ARGUMENTUM.
PErpetuis inter se discordiis dissidebant Imperatores fratres Caracalla et Geta, et exarsit tandem ira in eam rabiem, ut Caracalla Getam occideret. Caedi fratris addidit caedem omnium eius amicorum, quorum numerus ad viginti Milia ascendit. Eminuit inter illos Papinianus Juris - Consultus optimae notae, et tunc Praefectus palatii, una cum filio jam Quaestore securi percussus, quod noluerit scelus pro jure defendere. Ut facilius intelligamur, notamus ex historia
1. mo Quod Caracalla Severo ex prima conjuge natus sit, Geta ex 2. da, quae Julia vocabatur, et a Caracalla sic perdite amata est, ut eam, post necem Getae, per abominandum incestum uxorem duxerit.
2. do Quod Laetus, qui Caracallae occidendi fratris Auctor fuit, ab eodem postea mori veneno sit jussus. Spartianus.
Jupiter, ut solus regnaret, Saturnum Patrem Caelo expellit: infame facinus ut pro justo defendat Themis, per Mercurium agit.* Theatrum exhibet aulam Iovis in nubibus: Saturnus dejectus Caelor opem Clamat: ex cryptis Fauni, ex mari Tritones, ex interis gigantes prodeunt.
Personae. Iuppiter. Saturnus. Berecynthia. Neptunus. Pluto. Pallas. Mercurius. Fauni. Tritones. Gigantes.
Saturnus: Quid? Hoc ausit in Patrem Filius?
Ambitio, quantum es ausa!
Sum exsul, hac una de causa,
In Caelo ut Jupiter solus sit Rex!
Libido regnandi est unica lex!
CHORUS:
* Dii se subducunt. COntra Iovem nos armamus!
Pro Saturno nos pugnamus!
Sta tyranne! para bella!
Arma astra! plue tela!
Nihil timet pietas:
Favet causae bonitas.
Iuppiter:
Sic impero!
Audisti rebelles?. Quid consulis filia?
Pallas:
Pater! Si me audis, uteris clementia.
Suadeo, ut ad Themidem mittas Mercurium,
Qui Deam permoveat, causam ut tuam suscipiat.
Illa subditis demonstret, quod Saturnus ab arce siderum
Ex aequo pulsus sit in exilium:
Magna est Themidis auctoritas,
Illa, si quod agis, probare creditur, feliciter imperas.
Iuppiter:
Probo consilium sapiens. Age, Mercuri!
Quid desiderem nuntia Themidi.
Tua facundia utere.
Mercurius:
Quid! si renuat votis annuere?
Iuppiter:
Num audebit se Tonanti opponere?
Perge! sequar ipse, et ibo suppetias,
Ut, si forte contemnat absentem,
Cogatur vereri praesentem.* Clauditur.
Mercurius:
Mercuri! grave tibi incumbit negotium.
Suadendum est Themidi,
Ut faveat sceleri.
Si umquam, nunc certe callida
Utendum est Rhetorica.
crede mihi, mulier tenebit manum.
Filius:
Non puto. Saevam Caracallae indolem non nescit Julia: quam saepe ille insidias Getae struxerit, certa est: cessare periculum, si dividatur imperium, intelligit: cur se opponat? Aut quid est pace optandum magis?
Pater:
Non semper, quod est optandum, optatur etiam. Sunt, qui bonum commune dissipant, ut servent suum.
Filius:
Inani metu funestas diem, qua laetiorem diu non vidit Roma. Quid Julia diviso imperio perdet? In sententiam et Rei publicae, et filio suo Getae tam salubrem non potest non concedere: mater est.
Pater:
Mater est, sed quae Caracallam privignum, prae filio Geta diligit, nisi Getam oderit etiam, Tu multa nescis.
Filius:
Atrox suspicio!
Pater:
Sed non concepta temere. Julia mulier ambitiosa est: dum vixit Severus, assueta imperio. Nunc cum viro illata est tumulo uxoris auctoritas: hoc male superbam habet: imperant filii, non ex matris placitis, sed ex consiliis Procerum: hoc affligit: unam esse viam, qua ad imperium redeat, si nubere privigno possit: hoc videt. Getam, si vivat, haud passurum istud dedecus suo sanguini fieri, hoc intelligit: et putes amare?
Filius:
Exhorreo. Neque tamen, quid dicas, percepi satis. Nubere Julia Caracallae ne velit, hoc metuis?
Pater:
Non timerem hanc Phaedram, si in Caracalla Hippolytus viveret. Sed, o probrum! amatur Caracalla, et amat, adhuc, quod sciam, non impudenter quidem, minus tamen, quam agere decet cum noverca, reverenter. In tetrum erumpet incendium latens ignis: hinc festinabam fomenta subducere. Aspectus mutuus, congressus, colloquia, sermones blandi amorem nutriunt: omnia tollit divisio. Itaque divisionem suadere cum videor, ut tollantur discordiae, ego malis duobus mederi cupio. Divisio et fratrum tollet odia, et hos amores nefandos. Sed hoc scilicet metuit Julia. Vel enim cum Geta in Asiam itura esset: et periret conjugii incesti spes: vel in Europa cum privigno haesura: et periret spes mortis Getae per tempus pacis:
nec vivo Geta tenere ipsa, quod ambit, potest. Itaque quin tota vi oppositura se Julia meo consilio esset, nunquam dubius fui.
Filius:
Haec si ita sunt, et tu obsistis, Pater, non vides, Julia quam timenda sit tibi? Mulier potens, quid non audet, cum amat? semper amori foedo socius furor est. Prospicio furorem imminentis procellae in nostrum caput.
Pater:
Prospexi diu. Nihil sapientibus casu accidit. Certe nulla miseria opprimit non praeparatos. Ego de his quae aguntur, studiose tibi sermonem intuli, ut in futuros eventus armes animum, ne improvisa calamitas fortitudinem obruat.
Filius:
Dedisti consilium bonum, cum divisionem suasisti. Fecisti satis. Si non acceptent Principes, sibi tribuant mala, quae post se iste contemptus trahet. Tu extra culpam es. Urgere cessa, obsecro, quod cum tanto tuo periculo urges.
Pater:
Ignavo silentio Rem publicam perdam?
Filius:
Inutili consilio familiam perdas? nam quae spes bona compensat periculum?
Pater:
Periculum, si vel vitae sit, postponi debet etiam modicae spei de magno Rei publicae bono. Moriendum aliquando est: quando possum gloriosius mori? Quamquam cur spes modica sit suffocandi amorem, qui nondum erupit in flammam? Non est bonus Consiliarius, qui cito desperat. Urgendum est consilium bonum: mutantur Principes: forte, quod hodie displicet, placebit cras, si sit, qui repetat.
Filius:
Saepius tamen videmus monitores eiusmodi molestos esse, et excidere gratia, qua pollebant.
Pater:
Hic timor in virum constantem non cadit. Principis gratiam desidero, quantum Rei publicae prodest. Quae huic non prodest, quid mihi prodest, nisi ut justis odiis in me ardeant omnes, quotquot Rem publicam amant. Tune inter eos numerari me velis, qui sputa Principum pro melle lingunt? Papinianus sum: absit a me tam abjecta servitus! Placere Domino, cui aequitas displicet, ego non ambio. De malis, quae ex amisso Principis favore metuunt alii, nihil angor: sic in animum sapientis
adversa incidunt, sicut grando in tecta. Grando in tegulis dissultat, crepitat, solvitur: Inquilinus intus in cubili quiescit securus sui. Sed en Maternianus.
sim animo, dubitat, post tot experimenta?
Maternianus:
Hodie experiri maxime cupit. Scit, apud Getam te posse omnia.
Papinianus:
Multa, fateor.
Maternianus:
Sperat igitur, nihil te omissurum operae, qua efficias, ut pax, in quam coituri sunt fratres, stabiliatur perpetuo foedere, et non solubili.
Papinianus:
Fieri non potest, nisi approbetur divisio.
Maternianus:
Alia conditio est. Ut imperio se Geta sponte abdicet, desiderat frater. Hoc si fecerit amicum habet... Videris commotus esse. Quid est? Suadere hoc Getae non audes?
Papinianus:
Cur Caracalla non facit, quod suasum vult Getae? Ipse se abdicet: erit Pax.
Maternianus:
Licetne hoc responsum ad Caesarem ferre?
Papinianus:
Ipse feram. Sed Getae hoc non suadebo. Moriens Severus utrumque Caesarem dixit: utrumque meae fidei commendavit.
Maternianus:
Uterque imperet! hoc studium pacis est?
Papinianus:
Geta se abdicet! hoc studium pacis est? Materniane, nunc fervent dissidia, cum domo, mensa, aspectu divisi sunt fratres: conjuncti concordes erunt? Fratres ex gemina matre, contrariis ingeniis, diversis moribus, affectionibus nunquam iisdem? Cinctus militibus Geta, a fratris insidiis vix vivit securus: nudo nihil timendum erit? Non verbum audacius, non gestus liberior, non delator rabula sufficiet, ut reus affectati rursum, quo se abdicasset, imperii fiat? Ipsum Getam quam facile paenitentia subibit potestatis depositae? Et, cum amabilis sit, quam facile offensus a fratre, in partes populum trahet? Populus etiam Caracallae per sese adictus parum, quam facile Getam vel invitum reponet in solio, et armabit in fratrem? Vides consilium nec Rei publicae, nec Getae, nec Caracallae proficuum fore. Amat Geta Collegam fratrem: Dominum ferre non vult, non debet, non prodest.
Papinianus_Filius:
Mihi, Pater, hoc consilio novae discordiae occasio videtur quaeri. Si opponat se Geta, pro hoste erit.
Papinianus_Pater:
Quid Julia? Probat, ut solus privignus imperet, filius privatus vivat?
Maternianus:
Permittit concordiae causa.
Papinianus_Pater:
Novum argumentum amoris incesti!. Amice, scis, quid ingemiscam.. Sed age, utrique Caesari juravimus fidem, utrique haereamus. Urgeamus consilium, non quod jucundius est Caracallae, sed quod aequius, et utrique utile magis.
Maternianus:
At Geta ingreditur. Nuntio Imperatori.
Nondum robustus, nondum impudens, adhuc timidus amor est, quo in privignum ardet Julia. Amorem amore vinces: filius loquere: Mater audit.
Geta:
Vix tolerabile tormentum est amantibus, dividi. Timide spero.
Papinianus_Pater:
Morbi tam tetri unica medicina est sectio. Persuadendi sunt aegri, ut admittant. Constanter urge, Princeps! metus est minor spe. Matris te gremium habet: asylum tenes. Cautelam tamen periculum suadet, ne cogi possis ad permittendum, quod te non decet.
Laetus:
Ibo, et militem ordinabo in quemvis eventum.
Geta:
Amo te Laete! Aurum ex aerario porrige quaestor, quantum postulat. Oculos militum facilius fascinabis, quam aures.
Papinianus_Filius:
Quod imperas, factum puta.
Geta:
* Aperitur Aula. Ego ingredior, ut tentem, quid possim.
Papinianus_Pater:
Magno dedecori te, Fratrem, Matrem eripis, si fortiter agis. Pugnandum est et materinis blanditiis, et fraternae ferociae. Timendus uterque hostis animo timido, generoso neuter.
Geta:
Agam, quod me decet. Vos mihi sedulo invigilate.
capax consilii boni: concedi aliquid suis desideriis, suis amoribus, suae impatientiae volet.
Papinianus_Pater:
Et nos nempe hoc ex officio agimus, ut, quidquid ille volet, probemus? Cedendum ad tempus furiosis affectibus est: sed non alenda haec monstra sunt in Rei publicae perniciem, quam ipsius Principis sequetur infamia, et publicum odium. Non istud decet Ministros bonos.
Serenus:
Consulere tamen, quod displiciturum praevideo, audacia est plena periculo.
Papinianus_Pater:
Consulere tamen, quod placiturum praevideo, consultoris est de quolibet trivio. Viri fortis et prudentis est affectui male domito Principis sapienter occurrere, temperare calorem, affectu contrario imbuere animum, ut nihil decernat, nisi quod ratio probat, aut virtus commendat, et pietas. Nos timidi sumus, et credimus, Caracallam impatientem esse omnis consilii boni. Utut saeva sit indole, non furit semper. Est modus, est hora in consulendo servanda: audiemur, etiam cum dicemus ingrata, modo dum suademus pacem, ipsi concordes simus.
Macrinus:
Jungamus nobis, quos ipse amat. Si Gaius, si Piso, si Lentulus accesserint nobis, sperabo conatum felicem fore.
Laetus:
Viri prudentes sunt. Tentantur secure.
Helvius:
Tua apud illos valebit auctoritas.
Papinianus_Pater:
Tentemus. Concordibus armis impetita discordia fratrum herbam Rei publicae porriget.
Macrinus:
Spes bonas fortunent Dii!
Laetus:
Ite faustis avibus. Filium, Papiniane, mihi cedes, ut pecunias numeret, quibus militem emam.
Papinianus_Pater:
Ex officio Quaestoris aget. Laete, si efficias, ut divisionem imperii exercitus probet, victores sumus. Vide, quid possis.
Laetus:
Nihil omittam.
Papinianus_Filius:
Quanta summa est opus?
Laetus:
Decem milia coronati cum spe plurium sufficiunt hodie. Eamus.
Papinianus_Filius:
Venio.
SALTUS IN AULA.
non terret. Loquantur homines, quod volunt, modo nun audias. Quamquam quid tandem loquentur? Dic, insidias tibi a fratre factas esse: occupatum perfidum meritas poenas dedisse: quis audebit negare quispiam? Facile est subditis verba dare, quibus factum defendas: nemo Caesarem in quaestionem vocabit. Populus, quod cupis, credet: interest, quis rumor se prius diffundat. Militum venalis est anima: devinciri tibi pecunia possunt, quod ut ante dixi, perficiendum mihi negotium sumo. Ex Senatoribus, si qui improbent factum, rei Maiestatis habentor. Sic te liberum facies. Quin et brevior via est ad vitam tranquillam. Papiniano ab amore justitiae ingens apud Senatum, populum, et exercitum auctoritas est: tu caedem perage: Papinianus juste peractam esse, cogatur defendere: Senatus, populus, exercitus totus quiescet.
Caracalla:
A Papiniano impetrare hoc sperem?
Laetus:
Imperare potes.
Caracalla:
Ut probet Papinianus caedem innocentis? non oboediet.
Laetus:
Innocentis? Adeone innocens tibi videtur Geta? Jamne oblitus es, quod dixi, quod pecunias a Quaestore imperaverit mihi, ut ei milites conciliem? Quod imperaverit te ignaro, velut jam solus regnaret? Quod oboediverit Quaestor, et oboedire Papinianus non modo sit passus, sed laudaverit etiam? Vere, Princeps, ego non credo, securum te vitae esse, dum vivit Geta. Milites, populus, Senatus vestrorum dissidiorum impatiens est: Geta prae te amatur: optatur Pax: medium facile est mors Caracallae: vide, quid immineat. Nihil consulo mihi: tuum agitur bonum, felicitas, vita.
Caracalla:
Sed Julia obstat. Aversabitur parricidam, nec jam oculo dignatura.
Laetus:
Julia? nihil metue. Amat te.
Caracalla:
Amat, nunquam alias magis, quam hodie, sum expertus. Credidit serio agi de dividendo imperio: accurrit gemiscens: amplexu strinxit: oravit cum lacrimis, ut dividi se potius, quam imperium paterer, ne viva separetur a me. Parum abfuit, Laete, ut pro filio me sponsum
vocaret. Tremuit pectus ictu valido, et cum tacito gemitu dixi mecum: utinam Mater non esses! deinde voce clariore, et blandum arridens: cessa lacrimas, inquam, non dividemur Mater: amo te. Vidisses illico siccari lacrimas ad hanc vocem, et labia in risum duci. Amor, Laete, amor: sensi. Sed si Getam occido, quid? adhuc amabor?
Laetus:
Nescio, an non etiam magis. Absconditum nunc ignem alit dubia, ne fumus offendat Getam: clam simile tuo non nunquam audivi suspirium: utinam Caracalla sponsus esse pro filio posses!
Caracalla:
Quid obstat vero, ut esse possim?
Laetus:
Si velis, nihil, nisi quod utique Geta opponeret se, si vivat.
Caracalla:
Utinam moriatur!
Laetus:
Nimis lentae sunt Parcae: frigescet amor, si expectas, dum ipsae abscindant filum. Tu abrumpe.
Caracalla:
Jus, aequitas, Dii prohibent!
Laetus:
Ita, si interrogas, Papinianus docebit.
Caracalla:
Certe.
Laetus:
Gravis Auctor!. At alii licere affirmant Regibus, quod libet. Cur non istis credas potius, et aeque sapientibus, et numero pluribus, et magis reverentibus tui? Jupiter in Caelo regnat: tu in terris es Deus: hostis est, qui non adorat nutum.
Caracalla:
Iovem me crederem, si non viderem parem. Haec me ambitio torquet. Infelix sum.
Laetus:
Infelix! quis prohibet, si imperare vis solus?
Caracalla:
Omnes pro tyranno horrebunt. Saltem si tegi aliqua honesti specie posset facinus!
Laetus:
Non tegi modo, sed esse honestum potest. Jurgari incipe, venietis ad manus: Geta cadet: tu non modo facti veniam, sed et victoriae gloriam feres. Nimis haec anxie, et ad scrupulum ponderas. Vis pro jure semper magnis Caesaribus fuit: in ipso Romulo, qui huius imperii Fundator fuit, exemplum habes. Sciebat leges subditis scriptas esse, non Principibus. Quid ab ore unius Juris-Consulti pendes? Num solus sapit? plures jube suffragium ferre: plurium vocem audi: Papinianum tacere jube, si non vult loqui, quod tibi placet. Nam quis Imperator est?
Caracalla:
Ipse indignor mihi,
quod rumpere non ausim vincula, quibus ligor. Quoties mortuus jam esset Geta, si opportune potuisset occidi! nunc cum captus est, trepido.
Laetus:
Dedi consilium. Jurgandi occasionem si captas, in rixam incalescet audacia, sequetur optata caedes. Favet hora, ut excutias onus, quo te Geta premit, et pressum videre Papinianus perpetuo cupit. Unius nece solus potieris imperio, quod ambis: potieris Julia, quam deperis: et deliberas, num velis felicem te reddere?
Caracalla:
Deliberatum est. Morieris frater! Laete, places. Potest latere scelus sub juris specie.
Laetus:
Sed en ipse Geta.
casses imprudens conjecerim. Matri fidebam miser: Mater me prodidit: vidi oculos rubentes fletu: audivi vocem supplicis, depressa superbia: sensi, quam nihil sollicita mulier sit aut pro Geta, aut pro Republica, hoc unum metuens, ne a privigno divisa viveret: tantus jam invaluit amor, nescio, num honestus saltem. Heu! deceptus sum! sed hoc scito, frater, ad dividendum imperium veni, non ad abdicandum: aequali jure impero tecum. Tu si abdicare te velis, cedo virtutis laudem: imperium non cedo.
Caracalla:
Imo cedes, velis nolis.
Geta:
Ah! loquamur, ut fratres decet. Europam relinquo tibi, mihi exilium eligo, in Asia trans mare inter Barbaros acturus vitam: num parum facio?
Caracalla:
Aliquid.
Geta:
Plus nec poscat Julia, nec probet Severus Pater.
Caracalla:
Severus est mortuus: nulla illi de viventibus cura. Julia, quid poscat, audisti ipse. Si reverentia Matris est, cur non obedis? Obicis amores, invide, et pro scelere audax computas: ita te livor dementat. Coleres Matrem, ut ego colo, amaret amore pari. Sed teneo te. Vide, num lubens velis, quod velim.
Geta:
Quo proruis? Sic te decet loqui cum pari?
Caracalla:
Ego impero.
Geta:
Num sine Geta?
Caracalla:
Solus.
Geta:
Quo jure?
Caracalla:
Volo. Intellexi vafritiem ambitionis tuae, cui humeros Papinianus supposuit. Ut dividatur imperium, cupis, quo rapere totum possis. Hoc animo facinus sedet. Potitus Asia, totam barbariem in Europam effundes, ut exsatures odia, quibus impetis immeritum fratrem. Abducere matrem statueras tecum, ne mihi obses remaneat datae fidei, quam esses violaturus impune. Exercitum adeo abstrahere in partes jam nunc moliris, perfide, ut nudus parricidio prostem. Nam quid sibi vult auri moles illa, quam paulo ante, ignaro me, ex aerario raptam jussisti militibus dividi? Quid conventus ille, qui hac ipsa hora apud Gaium habetur? Papinianus huc se contulit, ut Proceres amicos mihi, conciliet tibi. Texuntur funes, parantur laquei, nec jam
imperium, nec vita adeo in tuto est.
Geta:
Multa congessisti frater, quibus insontem obrueres: ad singula respondebo.
Caracalla:
Uno solo responso est opus. Affectatae tyrannidis reus es mihi, nisi imperio sponte te abdicas. Hoc si facis, insontem te credam: hoc unum innocentiae argumentum accepto. Si abnuis, videbis, quid possim. Ipse Papinianum huc adducam, ut habeas, quocum deliberes. Haec optio est, ut aut imperio cedas, aut vita.
NUm frater est, qui loquitur?. Hem! quo adductus sum?. Quo verto me?. Prô! quis me stupor tenuit, ut me inermem, et solum blandienti latroni crederem!. Infelix Mater! tu me decepisti! pacem quaerebam, et necem invenio, necem cum parricidae opprobrio, quod toties frater meruit, nunquam a me offensus!. Stolide Geta!. Ut mentem adeo turbastis Dii, quo tempori viderem periculum?. Ah! Papiniane, nunquam te audisse paenituit: hodie paenitet.. Saltem si esset fugae locus!. Vana spes!. Captivus sum. Amici! Amici!. Vah solitudo!. Desertus a meis saltem me ipse non desero. Decretum est, vita potius quam imperio cedere. Falleris tyranne, si frangi minis posse hoc pectus credis. Ut nudus praesidio meorum sim, adhuc ferrum ad latus pendet. Peribit, quisquis primus intulerit manum. Te testor Severe Pater, inultus non ibo ad inferos.
effudit cum sanguine. Ego clamore consternatus ut adproperavi, vidi Caracallam jurgantem cum Julia, et lugere prohibentem de morte filii plures jam mortes meriti.
Caracalla:
Jacet hostis! Amici plaudite!
Laetus:
Triumpha Caesar! jam erit pax!
Caracalla:
Cadendum alterutri fuit. Provocatus vici! Diis grates!
Omnes:
Diis grates! Vive Caesar, et impera felix!
Laetus:
Sed tutus, Princeps, in aula non es, non omnes oderunt Getam. In castra te confer, ut inde in urbem rediens militari praesidio formidabilis secure triumphum agas de fratre perfido.
Caracalla:
Recte mones. Amicos habuit Geta, et socios sceleris, quod meditatus est. Instituenda est quaestio. Senatores de imperio monebis, Laete: Judex erit Papinianus: experiar fidem viri. Tu solare Juliam: celeriter ipse sequar. Ducite me.
Tribunus:
Vive Caesar, et impera felix!* Clauditur.
CHORUS I. Themis recusat Iovis postulata probare. Jupiter eius templum incendit, et ipsam honore privat, quo inter homines colebatur.
** Theatrum est silva. Interius templum Themidis primo clausum, tum apertum.
Personae. Jupiter. Themis. Venus. Cupido. Mercurius. Chorus Deorum.
Mercurius:
AH! Dea tibi Consule!
Jupiter impune non spernitur:
Paenitebit pertinaciae.
ut video, aequitas postulabit, ut innocentes pronuntiem, ipse viderit, quid ex hoc judicio pro se possit sperare. Docere Principem ante cupio, quod causam Getae judicate aliud nihil sit, quam damnare Caracallam.
Maternianus:
Vis, ut te adesse moneam?
Papinianus:
Mone.
Papinianus_senior:
Suscipio vestram, et Getae causam: forti animo este! aut vincam, aut moriar.
Helvius:
Captivi sumus. Exire aula prohibet circum undique fusus miles. Amasse Getam si crimen est, absolvisti judicium, Papiniane, habes fatentes reos: sententiam profer.
Serenus:
Quamquam contra te ipsum proferes: nam et tu amasti Getam. Sed fac, ut sciamus, quid immineat mali.
Maternianus:
Audire te Caesar cupit. Intrare licet.
Papinianus_senior:
Benevolum Auditorem habebo?
Maternianus:
Tranquillus est. Julia pacavit animum prompto obsequio, filii caedem probans. Idem a te, idem a vobis expetit in novi homagii vicem.
Papinianus_senior:
A me non impetrat. Exemplum feminae nihil moveat viros. Vel ex hoc capite improbandum est facinus, quia Julia probat. Ibo, ibo, et loquar Caesari, quae loqui me decet, et ipsum audire juvat.
dixit: atrox videri facinus potest, illis scilicet, qui ignorant, quam non fraterno Geta ergo me animo fuerit. Saepe insidiis, saepe veneficiis impetiit vitam: postremo provocavit ad pugnam comparui! vici! jam regno solus. Vos Diis gratias agite, quod alterum vobis Principem servaverint, quem si amatis, contra amicos Getae defendite. Sunt, qui ulcisci perfidum volent. Quaestio habeatur: quotquot mortuum deflent, rei sint.
Omnes:
Atrox sententia!
Serenus:
Et quid Patres?
Laetus:
Quid facerent circumfusi armatis? et credere, quae dicebantur, et quot. jubebantur, probare se, uno annutu monstrabant.
Helvius:
Ipse adeo Papinianus?
Laetus:
Vae parenti tuo! Advertit Caracalla ipsum in Senatu deesse, quem prae ceteris cupiebat videre. Ad me conversus, eccur, aiebat, Papinianus non adest? Adduxi humeros. Ille commorsis labris frendens ingressus est Regiam. Ire in stationes jussus miles expectat in horas imperium, Papiniano, vobis, mihi fatale, nisi cavemus. Nec enim latere possumus, Papiniane, quod Getae nomine pecunias tu mihi dederis, ego acceperim.
Papinianus_iunior:
Hoc idem monuit. Pater. Sed quid agamus?
Laetus:
Loqui secure licet?
Helvius:
Quid ambigis? uno animo sumus.
Laetus:
Praecipitetur in foveam Caracalla, quam nobis fodit. .. Quid stupetis? An, num fieri deceat, dubitatis, an num possit?
Serenus:
Deici sollo quin mereatur, quis dubitet? Tyrannus est.
Macrinus:
et tyrannidem, nisi obsistimus, exercebit in nos.
Papinianus_iunior:
Exercebit in Patrem meum. Laete, si facinus meditaris, quod laudet Roma, socius sum.
Laetus:
Juvat ulcisci Getam, et nobis cavere. Modus in promptu est. Addicitis fidem?
Omnes:
Ee manus.
Laetus:
Bene est. In stationes, ut dixi, dispositus miles est, et ipse amans Getae, ac miseram vicem dolens. Vindicabit si habeat ducem. Vestra nomina si conceditis insusurrare auribus, milites vestri sunt omnes: periit Caracalla.
Papinianus_iunior:
Amor et timor assensum suadent. Amici! exsequamur
consilium!
Helvius:
Factum populus, exercitus, Senatus laudabit: accedo sententiae.
Macrinus:
Idem est animus.
Serenus:
Et mihi.
Laetus:
Jurate. Quod igitur Dii bene vertant, et piis Manibus optimi Getae jucundum accidat, Caracallam inferias dabimus. Peribit!
Omnes:
Peribit!
Laetus:
Et siquis nostrûm (quod averruncent Superi!) communem causam proditor deserat, eum fulminator Jupiter trisulcis ignibus perimat!
Omnes:
Perimat!
Laetus:
Jam dum calet, cudamus ferrum! propero adducere militem vobis. Hic subsistite. Irruemus in cubile deinceps, oppressuri securum, ut cadat, ubi cecidit Geta, suoque similiter sanguine contaminet Juliam.
Helvius:
Si renuat accedere miles?
Laetus:
Inanis est metus. Ostentabo pecunias, Quas dedisti. Servient in bonum mortui, quas vivo maluissem impendere.
adorant, timent, et amant. Quamquam si Imperatorem quaeritis, in quo sint omnia, parentem eligite. Quod si suspectum est suffragium filii, ipsi decernite, quis est Papiniano prudentior, quis fortior, quis temperantior, quis justus magis?
Helvius:
Nihil irascor voto: dignissimum nominasti. Et si Plato felicissimum Regnum pronuntiat, cui praeest Philosophus, quam beata erit Roma, si Papinianum praeficiat!
Macrinus:
Nec mihi occurrit dignior. Testimonium virtutis amor praebet, quem sibi ab infimis aeque ac summis Papinianus promeruit.
Serenus:
Quantis acclamationibus proclamationem excipiet populus! Probo sensus vestros. habe Patrem Caesarem. Tollatur in clypeos. vivat, imperet Papinianus! pereat Caracalla!
Omnes:
Imperet Papinianus! pereat Caracalla! consilia secundent Dii.
Papinianus est innocens.
Caracalla:
Materniane, tu Papinianum custodi. Tempus, quo deliberes habes. In quo articulo rerum tuarum deprehensus sis, vides. Si Getam damnas, absolvis te. Sin, jam ne hoc quidem habebis solacium, quod innocens moriaris.
Papinianus_senior:
Se ipsum solatur animus bene conscius sibi.
SALTUS.
putabit, poenas suorum scelerum satis acerbas dabit. jam te, Papiniane, quid agere necessitas postulet, considera. Occisus est Geta: quid faciam? Paenitet! sed ille non ideo reviviscit. Amavit Getam populus: cum innotuerit, caesum per injuriam esse, tumultus fiet, et incalescet seditio vix nisi multorum sanguine restinguenda. Moriendum omnibus erit, quotquot vivunt amici Getae: nec enim meae me vitae aliter securum puto. His tu occurrere malis tantis potes facile, si prodiens ad concionem Getam merito occisum doceas, quod id et mea, et Rei publicae exigeret salus. Sciunt omnes, quam Getam amaveris: sciunt quam ames justitiam: itaque quin sint vera, quae dices, dubitabit nemo: omnes damnabunt Getam, omnes se mihi inclinabunt: Caracalla tranquillum imperium, Res publica pacem, plurimi vitam debebunt tibi.
Papinianus:
Ah Caesar! si ego filium meum defenderem: si merito et recte contra te conjurasse assererem, quibus me oculis aspiceres? quo animo audires? Tamen hoc affirmo: minus in te filius meus peccavit quam contra Getam peccasti tu: et te vis defendi? Cessa, obsecro! quod vis, impera: promptum ad omnia Papinianum habes. Sed scelus imperanti oboedire non possum. Sedandorum tumultuum aliud remedium est. Intelligat populus, quod te facti paeniteat. Intelliget vero, si facti auctorem Laetum digno supplicio eneces. Sic placabis furentes: sie demonstrabis, te Principem esse, qui ut errare, sic erroris concipere poenitentiam possit: sic ostendes, quam Proceres male consulant sibi; dum tibi consulunt malum.
Caracalla:
Bene est: non consulis male. Et vide, quantum tuae virtuti deferam. Judicem te Laeti constituo, et Judicem tui filii. Uterque reus est: si tantus est amor aequitatis, quantum prae te fers, amborum causam examinabis ad leges: et ego, quam de utroque feres sententiam, ea stabo.
Papinianus:
Judex sim, Domine, cum ipse tibi videar de ambitu reus?
Caracalla:
Innocentem te scio: absolvo.
Papinianus:
Reus unus inimicus est, alter filius: et Judex sim!
Caracalla:
Judicabis. Quid disputas? num iterum scelus impero?
Papinianus:
Haud scelus quidem, sed rem difficilem Patri.
Caracalla:
Amorem filii amor justitiae vincet, si es fidelis. Causam indaga sedulo! priusquam sol occidat, dicenda sententia est, et executioni mandanda. Filium primum cum sociis ad examen citabis: Laetum postea Maternianus adducet.
Papinianus:
Oboedio.
ut felix imperes, nisi ex consilio huius viri imperes, quem ad haec tempora servarunt Dii, ut sua prudentia collabens sustentet imperium. Cogita, quantum ipsi debeas. Vel maxime placere tunc debet, cum loquitur, quod displicet tibi. Hinc enim, quod te amet, manifestat, incurius sui. Libertas, securitas, majestas tua ab ipso fulcientur. Nunquam maior eris populis, quam cum ad latus proxime assidere vident Ministrum in administranda justitia et peritum et sedulum: nunquam securius imperas, quam cum nemo habet, quod queratur contra vicarios praesides: nunquam praecipies liberius, quam cum populi credent, praecepisse te ex Papiniani consilio. Quam felices fuissent alii Caesares, si Ministrum eiusmodi aut habuissent, aut audissent! Neronem totus orbis et amavit, et timuit, quamdiu coluit Senecam. Cum Senecam sustulit (quod mihi facinus atrocius videtur, quam quo sustulit Agrippinam) cum Sene, cam sustulit, timere debuit omnes, a nemine amabatur. Te ipsum, Auguste, quanta subibit paenitentia, cum, quantus fuerit Papinianus, ex jactura advertes. Si Principes Dii essent, immortales facere tales Ministros deberent, quales utique non omne saeculum tulit. Ah! quam ille tibi affectus est pessime, quam nihil tuae gloriae, nihil salutis studiosus, qui te in Papinianum irritavit! et nempe Laetus, Laetus incitavit te ad necem fratri inferendam: quis alius in Papinianum accenderit? et quis est ille Laetus? quando umquam aliquid salubre suasit? Affectui se tuo accommodat, ut placeat, in omnes formas mutabilis Proteus. Huic ego regendum me traderem, si Rector essem?
Caracalla:
Versas me, et turbas animum. Delibero, quid agam. Adhuc tamen funus nobile ista videbit dies, nec sine pompa, aut Papinianus cadet, aut Laetus: alterutrum fata postulant, et meae res. Paretur ferale pegma, lictores, enses, venena in promptu sint. Impero.
Maternianus:
Obsequor. Dii faciant, ut dira sententia meritum Caput feriat!
eius amici essent, explorare: exploravi. Exercitum tibi ad jungere: adjunxi. Quid amplius imperas? Si, vel ut Iovem deturbem de solio, praecipis, expugnabo nubila, aut si glorioso conatui non respondet eventus, impavido pectore excipiam fulmen, quod me in exercitio nobilis obedientiae sternet.
Caracalla:
Invisum subditis fecisti me! Nisi tu institisses, fratricida non essem. Nunc vis, ut papinianum adjungam: quis me amabit? quis non maledicet?
Laetus:
Obsecro, Princeps cave, ne hic animi tui sensus emanet in vulgus. Gladios stringerent Romani, si scirent te linguas timere. Nudos enses ostenta, tacebunt, imo si instas, laudabunt praeterea. Romulus, Domitianus, Nero, cum statuerunt fratres occidere, num quid dicturi sint subditi, cogitarunt? Jupiter cum Patrem caelo expulit, cum sororem uxorem duxit, cum in cygnum, in aquilam, in bovem se transformavit, numquid anxie deliberavit, quid de se locuturi sint Fauni ac Satyri? Liberrime vivendum est Principi, si vivere felix cupit. Juliae, si vis, libellum repudii feram: nam si de sermonibus angeris, actum de nuptiis est. Illa, quo animo exceptura sit nuntium, facile capis. Aut ridebit, aut indignabitur, timeri a viro, quod non metuit femina. Quamquam si attendendum est, quid dicant homines, attende, Princeps, quid dicat, quid dictura sit Julia: illa tibi prae toto genere humano sit. Oderint te omnes homines: non tam infelix es, quam si illa te cesset amare.
Caracalla:
Explorasti de Papiniano etiam Juliae sensum?
Laetus:
Pertinaciam in defendendo Geta, ipse nosti, ut damnet Julia. Veretur nempe, ne...
Caracalla:
Ibo, interrogabo Matrem. Si mori vult hominem, periit. Tu occurre tumultibus.
Laetus:
Omnis miles in armis excubat. Quisquis commoverit se, pro hoste erit: et tu intelliges, Caesar, quanto ferventius tuae felicitatis, salutis, gloriae studiosus sit Laetus, quam Papinianus.
Caracalla:
Recte.
CHORUS II. Iovem, cum omnia sus deque verti videt, de pulsa Themide paenitentia subit.
* Personae. Jupiter. Mercurius. Pallas. Ceres. Pomona. Pales. Hortulani. Pastores. Rustici. ARIOSE.
Bellona:
ARma viri! procul curae!
Jam valebit vis pro jure:
Tantum quisque possidet,
Quantum sibi rapiet.
Iuppiter:
Iterum nova lamenta.
Ceres:
O Jupiter adjuva!
Mercurius:
Secedamus,
Ut, quid querantur, certius audiamus!
ARIOSE. * Pastores, Rustici. Pomona:
O Mea pomaria!
Pales:
O oves!
O boves!
Ceres:
O agri! o jugera!
Omnes:
O meae res!
O meae spes!
Ah! Caelum! ah Sidera!
Ah! Jupiter adjuva!
Ceres:
Quid frustra clamamus?
Videtis,? ut nihil se moveat durus tyrannus!
Pales:
Pulsa Themide
Quis nostram apud eum causam velit suscipere?
Pomona:
O Themis! Dum te non amplius audit Jupiter,
Quam nihil agit regaliter!
Lex nulla servatur:
Pro libidine vivitur: scelus adoratur.
Ceres:
Cur ergo tributum Jovi solvimus?
Pomona:
Cur Regem alium non eligimus?
ARIETTA.
Pomona:
Cur ego hortorum delicias?
Pales:
Cur ego do pecorum decimas?
Ceres:
Pro Iove cur cogor arare,
Si nihil laborat pro me.
Omnes:
Ut jure tributum, quod imperas,
A subditis, Jupiter, exigas:
Pro subditis debes regnare.
Non debes regnare pro te.
Iuppiter:
Quousque tandem?
Omnes:
Heu! fuimus! periimus!
Iuppiter:
Quid agendum Mercuri?
Pallas:
O Pater! quanti sum sceleris nuncia!
Dii fratres in Caelum evaserunt,
Deos ceteros in fugam egerunt:
Turbata sunt omnia!
Iuppiter:
Dies nefasta! ubi, ubi sunt fulmina?
Pallas:
Pater! siste impetum!
Et Majestatem ludibrio subtrahe!
Ad horam juvat cedere, ut possis securius vincere!
Mercurius:
Cum Pallade sentio,
Et ut ad tempus te occulas, suadeo.
Interim ego Saturnum Caelis,
Pallas Themidem restituet aris:
Restitutam rebelles Dii audient,
Et Caeli imperium tibi restituent.
Unde cum rursum tonabis,
Homines facile a sceleribus revocabis.
Iuppiter:
Ite, quod videbitur, agite.
Ego ibo, quo me rapient pudor, dolor, timor, furor.
Palpatis aures Principum!
Est falsum, est mendacium,
Quod Reges
Sint exleges!
crimen poena aequali luent. Jamque ingredi vides.
Maternianus:
Funesta dies! Hic vultus, hic habitus, hic incessus viros praeclaros decet! Caesarem evoco.
Quid hoc meruimus? Expeditus est lictor: duci jube!
Papinianus_senior:
* Prodit Caracalla. En subit ipse! curvate genua! Deprecari scelus oportet, et mori.
Helvius:
Me deprecari! Quam lubens mo, rerer, si peregissem facinus gloriosum et sanctum!
Papinianus_senior:
Quid loqueris ferox?
Serenus:
Tene adulari tyranno decet? sic Papinianus es? Optime de Roma meritos viros, amicos, filium damnas, ut placeas Caracallae! hic juris cultus est? haec virtus tua?
Papinianus_senior:
Superi! hic furor viros bonos corripere potuit, ut negent se mortem meritos?
Macrinus:
Pasce oculos crudelis! in hac miseria! Hoc decet indolem. Ut calet, ut ardet anhela crudelitas! Quid cessas lictor? Sanguinem sitit: propina potum!
Serenus:
Propina. Vivat fratricida in ruinam imperii!
Macrinus:
Vivat, ut pereat Roma, et poenas ignavae patientiae luat!
Helvius:
Vive, triumpha Caesar! Maior Africano, maior Macedonico es! Getam occidisti: Geticus appelleris!
Papinianus_senior:
Quousque patiens audies, Auguste, maledicos canes? nam ego amicos abdico. Amicus, affinis, filius sit: hostis est meus, qui Caesaris est. Jussisti judicium facere: lata est sententia: moriantur! exequi jube!
Papinianus_iunior:
At ego tibi supplex, Auguste, accido: probo sententiam, meruisse mortem fateor: sed per quidquid [(transcriber); sic: quiquid] est carum, deprecor. Aetati parce, Domine, parce Generi, Patri parce!
Papinianus_senior:
Quae me rursum ferit vox! Ignave! degener! Tu, quam meruisti, mortem metuis? deprecari audeas! Hoc absit, Caesar, ut ego istud dedecus ultra intuear. Fiat justitia! moriatur.
necem Getae probem! Non probo: non possum probare: Fidelis Minister sum: adulator non sum. Sed nec judex adversum me ipsum sum: mortem neutram eligo: tu decerne.
Caracalla:
Obstinate!
Maternianus:
Ah! Papiniane! tantine paucula verba sunt, quae ad concionem dicas, ut malis. ...
Papinianus_senior:
Scelus sunt. Caesar! quod imperas mortis genus?
Caracalla:
Insultat! In carcerem ibis, et ipse ad carnifices feres sententiam. Macrinus, Helvius, et Serenus te spectante jugulentur statim! tum item in oculis tuis tuus filius caput securi subiciat, quem tu sine mora morte pari sequeris.
Papinianus:
Oboedio per omnia. Oro Deos, ut mea mors pluribus exemplum, quam miraculum sit. Vale Caesar! Materniane vale!