? iure maestis
Numina sollicitas querelis,
Demptasque luges delicias, memor
Harum sodalis quas thalami trahit
Dulcedo rerum. sed protervus
Cuncta feret per inane Corus.
Ius quippe leti sanctaque vis deûm [Reg: deorum]
Quemquam reverti post obitum vetant
Ad nos in has orbis minantes
Interitum putridi ruinas.
Nobis terenda est haec quoque semita,
Iusto sorores stamina pollice
Cum fluxa deducunt, virili
Interea tolerare sortis
Multum frementis tela animo decet,
Certos nec isto nos stabiles solo
Durare semper, nec perenni
Compositos recubare terra.
VItrei fontes et amoena Tempe,
Queîs [Reg: Quibus] suas, grato sale temperatas,
Credidit lymphas genitor medentum
Magnus Apollo,
Ille Musarum Pater, ille Martis
Filius, soli metuendus hosti
Annibal, vestris avidus medelae
Utitur undis.
Vos vocat cura haec latices benigni,
Vos decet vena saliente tellus
Quotquot indulsit sat amica vobis
Promere vires.
Hoc sciant vestri teneantque rivi,
Hoc aquae carmen praeeant salubri
Fontium Nymphae comites; in uno
vivere multos.
ET nobis taciti quiete plectri
Lux omni ingenio canenda vergat?
Hoc Phoebus vetet, hoc novem sorores.
Hibernis age me rosis, Cythere,
Si te rite colo canoque, cinge.
Idaei melius virete colles,
Et plus Castaliae vagentur undae;
Et si qui nec adhuc nivi patescunt
Laetis floribus explicentur horti.
Sint festa omnia, sint procul labores,
Sint curae: proprius dies Gruteri
Saturnalitias requirit horas,
Et plenam solida quiete vitam;
Qualis, magne virûm [Reg: virorum] , tuae senectae,
Postquam gloria nil requirit ultra,
Et mundum volitas per universum,
Dein semper quoque debet imputari.
At specta temerarium Poetam,
Versu ludere non suo volentem,
Et vox destituit fugitque longè.
Invitus tamen istud addo Musis:
Pro vitae auspicio meae Decembri
Multum debeo, summa pro Grutero.
Plus nulli dedit, et dabit December.
FEstum Schweinicio diem frequentet
Quisquis vult bene nobili iuventae.
Non illum canibus vacare solis,
Milvorum insidias, equos feroces,
Imbelles leporum sequi catervas,
Enses saepe loqui, videre numquam,
Altum stertere, virgines arare,
Vinum educere, devorare census,
Ut nunc patricii solent nepotes,
Et sol exoriens videt cadensque.
Sed mens eximiis dicata rebus
Ridet delicias ineptiarum,
Et gratas melius resolvit horas.
Nil hîc nobilitas genusque Musis,
Nil Musae generi nocent avito.
Hoc ergo hic niteat dies quotannis,
Vel multo quoque laetiore vultu:
Nam ceu prae reliquis decora virtus
Illum nobilitat, secundiores
Sic et prae reliquis meretur annos.
QUod ver praeterito redibat anno
Consueto citius, tibi imputabam,
Vatum maxime: nam tuo serenis
Adventu radiis polus micabat;
Et si non radiis micasset illis,
Prae lucis facula tuae, pruinis
Nil quicquam licuisset: at vicissim
Quod, Phoebus licet altiore caelo
Incessu graditur, tamen paternum
Sero constiterit gelu fluentum,
Et secura sui rigensque leges
Veris sumit hiems, negatque campos
Dulces dicere, sobriasque terras,
Et laetas volucres, nivesque canae
Luctantis radios premunt Olympi;
Hoc, Kirchnere, tibi quoque imputamus.
Nam postquam lepor unius puellae
Praefertur teneris tuis Camenis,
Et prae vertice gratiore Pindi,
Parnassum [transcriber: metaphor: breasts] dominae requiris unum;
Cum Musis Pataraeus [Reg: Patareus] universis
Infandùm gemit: ergo nec decora
Gaudent cum dominis suis vireta,
Nec silvae solitos nemusque cantûs
Absolvunt, zephyrusque murmurante
Ludit florifer undiquaque vento.
Sed quod iam posito gravi Maronis
Summi pondere, castiore gressu
Gyros contraho carmen in minores,
Quid mirum tibi? si tuae puellae
Acclinis lateri, brevi patrabis,
Quod numquam quoque forte perpetrasti.
SCilicet hoc reliquos pretio sublimibus alti
Vincimus ingenii curis; hac lege per oras
Tendimus innumeras, et vastum currimus aequor;
Ut post tanta viae discrimina, vela legamus
Virgineo defessa sinu. sic saltibus Anglis
Imposuit certum Aeneae tibi mater amorem.
Namque ferunt illic, qua regia collibus altis
Aerias Windsora domos ostentat, et amne
Vicinos Tamesis clementi illabitur agros,
Te placidam vidisse deam, et post mille viarum
Taedia, et audacis metuentia lina carinae,
Hîc portum fixisse tuum; hac mercede tot annos
Absolvit divina Venus, geniique labores
Ausaque digna tui, facunde Poeta, rependit.
Idcirco docti miracula dissita caeli,
Astrorumque vagos iuvit lustrare recursûs,
Et quicquid non novit humus? hoc denique centrum
Quaesisti, radium toties cum lignea sensit
Terra tuum, et penito natura occulta recessu
Uranie studio docuit te diva benigno?
Virtutis dos ista tuae est: repete alma libellos
Roma tuos, reddique tibi, Grassere, coronae
Dona iube, frustra iuvenis miratus es, Heinsi,
Doctrinam et dulces numeros, tam grandibus ausis
Invenit Cytherea modum: quodcumque requiret
Posteritas, hoc virgineis scribetur in ulnis,
Maximaque exiguis requiescet gloria metis.
Felix quem externis nitentem assurgere chartis,
Invadit tam faustus amor, vitaeque reponit
Innocuae spes tanta sibi, parvoque quiete
Sed proprio contenta domus: sitis ardua Famae
Vix umquam est secura sui, et vicinior astris
Laus semper suprema petit: vix nomen inane est
Quicquid inexhausto noctuque dieque labore
Prodigus ipse tui et vitae paene inscius optas.
Et iam quod reliquum est, merito, Kirchnere, requiris,
Si fines tua Fama suos habet, hactenus omnes
Dilectis operas licuit consumere Musis.
Vindicat hanc natura sibi; depone tributum,
Vates docte, tuum: Cypri regina Poetis
Destinat, eventu tamen impare, vulnera cunctis.
Tu voti sat compos abis: tibi casta puella,
Et formosa tamen, animoque simillima fronti,
Ducitur, et nox illa polo descendit amico,
Quam vix ipse queas digna celebrare Camena.
At mihi, si, quamvis ab avo descendimus uno,
Praesenti non esse licet, vultusque meorum,
Asterienque meam cogor vitare, benignus
Fatorum concedat amor, reduci alite laeto
Ut vestros detur tamen olim cernere natos.
FRustra retentas, patriam si quis fugit,
Abire certus: ille amicorum preces
Qua recipit aure reddit, et patriae immemor,
Quacumque tendit patriam invenit suam.
Temnit viae molestias, quisquis cupit.
Multos paterni caritas retinet soli,
At nos abegit: patriam amplecti meam
Nequeo, nisi absens. [(transcriber); sic: ] dulce praesenti quidem
Audire vestri nobiles animi iocos, [(transcriber); sic: .]
Eximie vatum ocelle: sed vester lepos
Salesque docti inire praecipiunt viam,
Ut afferam quae imposterum redux quoque
Vobis queam referre: gratis audiit,
Lingua sodales si quis impari gravat.
Quare valete prospere; et tu civitas
Mei imperatrix atque seiren pectoris,
Et si quid uspiam tui placuit, vale.
Nos ad beatos vela portûs mittimus,
Lassi quiete. nulla secreti laris
Ultra voluptas, atque natalis soli,
Quem gloriae cupido transversum rapit.
At seu cito, seu serius redibimus,
Seu forte numquam, nominis vestri dies
Quaecumque amorem mî [Reg: mihi] eximet, vitae eximet.
COmmendo tibi filium Poetae [(transcriber); sic: ,]
Optimi, haud minus optimum [(transcriber); sic: optimnum] Poetam,
Ipse pessimus omnium Poeta,
Magne Troile, cui datum merentes
Lauru cingere pervirente vates.
Si nescis, novus hic tuus Latinas,
Germanasque simul colit Camenas,
Seu lyram, aut elegos, levemque soccum,
Seu gravem tibi mavelis cothurnum.
Quare, ô spes patriae decusque, frontem
Hanc adhuc iuvenem, sed eruditam,
Semper virginibus reconde ramis;
Sic te Phoebus amet, tuique posthac
Ex voto bene transigantur anni;
Sic vates tibi, quos soles creare,
Digna laude creent perenne nomen.
QUod expetisti nuptiis carmen tuis,
Quis verba denegaret, illud hîc habes:
Sed non Latinum. Nam quid hos moros morer
Qui rure natas Teutonum voces putant,
Sibique probro ductitant linguâ suâ
Altae expedire sensa mentis? atque ita,
Magni nepotes Romuli, potant, vorant,
Stant et sedent, quid plura? concumbunt quoque
Credo Latinè. non inaequales iis
Quorum catervas hîc videre tot licet,
Qui nec pedem extulere finibus Alpium,
Et mentiuntur se tamen Gallos meros,
Veste atque voce. qui mihi galli quidem
Damnentur absque testium auxilio velim.
Porro iocantem ferre me si quis nequit,
Paulisper exspectet precor; brevi liber
Prostabit ingens, arte protrusus meâ
Corneliae de nuptiis, in queis [Reg: quibus] senis
Mentum Catonis, et supercilium grave
Veterum parentum, et Stoa tota gens erit.
Quod si nec hoc me excusat, illis qui deam
Amoris opere quam logis malunt coli,
Assentior libenter: illa quae tori
Requirit ordo et lex maritalis iubet,
Utut Poetae classico non accinant,
Fieri queunt. Vale, atque praesta te virum.
Urgente prelo raptim et insubida manu
Dabantur Heidelbergae ad actas Neccari,
In messe, quam tuam esse non minus putes.
BOithi, deliciae novem sororum,
Cuius pagina tota Livianos
Lepores sapit, atque si quid istis
Est doctum magis, et magis Latinum:
An tibi quoque, ceu solet, libellis
Paulum sepositis, amoris ardor
Succendit cor, et intimas medullas?
Sic est: et licet hactenus nec illa
Nostrae Teutoniae, nec ista vestra
Cypris te patriae (venusta quamvis
Sat sit utraque,) quiverit movere;
Versa sorte tamen priore, dulces
Amplexus lepidae petis puellae
Productaeque fugis molesta noctis
Posthac taedia, et irritam quietem.
Omnino bene: nam quis inter istas,
(Saltem consilium sciat) pruinas,
Concretumque gelu, nivesque, solus
Aequa mente torum premat rigentem?
Nos, queîs [Reg: quibus] dura necessitas acerbam
Hanc legem posuit, feramus ultro
Numquam corrigitur quod absque fatis.
At tu quem melior nitente vultu
Phoebus respicit, et parens Amorum,
Uti disce bonis tuis, et ausu
Fac non deside, ceteri quod optant.
AMice Bacchi, fluminum pater Rhene,
Quotquot vagi feruntur ad maris stagna,
Augentque pontum creditum, tibi serva
Florem iuventae, finibusque felices
Mihi Batavis infer optimos fratres.
Et tu corona gentium atque terrarum
Quotcumque sol hic aspicit venustarum,
Amica Martis et nepotis Atlantis,
Phoebi officina, grande lumen Europae,
Batava tellus, suscipe [(transcriber); sic: ,] advenas vultu
Novos sereno, hospitesque dilectae
Olim remitte Slesiae [Reg: Silesiae] , et tuo, Diva,
Plenos lepore ad patrium applica litus.
At nos procul te dissiti salutamus,
Et te tuasque, pulchra Leyda, gestimus
Videre Musas, Heinsiumque maiorem
(ignosce verbis, diva) teque, Musisque.
Haec si tamen, quod nescio, meis votis
Fata invidebunt, pareo tibi, Numen,
Ducique cupio, patriaque, si mandas,
Extorris ipsa et ultimos petam Cimbros,
Ac si quid ipsis est remotius Cimbris.
Et hîc ibique trames unus ad caelum est.
BArtschi (namque tui modo recordor,
Aestus cui libet explicare nostros)
Quid caram, superos rogo per omnes,
Me rellinquere patriam coegit,
Cum nuper, quasi conscius malorum,
Aut prorsus capitis reus, citato
Usque ad Dacica tenderem arva cursu?
Quamvis Musa meos venusta sensus
Nasonis rapiat, tamen profecto
Nil dignum exilio illius patravi,
Si recte memini. nec atra egestas
Huc me, curtaque compulit supellex,
Dîs [Reg: Deis] sit gratia: quin et heîc [Reg: hic] amicos
Et multos et amabiles habebam,
Queîscum [Reg: Quibuscum] futile tempus otioso,
Cantando simul, et simul bibendo,
Et quod forte caput rei est, amando,
Prorsus fallere suaviter licebat.
Nos patrem tamen, et patris penates,
Kirchnerumque meum tuumque, et illum
Cui nux iuncta viae suave nobis
Cognomen dedit, et piam puellam
Plane sprevimus, ut solent novarum
Quos ardet facilis cupido rerum.
Sed nunc alea prima iacta ferme est,
Victâ Pannoniâ: secunda restat
Mox calcanda via, haud quidem illa lethi,
Quae communis erit mihi, tibique,
Multis asperior tamen vepretis
Illâ, quae tibi devoranda bellae
In complexibus est brevi maritae:
Quamvis tanta meam in dies frequentat
Pars plebis; tua trita non nisi uni est.
I, coeptosque locos capesse, cumque
Te fortasse sinum per hospitalem,
Frater, vela vehent secunda; noster,
Dic, quam mallet Opitius negatam
Hanc tentare sibi [(transcriber); sic: ,] viam, nec udam
Multum spernere humum ferente pennâ;
Qui nunc Danubium colens ferocem,
Scit quid liquerit heîc [Reg: hic] , boni quid illic
Posthac inveniet malique nescit.
Felix, coniugii cui mollia fata prioris,
Et fortunati dulcis concordia lecti,
Ad memores laeta revocatur imagine sensus.
Non ille, innuptae commendans otia vitae,
Laudat damna tori, viduosque amplectitur annos
Tristis, et iratis teneros incusat amores
Vultibus, ac thalamo sese traducit inerti.
Sed, quoties raptae non fictus coniugis ardor [(transcriber); sic: ,]
Et desiderium rediit, [(transcriber); sic: ;] alimenta caloris
Se nova concipiunt, serisque doloribus aegro
Speratos blanda vi Cypria sufficit aestus,
et penitis flammae reparat fomenta medullis.
Ac veluti tacitae cum grata silentia noctis
Composuêre solum, defessosque occupat artus
Alta quies; subit attonitae per somnia menti
Quod sibi quisque cupit, vultusque videmur amicos
Cernere: decepto sed ubi temeraria corde
Vota sub abrupti meditamur stamina somni,
Quod solum nobis superest, spe vota potenti
Irrita prosequimur, fictoque illudimus igni
Igne novo, et vanae sic obliviscimur umbrae.
Nec tu aliter, generis dignissima gloria vestri,
Et flos nobilium, et virtutis sidus avitae,
Postquam, connubio bis despoliatus amico,
Sensisti vacui non mitia frigora lecti [(transcriber); sic: ;]
Vitae damna tuae, inflammatus amore recenti,
Fatique immites occulti ulcisceris ausus.
Et merito: quis enim, quoties felicia secum
Vincula et amplexus fidei iucunda maritae
Pignora, consortesque toro considerat annos, [(transcriber); sic: ;]
Mallet inexplicita damnare iugalia pacta
Pigritie, quàm sideribus Zephyroque secundis
Currere desueto placidum per Nerea passu?
O fortunatum, qui curas pectoris omnes,
Qui secreta animi sensa, absque pudore metuque,
Suaviter in dominae gremio diffundit amicae:
Qui postquam studiis sese lassavit honestis,
Liber et intrepidus, somno cum mundus inerti
Occubuit, rebusque dedit nox otia fessis,
Uxoris cupidis dilectae audacter in ulnis
Seria sollicitae deponit munia vitae.
O fortunatum, cui dura negotia gratus
Diluit aspectus natorum, et dulce paterno
Pendet onus collo, genitorisque ora labellis
Excipit implicitis. Hoc gaudia fine laborant
Cetera; femineique sinus sunt unica verae
Semita laetitiae, gravidae queîs [Reg: quibus] pondera barbae
Submisit rigidi virtus intonsa Catonis,
Atque Laertiadis prudentia, duraque ferro
Aut adamante magis sapientis porticus aevi.
Scilicet hoc matri Naturae solvimus omnes
Vectigal merito; nec amore venustius uno
Quicquam caelicolûm [Reg: caelicolorum] favor has produxit in auras.
Hic naevos hominum varios et crimina peplo
Obnubit quasi candenti, innatamque perenni
Nequitie excusat specioso lumine culpam.
Omnia divini ardori debemus Amoris.
Hunc tu, Bergiade, taedarum nempe priorum
Connubiique memor, victrici vivere charta
Iussisti, et nostram quoque non nescire iuventam
Passus es, ingenti quàm vivant parte beati,
Quos irrupta tenet iurati copula lecti,
Et mansura fides. Nos te, praeclare virorum,
(Hoc solum nobis regnum fati ordo reliquit,)
Quamvis te celso laus propria donet Olympo,
Sublimi idcirco tollemus ad astra cothurno.
Transcribet solidi flore ipso cusa metalli
Penna procul positis ausa haec illustria terris:
Et dum iucundae lato superabit in orbe
Nomen amicitiae, dum foedera mentis, amorque
Dum super ullus erit, Paphii dum diva vireti
Corda Cupidineis unget mortalia succis, [(transcriber); sic: ;]
Ingenii monumenta tui, tantique leporis
Posteritas agnoscet opus, generisque decorem
Et titulos post se tua gloria linquet avitos.
Atque vide, Venus ipsa tibi pro munere tanto
Dignum operae pretium (tam grata est diva) rependit,
Matronale decus. Haec te largissima merces,
Haec te dona manent. I nunc et praemia Musas
Posce tuas, quisquis vigili noctuque diuque
In studiis genii defraudas pensa labore:
Haec Erycina suis deponit fenora mystis.
Ergo femineum dilecto, sponsa, pudorem
Ultro, nam tua res agitur, submitte marito.
Iam puer Idalius viduatae taedia noctis
Longa recompensat, iam roscida sidera vestro
Indulgent, et Luna tori non inscia ludo.
At tu, cui tot saepe dies (dum vindice dextra
Facundas aevum fecisti vivere flammas [(transcriber); sic: .] )
Sponse, prius consecrasti, iam noctis Amori
Iunge operam, ne laus hîc solum parta laboret.
Fallor an ex sancto (modo si mortalia Manes
Credibile est defunctorum perpendere) caelo
Ipsae, quas superûm [Reg: superorum] lex abstulit alta, maritae
Bergi magne tuae, linguis animisque faventes,
Spectant festa, tibique novum gratantur amorem.
AEstuo, nec voti novit se terminus, omnis
Incerta sub mole precum versatur imago.
Plus est quod vero patriae debemus amori,
Quam quod quisque sibi, nec commoda publica tanto
Sunt fraudanda bono. Deus est, Deus, ille vigorem
Et menti commissa tuae sacra munera forti
Confirmabit ope; quamvis tot mille labores
Incumbunt, Scultete, tuis clarissime rebus.
Non equidem invideo requiem, et iam tempora cana
Multum sparsa nive, faciesque exercita curis,
AEtatem superant: sed tu tamen ardua facta
Sublimesque animos patriae ne subtrahe nostrae,
Et famae superesto tuae. plus tendimus ultra,
Qui reliquos infra nos linquimus. una quietis
Spes generosae animae est, nullam sperare quietem.
Saltem parce tibi, pater, et te coniugis oro
Dilectae, natique tui non improba vota
Commoveant. tantum vix Thessala pharmaca vitae,
Quantum cura nocet. praestat superesse tenello
Incolumem Ascanio, celeri quam morte peremptum
Linquere divitias heredi. exempla parentum
Plus quovis rectore valent. AEnêia virtus
Et facies veneranda patris prolem omnia magna
Attentare iubet. spectaclum [Reg: spectaculum] haud pulchrius ullum est,
Ac quando magni patris non degener heres,
Virtutem assequitur clari genitoris avitam.
Hos numeros tibi pono, pater carissime. sed tu,
Alme Deus, si te communia flectere vota,
Si possunt lacrimae, sero tibi tale reposcas
Depositum caeli: gratam concede quietem,
Et morbos dispelle [(transcriber); sic: cispelle] malos, curasque voraces
Praepes Hyperboreas Aquilo deportet in undas;
Donec ovans animi, vitae satur atque dierum,
In laetas patrii sedes succedat Olympi.
Forte sub egelidis quercûs prostratus Iolas
Frontibus, irriguis Viadrus qua labitur undis,
Et rauco montis pulsat concussa susurro
Oppositi latera, ac cedentia dorsa fatigat;
Illic hos tenui ludebat arundine cantus:
Hic tibi, Daphni, pater mitissime, pauper Iolas,
Silvestres calamos quercûs de robore pendit.
Da veniam, si plura nequit. his Tityrus olim
Demulsit rigidas dilectae Amaryllidis aures.
Haec mihi pastorum liquit solacia noster
Tityrus. O quoties dulcis Galatea canenti
Favit, et obliquis arrisit Alexis ocellis!
Saepe illum tenerae caris cum matribus agnae,
Saepe etiam sanctae stupuerunt numina silvae.
Haec abiens mihi dona dedit, hoc pignus amoris,
Dixit, habe: ecce Syracosii tibi munera vatis,
Munera pauca quidem, sed non incognita nymphis
Naiasin, Panique tibi; te sacra Lycaei
Culmina non tenuere, et tanti Maenalus ipse
vix fuit, ac suavis Siculi pastoris avena.
Tu quoque, nostra licet curis sint cantica, Daphni,
Inferiora tuis, tenues ne despice cannas,
Et non excultae modulamina rustica Musae.
Nec te paeniteat, pecoris quia pauperis heres
Incedo, sub tecta meas intrasse capellas.
Crescet ager mecum, crescent armenta gregesque,
Quantum vere novo florem flos trudit, et arbos [Reg: arbor]
E tenui radice venit, ex arbore silva,
Silva olim seris factura nepotibus umbram.
Non indigna cano, nec degener incola campi
pastorum vereor cantûs [Reg: cantus] , et nuper Hyella
Nympharum flos atque decus prolixa favoris
Argumenta dedit: Pan has laudavit avenas,
Et Satyri, Faunique, et monticolae Silvani.
Sunt Musis, sunt et Phoebo mea carmina curae,
Hic mentem intrepidam de sordibus eximit aevi,
Et me simplicibus curis beat: unica virtus
Daphni, tua has me sponte mea deduxit in oras.
Iam sex ferme pater Titan per signa cucurrit,
Cum mihi fausta tuos persuasit ab ilice cornix
Aspirare lares, et idem quoque carus Amyntas
Pierisin, multum sperato in cortice scripsit.
Nec mens laeva fuit. Satis ô satis omnia votis
Respondere [Reg: Responderunt] meis; iuverunt sidera sortem.
Non alibi licuit numen praesentius ullum
Cernere: tu nostrae concedis dulcia Musae
Otia, et agrestes cantus et rustica verba
Aspicis his oculis, patriae quîs [Reg: quibus] commoda nostrae
Collustrare soles, rebusque occurrere fessis.
Tu quando tenerae fastus recitamus Hyellae,
Crudelesque oculos, et durae spicula formae,
Oblitum revocas ignem, et suspiria docta,
O inter lacrimas suspiria exhalata,
Aphrosynaeque dolos, sophiaeque adamantina corda:
Quae te sub caeli tulerunt [transcriber: second syllable of tulerunt shortened!] vaga sidera, mollis
Ante genas certa lanugine vestiit [Reg: vestivit] aetas.
Fortunate virûm [Reg: virorum] longe indulgentia Famae
Concessit se tota tibi, tua praetulit annis
Gloria primaevis meritae virtutis honorem.
Non modo vicinos saltus, vicinaque circum
Litora, Daphni, tuos laudavit cunctus amores
Pastor: et Arcadiae [(transcriber); sic: Arcadia?] cecinit gens omnis in arvis
Ingenii monumenta tui. te Tibridis undae,
Te Rhodanus stupuit; te pulchra Garumna Tagusque
Plausibus excepit laetis. Nordwicides agnae
Exsiliere tibi: Benaci fluminis exul
Infelix, soboles magnorum invicta deorum,
Omnia rura, tuos retulerunt omnia cantus.
Iam quoque, sollicitae post mille negotia vitae,
Si libet ad lucos et amoena vireta reverti,
Te veniente nemus gaudet. [(transcriber); sic: ,?] audisne canoro
Ceu volucrum ingeminat gens candida gutture carmen?
Non tot inaurata lusit testudine voces
Ingenioso Orpheus Thrax pollice, non tot
Iopae
Hanc peram et facili celerata foramina buxo
Nisae servo meae: certantem nuper Amyntam
Audivit mecum, facilique mihi annuit ore.
Mollia pascentes stabant super antra capellae,
Stabant, et mites animabam cantibus haedos
In sua bella mares teneris cum matribus; et nunc
Nisa venit. blandi lusum revocemus Amoris.
Nisa venit, saliant haedi, venit aurea Nisa.
Ut post
ingrate
cum caeca silentia noctis,
Venit Nisa, haedi saliant, Nisa aurea venit.
Vos ô vos querulae suavissima sibila cannae,
Carmine conspirate Hymenaea sonora palustri;
Sic vos nullius disturbent murmura Cauri,
Sic vos fecundi foveat grata aura Favonî [Reg: Favonii] .
Haec Nisae cantabat amor, dulcissimus AEgon:
Haec cantabat, et incertae rapit oscula Nymphae,
Oscula blanda animae dulci commissa sopore.
Ast illis haedis salientes suave capellae
Abripiunt pleni gratissima munera somni.
Nuper ab herbifero procul huc devecta Cythero,
Gradivum Venus alma suum quaerebat, et inter
Tot deplorati furibunda tonitrua belli
Invento, quo ferris [Reg: fereris] , ait, Mars saeve, tumultu,
Committisque feras in propria viscera dextras?
Non satis innocuo stagnavit sanguine Mulda
Natorum, et miseras viduarunt proelia matres,
Albicolisque enses avidi maduere Bohemis?
Nequicquamne novis candens flagraverit aether
Ignibus, et tanto volitantem lampada tractu
Impune altitonans caeco suspenderit orbi?
Quicquid Orestea Discordia mente volutat,
Iam gladii fecere tui. velut agmine facto
IN sua fata ruunt, lentoque morantia passu
Funera sollicitant. pestis quoque tabida quovis
Saevius hoste furit, ignavaque aegra queruntur
Corpora morte mori, nec stantia posse perire,
Et sibi se superesse dolent; felixque putatur
Quisquis caede perit, quemque oderat opprimit, atque
Luctantem patrias animam proiecit ad aras.
Ipse fatigatis vix ad sua litora velis
Bracchia lassa refers Porthmeus, metuensque resolvi
Attritam ingenti permutat classe carinam.
Quin et Taenarias iterum rupisse catenas,
Ac superas didicisse pati canis inferus auras
Fertur, et horrendo regna irritasse ululatu.
Iam tandem ludo, Mavors, satiate cruento
AErumnis impone modum, armorumque furori
Non satis assuetas paci rursum assere gentes;
Sic Paphiae cupis ora tuae. quodcumque ruinis
(Si nescis fortasse) tuis festinat at umbras,
Hoc regno perit omne meo. Sic fata, virique
Discedens niveis loricam amplexa lacertis,
Ad detestatos nequicquam bella Silesos,
Idaliis vehitur liquidum per inane columbis.
Atque ubi magnanimi sacratas principis arces
Contigit, et valido surgentia moenia vallo
Lignicii veteris, Geisleri fertur ad aedes,
Tectaque inassueto replet splendentia cultu.
Olli Suada potens a primis astitit annis,
Et linquam pro dote dedit. non talibus acer
Eloquiis Laertiades deiecit Achivos,
Indomitis ad pugnam animis sine lege ruentes.
Seu cum olim posita fronte exorare beatum
Sustinuit veteri pro religione Rodulphum;
Qui iam (si qua movent manes terrena sepultos)
Austriacos inter proavos, ex orbibus illis
Quos Pelusiaca toties descripserat arte,
Et frustra ringente Pharo signarat, avitos
Ingemuit tanta quassari mole tiaras,
Funestaque orbos misceri clade colonos.
Sive parens regum turrita Vienna potentum
Cum stupuit nuper vix mortali ore loquentem,
Ac septemgeminis exundans amnibus Ister
Maiores provolvit aquas, nec pulchrius umquam
Libertas meminit sese Germana locutum [(perhaps: locutam)] .
Haec postquam [(transcriber); sic: postquum] arcano secum dea corde volutat,
Pro tanta pietate viri Venerem excutit omnem,
Quei [Reg: Qui] prodesse queat, generumque anquirit, et acri
Buccavio penitas succendit amore medullas.
Ille Budorgiacas extemplo spernere nymphas
Occipit, et quod nescit amat; tamen ardet, agrosque
Defertur Ligios, urbemque accedit, et illic
Discit qua patrias damnarit [Reg: damnaverit] lege puellas.
Nam iuveni vix visa omnes Geisleria sensus
Eripit: eximii tantum indulgentia vultus
Et species divina potest, hoc prodiit igne,
Aurea cum totum furata est Cynthia Phoebum,
Et nitida fratres exstinxit luce minores:
Incussum plaustro tardi luctante Bootis,
Gnosiacaeque diu contra nitente coronae
Circuitu; fortique sacri victore Draconis,
Orpheaque lyra (quae quondam saxa ferasque,
Nunc rapit immensi secum quoque sidera mundi)
Cornibus oppositi frustra insurgente sereni, [(transcriber); sic: .]
Ac quotquot tristes defendunt astra tenebras.
Talis Dardanii fuerat sub culmine montis,
Cum meruit facilem genitrix Aeneia palmam,
Et cunctis praelata fuit. his Tyndarus olim
Laomedonteas accendit dotibus arces.
Hoc placidam Pario de marmore fronte Dianam
Praxitelis finxere manus; lapidumque decorem
Nativae damnat vis laudatissima formae,
Et castigato cedit bacca Indica collo.
Nec quicquam teneris emendati artubus oris
Nobilium minor est pulcherrima gratia morum,
Et sexus oblita sui viridisque iuventae
Maiestas gravitasque decens, ac sola disertum
Ambrosia linguae prodentia verba parentem.
Tam raris excussa deae virtutibus ultra
Vix se flamma capit; curisque ingentibus impar
Paulatim suspirat amans, nataeque doloris
Succedunt lacrimae, sic primum sparsa favillae
Scintilla exiguae stipula vix vivit inani.
At si forte ferens illam sufflaverit Auster,
Maiores sensim late considit in ignes,
Indomitumque furit, vastosque impune penates
Corripit et totum fumo confundit Olympum.
Ergo conspectu sperans propiore mederi
Flammis posse suis, accedit, et verba procorum.
Primas visus agit, vultuque lacessit in ipso
Deprendi castae metuentia lumina nymphae.
Hinc gemitus pro voce decet, mittitque profundo
Pectoris oratum suspiria docta recessu.
Dum tacitis tandem succrescens gressibus, omnem
Dedidicit mens laesa metum, positoque pudore
Ingenuas sumsit sibi confidentia vires.
Tum vero nil vile sonat, sed verba sequuntur
Cecropiis etiam vix concessura loquelis,
Atque omni maiora [(transcriber); sic: maiori] fide: nec laeta colorum
Tot facies roseo Thaumantia sumit amictu,
Cum bibit Oceani, quas mox tamen evomat, undas.
At virgo secura sui duransque, nec uno
(Ut genus hoc duplex consuevit) mobilis ictu,
Non magis instanti iuvenis sermone movetur,
Quam pelago certante silex; licet aequora iuxta
Iratis scopulos tundunt et saxa procellis,
Insultantque iugis, et vasto murmure Cauri
Suspensos rauco latratu ad litora fluctus
Propellunt, omnemque ferunt sub nubila pontum.
Heu stolidas hominum mentes! quid Fata morentur,
Si quid virgo velit? tamen imo pectore grande
Nescia vulnus alit, tacitoque venena meatu
Viscera pertentant, nec dulci membra quiete
Deficiunt, gratoque absolvit lumina somno.
Donec in expressum marcens et pallida languorem
Incidit, et macies artus ieiuna venustos
Distulit, ac solitum liquerunt membra vigorem.
Quid faciat? medicis aperit sua vulnera; febrim
Dicunt, Paeoniae quaeruntur montibus herbae,
Et quotquot didicit gens docta Machaonis artes.
Risit Amor, dominaeque thoro iuvenem applicat: ille
Verborum ambrosia succoque salutis inemptae
Nunc digitos, nunc ora fovet; vix ipsa valere
Tanti virgo putat: tamen exsilit, atque salutem
Esse videt quod morbus erat, charique vicissim
Vires non propria fractas febre mulcet amantis,
Obtentaque genis vix summovet [Reg: submovet] oscula palma.
Iam cursum quem sancta dedit Cytherea peregit
Virginitas intacta suum: iam lumina Titan
Claudet, et auricomos stagna in Tartessia currus
Pertaesus longarum operum, demerget, et alas
Nox pandet tranquilla suas, roseoque micabunt
Noctivagae super axe faces: iam nobile fastus,
Sponse, tibi debet spolium, iam lenta morarum,
Si quid cordis habes, ulciscere puncta tuarum,
Denique iam totum audacter coniunge maritum.
Hespere qui. sed tam speratae gaudia noctis,
Et quae nec vigiles admittunt sacra lucernas,
Forte Dioneo vates felicior oestro
Nectareis ibit melius describere verbis.
Quamvis sat innocentia eloquentiae est,
Et liberale pectus haud linguas timet
Vulgi maligni, conscium satis sibi,
Parmaque tectum ahenea [Reg: aenea] : tamen modo
Nullo ferendi sunt iniqui vultures,
Qui pectoris morbo maligno conciti
Ungues acutos in virum stringunt bonum,
Et vi doloque nomen involant polo
Licet repostum, maius omnino probris
Quam quod moveri possit horum alastorum.
Si non silebit iste livor impius
Vatisque famam ludet, et morum decus;
Impune non lacesset. est nobis stili
Mucro tremendi, quem lacertosa manu
Cohortis intentabimus collo sacrae. [(transcriber); sic: ]
Et sufferamus infimas plebeculae
Faeces lutosae iudices, quonam modo
Sit vita nobis transigenda? ne dii
Sinant amici: Si venustas et lepos
Nos femininus acrius paulum lacit,
Et vi benigna stringit, hoc cum maximis
Heroibus commune nobis est iugum.
Odium meretur omnium, qui nil amat.
Si nostris leviter vacare Musis
Tot te continui sinunt labores,
Huc, vir magne, veni, novoque Pindi
Mecum Teutonici quiesce luco,
Cuius nos pia sacra, cuius umbras
Primi pandimus, abditosque fontes;
Ni maesti rabie vetamur aevi
Armorumque sono, nec ille, magnis
Livor mentibus additus, virentem
Saeve fregerit impetu iuventam.
Sed vivent nitidi canora plectri
Olim carmina, nec sacros Opitî [Reg: Opitii]
Vestri deteret illa sors calores,
Aut aestus Stygis occupabit atrae.
Nec tu non etiam potentis ausus
Acres ingenii ferente vento
Ultra futile litus, et profanas,
O Geislere, vehes, amice, curas.
Hoc Phoebi lepidae rogant Sorores;
Quarum, si vacat (et vacet, Lyaei
Festo laetifici) recente Pindo,
Ad myrtos Paphias, tuasque laurûs
Et rivi vada garruli quiesce.
DIvina virgo, dulcium puellarum
Flos, nemini mortalium prius tacte,
Tangende nulli prurientibus verbis,
Aut gestibus factisque non verecundis.
O astrum amicum, quis furor tuum pectus,
Illud beatum, candidum, innocens pectus,
Quae strix nocente fascino profanavit?
Tot delicata verba quae polo Phoebum
Deducerent Lunamque dissipat Cori
Ferocientis impetus truci flatu.
Et tu, rebellis, obstinata me linquis,
Ac ut timoris hinnulus tener plenus
Iugis inerrat montium exul et clivis,
Timetque tuta cuncta; sic tuum vatem
Nimis vereris, aufugisque nequicquam.
Non impudicus, non adulter et moechus
Obscaenus, alta nocte depudicare
Accedo, diva, virginem tuum lectum:
Qualis medullis Phoebus intimis ardens,
Daphnen misellam deperire tentavit:
Aut pullus ille Martis acer Aeneas
Didûs [Reg: Didus] pudori fraudulenter illusit.
Absit venenum tale cordibus sacris
Vatum piorum, quos amabilis candor,
Noxaeque vita non amica per caeli
Fert arduis volubiles plagas pennis.
Sed unico favore me frui saltem
Concede vestro nec superba subduce
Sidus tuorum luminum venustorum.
Nam non ego felicitatis indignus
Incedo tantae: quamlibet suburbanis
Stipatus, undique haud superbio villis,
Bobusque fundos divites aro centum.
Parvo beatus, atque sorte contentus
Quae numinum favore contigit nobis,
Omnes avaros atque sordidos infra
Me sperno liber, et quietus eludo.
Honesta res est namque laeta paupertas,
Et se satis contenta. nemo tam pauper
In orbe vivit, atque pauper est natus.
Fortes timet Fortuna, vexat ignavos,
Et saepe litus transit, atque sublimi
Rates in alto quaerit, invias nubes
Quarum superbo vela supparo velant.
Istaque mens serena se fide lactat,
Nil esse maius uspiam sua sorte
Quam compotivit, et nihil minus credit.
Hac lege defaecata, contubernalem
Admittit ulnis obviis egestatem,
Suaque se virtute dives involvit.
Haec te pudica vota non retardabunt,
O inclyte astrum; nec quod impio fastu,
Et vestium fulgore gloriosarum,
Pompaque verbis non onustus impono:
Ut delicata musteae iuventutis
Solet caterva, quae suos quidem exosa
Cultûs, decorem mollium puellarum
Paene aemulatur: frangit in gradus crines
Ferro erudito, circulus fluit collo
Maeandricum ceu syrma, palla subtili
Bombyce commendata, funis in morem
Contorta nervos circumambit enerves,
In textilique nube diffluens corpus.
Quin et manus stant gemmeis relucentes
Et fulgurantes ignibus: pedes docti,
Laxis superbi fasciis, timent terram
Gravi pedatu tangere; ergo suspensi
Sese gradu librant volante Semones,
Et evirato confitentur incessu,
Quid impudico corde ruminent secum.
Hos, diva, castitatis aucupes vestrae,
Hirudinum relinque sanguisugarum
Claustris pudendis, quae parabiles parvo
Nil praeter unum virginis tenent nomen,
Vultuque nequam ad quodque liberum verbum
Minantur, argutantur, annuunt, nictant,
Sciuntque iam quod nesciunt, premi gaudent,
Et improbos lassantur inter amplexus:
Quae spe vagisque devorant viros votis,
Succo carentes atque larva deformis,
Et petra pumex pallidae magis buxo.
Hoc namque schema more musteo quodam
Natoque nuper obtinet: placet pallor
Quaesitus arte pharmacisque, vel noctis
Ieiunio frequentis: his nocens pruna, [(transcriber); sic: ]
His [(transcriber); sic: Hic] calx cinisque vile sanguen educit,
Aut acre acetum, aut gleba turpis, aut creta.
Haec nempe cura delicatulas torquet,
Ne non pudorem cum superfluo cunctum
Rubore proiecisse censeat quisquam.
Has virgines non virgines, inexhaustas
Voragines virilitatis infaustae,
Muscasque sanguinis virum suburranas
Non aemulare. Sancta castitas omnes
Multum antecellit longo honore virtutes:
Velut minorum siderum antesignanus
Praeit trilustris Lucifer, vel augusti
Ales parentis reliquam alitum turbam.
Frustra decentem corporis venustatem,
Frustra lepores et facetias oris
Iactas superbi, et quicquid in tuam cedit,
O virgo, famam, ni modestiae laude
Stipata circum sit corona virtutum.
Puella quamvis dotibus suae formae
Ausit decorem provocare Ledaeae,
Si sit pudoris nescia, annuli est instar
Cui gemma non relicta nil locum praeter
Sui reliquit, et foramen attritum.
Hoc tu diserta saepe voce commendas,
Hoc usque iactas, hoc tuo doces ipsa,
Typus beatae Castitatis, exemplo.
Festivitatis et leporis idcirco
Prorsus tamen carere non decet sexum
Cui dura divi cuncta proposivere.
Facetiarum nutriendus est melle,
Iocisque amoenis suscitandus et risu
Ordo tenellus mollium puellarum.
Quid osculum nocebit intime raptum
Amantis ore? caritatis hoc signum
Et pignus est fidelis. ipsa mens imo
Cordis barathro provocata, concursu
Hiantium committitur labellorum.
Os nempe porta et promptuarium est mentis,
Et valva cogitationis humanae.
Hoc cordium Cupido limine angusto
Coit duorum contubernio dulci.
Hac ergo nobis parte, si licet salvo
Pudore, te non illibenter indulge,
Insignis heroina. Castitas dia,
Amorque non adulterinus, haud pugnant.
Hic me subegit, hic mihi potestatem
Excussit omnem: vestra solus aspiro,
Virgo, venusta lumina. huc meum fatum,
Huc vota tendunt, unicus lepos vester,
Formaeque vis divina me mihi furto
Subducit amplo. nempe corporis vestri
Externa pulchritudo mentis internae est
Clarus character: illa vera virtutis
Abstrusa imago ab hoc splendore resplendet.
Sic quando Titan mortis algidae fratrem
Brevi relinquet, nobile antecedenti
Iubar nitore sensa nostra delectat,
Stringens cacumen montium serenorum.
Mens pulchra pulchro quippe corpore elucet,
Ut flos ab unda. plura quaerit in vobis,
O nympha, quam vos, et decentiam formae
Artûsque bellos, quisquis aspicit velo
Pulchrum remoto, et arbitratur ex vero.
Persona nuda est aureae venustatis. [(transcriber); sic: ,]
Quicquid venustum fertur inscii vulgi
Opinione: clara fax ocellorum
Transenna foeditatis absque virtute est;
Os, intimorum dulce sensuum litus,
Lasciviae canalis; alvus, optatae
Fecunditatis illa pyxis, obsceni
Cloaca foeda caeni, abyssus infandae
Libidinis specusque; fons papillarum,
Rivus sororiantium gemellarum,
Scatebra Circes poculi, sinus, vitae
Portus severae, centrum amoris et limes,
Pruriginis palaestra, fossa peccati,
Castrumque velitationis impurae.
At quando mens decora corpori iuncta est
Non indecoro, pulcher in domo pulchra
Hospes moratur. ista dos tuam formam,
Amica, adornat, ista lancinat vatis
Cor immerentis, vultur atque fatalis
Fibras Titî [Reg: Tityi] iecurque fertile immiti
Percurrit ore pabulumque depascit
In damna crescens propria atque decrescens.
O dulce lumen, ô chori puellaris
Illustre sidus, ô benigna regina
Et imperatrix omnium venustarum,
Relinque quicquid aestimat puellarum
Plerumque fastus: quamlibet tibi nullus
Nec formae honore, nec parentium stirpe,
Largaeque liberalitate Fortunae,
Dives sagacis unico ingenî [Reg: ingenii] censu,
Sim comparandus. nobilem facit virtus,
Non laus avorum sanguinisque maiestas,
Vanumque nomen. nec pudere me nostrae
Natura iussit patriae. loci splendor
Celebriorem neminem licet reddat;
Tamen Bolesla nos in aureum Phoebi
Non paenitendo lumen extulit partu;
Bolesla grande Slesiae [Reg: Silesiae] decus nostrae,
Et hortulorum fontiumque amoenorum,
Nec non virorum alumna feta doctorum,
Quos censeat fors, non recenseat quisquam.
Elucet inter ceteros tamen cunctos,
Senftlebianae gratia et lepos Suadae,
Et musa nostri delicata Kirchneri.
O dulce par mortalium venustorum,
Quotquot benignus Iupiter cata mente
Et litterarum laude rite donavit!
O cara biga, contubernio vestro,
Vester sodalis, civis, atque congerro,
Quando beabor? quando, quando vos inter,
Et inter Asterin meam, Asterin stellam
Decusque virginum omniumque stellarum,
Propter vireta amoena nobilis Quecci,
Et obstrepentes voce garrula rivos
Quietus ibo; vel quae amabilis ripa
Bobrae salacis undae [(transcriber); sic: unde] amore lascivit,
Anfractuoso devehens aquas cursu?
Hîc, ô puella, amoenioribus grati
Risûs susurris atque lusibus blandis
Vitae tyrannas aufugabimus curas.
Nec tu Poetas obstinata fastidi,
Aut extimesce: Numini suum et sancto
Propago nostra semen imputat caelo.
Me laus scientiae aureae et fames famae,
Genî [Reg: Genii] que calcar campo honoris instigat;
Me litterarum fervor e sinu mundi
Molestiis subducit atque secernit
Plebe implicata multum inanibus curis.
Non sum minor misellulis Poetastris,
Qui prostitutae honore laureae imponunt
Plebi insciae sibique; nempe ne gratis
Cogantur insanire: non velut blatta,
Aut tinearum [transcriber: the first syllable should rather be long!] grex iniquus affixus
Libris adhaereo unicis et intentus,
Meque hospitem reddo mei; ut solet foedo
Sentina caeno nata Grammatistarum,
Qui vim potentis ingenî [Reg: ingenii] scopo certo,
Domesticaeque angustiae suae clatris
Sublime, fertile, igneum, polo lapsum,
Prorsusque non mortale pectus affigunt.
Vos scilicet iecur Cratetis intravit,
Vos estis illud alpha litteratorum,
O paedagogi, ceteri cinis tantum
Feruntur, et vix umbra nominis vestri.
Vos Tulliano verba melle condita,
Merumque rorem funditis Caballinum.
Nos pulli, ephebi, transfugaeque cunarum,
Rudes, inepti, barbari, inscii, insulsi,
Omnisque iudicî [Reg: iudicii] , artis expertes,
Qui quicquid erudita relliqui [Reg: reliqui] fecit
Antiquitas, cura et labore inexhausto
Noctu diuque evolvimus, magistellis
Nil fracta praeter vitra, vel nuces cassas
Quicquam tenemus. ô miserrimae mentes!
O noctuini! ô semivultures! Famae
Canes benignae, Cerberique vivorum!
Vestrisne nostra caelica ausa cancellis,
Vestrine limite ingenî [Reg: ingenii] veternosi
Et angiporto clauditis? cor excelsum
Plus tendit ultra, nec Scholastici regni
Pomeriis quiescit; immemor metae,
Flagransque laudis igne, libero cursu
Scientiae omnis atque disciplinarum
Decurrit aequor omnium: velut frenis
Equus remissis acer indolem magni
Probat vigoris, carceresque deridet
Hinnitu alacri, despicitque rectorem.
Nec Posterorum me favor situ putri
Umquam sinet iacere si integer vitae
Labisque purus, unico fretus mentis
Sanae furore ad templa celsa doctrinae
Laudisque purae regia via grassor.
Hoc inter auras aliti ferar curru,
Aevo superstes et mihi, vehens mecum
Tuas, virago, caelicas venustates.
Hac lege nubes pauperi quidem vati,
Sed non pudendo: quippe provocat lethum,
Ultroque securus sui rogum invadit,
Qui iam ante vitae fatum terminum explevit,
Premitque mortem quam odit. hac tibi dote
Absolvar, hoc stipendio: modo celsae
Aeternitatis non repelle mercedem.
Quid quaeris ultra? luctus et dolor vultûs
Errat per omnes: aestuo velut ponto
Minuta navis arduo, Notus saevo
Cum fluctibus furore totus incumbit.
Flammam occupavi; saevior coquit mentem,
Quam qui camino insanit ignis Aetneo.
In me Dione viribus ruens cunctis
Cyprum suam reliquit: huc et huc curro,
Incerta qualis cursibus vagis fertur
Succensa Maenas Liberi sui flammis,
Nisae superbi vertice aut iugis Pindi,
Sacroque pectus incitum ferit cultro.
Te quaero, investigo, ceu suis tigris
Crudelis orba liberis, nemus multo
Gangeticum maerore lustrat, et vastis
Terret querelis. lacrimae obruunt vultum,
Cor fluctuatur omne, spemque formido,
Spes occupat formidinem. Ô venustatis
Formaeque cunctae terminos supergressa
Festiva Syren, Scylla mentis et portus,
O dulce monstrum, nescium ullius labis
Naevique, pura stella saeculi et morum,
Quies mea, at laboriosa, dos, mulcta,
Morbus, medela, lumen, umbra, mors, vita,
Amica et hostis, tota flos, lepos tota,
Adiuncta Gratiis tribus soror quarta:
Tui decoris cultor atque adorator
Virtutis adsum; [(transcriber); sic: ] cede cede Fortunae,
Dîs [Reg: Deis] cede magnis: quicquid imperant, opto.
Non est in illis partibus minus Fatum,
Quas vester abscondit sinus: duas mentes
Divina conspiratio remotorum
Non raro ad unam siderum trahit metam.
Occurre iussis caelitum: manum fatis,
Os dede nobis suave nectar exhalans,
Suavesque flores: dede basium nobis,
Signum futuri et dulce foederis pignus.
Nec forte taedeat mei, quod informi
Te choliambo, qui pedem trahit claudum,
Ut Mulciber suam Dionem, accessi:
Quod si ferens me ventus ad tui, diva,
Portum favoris applicabit, et casti
Torum cubilis, atque dulcis appendix
Haec colla [(transcriber); sic: collo] stringes vinculo lacertorum
Blando tuorum, gratioribus nervis
Te demerebor, claudicans nihil quicquam.
At si querela nulla, lacrimae nullae,
Nullae preces movere dura te possunt;
Hic ipse Iambus fulminans suas discat
Probare conscientiae tuae vires.
MART. [Abbr.: MARTINI] OPITII EPIGRAMMATUM LIBER.
Quod tam laeta tuis succedunt proelia votis,
Et faciles cedit turba misella manus,
Hoc curae est, queis [Reg: quibus] cuncta, deis: vaga terra, fretumque,
Grexque poli, Caesar, militat ipse tibi.
Sic tu bella geris: dum te tamen arma tuentur
Publica, privatas non sinis esse neces.
Quos non ira meri rabie commixta furores
Suggessit pronis in sua fata viris?
Mille alios pravi defensio turpis honesti
Ad Stygii misit tristia iura lacus.
Tu patrio tandem succurris amore, forisque
Dum geris arma, domi munera paci alis,
Quod lituos and castra foves, ascribimus hosti;
Quod tuta est hominum vita falsusque, tibi.
Dum gelidas arctat Phoebi clementia noctes,
Et grato niveus lumine Ianus adest,
Di tibi dent Caesarque tuus quodcumque mereris,
Spes rerum, et patriae, Carole, grande decus,
Bella triumphanti donent civilia laurum,
Et toga virtutes pergat amare tuas.
Agnatis te sera dies immisceat astris,
Et vegetum cernant tempora lenta senem.
Natorum spes larga tuis succedere factis
Gaudeat, et magno non minor esse patre.
Hoc votum est, haec dona tui sunt unica vatis,
Hae sunt quas proprias semper habebit opes.
Cetera te spectant, tua cum me gratia curis
Eximat indignis, nec nihil esse sinat.
Illius est nostri dextro quod Apolline libri
Iudicium populi grande diemque ferunt.
Si qua fides veri, vitae tibi debeo partem,
Aut vita si quid carius esse solet.
Sic quoque sol placido non ardua sidere solum
Tecta, sed et vilem lambere suevit humum.
Solvere nil possum, tamen hoc quod solvere possum
Posteritas vatum dulcis amica leget.
Haec tua sit merces. dives dare quilibet aurum,
Famam Pieridum non nisi turba potest.
Quicquid in auctorum felix tua dextra salutem
Contulit, et numquam carta silebit anus,
Si rigidus plane repetas exactor ad assem,
Omnis obaeratus iam tibi mundus erit.
Caelica quid magni finget facundia Tullî [Reg: Tullii] ?
Quid saxa et Latii marmora docta soli?
Quid Seneca? incisas causabitur illene venas?
Quid Taciti dicet lingua diserta mei?
Sume vades suuperos, alio sponsore caremus:
Sola Deûm [Reg: Deorum] meritis sufficit arca tuis.
Ad nostros autem venias si forte Poetas,
Atque illis paulo durior esse velis,
Conturbabit, egens aliàs quoque, natio tota:
Plus nemo miseris credidit ante viris.
Bilbilici hanc animam debet tibi Musa, Batavus
Sis licet, Hispano natus at ipse solo.
Tu grandem melius docuisti stare cothurnum:
Herculeos nescit Corduba docta rogos.
A Plauto, Grutere, loqui didicere Camenae,
A te nunc Plautus discit et ipse loqui.
Vidit ab agnati tibi, qui videt omnia, caeli
Sedibus ingenium, diva Loysa, tuum,
Quale nec heroum tulit aetas prisca, nec ista,
Sola ferax scelerum, cernere digna fuit;
Et mortale nihil sapis, inquit: amica malorum
Tellus non ultra te, mea cura, capit.
Haec ait, atque novam caelum (sic addere visum est
Sidera sideribus) iussit adire Deam;
Hîc ubi felices inter longo ordine mentes,
Ascaniae radiat splendidus ordo domûs.
At te, magne Pater, rerum Rex servet, et annis
Quos dempsit natae det, Lodoice, tuis.
AOnidum stabili qui sacra colebat amore,
Et libris totus deditus, atque sibi,
Assertos studiis tibi, curia, tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicone forum.
Qui quondam patrium docuit cum laude Lyceum,
Nunc sedet ad clavum, docta Bolesla, tuum.
Officium sic officio succedere par est,
Qui rexit iuvenes, ut regat ille viros.
HOc etiam adversae par est ascribere sorti,
Bartschi, pars animi deliciaeque mei,
Quod fere tum caris semper divellor amicis,
Quando illud Veneris dulce minantur opus.
Nonne, hoc cum noster quondam Kirchnerus agebat,
Ibam ad nunc maesti litora feta Nicri?
Iam quoque post visas tot terrarum undique gentes,
Molle tibi dulcis iungit amica latus.
At nos extremum procul hinc migramus ad Istrum,
Visuri an Musas Dacia fortis amet.
Durum equidem; sed spe mentem solabimur una;
Dein quoque nos fato posse priore frui.
Quippe domum nobis elapsa aestate reversis,
Iam Kirchnerus erat vir simul atque pater.
Aequet et hîc, aliàs ambos qui aequavit, amici,
Et numquam sterilem lasset uterque torum.
Sic me, si flores, si gaudia verna negantur,
Horrea post saltem plena videre, sat est.
Grande decus belli, celeberrima gentis Iberae
Gloria, quem solis gens utriusque colit,
Cuius in obstantes Mavortia fulmina turmas
Quilibet e sera posteritate leget,
Quod tibi dî [Reg: dei] viridem donant firmantque senectam
(Cui dare adhuc utinam tempora longa velint!)
Hoc gestis ascribe tuis: surgentibus annis
Vitae fecerunt te tua facta virum,
Cum galeas lituosque horrendos inter, Achilles
Armis, consilii munere Nestor eras.
Quare iam recte quoque fata benigna merenti
Annosas heros dant tibi magne dies.
Quem senibus iuvenem virtus aequavit, eundem
Aequum est vivacem, non tamen esse senem.
Dum tu bella geris, saevos dum ferris [Reg: fereris] in hostes,
Classicaque et rigidi proelia Martis amas,
Nos colimus faciles, heros fortissime, Musas,
Haec sunt militiae numina sola meae.
Dî [Reg: Dei] tibi dent quicquid, patriae spes prima, mereris;
Tu mihi, magne parens, otia tanta facis.
Quod legor et laudor, quod fulgida nominis huius
Fama mori nescit, muneris omne tui est.
Cetera non possum; populis orbique videndum
Hoc quodcumque facit dextera vestra damus.
Hac mercede meo perge aspirare labori,
Et lege non nostrae quamlibet artis opus.
Hic etiam sunt arma, tubae, regesque, ducesque,
Et signa, et patriae dedita corda suae.
Dulce vel in libris clarorum facta virorum
Cernere, et ex aliis discere posse sua.
O Flos iuventae, stemmatis novum iubar,
Nostraeque spes Silesiae, Silesia
Sperare nostra si modo amplius potest,
Et dulce germen, anne laetius mihi
Praebere posses uspiam spectaculum
Quam sic te ipsum, aetatis hoc Maio tuae,
Ad docta pleno castra tendentem gradu?
Te Musa quaevis ambit, et Phoebus lyram
Plectrumque porrigit tibi: talem Themis
Genuisse natum vellet, in cuius sinum
Cupidus doceri cuncta totus irruis.
Fac quod minaris, ceterosque qui tui
Sunt ordinis docere perge, ne minus
Sint nobiles, ut eruditi sint magis.
Quis praeter propter vitam non vivit, amice
O Charitum et Pindi numinis, atque meus?
Hunc favor extollit, multo hic valet aere. quid ad rem?
Saepe favor sorti, furibus arca vacat.
Ille sua iactat se nobilitate, quid ad rem?
Totus nil titulis vanius orbis habet.
Hic motu gaudens vidit loca multa. quid ad rem?
Plura etiam quovis unica lustrat avis.
At quaecumque tenet Graia et Romana vetustas
Pectoris arcano clausa tenere sinu,
Iudicium de se stolidi contemnere vulgi,
Ingenio ad celsos usque volare polos,
Et superare suos maturis ausibus annos,
Carminibusque sibi non reperire parem,
Quae raro caeli te exornant munere dotes,
Si non hoc, ad rem nil fuit, est, et erit.
VIderat haec, animo qui plurima viderat acri,
Tempora, iam dominis vix bene fida suis,
Et mores hominum, Wackerus, et apta ruinae
Consilia, aethereum ni iuvet auxilium,
Viderat, et mihi sufficiat vidisse, sat horum est
Quos petet hoc nimium fertile fulmen, ait.
At tu quem, properans licet, aegre, Troile, linquo,
Hoc breve, subscribas quod mihi, carmen habe:
Qui pacis coluit, quam semper foverat, artes,
Post ipsam pacem vivere non voluit.
HEinisius nostrae consul columenque Boleslae
Hanc formam, hos oculos, lector amice, tulit.
Luceat ex ipso quamvis sapientia vultu,
Intra pectus ei plus gravitatis erat.
BIs tribus excrevit vaga Cynthia cornibus, ex quo
A Dacis ibas, Dux generose, tuis.
Lugebat tellus, latitabant arva, rigebant
Flumina, et insolitum saeva furebat hiems.
Utque patrem soboles dilectum fida requirit,
Mens etiam nobis plena doloris erat.
Nunc ubi rellictas retrorsum tendis ad oras,
Squalorem ponunt omnia nata suum.
Nec modo nos, tua gens, occurrimus, optime Princeps;
Adventu gaudet terra polusque tuo.
Gratius astra nitent, nebulas ac frigora Titan
Diluit, et solito mitior aura venit.
Prata virent, tacitas ornat sua gloria silvas,
Rumpit telluris quaelibet herba sinum.
Nec suaves opus est venienti spargere flores:
Naturae bonitas hoc facit ipsa tibi.
Ut sileant homines, avium nequit ordo tacere,
Quanta voce potest grex levis ille canit.
Ipse pater Marosus glaucum caput exserit undis,
Et circum rapidas gramine plectit aquas.
Hoc munus, quod cuncta virent, plausuque resultant,
Vix remur verni temporis esse, tuum est.
QUotquot Roma parens, quotquot sapientia nobis
Graium doctrinae larga reliquit opes,
Tot seriem auctorum, sacram simul atque profanam,
Sic ubi privatos quisque tenere lares,
Scribere facundos, frater suavissime, versus,
Sive lyram, aut elegos, sive epigramma velis,
Haec paucos tecum; laus integra te manet, hymnos
Sanare antiquos, astra ferire tuis.
Hospes cara Dei, mentes post fata beatas
Si capiunt nostri sacra fidesque soli,
Aspice de superis maesti devota mariti
Munera, pro meritis quae dicat ille tuis.
Ut teneas caelum pietas tua fecit, amorque
Numinis ille, comes qui tibi semper erat,
Et morum probitas spectata, animusque malorum
Nescius, et magnis proxima vita deis.
Nunc etiam istius producis tempora vitae
Dilecti scriptis carminibusque viri.
Nec satis hoc; alios iuvat invitare Poetas,
Ut cumulet cumbae dona decora tuae.
Gaude, nec cuius retinebunt terra polusque
Virtutes, credas te potuisse mori.
HActenus Aonias agrestia culta puellas
Vidimus, et tenues vix habitare lares,
Nec cepere sacras rerum fastigia nymphas,
Parnassique iugis celsior aula fuit.
Non fert hoc noster, patriae spes unica, Princeps,
Sed vocat errantes ad sua tecta deas;
Dumque sinunt magni pro libertate labores,
Has solas posita tetricitate colit.
Te quoque quod tantis heros affectibus ultro
Diligit, hoc debes artibus omne tuis.
Hinc tot (ut invidiae virus rumpatur,) honores,
Et quodcumque boni dat locus iste, capis.
Hinc tibi,sed fatum tamen addimus, illa Cytheris [Reg: Cythereis]
Altera parte tori cedit, amice, sui.
Quisquis amas Musas aude tibi sumere vultum:
Et nostri tanto vindice surget amor.
DUlce decus matris, docti spes magna parentis,
Cuius in historiis Slesia tota viret,
Est equidem similis vitae tibi terminus illi,
Unde tibi nomen debuit esse rosae.
Haec tamen, irati correpta libidine venti,
Vicina rursum surgere luce nequit.
Te pater omnipotens ad laeta rosaria caeli
Transtulit, haud ullum ius ubi tempus habet.
Sufficit hoc animae; sed visum est patris amori
Addere quae cineri sint quoque grata tuo.
Hic etiam flores, et fata fugacibus annis
Quod demunt, vatum dat pia turba tibi.
INter inexhaustos Martis, Romane, furores,
Armaque Germanis vix rapienda viris,
Quis sacros docti sibi poscat Apollinis aestus?
Carmina quis laeta condere fronte velit?
Tu festiva tamen nobis epigrammata ludis,
Qualia Romulidis Bilbilis alta dedit.
Laudibus hoc dignum est; placet inter bella Poeta:
Quilibet optata scribere sorte potest.
ARdentes oculi radiantia tela puellae,
Membraque Riphaea candidiora nive,
Vobiscumne velit virgo deponere, forma
Conspicua in nostris sit licet illa plagis?
Saepe, nec infiteor, vultus miratus honorem
Obstupui, inque oculis haesit imago meis:
Quae tibi nunc soli discet servire marito,
Sponse, et se soli subdere posse tibi.
O te felicem nimium tam divite praeda!
Exactae florem virginitatis habes.
Credo equidem, nec vana fides, corrumpet ocellos
Lacrimulis primi visque pudorque tori.
Mira animo sibi finget, et omnia tuta timebit.
Quodque tibi obiciet istud et istud erit.
Tu pacem simula, contraque audentior ito:
Omnem, crede mihi, nox fugat una metum.
AT nobis aetas viridis, spes magna iuventae,
Pressa sub adversae pondere sortis, abit.
Ingenio Fortuna tuo contendit, et aequat
Virtutes rerum dexteritate tuas.
Hinc tam rara tuae surgunt primordia famae,
Doctrina imberbes exsuperante dies.
Nam seu Socraticis traducis tempora cartis,
Aestuat in lepidis Attica tota iocis:
Seu melius nobis quondam obvia nomina Musas
Sollicitas, cultis proditur Ascra modis:
Sive ad tentatas toties mihi vertere leges,
Astraea haud alium mallet amica procum.
Quicquid agis gravibus lectori imponitur ausis,
Et iam vix iuvenem credimus esse senem.
Adde quod abiectis quaerens nos fallere curis,
Hîc quoque dissimilis non potes esse tibi.
Vile quidem hoc nemo non fassus, aranea; sed tu
absolvis linguae dexteritate tuae.
Staminis artificis nebulae volitantis et umbra
Telae fit caeli liberioris opus.
Triste operae pretium Colophonia virgo tulisti,
Cum doluit radiis victa Minerva tuis.
Nunc et per damnum tam docto vindice crescis;
Iudicio Pallas concidit ipsa suo.
Asterien iam nemo tuam non novit, Arachne,
Et Ledam: tanti, crede, perire fuit.
VIr quem fatorum favor, et vis horrida Divûm [Reg: Divorum]
Iusserunt mundo ponere iura suo,
Utilius nullo deperdit tempore tempus,
Quod patriae rebus subtrahit atque sibi,
Quam quod iucundo cartarum donat amori,
Nil hac iactura carius esse potest.
Hoc non degeneri decurris fluminis ausu
Eloquii, pubis victor, ephebe, tuae.
Lancea ceu torquenda, globusque in vulnera, nosse,
Et caesim et punctim cernere, nomen habet,
Dedecori non est facili insiliisse caballum
Corpore, et insipidas fallere rete feras,
Metiri castra, aucupiisque pilaque moveri,
Hic mihi mos vitae nobilioris erit.
Sed tamen ille altus generosi pectoris ardor,
Aut morbo, aut (tanti est vivere) morte cadit.
Longe aliter Princeps tuus, ô Nüsslere, quiescit,
Qui quam adimit curis artibus addit opem.
Haec tanto reliquas discrimine praevalet artes,
Quam celso populum rex praeit ore suum.
Vos pila, castra, enses, ales, rete, hasta, caballe
Este; homines istaec ars capit, illa Deos.
QUò vis, Sebastiane? quid Camenarum
Dilecta multum castra perfidus linquis?
Quò te pedes, amice? dure quò tendis?
Sed verba frustra: cui semel iugo collum
Venus dolosa aptavit, ille nequicquam
Quae iam subivit onera, ferre detrectat.
Si quam tamen fidem imputas inexperto,
Opus moves profecto molis ingentis,
Et ardui negotii: quia uxori
Vir saepe dat suae nimis, satis numquam.
Distrahitur binis doctorum natio sectis:
Haec vetus eloquium deicit,illa novum.
Nil Criticae felli, nisi saecula prisca, probatur,
Rhetoras et vates sola tulere bonos.
Temporibus peior sed stat sententia nostris:
Nos sapimus, veterum carmina rancor habet.
Error in utroque est, Iona Clarissime; sed tu
Ad pacem laetas tollis amice faces.
Antiquos colimus submissis fascibus: aetas
Non tamen ex ausis labitur ista suis.
Omnibus ex merito pretium est. laudare solemus
Sic nummos veteres, nec reprobare novos.
Scribere quod valui, pater ô carissime, vatem
Indigitat quod me publica fama, tuum est.
Tu mihi vix puero Musarum sacra sequenti
Monstrasti fida culmina docta manu.
Nunc sileo, et lacrimis, quas solas fundere possum,
Aspergo tumuli gramina maesta tui.
Nec tua mors tantum facit hoc, quam publica rerum,
A qua te prorsus liberat illa, lues. [(transcriber); sic: ,]
Si quis inest animis sensus post fata beatis,
Quem tangat nostri cura laborque soli,
Aspice quanta mali nos moles opprimit, et quae
Tempora, quos mores patria nostra videt.
Et te, si licitum, has aliquis revocaret in auras?
Quin iuncto praestat nos grege posse sequi.
Sic iubeat Deus; inveniet Natura volentes:
Vanum est post patriam vivere velle suam.
QUis neget hoc? sensit praesentibus hactenus herbis,
Pelshofere, tuam plurimus aeger opem.
Discimus id fama, et tua tota Galaegia novit,
Qua nihil effrenis doctius Albis habet.
Exhaustam tamen in corpus revocare iuventam
Non docuit natos vester Apollo suos.
Quicquid agit radix, artesque, eat ille necesse est
Quem rigor, et cani fessaque ruga vocant.
Hic quoque fomentum Weckeria suggerit aptum;
Auxilium sucus quod negat, illa feret.
Et medico dignum est, homines servare gravatos
Si nequeat senio, quaerere velle novos.
SIve Machaonicis abitum suspendimus herbis,
Et medicas possunt fata timere manus,
Sive tribus fas est ter tres dare iura sorores,
Morsque Caballinas mitius audit aquas,
Nunc etiam illa tui pars viveret optima cordis,
Ut vim te docuit Phoebus uterque suam.
Sed vester sanctas auxit Podalirius umbras;
Non erat Hippocrates quam sibi ferret opem.
Iussa mori excepit letum suavissima Sappho,
Orpheus Euridicen bis videt ipse rapi.
Quod potuit, Cunrade, tamen succurrit amicae
Victuris numeris, et pietate lyrae.
Artibus his servasque tuam, et servaberis illis:
Vatum est virtutem, non numerare dies.
POst varias gentes, veteris post vasta Tribocci
Moenia, qua Rhenum limpidus Ellus adit,
Post Celtas agiles, et quae nutricula morum
Gallia doctorum multa videnda tenet,
Infidi post saxa freti, Tamesinque ferocem,
Hic ubi feta celer culta Britannus arat,
Docta suo (quid enim terrarum doctius usquam
Vidisti?) recipit te Witeberga sinu,
Defessumque via Musarum tradit in ulnas,
Et fovet acceptis languida membra cibis.
Nunc libros repetis, dubiique sacraria iuris,
Quae furor hic belli clausit iniquus, amas.
Hillingere bene: at tu, diva Silesia, gaude,
Nam fas est; nondum tota perire potes.
Succrescunt et adhuc tibi, qui coniungere possunt
Mercurium Musis, Mercurioque Themin.
SI qua fides falsi, senium viresque labantes
Herbarum Colchis docta refinxit ope,
Inque graves annos sucumque torosque redire
Iussit eos, fervor quos iuvenilis habet.
Quo Medea tibi, qui rectius ipse mederis?
Quid iuvet aetatem Phasias illa tuam?
Artibus haud opus est, melius, mihi crede, venenum
Sperato nimium servat amica sinu.
Hanc frontemque genasque, hos instar sideris ignes
Qui videt, ad canos provocet ille suos?
Aude aliquid, Pilgrame, virili pectore dignum:
Tam pulchro in gremio non licet esse senem.
QUid facis? aut quibus absolvis tua tempora rebus,
Lingelsheimiacas inter, amice, dapes,
Dum patrias tantum iam conspicis eminus oras,
Nec tibi quo vellem vivere more licet?
Ut video, versus e cartis colligis illos,
Quos ipsae vatum te docuere deae.
Sic me Phoebus amet, nil nobis gratius umquam
Ex libris misit Lipsia pulchra suis.
Forsitan hic etiam nostri tibi mentio facta est,
Si vetus in memori pectore vivit amor.
Forsitan Asteries, alio nunc igne calentis,
Dulce prius quaedam pagina nomen habet.
Quicquid erit, certe tanto scriptore iuvabit,
Qui nil expositum, nil triviale canit.
At tu perge tuam, frater dulcissime, vitam
Solari natis ex Helicone modis;
Nec nimium spera quos sors habet improba campos:
Ingenii nullus diripit hostis opes.
Quae tibi, Venator, post patria tecta super sunt,
Post obitum vivent carmina docta tuum.
HOc unum patriae fatorum poena remisit
Hactenus, excessum, magne Grutere, tuum.
Parcite Germani, mors ira vincit Iberos:
Sint licet austeri, durius illa furit.
Sensimus armorum leges, frustraque reluctans
Dulce pium tellus ponere iussa fuit.
Traducti Romam libri sunt insuper illi,
Vix tua quos olim vidit, Apollo, domus.
Post agros, et opes, et scripta aeterna, superstes
De tanta rerum sorte Gruterus erat.
Hunc tamen et Gallus docilis, fratresque Batavi,
Cimbriaque, hic nullo frigore tacta, petit.
Sed manet, et senio fractus curisque molestis,
Exilium toties ferre fugamque negat.
Dumque vel auctores priscos, vel reddere luci
Marmora barbariem passa situmque parat,
Plurima conantem, sed ad hoc tamen ante paratum,
Surripit astriferi gratia tota poli.
Gaude, invicte parens: nec posteritatis amori
Pallida mors, caelo nec nocet ullus Iber.
FAc quod, amice, facis taciti post otia lecti,
Et pete quem monstrant fata benigna torum.
Hoc tibi consilium tota quem mente vereris,
Tam purus sceleris, crede dedisse Deum.
Ille tuis aderit praesenti numine taedis,
Et faciet thalamo gaudia multa tuo.
Astrum quemque suum, coelique arcana potestas,
Ducit vel, duci ni velit ipse, trahit.
Hac tu lege viri disces absolvere partes,
Hac ego nunc Musas non nisi totus amo.
Sic te coniugium prae libertate iuvabit,
Et mihi libertas coniugis instar erit.
TU nostro sermone quidem nova carmina condis,
Flos iuvenum, quivis quae velit esse sua.
At patriae (ludum transactos dixeris annos)
tota peregrinus limina miles habet,
Gens Italum, gens Parthenopes, Gallusque, Tagique
Accola, et extremi qui terit arva Sai,
Coniurata lues gratos subvertere campos,
Ne quisquam priscas dicere possit opes.
Quid speres, aut quid metuas etiam amplius? actum est
Ilicet; armorum praeda cruenta sumus.
Perge, Colere, tamen; si forsan patria vires
Colliget (hos iubeat Numen adesse dies)
Clarior ut virtute tui reddatur honoris,
Sin minus, in libris vivat ut illa tuis.
NI pudor est nobis, proprium exprobrare reatum,
Et naevos etiam tangere velle suos;
Mens mundi nostro totam se infuderat ori;
Ibat homo Domini solus, et ipse suus.
Ibat venturi libertas nescia casus,
Iam secura suis atque beata bonis.
Terra parens large nullius alebat egenos,
Cedebant omnes quas dabat orbis opes.
Credula mens fraudi pomo defodit in uno
Omnia. tot crimen crimina dentis habet.
Nunc ite ingentis non nescia pectora caeli:
Nunc iacta indigenas, o Paradise, tuos.
Hos revocas demum nobis, o amice, dolores,
Quo ventum ingenio cernimus ecce tuo.
Quod nos nescimus, primi fecere parentes:
Quod scimus, tu iam, Bartholomaee, facis.
IN hac ruentis publica mundi lue,
Dum fraus et impia obtinent periuria,
Et fas malo nefasque miscentur dolo,
Quid noc decet, Sperere? subsequi libet
vaesanientis has foli tragoedias,
Et more vulgi furere cum furentibus?
Quin ad relictae castra plebis candida
Iunctim volemus, et quod illa vult boni
Rectique custos sancta conscientia
Audacter exequamur. Integrum virum
Labisque purum totus orbis deserat,
Opprobria fortis pectore invicto tamen
Ridere suevit, et per armatas abit
Liber cohortes, alitum velut parens
Frustra strepentem per columbarum gregem.
DUm nos misellos undiquaque strenua [(transcriber); sic: strennua]
Exercet heic [Reg: hic] inertia,
Stantes, euntes, navigantes iugiter
Qua se Diespiter negat,
Rursumque surgit; dum nefandas patriae
Manus lavamus sanguine,
Ob haec caduca, vana, noxia, et nihil
Plane ex polo trahentia,
Mors Christianis semper accepta omnibus,
Beate, te rapuit, puer,
Sub orsa vitae patris e complexibus,
Et caelitum adduxit patri.
O filium te plusquam amabilem, patres
quem sic amaverunt duo,
Ut alter hinc te tam reposceret cito,
Et alter aegre redderet.
QUae tibi mens animi? quid tecum volvis, amice?
Nonne tibi satis est incola noster amor?
Cerne tot ingenuas haec intra moenia formas:
Iudice me tellus non alit ulla pares.
Delia Diana est, e Cypro mater Amorum:
Bresla decus terrae mille alit una deas.
Et tibi, tamquam inopem te copia fecerit ista,
Wartenberga tamen, sponse, petenda fuit.
Stet sua cuique hominum, fato accedente, voluntas;
Tu quoque quam sequeris cur tuearis habes.
Dulcior ut namque est peregrino litore missus,
Quam patriae nobis quem dedit aura cibus;
Sic magis haec, Seifferte, tibi felicibus ausis,
Quam quae nata domi est femina, dulcis erit.
HOc sita Cunradi natae sint ossa sepulchro;
Infantis dici si tamen ossa queunt.
Illa suae propere moriendo stamina telae
Praevertens, nondum nata sepulta fuit.
At tu iam tempus supple, Deus, illud, et annos
Vivere quos soboles [Reg: suboles] debuit, adde patri.
HOc parvi laris ambitu, Viator,
Cunradi requiescit umbra natae,
Cui simul gravidae parentis alvus
Et domus fuit, et fuit sepulchrum.
Quis fatum fugiat suum? officina
In vitae media parata mors est.
ARa Palatinis Bacchi dum stabat in umbris,
Aequa Deûm [Reg: Deorum] suavi nectare vina dabat.
Nunc ubi mite solum victor possedit Iberus,
Et sapor in spretas et color ivit aequas.
Gens imbellis inopsque tuis non crederet armis,
Spinula? iam cessit Bacchus et ipse tibi.
CUm me vitiferi nuper contermina Nicri
Linquere vicinus tecta iuberet Iber,
I fausto eventu, dicebat Silvia, fausto
Eventu sine me si tamen ire potes.
Atlantis facunde nepos, superique viarum,
Ferte animam tuto per loca cuncta meam;
Tu quoque dilecto, Sol ô aestive, Poetae
Ne gravis esto; levis nam fuit ille mihi.
QUid iuvat in Superûm [Reg: Superorum] Furias armare ministros,
Et famulum caeli perdere velle gregem?
Si divina suos defendunt numina cultus,
Humana frustra fulmen ab arce venit.
Aude aliquid, Schniebere, boni, nec flebilis aevi
Evertant mentem fata maligna tuam.
Hic niger est quisquis fortunae interrogat auram,
Parcere sermoni debeat, anne loqui.
Dissimulent simulentque alii; male convenit aulae
Moribus et vestris quos loca sancta vocant.
Surge erecto animo cunctis invicte periclis,
Praesentemque puta semper adesse Deum:
Ille tuo fidam lateri coniungit amicam,
Nec sacra de sacris dimovet ista suis.
Sume viri partes: durat maioraque perfert
Quisquis ab hoc lusu seria rursus adit.
QUae patria, unde genus, nitido vis quanta corallo,
Et quae sit pulchri gratia, Iane, doces.
Ipsa suas arctae [(perhaps: ?)] dotes Natura papyro
Occulit, ipsa tibi tam grave dictat opus.
Vilius hinc aurum [(transcriber); sic: ,] est, hinc gemmae rarior usus,
Et lapides mavult pulchra puella tuos.
Illius hunc labris mater dedit alma colorem,
Provocat hoc unum basia nostra decus.
Quare quicquid erit gemmarum aurique nitentis,
His tuus includi debet, amice, liber.
CUrarum doctam requiem, Kirchnere, mearum,
Et quas Vulcani non rapit aestus opes,
Accipe: vix alium magis isto munere dignum
Quaerere sol etiam, si velit ipse queat.
Quotquot nubiferum formosi numina Pindi
Culmen amant, artes te docuere suas:
Calliope heroi versus divina cothurnum,
Melpomene tragici, culta Thalia sales,
Uranie caelum, historias et tempora Clio,
Et quae tu melius dicere cuncta potes.
Adice ius dulcis patriae, et communia iura
Sanguinis, et priscam nostrum utriusque fidem.
Quare quicquid id est cape, et extra nubila vulgi
Nobiscum in Famae lucida templa veni.
ESt equidem pietas, humanam plangere fortem,
Et dubias vitae quas habet illa vices.
Sed cum quis patriam in patriae vult perdere patre,
Impius est quisquis tunc pius esse potest.
NUllis scripta notis, numeris formosior ipsa
Omnibus Idalia dia Poesis erat,
Cum sancti quondam nativo fonte Quirites
Gaudebant puris, nec since melle iocis,
Nunc forma nudata sua iam tempora maerent,
Lenonesque notho lumine stant oculi,
Pallor in ore sedet mendaci, ossa ossibus haerent
Murcida, sufficiunt nec sua membra sibi.
Huc iuvenum examen pariter pariterque virorum
Fertur, in exitium prompta caterva suum.
Illa levi cella tituloque superba procaci
Prostat, et in censu pro meretrice sedet.
Plus sceleris nusquam est. o maiestatis avitae
Heroina, tuum quae tulit aura decus.
Cum revoco mihi prisca tuae miracula formae,
Nil habet ad vestras nox hodierna faces.
Quis cupiat tibi forte tuum reparare decorem,
Vix, si ineas numeros, alter et alter erit.
Quos tu inter, Schwartzbachiade, non ultima pars es,
Nec tibi degeneri contigit ore loqui.
Quare, quod faustum ac felix fit, disce vocari
Pars Phoebi: en venae praemia digna tuae.
Hic vindex quod habes sperato exauget honore,
Et quod habes nondum, donat, amice, tibi.
BIs tribus aeternus fecit pater ille diebus
Hunc orbem, et totus quicquid hic orbis habet.
Magnum opus, ast auctore minus, qui temporis expers
Principium rebus quo caret ipse, dedit.
Quid maius mundo? Deus; [(transcriber); sic: ] at post hunc quid? Adamus.
Cuncta potens ratio mensque soluta capit.
Aer nutrit aves, pisces aqua, terra ferarum est:
Has regit et pariter nominat unus homo.
Pulchra quidem atque decens est quae datur Eva marito,
Sed tamen et nimium credulitatis habet.
Si licet hoc vero defendere; fraude puellam
Solus qui potuit vincere, daemon erat.
Heu solemne malum! sequitur vir verba maritae,
Et nos secum omnes in mala cuncta trahit.
Quid mirum est homines muliebri fraude perire?
Prima viris culpae femina causa fuit.
Nunc ite, et vetitos miseri decerpite fructûs [Reg: fructus] ,
Queîs [Reg: Quibus] aliàs [Reg: alias] totus non satis hortus erat.
Ecce, fores binae, Paradisi una, altera mortis;
Illa simul nobis clauditur, ista patet.
Sponte sua tellus quicquid iuvat ante ferebat,
Nunc dolor imbelles distrahit atque labor.
Adde quod ut multis conatibus optima constant,
Pessima sic nullo quaeque serente vivent.
Carnis imago ferox Cain est, sed mentis Abelus,
Quem fraterna truci dextera caede necat.
Hinc agnosce Deum, plus quam terrena volentem,
Cum donis animum qui sacrat, ille placet.
Post laesum toties divinum numen, in iram
Surgit, et ingrati vindicat acta soli.
Ne tamen et soboles animantum tota periret,
Quos servare sibi vult Deus, arca capit.
Occupat imber humum late, poenasque malorum
Et bruta, et fruges, terraque tota luit.
Tot scelerum cumulos satis exstirpare nec ignis,
Nec Mars, nec pestis, sola sed unda potest.
Tandem arctantur aquae, ramumque virentis olivae
Nuntia diluvii blanda columba refert.
Ut fremat ira Dei, tamen hanc clementia vincit,
Illaque cum pereat, non habet ista modum.