ARGUMENTUM.
COnstantium Chlorum, Constantini Magni Patrem, adhuc Ethnicum, cum sciret, multos in aula sua Christianos occulte versari, aliquando cupido incessit, experiendi, qua demum constantia singuli Christum colerent. Ergo solenne Sacrificium Jovi faciendum indicitur, jubentur adesse Proceres, et Duces omnes; si quis obstreperet, denuntiatur exilium. Hic, qui Deum minus, quam Caesarem metuebant, abjecta fide, imperata fecerunt: at alii, quibus potior erat Numinis, quam hominis gratia, negaverunt, tanti sibi aulam esse, ut non illa mallent, quam Caelo excludi. Jamque abibant, cum Caesar fictione deposita, laudare constantiam institit, virosque fortissimos multo cum honore retinens sibi, imbelles illos homulos, quos Sacramentum Christo dictum tam leviter violare non puduit, amandavit a se, sapienter conjectans, facile infideles Principi fore, qui Deo suo fideles non essent. Baronius ex Eusebio in vita Constantii. L. 2. cap. 48.
1. Constat, fuisse Constantium semper Christianis optime affectum; quin affirmant Auctores citati, ipsum ante obitum suscepisse baptismum, et cum Constantinum Successorem nominaret, dixisse: jam libenter morior, quia filium Imperatorem relinquo, qui Christianorum lacrimas absterget.
2. Verisimile est, hanc Procerum probationem ideo susceptam fuisse, ut Constantino provideret de aulicis, quorum fidei secure posset confidere.
3. Contigisse hoc fingimus eo tempore, quo Constantinus, qui in aula Galerii Romae educabatur, fuga elapsus ad Patrem se contulit, elusis Tyranni, Juvenem jam tum magnum timentis, insidiis, quas passus est propterea, quod visus sit Christianis patrocinari.
4. Auctores [(transcriber); sic: Authores] , qui dicunt Constantinum fuisse primum Imperatorem Christianum tunc conversum, cum crucem in aere vidit, nostris Auctoribus [(transcriber); sic: Authoribus] non sunt contrarii, et facile conciliantur, si dicamus, quod primus singulari cum cura rem Christianam promoverit, illa visione novum incitamentum addente, et fervorem stimulante.
O Tempora funesta!
O strages populorum
Gementium infesta
Sub mole Tyrannorum!
Ah tandem pia sidera
Amoenius lucete!
Pellantur atra nubila!
Dispareant Cometae!
Britannia:
Honoras me ... Sed rogo te,
Festina de bonis Ministris Constantino prospicere, Ne spes praeclarae suffocentur in gramine.
Genius_Roman_Imperii:
Memorem mones. Scio, quanti referat Principis,
Ut bonis cinctus sit aulicis.
Miles:
Ecce me! Minister optimus est miles magnanimus.
Politicus:
Melior est prudens Politicus: ecce me!
Oeconomus:
Ambobus potior est bonus Oeconomus: ecce me!
ARIOSE.
Oeconomus:
Ego, ego Principem
Facio amabilem,
Politicus:
Ego venerabilem,
Miles:
Ego formidabilem.
Oeconomus:
Per me dives,
Politicus:
Per me felix,
Miles:
Per me gloriosus est.
Omnes:
Per me Princeps, Princeps est.
2.
Oeconomus:
Verba vana sine re!
Quid potestis sine me?
Arma et ingenia
Acuit pecunia?
Ubi fulgor,
Ibi Vigor:
Florent Castra, curia,
Aula, forum, omnia.
3.
Miles:
Arma, Arma regiam
Fulciunt potentiam:
Arma pingunt purpuram,
Arma ferunt gloriam:
Quid sunt opes,
Quid decreta,
Nisi illas tueor,
Nisi ista exsequor?
4.
Politicus:
Quae jactatis singuli,
Solus dabo Principi:
* Designat cerebrum. Hic, hic est aerarium,
Hic armamentarium;
Hinc nummorum,
Hinc telorum
Summa in inopia,
Subito est copia.
Da capo. Ego, ego Principem etc.
Genius_Roman_Imperii:
Placet amicum certamen: litem dirimo.
Nolite dividi animo!
Novo Domino simul omnes servietis:
Sic opera unanimi Constantinum MAGNUM facietis.
Britannia:
Ignosce! Verba placent: rem exigo.
Sintne omnes futuri fideles, interrogo?
Genius_Roman_Imperii:
Quid suspicaris, et cur?
Britannia:
Quid fiet, si Miles sit proditor?
Si Politicus adulator?
Si Oeconomus fur?
Heu! omnia metuo.
Genius_Roman_Imperii: Non nego, ita esse, ut dicis: sed quid facias!
Sic placetis; cumulate merita, cumulabo favores: ornamentis meis et suis gloriosa Procopii domus inclitum in longam seriem posteris transmittet nomen. Nunc vos, amici, studiis paribus me et filium ulcisci juvate. Filium, quem honoris causa, et amicitiae titulo reliqueram alendum Romae, scitis, quam saepe repetierim: num obtinui? Pro obside tyrannus tenuit, pro captivo habuit, insidias vitae struxit, et, nisi obstitisset Procopius, fraudibus circumventum necasset scelestus: Quid sentitis? Non est digna ultione injuria? Meum haurire sanguinem voluisse Galerium, inultus feram?
Terentianus:
Non est ferendum. Transfer ab innoxiis barbaris in perfidum tyrannun arma: dudum Romani gemunt sub jugo fessi, et expetunt Principem, qui prementem ferociam opprimat. Filium da ducem, Caesar, nos sanguinem nostrum dabimus, in quo suffocetur bellua, quae tuum sitiit! Armis plectatur dolus! Justa vindicta est, et bello pio favebunt Superi!
Omnes:
Justa vindicta est, et bello pio favebunt Superi.
Constantius:
Bene est. Ergo placentur Superi, ut auspicatum consilium sit. Fili, tu hodie atlanti fesso commodabis humeros recentes aemulus Herculis: eris imperii collega mei. Sic redi Romam: intelligat Galerius, quem fecerit hostem imprudens sibi.
Constantinus:
Meus sit labor, Auguste Parens, honor tuus. Te auspice, vindictam illustrem expetam.
Constantius:
Sic decet me, et te. Ite omnes: totis haec jussa vulgentur castris: sollemnem [Reg: solennem] exercitus totus pompam apparet! Hic tibi, Terentiane, incumbit labor. Insuper haec cura esto: Flamines mone, Sacrificium ut parent Jovi: ipse adero, et mecum, quotquot me amant, mei. Sollemnis [Reg: Solennis] gaudii hoc initium sacremus Caelo: nemo absit! Commune beneficium est, communis sit actio gratiarum.
Terentianus:
At hoc tamen, Caesar, inutile imperium est: invalescit in dies numerus spernentium Deos, et nescio quem Christum, te indulgente, colentium. Isti ut sacrificent Jovi?
Constantius:
Ut vero ausint se mihi opponere? Dissimulavi hactenus hoc sectae genus, non approbavi.
Terentianus:
Conniventia audaces fecit, et maior, quam credis, est multitudo. Experieris, quanti se opposituri imperio sint.
Constantius:
Sic est, experiar hodie. Mandatum repeto, et addo poenas. Quisquis hodie ex proceribus abfuerit sacrificio, posthac exesto aula, et qua volet, exsulet. Non patior contumacem. Ite! Procopi, tu tuis fruere.
Procopius:
Si prius liceat ad te verbum.
Constantius:
Loquere. Turbatum video per hanc sententiam: num Christum colis?
Ioannes:
Pater, fateri dubitas?
Paulus:
Christum, Auguste, nos ambo colimus, et nobiscum Pater.
Constantius:
Hem! Ut audaces pueri sunt!
Procopius:
Discedite! Pater jubet.
Mihi hoc novum est, te Christianum esse. Audio tamen, quia, ut amen, obstrinxisti me tibi. Loquere fortiter; non sum osor veritatis, quam vir sapiens loquitur. Hoc primum declara: potuitne in aula sua cultorem Christi Galerius ferre?
Procopius:
Hoc primum queror: apud Galerium latere potui, nunquam imperatum sacrificium est: apud Constantium, ipsa, qua filium reduxi, hora prodere me ipsum cogor, et exilii audire sententiam. O tristem reditum! Poene me huc adigis, Caesar, ut optem adhuc cum Galerio esse. O spem fallacem! Reduxi filium, ut a parente disceret, quanti facienda sit Religio Principi sapienti, quam videbat a rudi tyranno Romae tot modis affligi: quid experior? Dum advenio, extra Romam invenio Galerium, Constantium non reperio. Auguste, obsecro, quid displicuit tam repente in cultoribus Christi, aut quid in ipso cultu? Cultum exhibemus homini, qui, quod sit Deus, vitae sanctitate, doctrinae eminentia, prodigiorum gloria abunde demonstravit. Tu loquere Princeps, quid audiveris Romae, quid oculis videris, utique argumenta certissima, quod vera sint, quae de Christo narrantur, cum prope paria in Christi discipulis admiremur.
Constantinus:
Nihil auget Procopius, Auguste parens! Christi cultus facit homines in omni virtutum genere admirandos. Praecepta tenent tam consentanea rationi, ut ex philosophis nemo vel unum impugnare sit ausus: tam conformia Rei publicae bono regimini, ut, si serventur, et populus et Princeps necessario felices sint: tam exacta ad normam honestatis, ut vel cogitare de re turpi sit nefas.
Procopius:
Et addunt praeceptis consilia, quibus se plurimi promovent in apicem altissimae perfectionis, unde despiciant ceteros, et velut terrae fungos misereantur. Quid jam de summis Mysteriis loquar, quorum illi fidem quotidianis prodigiis adstruunt? Deum esse unum natura, in personis trinum, alteram ex illis hominem factum, pro nobis mortuum, resurrexisse, venturum judicem,
et quae sunt eiusmodi omnem intelligentiae nostrae facultatem excedentia ita illi praedicant imperterrite, ut nec superbiam Regum sibi obstrepentium, nec argutias Sophorum contra disputantium, nec fastidium hominum animalium ad haec tam spiritualia se non attollentium revereantur.
Constantinus:
Quos in sententiis, quae superant rationem, vincere rationibus non possunt, vincunt prodigiis: ad verbum, quo in nomine Christi imperant, caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt.
Procopius:
Sed quod omnia prodigia superat, fortitudo est, qua, quod docent verbis, confirmant sanguine.
Constantinus:
Hic vero, Auguste, stupenda vidisses spectacula, quae Galerius exhibuit mihi, ut crudelitate tyranni infamia, ita patientium virtute admiranda. Adhuc liquescit animus cogitatione heroum in tormentis ludentium.
Constantius:
Vera memorari, negare non possum: multa, quae memorastis, ipse conspexi exempla sub Maximis, et Diocletianis Caesaribus: atque idcirco nunquam sustinui persequi cultores Christi: ut tamen probarem cultum unius Christi, nondum convictus sum.
Procopius:
Si non displicent cultores Christi, cur cultus displicet, qui tales facit? Caesar, tua interest, ut laudes etiam. Fideles, ut habeas subditos, maxime proceres, non nescis, quanti referat: non est quies animi, non est salutis fiducia, non Rei publicae cura felix, cum es ambiegnus, an qui te adjuvant, servent juratam fidem: Se an te in consiliis quaerant: solertiam in negotiis imperatis adhibeant: cum hostibus non colludant: non adulentur, ut placeant: non metuant displicere, ut prosint: non quaestui magis suo, quam commodis subditorum prospiciant, in miserorum sudore, ac sanguine helluantes. Haec, Auguste, quam raro deprehendes quod fiant: quam raro audebis punire, si fiant, nisi certus de fide tuorum sis? Unde vero sis certus? Corda non licet scrutari: deferentium querelas metus aut spes suffocant: tacent.
At nempe jurarunt! Ah! Jurarunt, per Deos scilicet, quorum origo commenta sunt, quorum cultus simulatio, quorum laudes foeda facinora, quorum aestimatio potestatis divisa in multos, sibique contrarios, ita, ut si offenderis unum, opem ab altero speres. O miserum juramentum, invocationi tam inutilis Dei innixum!
Constantius:
Patiens sum: sed vide, ne Diis opprobrium dicas.
Procopius:
Ultimus sermo est, quo finito in exilium eo. Nisi te diligerem, Caesar, non loquerer tam audacter: malo id meo facio, sed bono tuo. Nunc tu juramenta nostra cum juramentis tuorum compara. Per Deum juramus non ligneum, imbellem, mutabilem, mollem, sed cujus credimus [(transcriber); sic: credimns?] potentiam invictam esse, sapientiam omnisciam, justitiam formidandam: per Deum, quem nemo latere potest, cum peccat, nemo effugere, cum peccavit, nemo placare, cum judicabit: per Deum, ex cujus unius favore, ac gratia salus et omnis nostra felicitas pendet praesens aeque, ac sempiterna. Talem credimus Deum nos, qui solus vivit, et regnat sufficiens sibi, nullius indigus, immortalis, unus Dominus, cujus ad nutum tremit orbis terrarum: talem, talem credimus, per talem vobis juramus, Principes! possumusne in oculis tanti Dei fidem fallere? Vivere scelerati? Vivere, ut vivunt alii, qui aliud credunt? non possumus, Auguste, nisi fidem abicimus, non possumus male vivere. Et tu decrevisti cogere tuos, ut abiciant fidem hanc, quae est tam sancta, et sanctos facit? Obsecro, consule sapientiam tuam, nec a te abige homines, qui neque male de te sunt meriti, neque, ne aliquando male mereantur, timendi. A praeteritis criminationibus innocentes nos probat, a futuris sceleribus immunes nos servat lex, quam profitemur.
Constantius:
Praeclara oratio, sed quam ego una interrogatione universam confutem. Hanc adeo sanctam legem, quam ore profitemini, num etiam servatis opere? Quod lingua dicitis, num omnes corde sincero creditis? Quid humeros contrahis? I nunc,
donec occurrat quid respondeas. Mihi agendum est tecum, fili, quem video mihi aut Christianum rediisse Roma, aut Christianis affinem nimis.
Procopius:
Tuere causam, Princeps, quam Deus jubet.
Constantinus:
Et te tuebor: confide mihi.
Caesar, et nisi sacrificemus, est exsulandum?
Procopius:
Est exsulandum. Cessisse querelis videtur Constantius, et vult amandare cultores Christi: ne tamen cogatur eicere multos nimis, sacrificium imperavit, ut sinceri discernantur a fictis: et metuo, ne obtineat finem, ac pauci exilium ferant. Non vincent periculum, nisi in quibus fides vehementius ardet. Semi-mortua flamma pallentis faculae non sustinet furentis Boreae ferocem vim. In Constantino spes micat aliqua: de illo scite, abesse parum, quin Christi sit.
Ioannes:
Quam magnum narras bonum! Constantinus Christo haeret!
Paulus:
Salvi sumus! Rescindet precibus decretum impium: vincet Patrem.
Procopius:
Aut a Patre vincetur. Spem et metum habeo.
Paulus:
Recenti beneficio, et tam grandi obstrictus est tibi Caesar, et tu metuis?
Procopius:
Vos hinc concludite, quanti sit aulae gloria: vappa, fumus, bulla, inflatum nihil. Ecce dies una Procopium magnum et nullum videt. Quamquam non possum fieri maior, quam si propter te nullus fiam, propter te, Christe, qui propter me factus es opprobrium hominum, et abjectio plebis. Habetis imaginem, quam Romam abiens utrinque dedi?
Paulus:
Ex collo pendet.
Ioannes:
Ecce Pater!
Procopius:
Promite palam: sic exigit honor Christi, sic salus nostra, sic proximi bonum: jam sine scelere non licet latere.
Ioannes:
Sed irritabimus Caesarem: insultare nos credet sibi, atrocius furet?
Procopius:
Metuis tibi, cum res agitur? Verba fortia crepabas ante, facta exhibe. Aut utique Jovi sacrificabis, ne Caesar insultare te sibi putet? Hem falsum me! Tales educavit vos mater, cui tantillos tam sollicite commendavi, ut curam masculam in id intenderet, ut a cunis disceretis pro Christo expetere, etiam si sit opus, cruenta certamina?
Ioannes:
Quiesce Parens: non defuit officio mater. Qua volet Christus, ferar, vel si in ferrum et ignes volet. Nec mea vox timentis fuit: cavebam tibi.
Paulus:
Nempe quia occultare nos
Christus non prohibet. Prodibimus in publicum, cum erit necesse. Ordinem tragoediae turbat, qui in theatrum prodit, priusquam Choragus jubet.
Procopius:
Nunc jubet Deus. Quid agent milites, si nemo sit dux? Aut exsula, aut sacrifica! Est gravis tentatio: quam pauci vincent, nisi exemplum vincentis videant? Videant nos: trahemus cohortes Martyrum, si trahere volumus. Signa tollite! Sequentur nos!
Paulus:
Moves Pater! Pro Christi gloria, pro animarum bono, pro salute mea hoc signum palam affigo pectori.
Ioannes:
O signum felix! Pater, sic sentio incendi animum, ut etsi sacrificares idolo tu: si idem frater, et mater facerent, resisterem solus, et verterem tergum Jovi.
Procopius:
Sic places equidem. Tamen metue tibi: non es fortior illo Apostolo, qui eadem poene jactabat verba: sed cum tentatio praesens fuit, negavit Christum miser, et panico prostratus metu commisit, quod horruit, scelus. Omne a Deo auxilium venit: de nobis speremus nihil, pro nobis omnia, sic vincemus. Quodsi, ut homines sumus, aliquando trepidat cor, prehendite crucem: crucifixus solacium, exemplum, auxilium feret.
fluctuantem inter scopulos ratim.
Procopius:
Si Christum colitis, in eadem jactor vobiscum navi.
Volusianus:
Colimus, quousque licet. Ut semper liceat, tu efficere potenti eloquio potes.
Procopius:
Laboravi: non audit Caesar. Alio vertenda sunt vela: a precibus ad consilia, a consiliis ad patientiam. Unde venitis? Quo tenditis?
Volusianus:
Auditum est ferale praeconium: stat ara Jovi in mediis erecta castris: jam victimae ornantur, jam Flamines se accingunt scelesto operi: inter Ethnicos plausus est, inter Christianos murmur varium. Nam qui latebant hactenus, jam timent prodi: et qui nihil dissimulanter colebant Christum, timent adigi, ut abjurent:hinc varia consilia, discordes sententiae.
Adocetus:
Aliis fuga placet, aliis semet sistendi Caesari cupido flagrat, alios maeror, et horror in desperationis consilia proicit, non nullos solatur spes edicti mitigandi, reposita in Constantino, quem putant Christianis non male velle.
Severus:
Nos ad illum accessum quaerimus, supplices futuri, ut saltem executioni moram a Patre impetret: defervet flumen, et frangitur ad obicem fluctus.
Procopius:
Recte speratis patronum juvenem: magnus animus, et indoles placida pronum ad opem spondent, si potest ferre. Sed mihi occurrit aliud, quod juvet suadere insuper.
Marius:
Oracula loqueris. Suade, loquere.
Procopius:
Concordia res parvae crescunt, discordia maximae dilabuntur. Ergo si vultis servare, concordes este: si tueri integram Christo juratam fidem, discordiam fugite: cor unum sit, et una anima, mens una omnium: Nolo sacrificare. Atque ut id constet palam, hanc quisque admotam pectori imaginem ferat: nemo, quis sit, dissimulet. Sic quisque se, sic quisque suos conformet nobis. Hoc si consilium placet, ducem me vobis in omnem eventum offero.
Volusianus:
Ah! Nimis audax consilium est: quid hinc speremus?
Procopius:
Alterutrum: vel ut glorioso damnemur exilio omnes simul, vel ut Constantius tot, ac
tantorum commotus constantia, urgere imperium cesset, et coepta persequi. Videtis, ut omnis salus sit in concordia? Ut tot ac tantis se Caesar una die spoliet viris, tam de se bene meritis, et bene merituris? Quid? Non est hoc facinus indignum fide? Sapiens Princeps est, gratus est, bonus est: non potest admittere tam stultum, tam crudele, tam noxium sibimet consilium. Facite tamen fieri, quod fieri non potest, scilicet beati sumus: eadem omnes manet pro Christo sors, gloriosum exilium.
Ioannes Paulus:
Laeta sors!
Volusianus Adocetus:
Dura tamen, et quam natura horret.
Severus:
Ego hanc sortem amo. Vincenda natura est, et urgenda in cautes arduas, ubi virtus palatium posuit.
Adocetus:
Sed quam facile praecipitamur. Videmur saepe in fastigio stare, cum repente rotans vertigo caput in ima devolvit miseros, contusos undique, et semianimes.
Procopius:
Nisi fallor, amici, isti nutant. Fratres, firmate animos: forti viro ubique est patria.
Marius:
Imo Christiano in terris nulla. In ipsa aula exilium est.
Severus:
Ego impatiens ultimam expecto sententiam.
Volusianus:
Ah! Ista conjuratio in exitium praecipites agit. Quantumvis multi sumus, quadruplo tamen maior est numerus Ethnicorum: obruimur.
Adocetus:
Et nescitis, quoties priores Caesares clade una, cum ducibus milites centenos et millenos in odium Christi jusserint circumfuso exercitu cingi, et telis configi?
Ioannes:
Et tu non invides hanc suam istis felicitatem? Pugnans pro Caesare, spectante Caesare, occumbis gaudens, si miles es: et moriens pro Christo, spectante Christo maerere ausis, querulari, gemere! O pectus molle! O virum feminam!
Paulus:
Non ita ego, quamquam aetate tenerior, et minor robore. Sit mihi caelum testis: idem est mihi animus, qui olim pueris babyloniis fuit: ardere vivus malo, quam Jovi tantillum granulum turis dare.
Marius:
Erubescite viri!
Procopius:
Aut dicite saltem, blanditiae Principis, an minae terrent? Promittat opes, favorem,
titulos: nugae! Hodie fruar, cras moriar: quid mihi hae ineptiae prosunt? Minetur exilium, tormenta crepet, mortem intentet: terriculamenta! Nam Deus nempe leviores intentat poenas? Minus, credo, ulcisci potest contemptum sui? Ah! Si quid timendum est, amici, Deum, Deum timeamus! Pellatur timore timor: agnovimus Christum, quid prodest, si non confitemur? Si nobis est gratia Constantii, quam Dei potior? Si ira tyranni, quam Dei formidabilior? Eia! Date nomina! En pugillares! Quem scribam? Catalogus offerendus Principibus est, ut sciant, quos debeant persequi.
Marius:
Ego me dicto.
Severus:
Ego socius sim. Adde Volusianum.
Volusianus:
Siste. Deliberabo, quid faciendum.
Paulus:
Miserescite Superi! Iste deliberat, sitne Deus deserendus, an Caesar!
Omnes:
Miserescite Superi!
Volusianus:
Averte hoc malum Deus, ut deseram te. Promptus est spiritus, sed caro infirma.
Adocetus:
Me pudet mei! Heroes Christi orate pro me!
Ioannes:
Orate! Orate! Orantibus robur cordis de caelo venit.
Procopius:
Perstemus; exemplo magis, quam verbis movebimus. Vos, viri fortes, dividite vos: per castra hinc cum vestris ite, nos isthinc ibimus, et quotquot possumus, hortabimur ad constantiam viros, nominaque referemus in pugillares, ex quibus deinde descripta Principibus offeram. Deus eventum, quem volet, dabit.
Marius:
Consilium vere divinum est: ad unguem exsequar.
Severus:
Animo altissimis desideriis pleno.
Ioannes:
Nos tibi haeremus Pater, quocumque ieris.
Paulus:
In Exilium, in tormenta, in mortem.
Procopius:
In Caelum.
homicidium est.
Severus:
Sed expedit.
Marius:
Alios per fortitudinis simulationem forte confirmavimus in sancta fide, et nos a Deo recedimus perfidi?
Severus:
Modo expediat.
Marius:
In Principis gratiam abdicamus nos jure Caeli!
Severus:
Servimus tempori. Quamdiu expedivit, servivimus Deo: nunc cum expedit servire Principi potius, noli credere, aegre ferre Deum, deseri se. Bonus est, amat nos: non exigit igitur, ut propter ipsum negligamus nos: non audis clamantem Christum, expedit vobis, ut ego vadam! Quid interest vero, ipse, cum expedit nobis, a nobis abeat, an nos ab ipso? Nunc occasio est, per aliorum casum nos evehendi, quae si elabitur, quando se offeret alia? Occasio redeundi ad Deum multiplex veniet. Potest se mutare Constantius, et sicut hactenus Christianis favit, ita aliquando ipse ad Christum converti: et tum revertemur cum ipso in viam. Potest Constantinus, cum erit successor, Patris decreta abrogare, et restituere fidei libertatem; en nova paenitendi occasio: denique quid quid futurum est, nunquam futurum est, ut me non possit huius perfidiae pudere, et pigere.
Marius:
At nempe non quid quid fieri potest, futurum est etiam.
Severus:
Fortasse tamen.
Marius:
Fortasse non.
Severus:
Cessa has argutias. Quod decrevimus, scelus est, sed scelus utile; fruamur, dum prodest. Cum cessabit esse utile, tum exsecrabimur, et salvi erimus.
Marius:
Prope invitum trahis. Si malum nostra consilia sortientur exitum, tua sit culpa.
Severus:
Mea sit. Faciamus hodie, quod placet Principi: quod Deo placet, satis mature fiet, si fiet olim.
Marius:
Heus o bone, ita loqueris, velut nihil audisses umquam de lege Christi: horror est vel audire.
Severus:
Delicatas tu habes aures: sed audies suavius, cum assueveris sono. Audacter opprime latrantem cerberum: audaces fortuna juvat: neque primi sumus, neque postremi erimus, qui per hanc viam ad alta gradimur: trita est satis. Quod si te consilii paenitet, vale,
solus ibo, quo beata me vocat spes. Tu vero in exilium ibis, ubi quid te cum tuis expectet, attende diligentius. Nempe aut fodere debebis, aut mendicare, quid resolvis?
Marius:
Utrumque difficile nimis, et dedecoris plenum: neutrum possum: jacta est alea, sequor te.
Severus:
Sic te amo. Ad Terentianum cito; doceri debet, quid fiat.
Marius:
Miserere mei Deus! me uxoris, filiorum, mei ipsius miseret: cogor hoc malum facere.
Severus:
Est malum bonum.
CHORUS I. Poena Principis maxima, Minister improbus, demonstrata in Rege Achabo, quem Deus in poenam scelerum malis Ministris decipiendum permittit. Theatrum exhibet solitudinem, in qua Michaeas Propheta in exstasi. Eius visio 3. Reg. 22. Sic narratur. Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum Caeli assistentem ei a dextris, et a sinistris.
PERSONAE. Michaeas. ANgelus Dei Judicis Vicarius. Spiritus mendax. Nuntius. Chorus Angelorum percutientium. Praecones.
Praecones:
Ad judicium! Ad judicium!
Michaeas:
Heu! Quo rapior? ubi sum?
Praecones:
De Achabo sumendum est supplicium!
Adeste Angeli vindices!
Quid quid malorum aut tellus, aut orcus parturit, congerite!
Ad judicium! Ad supplicium! ...
Angelus:
Fidele satellitium! * Et ait Dominus: quis decipiet Achab Regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad?
Vicarius:
Decretum est, non ultra parcere.
Quem mittam: et quis ibit;
Qui impium percutiat? qui perimat?
Angelus percutiens III:
Si ego ripas transeo
Effuso cum diluvio?
Vicarius:
Non!
Angelus percutiens IV:
Si ego urbes diruo,
Et summa imis misceo?
Vicarius:
Non!
Non est par poena sceleri;
Atrociorem statui!
Angelus percutiens V:
Ergo ego me jactabo:
Fame regnum devastabo.
Vicarius:
Non
Angelus percutiens VI:
Ego pestem inferam!
Vicarius:
Non!
Angelus percutiens VII:
Ego bellum faciam!
Vicarius:
Non!
Non est par Poena sceleri:
Atrociorem statui!
Angelus percutiens VIII:
Nos vero triumphabimus! ...
Dum corpus cruciabimus! ...
Angelus percutiens IX:
Renes urat calculus!
Angelus percutiens X:
Exta rodat volvulus!
XI:
Pedes liget Podagra!
XII:
Carnem vorent ulcera!
XIII:
Febris pectus torreat!
XIV:
Pulmo tabe putreat!
XV:
Cibus gravet stomachum!
Omnes:
Nullum sit remedium!
Angelus Vicarius:
Non!
Non est par poena sceleri:
Atrociorem statui!
Omnes:
Ergo Aegyptiacas
Plagas repetamus!
Angelus percutiens I:
Meridiem in tenebras
Cimmerias vertamus!
II:
Fontes, lacus, flumina
In sanguinem mutemus!
III:
Muscarum mille genera
Ex aere creemus!
IV:
Ex terra adsint sciniphes!
Locustae producantur!
Omnes:
De Caelo ruant grandines,
Et fulmina labantur!
Necentur Primogeniti!
Sic est par poena sceleri!
Angelus Vicarius:
Non est par poena sceleri:
Atrociorem statui! ....
Quiescite! Et quid velim, intelligite!
Cum desero peccantem:
Nec corrigo errantem:
Cum sino ut consiliis
Se suis ipse regat:
Aut impiorum placitis
Conformem vitam degat.
Et haec est poena, ad quam condemno Regem impium.
Quem projeci a facie mea, velut miserationis indignum:
Puniatur! ....
Sed ut non sentiat se puniri, decipiatur,
Ne forte convertatur.
Angelus Vicarius:
At jam, quis decipiet, ut ascendat,
Et cadat in Ramoth Galaad?
Permitto potestatem: do plenam facultatem!
Spiritus mendax:
* Egressus est autem Spiritus, et stetit coram Domino, et ait: ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: agrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum eius. Ego decipiam illum, Ego, Ego!
Angelus Vicarius:
In quo decipies?
Spiritus mendax:
Egrediar, et ero spiritus mendax
In ore omnium Prophetarum eius.
Promittent illi contra Syros victoriam: credet!
Veriora dicentem non audiet: cadet!
Et virga quem non flexeris,
Romphaea [(transcriber); sic: Rompheae] virum subicis
Domine!
Ab hac Misericordia
O Domine! me libera!
magna voluptas est mihi, audisse te, et qui sis, jam penitus nosse. Roma poene Christianum te fecit! Admiror potentiam Christi! Nam ego toties te mihi reducem volui, non tam ut facerem collegam imperii, quam quod metuerem, ne odisse Christianos in consortio tyranni disceres. Didicisti amare: laus Christo sit, et post Christum Procopio, cui praeter cetera, non dubito, quin hoc etiam beneficium debeas.
Constantinus:
Beneficium vocas, et benefactorem expellis? Ah! Illudor!
Constantius:
Diffidere Patri cessa: explicasti te mihi, explicabo me tibi. Audi sollers. Hoc primum scito: si tibi est animus Christum sequi, nil me oppono, probo insuper, quin et praeibo.
Constantinus:
Sic sperabam equidem: sed aliud haec jussa probant.
Constantius:
Non possis patiens audire me? Crede fili, plures uno, non credo Deos: unum adoro: nam uni me soli totum debeo, scio.
Constantinus:
O Superi, quod gaudium audio!
Constantius:
Non sum ita insipiens, ut opinari hoc possim, quod me pluribus debeam. Quod enim signum, quae ratio est, quae saltem species argumenti? Ut sim, quod sum, potuit unus facere: certe. Aut si non potuit, apage miserabilem Deum! Si vero me facere unus potuit, utique unus fecit: nam qua prudentia adscivisset alios in societatem operis, quod poterat solus facere? Forte, ut citius, ut sapientius, ut facilius faceret? Indigna homine cogitatio. Ego sic persuasus sum: qui Deus est, unus sufficit ad omne opus, et qui non sufficit, non est Deus, proinde aut nullus est Deus, aut unus solus.
Constantinus:
Quam me recreas hoc sermone! Si tamen sentis, ut loqueris, quare, quem credis unum, unum non profiteris? Cur dividis in ea cultum, quae non sunt Deus?
Constantius:
Absit, ut faciam, quod me arguis. Jam diu nostris nullum exhibui cultum Diis: ut alii colerent, toleravi. Nam ut aris deicerem, quo fructu tentarem in tanta multitudine devotorum? Tibi reservatur haec
gloria: tu, nisi me animus hic tuus fallit, primus eris Imperator, qui eversis profanorum Numinum delubris, templa. Dei unius consecrata honoribus ubique terrarum substitues. O cresce in spes altissimas, in quas es natus.
Constantinus:
Utinam vates sis! Sed quis sum ego, ut tanto operi me putes parem?
Constantius:
Solus non eris par: cum tuis eris, sed scilicet cum selectis. Nescis, quod possit Princeps cinctus selectis proceribus.
Constantinus:
Auguste, quo evagaris? Scilicet ut distrahas mentem in curas alias, et a cura Procopii avoces? Ah! Si tanti momenti est, selectos habere proceres, cur aufers hodie? Tune meliorem Procopio dabis?
Constantius:
Aut ipsum, aut meliorem. Per Ambages deducendus es in penetralia paternae mentis, ut via planiore pervenias. Perge ire. Selectis cum proceribus prope omnipotens Princeps est: nihil est illi difficile, quia nunquam deesse possunt, qui suppeditent media: nunquam, qui feliciter applicent. Hoc unum est difficile Principi, ut haec selectio, quanti momenti est, tanta cum cura fiat. Ego duo tibi Praecepta trado. Inter Ethnicos et Catholicos aliquamdiu vivendum est tibi: Ethnicos noli offendere, hoc primum est: Catholicos stude colere, hoc est alterum. Ethnici ad fidem invitandi sunt, non pertrahendi: patientia! Exemplo, promissis, benevolos facies, ut tractabiles sint ad salutem. Quod si Catholicos praecipuo honore colis: si prae aliis evehis: si familiarius uteris: quantos viros superstitionibus subtrahes, primum quidem illectos spe bonorum, quae ostentas: sed mox percepta legis Christi dulcedine, non ficta fide adhaesuros Deo, quem colis. Atque hac arte efficies, ut ex utraque gente optimi quique ipsi se seligant, et certent adjungi tibi.
Constantinus:
Sed jam in ipso certamine difficultas se ingeret, ut optimos discernam a reliquis: nam et illud occurrit, fieri posse ut optimos putem, qui pessimi sunt.
Constantius:
Tangis punctum: adverte igitur. Tres ego in
Ministro dotes requiro: sit peritus in negotiis officii, quod ei committis: sit industrius in executione imperii, quod imponis: sit prudens, possitque sibi et tibi consulere in eventibus non praevisis. Tales omnino nautas sapiens gubernator seligit, nisi velit a turba remigum in syrtes et scopulos trahi.
Constantinus:
Experimenta peritiae, prudentiae, industriae ut ego capiam, priusquam seligam, quo modo id fiet?
Constantius:
Nempe documenta a puero dederint, aut aliorum testimoniis credes: utrumque obnoxium fallaciae est. Itaque tribus his, ut addatur dos quarta, curabis, nempe fidelitas: fidelis qui est Principi, neque acceptabit officium, ad quod est ineptus: neque si acceptavit, fungetur neglectim. Nunc propius in nostram rem. Si infidelis minister sit, etsi ceteris dotibus polleat, quam sit perniciosus, satis, opinor, ipse intelligis.
Constantinus:
Satis, omnino. Quin quo quis officii peritior est, eo tutius fallet: quo prudentior, eo nequius consulet: quo magis industrius, eo cautius laborabit pro se. Sed quid agas? Ut scirem judicare de fidelitate hominis, cor inspicere deberem, et Deus esse.
Constantius:
Aliud est medium super. Quamquam si eligis Ethnicos, fateor, nulla te documenta securum fidelitatis praestabunt: mutantur etiam constantissimi, si nihil est intus, quod tenet. Hinc monui, ut vel Catholicos eligeres, vel faceres. Huc igitur, si vis optimos, huc confer industriam, et experimenta applica, ut scias, num sincere in Christum credant. Si mores exhibent vix diversos ab Ethnicis: si fidem venalem habent, parati mutare, cum expedit statui: hos tu scito, cane peius et angue vitandos esse. Neque enim sapienter credere potes, illos tecum verecundius agere, quam agant cum Deo. Jurant fidem tibi: per quem jurant? Per Deum nempe. Ergo si Deo non servant fidem, per quem jurant, num credendi sunt servaturi tibi, cui jurant?
Constantius:
Penetro argumenti vim. Vis igitur, ut, an fideles sint
mihi, ex moribus arguam: si timent Deum, si horrent offendere, si plus reverentur, quam me: his me tradam, his tuto utar: secus a me pro perfidis abigam.
Constantinus:
Prorsus ita ut sit haec tua in observandis Ministris regula: Non est fidelis Principi, qui non est Deo. Jam hoc ut scias, an teneant Deo fidem, interdum tentandi sunt. Modum exemplo doceo. Nondum probas?
Constantinus:
Sacrificium intelligis?
Constantinus:
Ipsum. Si sacrificat Ethnicus: tolera: nunquam juravit fidem: si Christianus, violavit juratam fidem: eice! Novo Caesari novos proceres adjungi ex optimis volo: hic modus noscendi est. Placet tandem?
Constantinus:
Suspicio sapientiam, et curam paternam aestimo. Sed heu me! Si victus exilii metu. Procopius sacrificet Jovi! Illumne a me dimittam?
Constantius:
Frustra times. Si Procopius dignus est, ut ametur, Christo servabit fidem: si non est dignus, amare cessa. Hodie documentum dabit. Tu confirma te, compone vultum, urge imperium: quo eris magis serius, hoc gloriosior est Procopius
Constantinus:
Confido virtuti viri. Quid tu petis Terentiane? Tempus sacrificii est?
laudantibus aliis, aliis non obscure reprehendentibus religiosum imperium. Ex cujusque vultu conspexissetis, quis Diis, quis Christo addictus esset: tantum repente discrimen fuit. Et abibant catervatim dejectis oculis, corrugata fronte, inter se mussitantes, et conferentes capita, in nescio quale consilium. Admonui duces, ut caverent, ne quid turbaretur: sed nec ab his quidem eodem oris habitu auditus fui. Ergo propere ad vos redeo: hic audio novum malum: Procopium etiam cum Christianis sentire. Expallui ad viri nomen, nam et affinis est meus, et amicus olim in paucis carissimus. Gemui, et mecum tacitus: qua res evadet, aio: Procopius Christianis favet! Quantus vir! Verbo, exemplo animat, ne oboediant Caesari! Heu! Ducem habent: quid restat, nisi ut habeant Caesarem etiam! Ita dum queror, subjungitur mihi: et habent Caesarem, nam Constantinus (ignosce Princeps, audita narro) Constantinus Procopio perversus odit Deos, Christum amat.
Constantinus:
Hoc de me? Quis?
Terentianus:
Marius et Severus omnia.
Constantius:
Marius et Severus non et ipsi adhaerent Romanis sacris?
Terentianus:
Puto, adhaesisse. Paenitere videntur: nam ab illis tota narratio est. Audire ipsosmet placet? Avide expetunt: expectant, dum vocentur.
Constantius:
Voca. Fili, nosse animos incipe: en se produnt.
Marius:
Prostrati ad sacros pedes rogamus veniam diri criminis, cujus nos sistimus sponte reos, sed paenitentes.
Severus:
Et exsecrantes temerarium facinus, quamquam ab invitis commissum.
Constantius:
Clementes habetis judices, si narratis fideliter, et sincere damnatis.
Marius:
Damnamus! Haec causa impulit, ut ausi simus sperare veniam, quia paenitet facti
Constantinus:
Cujus, et a quo facti?
Severus:
Conjuratum est.
Constantius:
Conjuratum? Ubi? quando? adversum quem? Quo auctore?
Marius:
Narro seriem. Colebamus cum pluribus Christum, non ita pertinaciter tamen, ut vellemus nos opponere Caesari. Itaque cum promulgatum
sacrificium est, et murmurarent alii adversum vos, agitarentque consilia Majestati periculosa, clam a turba discessimus, ne involveremur maligno consortio. Vitavimus charybdim, incidimus in scyllam: euntibus obvius Procopius cum filiis fuit: pendebat singulis ad pectus crux, et animabat filios Pater ad fortem contumaciam. Stupuimus: nec enim scivimus antea Procopium Christianis favere, cum ille ad nos conversus, voce imperiosa [(transcriber); sic: impariosa] , Christiani estis, inquit: inquietum animum ex vultu colligo: turbavit edictum Caesaris. Nos siluimus, nec enim negare licuit, quod frons, oculi, tota facies garriebat. Ergo instare ille, animare ad pugnam, hortari ad constantiam, institit tamdiu, ut tandem victas dederimus manus, et promiserimus audire consilium.
Severus:
Sed ficta promissio fuit, ore facta, non mente, ne crederet, a nobis proditum iri, quod moliretur. Continuo quid vellet, exposuit: castrorum partem, qua circuiremus, designavit: alteram jam circum cursat ipse, ut quotquot potest, firmet in cultu Christi. Singulorum nomina collecta vobis deferet, credo, ut multitudine se opponentium territi cessetis urgere imperium. Vos an non hic aliud malum lateat, attendite Caesares: vir potens est, et amatur. Nostrum hoc scelus unum est, quod in rebellium catalogo post Procopium passi simus, nos primos scribi.
Marius:
Aboleat hanc culpam paenitentia celeris, quam videtis nos primos agere.
Severus:
Tenete iram, cum legetis nomina deprecantium scelus. Nos fidem servamus vobis.
Constantius:
Simulata paenitentia est. Si vultis, ut credam vobis, sacrificandum est Jovi.
Marius Severus:
Sacrificabimus!
Constantinus:
Sacrificabitis exilii metu, Jovi ad speciem, revera Christo. Nam, quod qui ferio semel juravit Christo, et fidem tenuit, abjuret serio, Auguste Patens, ego non credo.
Marius Severus:
Per Iovem juramus serio, non credimus Christum Deum, non colimus Dominum.
Constantinus:
Iurastis cultores esse.
Marius Severus:
Paenitet.
Constantinus:
Cur paenitet? Malum aliquod Christus fecit?
Severus:
Nullum fecit: faceret, nisi ab ipso deficientes rediremus ad Iovem, faceret enimvero grande malum, cum exulare a vobis cogeret.
Constantius:
Si tamen credidistis, Christum Deum esse, defectionem ne vindicet, non metuitis?
Marius:
Deum credidimus, non credimus modo!
Constantinus:
Eccur credere jam cessastis?
Severus:
Quia non expedit credere, cum prohibet Caesar.
Constantius:
Plus ergo me timetis, quam vestrum Christum?
Marius:
Et plus amamus.
Constantinus:
Sed audio, poenas aeternas intentari deserentibus Christum: non timetis?
Marius:
Cum desinimus Christum credere, etiam credere infernum desinimus: nullus est.
Constantinus:
si tamen est infernus, num ideo cessabit esse, quia vos cessatis credere?
Severus:
Equidem si est, non cessabit esse: sed nos tamen cessamus timere.
Marius:
Urgere parcite Caesares, recipite supplices: tantus est amor vobis servire, ut, si propterea carendum sit caelo, et ardendum in inferno, eligere malimus utrumque, quam vestra gratia, et hoc aula excludi.
Constantius:
Magnus amor est: sed nondum facitis plenam fidem. Credam vero, si, donec veniamus ad sacrificii locum, dissimuletis hanc vestram defectionem, ac tum primi omnium dabitis tura Jovi. Spes est, plures posse exemplo trahi. In omni actione difficili arduum est primum esse: primum sequuntur plures.
Severus:
Sic fiet, Caesares, trahemus exemplo plures.
Marius:
Trahemus Omnes.
Constantinus:
Potestis mereri gratiam.
Constantius:
Tu accerse Procopium: quousque progressus sit ex ipso sciam. Venire si gravetur, gravius reus est: praetoriam cohortem adhibe, et ad tribunal trahe.
Constantinus:
Magna sunt viri merita: sed ut impune contumax Caesaribus sit, non excusant.
Terentianus:
Imperium facio.
Severus:
Cave nos Procopio prodere.
Terentianus:
Audivi praeceptum. Dissimulate vos.
facere.
Marius:
Neque volui. Exacerbare potius desiderium fuit, et concitare, ut atrocius furerent, quo nobis obtingeret illustrior corona Martyrii.
Severus:
Subjeci ego stupentibus audaciam nostram, et jam per rabiem mordentibus labra: qui cessatis? Exilium destinatis non sacrificantibus sacrilego Jovi: parum est! Rogos, enses, rotas expedite, immittite belluas, tortores armate! Juvat pro Christo mori. Mox spiritu [(transcriber); sic: spiriritu] incitatior dissolvi vestes, nudavi collum, pectus obtuli, porrexi brachia, et, eia, clamabam, quod placet membrum? tyranne feri! Fode ungues, articulos trunca, linguam exscinde, suffoca guttur, oculos erue! aures et nares mutila! Quid petis amplius! Feri, et quem petis, cruorem hauri!
Adocetus:
Prô! Quae est haec stultissima fortitudo! Per hanc insaniam rem Christianam omnem pessumdedistis.
Marius:
Quid tu loqueris? Ecce frater, quam bonus sit Deus! Praeter tyranni rabiem hoc nostro decori addit Deus, quod a fratribus peius quam ab hostibus habeamur. Stulti, insani sumus: Io! Stulti propter Christum! Te Deum laudamus!
Severus:
Ita animales homines non percipiunt, quae sunt spiritus, et sapientia Christi stultitia est sapientibus secundum carnem. O stulti, et tardi corde! Vos scilicet vestra trepidatione, vestro metu, vestro puerili fletu rem christianam sustentabitis? Canes muti non valentes latrare, sic ovile Christi custoditis?
Volusianus:
Parcius sancti Martyres, parcius ista viris? Nam et nos scimus, quid deceat. Loqui decet, cum fides in periculo est, sed in loco, in tempore, cum decore, fortiter, ita est, fortiter, sed prudenter.
Adocetus:
Sic loqui, ut vos locuti estis, non est loqui; sed furere. Prudentes Principes, qualis est noster, non sunt impatientes veritatis, si, qui loquitur, prudens est. Aut cui putabatis vos loqui? Nesciebatis Constantium virum esse utique dissimilem Galerio, homini rustico, et ex hara in solium imperiale evecto?
Galerio, Galerio si sic essetis locuti, excusarem factum, quia spes non erat, ratione duci illam belluam posse. At Constantius tantae sapientiae, tantae moderationis, tantae mansuetudinis Princeps, quam facile poterat permoveri, primum ut differret executionem decreti forte per impetum facti: deinde vinci rationibus opportune propositis, ut etiam revocaret.
Marius:
Eleganter. Vide hic frater religiosum politicum! Et quorsum abiit Evangelicum illud: nolite timere eos, qui occidunt corpus?
Volusianus:
Et ubi est politicum illud: Estote prudentes, sicut serpentes? Qui cavet, non ideo timet malum.
Severus:
Quid vultis? Audite totum, et tum de prudentia judicate. Ecce nihil evenit mali. Attonuit Tyrannum haec fortitudo, coegit laudare nos, et liberos, ac illaesos dimittere.
Adocetus:
Nempe plus sapuit, et miseruit illum insaniae vestrae, cui si vos relinqueret, credidit, abunde punitos esse. Sed jam spes omnis periit faventis aureae! Submersa est Religio Christi per istos Deicidas: non potest placari Caesar! Eamus, paremus iter.
Volusianus:
Iratus es: non decet discedere offensum fratribus: in quo peccârunt, imprudentia, non scelus fuit; hac Deus utitur, ut ad coronam vocet.
Adocetus:
Verum loqueris: et idem sentio, cum spes evanuit vitandi malum, succedere fortitudinem tolerandi. Ut trepidat ante praelium miles, quem videas cinctum hostibus ardere totum, et provocare pugnando mortem; sic mihi lapsus animus in pectus rediit, cum video non posse pugnam effugi. Ignoscite propero Zelo: fratres sumus, pugnemus simul!
Marius:
O verbum jucundum, pugnemus simul! Vix lacrimas laetitiae testes teneo!
Severus:
Vivite fratres! Haec una hactenus nos cura pressit, ne vos cadatis. Beastis nos! Pugnemus simul! En pugnae ducem.
Adocetus:
Adscribe, obsecro! Sero sistimur, serio pugnaturi.
Procopius:
Sat cito, si sat bene. Preces audio: scribo nomen. Deus vos auro scribat in libro vitae. Ultimos insero: Primi fervore este!
Volusianus Adocetus:
Conatu erimus.
Procopius:
Ergo ite in castra omnes, et ne quid mei causa turbetur absente me, habete curam. Tentabo ultima, ut ad meliora consilia Caesares moveam. Si ad vota succedit conatus, laudabimus Deum: Sin minus, laudabimus iterum. Nunc hoc agendum, ne quis de nostris loquatur aut agat aliquid, quo in reverentiam Caesaribus debitam peccatum fiat. Hoc cavete.
Omnes:
Erit haec nostra cura.
Procopius:
Innocentes nos decet pati. Christum infamamus, si discedimus exsules cum infamia. Una exilii causa Christus sit: si accedit culpa, miseri sumus.
Omnes:
Una exilii causa Christus sit! Dividamur.
an vita tanti est? Moriamur! Eia! Probas consilium, Pater?
Procopius:
Fervorem laudo: temperatum velim tamen, donec, ut sese totus exerat, poscat tempus. En Caesar prodit.
Constantinus:
Procopi! Maiora sunt tua in me merita, quam ut offensa una possint oblitterari. Sequestrum me pacis tibi apud Parentem offero, si admittis consilium. Quod tu cum tuis oblucteris imperio, vix toleraret alius Principum, etiam qui regnum deberet tibi: neque enim qui Regi utile servitium praestitit, ideo servus esse cessavit. Nunc cum audivit Caesar, id insuper a te agi, ut ab obedientia etiam alios abstrahas: quod circumiveris castra, confirmaveris dubios, obstinationis consilium affixa ad pectus cruce palam jactaveris: quo (nam tu ipse judica) quo animo potest hanc audaciam subditi Imperator sufferre? Per ego te illum amorem obsecro, quo te, velut si Pater esses, prosecutus sum semper, cede aliquid de illa tua religione austera nimis. Quid diem tam felicem mihi, aspero vultu temeras? Obsequere semel, aut saltem te obsequi simula: mitescet genitor, et paulatim in cua uterque vota lubentes ibimus. Nihil est praecipiti consilio nocivum magis: illustre facinus mora perficit. Qua ego mente in Christum sim, nosti satis, et ausim Patrem eodem trahere, nisi tu obicem ponas. Vide, quam tibi, et mihi noceas.
Procopius:
Princeps, non oportet me respondere ad ista tibi, quia cum Deus imperat, nullus audiendus est Imperator. Nihil omnium, quae feci, paenitet: accipe, quos numero, propositi sancti socios. Catalogum scripsi, porrige Caesari: videat, quantum beneficium faciam repugnando, nunc fidelis maxime, cum contumax sum. Quid enim hac circumcursatione volui? Quis animus fuit, nisi, ut consilium tam noxium vobis, quod improbare alius nemo est ausus, efficaciter dissuaderem, quod mihi visus sum non posse agi felicius, quam si palam omnes, ore, signis, et calamo se proderent, qui Christi essent. Sic enim, et non aliter
evidentius cognoscitis, quot et quanti viri uno edicto damnentur. Quodsi tanta vos nihil jactura moveat, juvat ire, quo Christus vocat. Te ego, Princeps, miseror, quem abeunte me, video relinqui sibi, et recta in interitum ire. O quis te error fascinat? Patrem revereris prae Deo! Quis magis est Pater, et a quo certior tibi felicitas venit? Ah! Si quid olim de te bene Procopius meruit, ne exue animum Christo affectum bene! Cogita, quos audisti, quos ipse tyrannos nosti, qui contra Christum sanguineo feroces vexillo moverunt bellum, quis tenuit feliciter sceptrum? Quis placide vitam finiit! Quis non documenta hostibus Christi formidanda de se reliquit? Et ego te videam in haec vestigia ruere? Nam quid ex his initiis arguam? Non audes Patris decreto vel per preces obsistere, et exemplo audebis? Primo aspectu victus te hostis nostri arbitrio tradis, tot cinctus heroibus, quot Christiani in castris sunt: et his ejectis, solus et unus pugnabis Patri, ex prima victoria magis ferocienti? Ah! Non pugnabis, video, non pugnabis. O miserum juvenem! O spes fallaces! O infelices labores meos! O Princeps, gaudens aulam desero, gemens te! Timeo...
Ioannes:
En verba abrumpit dolor!
Paulus:
Et talem a te dimittes?
Constantinus:
Facite, ut cedat, et simulet saltem.
Ioannes:
Ah! Quid loqueris? Video, nondum satis est nota tibi sanctitas nostrae legis. Ut fictionem adeo turpem Christus ferat? Apage! Nihil peius, quam mendacium odit, qui veritas est. Ecce qui tibi ex cruce pendens languere, et torpere totus, et frigere videtur: vivit, si nescis, vivit, et regnat in Caelo, unde venturus est in fulminea nube, ut damnet eos, qui hanc nuditatem erubescentes, non ausi sunt coram hominibus confiteri filium Dei.
Paulus:
Hic tu metue tibi, Princeps, tu, quem Christiana mater in lucem edidit: qui tot vidisti Romae prodigia fieri: tot simulacra sterni: tot viros claros pro Christo mori: cui Procopius tot monitis institit: tot argumenta
attulit: tot dubia dissolvit. Noli huic tuae, quam ego venerabundus exosculor, purpurae fidere: cum ad Judicem veneris, ista non proteget. Vide, obsecro, quam nihil pro nobis, toti pro te solliciti simus. Miserere tui!
Ioannes:
Miserere tui!
Constantinus:
Terentiane, quid tu existimas? Verene aliquid a Christo timendum est mihi?
Terentianus:
Ego, quid possit, nescio. Posse aliquid nunc primum suadet huius viri auctoritas [(transcriber); sic: autctoritas] . Princeps, juva! Eximantur Christiani, ne sacrificio adesse debeant, ipse rogo.
Constantinus:
Non licet. Egi omnia apud Patrem: Urget. Quia tamen te amant, Procopi, voluit, ut ego loquerer tibi, ratus, fore, ut facilius persuaderem, ne nihil cederes. Redibo igitur infecta re? Insuper catalogum feram obstrepentium sibi? Apud subditos nihil impetro, apud Patrem sperem? Quod tu credebas remedium esse, obstaculum est: ipsa multitudo hominum, quam jactatis, irritavit, ut sacrificium urgeat: sperat minorem numerum fore, cum videbunt rem agi serio. Sic enim comparati sumus: multi sunt fortes ante pugnam, qui, cum pugnandum est, terga vertunt.
Procopius:
Neque saltem ultimum alloqui Caesarem licet?
Constantinus:
Nisi feram a te responsum modestius, non licet.
Procopius:
Bene est. Ergo accingamur itineri. Princeps vale! Audiat Caelum, et gratuletur! Servivi Principi propter deum: eicior, quia servire nolui contra Deum: utrinque beatus sum! Beatissimus nunc, cum incipio servire soli Deo, propter se.
Constantinus:
Abis? Heu! Quo adigis me? Deseris?
Procopius:
Ne deseram Deum.
Constantinus:
Rupes es! Nihil te movet?
Procopius:
Nihil.
Constantinus:
Bene est: abi, si potes. Totus non abibis. Ego filios mihi teneo. Terentiane, tua custodia sit.
Procopius:
Filios a Patre abstrahis?
Constantinus:
Ut retineam Patrem.
Ioannes:
Heu! Mactas nos, Princeps, atroci consilio! Sie odisti? quid offendimus enim, ut esse captivos velis?
Constantinus:
Captivos volo, ne exsules sitis. Sic amo.
Ioannes Paulus:
Nos Patrem sequimur.
Constantinus:
Me vetante?
Ioannes Paulus:
Filii sumus.
Constantinus:
Non sum Dominus? Quid Procopi, etiam hic te oppones?
Procopius:
Quid dicam? vim minaris, an licentiam petis? si primum, patior: si alterum, nego.
Constantinus:
Negas amanti?
Procopius:
Vel ideo noces.
Constantinus:
Mihi ut sint a cubiculis, volo.
Procopius:
Mecum eant.
Terentianus:
Sic ego certarem, si filium tibi peteres, Princeps, meum? Amice, quantam, et cujus tu gratiam spernis?
Procopius:
Ne Dei gratiam amittant filii. Suspicio amorem, Princeps, intelligo, quanti Procopium aestimes, quem sic honoras. Sed qui honoras servum, torques Patrem. Parce, obsecro, nec me a me ipso divide.
Constantinus:
Tu te dividis.
Procopius:
Heu! Initiari pueri se sinent Jovi! Hoc ferat Pater?
Ioannes:
Hoc metuis? .. Frater, sic noti sumus?
Paulus:
Hoc scito, Princeps, si, ut pervertas, retines, inani te palpas spe! Ante ego ardebo vivus, quam per me granum turis minimum fumet Jovi.
Ioannes:
Ante ego discerptis sanguinem spargam membris, quam flectam genu futilibus Diis.
Constantinus:
Non istud agitur: tenere patrem per vos est animus: si dividi vos aegre fertis, rogate, ut sacrificet.
Ioannes:
Horruerunt aures! ut suadeam patri scelus, quod ego exsecror? I, perge Pater, in ultimam te Thulen abripe! Opto, ut nunquam te videam iterum, et ne redeas, votum Christo faciam.
Paulus:
At ego affusus genibus gratiam exilii peto: possumne per patris merita orare minus?
Constantinus:
Abstrahite.
Ioannes Paulus:
Pater, nihil metue nobis: auferre te nobis possunt, Christum non possunt. Vale, et consta tibi!
Terentianus:
Princeps, nunquam ego tale spectaculum vidi.
Constantinus:
Ego saepe. Sed hora est sacrificio destinata. Procopi, sentis te hominem esse? Delibera cito! Mihi ignosce amicam vim: cogit amor.
CHORUS II. Achab ab improbis Ministris male deceptus, misere perit. * Theatrum exhibet lucum, quem urbs Samaria terminat. Ad dextram ara Baalis.
PERSONAE. Michaeas Minister probus. Sedecias coryphaeus inter improbos. Ioram, et Ochozias Filii Achab. Ephebi. Sacrificuli. MIlites. Aula. Cives.
Ioramus:
Non me decipis, Sedecia?
Certa est de Syris Victoria?
Sedecias:
Certa est, nisi credis mentiri oracula...
Audite incolae, Cives Samariae, audite!
Hac Hora reducem videbitis Regem:
Victori plaudite!
Victoriae auctorem Deum laudate! Io! Laudate!
Ioram:
Adhuc obmurmuras stolide? ... Rapite!
Plectatur pertinacia! ... Hic pro Victoria,
Ut primum redierit Pater,
Deo, quem despicis, cades victima.
Michaeas:
O misera conditio Principis,
Qui jam a puero decipi gaudet jucundis mendaciis!
Iorame! si Achab redierit in pace (audiat omnis populus.)
Non est locutus ex me Dominus!
Sedecias:
* Michaeas rapitur immolandus. Mihi, mihi locutus est Dominus! non tibi, ...
Princeps! Nihil metue verba inania!
Cultrum praepara!
Tua manu decet, ut Baali immoletur haec hostia.
Ioram:
O me infelicissimum!
Occurro! Forte adhuc Pater trahit anhelitum!
Forte obtutu ultimo dignabitur filium!
Ochozias:
Sera vota sunt. Cives properate,
Ultimos Regi vestro honores date.
O Caelum! O providum Caelum!
Quam bene damnâsti hoc bellum! ...
Sed tamen quid Pater peccavit,
Cum Syros se contra armavit?
Credere facilis,
Credidit perfidis! ...
Et tibi poena sit
Tanta crudelitas
Quam simplex meruit
Credulitas?
O stultae spes! O digna res
Torrente Lacrimarum,
Quod scelerati proceres
Columnae sint aularum.
dimitterem: placeret haec contumacia, quae animum fortem arguit, atque tenacem recti. Nam sic existimo, Deum, cui vir tantus tanta cum pertinacia se addixit, non posse esse indignum cultu.
Paulus:
Hem! Triumphas Christe! Quanta vis est veritatis! Linguas adeo inimicas adigit in laudem sui.
Constantinus:
Fallor, an te edicti fuisse auctorem paenitet? Cessasti odisse cultores Christi?
Terentianus:
Certe incipio admirari.
Ioannes:
Macte animo! Sic te Christus diligat, et faciat suum.
Constantinus:
Nunc imperata fac. Praeco sacrificium insona!.. * Sonat tuba.
Ioannes:
Pro! Sonum auribus piis gravem!
Paulus:
Et coges, ut hos oculos cruciemus spectaculo tam atroce! Sic amas?
Ioannes:
O sine, obsecro, Patrem sequi!
Constantinus:
Parete mihi! Ego sim vobis parens. Mox Caesarem me creabit Augustus; non jurabitis fidem?
Severus:
Ad primum tubae sonum adsumus, Princeps, ut promptos ad imperium videas. Utinam exemplum sequantur, quos verbis potuimus nullis trahere.
Marius:
Ex omni numero, praeter nos, paret Caesaribus nemo, ut Christum abdicet. Sic animos obstinavit Procopius.
Ioannes:
Superi! Quod audio malum?
Paulus:
Vos abdicatis?
Marius Severus:
Caesaribus oboedire nos decet.
Constantinus:
Digna vos obedientiae tam celeris merces manet.
Severus:
Nullam mercedem vir bonus exigit: sufficit placuisse.
Ioannes:
O vox indigna viro! Caesar, avem ex cantu noscis? Hoc tibi placet tetrum facinus? sacrilegam tu perfidiam probes?
Paulus:
Tu, qui Romae toties laudasti Martyres? Cui Tyrannis Galerii tam invisa fuit?
Constantinus:
Nunc aliud Pater imperat.
Severus:
Imperat jure suo, et imperanti nos decet obsequi. Vos qui estis, qui tantis Dominis effrontem spiritum audetis opponere, et per impudentiam non ferendam jubentibus dicere. Non oboedio!
Paulus:
Vos qui estis, qui audetis praecipientis hominis vocem plus vereri, quam prohibentis Dei majestatem,
promissa, minas? Nescitis, a quo vestra felicitas pendeat?
Marius:
Utique a Caesaribus pendet. Si sapitis, juvenes, sequimini nos: quid juvet vos Christus? Haerete obstinati: exuti bonis, ab aula pulsi, egeni, mendici propter Christum eritis.
Ioannes:
Et vos mendici propter diabolum estis. Nullam mercedem vir bonus exigit: Sufficit placuisse! Audisti, Caesar, mendici vocem! Sufficit placuisse! O vocem pauperis! O famelicum spiritum, cui istae siliquae sapiunt!
Paulus:
Tanti est placere homini, ut spiritus Dei capax, cibo tam grosso satur, exclamat: Sufficit! Sufficit placuisse mortali Domino immortales? Abjecistis cum fide etiam rationis judicium?
Severus:
Princeps, haec convitia patiens audis? Quia obedimus Augusto, pueris adeo stulti videmur?
Constantinus:
Mihi haec contentio placet. Isti fortiter urgent: si estis viri, defendite vos.
Ioannes:
Princeps, si audivisses tu istos paulo ante, quantis se phaleris pro Christo ornarint, quam jactaverint se, quam gloriose se Crucifixo devoverint, credidisses, nullum te Romae vidisse Martyrem, cui non isti fortitudinis palmam praeripuissent: nunc repente juratam Christo violant fidem impii, rebelles, perfidi, non quia tormenta estis minati, sed quia sic se sperant placere. Quid? Tam mollis, tam femineus animus placeat Caesari? Quid grande speretis ab istis Proteis? Quibus in momenta mutandis quilibet Favonius sufficit?
Paulus:
Sufficit placuisse! Ergo, Princeps, si evenerit, ut placere Galerio magis istorum intersit, quam placere vobis, deserent vos: quam jurarunt fidem vobis, abicient, et adhaerebunt Galerio. Plus dicamus: in quae non scelera promptus est, cui sufficit placuisse? Ponite nactos vos esse Principem, qualis Galerius est, avarum, libidinosum, crudelem: quid? Non vos illius avaritiae, libidini, crudelitati toto animo servietis, ut possitis placere? En animum nobilem, cujus haec tota beatitudo est, placere!
Ioannes:
Non ita pueri sumus, Princeps, ut non ista
didicerimus ex Christi lege concludere. Nobis hoc axioma inculcavit parens: sic studete placere Principi, ut nunquam Deo Displiceatis: a Deo, non a Principe omnis felicitas pendet huius vitae, et futurae.
Severus:
Eice ex aula, Princeps, tum sentient, unde felices sint, et quid ista de Deo garrulitas prosit. Mihi in hac vita Caesar pro Deo est.
Ioannes:
Egregie! Exulta, Princeps! Iste ex te idolum facit. ...Sonat tuba. En praeco insonat! Age, deturba Iovem, Constantinum impone aris! Nam qui a Christo defecisti, quid interest, si etiam a Iove deficias? Adulator putide! Si placere vis, Heliogabalo, vel Caligulae loquere, non Constantino.
Marius:
Princeps, ego stupeo patientiam. Te tacite ferre decet hoc impudens os?
Constantinus:
Mihi non faciunt male: vos videritis. Quid tu vultu novum laetiore praefers?
puerorum non modo tulerit, sed probaverit etiam? Ut ad auditam mutationem Procopii obstupuerit? An signum laetitiae dedit? An potius animi turbati indicia in vultu, et sermone notasti? Prorsus velut defecisse doleret. Metuo, ne totus ad Christum transierit.
Severus:
Sic deserentes se deseret Deus, ut solet. Trepidus in hanc cogitationem delabor: repente excidissemus simul utraque gratia Dei et Caesaris: qua quae posset cogitari miseria maior?
Marius:
Concutior totis artubus. Ecquis vero tanti mihi esset auctor futurus mali, praeter te? Et tum sceleste, ita per stygem juro, aut consilium felicius, aut sanguinem dabis. ... * Sonat tuba.
Severus:
Jacta est alea: ad Iovem fugio. ** Ara Iovis prostat. Viden' ut haec majestas blanditur nobis, terret aemulos? Super alis aquilae feremur in Solis thronum.
Procopius:
Hoc de me filii credunt?
Paulus:
Pater! Hoc de istis quis credidisset? Isti fecerunt, ut jam nihil incredibile sit.
Procopius:
Adestis miseri transfugae! Huc splendida illa verba, huc jurata fides, huc magnifica promissa reciderunt?
Severus:
Exprobras, quod facis tu, quod omnes tui?
Marius:
Superbus novo titulo Sacerdos Iovis!
Procopius:
Ah! Ut falsi estis! Jam abiissemus exsules, nisi malum nos vestrum torqueret. Detestor Iovem! Christum adoro, num facio fidem?
Omnes:
Pereat Jupiter, Christus regnet!
Ioannes:
Haec vox me recreat.
Paulus:
Ignosce credulis! Decepti sumus.
Procopius:
Nihil mutavi me! Vos ut mutetis male mutatam mentem, amici, per quidquid est carum rogamus vos! Ex tantis vos esse solos, qui abiciant fidem, hoc vestrum sanguinem decet? Hoc Christus meruit? Qua spe transfugitis? Ah! Quid prodest homini, si mundum universum lucretur? si perit anima, quid non perit?
Volusianus:
Creditis, invito, inimico Christo vos posse felices esse?
Adocetus:
Quodsi sinat Christus sperato per scelus potiri bono, cogitate, quamdiu illud erit? Et quid deinde?
Procopius:
Sed exemplo suadeamus, quod decet. Caesar adest.
quisquam ex nostro numero abeuntibus desit. Liceat Mario et Severo confidentius loqui, ut revertantur: et mihi filios liceat auferre mecum, quamquam non tam mei, quam Christi sint. Admovete vos genibus, carissimi, et vestram vobis libertatem a Dominis exorate: si verba deerunt, perorent lacrimae: evincetis.
Ioannes:
Augusti, quo nostro merito nos sic odistis, ut a patre velitis abstractos? Si scelus est, Christum colere, rei eiusdem sceleris cum patre sumus: nec deprecamur, nec paenitet etiam: Christum colimus! Christus Deus est, et unus Deus!
Paulus:
Christus Deus est, et unus Deus! Quid? Non meremur hac publica professione exilium! Ah! Liceat exulare! Quod si non licet, timete Caesares juvenilem audaciam: possumus vindicare nos de vestris Diis, et erit occasio.
Constantius:
Masculos habent animos pueri.
Procopius:
En! Moveri videntur Principes! Severe, Mari, urgete coepta: invitat Christus ad reditum: Caesares dabunt exsulandi licentiam: numquid transfugii paenitet? Quid resistitis? Porta ad gratiam patet: ultimum per nos loquitur Christus vobis! Si non auditis, claudetur janua, sero clamabitis: utinam rediissem! Rumpite moram! En responsum expectant Caesares! Per si quid de vobis Christus meruit, Christum colite!
Omnes:
Per si quid etc.
Severus:
Irascor Caesares, audaciae hominum! In oculis tuis nos audent. invitare ad contumaciam! Nos obedimus vobis! Colimus Iovem! Christum non novimus!
Marius:
Colimus Iovem! Christum non novimus!
Omnes:
Blasphemia gravis! O Caelum! Quanta patientia perfidos toleras!
Constantinus:
Auguste genitor! Non ultra me teneo. Huc usque processum sit satis.
Constantius:
Satis est. Amici, sacrificet Jovi, qui vult: non tollo vobis antiquos ritus, sed nec exigo mihi. Haec virorum constantia prae omni sacrificio est: omen capio, favet Deus! Secure ad filii electionem procedo. Terentiane, amicum tibi Procopium reddo. Tu cessa Christum persequi.
Terentianus:
Didici hodie aestimare. Sed quid fiet denique?
Constantinus:
Vicistis amici! Et vicit in
vobis Christus: recipite honores positos: mei estis, et ego vester!
Constantius:
Ex hac die liberam omnibus promulgo facultatem profitendi Christum. Nemo cuiquam molestus sit Christi causa: nemo obicem ponat legi, quam Imperator non improbat. Abscedat stupor! Fictio fuit, quidquid feci adversum vos! Non odi Christum: parum abest, etiam colo. Periclitari constantiam lubuit, ut ex fidei firmitate erga Deum intelligerem, quos potissimum novo imperii mei collegae Ministros legerem, quibus ille se possit tuto confidere.
Procopius:
Triumphat Christus: vivite Caesares! Totus jam vester Procopius erit: totus Constantii, totus Constantini.
Omnes:
O grande prodigium Christi! O admiranda mutatio! Vivite Caesares!
Constantius:
Huc insignia imperii: Filio jurabitis fidem.
Terentianus:
Jurabimus. Gaudio implêsti omnes, cum Procopium servas.
Severus:
Quid ita? Coronabitur Filius, neque ante sacrificium fiet?
Constantinus:
Factum est a Procopio magnificum satis. Quid ad te?
Constantius:
Palam est modo animus vester: convictus sum, dignos esse, quos filius colat in primis.
possunt, quia communi bono necessaria: neque premi patietur ab hostibus, adversum quos armabit se ipse, nulli labori, quin nec sanguini parcens, quem fundere sit necesse, ut vobis sit bene. Unum postulat vicissim a vobis, ut sitis concordes, et quam estis religione diversi, tam animo similes. Nolite petere, ut, quod Romae Galerius facit, ferro et igne Christi cultores persequens, idem faciat ipse in Gallia: non faciet, et sua erit, sicut sub patris, ita sub filii imperio libertas cuique salva. Homines pacifici sunt, magno animo, et fideles Principi, quamdiu servant Christo fidem! ergo cur persequamur? imo cur non in honore et amoribus sint, praecipue quia plerique vestrum ita aestimant Christi legem, ut ab eius acceptatione nihil, nisi austera sanctitas praeceptionum absterreat. Quod si spondetis pacem, corono filium, et Caesarem dico.
Terentianus:
Ego, viri, quam hactenus alienus a legibus Christi fui, tam in istis, quos hic videtis, hodie didici magnifacere. Amemus viros, quos amant Caesares! Sinamus, quem sunt meriti, amore frui.
Procopius:
Toti vestris ut commodis devoti vivamus, ipse, quem adoramus unum, nos Christus jubet. Quamdiu videtis nos servire Christo, tamdiu servimus vobis: securi estis.
Terentianus:
Vivite, et gaudete favore Caesarum in nostrum bonum!
Omnes:
Vivite, et gaudete favore. Caesarum in nostrum bonum!
Constantinus:
Sic placetis. Sic animo uno omnes conspiramus in communem felicitatem. Concordia invictos, beatos facit.
Constantius:
Ergo quod felix, faustumque sit, laurum cape, fili, imperii consors mei! Sceptrum arripe! Tolle in clypeos miles, et fidem jura!
Terentianus:
Stringite gladios, curvate genu, clamate unanimi voce: quod fideles, quod fortes, quod constantes in famulatu Constantini futuri simus, juramus!
Omnes:
quod fideles, quod fortes, quod constantes in famulatu Constantini futuri simus, juramus!
Constantinus:
Vicissim ego vobis amorem, curam, solertiam spondeo.
Omnes:
Vivite Caesares! Felices, Victores, Patres vivite!