ALlegoria est, sub cujus cortice hic nucleus latet. Homo cupiditate bonorum praesentium illectus, Deo tamen displicere pariter metuens, modum excogitat, quo ita mundo possit servire, ut Deum nihil offendat. Reclamat conscientia, et fieri hoc posse negat. A molesto monitore ut se expediat, quid agit? Primum mutam esse jubet, audire contemnens. Tum surdam, in inquirendo vero negligens. Demum caecam vel in meridie, in crassa sibi ignorantia, et assectatissima complacens. Ita quietum, ac secure iis, quae mundus offert, fruentem, repente, qua hora non putabat, occupat Deus: conscientiae visus, auditus, loquela redditur, et sui carnificis statuitur carnifex. A mundo miser deseritur, a Deo damnatur, sero lamentans illud: non putabam! Sententiam jam executioni dandam, tamen in Theandri gratiam revocabit Deus, si stultitiae homo paenitens, tandem statuat uni soli servire. Revocabit sententiam autem? Quin et mundum, qui prius ei dominabatur, servum subiciet, facietque, ut vitam vivat omni suavitate refertam, ac nunquam non hilarem. Ita jubet nos palam praedicare Deus per Isaiam C. 3. Dicite justo, quoniam bene! Bene! soli, et semper bene!
Creon Amphibii filius amans Cosmum. - - Caro.
Cosmus sub specie Domini, revera uranii servus. - - Mundus.
Theander sub specie servi, Uranii causam agens, - - Christus.
Uranius Cosmi Dominus. - - - Deus.
Mammon Cosmi amicus. - - Opes.
Idonius amicus Creontis. - - - Voluptas.
Doxus amicus Amphibii. - - - Honor.
Alithius amicus Synesii. - - Veritas.
Crisius servus Amphibii. - - - Fallacia.
Mansuetus Aulicus Uranii. - - Misericordia.
Nemesius Aulicus Uranii. - - - Justitia.
Morotrophii_Praefect:
Quin ergo nominas aliquem?
Comoedus:
Obvium probabo,
Modo habeat hoc singulare,
Quod sit stultus Doctor.
Morotrophii_Praefect:
Stultus Doctor!
Hic terminus complexus non est significativus.
Quid docebit stultus?
Comoedus:
Nihil est opus, ut doceat,
Modo dedoceat stultitiam aliquam,
In quam forte incidit spectantium aliquis.
Morotrophii_Praefect:
Legam Catalogum:
Elige, quem aptum putaveris.
Comoedus:
Placet. Lege.
Morotrophii_Praefect:
Catalogus stultorum huius Morotrophii ordine alphabethi. Additur ars, quam quisque profitetur, et labor, quo occupatur.
Aurelius Allrain, professione Chymicus: laborat in lapide philosophico poliendo, cujus pulvis virtute Sympathica, pertusa marsupia sarcinet.
Barbatus Gribler, arte Vitrearius: laborat in Momi fenestra, per quam cordium arcana perspiciat.
Censorius Beller, professione Coquus: laborat in antiqua crambe.
Delicius Sehrzart, arte dulciarius Pistor: laborat in manna pinsendo.
Ego Einbilder, arte Architectus: laborat in turri Babylonica absolvenda.
Femininus Liendl, professione Venator: laborat in damis cicurandis.
Gaudentius Umundumb, professione Studiosus: laborat semel pro semper.
Hornius Nimmersatt, professione lanio: laborat dentibus tantum.
Iactantius Blaser, professione Medicus: laborat in mortuis resuscitandis.
Leguleius Sprecher, professione Ludimagister: laborat in novellis corrigendis.
Murmuphus Beer, opificio restio: laborat in fortuna liganda.
Niedhardus Griengelb, professione opilio: laborat in lupo tegendo.
Olidus Caper, opificio sartor: laborat in vestibus Lunae accommodandis.
Pertinacius Grind, opificio pileator: laborat in pileo in quod libet caput habili.
Querulus Wainer, opificio textor: laborat in tela semper eadem.
Ridiculus Krautig, opificio sutor: laborat in Cothurno, qui staturae suae adjiciat cubitum unum.
Salabusius Gleisner, arte pictor: laborat in umbra.
Tumidus Pfeffermandl, professione mercator: laborat in verbis vendendis.
Vetustius Rostig, professione miles emeritus: laborat in revocandis horis elapis.
Xantippius Stubenbass, arte musicus: laborat in Cantu duro molliendo.
Zolpius Amphibius Zwifalter, professione Politicus: laborat, ut duobus Dominis placeat.
Sed vos facite, ut ad me in Regiam veniat. Monebo meos, quid sit agendum, ut mentem mutet, et ponat pertinaciam. Ita Patrem cum filiis felicem reddam: opes, honores, voluptates ad nutum affluent, neque tamen offendetur Uranius. Quod si altercentur diutius, pauperiem, infamiam, tormenta timeant, et quidquid inferre mali Dominus contemptus potest.
Creon:
Loquar omnia: et nisi me fallit gaudium, felix Orator ero.
servabo, dum legere necessitas suadeat, aut opportunior hora.
Synesius:
Vanas tu minas dicere, frater, ausis?
Creon:
Nemo innocens ab Uranio plectitur: et nos hactenus peccavimus nihil. oboediemus deinceps etiam: quid exigat amplius?
Synesius:
Oboediemus. Scilicet nisi volentes, nolentes, pater adigat in obsequia Cosmi.
Creon:
Anxiae mentis es: scrupulos eice. Nunc, ab alloquio Cosmio venio: non est is, qui velit nos ab Uranii servitute abstrahere, eiusque vel privare favoribus, vel furori obicere. Servire Uranio sinit, et sibi vult simul. Utrumque amare possumus, neutrum debemus timere. Quid est in hoc proposito frater, quod reprehendere Uranius possit? Aut quis non viris magnis duobus, amicus esse, quam uni malit?
Synesius:
Haud prorsum inepte loqueris. Exploremus mentem patris. Video cum Mammone huc intrantem.
Creon:
Cum Mannone? Subducamus nos oculis, ut auribus arbitremur, quid agant.
Synesius:
Sequor.
multo plura, quam legis.
Amphibius:
Quanta bona!
Mammon:
Quid simile Uranius dabit? Promittit, quae nec oculus vidit, nec auris audivit: tu cape, quae vides, audis, tangis.
Amphibius:
Quantus est computus?
Mammon:
* Computant ex tabella mercedis summam. Numera. Quoties passus decem in gratiam Cosmi ambulabis, accipies decem florenos.
Amphibius:
Video. Accelerabo incessum.
Mammon:
Quoties annutu capitis probaveris sententiam, quae Cosmo placet, centum et quinquaginta florenos.
Amphibius:
Etiam pedibus et manibus annuam.
Mammon:
Adde jam ad centum quinquaginta florenos, 10. florenos.
Amphibius:
Jam erunt 180.
Mammon:
Ponamus jam, quod in die tantum viginti passus facias: multiplica 180. per viginti, jam erunt quater mille septingenti octoginta floreni.
Amphibius:
Quaeso te! una die!
Mammon:
Adde pro qualibet linea, quam scribes, decem crucigeros, tres lineae jam dabunt unum florenum, sex lineae quatuor florenos, decem lineae duodecim florenos. Multiplica haec per accidentia, quae fere omni die ferent octoginta florenos: adde dies diebus: multiplica dies per hebdomadas: adde hebdomadis menses: multiplica menses per annos: summa summarum erit immensa.
Amphibius:
Confundor penitus prae laetitia,
Idonius:
Quem huc nobis hospitem adducis, Mammon?
Mammon:
Virum, qui secretioris politiae candidatus est, examinatus a me, et approbatus. Vacat Rex?
Idonius:
Accedi potest.
Mammon:
Intrabo.
Amphibius:
Sequor ducem.
Idonius:
Exspecta, hospes. Neminem in penetrale admittit Cosmus, quem non prius
Mammon:
commendarit.
Amphibius:
Didici esse patiens. Tu mihi jam, si lubet, nomen tuum edissere, et quae sit in hac aula vitae methodus, doce. Idonius vocor, et Cosmi sum Ganymedes. Quid possim, ex statura ne arguas. In pumilo corpore animus Gigas vivit, de victoribus orbis jam saepe victor,
Amphibius:
Grandescit Pusio.
Idonius:
Tu murmuras?
Amphibius:
Nihil admodum. Narrare perge.
Idonius:
Cave, ne me contemptum sentiam. Quem ego desero, vitam acerbam ducet.
Amphibius:
Dissuavior. Ama me!
Idonius:
Nondum te novi satis.
Amphibius:
Gratiosus es.
Idonius:
Cessa! nihil me blanditiae movent: mereri amorem debes.
Amphibius:
Quid exigis?
Idonius:
Mores et actiones tuas ut conformes moribus et actionibus mei Domini, hoc requiro. Potes?
Amphibius:
Explica.
Idonius:
Cachinnari potes, cum ridet Cosmus? ..
Amphibius:
Hi!
Idonius:
Ejulare, cum ille flet?
Amphibius:
Heu! eheu!
Idonius:
Frendere, cum ille irascitur?
Amphibius:
Quos ego?.
Idonius:
Trepidare, cum ille timet?
Amphibius:
Ah!
Idonius:
Furere, cum ille odit?
Amphibius:
Congredere, congredere.
Idonius:
Opportune accedis Doxe: saluta hospitem.
Doxus:
Hic est, quem mihi laudavit Mammon? Salve.
Amphibius:
Amicus hic, an inimicus est Cosmi?
Idonius:
Amicus. Venerare.
Amphibius:
Je suis uôtre serviteur, Monsieur, bon amy, du grande seigneure, je suis uôtre serviteur!
Doxus:
Linguam et mores habet ad Cosmi genium. Placet.
Amphibius:
Dic tamen, quis est hic vir?
Idonius:
Magnus Eleemosynarius est nostri Regis. Doxum se vocat.
Amphibius:
He! vous ête grande aumoniere du grand Signeur! je suis uôtre serviteur tres humble, tres humble! ô vous ête une du grandes personages, une du grandes, du grandes: permette mois vous baiser les main! je suis uôtre serviteur tres humble! tres humble!
Doxus:
Si! vous parlez fort bien francois.
Amphibius:
Un peu Monsieur! je suis uôtre serviteur!
Idonius:
Eleganter etiam latine loquitur. Audivi.
Amphibius:
Si Monsieur! et praeterea italice aliquid, Hispanice, Belgice, Hungarice, Anglice: in omnibus aliquid.
Idonius:
Tenta virum accuratius, Doxe: reperies aptum. Ego quae scio, Regi nuntio.
Doxus:
Igitur Cosmi gratiam ambis?
Amphibius:
Ut nihil magis: si tamen Uranium non offendam, cui
me ante jam obligavi.
Doxus:
Cur vero mutare Dominum placuit?
Amphibius:
Non displicet Dominus, sed merces in re modica, pene tota in spe. Futura semper promittitur: ego praesentem mallem, aut verius utramque.
Doxus:
Suspicio sapientiam. Ibant ad dextram alii, et soli Uranio adhaerebant: alii ad sinistram, et soli Cosmo se addicebant: primus es, qui tentat viam mediam ad beatitudinem gradi.
Amphibius:
Utinam tam feliciter, quam audacter.
Doxus:
Nihil metue. Prudens consilium sequi solet eventus felix. Prudentiorem virum ego hucusque nullum vidi. Ad Regem eo: dignus es, quem collocet ad rei publicae clavum. Id ut libentius tibi praestet, et citius: elogium tibi loquar, et grande. Audire lubet?
Amphibius:
Mactor beneficio. Tace.
Doxus:
Rex, dicam, Amphibium paucis describam tibi: est discipulus praeteriti temporis, praesentis Dominus, Magister futuri.
praesentis Dominus, Magister futuri!
Creon:
Non ultra me teneo. Pater, gaudeo te laetum esse.
Amphibius:
Hem! Adestis vos?
Synesius:
Vidimus, audivimus omnia.
Amphibius:
Quid promiserit Mammon?
Synesius:
Audivimus.
Amphibius:
Quam blanditus sit Idonius?
Creon:
Vidimus.
Amphibius:
Quid dixerit Doxus?
Synesius:
Audivimus.
Amphibius:
Quod de me dicturus sit Regi, quod Amphibius sit discipulus praeteriti temporis,
Synesius:
Et Dominus praesentis,
Creon:
et Magister futuri.
Amphibius:
Dominus praesentis, Magister futuri. Ecce hoc audistis?
Creon:
Omnia.
Amphibius:
Et quid jam videtur?
Creon:
Ut agas, quod tibi tua prudentia dictavit, quod adeo laudavit Doxus, imo quod jam ante Cosmus ipse probavit.
Amphibius:
Eia! Admissus es ad alloquium?
Creon:
Transeunti ad genua accidi.
Amphibius:
Iurasti fidem?
Creon:
Iuravi. Admisit, et ultro patrem etiam admissurum promisit, si vellet. Excusavi per timorem Uranii. At ipse: non abstraham ab Uranio, inquit: servire utrique potest servitutem bonam, et quae felicem cum filiis faciet.
Amphibius:
Eia! Beatus sum!
Synesius:
Dubito.
Amphibius:
Quid tu mussitas tecum?
Synesius:
Disputo aliquid.
Amphibius:
Contra consilium tantae prudentiae?
Synesius:
Scilicet.
Amphibius:
Ecce chirographum beatitudinis.
Synesius:
Imo miseriae dixero
Amphibius:
Insanis?
Synesius:
Pater, Mammon te in computando decepit: melius computa.
Amphibius:
Non decepit.
Synesius:
Numera. Insuper tantum de acceptis computum fecit, nullum de expensis.
Amphibius:
Nihil expendam.
Synesius:
Praeterea fecit totum computum per additionem et multiplicationem: quid? si rediens Uranius facit subtractionem et divisionem, qualis erit summa summarum?
Amphibius:
Loquacule! Tu hodie non tacebis?
Creon:
Pater aures nega homini superbo et obstinato, scilicet, qui solus apit.
Amphibius:
Recte exprobras. Nam quis te tumor inflat, ut acquiescere
sententiae nolis, quam probat is, qui est Discipulus praeteriti temporis, praesentis Dominus, Magister futuri? Tace jam, et cave, verbum ut ultra facias.
Synesius:
Unicum sine me dubium proponere.
Amphibius:
Et quiesces deinde?
Synesius:
Quiescam, pater.
Amphibius:
Hem! Loquere.
Synesius:
Si Uranius juberet te proficisci Romam, et Cosmus Parisios: quid faceres?
Amphibius:
Quid facerem?
Synesius:
Ita, pater.
Amphibius:
Hoc dubitas?
Synesius:
Hoc.
Amphibius:
Ad dubium tam ineptum pudet me respondere.
Synesius:
Et si non respondeas, ego tibi audacter dico, pater: ego Cosmo nolo servire.
Amphibius:
Et ego tibi serio dico, mi filii, Cosmo debes servire.
Synesius:
Hoc non fiet, mi pater.
Amphibius:
Hoc fiet, mi sili.
Synesius:
Je suis uôtre serviteur! Sed Cosmo non serviam.
Amphibius:
Je suis le uôtre! Adhuc hodie servies.
Synesius:
Hodie? Puto, quod non.
Amphibius:
Puto, quod sic.
Synesius:
Non.
Amphibius:
Quid?
Synesius:
Non serviam, aio.
Amphibius:
Servies, aio.
Synesius:
Non.
Amphibius:
Tamen. hem! Quae temeritas! Quis umquam audivit filium sic patri loqui?
Synesius:
Uranio serviam.
Amphibius:
Et Cosmo simul.
Synesius:
Non possum.
Amphibius:
Ego possum, et volo.
Creon:
Quousque obgannies?
Synesius:
Tace tu!
Creon:
Imo tu tacebis: velis, nolis. Pater, manus stringe, ego constringam os istud tam impudens tibi.
Synesius:
u-u-u.
Amphibius:
Ex merito agis. Patere, patere! Ut discas, quam reverentiam debeas patri. Nunc loquere, loquere petulans! Ha! ha! ha!
quid dicant homines isti de te? Dicunt te esse hominem bardum, stupidum, nullius cerebri, et albae mentis.
Synesius:
Immerito, sed et ad meritum. Patientiam laudabit Uranius.
Crisius:
Sed imprudentiam non laudabit.
Synesius:
Tibi imprudens videor?
Crisius:
Es.
Synesius:
Manus solve.
Crisius:
Si manus dabis.
Synesius:
Cui?
Crisius:
Veritati.
Synesius:
Demonstra.
Crisius:
Rursum pruris ad disputandum pro more tuo. Sed non vacat multis urgere: unico syllogismo convictum dabo.
Synesius:
Quid probabis?
Crisius:
Imprudentem te esse, cum opponeris patri.
Synesius:
Nego.
Crisius:
Probo. Qui opponit se viro prudenti, est imprudens: sed Pater tuus est vir prudens: ergo si opponis te patri, es imprudens.
Synesius:
Nego minorem.
Crisius:
Minorem, quod pater tuus sit vir prudens? Hoc suppono, et ipse saepe dixit: credis, mentitum esse?
Synesius:
Audio: invertam argumentum: Qui tentat rem impossibilem, est imprudens: sed servire duobus Dominis est res impossibilis: ergo si pater meus tentat servire duobus Dominis, est imprudens.
Crisius:
Minor est falsissima.
Synesius:
Ego probo minorem. Ponamus, velle Cosmum, ut pater proficiscatur Parisios, Uranium autem jubere, ut eat Romam. Jam sic: vel oboedire Uranio debet in isto casu, vel Cosmo? Neutrum potest dici. Ergo.
Crisius:
Quid? Sic peritus es Logicae? Nego consequentiam in hoc syllogismo cornuto. Manifesti tibi non sunt quatuor termini, Uranius, Cosmus, Roma, Parisii? Itaque non datur medius terminus, cur conveniant haec extrema: quomodo convenient inter se?
Synesius:
Hoc queror.
Crisius:
Haec fallacia est. Ego sic argumentor: esse servum Uranii, et esse servum Cosmi simul, non sunt propositiones contradictoriae: ergo possunt simul esse verae, simul, simul.
Synesius:
Respondeo, distinguo antecedens: non sunt propositiones contradictoriae, si Cosmus et Uranius sibi
nunquam contradicunt, concedo: secus, nego antecedens, et sub eadem distinctione concedo, et nego consequentiam, et insuper nego suppositum, quod Cosmus et Uranius essent duo Domini, si nunquam sibi contradicerent. Nam vel sunt liberi, ut possint dissentire, vel non sunt liberi? Si alteruter non est liber, tune unus tantum est Dominus, qui gaudet bono libertatis: si uterque est liber, et libere semper idem volunt, et nolunt, rursum sunt unus Dominus per consensum voluntatis.
Crisius:
Ut tibi Jupiter haec cornua frangat! Aio, Uranium et Cosmum esse unum Dominum, et esse duos. Capis?
Synesius:
Non capio.
Crisius:
Audi. Duo sunt in personis, unus in substantia. Capis, aut nondum etiam?
Synesius:
hoc est mysterium dualitatis, non capio.
Crisius:
Explicabo ad captum. Quod sint duo in personis, concedis. Quod sint unus in substantia, sic probo. Voluntas est substantia: sed isti duo Domini habent unam voluntatem: ergo habent unam substantiam.
Synesius:
Prope absum, ut negem consequentiam. Sed dissimulato hoc vitio, quid probas? Concedo totum: hoc est, quod ego dixi: si habent unam voluntatem, sunt unus Dominus, non duo.
Crisius:
Tamen duo. Euge enim nos duo an sumus duo, an unus?
Synesius:
Nos duo utique sumus duo.
Crisius:
Recte. Sed nos duo etiam sumus unus.
Synesius:
Nos duo unus? Ergo ego sum tu?
Crisius:
Sic est. Et tu es ego?
Synesius:
Ego nolo esse tu.
Crisius:
Sed ego volo esse tu.
Synesius:
Vides, quod simus duo.
Crisius:
Patientia. Here! Ego jam tibi volo ista vincula solvere: non vis?
Synesius:
Lepidus es. Volo! volo!
Crisius:
Vides, quod simus unus?
Synesius:
Simus unus. Libenter volo. Solve.
Crisius:
Et tamen sumus duo.
Synesius:
Nunc non.
Crisius:
Imo nunc. Nam tu dicis, quod non simus duo, et ego dico, quod simus duo: ergo sumus duo: ergo nunc sumus unus et duo.
Synesius:
Sive sim unus, sive duo, gaudeo, quod sim
liber.
Crisius:
Ama me, cui debes hoc gaudium.
Synesius:
Quid faciam tibi?
Crisius:
Obtempera bonis monitis: Cosmum ama.
Synesius:
Si verum est, quod ais, et si Cosmus ac Uranius unus Dominus sunt, amo Cosmum.
Crisius:
Tantae molis erat. At ipse prodit. Profitere fidem, ut felix fias.
merito terreat? Ubi dentes, ungues, cornua, quae Alithius mihi affinxit?
Synesius:
Non putabam Dominum tam compositum, tam modestum, tam amabilem reperiri in te. Ah! Non putabam! Erravi! Ignosce! Places per omnia, quia video nihil, quod possit displicere Uranio.
Amphibius:
Haec vox me recreat.
Creon:
Agnosco fratrem!
Cosmus:
Placebo magis, si scies, quam nihil imperem huic formae non congruum. Dicat Amphibius, in quas leges juraverit.
Amphibius:
Dicam. Tu vide, num hic decalogus tuo respondeat. Praeceptum primum. Ego sum Cosmus Dominus tuus: Dominum alienum liceat colere coram me: modo ita colas, ut non contemnas me.
Cosmus:
Quid possum minus poscere?
Synesius:
Ex oculis vidi, modestum te esse. Nihil iniquum petis.
Amphibius:
Puto Praeceptum secundum. Non assumes nomen servi mei in vanum, sed ore, lingua, gestu ostendes te libenter servire.
Cosmus:
Tristes et melancholicos famulos ego odi.
Synesius:
Neque Uranius odit hilares.
Amphibius:
Sic est. Praeceptum tertium. Memento, ut statas horas famulatui tuo sacrifices.
Cosmus:
Supererunt aliae pro famulatu Uranii.
Synesius:
Spero.
Amphibius:
Bene. Praeceptum quartum. Honora uxorem, et liberos tuos serva, ut sint longaevi super terram, quam Dominus tuus dabit posteris tuis.
Synesius:
Aequum est.
Amphibius:
Sanctum. Praeceptum quintum. Non occides te ipsum.
Synesius:
Natura hoc vetat.
Amphibius:
Omnino. Praeceptum sextum. Non eris singularis.
Synesius:
Odiosum est.
Amphibius:
Ita. Praeceptum septimum. Non reicies munera.
Synesius:
Prodigus forem.
Amphibius:
Certe. Praeceptum octavum. Non loqueris cum proximo tuo nimis aperte, et citra omnem restrictionem.
Synesius:
Prudentia jubet.
Amphibius:
Vide, cui fidas. Praeceptum nonum et decimum. Non oderis uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem,
non asinum, non universa, quae illius sunt.
Synesius:
Cur oderim, quod esse meum potest?
Cosmus:
Non hae faciles leges sunt, non justae, non tales, quibus opponere Uranius nihil possit?
Synesius:
Sunt. Nihil carpo: Probo, quod egit pater, et in fratris sententiam eo. Dixi. Pudet contumacem fuisse: sed deceptus sum: non putabam, Rex, tam aequum esse te, tam aequas leges.
Cosmus:
Condono errorem: et quia jam meus es, tuum me facio. Venite, fruamur bonis, quae Mammon, Idonius, et Doxus me jubente pararunt: feste sit dies hodie.
Amphibius:
Festa sit tibi, Princeps, festiva nobis.
Creon:
Io! Frater! Nunc amo te!
Synesius:
Eamus!
Creon:
Te oro, Crisie, ut excubias istic agas, ne qua penetret in aulam Alithius, et Synesium in curas priores agat.
Crisius:
Cura erit. Securus esto.
Creon:
Imo in cura sum. Nam legatus hodie ab Uranio venit, quem haud dubie Alithius duxit. Si consilia resciverint patris, tentabunt aliquod facinus, et aut Cosmum, aut Uranium concitabunt adversum nos.
Crisius:
Relinque me mihi. Ne quidem sub oculos venient tibi hodie. Ad fores eo.
Hactenus distractum aliis curis oblivio epistolae cepit. Si memoria recurret, et ille repetat, quid suades, ut agam? Nam, ut est, facile turbas movet, vel inter gaudia.
Mammon:
Negotia succedant negotiis, curae curis, gaudia gaudiis. Nunquam vacat, qui Cosmo servit. Nunquam, crede mihi, epistolii recordabitur Synesius, nisi admoneatur. Ego vero faxo, ut admoneri non possit: nam surdum faciam.
Creon:
Quaeso, surdum? Quam ego hoc ei saepe optavi malum! Mutum esse saepe jussimus: recepit loquelam semper, cum audivit Alithium loqui. Jam si id agas, ut audire non possit, surdus pariter, et mutus erit, et nos ex integro vestri.
Mammon:
Hoc ago. Tu cede litteras mihi, ut, si forte repetat, dicere sine mendacio possis, te perdidisse.
Creon:
Indignabitur.
Mammon:
Ride, et averte sermonem,
Creon:
Cape. Eo ad gaudia.
Mammon:
Opportuna proposito haec epistola venit... Omnino opportuna. Sed tuo mihi ad facinus ingenio est opus.
Crisius:
Promptum habeo.
Mammon:
Dimidium Amphibii nostrum est: totum cupimus, et ab Uranio penitus liberum.
Crisius:
Hoc vis, ut ego perficiam?
Mammon:
Hoc volo, et potes. Potes mentiri personam Alithii?
Crisius:
Hoc est, dicere veritatem? Non assuevi.
Mammon:
Facile est, si audes esse impudens. Nemini parce famulis, aulicis, Regi convitia palam dic, ac sine palpo.
Crisius:
Aegre serent.
Mammon:
Nihil metue. Fabulam Rex est doctus.
Crisius:
Quid tum sequetur?
Mammon:
Nempe exosum Alithii nomen, Alithium verum excludet aula, et omne cum Synesio abrumpet commercium. Tum, ne quis angat Amphibium, securi sumus.
Crisius:
Intelligo totum.
Mammon:
Quod soles, age: praemium te dignum seres.
intelligas, qui sim hodie, fatebor tibi, non placet Amphibius, nec ultra servio. Paenitet serviisse. Fraudibus et fallaciis illectum ad cosmum adduxi. Sperabam, serviturum utrique Domino. Nunc ille, nisi caecus sum, jam se penitus tradidit Cosmo: sorte vix adhuc Uranium cogitat.
Alithius:
Num ego a Crisio hodie audio veritatem?
Crisius:
Recte exclamas. Sed spei meae interitus meretur hoc punctum.
Alithius:
Quoties multo ante exclamavi: nemo potest duobus Dominis servire! Irrisus sum.
Crisius:
Non putabam, hoc opus tam arduum esse.
Alithius:
Si tamen sincere agis, dic, sub quibus vestibus latebo securius?
Crisius:
Puto, pharmacopolam circumforaneum si induas, facturum optime. Hi audiuntur, et erit ex medicinis occasio loquendi de morbis: quin et ement aliquas merces, si vili vendas.
Alithius:
Donabo etiam, si gratae sint. Sed ain', tu sincerus es mihi?
Crisius:
Quam sincere sum Crisius.
Alithius:
Ergo de veste prospice.
Crisius:
Mecum ambula. Dabo.
Alithius:
Unum repete: vere obsurduit Synesius ex Mammonis praestigiis?
Crisius:
Certe surdaster est. Adducetur tibi, ut sanes: ita se offeret omnis occasio, quam optas. Sed tu clama, si velis intelligi.
Alithius:
clamabo, ut ambae aures tinniant.
Crisius:
Superabo Mammonis spem.
carere.
Alithius:
Possetis, si plerique aegri eo, quo dixi, animo essent. Sed quotusquisque est, qui fateatur, aegrum se esse? Quotus, qui ab alio aeger dici sustineat patiens? Agite, si ego dicam, quod tu morbo gallico labores, et tu lepra, et tu hydropisi, creditis mihi?
Creon:
Nisi tu dicendo, aegrum me facis, certe sanus sum.
Idonius:
Ego mundus.
Mammon:
Ego totus vegetus.
Alithius:
Atqui tanto peius malignus est morbus, quanto minus agnoscitur. Dixi, tam multi sunt aegri, quia tam pauci se aegros existimant.
Mammon:
ridiculus es. Sed nempe nisi aegros multos habeas, lucrum non facis: et inter eos medicos es, quibus non est bene, nisi multis sit male.
Alithius:
Imo si datis aegrum, qui se talem fatetur, sanabo gratis, modo credat saltem sanari se posse, et dicat velle.
Idonius:
Tuum est facere, ut credat.
Alithius:
Non certe. Spes enim excitat desiderium sanitatis, et aegrum subigit imperio medici. Qui non fidit, non obedit: et nemo sanari cupit, qui desperavit.
Mammon:
Ego saltem neminem huc usque vidi aegrum, qui non et speret, et velit sanari, siquidem aegrum se esse sentit.
Alithius:
Sperant, volunt sanari, sed pharmacis, quae sibi placent, non quae medicus probat. Porrigo potionem amaram: nauseant, revomunt. Emplastrum urens adhibeo: ejulant, revellunt. Igne et ferro utor, quod saepe necesse est: furunt, maledicunt, insaniunt.
Mammon:
Sed Rex ingreditur. Recede Rex, ne te pestis inficiat: nam omnes aegri sumus.
Cosmus:
Saepe occulti infestant nos morbi. Ego te aestimo, hospes: quid tibi videtur: sanus sum? Arteriam tenta.
Alithius:
Molestum est, quod dicam: dico tamen: putredo viscerum te exedit: brevi corrues.
Omnes:
Heu! Rex!
Cosmus:
Firmi stant adhuc pedes. Nihil metuo.
Alithius:
Dixi, nemo credit, nemo credit, nemo credit se esse aegrum.
Amphibius:
Age divine Medice, quid dicis de me?
Alithius:
Pro Superi! Quisquis es, dispone domui tuae! Quia morieris tu, et non vives.
Omnes:
Ha ha ha!
Amphibius:
Nunc demum dixisti verum: homo sum: nihil humani a me alienum puto: moriar utique: puto, puto.
Alithius:
Atqui hodie morieris: hoc tu non putas.
Omnes:
Ha ha, ha!
Amphibius:
Hodie saltem indutias dabis usque mane, indutias usque mane!
Alithius:
Non habebis. Hodie, inquam, morieris.
Omnes:
Ha, ha, ha!
Amphibius:
Audacter. Quis igitur me morbus occidet?
Alithius:
Vertigo capitis te aget in praecipitium.
Omnes:
Ha, ha, ha!
Cosmus:
Medice, cura te ipsum. Certe vertigo tibi cerebrum turbat.
Alithius:
Dixi! nemo credit, nemo credit, se aegrum esse. Sed cum erit propinqua mors, optabitis haec pharmaca usurpasse, et clamabitis cum sero suspirio: non putabam! Non putabam! Illud, inquam, solenne proverbium fatuorum: non putabam!
Mammon:
Crude, memento, te Regi loqui.
Alithius:
Aduletur Medicus, qui cupit occidere, ego sanare volo.
Cosmus:
Sinite. Sed hem! Superest unus, cui minatus es nihil. Num sanus est hic?
Alithius:
Momento esset, si vellet. Surdastrum affirmo. An non est ita!
Amphibius:
Peritiam probas.
Alithius:
Clamare altius ad aures homini hoc loco licet?
Cosmus:
Clama.
Alithius:
Vis sanus fieri?
Synesius:
Quid dicis?
Alithius:
Sanus num velis fieri, sanus, inquam!
Synesius:
Non sum insanus: surdus, surdus sum, sicut tu.
Alithius:
Ego te volo sanare, si vis: sanare volo.
Synesius:
Surdus surdum! Cur te ipsum non sanas? Te? Ego non credo, quod me possis sanare tu, tu.
Alithius:
Dic
tantum: volo sanari! sic cessabunt praestigiae, et dissolvetur pactum cum diabolo! Dissolvetur pactum!
Synesius:
Apage! Ego non habeo pactum cum diabolo.
Alithius:
Quid clamas? Ego non sum surdus.
Synesius:
Ita: ego sum surdus.
Alithius:
Sed ego non.
Synesius:
Tu non!
Alithius:
Non, inquam.
Synesius:
Dixerunt te esse surdum.
Alithius:
Heu! Video me ludi. Num proditus sum?
Synesius:
Reddes auditum?
Doxus:
Rex! Alithius ab Uranio missus adest: alloquium petit.
Alithius:
Quid audio!
Cosmus:
Alithius adest? Meus hostis? Proceres, quid agam?
Amphibius:
Admitte, obsecro, in Uranii gratiam.
Idonius:
Audiatur, quid serat.
Cosmus:
Intrare jube.
Alithius:
Alithius adest! Dixi: proditus sum! Quis Alithius adest? Ego Alithius sum.
Omnes:
Ha, ha, ha!
Creon:
Delirat homo.
Synesius:
Auditum redde!
Alithius:
Hem! Scelus!
epistolam Uranii, quam tibi paulo ante Mammon, Rex, tradidit. Falli te vides, o bone, si istum pro Crisio habes. Et quid bonum voco, Rex! aut impostor est homo, qui se Alithium vocat, aut furit.
Cosmus:
Nescis, Doxe, quam sapiens sit. Etiam in sanis morbos reperit. Age, dic, num aeger est Doxus hic?
Alithius:
Atque ad mortem quidem. Gangraena interior depascit te, miser, et lenta morte consumeris.
Doxus:
Te stultitia devorat.
Cosmus:
Alithius saltem sanus est?
Alithius:
Est: non vero hic Crisius: phtisi proxime periturus, animam tussies.
Omnes:
Ha, ha, ha!
Crisius:
Graviora habeo, quae agam tecum. Dimitte hominem, ut quies sit.
Synesius:
Redde auditum tandem!
Cosmus:
Abscede insulse! Et alibi tuas has nugas vende.
Alithius:
Non abscedo, dum sciatis, quod Alithius sum. Audi perfide! Audi Amphibie!
Cosmus:
Eicite insanum hominem!
Alithius:
Audi, inquam!
Synesius:
Hem falsa spes!
Doxus:
discede Sycophanta: patent protae! Abi!
litteras, quas ab Uranio ad Synesium tuli.
Alithius:
Quid? Synesius surdus est, Alithius ejectus, consulitur Crisius, Cosmus adoratur: non est hoc responsum satis?
Theander:
Nondum tamen pro alterutra parte aut contra declaravit se homo.
Alithius:
Id nec umquam faciet. Neutrarum videri vult, aut ambarum potius.
Theander:
Neutrarum non licet, ambarum non potest esse. Necesse est, ut decernat. In Epistola scriptum est enim: Uranium Dominum adorabis, et illi soli servies, illi soli. Si legit Amphibius, et tamen speravit, servire se Uranio posse, et Cosmo simul, jam reus est majestatis. Si non legit, eique a Synesio, cui dederam, non est reddita: ex me audiet: dabitque verbis pondus epistola annulo signata Uranii.
Alithius:
Atquine admitteris ad alloquium quidem. Totus Amphibius, mihi crede, totus Cosmi est, nec jam ex parte. Cosmum diligit, Uranium odio habet: Cosmum sustinet, Uranium contemnit.
Theander:
Reduci ad Uranium potest.
Alithius:
Postquam obsurduit Synesius, etiam Amphibius nullum audit salubre consilium.
Theander:
Oculis utatur Synesius, et videat malum, quod imminet patri, si audire non potest.
Alithius:
Quis exhibebit?
Theander:
Omnes tentabo vias, ut reperiam aditum.
Ignescis? Frigidam allatum eo, ne oriatur incendium.
Theander:
Cessa nugari. Mihi respondebis veritatem saltem, qui legatus ab Uranio sum, et responsum ad epistolam expeto, quam Amphibio attuli.
Crisius:
Tu Theander es?
Theander:
Sum.
Crisius:
Responsum petis ad epistolam! a quo?
Theander:
Ab Amphibio, cui inscripta est.
Crisius:
Frustra expectas. Epistolam Mammon a Creonte accepit, legit, utetur in rem suam.
Theander:
Clausam accepit?
Crisius:
Clausam.
Theander:
Et a Creonte.
Crisius:
A Creonte.
Theander:
Ergo non saltem prior Synesius legit?
Crisius:
Non legit.
Theander:
Ad illum admitte me.
Crisius:
Quid ages?
Theander:
Responsum volo.
Crisius:
Homo surdus et caecus non noscet te: quid respondebit?
Theander:
Surdum scio: insuper caecum ais?
Crisius:
Aio: Nam nunc primum Idonius ita fascino ligavit miserum, ut apertis oculis nihil videat. Impingit ad omnes angulos, et aulae ludibrio est.
Alithius:
Offuciis, et inaniis nos iste suis iterum ludit! Excusso pedum pulvere abimus Theander.
Crisius:
Ho! Si nihil auribus creditis, faciam videndi copiam.
Theander:
Intramus vel cum periculo. Qua ducis nos?
Crisius:
Venite post me.
Theander:
Necesse est, Uranio referre certum aliquid. Quin, forte se offeret etiam Amphibii convertendi occasio. Speremus bene. In rebus magnis etiam conatus meretur laudem.
Alithius:
Opto successum magis. At en!
nosti annulum?
Amphibius:
Est Uranii.
Cosmus:
Nos aperuimus, quia suspicio fuit, agi hostilia. Nec sumus falsi. Lege: nam respondere juberis.
Amphibius:
Trepidum hac praefatione fecisti: quin et conspicilia perdidi, quibus soleo uti.
Theander:
ne labora. Ego tibi voce satis intellegibili praelegam.
Cosmus:
Lege.
Theander:
Uranius Amphibio salutem, et sanam mentem.
Cosmus:
Ut placet exordium?
Amphibius:
Non admodum.
Theander:
Usque quo claudicas in duas partes? Si ego sum Dominus, sequere me: si autem Cosmus: sequere illum. Non potes utrique servire.
Amphibius:
Quid hoc? Alithie, non tu paulo ante nuntiabas contrarium?
Alithius:
Illude tibi, miser, illude tibi, et sponte caecutiens Crisium pro Alithio habe! Medicum tuum nôsti, qui tibi paulo ante arteriam?
Cosmus:
Tace tu. Audiamus porro.
Theander:
Aut enim me diliges, et Cosmum odio habebis: aut illum sustinebis, et me contemnes: non potes utrique servire. Unus es: uni est serviendum: elige, cui malis.
Cosmus:
Vides invidiam?
Theander:
Si tamen sapis, eligis digniorem tui, et tibi utiliorem. Ego Dominus: Cosmus ipse est servus meus, qui mihi perduellionis poenas sat graves dabit.
Amphibius:
Haec patiens audis?
Cosmus:
Audi plura.
Theander:
Quae tibi mercedis loco Cosmus largitur, vanitas vanitatum sunt, et omnia vanitas, crepundia, nugae.
Creon:
Hem! Pater! Mendacium audax!
Theander:
Quae ego promitto, vera sunt bona, sola, grandia.
Crisius:
Crede! Crede!
Cosmus:
Ego res do, ipse verba. Quid
malle debeas, vide. Tu perge.
Theander:
Quamquam si merces tibi etiam a me nulla speranda foret, debes servire. Ego te emi: mancipium es.
Cosmus:
Intelligis?
Theander:
Si fidele, libertum te faciam, imo adoptabo in filium.
Crisius:
Verba! Iterum verba.
Theander:
Secus: jam hoc scito: qua hora non putabis, adero, et condemnatum tradam tortoribus, qui te eicient in tenebras exteriores, ubi erit fletus, et stridor dentium.
Crisius:
Verba, iterum verba!
Cosmus:
Quid palles miser?
Theander:
Datae Uranopoli hodie sub meridiem. Totus tuus Uranius, si tu totus velis esse meus.
Creon:
Blanditur iterum.
Cosmus:
Non ego jam blandior. Hic stans delibera, quid agas. Insolens viri fastus facit, ut jam nec ego parte solum tui contentus sim: aut totus meus, aut totus Uranii eris. Mihi tuo famulatu opus non est: mille pro uno serviunt viri prudentes, docti, nobiles: tu vide, num non indigeas me. Crisius responsum serat.
Creon:
Pater! Avarus Uranius est. Si ipsi soli servimus, quid manducabimus, aut quo operiemur? Mihi deliberatum est: Cosmo adhaereo.
Alithius:
Nolite solliciti in crastinum esse.
Theander:
Scit Uranius, quia his omnibus indigetis. Quaerite primum ipsi servire: placere satagite: et haec omnia adjicientur vobis.
Crisius:
Haec omnia! Quae omnia! Vix ea, quae necessitas exigit. Ipse loquere: quot sunt, quos selices vocare possis, eorum, qui toti Uranio soli serviunt? Quid? Non circumeunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti?
Amphibius:
Certe hoc saepe vidi.
Theander:
Habentes alimenta, et quibus tegantur, contenti sunt, et plus, quam qui Cosmo omnibus rebus affluentes serviunt, jucundi sunt.
Amphibius:
Hoc raro
vidi. Certe hodie laetus sui.
Theander:
Et quamdiu eris?
Crisius:
quamdiu Cosmo servies.
Theander:
Age ergo, quid tandem ad has respondes?
Crisius:
Age, quod agunt plures: tantis non es sapientior.
Amphibius:
Audi igitur: libens servirem Uranio: sed quoniam ita durus est, ut Cosmo servire prohibeat simul, ad Cosmum vertor.
Theander:
Igitur non servies Uranio?
Amphibius:
Non serviam. Responsum habes.
Crisius:
Dignum hercle, quod Cosmus praemiet.
Synesius:
Impera! Ingratus sim, nisi ad nutus oboediam tibi.
Theander:
Vos servum creditis? Filius Uranii sum.
Alithius:
Filius ais?
Synesius:
Filius herilis tu?
Theander:
Sum.
Alithius Synesius:
In silio veremur patrem!
Synesius:
Eccur servi habitu prodis?
Theander:
Jussit pater. Sic diligit Amphibium. Vide autem, quid ille patri!
Synesius:
Superi! Litterae sunt, quas a te habui. Creon, Creon hoc scelus persuasit patri! Ah! Cur Creonti dedi!
Theander:
Deceptus es. Sed haec minima injuria suit: graviores es passus. Jam hoc te volo, ut torqueas patrem, qui torsit te, et a Cosmi servis torqueri est passus. In patris id bonum facies. Nam Uranius in via est: ei obviam eo: confestim, ut retulero responsum crudum, accipiet armaturam zelus illius, servorum agmine cingemus domum, et poenas expetemus injuriae. Tu si patrem eo adegeris, ut ipse culpa agnita, poenas de se exposcat prior, ages, quod fieri cupio, et ego sic placatus, placabo patrem, ne puniat gravius.
Synesius:
Quam clemens es! Agam, quod jubes Domine, cum cura agam.
Theander:
Tu Alithie, ad fores stabis, et cum videris adventantes, terrore implebis domum, ne primus patris furor incautos opprimat.
Alithius:
O bonum Dominum:
Theander:
Unum insuper: tu latebras quaere, et exspecta occasionem, qua de turba seducas patrem, ut sentiat se torqueri.
Synesius:
Notavi omnia. Favere perge.
Alithius:
In deliciis occupabis patrem. Ego in stationem eo.
Synesius:
Tenebo meam.
conspectum omnia protulimus. Contentum Amphibium dabimus, ne factae electionis paeniteat. Adsit.
Cosmus:
Adest. Ingredere. Totum te mihi das: totum me dabo tibi. circumspice: dice, quid desit votis.
Amphibius:
Vel avarus, hic dicet: satis est.
Creon:
Felix electio!
Idonius:
Huc ades Creon! Tune lectum vidisti molliorem isto? In flosculis dormies ipse flosculus, et laeta semper somnia somniabis in multam lucem.
Creon:
tenere habeor. Uranie! Felix nox!
Mammon:
Quid placet ludorum? Grande lucrum facies labore nullo.
Amphibius:
In gaudiis nato.
Doxus:
Inde Regis te mensa excipiet.
Amphibius:
Haud equidem tanto me dignor honore, Rex.
Cosmus:
Scio, quid meis amicis debeam.
Doxus:
Crisie, servorum jam turbam evoca; erunt ad nutum tibi: cogita, quid velis imperare: oboedient: specimen dabo.
Cosmus:
Atque haec erit grata semper vicissitudo: hic ordo nocturnus pariter, et diurnus: a lecto ibis ad mensam, a mensa ad ludos, a ludis ad lectum.
Amphibius:
Et quando ad labores?
Cosmus:
Dabo, quos ad laborandum substitues tibi: tu curas omitte: potes, quod exigo, si imperare potes: nam quod sacis per alios, censebo fieri per te.
Amphibius:
Nihil optatius. O quam es Domine, Uranio melior! Sed num libenter labores meos alieni suscipient?
Mammon:
Id ego efficiam. Pecuniae oboediunt omnia. Ostendo nummun, et dico huic: vade, et vadit: alteri, vini, et venit: tertio fac hoc, et facit.
Cosmus:
At ecce intrant. Mammon, exemplum imperii praebe.
Mammon:
Faciam.
Crisius:
Adduxi, quos jussus sum. Expectant imperia.
Mammon:
Huc respice venator!. * Ostentat marsupium. Vade, et aprum illum grandem, illum terribilem, qui silvam infestat, sterne: tum dabo. Mercator respice!. Vade ad mare, in Indias naviga, et sericum pannum advehe: tum dabo. Respice miles!. Vade in castra: eluctare in muros arcis hostilis, et meum ibi vexillum defige! Tum dabo.
Amphibius:
Res difficiles imperas.
Mammon:
Prompti num ideo minus sunt?
Amphibius:
Voluptas est intueri celeritatem. Nemo vel verbo renuit, vel nictu etiam.
Mammon:
Veni Scriba: num absolvisti acta, quae dede? alia, quae in mensula prope fornacem reperies, describe jam. Abi. Veni Architecte! persectum est aedificium in suburbano? placet. Nunc destruam horrea mea, et maiora faciam. Ideam forma. Abi. Veni rustice! Estne via Flaminea refecta jam, et purgata? Purgetur jam Collatina etiam, et reficiatur. Abi. Sartor tu mihi vestes fac ad proxima bacchanalia! Sutor, tu mihi ocreas fac! Tu mihi currum fac, Carpentarie! Hortulane, coque, pistor, caupo, vos mihi convivium facite! Choraulae, vos musicam facite!
Amphibius:
Jucundum est hoc spectaculum! Neminem ego vidi, ita prompte, ita celeriter oboedire Uranio.
Cosmus:
Vides, felicem esse me: te spera fore.
Amphibius:
Jam sum.
Cosmus:
Sed hora cenae est: discumbe mecum.
Alithius:
At nunc saltem amicum audies, Amphibie, cum ultimum discrimen urget. Fuge, obsecro, Uranius adest, poenas expetens a rebelli. Fuge!
Cosmus:
quis hunc iterum histrionem admisit Eice!
Alithius:
Eice! Sed jam domus cincta est armatis.
Crisius:
Non tu silebis denique?
Doxus:
Importunus et audax blatero, quibus non mendaciis turbas ciet.
Cosmus:
Territus videris mihi?
Amphibius:
Aliquantum.
Mammon:
Sycophantam nôsti.
Amphibius:
Si tamen dixisset verum?
Doxus:
Arma scilicet armis opponemus: panicus timor est.
Cosmus:
Quid affers Crisie! * Diffugiunt, qua quisque potest. ...
Amphibius:
Deseror! Crisie!. Crisie!. Doxe, Idonie, Mammon!. Creon! Creon!
Creon:
Quis me?. Oh! Oh! Manus in spinam indui. Dolosa mollities!
Amphibius:
Fili! Decepti, deserti sumus! Fuge, fuge! Uranius ultor adest!
Creon:
Uranius, pater?
Amphibius:
Fuge!
Synesius:
Insequor.
Crucifigatur!
* Creon in crucem agitur, Amphibius in caveam. Creon:
Quo me rapis, ferox, crudelis! Pater! Ah! Pater!
Synesius:
Adhibe manum pater crucifige! Sic placas Uranium.
Amphibius:
Placabo. Probo sententiam! Crucifigatur!
Creon:
Heu! Num furis pater?
Amphibius:
Ante furebam, cum te nimis amavi.
Creon:
Crudelis frater!
Synesius:
Ut patri consulam, fratrem crucio. Patere! Patere!
Creon:
Heu! In quae reservor!
Synesius:
Tibi, pater, hic carcer adstat. Ingredere.
Amphibius:
In caveam stultorum includis?
Synesius:
Fateri non pudeat, quod non puduit esse. Stulto labore consumptus es, duobus servire cupiens. Stultitiae debetur carcer.
Creon:
Haec a filio pater patitur?
Amphibius:
Patior. Include me. Hem! Discipulus praeteriti temporis, praesentis Dominus, Magister futuri! Absconde radios sol, ne quis hoc dedecus videat!
Synesius:
Imo videat te Caelum, ut miserescat: videat terra, ut sapiat.
Creon:
Superi! Inferi! Sic relinques?
auferes?
Alithius:
Quid est tuum, nisi fraudes, doli, mendacia, fallaciae! aufer ista: quid convasare est opus? Omnia tecum portas. Abi! Ego decretum exilii tui ad valvas Regiae figo. Aqua et igni interdictum tibi, noverint omnes: quodsi quis te sciens volens cibo, vel potu, vel lecto aut tecto juverit, indignationem Uranii se noverit incursurum, a quo mala omnia aedibus, in quas diverteris, immittentur.
Crisius:
Quid faciam? Cogetis me fame perire?
Synesius Alithius:
Utinam pereas!
Crisius:
Non peribo. Scio, quid faciam. Accipiam septem alios viros, nequiores me, et revertar in domum meam: et erunt posteriora pejora prioribus.
Alithius:
Faxo, ut nec accessus tibi pateat, nec reditus sit absque noxa.
exsultabam primum expulsum ex aula Crisium videns: nunc tenet animum, et recreat squalor hic, haec ora pallentia, haec colla depressa. * Captivi prostant. Cosme, Doxe, Idonie, Mammon vos ego video, an statuas, et nudos truncos? Aequitatem vestram, Domini, adoret orbis, et omnis posteritas celebret! Vincti, confusi, trementes astant, quorum ego hodie vocem, sannas, risum pueriliter tremui. O pudor meus! Sed ego stulti timoris poenas, opinor, sat graves dedi. Torquere patrem jussus sum, quid gravius filio? Oboedivi tamen: nec paenitet facti. Sentiat miser, quam malum et amarum sit reliquisse Dominum suum, et adhaesisse tyranno. Utinam tamen liceat hoc illi per vos, ut salubriter sentiat! Non excuso facinus, Judices: accuso etiam: stulte, proterve, impie egit: sed egit tamen: nunc vero id, si posset, ageret unice, ut, quae acta sunt, acta non essent. Saltem, quod potest, agit: dolet, plorat, plangit. Fatetur stultitiam, proterviam damnat, impietatem exsecratur.
Nemesius:
Sera lamenta sunt.
Mansuetus:
Si seria, audiantur.
Synesius:
Quam seria sint, probant poenae, quas et de creonte, et de se, ipse expetiit. Usurpate oculis, si placet, spectaculum, dignum misericordiae plausu.
Theander:
Me moves, Synesi! Siparium pande. Pater! Quam est hic aspectus jucundus!
insane, et a Cosmo auxilium pete! Cosme, Doxe, Idonie, Mammon, ubi estis? Liberate fidelem servum ex foedo ergastulo! Moras trahitis? Quin fortiter clamas, miser! Nam forsan absunt longius, aut profundius dormiunt strenui illi Domini tui, qui toties tibi promissis tam splendidis felicitatem addixerunt! Stulte! hoc te praeterita tempora docuerunt? Quam misere perierint, quotquot deserto Uranio in partes Cosmi abierunt, non audieras? Non legeras? Non memineras? Stulte! Sic te oportebat uti praesenti tempore? In quo te offendi? Quando injuriam intuli? Quando male habui saltem? Quid? Tu tibi alium insuper Dominum exoptare sis ausus, praeter me? Ut mihi soli, ut totus servires, num dignus non fui? Num abs te non merui? Elegisses saltem Dominum maiorem me, aut certe aequalem: tacuissem utique: tulissem patiens: sed tu Cosmo te addicere, Cosmum meum mancipium mihi comparare, aequali mecum in honore habere, pari obedientia colere, denique aperte ad servum deficere, haec te credidisti impune facturum? Stulte! Eris, eris Magister futuri temporis, eris, et ventura saecula, quis uranio debeatur honor, quae obedientia, quae servitus, ex tuo supplicio discent. Sententiam pronuntia, Fili! Nemesi, executioni te para.
Theander:
Stulte, quid tacitus astas? Clementem habes judicem, si scelus, quod negari non potest, excusari saltem et minui queat.
Amphibius:
Creon, Creon me decepit!
Creon:
Stulte! Num decebat patrem obsequi filio, stulta, impia expetenti?
Amphibius:
Non decebat: stulte egi: nihil excuso: unum verbum audi, Theander: paenitet! paenitet!
Theander:
Verbum sapiens! satis est. Pater, omne judicium filio commisisti: meo judicio liber Amphibius sit.
Uranius:
Quid loqueris, Fili?
Nemesius:
Justitia vetat.
Mansuetus:
Misericordia probat. Aperio carcerem.
Theander:
Displiceo pater?
Uranius:
Tua potestas est. Nihil revoco.
Mansuetus:
Egredere, egredere miser! Et nunc saltem, si potes, vel sero sape. Pereat
hoc stultitiae symbolum, quod capiti fallax Cosmus pro signo honoris affixit!
Amphibius:
Pereat! O uranie! O Theander!
Theander:
Surge! in gratiam te pater recipit, si gratus potes esse.
Amphibius:
Ero Domine! Serviam post hac soli tibi, tibi soli.
Uranius:
Filio te debes! Filio servitium praesta: praestabis mihi!
Alithius Synesius Mansuetus Nemesius:
Regia bonitas!
Amphibius:
O Theander!
Creon:
Paenitet! Paenitet!
Theander:
Solvi etiam Creontem cupis?
Amphibius:
Fiat voluntas tua!
Theander:
Solvatur! haec tamen sit conditio libertatis, ut, si iterum ad vitia te invitet, sine mora iterum crucifigas.
Amphibius:
Crucifigetur.
Creon:
Vester sum, quantus sum! Paenitet, non semper fuisse!
Theander:
Esto posthac: contenti sumus.
Nemesius:
Opto, Princeps, ut te tuae beneficentiae nunquam paeniteat.
Mansuetus:
Non paenitebit, nisi cum hos suae paenitentiae paenitebit.
istis non indigemus.
Theander:
Sed Amphibius indiget Pater! Amphibio serviant.
Cosmus Idonius Mammon Doxus:
Vah!
Nemesius Mansuetus Synesius Alithius:
Quanta bonitas!
Theander:
Vides, ut fremant, Pater?
Uranius:
Quid? Ergo ne parum est tibi impunem secisse Amphibium, etiam Dominum facies?
Amphibius Creon Synesius:
Non petimus, non meremur.
Theander:
Ego peto, ego mereor. Ita, Pater, digno supplicio plectetur Cosmi superbia; ita congruo remedio sanabitur Amphibii stultitia. Cosmum Dominum optavit Amphibius, ut bonis, quae pro suis fallax Cosmus ostentavit, fruatur: discat imperare, non mendicare. Servum habeat, et bonis, quibus honeste potest, utatur ad libitum, nisi aliter visum sit nobis. Ita nobis ipse hilariter serviet, nec jam de duobus Dominis cogitabit, factus ipse Dominus sui Domini.
Omnes:
Sententia Theandro digna!
Uranius:
Vicisti, Fili! Solvite reis vincula, ut accingant se ad serviendum. Synesium tamen, Amphibie, Synesium et Alithium consiliarios esse tibi volo in novo Dominio: nisi approbant ipsi, Cosmo tu nihil impera.
Amphibius:
Utinam egissem semper!
Uranius:
Homagii sollemnitas [Reg: solennitas] fiat. Tu nobis jura: Cosmus jurabit tibi.
Omnes:
Stupete Caeli misericordiam nunquam visam! auditam nunquam!
Alithius:
O misericordia! Unde haec magna, haec jucunda veritas est: Qui vult esse Dominus Cosmi, sit servus uranii: aut, quod idem est, qui est Servus Uranii, sit Dominus Cosmi.