ARGUMENTUM.
DEus sceleribus Salomonis offensus Jeroboamum decem tribuum, quae eodem sic ordinatne, a Roboamo Salomonis filio defecerant, Regem, atque adeo regni Israelitici Fundatorem constituerat, beneficium perenne fore pollicitus, nisi esset ingratus. At ille (ut meticulosa ambitio est) ne templi Hierosolymitani amore tracti subditi, deserto se, ad Roboamum reverterentur, veritus, idololatriam regno invexit, vitulos aureos pro Diis proponens, consilio stolidissime politico. Nam idcirco induxit Dominus mala super domum Jeroboam et omnem familiam extinxit. 3. Reg. 14. et 2. Paralip. 13.
NB. NB. De Jeroboami morte dicit scriptura: Percussit eum Dominus, et mortuus est, haud dubie, aiunt interpretes, morte violenta per aliquem Justitiae divinae ministrum, sive daemonem, sive Angelum, sive hominem.
2. Nos hic utimur synchronismo, et tempora distincta con jungimus. Nam familiae totius extirpatio primum duobus annis post mortem Jeroboami contigit per Baasam praefectum militiae, postea Regi Syriae confoederatum.
3. Haec omnia contigerunt, cum in Judaea regnaret Asa, Rex pacis studiosus, et verae Religionis instaurator in regno suo.
4. Cum filius Jeroboami mortuus sit paulo ante Patrem (ille, qui solus honore sepulchri gavisus est ex fratribus suis) merito credimus, adhuc sub mortem Jeroboami vixisse Ahiam Prophetam, qui haec omnia illi praedixerat, cum ab uxore eius de morbo dicti filii (Abiam vocabatur) interrogaretur.
PERSONAE.
Ahias Propheta.
Jeroboam Rex
Baasa Praefectus Militiae.
Salmon, Filii Jeroboami.
Nepotes Jeroboami.
Manasses a Cubiculis.
Aram Legatus Regis Asae.
Ibrahim Legatus Regis Syriae.
Sadoch a Secretis Legato Aramo.
Tribunus Militum.
Religio:
Fons aquae vivae fluit Hierosolymae;
Suadeo, ut mittas, qui afferant de frugifero latice,
Sine quo, sicut arbor nasci non potuit,
Ita non potest crescere.
* Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce Dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra. Aegypti! posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan. Ibidem. Genius_Jeroboami:
Probatne status Ratio, quod suadet Religio?
Ratio_status:
Nec opus est, nec expedit tam procul aquas petere:
Vicina sunt oppida Dan, et Bethel,
Ubi cisternae inveniuntur limpidissimae.
Genius_Jeroboami:
Sic est: ite, quaerite!
Religio:
Heu! Cisternas quaeritis!
Genius_Jeroboami:
Quid irasceris?
Religio:
Quid Deus prohibuerit non legitis?
Hoc est praeceptum primum, et maximum:
Ego sum Dominus Deus tuus:
Non habebis Deos alienos coram me,
Nec facies tibi sculptile, ut adores illud.
Ratio_status:
Subintellige: nisi expediat aliud.
Postquam creavit hominem Deus,
Reliquit illum in manu consilii sui:
Ipse vero jam circa cardines caeli perambulat,
Et nostra non considerat:
Sua ergo cuique prudentia Deus est.
Religio:
Pro stupidum Deum!
Tu audi consilium meum.
Religio:
Vah! stygia axiomata!
Genius_Jeroboami:
Ex his tamen mihi placet regnare.
Tu si nostris te consiliis
Non potes accommodare, potes exulare.
Religio:
Exulabo: sed mecum abibit felicitas,
Et tu impiam sero damnabis prudentiam.
Ephebus I:
Invenimus aquam,
II:
Uberrimam, limpidissimam.
Genius_Jeroboami:
Eia feliciter! - - Hem! Patent mendacia;
Nihil est foetoris in aqua: abi vaniloqua!
Etiam, quae scripsisti, deleo;Delet Decalogum.
Adeo nihil, quod minata es, timeo.
Ratio_status:
Ego, quod felix, faustumque sit, arborem irrigo.
Vos mihi concinite!
Religio:
Aspicite! ecce sic decipitur,
Qui a falsa prudentia regitur.
[Note: Psalm. 36] Verissime, vidi impium superexaltatum,
Et elevatum sicut cedros Libani:
Transivi, et ecce non erat! non erat!
Nempe scripsit oraculum, qui scripsit de me:
[Note: 1. Reg. 2] Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum:
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
In hoc irruimus non vocati, hoc aula postulat, hoc omnis, Israel.
Manasses:
Convenerunt Principes tribuum: totus ad fores Regiae se stitit populus: tu funesto demum aspectu abstine, et ultimos, ut mortuo honores feramus, sine,
Ieroboam:
Sino. Fer nuntium Zara, et pompam instrue. Nadabum mihi adesse jube.
Zara:
Utrumque ago.
Ieroboam:
Tu cum cohorte in Silo perge: ibi Ahias habitat: velit nolit, ad me huc trahe.
Manasses:
Prophetam?
Ieroboam:
Ipsum.
Manasses:
Redire forsan cogitas ad sacra Patrum?
Ieroboam:
Tibine Rex rationem imperii debet? Baasa! Ultima illuxit dies! evaginavit fulgurantem gladium vindex Numen, nec una victima furorem saturat.
Baasa:
Impotens dolor loquitur. Filium rapuit mors: est grave malum! Sed quid facias? Ferri debet: et praeteriit. Superstes vivit Nadabus tibi: Salmon et Esron vivunt: vivunt duo fratres, nepotes octo: nondum procubuit domus.
Ieroboam:
Ah! Filius, fratres, nepotes sile! Fuerunt! Haec vox tonantis est: fuerunt! Tu credis, unum me lugere malum! Foeta capiti impendet nubes: non dimittetur ne una quidem anima de semine meo! I nunc, et increpa, longum quod luctum traham!
Baasa:
Vanos timores mitte. Quando Principibus imminet grave malum, semper cometa fulget. Nunc una nubecula fuscat diem, quae filium oculis rapuit: reliquum omne Caelum ridet suaviter, vultu sereno radians.
Ieroboam:
Tibi ridet: mihi fulmina, et mortes coquit. Ahias vates est.
Baasa:
Regnum Ahias vaticinatus est tibi: memini.
Ieroboam:
Idem nunc interitum canit. Ut aegrotare filius hic meus, Baasa, coepit, extimui statim, nec ausus sum sperare a vitulis opem. Ita sapere calamitas docet. uxorem voco, et perge in Silo, inquam, ibi Propheta habitat: consule, quid futurum sit puero. Paret, mutat vestes, ne agnoscatur, abit. Jam audi prodigium. Calcanti limen domus obvius Ahias exit, et quamvis caliget ipse prae senio, quamvis dissimularet se illa esse, quae
erat, tamen alloquitur prior, et cum sarcasmo: ingredere, inquit, uxor Jeroboam! Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. Jam praecipe animo, quidquid horrent aures, non assequeris, quod dixit.
Baasa:
Vel narrans terres.
Ieroboam:
Non est locus dubio super: certus interitus est. Nam postquam exprobravit acerbe beneficia de caelo collata mihi; postquam exaggeravit ad horrorem maleficia, quae ego reddidi: postremo has minas tonuit: vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer, et planget eum omnis Israel, et sepeliet. Iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum. Ceteri, qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves Caeli, quia dominus locutus est.
Baasa:
Superi te servent, Rex!
Ieroboam:
Serum est votum, et forte nec serium tibi.
Baasa:
Regna diu! Serium votum est. Vis, probem sanguine?
Ieroboam:
Abjectum a Deo Regem quis optet vivere? Addidit, quod maxime terret: constituet autem sibi Dominus Regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore. Viden'! nec mora supplicii est.
Baasa:
Oraculum atrox! Egone alteri, quam tibi serviam? Quis ille? Quem nominavit fatidicus senex? Hoc ense cadet!
Ieroboam:
Nemo nominatus est, nempe ut sit metus gravior, dum omnes timeo. Rescire tamen latronis nomen adhuc sum avidus, et spero, audiam ex Propheta: ideo accersivi.
Baasa:
Est proditor, nisi prodat.
Ieroboam:
Nil contra hiscere est ausa infelix mater, minus plura exquirere. Abit, et dum ingreditur limen domus, ecce exspirat filius, quod dixit senex. Coepit impleri crudele monitum: quid porro ambigam de futuris? Fratres, nepotes, filii mei! Carnem vestram vorabunt corvi, et sanguinem canes bibent. Jam mihi videre videor!.. O horror spectaculi foedi!.. O Israel! Popule tot annos regnate mihi! Hunc unum meum sepulchro
condes? Reliquos omnes canibus et corvis dabis? Tremite posteri sortem Regum!. Nec me aliquis juvat?.. Nadabe ades! Patris exemplum sequere! Confringam vitulos, aras profanas destruam, occidam popas, evertam lucos! Forte sic placabo Deum, et intentatum avertam exitium. Pares?
casus fuit. Saepe contigit, mori juvenem.
Ieroboam:
Ah! Nescis, fili! Mortem omnium mors una trahit. I, quid caelum minetur nobis, ex matre quaere. In pace cum Asa salus est.
Baasa:
In bello salus est. Ignosce Princeps, si aperio sensum animi contrarium tibi.
Nadab:
Loquere pro me, Baasa.
Baasa:
Pro Rege, pro Regia domo, pro Regno loquor. Mihi timendus videtur Asa, ne sit is, quem tibi formidabilem Ahias dixit.
Ieroboam:
Timendus Asa, si erit affinis meus? Si pacem colet?
Baasa:
Non erit affinis, non colet pacem. Subdole agit omnia, ut mora consiliis detur. Vides, ut pace, qua frui patimur, utatur provide in rem suam: in perniciem nostram sapienter? Quot urbes aedificat? Quam diligenter munit, muris vallat, turribus roborat? Idem, cur altaria Diis gentium a Patre suo et Avo erepta subvertit? cur fregit statuas, et lucos succidit? Cur de cunctis urbibus Judae aras et fana abstulit? Caeci sumus, nisi videmus, hac arte subditos tuos ad se pellici. Et habet effectum fraus: prisca religio populum trahit, vilescunt vituli, scindimur, quotidie multi diffluunt [(transcriber); sic: difflunt] ad Asam transfugae: crescit Asae potentia, collabitur tua. Asae ego non fiderem. At pacem petit, foedus, sponsam, dotem offert? illecebrae sunt. Adjuncta conditio deceptorem animum satis prodit. Deiciendi sunt aurei vituli: cur? Ut Rex Syriae in foedus non veniat: ut Rex Aegypti a foedere resiliat: ut Jeroboam Regi Judae nudum subito prostituat latus. praeterea videt Asa, fieri non posse sine tumultu mutationem tam repentinam: inveterata viginti et amplius annorum superstitio efferavit plebis animos in pertinaciam non expugnandam facile. Praecipue si a Popis, quorum interest, idola coli, etiam concitetur. Hoc igitur tempus expectat Asa, quo cum Patre propter sponsam committet se filius: quo Proceres studio partium collidentur consiliis: quo plebs in apertos tumultus ibit. Tum utique Regnum in se divisum invadet vafer, et rapiet sibi: tum quid tibi, quid
futurum sit tuis, facile concludis. Vereor, ne verax nimis interpres Ahiae sim.
Nadab:
Nemo potest sapientius loqui.
Ieroboam:
Quo revocas trepidum [(transcriber); sic: trepidnm] ? Perspicio, non dici nihil. Inter sacrum et saxum me tenes. Si ruo Deos, Asam timeo; si non ruo, fulmina de Caelo ruent.
Baasa:
Nondum nubes coiverunt: Asa propinquius nocet. Asam time.
Ieroboam:
Haec humana prudentia est; num contra decreta Caeli sufficiet? Exspectabo Ahiam.
optime. Nunc, si quid me velis ad Syriae Legatum propero: urgendum est negotium suave.
Baasa:
Non assistes fraterno funeri? Mox ducent pompam: sic jussit Rex.
Nadab:
Scio: sed ibunt fratres reliqui: me aliae tenent curae. Amavi fratrem: sponsam amo.
Parentem alloquar. Ludimur! Vel ex his, quae tu mihi, abunde intelligo, ex morte filii alium a se omnino Jeroboamum esse. Subsistam nempe, et testis adstem, dum percutitis cum Asa foedus, dum frangis datam fidem, dum sponsam Syram abdicas, Judaeam eligis, dum abicitis Deos! Syriam triumphat Asa, et Syriae Legatus pompae spectator sit? Parce! Decretum est: abeo.
Nadab:
Per Deos mane! Nihil omnium, quae times, fiet. Centies dicam? Non sufficio tibi?
Ibrahim:
Aliud Nadabus, aliud Jeroboam loquitur. Propheta, credo, quem vocavit, docebit Patrem loqui tecum? Princeps, tu hominem jactas non admissurum te ad alloquium Patris: cur igitur non das mandatum, ne adducatur? Cur tu vis loqui? Patrem ne suis ille dementet dolis, metuis: tibi non times? Apertus est animus jam in sensa paterna pronior.
Nadabus:
Deciperis. Virum, qui Patri vaticinatus est regnum, videre sum avidus: curiositas est, quae te offendit.
Jeroboamo, vae tibi, Princeps, vae toti familiae, si dictis adhibenda est fides.
Nadab:
Tu larvas metuis. Videbo, et audiam hominem. Duc intro mihi.
Ibrahim:
In animos quid possit vel sola species, qualis descriptus est, viri, fors nunquam expertus es, Princeps: secus paruisses consilio.
Nadab:
Tu adsta colloquio: disces melius Nadabum nosse.
verum?
Ahias:
Non credis? facis, quod juvenes solent. Experiri miseriam malunt, quam credere. experieris.
Nadab:
Quid experiar?
Ahias:
Quod non credis.
Nadab:
Nunc loquere.
Ahias:
Morte truculenta ad stygem perges.
Nadab:
Quis erit necis Auctor?
Ahias:
Nomen siluit Caelum.
Nadab:
Sycophanta atrox!... Et tu bone Senecio, qua morte finies aerumnas vitae? Ahias. Morte placida defungar Deo.
Nadab:
Teneo mendacem: hic mucro convincet reum. Jam repete ferale carmen: constituet sibi Dominus Regem super Israel?
Ahias:
Constituet.
Nadab:
Quem?
Ahias:
Nescio.
Nadab:
Ille percutiet domum Jeroboam?
Ahias:
In hac die.
Nadab:
Quis?
Ahias:
Nescio.
Nadab:
Aut dices, proditor, aut morte placida non defungeris Deo.
Manasses:
Rex prodit.
praetexit praeceptum silentii: quid? on loquitur satis, quid sperandum sit mihi? ibo, convasabo.
Nadab:
Quid dicam? quid faciam Manasses? sic mihi sponsa rapitur?
Manasses:
Alia datur aeque Regia.
Nadab:
Sed non aeque chara.
Manasses:
Quid enim displicet in Asae filia?
Nadab:
Religio, Patria, Pater. Frater nuper postulabatur: nunc postquam putuit ille, ego placeo. Contemptus sum: et amem?
Manasses:
Ama amore pacis, amore Patris, amore Dei.
Nadab:
Quem tu mihi oggeris Deum?
Manasses:
Quem olim Rex Pater coluit, quem iterum colet, nisi obsistam tu.
Nadab:
Manasses loquitur? non tu mecum immolasti Aegyptiis Diis?
Manasses:
Paenitet.
Nadab:
Absurda vox! Apage simulator! ex aula, ex regnote proripe, ad Asam transfuge!
Manasses:
Dudum cogitavi.
Nadab:
Etiam insultas? cogitasti dudum? Sic servas Regi fidem?
Manasses:
Pudet violasse juratam Deo! Et sumus plures, Princeps, eiusdem mentis. Cum in Judaea regnavit Roboam, cum sceptrum Abias tenuit, quo fugeremus? Etiam ipsi adorabant gentium Deos. Nunc regnat Asa, et restituit nitorem templo, honorem moribus, Religioni splendorem: nunc lubet fugere, nisi Rex ipse tecum exemplum sequatur Asae.
Nadab:
Vah! aurium tormentum grave! Et plures sunt eiusdem mentis?
Manasses:
Fateri jam licet palam, quando haud procul abese Rex, ut exemplo firmet animos, quos fovemus. Ah! Princeps! esse velis Asae gener! ipsa tibi in Asae filia felicitas nubet!
Nadab:
Facesse amphibium monstrum! quid mihi tecum est?
Manasses:
Doleo claudicasse. deus in tempore me erexit. Tibi porrigit manum: patere, ut erigat: nisi pateris, feriet. Ahiam audisti!
Zara:
Intellexi.
Baasa:
Nunc ad Syriae Legatum rursum perge. Doce, quid fieri in his, rerum circumstantiis ab ipso velim. Urge furorem hominis: dic, dolere me sortem viri, in aula actum agentis: male habere me etc. Legatum haberi male, vix pro Regio respici, verba dari, et haec vix bona. Adde: inter proceres Baasam solum aegre ferre injuriam tanti Regis: vindicare velle, si opem promitteret Rex, si foedus addiceret, si filiam destinatam Nadabo, filio Baasae sponderet. Scripsit Ibrahim, et quia cupidus est habere Regem generum, scripsit acerbius, quam ego dictaveram. Exarsit Benadad ad Epistolae argumentum: ultionem commisit mihi: quae petii, spopondit omnia, denique habiturum Baasae filium sponsam regiam, si esset Baasa futurus Rex. Vides, ut me omnis felicitas amet?
Zara:
Nunc mysterium capio, cur repente frigidus, et poene rusticus Ibrahim Nadabo factus sit, quem nuper tantis officiis coluit. Ego suspicio prudentiam tuam: nihil te fugit omnium, quae facere negotio periculi pleno exitum felicem possint, modo faveat caelum.
Baasa:
Modo non obsistat caelum; ut faveat, non est opus. Me Ahias animat. Hoc teste, si caelum non probat consilii modum, certe eventum probat. Jeroboam a caelo damnatus ad mortem est: sententiae executorem ego libenter ago. Optanda est infamia, si nomen carnificis titulus Regis excipit. Dividamur. Age negotium tuum, Ibrahimum primum, tum Manassem adi.
Zara:
Io! Strenue! magnanimos in ausus prurio. Vive Rex!
Baasa:
Ut me vox ista afficit! Tres litterae sonum quam gravem faciunt! REX! O digna vox, quam omnibus periculis meam faciam!
CHORUS I. Pseudo-Politicismi impietas.
[Note: Percussimus foedus cum morte, [Note: * Ne noceat,] et cum inferno fecimus pactum. [Note: ** Ut adjuvet.] Ita Isaias c 28. de tribu Ephraim, ex qua fuit Jeroboam. ]
*** Theatrum exhibet officinam Parcarum.
PERSONAE. Pseudo-Politicismus. Pluto. Plutonis Ganymedes. Parcae, Clotho, Lachesis, Atropos.
Ganymedes:
Deae severae! frontem exporrigite hodie:**** Pseudo-Politicus, ne illum timor mortis a malis artibus absterreat.
Nova fero novissima, laetissima!
Clotho:
Quis te huc jussit intrare?
Ganymedes:
Pluto jussit nuntiare.
Missus ab hominibus Legatus descendit ad nos:
Percutere vobiscum foedus mortales postulant,
Et pactum facere cum inferno desiderant.
Lachesis:
Quid Pluto ad haec?
Ganymedes:
Probat, plaudit, jubilat,
Quod suam expeti amicitiam videat.
Rogat, ut vos quoque placidas exhibeatis,
Ne a foedere homo resiliat ex timore
Consuetae vobis severitatis.
Atropos:
Parcae, ut possint parcere?
Ut suae naturae repugnare?
Ganymedes:
Saltem potestis aliquid simulare.
Legatus est ex tribu politica;
Politice cum Politico agite,
Ne videamini, esse Deae rusticae.
Omnes tres:
Nescimus, quid Politicus sit!
Ganymedes:
Politicus est, qui propter se, omnibus omnia fit.
Sic audivi describi:
Et talis etiam videtur esse, quem vidi.
Ganymedes:
Sibi scilicet sapit: sapientibus desipit omnibus,
Velut larva belle ad speciem tornati Mercurii,
Sed cerebro vacui,
Fatua sapientia haeret unico principio: sic expedit!
Itaque stolide credit,
Quidquid, ut credat, expedire judicat.
Omnes tres:
Ergo decipi vult?
Adducatur! Decipiatur?
Lachesis:
Comamus nos, sorores! Famuli, nigrorem lavate!
Clotho:
Crines crispate!
Atropos:
Cerussam, stibium, speculum date, * Ornant se.
ARIETTA.
Omnes tres:
Cum vulpe vulpinemur!
Quod facit, imitemur!
Clotho:
Vultum ad delicias,
Lachesis:
Vestem ad illecebras,
Atropos:
Vocem ad blanditias
Omnes tres:
Nos juvat fingere.
Clotho:
Sic volo comparere:
Lachesis:
Sic potero placere:
Atropos:
Sic expedit! Sic expedit!
Omnes tres:
Sic possum fallere.
Ganymedes:
Cum Plutone ingreditur hospes.
Pluto:
Ingredere sospes. Ecce haec sunt Numina,
Quae, ut tibi sint placida, debes exorare.
Hic est, o Divae, qui vobis vult supplicare.
Tres Parcae:
Impetrat omnia, quem Pluto dignatus est commendare.
Pluto:
Cessas genu flectere? * Velut si percussisset haedus [Reg: faedus] cum morte.
Eia! jam licet vota exponere!
Pseudo-Politicismus:
Ignosce, Rex magne Erebi!
Prope abfui ab exstasi,
In quam me rapuit aspectus Dearum.
Vah! ut mendaces sunt Poetae,
Qui Deas tam amabiles
Simplici plebeculae finxerunt intractabiles!
Ego audacter mentem aperio,
Vota exhibeo.
Hic si cultus quid meretur,
Una detur,
Quam rogamus gratia:
Longa, Deae ter amatae,
Longa date,
Longa vitae stamina.
Pluto:
Prae verbis placent opera. In foedus coeamus, * Inde oritur licentia scelerum, et quasi pactum cum inferno fit.
Pseudo-Politicismus:
Timore mortis liberi, jam nihil recusamus.
Legatus sum cum plena potestate:
Quod vultis imperate.
Pluto:
Ergo porrige manum. Vos Divae, quam facimus, perpetuae.
Este testes amicitiae.
Omnes tres:
Styge auspice, inviolabile pactum facite! ** Ex vana spe summae felicitatis, quam promittit ostentator Diabolus obtinendam per media a se suggesta.
Pluto:
Respice! Haec omnia vobis dabo, *** Campi Elysii exhibentur.
Si agnoscitis Dominum, si praestatis homagium.
Pseudo-Politicismus:
Pro! Quo me abripis?
Pluto:
In campis versamur Elysiis.
Pensa scelerum gravitatem, et levior poena erit. Comparemus. De medio populi in regale solium te Deus extulit, decem tribuum Dominum fecit, amplam felicitatem, si esses fidelis, promisit: tu beneficio vix accepto in benefactorem abutens, armasti te adversus omnipotentem, bellum intulisti Religioni, conflasti Deos aureos, primus elato impietatis vexillo, populum traduxisti in castra idololatriae: quanta ingratitudo! Spem felicitatis fundasti in tua prudentia, in mediis vetitis, in consiliis Deo, quo invito felix esse nemo potest, contrariis: quae insania! Monuit te Deus, ut resipisceres, minis, exemplis, poenis, prodigiis: audisti Prophetam, qui primum sacrificium vitulis immolanti obstrepuit; sensisti aruisse manum, quam ad necandum virum Dei extenderas; vidisti dissilire altare sacrilegum, cineresque effundi; cladibus affectus es a Roboamo, cladibus ab Abia; intellexisti, Deum irasci tibi: scis, in poenam idololatriae inglorium misera, et quod timendum est, aeterna morte periisse Salomonem cum filio et nepote: merebaris morte simili pridem rapi: at regnas, et secundum jam supra vicesimum annum regnas semper impius, semper contumax: quis est hic incredibilis patientiae, qua te tolerat Numen, abusus nefarius? Et miraris, succedere poenam denique, poenam quereris, de poena plangis? non est iste verae paenitentiae spiritus, Rex! Peccavi Domino! sic planxit David: de culpa doluit, poenae submisit se lubens. Exemplum habes: sequere. Si remittere supplicium Deus velit, gratias age: si nolit, tolera! Ferre necesse est, non evades: interest, ut paenitens malis, quam contumax ferre... Tumultum animi hoc triste silentium loquitur. Loquere Rex!.. Ah audiam salubrem vocem: peccavi!
vos fuga subducitis, perditi.
Manasses:
Idem dicebat Zara. Itaque ut vidit gaudere me de suo adventu, subjunxit audacior: Quamquam quid ignobilem fugam cogitamus? Possumus facinore glorioso memoriam posteritatis mereri. Quid ita? inquam: impii Regis, ait, familia omnis, Deo judice, rea est mortis. Perimamus! Excogitavi facti modum: certus et tutus est: convoca socios, convenite me domi meae, docebo seriem. Exhorrui paulum: mox facinus visum est dignum animo heroice pio: condico, spondeo de ceteris: ille domum abit: ego mox ad Aramum.
Aram:
Ego vero in re tam gravi nolui decernere aliquid, donec, quid tu sentias, audiam.
Ahias:
Hoc deerat, ut in sceleris societatem etiam Propheta vocetur!
Sadoch:
Scelus vocas, quo scelus tollitur?
Ahias:
Tollite scelus! Hoc probo. Sceleratum autem tollere vobis cujus exemplo, cujus praecepto, qua potestate est licitum?
Aram:
dubitabam. Jam quia improbas, cedo statim.
Ahias:
Et tu?
Manasses:
Absit, ut meo scelere puniam alienum. Eo, et Zaram moneo.
Ahias:
mone cito. Fugere licet, et jam necesse est: hoc mone: procella imminet.
Manasses:
Ipse prospicio.
Sadoch:
At ipsa fuga nonne suspectos faciet?
Aram:
Non tamen reos.
defendet rebelles, et violatam laudabit fidem.
Ephrem:
Hic sermo animum prodit. Rex, fugae tuorum non modo conscios, sed auctores vides.
Ieroboam:
Quid fugae auctores vocas? Parricidae sunt. Asam, Propheta belle! numquid Asam constituit Dominus Regem, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore? O fraudum artifex! Quod optas fieri, pro oraculo vendis, et clamas: Hoc dicit Dominus! cum dicere deberes: hoc optat Ahias! Nunc audi: Hoc dicit Dominus, si ego te cuiquam transfugii fuisse auctorem comperero, morte morieris in hac die, et in hoc tempore.
Ahias:
Insulta, minare, clama!
Ieroboam:
Bellum, Baasa, bellum decretum est: tibi comitto curam: arma para! In Asam imus.
Aram:
Bene est. Discedere igitur per te liceat, et Regem monere meum.
Ieroboam:
Discede, nuntia!
Ibrahim
vaticinii nefasti veritas ad solem patet. Nisi tibi cavisset Baasa; jam eveniret etiam, quod iste, auctorem silens, optavit fieri.
Nadab:
O Baasa omnes debemur tibi!
Ieroboam:
Securos praestas?
Baasa:
Praestiti. Missa est cohors, quae cingat domum, et vinctos pertrahat ad tribunal. Monitus excubitor omnis, ne aut Legatus Asae, aut Propheta sinatur exire palatio: captivum utrumque tenes: sontem an insontem ego non dicam: dicent ex vinculis rei.
Ieroboam:
Prospectum bene. Ibrahim, cum Rege Syro est foedus.
Ibrahim:
Nisi tenuisset me Baasa, jam abissem.
Nadab:
Repente beatus fio.
Ieroboam:
Tractemus intus. Tu coepta perfice. Armentur cives, urbs tota vigilet, tibi pareant omnes, ne quod gravius se malum moveat.
Baasa:
Rex in me confide!
Ahias:
O stulta fiducia! Audi Rex! Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam!
Baasa:
Vos sequimini me.
Aram:
Patebit innocentia.
Baasa:
Precor.
SALTUS.
quod cupis, tanto est majus gaudium, cum tenes. Fruere diu, posteritatis spes prima meae! dilecte fili! At tu, Legate, excusa moram, qua ire in foedus distuli. Vetuere ingens luctus, et gravis timor.
Ibrahim:
Idoneae causae sunt: nihil te istud angat. Experiere, quanto prae Asa melior socius, Rex meus sit.
Nadab:
Experiatur hoc perfidus Asa: det poenas fraudum, et cruenti consilii.
Ieroboam:
Tanti Asam sceleris, et indigni Rege, tamen non damno. Audiendi sunt, qui accusantur, ut pateat veritas. Exhaustus tot bellis populus aegre in novum movebitur, nisi cogat extrema necessitas. Intestinas plus turbas metuo, quam bellum non necessarium desidero.
Ibrahim:
Iterum trepidas? Auxilia Syrorum non sufficiunt, ut satis armatum te credas?
Ephrem:
Tota etiam cum Syria Aegyptus militat tibi.
Eliphaz:
Et tui subditi, si audiant execrabiles dolos, quibus in te, in tuos, in regni viscera cruentam Asa intentat rabiem, non ipsi arma rapient? Non vitam, et sanguinem offerent tibi?
Nadab:
Ipsi ultionem urgebunt ferociter, ne suscipere cogantur tyranni infame jugum. En Baasa subit.
Ieroboam:
Tenes parricidas?
impetu dixisti aliquid, quod sceleri verti possit, fatere: clementem habes judicem, si pro causa dicere aliquid probabile queas.
Zara:
quem praecipiti judicio jam ante damnasti, irrides tyranne! Si servile testimonium nullum est: cur vincula fero? Sed age, quid vis, ut fatear?
Baasa:
Zara, amicum ut te compellem, hoc tempus non patitur. At si quid olim Baasa potuit, nunc pare consilio: modeste loquere: interroganti fatere omnia, nisi velis, ut ad tormenta appellem.
Zara:
Crudelis proditor!
Baasa:
Glorior hoc nomine, quoniam pro Regis salute fero.
Zara:
Modeste ut loquar, postulas? Moriturus adulari non scit.
Ephrem:
Furit homo! Adora Regem! Majestati inclina te!
Ieroboam:
Sine! Furat furorem suum: extremum solacium est. Tu quaestiones promove.
Baasa:
Ergo, quoniam ita audax es, ut mortem non horreas, non negas te conspirasse in Regis exitium?
Zara:
Fateor.
Baasa:
Fateris, machinatum esse interitum toti familiae regiae?
Zara:
Feci.
Omnes:
Fulmina caelum immane scelus!
Baasa:
Regnum Israelis tradere Regi Judae voluisse?
Zara:
Glorior!
Omnes:
Absorbeat tartarus proditorem!
Zara:
Quid exclamatis? Meditatus sum facinus annalibus dignum, et quod mihi nomen aeternum ferat. Irascor, quod hodie primum occurrerit cogitatio tam utilis patriae, tam grata Deo! Jactari pridem in imos maris vortices hauriendus debuit, qui navem ipse hauriendam fluctibus in scopulos navarchus egit! Quis placide navigat, dum clavum Jeroboam tenet? Deproeliantes undique jactant venti: semper procellis tumet eversum mare: fatiscit carina late, et gravem admittit aquarum molem.
Nadab:
Quas tu ampullas proicis?
Zara:
Vin', clarius loquar? Rem publicam Jeroboam perditum ivit: dignus est, ut et ipse intereat. Probat sententiam Deus. Impie! Tot annos servire nos coegisti infamibus vitulis: non prospexisti, fore aliquando tempus, quo pudendi mancipatus nos pudeat? Templum, Sacerdotes, Deum rapuisti: mirum est, si
eripere tibi vitam molimur? Occidisti tot animas: non mereris occidi! heu! Amice Baasa! quam tu es male de Republica meritus, prodendo consilia tam salubria! Mihi quidem moriendum est: morior laetus, quia in conatu tam pulchri facinoris. At te Baasa, te, si quid pristina amicitia valet, si quis calor in venis bullit, quem sustinet amor communis boni, si qua cura est tuae salutis, gloriae, animae, Dei, te oro, ut exsequaris, quod ego impedior. Rex esse potes, et es dignus ut sis, eia assurge!
Baasa:
Rex! Jube, ut homini furioso sacrilegam linguam haec manus ex faucibus trahat! Nam quousque patiens audies hanc rabiem loqui!
Nadab Ephrem Eliphaz Ibrahim:
Rapiatur ad mortem!
Ieroboam:
Imo tu loquere amplius. Edic, placari tu mihi, et tui possunt, si ego revertar ad Deum israel, si restituo sacra Patrum?
Zara:
Barbare! Quid verbis blandis saevitiem tegis? Prurit animus in caedem procerum: novi dolos: hac arte participes consilii ut prodam, quaeris? Despera! Ex me neminem scies. Expellere hanc animam potes, evertere hunc animum non potes. Occide me! Supersunt, qui vindicent: hoc solacium est.
Ieroboam:
Inane solacium est. Scio miser, in quibus fidas. Auctoritatem sceleri Ahias facit, fiduciam Legatus Asae! Stupide! Quid attonitus haeres? Negare potes? At jam luit uterque scelus: perierunt. I miser, vindictam spera!
Zara:
O Caelum! Quid audivi? Ahias occisus est! Hoc de te Propheta optimus meruit? Imo hoc a Caelo meruit: Martyr est. Praeceptum, si nescis, praeceptum a Caelo accepit Ahias, ut Asam concitaret adversum te: Asa Legatum misit, qui proceres averteret a te: uterque pro Caelo occubuit: beati sunt!
Omnes:
Tenemus auctores sceleris!
Ieroboam:
Satis est. Tribune, in carcerem trahe! Tormentis efficiam, ut nec ceteri lateant. Adducatur Manasses!
Zara:
Occide omnes! Asa superest! Asa nos vindicabit.
Probavit, si servare tibi non possim, quin violem Deo.
Ieroboam:
Reus est moritis: Quid vobis videtur?
Omnes:
Reus est!
Manasses:
Quis? Ahias reus? Pavido pectus tremuit metu! Ahias reus, et reus per me!
Ieroboam:
Conjuratum est in nostrum caput: Asa regnat! Tu socios perduelles nomina!
Manasses:
Si transfugere a scelere ad virtutem scelus est morte dignum, neminem nomino. Paenitet de Ahia dixisse verbum! Imprudens lingua! At tu Prophetam verere Rex, si Deum times.
Ieroboam:
At tu transfugii comites numera, si amas vivere.
Manasses:
Silere decretum est.
Ieroboam:
. Rape in carcerem, miles! Meditandi concedo gratiam.
Manasses:
Inutilis est.
si quam atrocibus sim injuriis laesus, ex te intelligant. In lucum evoca Principes: Ipse adsis cum milite, ego sequar, et sacrificium Diis sospitalibus faciam, quorum beneficio haec domus, hoc regnum stat. Victimas gratas dabo. Fratres cum tota familia adeste mihi: Nemo absit vel Nepos, vel filius: omnes prostitimus periculo, omnes sistamus nos gratos pro beneficio.
Eliphaz Ephrem Nadab:
Sistemus.
Ibrahim:
Erit id spectaculum laetum mihi. Interim, si per te licet, Rex, adjungo me genero: nostrum cum bello pariter nuntietur foedus populo, et felix conjugium.
Nadab:
Nuntietur, Pater! audire, cum prodibo, lubet gratulantium voces.
Ieroboam:
Audies. Probo Ibrahim! O quibus unis me, meosque dedo, facite, ut hoc festum, quod extra ordinem celebro, mihi festivum sit, et turbet nihil.
Baasa:
Ex voto erit.
Ieroboam:
Ne, qui latent adhuc proditores nefarii, in novum se arment facinus!
Baasa:
Meus est omnis miles, Rex, ipsi inermes sunt. Securus ibis.
rursum decipietur a te? Jam eo ventum est, ut periculum sit, ne primus victima vitulo cadat. Non liberabis?
Baasa:
Ultima cura est: graviores me premunt: mihi sum propior. Sed jam omnia plana sunt: crede mihi, verum Ahias dixit. Nunc mihi monendi sunt Principes tribuum, quos omnes auro partim, partim promissis emi. Quisque, quos adduxit ad funebrem pompam milites, jam mihi addixit: Cives belli novi nuntio in murmur, et questus ibunt. Hic tu vide, quid possis praestare.
Ibrahim:
Aures vacant.
Baasa:
Per tuos, passim sparsos, rumorem semina: Legatum Asae, Prophetam Asae carum, per injuriam occidi: ultro provocari potentem Regem: bellum nulla necessitate novum seri: alium Regem optandum Israeli, et quae sequuntur.
Ibrahim:
Sum capax satis. Sic irritatus in Regem populus probabit, quod ages facinus.
Baasa:
Rem acu tangis, et orientem vulgus adorat solem, sive novus ille, sive hesternus fulgeat. Quod si gemere aliquis, aut queri ausit, peribit una: unius poena gemitus omnes premet: succedet plausus.
Ibrahim:
Sic est: mutatur plebs, et servit tempori: hinc nihil metuo.
Baasa:
Prosperum navis cursum agit: tanti est artem regendi nosse. Vitavi scopulos per ambages: jeci anchoram, ne venti rapiant: viarum compendia ex specula vidi: piratarum artes exploravi per socios: ita in portum venio, et plenis velis in littus tot votis expetitum beatus invehor. Eia urgemus remiges.
Ibrahim:
Celeusma cano.
CHORUS II. Pseudo-Politicorum infelicitas. [Note: Delebitur foedus vestrum cum morte. et pactum vestrum cum inferno non stabit. Isa. 28. ]>* Theatrum exhibet consessum hominum ex omni saeculo. PERSONAE.
Pseudo-Politicismus. Cretismus, Syncretismus, Pharisaismus, Herodianismus, eius Ministri a Plutone ex pacto submissi. Prudentius in subselliis ultimus. Praecipitantia concilii Praeses - Ganymedes Plutonis.
Pseudo-Politicismus:
AMici! Ex orco redeo. Felix fuit legatio: ** Media, quibus Pseudo-Politicus uti solet pro obtinenda felicitate huius vitae, sunt 1. Cretismus, seu mendacium, quo suas spes sustentat. 2. Syncretismus, seu adulatio, qua sibi Patrones conciliat. 3. Pharisaismus, seu hypocrisis, et simulata religio, qua populi affectum trahit. 4. Herodianismus, seu astuta crudelitas, qua, quos obstare suis consiliis credit, perdit.
Testis est haec imago, et superscriptio:
Testes isti comites,
Ad omne opus, quod molimini,
Futuri vobis ministri longe peritissimi.
ARIOSE. 4. Ministri.
Cretismus:
Ego Architectus sum:
Syncretismus:
Ego Hortulanus sum:
Pharisaismus:
Ego sum Piscator:
Herodianismus:
Ego sum Venator:
Omnes:
Servire vobis, omnium
Unum est officium.
ARIETTA.
Praecipitantia:
. Vivamus ergo hilares,
Et tempore utamur!
Et bonis, nigrae Charites
Quae dant, dum sunt, fruamur!
Repetit Chorus Vivamus etc.
Prudentius:
At tu subsiste modicum; verbum audi unicum:
Deciperis, an decipis?
Pseudo-Politicismus:
Quae tua est suspicio?
Prudentius:
Sine! ... Qualis est imago haec, et superscriptio? * Nam consideratione matura adbibita, nunquam expedit, esse impium.
Prô! Atrox aspectus! ...
Pluto Rex Erebi, hostis juratus humani generis! ...
Vah! Insaniam stultissimi foederis!
Hosti jurato creditis?
Pseudo-Politicismus:
Ut hostis esse desinat!
Prudentius:
Ut naturam exuat!
Jam fructum sentes dabunt,
In ficus pullulabunt;
In petra crescet seges,
De spinis uvas leges!
Hic vir, hic artificium,
Hic potuit mysterium
Tam grande indagare!
Ridiculi Prophetae
Prudentiam stupete!
Ex mala bonum arbore
Praedicit fructum crescere...
Et adhuc te Politicum,
magistrum adhuc temporum
Tu ausis te vocare?
Nisi latrones sint, mentiar!
Sed, sic decipimur, cum non exspectato Prudentio
Praecipitantia jubetur praeesse consilio.
Pseudo-Politicismus:
Fatigas me querelis inanibus.
Prudentius:
Nunc saltem, ut malum caveant,
Deceptos monebimus...* Exhibetur clades male pereuntium.
Omnes:
Pro Superi! quale spectaculum!
Pseudo-Politicismus:
Inferi! Ergo deceptus sum! ** Quod docet omnium saeculorum experientia, jam sine velo allegoriae patentissima.
Sera lamenta sunt! Evenit, quod metui.
Quid numerem Valentes, Copronymos, Zenones, Nicephoros?
Quid Stilicones, Eutropios, et Belisarios?
Quid alia mille nomina! ....
Omnes coeperunt aedificare:
Nullus potuit consummare! ...
Coeperunt hortos plantare:
Nulli fructus maturuerunt! ...
Coeperunt piscari, et venari Coeperunt:
Sed ruptum est rete! ..
Et in foveas, quas foderunt,
Ipsi denique ceciderunt! ..
I nunc, et praedica, quibus polles, consilia!
En ut stat foedus cum morte!
Ut pactum cum inferno est firmum!
Pseudo-Politicismus:
Vah! Quid patior? Sic orbi prostituor!
Deceptor ubique, et proditor audiam! ..
Juvat publicum fugere,
Et maerore, ac pudore tabescere!
Ganymedes_Plutonis:
Tollite venti verba inania! ...
Amice, cur tristem aspicio?
Pseudo-Politicismus:
Non vides, quod video? * Sed Pseudo-Politicus ab hoc consideratione tam utili abstrahit animum et studiose obliviscitur omnium, quae possent turbare.
Ganymedes_Plutonis:
Averte oculos! Quid juvat aspicere.
Quod potest affligere?
Aram:
Hem! Sacrilegium gentis impiae!
Sadoch:
Vir Dei! patienter intueri hoc nefas potes?
Ahias:
Prô miseri cives! Hoc vobis brutum animal Deus est? iste vos vitulus de Aegypto eduxit? iste ex Pharaonis mancipatu eripuit? Sic sapitis? Resurgat Moyses, exardeat zelo, quo exarsit in eos, qui primi vitulo curvarunt genu. Ingrati! Impii! creditis, scelus vobis impune fore? Haec dicit Dominus: Audi Israel verbum Domini: percutiet Dominus Deus te, sicut moveri solet arundo in aqua, et evellet te de terra bona hac, quam dedit Patribus tuis, et ventilabit vos transflumen, quia fecistis vobis lucos, ut irritaretis Dominum.
Ibrahim:
Tribune, voces seditiosas ut comprimas, tuum est. Nam quid iste blatero pro Propheta se vendit, qui suum ipse exitium sibi non vidit?
Aram:
Insultas Ibrahim morituris! Haec est humanitas?
Ibrahim:
Insulto proditoribus, et parricidis.
Sadoch:
Calumniam, cives, insontes patimur. Deus testis, et ultor sit!
Ibrahim:
En intrant testes impudentis mendacii.
Baasam credis parricidae? sile, et morere!
Zara:
Heu me! si mori hodie necesse est!
Manasses:
Zara! cessas muliebres gemitus! Pro Rege mori quoties visum est gloriosum nobis? quoties appetivimus, provocavimus? Et nunc pro Deo mori. difficile sit? Gaudendum est Zara! Non possumus felicius, non gloriosius mori. Ego, Vir Dei, nolo, ut sis Propheta! Nolo, ut vertat scenam Deus! Moriar! Est felix hora! Moriar Deo saltem, qui tyranno tamdiu vixi, tamdiu vitulo, et conflatilibus Diis. O vita turpis! O mors jucunda!
Ahias:
O digna vox boni Israelitae!
Zara:
Quousque sileo? ... * Iterum sonat tuba.
Pro! Sonum gravem! Ibrahim, huc Baasam siste! Egone sic misere peream!
Ibrahim:
Parricidae patronus non est. Rex adest! Acclama civis: vivat Rex!
Omnes:
Vivat Rex!
Ahias:
Non vives. Constituit Dominus Regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore! Non vives!
aliud suo digito in tabulis scripsit!
Ieroboam:
Serva has tibi tabulas! Nobis melior Deus est, qui nullas scripsit. Morituris solve catenas miles! Huic cadetis victimae, cui procidere in genua renuistis. Irrue in Zaram miles! Primus luat, qui peccavit audacius.
Zara:
Rex!
Ieroboam:
Nihil audio. Jugula!
Zara:
Verbum o Rex! Nihil peccavit Zara! Baasam time! Baasa conjuravit adversum te! Ibrahim testis est.
Ieroboam:
Quid? Ibrahim?
Zara:
Conscius, particeps.
Ieroboam:
Audis Ibrahim? Ubi est!
Tribunus:
Repente subduxit se.
Ieroboam:
Curre, ex fuga retrahe! Tu eloquere scelus.
Zara:
Prodam, qui me prodidit. Quae dixi, finxi omnia, Rex, auctore Baasa: Ego conjuravi adversum te: Baasa facit insidias, affectat regnum: Ibrahim juvat, Rex Syriae favet: isti sunt innocentes.
Ahias Aram Sadoch Manasses:
Viden', ut mutat se scena?
Nadab:
Pro! Quod hoc est subitum malum, Pater? Sponsam, regnum, vitam perdo, si verum scelestus dicit.
Ieroboam:
Baasa, adversum me? Non credo. Moram latro supplicio inicit! Occide miles!
Zara:
Si tibi chara est tua, et tuorum salus, parce, donec Ibrahim retrahatur ex fuga.
Ieroboam:
Rebellis Baasa! Quo mihi nemo est visus fidelior? Non credo. Macta!
Zara:
Omnem militem suum fecit. Mihi crede, jam imminet tibi!
Ieroboam:
Si verum dicis, sero dicis: si falsum, deceptor es: utrinque reus. Miles feri!
Zara:
Jam imminet Baasa!
Ieroboam:
Evadere vis! Peri!
Zara:
Praeibo ad stygem tibi! tyranne contumax! ... Me miserum! Pro Baasa morior, qui pro Deo possem! crudelis Baasa!* Strangulatur. Heu!
Ieroboam:
Luisti scelus! Miles, Manassem rape!
Ahias:
Nondum sapis?
Ibrahim:
En reliquiae furoris ultimi!
Ahias:
Salve flagellum Dei! quousque saevies?
Baasa:
Vos nihil metuite vobis. Odi, quem Deus odit: illum persequor.
Aram:
Jam illum percussit Dominus, et mortuus est. Viden', ut grandi vulnere hiet pectus?
Baasa:
Laetum spectaculum!
Ibrahim:
Applaudite silvae!
Omnes:
Vivat Rex Baasa! Vivat!
Baasa:
Quod hoc cadaver?
Manasses:
Miseri Zarae!
Baasa:
Zara jaces! .. Pro me es mortuus: honorem habes. Tribune, procedit venatio?