NUnquam impune illudi Caelo, Anastasius Imperator testis est, Dicorus appellatus a discoloribus oculorum pupillis, qualis et vita fuit, bona initio, deinceps pessima, nisi rectius pessimam semper dixerimus, cum videri bonus semper; esse nunquam voluerit, obstinatus hypocrita. Imperio post Zenonem potitus, juravit Euphemio Patriarchae, et juramentum syngrapha confirmavit, servaturum se, et contra quoscumque tuiturum Synodi Chalcedonensis decreta: nihil praestitit minus. Favit enim paulo post Manichaeis, Acephalis, Eutychianis, Haereticis omnibus: solos Catholicos persecutus est velut pacis rei publicae, quod se haereticis opponerent, inimicos. Itaque Euphemium et Macedonium Patriarchas multavit exilio: Timotheum et Severum pessimos Haeresiarchas, illum Constantinopoli, hunc Antiochiae praefecit: inter aulicos, quisquis Catholicus fuit, suspectus de insidiis fuit. Eminebant Iustinus, ac Iustinianus, quos, cum esse captivos jussisset, Vitalianus Ducum unus nepotem Caesaris Hypatium cepit, et populo in partes pertracto Regiam obsidens, coegit Imperatorem primum captivos reddere, deinde Catholicis, quae pro bono religionis postulabant, promittere. Ita reddita est, quam populi placandi causa deposuerat, corona, non item diuturna pax. Nam continuo rediit ad ingenium simulator, nullis aut. monitis, aut minis correctus. Urgebant promissorum fidem legati Hormisdae Pontificis, ejecit, et navi perforatae impositos
redire in Italiam jussit: instabant Episcopi, maxime Oeniandus Vir omnis sanctitatis laude clarissimus, contempsit: viderat malorum incentorem Timotheum repentina morte ab ultore Deo punitum esse; neglexit: ipsimet Vir gravis in somno apparuit, quattuordecim vitae annos ex libro, quem tenebat manibus, se illi propter impietatem delere professus; frustra omnia. Pharaoni se fecerat similem in vita, simili cum eodem et morte periit, hoc est, repentina, non aquis quidem, ut ille, haustus, sed fulmine de Caelo stratus, quo fracta est arbor, quae flecti non potuit. Baronius.
PLausum, quem Constantinopolis plaudit Anastasio, vicesimum septimum ab adito Imperio Anniversarium agenti, Deus mutat in Lessum.* Theatrum exhibet arcum triumphalem Anastasio erectum. Personae. Constantinopolis. Roma. Chorus. CHORUS.
Io! Io!
Constantinopolis
Exulta, ride, plaude:
Fortuna Principis
Felicem facit, gaude!
Vivat! Princeps plurium
Per seriem annorum!
Vivat! haec est omnium
Vox una subditorum.
Vindictam, Vindictam oro,
Ut ab obstinato Caesare de tot sceleribus
Tandem exposcat Dominus....* Mutatur Theatrum. Fit tonitru septies, et Anastasiis effigies fulminatur.
Eia intonuit! preces Deus audiit!
Procidamus! adoremus!** 24. Seniores coronas suas ponentes ad pedes Antiqui dierum.
CHORUS:
Vindica Domine!
Deus:
Vindicabo!
Tu signa, quae locuta sunt, septem tonitrua.
Angelus:
Audi, et vide, Roma!*** Angelus Apocalypticus cum uno pede in mari, altero in terra.
Juro per viventem in saecula,
Quia tempus non erit amplius!
Hodie morietur Anastasius.
Hominum scelestissimo
Quattuordecim annos vitae, qui superessent, deleo.
Hodie morietur!
CHORUS:
Moriatur! Moriatur!
Laus sit Deo Vindici!
Jubilamus! plausum damus,
Plausum justo Judici!
Constantinopolis:
Superi! quid vidi? et ubi sum?
Roma:
Hem! ut Deus subito mutavit theatrum!
Eia! hic age diem anniversarium!
Constantinopolis:
Hodie moriturum Anastasium, quis credet?
Roma:
Utinam ipse crederet!
Sed serum est votum.
Decrevit Deus dare spectaculum
Horridum oculis,
Utile animis,
Ut haec gravissima veritas assidue
Haereat memoriae:
* Mors equitans, et post se infernum trahens. Anni impiorum breviabuntur.
Repente cadunt impii:
Et Filum rumpitur:
Mors figit telum pectori:
Infernus sequitur.
fulminasset incautum, non monuisset.
Anastasius:
Monuit, ut diutius cruciet.
Hypatius:
Vive felix, Auguste Patrue! quid times somnia? Anniversarium hunc tibi imperii diem, ut Superi jucundum velint, toto animo precor. Admitte, quos paravimus ludos, et disparebunt spectra, quae tumultum in animo faciunt.
Anastasius:
Ita, ita! Ludum ludam hodie tragicum et cruentum!
Hypatius:
Ah! minas cessa! Neminem possunt somnia scelestum facere. Et quousque te vultu averso conspicor? an vota displicent, an, qui vota Hypatius facit?
Anastasius:
Placet Hypatius, et vota placent, nisi fierent capiti hominibus inviso et Superis.
Hypatius:
Hem! Quo te proripis?
Marinus:
Relinque, princeps, dum evigilet plenius, et phantasma dispareat.
Hypatius:
Averruncent omen Superi! pupillus forem.
Marinus:
Imo pupilla imperii es. Te in oculis ferunt subditi: te amant omnes, praeter eos, qui se Catholicos dicunt, et Episcopo Romano jurarunt fidem.
Hypatius:
Ego non odi homines: quid illi in me oderunt?
Marinus:
Sanguinem cognati Caesaris, quem, nisi me triste omen fallit, hodie periment.
Hypatius:
Inanis est metus. Non hoc sunt animo, non illis moribus isti homines, ut facinus tam atrox liceat suspicari.
Anastasius:
Molesta solitudo!. Nepos! fiant parati ludi, admitto: sed tibi, non mihi fiant. Ascendes solium, dum eo in tumulum ruo.
Hypatius:
Ah! Quid aures crucias tristi Naenia?
Anastasius:
Marine, juvat in omnem eventum providere imperio. Patriarcham adesse jube, aulam convoca, populum admone: coronam hodie in Hypatium transferam. Imperabis, Nepos, et vel ringente Caelo Anastasius etiam occisus vivet in te!
Marinus:
Vivite Principes, uterque felix! Festino exequi imperata.* Abit.
subesse!. Utinam non cogamur!. Saltem hanc non habeat gloriam ostentator, quod subsimus volentes. Non meretur a Rege pro Deo coli, qui inter Regem et rusticum discrimen non facit. Vah! quid sibi dejecti oculi volunt, et quid os aversum?
Hypatius:
Exhorret animus ad haec praecepta! Auguste, nunquam sic auditus es loqui. Obsecro, ne Deum, quem sentis maiorem te, irrites acerbius.
Anastasius:
Nihil expecto acerbius morte, cujus sententia jam est lata ab eo, qui mutari non potest. Nec ego me muto. Tu, credo, supplicem me vis accidere, deprecari errata, flere? Istud non decet Principem. Etiam cum erraveris, tuenda constantia est, et error obruendus errore, non retractandus. Prostituit majestatem Princeps mutabilis. Ut vixi, moriar, Soli similis, qui semper est idem, etiam cum in occasu est. Tu cape animos tanta fortuna dignos, in quantam ego te eveho, non ille, quem pueriliter trepidas, non ille Deus: ego te eveho!. Quid stupes silens? Loquere, ut videam, qui sis!
Hypatius:
Attonuisti miserum diris vocibus! timeo Tonantis iram.
Anastasius:
Audio degenerem vocem. Pro! Cur Oeniandum tibi Moderatorem dedi! Alia te omnia Severus docuit: potuit Oeniandus uno mense profundum inscripta eradere principia, quae Principem decent?
Hypatius:
Alia Severus docuit, sed meliora Oeniandus, atque adeo vel unius mensis labore pinguiorem meritus Episcopatum, quam quo impium Severum donasti.
Anastasius:
Quid, et cui loqueris, audacule? Quid igitur te docuit Oeniandus?
Hypatius:
Initium sapientiae esse timorem Dei.
Anastasius:
Grave axioma! Puer, aliam mentem indue! aut in monachum tondebo te, et pro corona cucullum feres.
Hypatius:
Si sic regnandum est, subesse malo.
Anastasius:
Hem! Novum malum! Sceptra contemnit puer! Abscede vappa! Hunc ego in solio collocem! Tempori ades Moderator praeclare!. Vah! Quos tecum trahis?
adjiciam.
Oeniandus:
Nihil paupertas me angit, Princeps: Episcopus oves, non lanam quaerit; et si habet, unde alatur, et quo se tegat, debet contentus esse: sic Apostolus jubet. Gravius malum est, quod, si libet, ex his literis tibi communico et merito acerbissime sentio, si est verum.
Anastasius:
Narra vero: non terres assuetum turbis.
Oeniandus:
Rem lego auditu horridam. Michaelem Archangelum nuper mortuum esse. Si ita iest, quis erit posthac defensor Ecclesiae?
Anastasius:
Episcope, ludis, an ineptis? aut, num non videtur ridiculum tibi, Angelum mori posse?
Oeniandus:
Auguste, si ego ludere, si ineptire videor, cum narro, Angelum esse mortuum: quid de te sentire nos vis, cum ex doctrina Eutychis credis, et defendis esse mortuum Deum.
Anastasius:
Sophista! Christum esse mortuum Eutyches docuit, non Deum.
Oeniandus:
Atqui naturam humanam Christi a divina absorbtam, in divinam conversam esse Eutyches docet: si igitur Christus est mortuus, haud dubie secundum illam naturam est mortuus, quam habuit? et cum aliam praeter divinam, ex mente Eutychis nullam habuerit, an non secundum divinam est mortuus? quod quid est aliud, quam credere mortuum Deum. Ergo non immerito Chalcedonensis Synodus Haeresiarcham damnavit! Et potest huic blasphemiae Imperator favere? Et sperare potuit, fore, ut sibi Oeniandus assentiatur?
Anastasius:
Ego Oeniande, imperare didici, disputare non didici: neque tuum est, litigare mecum, sed oboedire. Jam hoc impero, ut Papae legatos adiens tua auctoritate permoveas, ut Thimotheo Patriarchae communicent, et de Synodo Chalcedonensi posthac sileant: deinde volo, ut conscensa cathedra palam doceas populum, non esse damnandos eos, qui trisagio [(perhaps: tris agio)] , sanctus, sanctus, sanctus, haec verba addunt: qui pro nobis mortuus est. Demum ut Episcopis et Monachis omnibus exemplo obedientiae praeeas, et omissis altercationibus quemque libere sentire sinas, quod
malit. Ecce in hunc finem ex Asia vocavi te: in hunc regendis moribus Nepotis praefeci.
Oeniandus:
Auguste, quam sentire stricte ad regulas fidei, tam libere loqui ego didici, adulari non didici. Tandem ponis larvam, et aperte Eutychianum fateris te, qui cum juramento, et data syngrapha olim damnasti Eutychen, et Chalcedonensis Synodi decreta defensurum pollicitus es? Mortalem te esse, num jam oblitus es Domine? Quid si hodie comparendum sit coram judice Deo?
Anastasius:
Sile bubo ferale carmen!
Oeniandus:
Imo per illam reverentiam, quam debemus uterque communi Judici, obtestor te, sutine paulisper salutaria loquentem tibi, quoniam haec prima, et forsan postrema occasio est: nam toto, quo adsum mense, non sum auditus. Hodie, ut ego loquar, te, ut audias, Deus monet: si hodie, inquam, comparendum sit coram Judice Deo, scilicet accedes hac fulgens purpura, his gemmis nitens, stipatus multo satellite, corona procerum nobilis! Minime gentium! nullus ad illud tribunal Imperator, sed nudus, solus, tremens Anastasius stabit. Haec parerga, quae osculamur, mors volutabit in pulvere.
Anastasius:
Nondum finiisti?
Oeniandus:
Audi, quaeso, Princeps, quod raro audis, et meminisse quotidie debes. Loqui timerem, nisi te plus, quam me amarem. Septem supra viginti annos Constantinopolitanum solium tenes: quo Ecclesiae, quo Rei publicae fructu? Statuam hic collocasses, quid profuisset minus? At nihil nocuisset saltem: tu vero quattuor Pontificum sollicitudinem fatigasti; duos Patriarchas Catholicos, plures Episcopos ex suis Ecclesiis ejecisti, substitutis haereticis: juratam Synodo fidem violasti: plura milia subditorum in haeresi confirmasti: multa exemplo, promissis, minis induxisti: cum libertate credendi, quod libet, dedisti licentiam vivendi, ut lubet: inde contemptus Praesulum, monachorum vilipensio, Cleri nulla reverentia, Nobilium summa petulantia, populi ingens impudentia,
ubique inundatio scelerum, quia sceleratus Imperator. Vide, quid tibi tua hypocrisis prosit, qua subinde te tegis. Palam nota sunt omnia, et toto vulgata imperio. Nulla enim tegitur impietas diu: vident fumum, qui ignem non vident.
Anastasius:
Heus, tu! nondum obstupescis patientiam meam?
Oeniandus:
Admiror, laudo. Sed ut utilior sit, adhuc modicam dona viro pro tua fama, pro anima, pro salute unice anxio. Ecce tu disputare te non didicisse, aiebas, didicisse regnare. Si disputare non didicisti, cur inter disputantes te arbitrum facis? Imo cur disputatis, et Synodo definitis non acquiescis? Et si regnare didicisti, quid igitur est esse Imperatorem? Nomen, vestis, pompa Imperatorem non faciunt: Imperatoriae virtutes faciunt. Hoc solium respice! Per gradus ascenditur: tu in supremo sedes, ut a subjectis omnibus videaris, et omnes videas: a nemine erubescas videri, neminem videre contemnas. Haec prima dos Regum, ut regulam morum se subditis faciant. Deinde conopeum hoc protectionis te admonet, quam subditis contra miserias debes. Tradita tibi a Deo et hominibus Res publica est, sed nempe tradita in sinum, ut foveatur. Coronam crux ornat in summo apice posita, ut intelligas, quod cura prima esse debeat puritas Religionis, et splendor. Praecipuum decus perit, si crucem aufers. Sceptrum datur rotundum et breve, signum potestatis constrictae et moderatae. Malus est Princeps, qui in imperio non nisi imperium cogitat superbus et deses: quique se non subditis datum credit, ut regat, sed subditos sibi, ut emungat. Hominibus praees, hominum causa, nec Dominus solum, sed Tutor. Optimum crede, qui duas res diversissimas, potentiam et modestiam miscet, quem prodeuntem subditi velut beneficum Numen aspiciunt, dubitantes, Dominum salutent, an Patrem. Dedi speculum, Princeps, inspice, et erubesce, imo, ut salubrius loquar, contremisce, nam potentes potenter tormenta patientur, et illi prae
aliis utique, qui Numinis patientia diutius abusi, cum Pharaone animum obstinaverunt in malo.
Anastasius:
Et haec nempe axiomata Nepoti tradidisti?
Oeniandus:
Tradidi. Num mala videntur?
Anastasius:
Speculationes! Tu si esses Imperator, an ex his regulis regeres?
Oeniandus:
Certe, si bonus essem.
Anastasius:
Equidem fatebor, Pater, hodie in metu me posuit Deus: vereor, ne quid ingruat mali. Si quid credendum est somniis, hodie moriar. Est ne obtinendi indutias spes?
Oeniandus:
Per celerem paenitentiam.
Anastasius:
Ah! Curae et timores de paenitentia cogitare non sinunt.* Abit.
nobis, quo juvemus viros optimos, et de imperio bene meritos, bene merituros. Et tu quo properas, Vitaliane!
Vitalianus:
Scilicet ut adorem te, Princeps, et imperaturo homagium praestem.
Omnes:
Commune omnium votum est.
Hypatius:
Votum intempestivum. Ego capiti patiar coronam imponi ea die, qua Iustinus et Iustinianus periclitantur de capite!
Vitalianus:
Fulminor! Jam ab Episcopis ergo in proceres se vertit tyranni furor?
Oeniandus:
Patientius Vitaliane! Nondum damnati sunt.
Vitalianus:
Anastasio. periclitari et damnari sunt idem. Ah! Princeps! Impera cito! Nam quousque feremus durissimum jugum!
Hypatius:
Moderare vota. Venite mecum, quid agendum sit nobis, conferte consilia.
Oeniandus:
Terror, qui Caesarem habet, spem omnem bonam probabilem reddit.
Amantius:
Consultate, tanquam ageretis de vestro capite: nam quod non nutat ad Anastasii [(transcriber); sic: Anastasiii] nutum?
Vitalianus:
Possessor cordis es. Fideliter refer, in quem excoquat bilem.
Amantius:
Fideliter, scilicet in rem meam.
Probare potes?
Amantius:
Si auscultasses, Princeps, sermonibus, quos ego audivi, non ambigeres.
Anastasius:
Quid audisti?
Amantius:
Quod cum Justino est actum, reprehenderunt omnes: de liberando cogitant: Vitalianus aperte ausus est vocem seditiosam tollere: quousque feremus durissimum jugum! Et Nepos acceptavit hilaris vota, ut Imperatori jam facta.
Anastasius:
Hoc puer?
Amantius:
Animatus a viris, et spe propinqua promissae coronae inflatus. Et quis te, obsecro, Auguste, in hoc consilium malus genius egit, ut transferre coronam vivens in aliud caput velles?
Anastasius:
Malum somnium egit. Consulere sanguini volui, ne me sublato sine liberis, in humeros alienos iniceretur purpura. Nunc ero saltem in Nepote superstes.
Amantius:
In ingrato, degenere, parricida! Magnum solacium! Hoc momento opprimere omnes sine tumultu potes apud Hypatium consilium habent.
Anastasius:
Aliud placet. Vitalianum ad me voca, tum Justinum et Justinianum ad ipsum, velut ad me adduceres, perduc: arbitrabor colloquium, ex quo forte convinci secure poterunt.
Amantius:
Quamquam en ipse. Te, Caesar, postulat.
Heu perditi sunt. In causa tam delicata reus est, quisquis suspectus est.
Anastasius:
Non ita. Age, quod jubeo: Non est modus evidentior, quo innocentes se probent, si vacant culpa.
Vitalianus:
Jube, Caesar! quamquam, obsecro, unde vel suspicio criminis tam atrocis potuit in homines tam probos cadere, et tam fideles?
Anastasius:
Suspecti sunt. Huc eos adducet Amantius: tu, cum venerint, te mihi iratum finge ipsorum causa. Quaerentur ipsi de injuria: querelas exaggera, ultimum describe periculum, remedium ostende, parricidium suade. Si assensi fuerint, rei sunt: si restiterint, innocentes putabo. Age serio, et ardenter. Ego post siparium stabo, et vel nutuum observans ero. Si timide ages, si dissimulare amicum nescies, reos ambos, et reum te ipsum credam, quippe qui nescire me velis, an rei sint illi.
Vitalianus:
Ego amicos prodam?
Anastasius:
Nisi Caesarem malis.
Amantius:
Approperant.
Anastasius:
Vide quid agas.* Occulte arbitratur.
Amantius:
In Vitalianum incidimus.
Vitalianus:
Vah! Quid loquar!
liberam faciet. Macti animis, condicite amici, hodie ad inferos tyrannus ibit.
Iustinus:
Exhorrent aures atrox facinus, et periculo plenum.
Vitalianus:
Nobile voca, et periculo cassum. Tueri innocentiam natura concedit, necessitas suadet: quid ambigui estis?
Iustinianus:
Quis erit modus?
Vitalianus:
Facilis, certus. Populus ad ludos coit: ibo, narrabo, quo in articulo vos crudelitas teneat, jubebo arma corripere, et obside re palatium. Ibi ego advigilabo: vobis cohortem, cui praesum, intro mittam: excipite, tyrannum invadite, mactate obstantes, ipsum vel vivum, vel mortuum ad nos eicite, ut spectaculo exhilaratior populus libentius acclamet glorioso facinori.
Iustinus:
Vivum trademus saltem, ut tonsus in monachum tempus habeat paenitentiae dandum.
Iustinianus:
Assentior pietati. Parcamus animae, ne simus crudeles nimis. Sed tu matura opus, ne praeveniat justitiam scelus.
Vitalianus:
Heu me! audivi, audivi atrocem sententiam! Vah! Hoc animo facinus sedet? Tantum flagitium placere potest? Scelesti! Impii! Amicos abdico. Prodi, Auguste, prodi. Reum Majestatis utrumque tenes: lictori trade!
Iustinus Iustinianus:
Perfide! Sic tu amicos!
toties porrecta est reis.
Anastasius:
Aliud volo. Populum, quid actum sit, doce, et ne tumultus se moveat, cum rapientur ad poenam, cave. Nam statui, palam plectere, ut noscat vulgus, quos habeat duces.
Vitalianus:
Imperium facio... Imo non facio. Quis barbarus tyrannus amicos coegit esse perfidos! At non fui! Probabo fidem. Cum vulpe vulpinandum est: vivetis, amici, vivetis! Quos trusi in carcerem, in solium eveham. Quis sit Vitalianus, nemo novit, praeter me, et hoc est satis.
CHORUS I. Imago Animae obstinatae. In verba meretricis Babyloniae: Sedeo Regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Apoc. 18.
* Aula Meretricis Babyloniae. Augures ex globo Caelesti.
Personae. Babylon. Tres Prophetae. Pseudo-Propheta. Chorus.
Babylon:
Sedeo Regina, et vidua non sum, et luctum non videbo.
Puer, porrige poculum! Bibamus proceres! vivamus hilares!
Bone tu Mercuri
Junge te Veneri! Chorus. Vivat.
Micate, qua nobis est Jupiter Dux! Chor. Vivat.
Propheta I:
Non, non vivet Babylon.
Descende, sede in pulvere Virgo filia Babylon.
Sede in terra!
Non est solium filiae Chaldaeorum!
Quia ultra non vocaberis mollis, et tenera.
Audi Isaiam: Haec dicit Dominus:
Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vies.
Audi haec delicata:
Veniet super te repente miseria, quam nescies.
Propheta II:
Heu! Heu! heu! haec est lamentatio Jeremiae Prophetae.
Fugite de medio Babylonis,
Et salvet unus quisque animam suam!
Nolite tacere super iniquitatem eius,
Quoniam tempus ultionis eius a Domino,
Vicissitudinem ipse retribuet ei!
Calix aureus Babylon in manu Domini
Inebrians omnem terram:
De vino eius biberunt omnes gentes,
Et ideo commotae sunt:
Subito cecidit Babylon, et contrita est!
Ululate super eam!
Propheta III:
Haec est Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illis Deus,
Palam facere servis suis, quae oportet fieri cito.
Vae! Vae! Civitas illa magna Babylon!
Civitas illa fortis!
Quoniam una hora venit judicium tuum!
Sustulit tuus Angelus fortis lapidem, quasi molarem magnum,
Et misit in mare, dicens:
Hoc impetu mittetur Babylon Civitas illa magna,
Et ultra jam non invenietur.
Babylon:
Heu! quis terror me concutit?* Patitur deliquium.
Proceres, sustinete labantem!
Cogitationes meae conturbant me!
Compages renum solvitur, ita, ut genua collidantur.
Pseudo-Propheta:
Regina nihil metue, quod hi canes baubantur.
Tres Prophetae:
Finis venit, venit finis,
Jam nunc finis super te!
Intra horam eris cinis,
Quid agendum: provide:
Pseudo-Propheta:
Non, non, non, non erit finis:
Nihil mali metue!
Non caremus medicinis:
Bibe! vives optime.
Babylon:
Respiro. Redit sensus, et Vigor!
Pseudo-Propheta:
Gaudeo! sed ut valetudo sit firmior, suadeo,
Ut ex istorum sanguine conficiatur potio,
Quam si biberis, crede mihi, ebria deliciis,
In Paradiso esse te, tibi imaginaberis.
Babylon:
Certe causa mali fuistis. Luetis.
Abripite! occidite!
Propheta III:
Sit sanguis noster super te!
Sit super te! sic valebis optime!
Pseudo-Propheta:
Pellendae propter futura tristitiae
Non est medicina efficacior, quam Prophetas occidere.
Probatum est.
Babylon:
Occidantur, qui malum Babyloni minantur!
Babylon:
Vah! qui exitium mihi cecinistis,
Et malum ipsi vestrum non praevidistis.
Nunc canite! nunc volo credere!
Pseudo-Propheta:
Silent. Ego potum propino, Domina,
Quocum bibas longa malorum oblivia!
Babylon:
Sapit. Totum ebibo.
Pseudo-Propheta:
Proficiat.** Inebriatur meretrix, et putat ex aula in hortum seduci.
ARIA.
Babylon:
ESt nobilis potus, et fortis! ..
Delicium pavidi cordis! ..
Sentio Dominum:
Gyrat se Cerebrum:
Euhoe [Reg: Evohe] , Euhoe [Reg: Evohe] abripis me!
Hei! qualis se aperit scena!
Quam pulchra, jucunda, amoena!
Video, audio,
Quid? .. Nescio.
Non, capio me.
Pseudo-Propheta:
St! indormiit. Eamus! personam mutamus!
Misera! decipi voluisti:
Decepta es: periisti.
tibi consilium sit.
Amantius:
Cogitavi. Tu coepta perfice: de Hypatio curam mihi relinque: prope est a ruina.
Marinus:
Devotus sum penitus. Sed memento mei, cum veneris in regnum tuum.
nondum experto aularum mores.
Hypatius:
Nec nosse velim. Piget videre saepius, quae vidi, aut experiri, quod tibi evenit.
Anastasius:
Experieris, cum imperabis.
Hypatius:
Hoc dico: imperare non lubet: in alium, obsecro, beneficium transfer, quod mihi est grave.
Anastasius:
Iterum recalcitras puer? Unus superes nostrae stirpis surculus: in te arescat?
Hypatius:
Arescet denique. Serius an citius, quid refert? stirps una deficiet plures surgent.
Anastasius:
Rursum audio Oeniandum loqui.
facundiam audient.
Hypatius:
Surdus est furor.
Anastasius:
Ah! quis Oeniandum saltem? deserite ignavi vestrum Principiem! hoc in vobis praesidium est? Ite in latebras perfidi! ego, ego me obiciam fatis. Agnosco ferientis manum! Deum revereor! huc pueri mecum!
exprimit? Nae vos male Anastasium noscitis! Statuite supplicium! si verba menti congruunt, patienter feret, quod meruit.
Hypatius:
Amici! parcite Patruo! Ego, quod meruit, luam.
injurias. Non defendo Anastasium: Imperatorem defendo. Omnis potestas a Deo est, oportet vereri. Quodsi quis Regum potestate accepta abutitur, mediis, quae nostram sanctitatem decent, corrigatur, non violentis, non crudelibus, non propriis barbarorum. Nunquam seditiosi motus felicem exitum habuerunt, etsi quandoque principium non videretur scelestum fuisse. Alia remedia sunt, quibus etiam tyranni sanantur: aut si nulla prosunt, preces, preces faciendae sunt Deo, ut vel cor durum emolliat, vel hominem obstinatum tollat e medio. Quid facimus, cum pestis civitatem affligit? nempe ad Deum refugimus: oramus. Malus Princeps malum publicum est, pestis est, qua Deus malos subditos punit. Placemus Deum, oremus, ut tollat. Quodsi et preces non audit Caelum, patientia! signum habemus, velle Deum punire quorundam socordiam, aliorum probare constantiam. Huic vos Divino consilio acquiescere decet. Ponite arma! pacem facite! Christus jubet.
Anastasius:
Ah! quid pro impio peroras, Pater!
Vitalianus:
Vicisti Pater! Excusa militarem ferociam! Credidi obsequium me Deo facere, si vindicarem Ecclesiam. Melius per te doctus, primus arma ad pedes Augusti pono, quae primus strinxi! Ignosce Caesar!
Iustinus:
Exemplum sequimur.
Iustinianus:
Peccatum est.
Ambo:
Ignosce Caesar!
Anastasius:
Confundor pudore! Christe, quantum potes! Oeniande, coronam digniori impone. En nobilem victoriam, qua quisque imperium meruit. Ad pedes jacent, qui accesserant occisuri.
Omnes:
Coronam tene! impera pius.
Anastasius:
Surgite amici! mihi regnatum est satis. Melior imperet.
Omnes:
Non surgimus, donec recipias sceptrum.
Oeniandus:
Recipe! et jam melior melius utere. Nos renovamus homagium, et fidem juramus.
Omnes:
Juramus.
Anastasius:
Cogitis. Recipite arma! sit mutua injuriarum oblivio.
Omnes:
Vive felix, impera pius!
Anastasius:
Juro, detestor Eutychen, et quidquid haeresin sapit! Juro, recipio, et tuebor
Chalcedonensem Synodum, cui quisquis se opponet, pro hoste erit. Juro, quos in exilium Episcopos Catholicos expuli, revocabo, et suis sedibus reddam. Juro, cum Ecclesia Romana, et eius Pontifice perpetuam pacem colam. Quid exigitis amplius.
Oeniandus:
Ut opera verbis addas.
Anastasius:
Obsidem, donec omnia exsequar, Hypatium trado, quo nihil est in hac vita carius mihi. Veni Nepos! Vitaliano permitte te: tutorem habes.
Iustinus:
Nihil obside est opus, Caesar! Imperet Hypatius, quod decreveras, tecum. Coronetur!
Anastasius:
Respuit coronam puer sapientior Patruo.
Iustinianus:
Adde, quod deest gaudio diei huius: in te vivunt spes nostrae, Princeps!
Vitalianus:
Et florida virtus recreat.
Oeniandus:
Nihil delibera. Votum Patrui et Patriae idem est. Annutum praebe.
Hypatius:
Tecum Auguste, mutavi me! Accepto coronam, quam offers, sed ab Oeniando, precor, imponi jube, non a Timotheo.
Oeniandus:
Ah! ut mihi de Timotheo dolorem renovas! Periit infelix, et (quis dubitet) ad poenas abiit, quae non habent finem.
Anastasius:
Heu! quo nuntio me percellis? Timotheus jam mortem obiit?
Oeniandus:
Cum inferrem cubili pedem, ille animam cum gemitu exspuit horrendum vociferans: perii! actum est!
Hypatius:
Funesta mors! quid jam profuit Patriarcham fuisse! et scilicet mihi proderit fieri Caesarem?
Iustinus:
Proderit, si bonus fies. Timotheus, ut vixit, obiit; dignam sceleribus mercedem habet.
Anastasius:
Et quid me manet! Ah! Pater! prodromum video interitus mei! Ego indignum praefeci Ecclesiae cum detrimente tot animarum.
Oeniandus:
Grave crimen! sed tibi paenitenti tempus Deus concedit, negatum Timotheo. Uti propera.
Iustinianus:
At populus impatiens expectat reduces. Si per te licet, docemus factum, et reddimus omnes participes gaudii.
Vitalianus:
Gaudium magnum est! Timotheus periit! Anastasius se mutavit! Hypatius est Imperator!
Hypatius:
Et Oeniandus Patriarcha.
Anastasius:
Bonus delicias cumulat Deus.
Oeniandus:
De me alias. Nunc sine dilatione ad opus, quod Deus expectat.
Anastasius:
Tecum transigam. Vos, amici, nepotem producite populo datae fidei testem: quietem urbi reddite: ludos adornate, quibus coronidem demum Oeniandus imponet, mecum superveniens ad coronandum Nepotem.
non erubuit miser.
Marinus:
Intelligo, quid velis. Dedecus exaggerare jubes, quo affecta majestas est. Enimvero divinum consilium!
Amantius:
Demonstrabimus, quam execrabilis audacia sit, Principem sic tumultuose invadi a subditis, et ad desperata consilia adigi.
Marinus:
Dicam, eum posthac non nisi precarium Imperatorem fore, cui exprobrare subditi quotidie possint, quod coronam non suis meritis, non sanguini, non legitimae electioni, sed ipsorum misericordiae debeat.
Amantius:
Dicam, eum se exposuisse risui, ac sannis scurrarum, qui, cum audituri sunt factum, absque dubio in compitis, et triviis inter cachinnos et sibilos gloriaturi sint, quantum viribus valeant, quippe Imperatori alias tam formidato formidabiles facti.
Marinus:
Dicam, infamiam aeternam fore: dedecus lectum iri in historiis, exhibitum iri in theatris, pueris declamationum materiam fore.
Amantius:
Dicam, quanti referat Principis, laesi honoris illustrem vindictam capere! quam insolescat vulgus, quam crescat audacia, si vel semel triumphasse se videat! quam, si quid posthac imperaturus sit, semper timere debeat, ne vel ex cerdonibus quispiam insurgat in scelus, et sibi similes velut in tyrannum educat in aciem. Non jam Imperatorem, sed mancipium fore, certe nihil diversum a scenico Rege, cui, si pro vero se efferat, vestis detrahitur.
Marinus:
Dicam, exemplum eum dedisse nunquam visum, nunquam auditum. Reges exteros, et posteros indignaturos non tam proterviae subjectorum ad tantum facimus progredientium, quam ignaviae Imperatoris, facinus non ausi punire. Credituros, Anastasium aut extreme stupidum, aut misere timidum fuisse, qui vel dedecoris gravitatem non intellexerit, vel plectere tantam insolentiam non potuerit.
Amantius:
Ille vero quo vultu sic loquentes excipiet?
Marinus:
Expallebit iracundia.
Amantius:
Exardebit pudore.
Marinus:
Livebit odio.
Amantius:
Furet vindictae cupidine.
Marinus:
Tremet horrore dedecoris.
Amantius:
Tabescet tristitia.
Marinus:
Timore jactabitur.
Amantius:
Audacia effervescet. En progreditur. Nunc linguam arma.
Intelleximus totum.
Oeniandus:
Vah! Crudelem sententiam! Ergo innoxii cum noxiis luent?
Anastasius:
Duces Rebellium (Vitalianum, Justinum, ac Justinianum intelligo) cum custodia ad me perducite.
Ambo:
bene.
Oeniandus:
Ego te, Princeps, ex manibus tumultuantium rapui: non merui gratiam, ut deprecanti pro reis veniam concedas, cum tanta pompa promissam?
Anastasius:
Gratus sum, qui te hic studiose retinui, ne in periculum caedis venires.
Oeniandus:
Hoc nempe est ludere.
Anastasius:
Cave, ex aula abeas. Custodiam ad portas monete, ne quis exire Episcopum sinat.
Oeniandus:
Heu me! Deceptus sum! Hypocritae credidi, et optimos viros tyranno tradidi. Superi! Qui hominibus fidem datam non servat, nec vobis servabit. Prospicio redeuntem procellam! Perfidum, perjurum Caesarem habemus: non Eutychen detestaris, non synodum revereris, non revocabis Episcopos, non pacem cum Pontifice coles!
Anastasius:
Nihil deciperis. Iuravi coactus: mens jurandi non fuit. Eutychen tueor, synodum nihil curo, Episcopi in Exilio peribunt: Papa non habet, quod jubeat: nos imperare volumus, imperari non volumus. Haec justa vindicta est in rebelles Pontificios.
Oeniandus:
Et nihil jam de ferali somnio cogitas, miser!
Anastasius:
Disparuit. Vos me securum facitis.
Ambo:
Facimus.
Oeniandus:
Et nihil movet funesta Timothei mors.
Anastasius:
Abi canis!
Oeniandus:
Abeo, et oro Deum, ut faciat finem malis. Fulminatrix, si nescis, virtus in precibus est: ascendunt, et pro bonis densantur in pluvias, pro malis in grandinem, ac tempestates.
Anastasius:
Minare popa! Minare pueris haec bruta fulmina! Virum non terres
Oeniandus:
Non sunt bruta. Senties sero nimis, quid vota servorum valeant apud optimum Dominum. Diu passus est furere Pharaonem: denique precibus, exoratus Aegyptum totam submersit.
Anastasius:
Pharaoni me comparas?
Oeniandus:
Pharaonem loquitur superba vox: nos
imperare volumus, imperari non volumus! velut dixisses: nescio Dominum! Atqui vivit Dominus, in cujus conspectu sto, et ego orabo, ut te auferat de terra cito, ut fias in proverbium omnibus gentibus, et trepident omnes Principes, cum audierint de te. Tabescere me facit zelus meus! et indignatione deficio.
Anastasius:
Ego tibi linguam ex faucibus rapiam, ut orare non possis.
Oeniandus:
Infelix! Cor orat, etiam cum silet lingua.
Anastasius:
Cor eruam!
Oeniandus:
Sanguis clamat in caelum.
Marinus:
Pro! quanta est patientia Princeps!
Anastasius:
Quiesce placidus, Oeniande! jam nihil efficis. Stat experiri, num sis Propheta.
Oeniandus:
Miseret me! Orare timeo, quia timeo exaudiri: et tamen orare cogor, quia cogor juvare. Experieris fatue! Experieris, quam verum sit illud: Deus non irridetur! At vos ministri scelerum, rapite, quo jussi estis. En praecedo. Quod facitis, cito facite, ut cito impleat mensuram scelerum scelestus Dominus, quem prae Domino Dominorum timetis. Et tu Amanti! Nonne Justino finxisti amicum te? Nunc carnifex eris?
Amantius:
Sum, quod jubeor.
Oeniandus:
Utinam sis, quem jubet te Deus esse! Perfidiam lues.
Marinus:
Ut ardet popa!
Amantius:
Ardeat, non accendet, nisi nos applicemus. Macte! in nostras spes!
Marinus:
Quod felix faustumque sit nobis, hodie multo sanguine pluet! Imber fecundus erit.
CHORUS II. Repentinus interitus Animae obstinatae. In illa verba: In una die venient plagae eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburentur. Apoc. 18. Personae. Nemesis. Pseudo. Prophetae in tortores mutati. Joci in praeficas. Quatuor Elementa per turmas.
* Theatrum exhibet urbem Babylonem obsessam a quatuor Elementis.
Nemesis:
** Ex nubibus descendens ad dormientem in munimentis. Ad arma! Ad arma! Numquid semper tacebo?
Pugnet mecum orbis terrarum! Ad arma! Ad arma!
CHORUS.
Terra:
Ego vadam, absorbebo!
Aqua:
Ego vadam, et delebo!
Aer:
Ego vadam, et difflabo!
Ignis:
Ego vadam, et cremabo!
Omnes:
Ad quaecumque vis tormenta
Prompta habes elementa:
Omnia supplicia
Meretrix est merita.
Babylon:
Heu me! Quid audio? Quid video? Quo fugio?
Amici! Amici! Portas claudite, muros defendite!
Nemesis:
Frustra es: nulli jam sunt amici.
Babylon:
Vigilone, an adhuc somnio?
Nemesis:
Ecce, nondum evigilavit serio.
Infelix somniasti falsa gaudia:
Vera jam senties, et acerba supplicia.
Claude portas! Oppone moenia.
Nemesi nulla via est invia.
Nullum est scelus a poena immune:
Nemo me umquam offendit impune:
Ascende in Caelum, et adsum!
Descende in Orcum, et adsum!
Transnaviga mare, et adsum!
Serius aut citius
Feriet hic gladius:
Si quaeris ex me: quando?
Aio: aliquando.
Vos jam audite sententiam:
Quam exsequemini contra Babyloniam:
Hac hora venient plagae eius,
Mors, et luctus, et fames,
Et igne comburetur! Ad arma!
Vallo circumdate, coangustate undique!
Nec lapidem super lapidem relinquite!
Pseudo-Propheta:
Captivam huc trahimus, Diva!
Babylon:
Proditor! proditor!
DUETTO.
Babylon:
Sic me decepisti!
Nonne omnem faustitatem
Et longaevam sanitatem
Audax promisisti?
Nonne verum a Chaldaeis
Falsum dici a Hebraeis
Perfide dixisti?
Non in caelo te vidisse,
Non in stellis haec legisse
Mendax crepuisti?
Diva mei miserere,
Quam tam foede decepêre
Blaterones isti.
Pseudo-Propheta:
Quare credidisti?
Pseudo-Propheta:
Quare credidisti?
Pseudo-Propheta:
Quare credidisti?
Pseudo-Propheta:
Quare credidisti?
Pseudo-Propheta:
Quare credidisti?
Nemesis:
Tandem video trepidantem,
Quae toties risit minantem.
Nihil agis. per quae quis peccat, per haec et puniatur.
Abripite, spoliate, cremate!
Rogum dabunt rudera,
In quae conciderunt scelerum instrumenta.* Fit rogus.
Quo pes est lentior,
Hoc manus gravior.
Qua non putatis, hora,
Repente, sine mora
Bis acuto gladio
Armata advolo:
Ictus unus duos ferit:
Anima et corpus perit.
Cunctantem etiam
Timete patientiam.
Obstinavit se fatuus, ne retractet errorem: et errat semper, ne videatur semel errasse! ita se famae, ita gloriae consulere credit! O fatuum! o insanum! Urgebam toties, ut vellet mentem saniorem admittere: et sentiebat se urgeri a te, mi Deus! resiliit semper, et nunc me demum a se ejecit cum sarcasmo: Scilicet Oeniande, hanc gloriam quaeris, ut dicatur de te, quod Anastasium converteris! non habebis. Convertar, cum ego volam, non quando tu. O fatuum! o insanum! Nam quis ego sum, ut mihi potestatem in cor humanum arrogem? In tua manu, Domine, in tua manu sunt corda Regum! Utinam cerea, utinam saltem tractabilia sint!
Hypatius:
Ah! Pater! quantum malum nuntio! Scilicet per aggesta cadavera in solium evehar!
Oeniandus:
Non feris inscium. Clades facta est: numquid?
Hypatius:
Clades immanis inter medios ludos, furente milite in inermes, nullo discrimine. Ego quid tanta saevities velit, non intelligo! Subduxi me fuga cum Justiniano, quem continuo Marinus a latere abstraxit in vincula. Ominor omnibus Catholicis necem. Subtrahimus nos furori, Pater! mecum fuge!
Oeniandus:
Imo tu pugna mecum. Quanto est sceleratior Anastasius, tanto est propinquior suo exitio: ne deseramus! Audis Tonantis vocem?
Hypatius:
Assuevit audire. Nisi fortius tonet, non terret.
Oeniandus:
Insinuat se suaviter Orator Deus in exordio colloquii sui! Vae auditori, quem non habet benevolum! Quem non movet oratio, peroratio conteret. Ingredere mecum: verba nostra jungamus voci Numinis: forte habebunt pondus. Quamdiu vivimus, desperandum est de nemine.
heredi coronae sacram? Ferale omen! portentum grave! Multa hominum milia caesa sunt: ludus in tragoediam desiit: in obvium quemque furit miles: ubique gemitus morientium, aut coesos lugentium, planctus sonant: moerore et metu civitas squalet: ipse vix evasi caedem, inter tumultuantium fremitus aegre ad te elapsus, quem nescio, Patrem compellem, an judicem! Ah! per dulce fratris nomen, qui te oravit moriens, ut pro filio pupillum susciperes, obtestor Patrue, quid tantum in te peccavi, ut sic illudas misero? Hoccine est Imperatorem dicere? hic apparatus decet?
Anastasius:
Hic decet. Surge Nepos! et imperantis ferociam indue. Iste stat tibi thronus! in hunc ascendes hodie: ex hoc primum fulmen in Vitalianum, Justinum, et Justinianum deicies, ac Majestatis reos lictori trades. Hic actus primus decet.
Hypatius:
Amicos damnare, hic actus decet? Parce, Imperator, coronam deprecor! nolo purpuram, quam foedat innoxius sanguis!
Anastasius:
Amicos, puer, innoxios vocas, quos Anastasius damnat?
Hypatius:
Quos venia donasti, quos in amicitiam recepisti innoxios, amicos voco!
Oeniandus:
Generose Princeps! Dissimulat Patruus erimen verum. Proceres Catholici sunt: hoc scelus condonatum non est.
Hypatius:
Hoc scelus mihi et tibi commune est. Paulum ante, Patrue, jurasti fidem, damnasti Eutychem, Chalcedonensem Synodum probasti, revocare Episcopos, revereri Pontificem promisisti: te ipsum damnas? haec inconstantia decet?
Anastasius:
Blatero! tu me doceas? a praeceptore didicisti audaciam!. Exauctoratum, Oeniande, jam nunc te scias. Male functus es Moderatoris officio, quo te honoravi! Volebam promovere te, volebam ditare: obstitisti fortunae tuae, et meae benevolentiae. Abi! quod non addam: in exilium! hoc gratiae debes. Abi.
Oeniandus:
Attigit summum verticem saeva crudelitas!
Hypatius:
Ah! Oeniande!
Oeniandus:
Vale Princeps!
Anastasius:
Abi!* Tonat.
Oeniandus:
Audis Imperator, quod sit super te aliquis, qui metuendus est tibi?
Anastasius:
Hac hora peribunt, qui metuendi sunt mihi. Nepos, ama Patruum, qui amat te! Quod factum est, fieri necesse fuit, ut meo honori, et tuae securitati consulerem. Metuant te, quibus imperas, ne imperent tibi. Felicibus auspiciis coronatur, cui pro acclamationibus suspiria subditorum, et fletus pro plausibus sunt.
Hypatius:
Parce, Patrue, imperium nolo, quod triste oboedientibus sit.
Anastasius:
Imperare non vis? ergo oboedies imperanti. Triste an laetum imperium sit, perinde est: oboedies. Ex hoc solio damnabis rebelles Proceres: ego impero. Oboedies?
Hypatius:
Justa impera!
carnifex, ut nec pilus boni viri in quoquam supersit. Eia! jam cape sceptrum Vitaliane! impone coronam Justino tuo! Vecors! Tibi amicus prae Caesare sit! cui jurasti fidem? Justino, an mihi, perfide! en hoc amico solium erexisti: in hoc pegma evehes. Justine, gratias amori debes! exulta! plaude! Primus a consiliis Iustinianus stabit individuus comes scelerum. Duumviri nobiles! Imperatori trunco servietis pro manibus, dextram Vitalianus, sinistram Iustinianus efficiet; ita invictus bello, pace beatus eris. Bella consilia! Adora prudentiam orbis, et gratulare fortunam tibi, quanta est, a sapientissimo regi! Subulce, tu assectare imperium ausis? Credidisti artem eandem esse, porcos et homines regere?
Iustinianus:
Quousque insultas miseris? Duci jube!
Iustinus:
Imo loqui sine: morituri loquemur verum.
Anastasius:
Scilicet convitia audiam? audiam. Eia omne venenum vomite! Amici! testes impudentiae este: neque enim quidquam loquentur pacifice, qui scelus amant. Vides, Nepos, quos ames tu? num fatentur culpam? num deprecantur? num dolent saltem? imo nunc, credo, etiam defendent. Audiamus!
Vitalianus:
Verba perdit, qui coram tyranno loquitur.
Anastasius:
Latrat canis.
Vitalianus:
Quidquid dicturi sumus, occidemur: sic enim decretum est. Ego a te deprecor nihil. Vos, amici, oro, Vitaliano ignoscite! in hanc calamitatem ego conjeci vos: erratum est graviter! sed ex tyranni mandato erratum est: ille jussit allicere ad facinus, quod nunc damnat. Ah! nimis oboediens fui! non obedissem, periissem solus: vos extra periculum cernerem. Nunc ex hac una causa luctuosa est mors, quod vobiscum communis. * Tonat vehementius. O ut possim pro tribus mori.
Iustinus:
Cessa gemitus indignos viro! Culpa, in quam nos pertraxisti, condonata est omnis: audivimus bona verba, gestus amabiles vidimus, juramenta percepimus. Novi nihil peccatum est: vetus est culpa, et omnium eadem: Catholici sumus!. culpa
felix! gaudete viri! Nemo potest gloriosius mori. Ego a porcis ad militiam transii: ignobilis ortus fuit, non tamen ignobilis vita. Meis meritis, non Majorum beneficio, non patronorum favori, non pecuniae, non malis artibus debeo, quidquid sum: neque in gradum, quem teneo, saltu perveni, sed passu, semper Imperatori fidelis, semper studiosus boni publici, semper magnorum facinorum avidus cum contemptu periculorum [(transcriber); sic: periculorm] . Itaque sic vixi, ut vixisse non pudeat. Accedit jam vitae laudabili mors gloriosa! beata sors! Debeo tibi, Imperator, pro pluribus beneficiis gratias: pro hoc ultimo omnem gratitudinem debeo. Quid rependam? Sanguinem, sanguinem, quem pro te toties in acie fudi, nunc omnem Numini pro te offeram, ut emolliat durum cor, et avertat interitum, quem est minatus!
Anastasius:
Dolose Sinon!
Iustinianus:
Nihil metue dolos. Mens bona est nobis, qualem et tibi optamus. Heu! quid juvat, falsum scelus praetendere, ut innoxios damnes! Scilicet decipies Judicem Deum, qui tibi cor et renes scrutatur! semper hypocritam suae artes decipiunt. Intentatas caelitus minas cupis evadere: sapienter. Ideo mori nos jubes, velut a nobis impenderet tibi vitae periculum: inanis est spes! occideris nos: numquid et aliorum ferro ac insidiis pates? Scilicet in immani clade, qua hodie affectus est populus, ceciderunt omnes, quotquot oderunt te? non puto: quin ita existimo, multo ex caesorum sanguine plures esse nascituros, qui te aversentur, quam erant heri. Sed demus, perculsos metu omnes, jam nihil in te ausuros atrocius, numquid etiam Deum percussisti? Elusi oraculum! O spes inanis! quidquid creavit Deus, armare potest in tuam necem. Ecce fulgetrum micat! geminantur tonitrua! * Tonat iterum. Quod fulmen non proruat, tu, credo, prohibes? Quam celeri morte tuus Timotheus periit! Eiusdem sceleris reus es: nec idem supplicium times? Viden', ut nihil
de nobis solliciti, anxii pro tua salute simus, cujus tu adeo incurius es. Liberos, scio, liberos hoc momento diceres, si adhaerere haeresi, si Ecclesiae Romanae refragari vellemus. Sed tanti vitam non emimus. Anathema Eutychi! Synodo Chalcedonensi juramus! Catholici morimur!
Vitalianus Iustinus:
* Tonat iterum. Anathema! etc. etc.
Iustinus:
Lictor, obnube caput, ad palum alliga! Vale Hypati Princeps! Et cave Patrui exemplum sequi.
Vitalianus Iustinus:
Vale, et impera pius!
Anastasius:
Obstinati!. Videtis, ut nemo excusaverit crimen! Deprecatus sit nemo! Quid vobis videtur?
Amantius Marinus:
Rei sunt mortis.
Hypatius:
Quid? Num isti sunt judices? Paulo ante me nominasti, ut sententiam dicerem in contumaces.
Anastasius:
Acceptas demum?
Hypatius:
Irascor, fuisse lentum.
Anastasius:
Sic places. Tribunal scande, et poenam pronuntia.. ** In pegma procurrit. Vah! quo ruis, puer?
Hypatius:
Eiusdem amici vobiscum criminis reus sum! Auguste, Catholicus sum! mortis me ipsum damno! O chara capita!
Anastasius:
Insulse, effrons, proterve puer!. Lictor ferrum in reos expedi! Vos abripite puerum!
Hypatius:
Non ego impero?
Anastasius:
Ego spectaculo ex alto fruar.
Vitalianus Iustinus Iustinianus:
Anathema Eutychi! Catholici morimur.
Hypatius:
Vobiscum moriar!
Omnes:
*** Primum feritur Regia, tum fulmine thronus sternitur. Pro fragor horridus!
Marinus:
Sonus, Auguste, vicinam signat labem. Exploro Regiam: miles mecum.
Anastasius:
Lictor! absolve officium!
Vitalianus Iustinus Iustinianus:
Ultor se monstrat Deus! Omnes. Heu solium corruit!
Anastasius:
Vah!
Hypatius:
Auguste!
Omnes:
Fugite! Perimus omnes.
Anastasius:
Ignavi!
Hypatius:
Fuge! Aula flammis sulphureis crepat! Viden', qui surgant globi?
Anastasius:
Caelum ferox!
vincamus in bono malum. Sentit iratum Deum: initium salutis habet.
Iustinianus:
Recenti clade offensi cives non nisi per nos impellentur, ut conferant operam ad restinguendum incendium. Eo, urgeo.
Vitalianus:
Movetis exemplo. Sequor te.
Iustinus:
Ego Anastasium, qua possum, juvo.
Amantius:
Justine, non vidisti hac Augustum ire?
Iustinus:
Egregius custos es.
Anastasius:
Nec hic est quies.
Amantius:
Auguste, fuge! Nec civi, nec militi, nec igni fide! Turbantur omnia.
Anastasius:
Quo fugiam!
Amantius:
In cryptam descende, quam Proclus condidit.
* Tonat. Anastasius:
Vah! Fulgor efferus! Cessa terrere miserum, aut tandem fieri!
Amantius:
Descende cito. Securus lates! Apponam custodes loco.
Anastasius:
Iustinus prodet!
Iustinus:
Caesar! Ego custodiam, juro! Ab hominum furore securus es, dum ego vivo: de ira Dei non habeo vadem.
Oeniandus:
Occursus felix! Adhuc vivere Justinum video. Nempe sentit Princeps, quid possit Deus.
Iustinus:
Videt, audit, palpat. Hic latet in Procli specu: Proclus pro Deo est: Huius confidit arti, velut non etiam petras fulmen scindat.
Oeniandus:
Vidi ardentem Regiam, unde ejecit me! forte nunc felix redeo, et capiet consilium sanum, cum vexatio dat intellectum. ** Tonat iterum. Sine, ut ad ipsum descendam.
Iustinus:
Ipse prodit.
timor, tremor mentem flagellant undique: undique occurrit scelerum imago torva, et animum laniat: memoriam ferale somnium, oculos umbra infelicis Timothei, aures cruciat sanguis civium, cujus clamori respondet exitium intonans Deus. Qua condam caput latebra? Ubi securus furoris traham elumbem spiritum?
Oeniandus:
Erratum est, Auguste! Tu qua evadas poenam, es anxius, et de culpa non cogitas. Non quomodo effugere, sed quomodo placare possis iratum Numen, expendi debet.
* Tonat. Anastasius:
O aurium tormentum grave!. Recordor, Oeniande, recordor nunc, quae mala fecerim in Ecclesia! Justum est, agnosco nunc, justum est, subditum esse Deo, et Dei Vicario, et mortalem non paria Deo sentire. Quidquid imperas, faciam.
Oeniandus:
Lunato Deum adora genu!
Anastasius:
Adoro, et pectus contritum plango. Aufer Justine, hoc capitis decus! Tolle purpuram! Alius decet habitus reum. Quae tu tulisti vincula, ego merui!
Oeniandus:
Sic places, Princeps!
Anastasius:
Cessa superbum nomen! Mancipium voca. Quid adhuc imperas?
Oeniandus:
Retracta scelera!
Anastasius:
Detestor, exsecror! Parce fatenti Deus!
Oeniandus:
Deprecare prostrata facie, et in flagella paratum offer!
Anastasius:
Flens deprecor! Heu! Quam vitam vixi! Merui, Deus, merui, quidquid suppliciorum aut mundus, aut orcus habet! Sed parce dolenti de commissis, et tuam justitiam trementi: misericordiam, misericordiam suppliciter exoranti!
Oeniandus:
Meliora promitte.
Anastasius:
Hodie me regno abdico, ejuro Eutychem, Papam revereor, satis faciam laesis, scandala corrigam, reliquos vitae dies privatus et paenitens in orationibus, jejuniis, et vigiliis agam.** Tonat iterum.
paenitentia placari posse.
Anastasius:
Quid? Fune circumdatum, nudum purpura, prostratum in faciem, palam confitentem, cum lacrimis detestantem flagitia, jurantem meliora, talem tu dices paenitentiam simulare?
Oeniandus:
Simulat sane, nisi paratus ad poenam sit, quamcumque Deus inferat. Paenitentis serio, hoc esse votum debet: Deprecor poenam! Quodsi deprecantem nolit audire Deus, subibo poenam lubens, ut satis fiat culpae Quid? Haec tua mens fuit? Prodidisti te per has blasphemias, non sine tacita conditione te peccata retractasse: dixisse: paenitet peccasse! retracto o Deus, si tu paenam non infers, quam merui Vah! Quis es tu, ut conditiones pacis praescribere Deo velis?
Anastasius:
Non intelligo te! Sed quod dedeceat Deum tam inhumana durities, hoc intelligo..
Omnes:
* Fulminatur. Pro! horribile tonitru!
Hypatius Oeniandus Iustinus:
Retracta blasphemiam Princeps, supplex accide! Anastasius. Stantem feriat!. Perii!
Amantius Marinus:
Heu! Heu!
Hypatius Oeniandus Iustinus:
O misericors Deus! ..
Oeniandus:
O Deus juste!