Satyrarum
LIBRI QUINQUE PRIORES:
THOMA NAOGEORgo
Straubingensi auctore.
His sunt adiuncti, de Animi tranquillitate
duo libelli: unus Plutarchi, latinus ab eodem
factus: alter Senecae: cum Annotationib.
in utrumque.
PINDARUS NEM. OD. 8.
[Gap desc: Greek section]
HORATIUS:
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae:
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
BASILEAE, PER IOANnem
Oporinum.
[Gap desc: blank space]
ANTIQUUS mos est scriptorum fere omnium, illustris. Princeps, scripta sua vel principibus, vel summis in re pub. magistratibus nuncupare: quod intelligant, ad illorum praecipue curam pertinere, ut vera, iusta, honesta, utiliaque scribantur, doceanturque: quodque utilissima quaeque illorum, tamquam numinis alicuius nomine ac praesidio, deceat in populorum pervenire manus: quod denique illis bonas literas, honestaque studia non minus alere atque promovere conveniat, quam rem pub. quam pacem,
quam honestatem, quamque artes bellicas, et cetera humana. Hunc et ego morem sequi volens, hosce Satyrarum libros T. dedicavi C. tam ob illas quas commemoravi causas, quam ob alias quasdam. At vereor ne quis me inepte ac absurde fecisse dicat, quod Satyras T. C. nuncuparim: cum hoc scripti genus apud Germanos hactenus (quod sciam) intentatum inusitatumque sit, atque vulgo male audiat, tamquam maledicum, petulansque partier et obscenum: Porro consilii mei rationem brevibus reddam. Fuerunt sane qui ante me scripserunt, quorumque Satyrae leguntur, Horatius, Persius, luvenalis, Franciscus Philelphus, nonnumquam in suis illis Satyris ab obscenitate petulantiaque non alieni: atque nominatim in quosdam invecti sunt nimis acerbe, non veritatis honestatisque (ut videtur) sed traducendorum illorum hominum studio. Et si meae Satyrae illiusmodi essent, iure reveritus essem eos T. C. nomini dedicare. Quia vero a D. Paulo admonemur,
non solum a turpibus factis, verum etiam a spurcis obscenisque cavere sermonibus: ab illorum ego mihi libertate temperandum duxi, dedique operam, ut ne Satyri mei, unde Satyrae nomen deductum volunt, tam petulantes, tam lascivi, tamque cornuti essent, quam illorum fuere. Deinde si quid taxavi, id aut feci in genere, aut nomina propria ponere omisi, ut iure de me queri possit nemo. Generalis enim de vitiis disputatio, malorumque reprehensio, ad nullius, Hieronymo auctore, pertinet inuriam. Praeterea quid de eo dicam, quod hoc carmen fere maledicum censetur? Cur autem potius quam alia quovis nomine, ubi boni malique describuntur, ubi recta, vera, honesta, piaque laudantur, atque his taxantur contraria? Veram equidem pietatem, sinceramque Evangelii doctrinam laudo, veneror, atque colo, cupioque conservatam propagatamque: tum qui studium huc suum operamque conferunt, pro virili collaudo atque hortor. E regione [(transcriber); sic: ,] verae
pietatis, atque adeo Christi Iesu hostes ac desertores, pravaeque doctrinae sectatores, defensoresque derideo, insector, improbo, atque reprehendo. Similiter mihi in utramque partem cum virtutibus vitiisque res est. Si haec facere maledici hominis est, aut maledicentia potest dici, fieri numquam poterit, quin Hieronymus, Cyprianus, Chrysostomus atque alii ecclesiastici scriptores, immo etiam omnes prophetae et apostoli, Christusque ipse maledicus existimetur. Quoties enim prophetae invehuntur in idolorum cultores, in impios sacerdotes et prophetas, in tyrannicos avarosque principum mores, in corrupta perversaque vulgi studia, vitiaque multitudinis vel privatorum? Quoties apostoli, et D. praesertim Paulus, acerbe reprehendunt pseudoapostolos, antichristos, seductores, impostores, atque etiam fidei desertores? Nonne tales appellant stultos, canes, ventres, mendaces, inimicos crucis Christi, diaboli
denique filios et mancipia, atque aliis nominib. multis? Christus servator noster, nonne vehementer fulminat in scribas et Pharisaeos, subinde hypocritas appellans, sepulcra dealbata, caecos, ducesque caecorum: illorumque impietatem perversitatemque palam traducit, depingit, illisque exprobrat? Non est hoc maledicentia, nec conviciandi vel libido vel morbus: sed admonitio, sed correctio, zelusque pro domo regnoque Dei: quo fit, ut non vitia solum, ac impietates, sceleraque, verum ipsos etiam quodammodo homines impios sceleratosque, si sint praefracti, atque huiusmodi esse perseverent, odio prosequamur. Hinc divinus Psaltes: Odi, inquit, ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedeo. Et: Domine qui oderunt te, odi, et super inimicos tuos tabesco. Perfecto odio odi illos, inimici facti sunt mihi. Super haec, huiusmodi sceleratis impiisque hominibus multa identidem mala (sicut et ceteri prophetae) imprecatur.
Permultum interest inter scurram, maledicumque, qui vel derisus gratia, vel scabie maledicendi fanda atque infanda in quosvis deblaterant, quo vel stomachum laesi effundant, vel malevolentem animum aliorum recreent vituperiis: atque inter verbi Dei ministrum ac prophetam, et quemlibet honestum virum, qui vel officio, vel charitate, vel zelo motus, vitia castigat ac detestatur. Nec scurra aut maledicus melior iis esse solet, quos vituperat, quibusque vitia exprobrat, sed deterior fere et nequior: at prophetis, omnibusque honestis viris magna incumbit necessitas, ut iis quos reprehendunt, sint meliores, iustioresque. Atque hanc ipsi sibi imponunt necessitatem accusando, reprehendendo, insectandoque malos. Numquam enim audebunt committere, ut merito ipsi ob eadem scelera reprehendi possint. Turpe est enim (ut ait Cato) doctori, si culpa redarguit ipsum. Et Iuvenalis Sat. 2.
Ultra Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.
Et paulo post:
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis caelum terris non misceat, et mare caelo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum?
In tabulam Syllae [Reg: Sullae] si dicant discipuli tres?
Pignus igitur quodammodo dat vir bonus reip. Deoque in primis, se neque eiusmodi esse, neque fore, cuiusmodi illi sunt, quos verbis aut stylo insectatur. Hoc et Cicero pro M. Caelio contestatur: Neque enim, inquiens, potest, qui hominem consularem, quia ab eo rem pub. violatam diceret, in iudicium vocarit, ipse esse in re pub. civis turbulentus. Non potest, qui ambitu ne absolutum quidem patitur esse absolutum, ipse impune unquam esse largitor. Haec Tullius. Quo magis ergo quisque veritatem, iustitiam, constantiam, pudicitiam, pietatem, atque alias virtutes
commendat, hoc verior, iustior, constantior, pudicitior, magisque pius esse cogitur. Rursus, quo magis vitia atque impietatem insectaris, hoc magis ab iis cogeris esse alienus, nisi turpitudinem absurditatemque summam velis admittere, tuique esse ipsius condemnator. Quamobrem vitia reprehendere, et quicquid pietati, veraeque religioni adversatur detestari, non est maledicentia, sed honestatis provectio, atque religionis, correctio extirpatioque vitiorum, exhortatio ad paenitentiam, praemonitio, ne perversi supplicium dignasque tandem poenas sua sibi pravitate a iusto Dei iudicio asciscant. Nec refert, utrum reprehensio verbis an stilo, oratione pedestri an equestri fiat: modo honeste ac utiliter, et non scurrili more. Quid quod vitiorum impietatumque taxatio non solum honesta est, et utilis, verum summopere etiam necessaria? Absque ea siquidem nec magistratus regere, nec
philosophi docere, nec concionatores paenitentiam inculcare possunt. Unde Deus prophetae dicit: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Adulatores, assentatores, palpones ac dissimulatores, qui suspenso gradu, summisque insistentes digitis incedunt, ne quem offendant, omnia corrumpunt, scelera probant atque confirmant, seducunt principes, magistratusque et plebem: dumque sui ventris compendia procurant, aut hominum aucupantur favorem, et semetipsos, et eos quibuscum conversantur, in impietatum sentinam vitiorumque colluviem, inque divinam denique iram praecipitant. Sic enim Dominus per Prophetam: Popule meus, inquit, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Est hoc quidem impiorum omnium, ut corrigi et reprehendi nolint, sed omnia potius laudari cupiant sua: ut dicant videntibus (ut est apud Prophetam)
nolite videre, et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea quae recta sunt. Loquimini nobis placentia, videte nobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel, etc. quicumque tamen ex animo Christum veritatemque amat, virtutumque est studiosus, nullo periculo poterit dimoveri, quin falsa impiaque carpat ac damnet: nulloque cuiusque favore adduci, ut impietates sceleraque silendo ac dissimulando comprobet, confirmetque. Abhinc annos fere novem, cum Spirae imperialis esset conventus, audivi illic contionatorem quendam a magnis laudari viris, hoc nomine, quod ea quae diceret, ex vero sinceroque fonte hausta essent. Interroganti mihi, unde id colligerent? responderunt: Quia neminem carpit, nihil vituperat: sed omnibus intactis et illaesis, quae vera sunt docet. Homines suaves. quasi vero doceri vera plene et cum fructu possint, nisi ex adverso falsa et
impia condemnentur, vituperentur, pariterque ii qui falsa adamant, sectanturque. Contionator aut scriptor, qui nihil damnat, neminem reprehendit, nihilque insectatur, aliud nihil est, quam sal infatuatum, quod, iuxta Christi sententiam, foras proiectum, conculcandum est, cum nulli sit usui: tantum abest, ut ex sincero fonte hauriat. Cum enim hoc turbulentissimo saeculo, torsint impietates, tot perversae dogmata, tot in consuetudinem ducta scelera, tantus vitiorum ubique proventus, tanta denique impiorum malorumque hominum copia exsistat: qui fieri posset, ut Christum veritatemque amans, omnia dissimulet, nihil taxet ac reprehendat? Quomodo potest Evangelii doctor aut scriptor sincerus non odisse Christi adversarios: idque profiteri vel verbis, vel factis, vel scriptis? si ille sua neminem vituperans, nihilque damnans, ex sincero fonte hausit: unde hausit Christus, apostoli et prophetae? unde tot ecclesiastici scriptores,
qui nonnumquam acerbissime quosdam taxarunt? Quin potius, ut supra dictum, qui vera oppugnari cernit, et impia doceri, tenerique, qui scelera vitiaque exundare, vitamque Evangelio adversam conspicatur, et silet, connivet, dissimulat, praeterit, nihilque attingit nisi molli articulo, et quasi aliud agens, non doctor aut scriptor est sincerus, quique e sincero fonte hauriat: sed improbus adulator, aut collusor, canis mutus, ut ait Propheta, non valens latrare, deceptor populi, ventris curator, gratiae ac favoris humani auceps et venator, cuius e manib. perditorum hominum animas Deus requisiturus est. Ut nullus magistratus laudari potest, si ad omnium scelera conniveat, neminem reprehendat, neminem puniat, sed sursum atque deorsum misceri sinat omnia patienter, donec latronum, furum, homicidarum, adulterorum, scortatorum, impostorum, aliorumque facinorosorum plenae fiant urbes, vici, rura, silvaeque: sic concionatores
omnia dissimulantes, neque Deo neque hominibus probari possunt ac debent. Utque magistratuum gladius acutus esse debet, eoque malis formidabilis: ita etiam philosophi vel divini verbi praeconis oratio, hulcerosa morum atque animi pugere ac mordere debet. Quia igitur clariss. Princeps, mala fidei dogmata atque superstitiones, ceteraque vitia emendandi cavendique studio reprehendere, maledicum iure dici nequit, sed est et utile ac necessarium, Christique et prophetarum apostolorumque, atque etiam aliorum sanctorum patrum exemplo comprobatum: rem non inconvenientem me facturum sum arbitratus, si hosce quinque Satyratum libellos T. C. dedicarem: idque exemplo Francisci illius Philelphi, qui Satyras suas, qualescumque sunt, Alphonso Aragonum Neapolis et Siciliae regi, viro non rerum tantum bellicarum, verum etiam literarum philosophiaeque peritissimo, dedicavit. Si tu quidem non
esses Domini Iesu, sinceraeque religionis ac virtutum amator singularis, nec diligeres iustitiam, haberesque odio iniquitatem, tota aberrassem via, huiuscemodi tibi scriptum dedicando. Porro, cum a multis fideque dignissimis viris acceperim, quantum tibi adhuc adolescenti verae sit studium pietatis, quantus probitatis integritatisque amor, quantus amplificandae conservandaeque sanae doctrinae, atque adeo gloriae Christi fervor, quanta denique bonarum cura literarum: magna in spe sum, te nostrum hoc tenue munusculum non aspernaturum.
Adiunxi autem his, haud scio quam commode, studio certe tibi gratificandi, duos de Animi tranquillitate libellos; unum Plutarchi, a me recens Latinum factum: alterum Senecae: existimans, cum omnibus hominibus, tum principibus maxime, animi tramquillitatem esse necessariam: neque etiam melius quicquam in hac vita potest obtineri. Non ignoro quantis,
prae reliquis mortalibus, principes omnesque magistratus soleant molestiis obrui, ac perturbationib. utpote in summis versantes negotiis. Quare T. C. non ingratos neque inutiles fore spero hos libellos, quib. animum ab adolescentia tuum ita instituere potes, ut nullis fortunae procellis, nullis hominum iniuriis et iniquitatibus perturbetur, sed recto statu ac tranquille consistat in omnibus: quod tam T. C. quam subiecto populo, saluberrimum futurum est. Dominus Iesus T. C. incolumem perpetuo ac tranquillam conservet: cui me humiliter commendo. Dat. Stutgardiae, non Martii. 1555.
MAxime Aristoteles, Philadelphe, Tyrannion, et tu
Pulicrates felix, Pisistrate, et optime Nileus,
Vosque alii, libros qui collegistis im unum,
Hoc deberetis nostro iam vivere saeclo.
Quando maior enim librorum copia mundo?
Quando etiam edendi quaevis tam prompta facultas?
Temporis exiguo tres exemplaria mille
Excudunt spatio. nihil et conscribitur usquam
Insulsum, pravumque adeo, vel inutile, quod non
Applausorem habeat, quod non nox gestiat auctor
A'paruis magnisque legi, et dispergier orbe.
Nec iam Roma caput rerum, nec Graeciatantum
Ingenuas artes docet, enuittitque libellos.
Angulus Europae omnis habet musaea scholasque,
Multaque scribentum decertant agmina passim.
Nonne vides quantae conscribant sacra catervae?
Quanta novellorum sint commentaria praesto?
Ne veterum dicam. Vix est trigesima messis,
Et iam sexcentis strepit omne forum Postillis.
Multa Catechisini librorum milia prostant,
Communesque loci, iam terque quaterque renati.
Sacros permulti verterunt carmine Psalmos:
Fontibus a primis alii vertere Latine.
Quin et Teutonico lusere idiomate multi.
Ut linguas alias sileam: quot deinde relicto
Verborum textu, in preculas vertere loquaces?
Nugisque admistis modulos fecere canoros?
Omnia in hos numeret quis commentaria tandem?
Iam mihi perpendas, unahac ex parte sacrorum,
Quid fiatreliquis, quantum sudetur ubique,
Contendantque alios alii superare librorum
Copia, et atratis quaerendo nomina chartis?
Contra Evangelicos quantum scripsere Papistae?
Quantum Evangelici contra scripsere Papistas?
Triginta his, scriptum si nil aliud foret, annis,
Attamen his magnas posses lmplere tabernas.
Quicumque Hippocratis tractant, artesque Galeni,
Otia non agitant segnes, marcentque veterno:
Verum ipsi grandes etiam conscribere libros
Ardent, difficilesque vias aperire medendi.
Herbarum vires quam multa volumina tradunt?
Quid iuris memorem vero, legumque peritos?
Et pueris notum quot cummentaria, quamque
Grandia condiderint multis glossemata libris.
Navis onus magnae, nec adhuc finisque modusque.
Non ego dinumerem quot nostra tulere celebres
Tempora Grammaticos. Ludi nam quisque magister
Grammaticam profert Romanis atque Pelasgis.
Complures etiam vexat Dialectica. magnum
Ars bene dicendi scriptorum protulit agmen.
Quot detrivit Aristoteles? quot Tullius acer?
Nec desunt aliis scriptores artibus usquam,
Quorum nec numerum possis, nec nomina fari.
Quot dein Graecorum dederumt monimenta Latinis?
Vixlatuit vastat am huc usque per Hellada scriptum,
Sell turespicias sacra plurima, sive profana,
Quod non Romana decies nunc voce legatur.
Quot, res scripserunt gestas, vitasque virorum,
Bellaque? quotque plagas mundi, gentesque per orbem,
Et maria, et montes, silvas et flumina, campos:
Et ritus hominum varios, terrasque repertas?
Indictum nihil est. scribunt matresque, virique,
Pictores, fabri, textores, pellio, sutor,
Omneque cerdonum genus, et qui prima videntur
Vix gustasse elementa, quibus vernacula tantum
Lingua patet, nec sunt Musarum nomina nota
Divinus tamen hos (aiuni) requiescere flatus.
Haud sinit, in campumque fere protrudit inertes.
Docti iam Didymi quamvis haud cumcta supersint,
Nec quae conscripsit numerosa volumina Varro,
Empedoclesque, et Aristarchus, Chrysippus, et ore
Facundo Theophrastus, Aristotelesque disertus,
Et sint functa suo multa exemplaria fato:
Defectum tamen egregie damnumque reponunt
Nostriscriptores saecli. sic dira frequentes
Scribendi invasit scabies, et turpe putatur
In nullis penitus nomen prostare tabernis.
Inter ego multos adeo sulus ne quiescam?
Ut primus minime, sic nec postremus opinor?
Quo me vertam autem? quas sumam denique partes?
Non libet Herciniis immittere saltibus ornos,
Addere aquas nec Danubio, Renove tumenti,
Spargere nec sabulum spumoso littore ponti.
Ad Satyras animus tendit, musamque pedestrem.
Ex cunctis aliud quid enim mihi cerno relictum?
Utiliora quidem, magnumque ferentia fructum
Multa forent, quib. haud essem quoque viribus impar,
Aetatiqueforent nostrae magis apta, locoque:
Scilicet ut ferrem divinae munera scenae
Exigua, hircorum pelles, vel denique binos
Aereolos, tenuisque dare quaecumque facultas.
Nescio verum animus pacto quo noster abhorret,
Cum bene dicta truces videam damnare sophistas,
Nomen et haereseos multis imponere falso.
Nam sunt qui primi cupiunt solique videri,
Seque gerunt verbi dominos, fideique monarchas.
Talibus haud equidem studeo conte~ere monstris.
Sed per me regnent, regni quos tanta cupido
Detinet, ut nullas idgnentur cedere partes,
Non coniuratis ut falsa ac impia laudent.
Huc me tempestas igitur compellit et Euri.
Nec moror, inselix quod sit provincia ferme,
Multorumque odium, ferventesque excitet iras,
Errores passim, pravosque reprendere mores,
Et bona pro merito solum celebrare triumpho.
Plypus, aut fias levis assentator oportet:
Aut constipatis studeas incumbere plumis,
Sinullum exspectas odium, rerumque periclum.
Aedibus in tacitis a morsu forsitan atro
Paulum tutus eris, nullaque gravaberis umbra:
At simul in solem prodis, turbamque forensem,
Incessus, facies, vestitus, barba, capilli,
Verbaque cum factis naso carpentur adunco,
Longaque numc te, moxque brevis comitabitur umbra.
Conspectum fugiant hominum, vulgique morentur
Iudicia, inflictoque gravi convitia morsu.
Quos vitae, solisque piget, rerumque sarum.
Vir bonus ignavae numquam colit otia vitae:
Sed bene de cunctis sana studet arte mereri,
Exemplo Domini, famaque incensus honesta.
An Satyras vero, in rebus non ponis honestis?
Utile nec mundo studium, et laudabile censes:
Debita virtuti, et claris praeconia factis
Reddere, diversique veru praefigere signum?
Laudari forsan toleras bona, sed mala tangi
Indignum reris? verum annon prorsus inique?
Dic mihi quid faciunt divina volumina, quaeso?
Nonne statim culpam haud recte parentis Adami
Narrant, fraternumque odium, caedemque Caini?
An on incestos coitus, vitamque scelestam,
Probraque terrigenum, violentaque facta gigantum,
Ob quae diluvio totum Deus obruit orbem?
Singula quid memorem? nec sanctis parcere norumt,
Praeclarisque viris, ut non delicta notarent
Propalam, et in toto facerent notissima mundo.
Quid dein' Maeonides? an non Cyclopas et Irum,
Laestrigonasque, procosque canit, Circesque venena,
Stultorumque iras regum, malefactaque multa?
Non solum Aenaeas, verum et Mezentius ater
Virgilio dictus, Turnusque, Sinonque dolosus.
Nec crudum cupidumque auri Polymestora Thracem,
Anchemolumque toros ausum incestare novercae,
Praeteriit, nec qui poenis subduntur acerbis
Sede in Tartarea Stygiique per atria regis.
Quid Tragici vero ? [(transcriber); sic: (] an non proposuere theatris
Omne scelestorum genus, immanesque tyrannos?
Historiam vere possis componere nullam,
Nec res humanas ullo comprendere scripto,
Saepenisi infandos memores, turpesque malosque
Paucos nostra bonos aetas tulit, maxima vero
Eminet, et circum versatur turba malorum
Mercatu celebri, quasi conventuque frequenti,
Ut fieri nequeat quin offendasque premasque
Quosdam, si tractare aliquid vel scribere tentes.
Ergo quod evitem nihil est. et proderit olins
Pauca suo quaedam depicta colore videri:
Ut mala devitent iuvenes, et recta capessant.
Sic nobis veterum lucent exempla virorum
Utramque in partem. si qui sua facta notari,
Vel dicta audierint, hos aegre haud ferre decebit:
Quandoquidem patrare malum, non carpere, turpe.
Unde quod his obstent, indigenturque libellis,
Est nihil. emendent potius, vitenque scelesta,
Ne tandem summo taxentur iudice coram.
Nonunibus parcam, res nuda notabitur ipsa,
Ne mihi fortassis quidam laedantur amici.
Contra inimici autem nullo sunt nomine digni.
HAec si cura tenet Musas, sacrosque poetas,
Ut benefacta canamt hominum, laudesque deorum,
Ut dictum Siculi pastoris carmine quondam:
Cur non Albertum praestantem heroacanamus,
Prussiacae dignum terrae dominumque, ducemque?
Laudis materies ingens, laudare volenti
A' genere et proavis, factisque insignibus olim,
A' clara ditione, opibus, populoque potenti,
Corporis aque bonis, et maiestate staturae,
Praecipuea propriis animi virtutibus alti.
Maioris sunt haec operae, matoraque poscunt
Otia, maoresque canora ad carnuna vires.
Haec aliis ergo digne memoranda relinquo.
Pauca loquar, tragico sortassis et ipsa cothurno
Digna, nec ingenio prorsum attingenda pusillo.
Verum quis sileat ule plane balbus et infans,
Cum summi spectent ad caeli regis honorem,
Magnorumque exempla ducum, quos vel videt aetas
Praesens, aut nostri post saecula multa nepotes
Sunt aspecturi? laus est non infima plebis
Privatique viri, dominos quicumque benignos
Observare suos studet, et reverenter honorat,
Paretque inperiis prompte, praestandaque praestat.
Quid reges a plebe aliud cupiantque, velintque?
Quis non vir princeps redamet, curetque vicissim
Tales subiectos, omnique favore tuendos
Censeat?hinc certe populorum commoda crescunt.
Hinc terrae atque urbes fecunda pace fruuntur.
Contra vero, animi perturbant cuncta rebelles.
Haec animadvertit princeps non mente supina,
Quodque sibi populo a subiecto quaerit et optat,
Illud et ipse suo contendit solvere regi.
Quem Regem dicam, quaeris? qui possidet omnem
Nempe potestatem caeli terraeque marisque,
Filius ille Dei mundi servator IESUS.
Et terreno equidem reddit sua debita Regi,
Gratus et esse stuet toto bene pectore factis:
Plura tamen Christo sese debere fatetur,
Qui terrena etiam largitur regnaquibus vult,
Et cunctis peperit nobis caelestia fuso
Sanguine, et obtento vasta de morte tropaeo.
O' utinam reges alii, dominique ducesque
Hoc credant, totoque dies noctesque revolvant
Pectore, et assiduas studeant persolvere grates.
Verum hoc nosse datum paucis et credere, quare
Haud mirum Christirarus quod quaerat honorem,
Quique sibi valde videantur quaerere, toto
Errent (ut dicunt) caelo, maledictaque laudum
Persolvant vice, proque pio convicia cultu:
Hic ero didicit flatu monstrante superno
Primum, quid sibi contulerit Dominusque Desque,
Terreni simul, et caelestis nunera regni.
Deinde vicissim illi quid debeat, atque colendi
Quem seruet ritum, et re quid sectetur in omnie
Scilicet audivit divinum, legit et ipse
Sedulus eloquium, unde omnis sapientia manat,
Atque spei sideique, et veri regula cultus,
Fecit quod Dominus populi praeceperat olim
Regibus et ducibus, proprio ne forte cerebro
Insacris qnicquam gererent, rebusque profanis,
Verum divino constarent omnia verbo,
Legis ut expositae facerent sibi nempe volumen
Describi, legerentque illud noctesque dicsque,
Per totam ut discant vitam, cultumque metumque,
Et praecepta Dei seruent pietatis et omnes
Absolvant numeros, et vitae exemplar honestae
Exhibeant sese. Rationum saepe libellos
Mercator relegit, prudensque expensa receptis
Confert, an faciat sciturus damna lucrumive.
Cautus pacta solet legere, aut audire frequenter
Quilibet, et memorinos debita mente tenemus.
Cur non tinctus aquis, Dominoque addictus IESU
Seruet idem? princepsque magis rectorque popelli?
Ducere subiectos recte qui debet et ipsum,
Tumdivina manu pariterque humana tueri?
Cultum sane alium quam tradidit ipse creator
Regibus haud ullis permisit condere, verum
Sedulo provehere, et totis servare statutum
Viribus, a quo si populus fortasse recessit,
Sive illum abiecere atavi, charique parentes,
Instaurae psi populumque reducere debent.
Hoc est sanctorum vere regumque ducumque.
Huc summo incumbit studio venerabilis heros
Albertus, simul ac doctrinam rite supernam
E'sacris didicit scriptis, animosque recondit.
Cuius si reliqui firmo vestigia gressu
Consectarentur re magnique dynastae,
Longe consultum melius populisque sibique
Esset, et aeternae staret fiducia vitae
In Christo, solide verbo suffulta fideli.
Iudaeis nec enim solis divinitus olim
Relligio monstrata omnis, ritusque sacrorum:
Sed nobis etiam Christo doctore simulque
Primis discipulis, quorum monimenta supersunt
Hactenus, ut dempsisse nephas sit, et addere quicqui.
Omnia nam faciunda docent, vitandaque clare
Praesentis quae sint vitae, prariterque futurae.
Porro Christigenas inter quot cernere reges,
Quotve duces numerare queas, dominosque potentes,
Qui curent Evangelium legisse, vel acri
Iudicio expendant verbum et mandata Tonantis?
Maxima pars veterum laudant vestigia patrum,
Atque Evangelium censent, quodcumque sophistae
Iactant, improba quis saturant mendacia ventres.
Hinc illi qui alios debent adducere Christo
Plebem nempe suam, procul abducuntur et ipsi.
Cumque putent Evangelium se ac vera tueri,
Somnia defen dunt hominum, et contraria Christo.
Non fieret, si ipsi reges verumque fidemque
Nosse laborarent propius, legerentque frequenter
Scripta Evangelii, veterumque oracula vatum.
Nam quicumque legunt, nec fastidire videntur
Audire ex aliis, sensim palpantque videntque
Quantum a directo seducti calle parentes,
Verae nescierint pietatis munera, seque
Tetro polluerint cultu, impietateque multa.
Ergo a perverso tenebrosa ad tartara cursu
Se reprimunt, actaque fere iam aetate recurrunt,
Inque viam satagunt quoscumque reducere cives,
Tollere et infandos ritus, et monstra profanae
Doctrinae, vulgoque graves removere tenebras.
Sic cultum Domini, Saulo regnante, remissum
Protulit in lucem David, vir factus ad unguem.
Sic bonus eregno simulacrorum abstulit Asa
Culturam, quamvis ab avo ac genitore repertam.
Haud est Hezechias maiorum errata secutus:
Nec pluris fecit mores ritusque parentum,
Quam praecepta Dei, quam doctrinamque fidemque
Mose revelatam patribus, sanctamque ministro.
Verum succidit lucos, excelsaque fana
Destruxit, statuas fregit. tuque aenee serpens,
Per Mosen quamvis in tristi factus eremo,
Quando colebaris sacris et thuris honore,
Fractus es. haud aliter fregit simulacra Manassis,
Ammonisque patris, regni successor et haeres.
Non ritus peperere novos, cultumque recentem:
Sed veterem prave a maioribus ante relictum,
Ad legis praescriptum instauravere vetustae.
Hinc canit illorum meritas sacra pagina laudes,
Propitiamque refert fortunam, et commoda regni
Plurima, et aucta satis longaevae tempora vitae.
Laudantur merito hac quoque tempestate potentes,
Qui doctrinam ad Apostolicam, cultumque reversi
Caelitus ostensum, tollunt idola parentum,
Atque superstitionem exstingunt funditus omnem,
Subiectosque sibi curant adducere Christo.
Hos inter nultum princeps Alberte refulges.
Est tibi rex Christus cordi, doctrinaque sana.
Audis atque legis summi praecepta magistri
Ingenti studio, et verum novisse laboras,
Atque id componis vitam, cultumque fidemque,
Creditum et usque tibi populum perducis eodem.
Impia devastas, iussu factoque sequenti,
Curasque ut regisint omnia consona Christo,
Ritus ac cultus, doctrinae, vita, tribunal.
Hinc te nec revocat veterum dignatio patrum,
Longa nec inductis concessa erroribus aetas:
Nec vicinorum tardant exempla sequentum
Antiquas tenebras, praescriptaque prava Paparum,
Nec quorundam odum et rerum, famaeque pericla.
Omnia postponis Christo, verboque superno.
Hoc quam difficile et rarum, quantique laboris
Ignorat nemo: simul et testantur abunde
Duricies, fremitusque, truces diversa tuentum,
Molliciesque, metusque, effrons, sincera negantum.
Commeritis hos tu poenis, charisque reinquis
Ipsorum tenebris. non huc non moveris illuc
Ullius exemplo, noti sed tramite veri
Pergis, sollicitus tantum, qua maxime honorem
Christi promoveas, atque is noscatur in omni
Quam lata est ditione tua. nec sumptibus ullis
Parcis, ut asciscas doctos fidosque ministros,
Et Christum resonent divini pulpita verbi.
Quin ut et ad seros veniat doctrina nepotes,
Efflorere scholas magnae plantaria lucis
Efficis, ut primis pueri doceantur ab annis,
Cum Serudatoris tum relligionis amorem, et
Dogmata sectari pia, detestarier atra,
Nosse voluntatem Domini, praecepta fidemque
Atque inculpata servare ac reddere vita.
Quid praestare Deo possis acceptius istis?
Non holocausta cupit, nulla illi victima tantum
Grata, nec argenti decumae fulgentis, et auri,
(Id quod divini semper docuere prophetae)
Quantum toto audire animo, observareque verbum.
Iudaeis quoties Idola colentibus inquit:
Vocem audite meam, tum vester ero Deus, et vos
Gensmea, vivetisque, et fausta secundaque vobis
Omnia sucedent? Genitor caelestis ab alto
Aethere proclamat: dilectus filius hic est,
Ipsum audite. eadem gnatus quoque praedicat ipse,
Vultque sua imprimis audiri verba, vocatque
Quicumque audierint observarintque, beatos,
Tamque sibi caros, quam matrem, omnesque propinquos,
Hinc veteres et Enos ac Noe, Abrahamus et huius
Filius atque nepos, altaria saepe leguntur
Construxisse Deo cupide, illiusque vocasse
Nomen: quod nihil est aliud quam voce benigni
Numinis audita verbi instituisse docendi
Effundendarumque precum, cultusque fovendi
Fana, quasi atque scholas, Dominum ceu rite colentes,
Addictique illi. suscepit et ille libenter,
Proque suis habuit, semperque agnovit amicis,
Seminis ob studium promissi, et vocis amorem
Auditae quare visant sine limina Petri,
Aut Iacobum alii Pirenes trans iuga quaerant,
Aut adeant Solymam per multa pericula terrae
Infidique maris, Sinaeve cacumina montis,
Virginis inspiciant Catharinae nobile marmor:
Aedificent statuas sine, diourumque sacella:
Incrusten auro tabulas, arasque decorent
Argento, aut gemmis peregrino ex orbe petitis:
Praepingues alii pascant, concede, Papistas,
Censibus aut amplis monachorum examina ditent,
Seque putent caros caelorum ob inania Regi:
Tu doctus vero sacro spiramine verbum,
Illius ausculta voci, cultumque teneto,
Qui fidei minime Christique repugnet honori,
Quem duodena cohors docuit, Paulusque magister
Gentium, et integris tenuere Ecclesiae ab annis,
Praefice doctores sanos, fidosque ministros.
Ornandis incumbe scholis, pubique docendae.
Sic vere dilectus eris Christoque, patrique,
Cunctis postpositis ut qui gratissima cures.
Praeterea nec plus alio populoque, tibique
Profueris pacto. quid enim praeclarius usquam
Luce? quid infaustis odiosius esse tenebris
Possit? directo nam quis non tramite duci
Gaudeat, erroresque ambagesque oderit omnis?
At sunt peiores animi cordisque tenebrae,
Erroresque magis damnosi mentis ubique,
Quam manuumve pedumve. Oculis si natio tota
Capta foret, praesesque aliquis, princepsque benignus
Rederet impenso visum cupientibus auro,
Quis non laudaret? quis non memorabile sastis
Diceret? ast extra Christum sunt omnia caeca.
Praestigiisque oculos mentis crassique tenebris
Obruit exurgens, excaecavitque Papatus.
Iam nemo Christum solide, nec vera, fidemque
Norat Apostolicam. nugas, humanaque vulgo
Somnia, iustitiam propriam meritumque canebat,
Divorum cultus, promercalesque reatus,
Missas, exsequias, monachatum, sacraque vana
Quaestus tradebat causa, ventrisque tuendi.
Insuper an iam parta salus, et certior esset,
Omnibus exhaustis, valde dubitare iubebat.
Quis non deploret funestas hasce tenebras?
Quis homines, quamvis operoso ad tartara cursu,
At numquam vero caeli ducuntur in aulam?
Has tu divino iussus spiramine Princeps,
Olim iam removere studes, et tollere prorsum,
Ablatumque diu populo quasi reddere visum.
Ut sese norint primum, magnosque reatus:
Deinde modo quo'nam placetur vindicis ira,
Quae spes non fallat, quae sit fiducia vitae,
Qui deceant omni purgatos crimine mores,
Quem Deus aspiciat cultum, quae facta requirat.
Talia nosse facis praelato lumine verbi,
Ut recta (quantum in te est) ad caelestia ducas
Regna tuum populum. O'multum, valdeque beatos.
Quitale agnoscunt donum, lucemque sequuntur.
Quid posses fio maius praestare popello?
Nec minus interea iuste terrena gubernas,
Ut qui caelorum credas attendere regem
Omnia, conspectumque eius vereare potentem.
Tranquillae incumbis paci, prohibesque rapinas.
Materiam litis nullam, causamque duelli
Invadendo aliena seris, contentus adepta
Munere divino ditione. hanc legibus ornas,
Iudiciisque aequis, cunctarumque ubere rerum
Copia, et illustri doctorum messe virorum.
Singula quid memorem? florent te principe duri
Agricolae, laetique suis operantur in aruis:
Divitias cunutlant, augentur civibus urbes.
Quisque sua absque omni terrore negotia tractat.
Ante lares proprios residet tran quilla senectus,
Ludunt in plateis pueri, teneraeque puellae,
A'strepitu Martis procul ac hostilibus armis,
Quis pereunt urbes miserae, et vastantur agrestes.
Haec accepta tibi referunt iuvenesque senesque
Commoda, te laudant, tibi laeta ac fausta precantur
Certatim, multosque exoptant Nestoris annos.
Non deerit votis Deus, et caelestia tandem
Praemia amatori reddet populique suoque.
EXpulsi Paradiso olim, tectique ferarum
Pellibus, ob tristem noxam, incussumque pudorem,
Primi homines, capiunt iussos extemplo labores:
Sic urgente fame, solisque ardore potentis,
Venturaeque gelu brumae. Conquritur herba
Primum, et radices terra velluntur edules.
Arboreos carpunt sine iam discrimine fructus,
Mitia lac praebent animantia, moxque docentur
Ferre igum, et trahere incurvi grave pomdus arari,
Atque hominum duros relsuare ex parte labores.
Eua boves pellit, stivam tenet acer Adamus.
Spargit et ille manu semen, post terga sed uxor
Raras inducit crates, dentataque rastra,
Atque malas abigit volucres, et semina condit,
Plurima silvestris sucis modo dives acerbis
Mitius ingenium sollerti concipit arte
Arbor, et accepto durat persecula fructu.
Insita monstrabat lato sapientia cordi
Multa, usque frequens, ac experientia rerum.
Vellere lanigeras etiam coepere bidentes,
Et linisegetem facere, ac surgentis in altum
Cannabis. Eua rudi torquebat stamina fuso,
Adque usum incomptas texebat sedula vestes.
Plurima caesahirtas praebebat victima pelles,
Qualibus omnipotens primum vestiverat ambos.
Magnanimi in cunctis sub sole laboribus aevum
Atque alacres agitant. etiamsi enim acerbus in imo
Pectore versatur casus, praecepsque remordet
Delictum, et multor memores sermone volutant,
Qualibus ante bonis ornati opibusque fuissent:
Eregione in quanta essent modo damna redacti:
Haud tamen admisso torquentur crimine tantum,
Amissisque bonis, durisque laboribus aevi,
Quantum gratuito Domini laetantur amore
Promissi causa gnati, qui perdita plene
Instauraturus foret omnia, serpentique
Triturus caput. hinc gaudent, tolluntque serenos
Ad caelum vultus: hinc ad caelestia mente
Tendunt, atque Dei laudant iactantque favorem.
Suspirant illud quamprimum semen oriri:
Semen ubique canunt, semen versatur in ore
Semper, et hoc unum meditantur nocte dieque,
Seminis et timidum confortant robore pectus.
Hoc aegre nimium satanas sociique ferebant,
Quos simule caelo concepta superbia quondam
Truserat. hos inter tumulo ut consederat alto,
Incipit: Haud ultra (socii) reor esse dolendum
Amissis rebus supr, aethereaque ruina.
Laetitiam magis ingentem praesentia suadent.
Firma etenim nostri iam sunt fundamina regni
Iacta, triumphales porgit victoria plamas.
Vicimus egregie bellos telluris alumnos,
Dedecus in nostrum cretos, laudemque Tonantis:
Nobiscum faciunt, ruperunt frena, iugumque
Impositum. porro nostrum accepere lubentes,
Ponendi cuius dabitur post copia numquam,
Nec maculas nostro suasu technisque dolosis
Contractas, penitusque acceptum corde venenum.
Non rapidus Tigris, non fertilis Euphrates, nec
Immensus Ganges, non septena ostia Nili,
Nec maria, Oceanusque vagus, qui circuit orbem,
Eluet. ad nostrum cessere haec omnia votum.
Deinde videndum autem, ne detrimenta sequantur.
Res siquidem parere ingenteis, partasque tueri
Ut non offendas multos, maneasque pericla,
Haud video ut possit fieri. irritavimus in nos
Non leviter caeli Dominum, rerumque parentem:
Noxaeque addidimus ferventi plura priori,
Seductis vafra teneris mortalibus arte.
Quid vero nostra? Iurati scilicet hoc est
Quod cupimus, volumusque adeo, aeternumque volemus.
Ast ille iratus multa ac horrenda minatur:
Nempe fore, ut pariat violentum femina germen,
Quod nostras contra vires astusque potentes
Bella gerat, tentetque armata occurrere dextra,
Comminuatque caputnostrum, regnumque valenti
Impete disperdat tandem, nobisque subactum
Terrigenum genus eripiat, claroque triumpho
E'laeti vinclis in caeli transferat arces.
Vidimus o socii praeludia clara minarum.
Nam simul ac habuere fidem de semine dictis,
Iniectas a me virtus divina catenas
Confregit, manicasque arctas, pedicasque resolvit.
Protinus hinc cristas illi erexere, dolisque
Sunt digitos ausi medios ostendere nostris,
Insuper et toruo minitari ac ludere vultu.
Tantum credulitas potuit vesana, fidesque.
Praeterea irrident salse nos, iuraque nostra
Non flocci faciunt. semen memorantque, canuntque
Inter opus, seram vel quando crepuscula noctem.
Vellucem referunt, cum cenam aut pramdia sumumt:
Et mage, cum pinguis sacras procumbit ad aras
Victima. Tum vero Regis promissa superni
In mentem revocant, alteque ad sidera tollunt:
Idque in contemptum nostri, ipsorumque salutem.
Attamen hinc animis frangi nolite: duo sunt
Ad disturbanda haec, quae post curemus oportet.
Primum notitiam promissi seminis imis
Vellere pectoribus. paruo quod posse labore
Colligo, fixa gerant penitus cum spicula nostra,
Virus et infusum cunctos pervaserit artus.
Sunt quoque natura fragiles, multumque dolosae,
Versutaeque gerunt suadelae obnoxia corda,
Adque levem quamvis auram huc mutamtur et illuc.
Alter erit labor, exortum disperdere semen,
Insidiasque illi quovis componere pacto,
Ut cadat, et terra semel eradatur ab omni
Confestim: nec ferre, quoad nos perdat adultum.
Huc incumbamus vigiles, circumque caducos
Terrigenas semper versemur, nec vel ad horam
A'contemptorum libeat discedere planta:
Ut cum prompta locum nostris occasio cedet
Fraudius, adsimus, curemusque omnia digne
Imperio, aeternosque illos ducamus in ignes.
Sic ait. atque homines dens circum agmine stipamt
Ilicet, et cernunt hilares instare labori,
Et canere auditum fausto de germine Verbum.
Unde lupi ceu, quos et hiems, ac improbus urget
Venter, circuitu crebro rimantur ovile,
Caedibus ingluviem cupidi satiare voracem:
Sed munitae arcent caulae, vigilesque molossi.
Haud secus illi aditus quaerebant fraudibus omnes.
At vero impediunt totius rara diei
Otia. cor verbo, manus est intenta labori:
Aut lassata gravi retinentur membra sopore.
Ergo fremunt dubii, quanam exitiosa quietis
Consilia exponant, odiumque Tonantis amarum
Instillent, secumque trahant ad tartara lapsos.
Nulla oblata diu versutae occasio fraudi.
Tandem lassa casm repetens iam vespere viso
Femina, faciculum lentis tulit, atque comedit
Sola, prius fosso quam vir remeasset ab agro.
Hinc somnum capitente illo, noctem ipsa trahebat
Insomnem, inque latue sese torquebat utrumque.
Talia tum daemon vacuas oggannit in aures:
Peccasti nimium mulier, transgressa Tonantis
Mandatum, vetiaque vorans ex arbore poma.
Mempe superba bonum novisse, malumque volebas.
Nosti, et habes. poteris iam docta parare triumphum,
Notitiaque alta cum ipsis contendere divis.
At simul aeternae mortis sic iura subisti,
Peccatique graves morsus, et numinis iram.
Praetereo aerumnas hasce, infandosque labores,
Sole sub infesto, quos te sufferre necessum est.
Hactenus ignotos partus tibi mitto dolores:
Quos, quam ferre voles, Stygias magis ibis ad umbras:
Imperium quoque saepe viri tolerabis iniquum,
Quantumvis nunc sit lenis tibi, et imperet aequus.
Haec infanda tamen si detrimenta subisses
Sola, et pro meritis ferres condigna superbis:
Non tantum admissum facinus foret. ast in easdem
Traxisti aerumnas tecum, et mala damna, maritum.
Iam quid eum sentire putas? quantumque furorem
Quamvis sub tacito caelare et pectore miti?
Praesentis praesens audivisti ipsa querelas:
Scilicet occidisti illum tu sola, beatisque
Eiecisti hortis, quando interdicta dedisti
Poma, vafri auscultans verbis monitisque draconis.
Quid dein posteritas de te omnis dicet, eodem
Quam demersisti scelerato pessima factos
Ecce trecenta omnis intra qui saecula lumen
Huius conspicient solis, patrimonia primi
Ista boni (dicent) nobis liquere parentes.
Tot rea nempe hominum facta es, quot vere sub omni
Gramina consurgent, foliis quot silva virebit
Omnis ubique, quot et claras lucere serena
Nocte vides stellas, retinet quot littus arenas.
Tantis pro culpis, si iam tibiterra dehiscat,
Vivaque fulminibus terras trudare sub imas,
Attamen haud unquam condigna piacula solves.
Cur non suspendis te? cur non in caput alto
Desilis ab saxo? cur non te flumine mergis?
Non est ut speres facinus tibi tale remitti,
Numinis aut unquam nancisci posse favorem,
Quae genus humanum culpa mactaveris una.
Non vestro pro more Deus mutatur in horas:
Permanet aeternum dirae sententia mortis.
Ante ruet solidata ardentis machina caeli,
Inque chaos primum pulchre digestaredibunt:
Quam verbum ille suum mutet, mendaxque putetur.
Quae spes, perpetuae cum te subiecerit irae,
Teque ita commeritam lugubri addixerit Horco,
Inde aliquod redimat semen? Confidere noli.
Frustra iactatis semen noctesque diesque.
Scilicet aglabris lanam speratis asellis,
Pumicibus siccis lymphas, et corporatristi
Calfacitis fumo, et nudum spoliatis amictu.
Qualia sint nescis subitarum verba minarum?
Horrida dicuntur, fieriquae nolumus ipsi.
Dicimus adque metum, non ipsaut facta sequamtur.
Finge aliquod nascivero, quod solvere leti
Vincla queat, veniaque aliquos donare nocentes:
In numero illorum non es. nil pertinet adte,
Invisamque Deo et totius dedecus orbis.
Vana tibi obscuris oritur siducia dictis.
Talibus auditis, multum perterrita surgit,
Durisque estratis solito maturius exit
Eua, haud certa satis quid credat, quidque sequatur.
Mallet non audisse unquam, trepideque laborat,
Quo pacto inducat tantis oblivia curis.
Gnosia cerva velut letali saucia telo,
Postpositis cunctis herbosam currit in Idam,
Dictami quaerens folium depascere caldi.
Haud secus illa studet nescire audita: sed imis
Telum visceribis sixum, virusque repungit
Semper, discruciatque patens in pectore vulnus.
Ac magis atque magis multo cum murmure secum
Omnia sollicite verba expendit, dubitatque
An dictis tamquam veris consentiat, an sint
Vera magis nuper divino tradita verbo.
Primo mane statim dius conspexit Adamus
Maestos uxoris miltus, animumque iacentem.
Miratur secum valde, subitaeque requirit
Causas maesticiae. cui rem tandem ordine pandit.
Ploratu, lacrimisque piis verba inter obortis,
Adsimiles quibus ipsum attraxit pene maritum.
Continuit tamen, et sacro spiramine plenus
Suspirans, tali solatur voce, docetque:
Agnosco clare Satanae molimina pravi
O' mulier. nobis caelestem nempe libenter
Suspectum saceret patrem, alque odisse, doceret,
Ut desperantes tenebrosa ad tartara ferret.
Horrendum sane peccatum admisimus ambo,
Totique ingentem iactur am inveximus orbi,
Humanumque genus culpis infecimus amplis.
Et quamquam sueris primaria causa malorum,
Nil tamen irascor tibi, nec tantum imputo casum
Amplius. ipse etiam culpam sum imitatus eandem.
Heu dolet, ac doluit confestim pectore toto.
Nemo negat, debere pati nos quic quid acerbum est,
Si pater omnipotens pro tanta sumere culpa
Commeritas vellet poenas. At sponte misertus
Transtulit anobis culpam, poenasque futurum
In semen, quod nostro orietur sanguine, quodque
His nos eripiet damnis, nostrosque nepotes,
Et teret astuti caput imperiumque draconis.
Audisti ipsa Dei veracia dicta benigni.
Multa quidem in terris patimur mala propter inhaerens
Peccatum, vitiumque frequens, motusque rebelles.
Corpora nostra quoque ut sunt e tellure creata,
In terram rursus fato cogente redibunt:
Tolli aliter carnis nequit haec malesana voluntas,
Raptis spiritui semper quae pugnat habenis.
Hinc iactura tamen nulla. illo semine rursus
Vivent, cumque lucro victa de morte resurgent
Lucidiora astris, vegeta, immortalia, sancta.
Tum requies nobis dabitur, mercesque laborum,
Heredesque Dei aeterno regnabimus aevo.
Haec, licet immeritis et peccatoribus, ultro
Pollicitus Deus est. quare carissima coniunx
Constanter debes divino credere verbo:
Non adeo quantum peccaris voluere semper,
Nec quae nam sis digna pati: sed lumina mentis
In repromissum potius contendito gnatum,
Omnis uti culpae vadem, poenaeque solutorem.
Assidue si non, firmeque aspexeris illum,
Non poteris noxas, Horcique evadere fauces.
Sic Domino placuit, sola ut siducia gnati
Spem faciat vitae, ac tollat miseratio culpam:
In quo irae quic quam contranos atque nepotes
Post unquam remanere cave credas ve putes ve,
Quicumque in semen modo spemque fidemque locarint.
Persecte illius fecit nos gratia missos.
Prae cunctis ideo (coniunx) amplectere semen,
Corpore et aere suo luiturum crimina mundi.
Id nocte atque die ruri meditare, domique.
Ex animis id nulla tibi tentatio vellat:
Quin nec venturum dubites, mendacia vero
Im pingens patri: tibi nec persuadeat ullus,
Sive bona genius specie pertentet adortus,
Sive mala, in numero te illo non esse, quibus sint
Peccata ob semen penitus donata futurum.
Seminis, o coniunx, praesertim pertinet ad nos
Gratia, ut auctores fuimus noxaeque malique.
Reddidit his animum dictis, semenque profundo
Firmiter infixit cordi, post arte movendum
Serpentis nulla, aut angusti turbine cordis.
SAeperogas, cum tot nostro sint tempore sectae,
Et rot praeclari pariter doctique magistri
Illarum capita, ex cunctis ego quam sequar unam.
Quodque caput doctrinae habeam, vestigia cuius
In sacris imiter, dubiisque per omnia credam.
Quippe negas te posse meis haec noscere scriptis.
Quod miror, cuivis cum sit cognoscere promptum.
Expediam paucis, adeo cum scire labores.
Principio Christi me de grege noris IESU,
Credere constanter sanctorum symbola patrum,
Sanctis nimirum penitus conformia scriptis.
Illa caput fidei: scopus at vero unicus ille,
Qui caput antiqui contrivit morte draconis.
Haec mihi secta placet, sancta est Ecclesia doctrix,
Quae caelestem etiam ipsa audit sequiturque magistrum.
Doctores alios tantum sectorque. coloque,
Quantum spiritui dixerunt consona sancto:
Addictus nulli, nullique innixus ubique:
Quandoquide hoc pravum rixasque et schisinata gignit
Maxima, quod primis fidei crescetis ab annis
Hactenus, et nostro luculente cernitur aevo.
Nam solet unusquisque suum praeferre magistrum
Omnibus, atque alios turgenti spernere fastu.
Tum quoque desendune errores, pravaque laudant
Dicta sui, reprobant aliorum recta vicissim,
Perpetuoque student falsis ridere cavillis.
Quid damni hinc surgat certi, quantumque suroris,
Dicere nemo potest satis. hoc constare fatentur,
Ipsos hosce sibi limen praecludere veri,
Respectuque hominis miserise red dere luscos.
Hic prior est, aiunt, hic doctior: at meus ille
Lenior. ast alter, meus est facundior, inquit:
Verior est meus: imo meus, delitigat alter,
Omnia solus habet, nec cuiquam cesserit hilum.
Hunc urbes multae, proceresque ducesque sequuntur,
Discipulosque habet innumeros, summumque savorem.
Lemma ex adverso subvertere nititur alter:
Perpaucorum hominum, verum rectumque fuisse
Semper, et occulte latum repsisse per orbem.
Isse fere densas ad tartara caeca cohortes:
Nec minus ac nulgus, proceres errare, ducesque,
Atque suis primis solum auscultare magistris,
Qualiacumque serant. non multum habuisse favoris
Legatos Domini quondam, sanctosque prophetas.
Est meus inter aves phoenix, vel fulminis ales,
Ille inquit tumidus, clara inter sidera Phoebus:
Inter et est elephas spatiosae animantia terrae,
Squamosos inter pisces, et nantia cetus,
Nec scit caelorum qua'nam sit parte locandus.
Contra alius ridet, laudemque refellit inanem,
Et dubitantem caelo deturbat ab alto,
Praecipuosque suo tradi contendit honores.
Sic parte ex omni tristis contentio gliscit,
Infaustumque odium multos stabilitur in annos,
Mutuo cum sese partes rodantque vorentque.
Ista novem quondam sectae fecere sophorum,
Quaeque suum pugnans non delirasse magistrum,
Cum delirarint tamen omnes, re nec in una,
Humana in peius natura semper eunte,
Corde malis nec dum pulsis affectibus imo,
Quid ni delirent et nunc, errentque frequentes?
Cernere nec possit clare quisquam omnia solus?
Ergo post Christum, et fidei sundamina prima,
Perlego quos possum, nullius sperno labores,
Decerpoque mihi quae consentanea vero,
Et sanctis propius sunt visa accedere scriptis.
Sic quondam Potamon secta collegit ab omni
Optima quaeque sibi, et corpus congessit in unum,
Addictus nulli, nullamque per omnia laudans:
Haud falso ratus hoc calle, hacque indagine tandem
Posse se ad occulti penetrare cubilia veri.
Terreni nihil est persectum. naevus inhaeret
Corporibus, longe quae tu pulcherrima ducas,
Falsaque cum veris primo nascuntur ab aevo.
Non una clarus speravit virgine Zeuxis
Formosam condigne Helenam se pingere posse.
Nonne vides et apes non uni insidere flori,
Nec succo unius contentas pascier herbae?
Cuncta nec exsugunt pariter, sed commoda solum,
Unde favos cerasque creent, et dulcia mella,
Cetera vesparum generi muscisque relinquunt:
Sic cunctis etiam haud imitandus in artibus unus.
Cuique suum agnatum quoddam viciumque decusque est,
Utraque sed stulti passis amplectier ulnis.
Unius ob pretium num vilia multa probabis?
Unus in hoc multum valet, et sine compare rex est:
Desieit at contra, fermeque est nullus in illo.
Omnia summa dedit nulli natura creato.
Optat in errorem duci, falsisque repleri,
Uni qui patulas duntaxat commodat aures.
Praepollet multum facundo Tullius ore,
Carminibus Maro. nec recte converteris istos.
Euclides alio valet in genere, ac Ptolemaeus.
Pythagoras tantum numeris sophiaque celebris,
Forsan idem numquam posset praestare quod illi.
Non est continuo sacram ascendisse cathedram
Dignus, qui septem didicisse agnoscitur artes,
Quando theiologum divinorum esse peritum
Convenit, et longe divina humanaque distant.
Est qui rite fidem doceat, sed forsitan idem
In sacris errat signis, absurdaque tradit.
Sic diversa docent diversi rectius: imo
Iisdem de rebus docet hic sincerius illo.
Cuiusque expendi prompte sententia debet,
Non recipi, explodi ve auctoris nomine tantum.
Quid quod idem Paulus praescribit, ut omnia nempe
Quisque probet, sacri spernat neque munera flatus
Ulla? legi vult nempe audirique omnia certo
Iudicio, quia numquam homines sincera loquuntur
Cuncta, malumque bonis sese commiscet ubique:
At bona duntaxat recipi, sancteque teneri,
Porro mali speciem vitari praecipit omnem.
Non tu grammatico solum contentus es uno.
Hic tradit melius syntaxin, at ille figuras,
Ille alias partes. nullum tu negligis horum,
Dum plenam ex cunctis demum collegeris artem.
Et tu theiologum censes quemquam omnia recte,
Et docuisse satis? Paulus sentire, loquique;
Mandat idem, ne prava oriantur schismata passim.
Hoc aliter fieri nequit, ac si solius omnes
Discipuli simus Christi, spectemus et unum,
Praeterea nullis dedamus corda magistris.
Ex variis constare sonis symphonia dulcis
Cernitur, ad certum nimirum astricta tenorem.
Qui solus vocem semper proclamat eandem,
Ridetur merito, nihilatque acoccyge differt.
QUid cupias, iuvenis bone, vix intelligo demum.
Doctor nimirum populi, pastorque videri,
Visque viam dici facilem tibi, qua cito possis
Inter praecipuos Christi emersisse ministros.
Rem cupis egregiam, Tarsensis dicta secundum.
Munere Apostolico fungi, res maxima longe est.
Nam quantum, nomen Christi illustrare docendo?
Non puto te spectare tamen, res ardua quam sit,
Sed quam selici videantur sorte ministri
Uti, quam vulgo dites, quantumque beati,
Quantaque per totam concessa his otia vitam.
Nam sic complures censent, sic reris et ipse.
Porro Evangelium, quoniam Christumque doceri,
Qualibet ex causa Paulus tolerare videtur,
Commomstrabo viam, qua nanciscare cupita,
Nec te per salebras ducam et spineta tenellum,
Nec per circuitus, celsique acclivia montis:
Sed plana facilique via, quod velle fateris.
Nam sunt tres omnino viae, quarum una laboris
Plurimum habet, reliquae duro caruere labore.
Primitus e caelis sancti didicere prophetae
Omnia continuo: divino pneumate nempe
Ingenii studium, atque omnem supplente laborem.
Sic ex in doctis ac piscatoribus olim
Caelesti flatu subito exiliere magistri,
Qui linguas norant omnes, divinaque scripta:
Et nihil est illis operae, nil prorsus olivi
Insumptum. o si sic posses evadere magnus,
Et mundi doctor fieri, pastorque repente:
Quandoquidem studium odisti, lomgumque laborem.
Verum eheu, iam nulla huius vestigia callis
Restant, et plane frigent caelestia nobis.
Ergo statim huic facili longis ambagibus alter
Successit trames, saxis et sentibus horrens,
Et vix ad summum, post tempora longa, cacumet:
Perducens aliquos. multos absterruit asper
Protinus, atque alio gressum vertisse coegit.
Nonnulli medio e cursu fugere retrorsum,
Et quovis potius statuerunt ire locorum.
Iam ferme emenso spatio, vertigine quidam
Delapsi, dumis saxisque haesere propinquis,
Aut ad radicem magna cecidere ruina.
Hanc quondam ignari rerum, caecique parentes
Monstravere viam, et carpserunt gnaviter ipsi,
Multum affligentes septenis artibus et se
Atque alios, ferulisque manus et corpora dantes.
Quin etiam veterum studuerunt nosse sophorum
Dogmata, praesertim linguam callere Latinam,
Rhetoras evolvisse omnes, doctosque poetas,
Rerum et scriptores, legesque, et iura vetusta,
Et quicquid patres olim scripsere colendi
(Si super am libri modo) quos ecclesia Christi
In sacris habuit doctos hucusque colonos.
Sunt qui Graiorum quoque nosse elementa laborent,
Ac Iudaeorum stridentis sibila linguae:
Quod sacra nimirum sint Biblia scripta duabus,
Inque crucis titulo pariter sit lecta Latina.
Infinitae operae, via multorumque dierum:
Imo nec menses aliquot, nec sussicit annus.
Vix tria lustra citum supremo in vertice sistunt.
Quid sumptus memorem studiorum, quidque librorum
Immensum pretium? sunt qui patrimonia tota
Talibus impendant, ut tandem vexet egestas,
Coganturque emptos nuper divendere libros.
Hac te non ducam: nec, quantum intelligo, duci
Ipse cupis. superest levior, protritaque multis.
Egregium inventum. quid enim tot adire labores,
Temporaque, et sumptus tantos trivisse necesse,
Cum cito vel segnes haec per compendia possint,
Et sumptu paruo ad summum evasisse cacumens
Largiter errarunt illi, multosque in eundem
Secum traxerunt errorem, me quoque stultum.
Haud meliora etenim poteram novisse puellus,
Quae Cortisani primum mvenere sagaces,
Pulpita qui scandunt deserto nuper equili.
Nunc Anabaptistae renovant, multique sequuntur.
Exponam brevibus, memoritu corde teneto.
Tereor apuero maternae idiomata linguae
Perdidicisse satis: super haec et scribere candem,
Et legere. haud adeo magnihaec didicisse negoci.
Hanc linguam exerce, tantumque hac esto disertus.
Verba rotes quadam veluti contorta procella.
Non te sollicitent aliae, nec trita latina.
Non etenim populi peregrina voce docendi,
Sed vulgo nota, monuit quod Paulus et ipse.
Nec dubites una te novisse omnia posse
Humana atque sacra, et multos superare trilingues,
Teutonice. quid enim iam non prostare videmuss
Primum sacra vides non una Biblia forma,
Et variis impressa locis. capitum quoque summae
Praestantes nimium in templis, vulgoque; leguntur.
Quae si non adeo plene tibi singula dicunt,
Commentatores pete, quorum maxima passins
Copia Teutonico tractantum mystica filo.
Multos invenies in quinque volumina Mosis,
In reliquos etiam magnos paruosque prophetas,
Inque hagiographa (quae dicunt) pactique recentis
Omnia. Quid recitem Postillas ordine longo
Pro doctis scriptas solis, vel plebe supina,
Quas vel publicitus recites, vel solus in arcta
Percurras cella? Communes deinde locos quid?
Quidque Catechismos dicam? quid cetera multa,
Quae passim volitant animabus scripta docendis?
Fraeterea Patrum quam plurima versa videbis
Teutoniceque legi, si quid libeatque velisque.
Sed nihil est tibi opus. melius docuere novelli
Omnia: quorum omnes etiam legisse libellos
Est infiniti pariter, vanique negoci.
Insuper et magni sumptus, emisse. duobus,
Aut tribus ad summum contentus dege. locari
In meliora queunt nummi, si forsan abundas.
Rebus in humanis quid cuncta volumina narrem?
Omnia Teutonice ferme nunc versa leguntur,
Quae Graecis fuerant tantum vel scripta Latinis.
Haec ideo dico, ut cognoscas prorsus ineptum
Atque supervacuum peregrinas discere linguas,
Quam facile et possis supremum scandere culmen:
Non pluteum ut multis oneres mentemque libellis,
Teque adeo affligas etiam haec atque illa legendo.
Quando potares etenim? quando alea iactu
Infausto, aut chartae tererentur denique pictae?
Quando circum agros ires, et moenia longa,
Fabellasque alto recitares cuique cachinno,
Si tot voluendi libri noctesque diesque?
Utere uti dixi paucis, linguaque paterna,
Hoc satis est. poteris linguae vulgata Latinae
Nomina colloquio vicini carpere dictis,
Illaque Teutonicis crebro interspargere dictis,
Quo pariter possis eius quoque gnarus haberi.
Quippe etiam mendax fortassis opinio fructum
Adseret, et sacra dignum te sede loquetur.
Confidens esto verbis, spiresque superbum,
De facieque omnem penitus deterge pudorem,
Ne taceas unquam, aut medio sermone resistas.
Perpetuo dic, ut verbum concedere verbo
Vix possit. rerum et verborum copia spumet.
Nec magni est istud cuivis secisse laboris.
Nonne vides, agitata ut calculus alter in arca
Plus crepitet, quam tercentum vel mille lapillis
Quod tibi doctrinae deest, id supplere licebit
Audaci vultu, atque animo, verbisque rotatis.
Adiuvat et clamor, multum ut videare disertus,
Et nescire nihil, multisque excellere doctis.
Quin diverticulis etiam consuesce paratis,
Si quando nihil est quod dicas amplius, uti:
De morbis (puta) dic, bellisque, et fructibus arui,
Annonaque gravi, pluviisque et grandine: famam
Quamcumque audisti narra, mirasque novarum
Historias rerum, nec non proguostica densa,
Et cui deesse queat vel longa oratio lacso?
Tales mente locos retine, nugasque popello,
Si quando in sacris haeres, narrare memento.
Proderit hoc etiam, ne infans mutusque puteris,
Sed longe ingenio praestare, ac omnia nosse,
Teque etiam nullo, ut reliquos, errore teneri,
Si saepe haereticos clames, damnesque potenter,
Suermerosque sones sine sine, nihilque loquaris
Novisse insanos illos, sed turpiter usque
Errare in sacris signis, Christoque, fideque.
Nec refert, an quid doceant cognoveris unquam,
Scriptis ve aut meliore queas subvertere sensu,
An solum alterius studeas colludere sectae.
Hoc etiam moneo, quaedam resonantia captes,
Et quae cum magno voluant ut pondere verba:
Ut sunt, Concilia et Patres, Ecclesia, Verbum,
Testamentum, Error, Sacramentum, atque Papistae,
Maiestas, Elementum, Infernus, Gratia, Reges,
Haeresis atque Salus, Satanarum milia centum,
Spiritus, et permulta huius sat nota farinae.
Haec si horrenda tuens, magnoque effaris hiatu,
Crede mihi, magnum est habitura oratio pondus.
Magnus eris valde, doctusque videbere vulgo:
Cunstaque, quae veteres, et quae scripsere novelli,
Aque hominum captu solus novisse remota.
Quare hac, o iuvenis, gradere: haec praecepta revol ve,
Absque labore omni fastigia summa prehendes,
Sicut et a multis aliis comprensa videmus.
Dicam plura alias, iam nulla mihi otia restant.
LIBRI PRIMI finis.
NON Miror tua scripta tibi, studiumque placere,
Quodque tuos laudas mores impen sius aequo.
Commune hoc vitium doctis, rudibusque bonarum
Artium. at hoc miror, cur damnes, atque reprendas,
Quicquid agunt alii, scribuntque, studentque sodales.
Regula virtutis pietatisque optima, monstrat
Quae sint vel niveis, atris ve notanda lapillis.
Hac tua deberes alienaque ponere facta.
Fallimur interdum nostris, et recta putamus,
Quae sine blanditiis apparent prava dolosis.
Sic quoque damnamus perverse aliena frequenter.
Magnis admisces te, connumerasque poetis:
Quod concedo equidem, nec laudem detraho cuiquam.
Me vero dicis penitus non esse poetam.
Si quaero causas, edis, quod laurea nondum
Caesaris Augusti, regis ve favore potentis
Sit collata mihi, facilis quod dictio versum
Et plana efficiat, puero haud obscura decenni.
Denique quod veterum haud sapiant mea carmina gu stum.
Hisce poetarum me causis eicis albo.
Magnificum sane, nec non optabile vulgo,
Augusti, regisve manu accepisse coronam,
Iudicioque viri laudari carmina magni.
Ast ego cum videam nostro quid tempore reges
Conscribi plerique velint, ornentque corona,
Me non ornatum non possum ferre moleste.
Non ratio me, nec vestigia vestra latebant,
Nec carmen deerat, non aspernabile sorsan:
At mihi libertas potior, pietasque, fidesque,
Et veri studium, et CHRISTI respectus IESU,
Quam mea Apollineae cingant ut tempora lauri.
Blandus adulator, lingua venalis, et acri
Ingenio, laudans minime laudanda, vel auram
Gloriolae captans, vel inanis commoda ventris:
Quid magni quaeso facit, et quid curat honesti,
Sublimis licet in manibus regumque ducumque
Gestetur, capiatque Andini praemia vatis?
Impia tu laudare potes, verumque lucroso
Dissimulare metu, monachisque aliisque papistis
Plaudere carminibus, sceleratisque addere factis
Robur. non mirum si te dignentur honore,
Et summos inter numerent ponantque poetas.
Tu qui contra animum vultum confringere nosti,
Et caute fidei devitas dogmata nostrae,
Nec pia confirmas, nec destruis impia: verum
Incedis tepidus, partique infidus utrique,
Versibus inque tuis locus est haud ullus IESU,
Laudem et apud Turcas posses, nomenque poetae
Nancisci, nec te detestarentur Hebraei.
Ast ego non diversa loqui sentireque possum,
Nec male concordem menti confingere nultum,
Et fidei tracto partes, et dogmata crebro,
Impia detestor, magnoque reprendo cachinno.
Tum quoque prae cunctis me servatoris IESU
Gloria delectat, populos et sparsa per omnes
Cognitio. o utinam tantum mea Musa valeret,
Gloriae ut illius tererem contraria versu,
Tantique eveherem condigne regis honores.
O'quam praeclara redimiret tempora lauro
Nostra, mihique pii donaret vatis honores?
Hinc mores tibi cedo tuos, laurumque receptam.
Si modo rex aliquis Christiusquam vivit amicus,
Aut post victurus pietatis fautor honestae est,
Is me Christicolum dicet (nihilhaesito) vatem
Non omnino malum, lauroque ornabit opima,
Iudicioque eius longum mea carmina vivent.
Quamquam quid laurus confert et nomen inane?
Quippe nec ingenio certum est accedere quicquam
Talibus, efficitur vates nec doctior ullus.
Et reges donare solent haec frivola prompte,
Ut nummis parcant, aurumque ad bella reseruent:
Ut modo Phoebea donatus fronde poeta
Inde abeat maestus, non asse opulentior uno.
Ubisi carminibus deberet vivere solis,
Pauperior Codro proprios arroderet artus,
Aut vicinorum staret mendicus ad aedes.
Iam divinum etiam ditaret nemo Maronem,
Nec donaretur felicibus Ennius hortis,
Et pro versiculis tantum aurinemo referret,
Pro grege squamoso quantum dedit Antoninus.
Cur non ergo magis Christi seruimus honori,
Et studiis operam damus, ingenioque colendo:
Quam titulos adeo cupide affectamus inanes,
Atque ingratorum mulcemus versibus aures?
Si facilis vero componit dictio versum,
Non aegre fero. quin tantum nihil ipse laboro,
Quam plano lenique fluant mihi carmina tractu,
Et cuivis pateant absque expositore legenti.
Haud imitari etenim studeo vestigia Pici,
Carminibus scriptis qui commentaria iunxit.
Qualia sint tua non dicam, quae pauca videmus,
Ut te demirer nomen tolerare poetae.
Tune putas aliquid laudis tenebrosa mereri
Scripta, Heracliti visa olim qualia dicunt?
Forsan et illius laudas praecepta iubentis
Magnas discipulos tenebras offundere scriptis?
Ast ego diversos probo: quis oratio nempe
Illa placet, quae sit fontana clarior unda,
Vitro lucidior Veneto, et tenui cristallo
Purior, electro quoque pellucentior omni.
Scriptor et ille mihi plane insanire videtur,
Qui se scribentem studet ut ne intelligat ullus.
Cur non abstinuit potius disperdere chartas,
Quam gryphos ferret, caecaeque aenigmata Sphingis?
Oedipodes esto lector, vatesque Sibyllae,
Non ego. nec tantires est ut nosse laborem,
Ut si Sarmatica pangat quis carmina lingua.
Heroam quod si gravitatem forte requiris,
Lucanique tubam grandem, doctique Maronis,
Non facis ingenue, et vehementer poscis iniquum.
An cum socordis describo ludicra vitae,
Mitesque agricolas Christi, regnumque Paparum,
Et moveo fortasse iras, risum ve solutum,
Dira canam pariter contentis classica buccis?
Ridiculus fuero, nec res tractare peritus.
Tu grandes effla bullas, et Martia bella
Carmine spumoso cane, robustoque cothurno.
Res gestas magni componere Caesaris aude,
Ne vatis fructra meritus videare coronam.
Nam nugas huc usque modo, ac epigrammata cerno,
Nondum illas, quas me poscis, testantia vires.
Quem dic as autem veterm (haud intelligo) gustum.
Non equidem veterum cuiquam me comparo vati,
Attamen Ausonia fari me censeo lingua,
Nec plane nullas eius tractare figuras.
Sed cur haec dico? te dicere oportuit ipsum
Clarius, ut nihil esset opus palpare tenebras.
Divinabo tamen, nec multum errasse videbor.
Hoc quereris, cuius specimen tua carmina praebent:
Numina non reboant in noctris ethnica scriptis
Saepe, nec o dii clamo boni, nec cuncta deorum
Trado ptestati, regimen terraeque polique
Nusquam ascribo Iovi, nusquam maris Enno sigaeo:
Qudo tu, quod veteres olim fecere poetae.
Scilicet ignari caelum terramque creantis,
Nec Servatoris norant mysteria Christi.
Ast ego divino doctus sermone, relinquo
Numina falsa illis, turpi cum errore fideque:
Unum confiteor rerum Dominumque Deumque,
Et servatoris Christi omnia tradita dextrae:
Qui licet aetheream victor conscenderit arcem,
Attamen usque suo sancto regat omnia flatu,
Sanctificet, mundet, soleturque, instituatque.
Hunc gustum vetus haud resipit vatum chorus: et tu,
Miraris, quod non illorum numina canto,
Gustumque illorum sapiant mea scripta vicissim?
Qualem quisque gerit mentem, quae credit et optat,
Talia proloquitur, resonatque, facitque, studetaque.
Haud decet expertum Christi de corte poetam,
Scribere lascivi farique ex more Catulli.
Corrigat extersa linguam cum mente, stylumque:
Virtutes alias imitetur, quae nihil ipsi
Officiant fidei et studiis, vitaeque receptae.
Quare Pontanus quamvis perdoctus, et acri
Insignis vena, dubito possit ne putari
De grege Christigenum, vere nec dicere possem.
Quae Christum sapiant etenim, quae carmina scripsit:
Consona quae fidei, et castos testantia mores?
Te quoque; demiror, cupias qua parte locari,
Qui resonare soles Martem, Veneremque, Iovemque
Assidue, ac reliquos: at Christi nomen abhorres,
Et verae quae sunt piet atis propria vitas,
Tamquam serpentem, vitium vel carminis ingens.
Hoc bellum censes, magnique insigne poetae?
Perfruere: ast pagani ego, delirique putabo.
EDiderat gnatum primos experta dolores
Humani mater generis, dixitque Cainum,
Grandia promittens pariter mundoque sibique.
Post alium pererit, nomenque illi indidit Abel.
Hos Pater a teneris accurate unguibus ambos
Instituit, docuitque essent quaecumque salutis
Dogmata, notitiam culpae, casusque paterni,
Infirmas multum tardasque ad commoda vires,
Ad mala veloci procilivia pectora motu:
Hinc Domini ardentem propter delicta furorem.
Ne desperarent tamen, odissentque Tonantem,
Salvificis eius iussit confidere dictis,
Spemque omnem vitae in promissum poneresemen,
Quod quidem ab astuto quondam foret angue necandum.
Conculcaturum tamen imperiumque, caputque
Illius, et rupturum infandi vincula leti,
Ut nihil officerent magnae dispendia noxae.
Cultum etiam externum docuit, precibusque sacrisque
Et fulcire fidem, Dominoque exoluere grates.
Praeterea insontem monuit quoque degere vitam,
Atque modis variis carnem frenare rebellem,
Debita constaret summi ut reverentia patris.
Tradidit haec natis studiose dius Adamus.
Ingenium vero dispar studiumque duobus,
Diversi mores, eadem nec utrique placebant.
Iracundus erat maior, flatusque superbi,
Omnia deberi censens sibi, callidus, effrons.
Contra autem simplex, bonus, ac mitissimus alter.
Hinc diverso animo patrem audivere docentem.
Namque auscultabat cupide minor, atque lubenti
Condebat cor di doctrinae verba paternae.
Doctrinae vero intererat sacrisque Cainus,
Longe agitans aliud: fastidire omnia visus,
Nutare ac tussire, et dormitare solebat,
Distorquere labra, et raucum spuere atque sonorum,
Et pedibus strepitum facere, ac avertere vultum,
Frontemque elatam ruga sulcare frequenti,
Sermonique vagum saepe inter spergere murmur.
Praeterea terram quaesitis doctus arbat
Artibus agricola (hunc unum sibi namque laborem,
Dum frater pascebat oves, elegerat) haud iam
Sponte sua natis, facili nec sorte paterna.
Nec quaesito etiam victu contentus in horam,
Verum respiciens in multos anxius annos,
Panem, ac ingentes frugum quaerebat aceruos.
Et sobolis nondum natae, morbique futuri,
Corporis effetique olim, tristisque senectae
Praetendens monitus curam. appellabat avarum
Saepe pater, titulo se ille excusabat honesto:
Impiger imo pater melius, gnavusque vocarer,
Sedulus atque catus, sollers, industrius, atque
Providus. invidioso oneras cur nomine vistum?
Sic coeptum pergebat iter, noctesque diesque
Sollicitus suo uti parerent arva labori:
Arva subinde aspros ultro referentia sentes,
Et tribulis tantum, et paliuris feta molestis.
Hinc illi sudor, duro iam dextera callo,
Laevaque torpebat. fusci contraxerat indi
Iam faciem: nec lecta tamen dum semina terrae
Crediderat, multis ut erant iam credita curis,
Non torquebatur minus. haud requiescere noctu,
Nec Domino augmetum poterat committere messis:
Sed curis tamquam ipse suis, multoque labore
Gignendi posset virtutem tradere terrae,
Inque manu humorem, ventos, solemque teneret,
Sic se perpetuo cura affligebat inant.
Sollicito facies caeli haud satis ulla placebat,
Oderat instantem ferme, absentemque vocabat.
Iam matutinos rores cupiebat, et imbres,
Iam vespertinos, placidi iam lumina Phoebi,
Iam molles segeti Zephyros, auramque salubrem,
Iam sicco, Euros, Boreae iam flabra nivalis,
Iam caelum sudum, fuscis iam nubibus atrum,
Ingenti resonans extemplo murmure, si quid
Ad votum haud caderet, responderetque cupitis.
Quid referam quantum curae, quantumque laboris
Sumebat, ne forte ferae, iumenta, volucres
Caras vastarent segetes? hic nocte dieque
Nulla quies, ramis transversum ex ordine fixis
Omnia munierat quamvis et sepibus altis,
Insuper et canibus, personatisque bacillis.
Tempus erat, cum clarum ardens Hyperiona Camcer
Possidet, inque suas evectum adsumma remittit
Aedes unde magis flagranti cominus aestu
Terris fluminibusque instat, siccatque paludes.
Gramina torrentur, campus flavescit arictis,
Arboreae nutant frondes, gratumque virorem
Vix sibi defendunt, languent iumenta feraeque,
Aegerque efflatur siccato spiritus ore,
Et late tellus ardenti pulvere fumat.
Plurima tum stabant campis frumenta Canio.
Iam sese glumis monstrabant grana solutis,
Nutabantque graves flaventi in stipite spicae.
Tanto gaudebat proventu et messe propinqua,
Atque etiam triduo curvas immittere falces
Certus erat, tutoque omnes componere fructus.
Ecce autem medium caeli cum Phoebus ad axem
Venisset, rapidosque instraret flammeus aestu,
Atque casas homines pecudesque sua antra subissent,
Fuscatur subito caelum, et se nubila densant,
Soleque ab occiduo magnae praeludia Cauri
Incipiunt hiemis. nec longum, dissilit aether,
Crebrique ex atris erumpunt nubibus ignes,
Redditque horrendum nubes collisa fragorem,
Ut si rupta cadat totius machina caeli.
Plurimus insequitur commista grandine nimbus,
Nimbus aquae pentitus veluti tibicine fracto
Suspensa in siccas ruerent uno agmine terras
Nubila. porro columbini grando involvat ovi
Instar. discordes involvunt omnia venti,
Vulturnus, Notus, ac Boreas summo afper ab axe,
Coro occurrentes. altis in montibus orni
Turbine rumpuntur, volitantque per aera frondes.
Mensibus hibernis non sic destricta videres
Robora, nec sola tot foliis undantia silvae.
Sternuntur segetes, procumbunt gramina campi:
Pars ruptis culmis, tenera aut radice revulsa
Discordi fratrum raptantur in astra procella,
Ignotasque procul terrae portantur in oras.
Iam violenta ruit summis de montibus unda,
Fragmina silvarum voluens et grandia saxa.
It caelo sonitus, qualem torrentior edit
Nilus, ubi ad Catadupa ruit de rupibus altis
Praeceps, et scopulos immensum verberat unda,
Vicinisque fragore exsurdat gentibus aures.
Implentur fossae et valles, nec flumina ripas
Curant, sed late camporum proxima verrunt,
Ignotoque vagos ponunt in gramine pisces.
Anxius interea ille domi, tristisque retentus,
Haud spectabat amico infestum lumine caelum,
Frumentis metuens, et sollicitudine plenw,
Tempestate nihil quod in hac speraret habebat.
Ergo graves postquam pluviae, ventusque remisit,
Protinus excurrit visum, prostrataque cernit
In mediis frumenta undis, et grandinis albas
Innantes piulas: pars ruptorum infima tantum
Culmorum exsertabat aquis caput: ille videndo
Obstupet, atque oculos primum caligo stupentis
Caeca premit, nimiusque dolor praecordia turbat.
Genua labant, saxosque illic quod sorte iacebat,
Incidit exanimis: postquam autem sero recepit
Sensum animumque, femur cedit, vellitque capillos,
Multisque ora rigans lacrimis, ploransque sonorum
Talia proclamat: miser o et perdite prorsus:
O'afflicte nimis, durosque experte labores,
Quam fortuna malis in te ruit omnibus unum?
Egisti magnis huc usque laboribus annum,
Frigora, sudorem, ventos, solemque tulisti,
Factus es et madidus caelesti saepius imbre,
Ut dives fieres, meritumque e fructibus arui
Perciperes victum: sed inanes ecce labores,
En pretium curae: spem lucri una abstulit hora.
Collige iam et stipulas, culmosque in inania conde
Horrea, straminibusque hoc anno vescere sectis.
Scilicet in silvis inquires rursus accrba
Arbuta, decussasque leges ex ilice glandes,
Arboreisque famem baccis solabere, cultor
Improbe telluris, quaesitorque optime frugum.
Non ne fuit satius prolixos carpere somnos,
Et totos cessare dies, et quaerere lenta
Otia, quam curis animum, corpusque labore
Conterere incassum? Dominum iussisse docemur,
Sudore in multo faciei acquirere panem.
Id facimus, nihil et toto requiescimus anno:
Hoc ferimus pretium. sic curas ille secundat.
Scilicet hic favor est, quem iactavere parentes,
Promissum propter semen. quis stultus et amens
Illum confidat caelestia regna daturum.
Qui frumenta negat, sudoremque atque labores
Irritat, et segetes nimbis et grandine sternit,
Et tonat horrendum, rabiosisque omnta miscet
Fiatibus Eurorum? quae facta hostilia dicam,
Hec si fautorts sunt, ac ob semen amici?
Hoc est quod timui semper, nec suasibus ullis
Credere sustinui, caeli terraeque satorem
Placatum nobis. nam succensere furenter,
Argumenta probant, ratio sensusque fatentur.
Perdidit haec, vitaeque mihi spes abstulit omnies.
Nil superest, iacto quam me quoque fulmine perdat.
His dictis, gemitus flammato e pectore magnos
Edit, et obliquo nubes caelumque tuetur
Lumine, collidens dentes, et murmura iactans.
Consurgit tandem, maestoque accepta parenti
Damna domi vultu lacrimisque recenset obortis.
Quem consolatus pater, aequo ferre docebat
Illa animo: nec pro voto succedere cuncta
Posse, dare ac auferre Deum pro tempore quodque,
Rebus et ablatis certum constare favorem
Nil minus: externisque illum faustisque malisque
Recte haud metiri, verbo sed certius uno.
Irasci, ringique, et amaro murmure casum
Deplorare nephas. quicquid faciat statuatque,
Id placide et leniter mortalibus esse ferendum,
Singula cum iuste facere ac recte omnia constet.
Talibus aegra pater curabat pectora nati.
Qui se persuasum simulans discedit: at intus
Caelo iratus erat, Dominoque, ipsique parenti,
Acceptum ob damnum. iam non meminisse volebat
Seminis, aut aliquem divinum audire favorem.
Porro sollennis multo post tempore venit
Certa dies, qua primitias monstrante parente,
Cum precibus notisque omnes offerre solebant.
Tempori adest abel pecoris studiosus ovilli
Pastor, vir simplex, bonus et pietatis amator,
Doctrinae intentus sanae, monitisque parentum,
Fertque una purum quem sacris immolet agnum.
Sed non aeque alacer, promptusque ad sacra Cainus,
Cum quod avarus erat, parcusque sui, neque quicquam
Aequo animo dabat ad iuxtos quantumlibet usus,
Tum quod praefracte Dominum caeli oderat ante.
Iam semel atque iterum genitor de more vocarat,
Sed tempusque moramque trahens in vitus adibat,
Et secum: Nunc vade Caine, ad sacra vocaris.
Stultitiam o magnam, partos profundere fructus
Incassum, et fruges sacris comburere flammis.
Quid prodest Domino? solo ne iuvatur odore,
Et tristi gaudet fumo, naresque naporat?
Quid vero nobis causae? an benefacta benigni
Numinis experti, grates solvisse studemus?
Cum nostros inimice exhauserit usque labores?
Fausta in venturos sortasse prec abimur annos?
Scilicet ut caelum faciat terramque moveri,
Et tempestatum vires dein excitet omnes
Nostram in perniciem? vel nos quoque fulmine perdat?
Talia prolixe eredo post vota daturum.
Haec in dignanti iactabat inurmura corde.
Tandem haec ancipiti potior sententia sedit,
Ire, animoque gravi licet (ut mos) optima ferre.
Nec facto impietatem ullo reser are parenti.
Tan dem ergo exspectatus adest sua munera portams,
Ingentique prior fastu procedit ad arm.
Inde genu flectens torue spectabat ad astra,
Num qua daret Dominus propensi signa favoris.
Quumque diu ante aram praestolans signa stetisset
Nequiquam, indignans tandem, plenusque pudoris
Cedit. tum manibus puris et corde probato
Accedit frater, suaque offert munera laetus.
Cui clara Omnipotens ostendit signa favoris,
Vultuque illius suscepit dona sereno.
Nam pura subito delapsus ab aethere flamma,
Absumpsitque struem ligni, consumpsit et agnum.
Tum vero toto perfusus felle Cainus,
Irae succumbit. torua ardent lumina fronte,
Labra terit, spumamque movet sub dentibus albam,
Pallenti facies fit tota simillima buxo,
Et manibus pedibusque tremit, praecordia dulci
Ulciscendi aestu, caedisque cupidine fervent.
Tam succensebat Domino, qui munera et ipsum
Sprevisset, quam nil germano tale merenti,
Quod cultu denique foret praelatus honore.
Et nisi divina correptus voce fuisset,
Ante aras illum, ac ipsorum ante ora parentum
Mactasset, caedemque sacris fecisset in ipsis.
Distulit, et verba et vultum confingere sollers,
Internum ad praesens abscondit fronte furorem.
Inde autem sua tecta petens saevam asperat iram
Secum. Proh fatuum me, qui parere vocanti
Non detrectarim, cum mi benefacta Tonantis
Nota forent. non me curat, nec respicit unquam.
Sensi, intellexi, ratio ac exempla docebant.
Illi ego sacra feram posthac? illum ne precabor?
Tam primogentium me, quam mea munera sprevit.
Meque diu stantem sacram pudesecit ad aram.
Nil mihi quod natu maior, quod ditior, et quod
Ingenio loge praesiem, matrisque favore,
Nec quod sint oblata meis detracta me dullis,
Profuit. in digno placuit mage munere frater.
Quid superest, nisi me spreto, abiectoque maligne,
Partes ille me as teneat, sedemque locumque,
Simque ego ludibrium ridendaque fabula cunctis?
Hoc est, diversum quod opus contrarius olim
Elegit, moresque alios, vitamque fidemque
Sectatur, factis clare me ut omnia damnet,
Seque putet melius divina humanaque nosse.
Maior ego ergo feram pro me regnare minorem.
Nulliusque hominem pretii? sum doctior illo,
Relligio mihi valde omnis, cultusque, fidesque
Nota fuere: idem didici humana omnia plene,
Ante rubens matris gravida quam emergeret alvo.
Meine reprendat iners vieendo? me ne refingat?
Mene alios doceat mores, cultumque novellum?
Proh pudor indignam rem, cordatoque ferendam
Nulli, at nil iam aliud sperabit; corda tumebunt,
Caelitus et cultum dicet, vitamque probatam
Esse suam, spernetque meam, et contrarius ibit,
Iam mihi plus etiam diversaque sentiet, et me
Impium ut, invisumque Deo traducet ubique.
An non suspendi longe, atque occumbere praestat,
Haec quam audire, patique? ob tam perversa notavit
Quamta mihi extemplo stomachum commoverit ira:
Nil curasse tamen, sed contempsisse videtur.
Ilicet aethereo malim consummier igne.
Quam non ulcisci spretorem, iusque tueri
Omme meum. tales Suribundus ruminat iras
Pectore sub tacito. vultum sed fingit amicum
Adversus fratrem, mellitaque verba profatur:
Infensis animis simulator perfidus, usque
In campum, donec metuentem talia numquam
Longe a conspectu duxit, tectoque parentum.
Illic rixatur primum, clamosaque tractat
Iurgia paulisper. tandem vero ore tumenti,
Atque truci subito proclamat voce: Quousque
Haeretice impie, nec non tressis homuncio, multum [(transcriber); sic: cultum]
A me diversum, vitamque, aliosque sequeris
Mores? quo tandem usque mihi contrarius ibis?
Tune reformabis, deridebisque Cainum?
His insperatis valde perterritus ille,
Obstupuit primo, mox respondere parabat.
Non ulla exspectans autem responsa Cainus,
Fustem quem secum tulerat sub vexte latentem,
Fortiter impingit capiti, craniique refractis
Ossibus, et fustem cerebro conspergit humumque.
Concidit ille statim, superasque; animam efflat in auras,
Humanumque bibit tellus invita cruorem.
SI Domino caeli, largitorique bonorum
Cunctis pro donis debemus solvere grates,
Nec sunt parva, viri celebres, vitamque per omnem
Intenti ut multis prosint, aut arte regendi
Humana, aut studiis rectis, vistoque labore:
Solvere quas tandem pro te debemus Erasme,
Lumine non solum patriae, populique Batavi:
Sed decore illustris, qua qua Germania finit?
Imo magis nomen venit quocumque Latinum,
Clarum tu fulges, cunctisque optabile sidus.
Non Gallus ferat hoc indigne, italus ve superbus,
Nec refragetur nostris Hispania dictis.
Dicet idem quem non livor, vel macerat ira,
Sed iuxta expendit doctorum lance virorum
Ingenia et studium, fructusque laboribus ortos.
Porro haec non dico privato ductus amore,
Nec tua mi facies nostra viventis in aura
Visa unquam, laudis nec ab ullo praemia spero:
Sed tua scripta legens, quis te non laudet Erasme?
Et Domino propter te, exantlatosque labores,
Semper agat grates? divinos plurimi honores
Usibus humanis meruerunt, artibus olim
Inventis. Aetnaea Ceres quod ponere siccas
Curarit glandes, mitesque ostenderit escas:
Triptolemusque puer curvum fabricarit aratrum.
Hanc etiam ob causam divinus cultus Osyris
Niliacae plebi. medicas quod primus Apollo
Artes reppererit, frondentem Pallas olivam,
Multiforem quod buxum et avenas Arcadius Pan,
Vitis culturam Liber, iucundaque vina.
Ast haec corpus alunt tantum, vitamque caducam.
Quanto autem melior terreno corpore mens est,
In qua non falso divina relucet imago,
Excellitque brevem quanto plenamque dolore
Vitam, immortalis laetoque beata vigore:
Tanto illustre tuum studium benefactaque praestant,
Quis linguas, dotesque animi, vitamque perennem
Exolere, et certo monstrasti tramite mundo
Nacisci, anfractu penitus tenebrisque remotis.
Haud primi invenere tamen quae diximus illi,
Sed tantum inventas coluere prioribus artes
Doctius, indoctosque prius docuere colonos.
Sic ego non dicam nova te invenisse, tametsi
Hoc nomen, la udemque tui non pauca merentur
Ingenii. dico longe te doctius usum,
Tractandis quis cumque operam studiumque dedisti,
Et magis ad captum pubi prompsisse docendae,
Quam veteres, qui quondam eadem invenere magistri.
Atque haec ut faceres facundi more Platonis,
Pythagoraeque, et Anaxagorae, castaeque mariti
Penelopes, varias isti studiosius in or as.
Inclita Gallorum lustrasti rite Lyceia.
Doctosque Ausoniae proceres, praeclaraque passim
Musarum simul et sacri collegia verbi,
Semotos et apud toto licet orbe Britannos.
O quot trivisti veterum monumenta virorum,
Hactenus e Graecis Italisque erepta ruinis,
Quorum etiam ignotum nostris tum nomen in oris?
Undique doctrinae donec praeclara supellex
Lecta tibi, multo posses quam promere fructu,
Et charam patriam, gentemque beare Batavam:
Ut perlustrat apis campos, et florea rura,
Carpitque unde favis stipet redolentia mella.
Praetereo terras alias, gentesque remotas,
Quas immortali studio fructuque beasti.
Ante decem quali nituit Germania vultu
Lustra? scholae linguam quam nescivere Pelasgam
Omnes? ipsa fuit quanta viciata Latina
Barbarie? quanto collegia cuncta veterno
Torpebant misere? Musarum quantus ubique
Contemptus? quanto discebat inania pubes
Sudore? et nugis quam torquebatur ineptis?
Nempe ignorabant ipsi meliora magistri:
Nec methodum discendi ullam, recteque docendi
Norant, sed frustra nummos tempusque terebant.
Grammaticen lustris licuit vix scire duobus:
Et discebatur toto dialectica saeclo.
Huc curas studiumque suum iuvenesque senesque
Omne impendebant, spernebant cetera prorsus,
Ceu nihili plane, nullumque ferentia fructum.
Docti censentes hoc demum insigne magistri,
Si thesibus streperet crebris, et ferret elenchos.
Rarus erat magni verus Ciceronis amator,
Paucis Rhetorice curae, doctique poetae.
Quis curasset enim, cum doctis praemia Musis
Nulla forent, nulla frueretur laude disertus?
Et sirpis omnes tantum nugisque studerent?
Hec emendasti primus, primusque libellis,
O quam iuceundis, omnique ex parte politis,
Germanae pubis tenebras, somnumque profundum
Sedulo rupisti, faciendo cernere verum,
Ostensisque viis rectis, usuque docendi,
Barbarieque gravi, et vitiis monstrisque Latinae
Linguae, quaeque forent neglectae incommoda Graiae.
Ut si dira cani per totum bellica Caesar
Praecipit imperium, pedites equitesque moventur,
Arma parant, curisque aliis post terga relictis
Invigilant Marti, totisque ad bella feruntur
Viribus, imperii cupientes iura tueri:
Haud aliter doctos te quondam edente libellos,
Doctores cor erat quibus insignesque magistri
Frivola linquebants studia, antiquumque veternum.
Quin et discipulos ingens incesserat ardor,
Praeceptis parere tuis: vitare pudendam
Barbariem, purisque haurire e sontibus artes,
Mirari Aonidas, Ciceronis an are diserti
Eloquium, saeclo ve eius cuiusque propinqui.
Ipse etiam admirandus eras sermone styloque,
In manibusque tuos gestabat quisque libellos:
Scilicet exemplar studii, linguaeque politae.
Der idebatur segnis, veterique recumbens
In coeno, studiique tui impugnator et osor.
Barbariem quosdam de discere nempe pudebat,
Delirique senes censebant turpe reverti
Decurso veluti stadio, et nescire videri
Magno discebat quae tum feruore iuventus.
Obstabant igitur summo conamine quidam,
Ne quid Musarum studiis pretiique locique
Usquam esset, linguae ne quisquam aperiret Achaeae
Ludium, aut mercedem, iustumque auferret honorem.
At frustra: vicit virtus, et publica vulgo
Conspecta utilit as. felici saecula cursu
Ire videbantur. Romae versarier omnes
Te duce, et a celsa velut exhortante cathedra.
Tantus amor puri sermonis ubique Latini.
Scirpta legebanttur veterum de pulvere tandem
Eruta, detritus sordebat barbarus auctor.
Helladaque in nostras penitus migrasse putares
Terras, Cecropiasque ipsam in Germaniam Athenas.
Hic instaurata cum plausu sedulo parte,
Maius adhuc passim vitium restare videbas
Tollendum, magnaque in re, magnique pericli.
Vilis habebatur Regis doctrina superni,
Seposiris Bibliis opplerant cuncta sophistae,
Sanctum Evangelii nomen sordebat ubique,
Doctis atque scholis tenebrae, ignor antia veri,
Somnia, praestigiae, ritus cultusque novelli,
Omnia vastar ant pietatis munia verae.
Rarus de Christo sermo, nisi vanus et asper:
Non constabat eo aeternae fiducia vitae.
Quin nec Theiologi divina lege rogati
De Christi officio, vitaque, hominumque salute,
Quicquam reddebant certi, solidique roganti.
Quippe superstitio totum possederat orbem
Multa, tenaxque nimis, multos stabilita per annos.
Somnia iustitiae parienidae vana tenebant
Pontifices, docti atque scholae, populusque patresque.
Conditio infelix, rerumque miserrimus usus.
Tantis hisce malis, perituroque obvia mundo
Pharmaca prompsisti divinae pixide mentis:
Mosque Evangelium, et pacti sacra scripta novelli
Abstersis Graio maculis de fonte dedisti,
Adiuncta paraclesi ad cognoscenda vocante,
Contenta in sanctis prompte mysteria libris:
Ut pluris facerent omnes oracula Verbi,
Quam tricas nugasque hominum, commentaque spissa,
Quae triginta asini haud gestent, aut ulla triremis:
Omneque notitiae Christi, a quo nomen habemus,
Et cognoscendae vitae, aeternaeque saluti
Navarent studium, sine quo sunt ceteravana.
Profuit hoc multum, simul et caeleste iuvabat
Numen. certatim rapuit studiosa iuventus
Libros inde tuos, bis terque quaterque renatos.
Nec fuit Europa codex tum notior alter,
Nec magis attritus manibus iuvenumque senumque,
Quam Testamentum (sic appellare solebant)
Quod docta versum cura prostabat Erasmi.
Gestabant manibus passim delubra petentes,
Aut longum ingressuriiter, ad convivia vulgo,
Adque forum, et damnata aliis gymnasia curis.
Scriptorum crescebat amor, studiumque sacrorum,
Dignaque, divino passim reverentia verbo.
Notus fiebat Christus, doctrinaque sana,
Directumque iter ad caelos, veniamque reatus,
Emendabantur mores, cultusque lucrosi.
Res erat insanis multum funesta sophistis.
Nam simul illorum studia et creberrimus error
Risui erant pueris, claraque in luce patebant:
Hinc fremere adversus pulchrosque piosque labores,
Indignisque onerare et falsis rodere dictis.
Improbitate autem tu non dimotus es ulla
A'recte coeptis, nec frustra immobilis olim
Terminus arrisit, statuenti cedere nullis
Morsibus, insanosque omnes contemnere fluctus.
Sedulus interpres fueras, et plurima scitu
Digna, et suppetias poter ant quae ferre legenti
Ex veterum scriptis patrum, primisque notaras
Linguis: haud contentus eo, ne surgere possint
Ob salebras quasdam prompti fastidia verbi,
Integer accesti paraphrastes, claraque docto
Fecisti eloquio quaecumque abstrusa latebant.
Hinc quantus fructus discentumque atque docentum?
Quanto Evangelium complectebantur amore
Omnes, exuti tenebris, erroreque longo?
Praeterea veterum mendosa volumina quondam
In lucem prodire tuo correcta labore,
Quot sunt gavisi? quot laudavere merendi
Indefessum adeo studium, curasque salubres?
Bibliothecaeomnes quae sunt a Gadibus usque
Ad Danos, a Pannoniis quoque ad usque Britannos,
Immortale tuum nomen laudesque fatentur.
Quid quod non solum studio sis commoda vivus
Multa advexisti, verum et post ultima multis
Fata huc usque adfers. atque hoc, dum defluet Ister
In pontum, Rhenique tuos spatiosa Batavos
Brachia contingent. Poterat constare perennis
Utilitas libris, adseros usque nepotes:
Tu tamen augusti quondam quae munerareges
Pontisicesque pii dederant, proceresque ducesque,
Non consanguineis liquisti, aliis ve propinquis,
Quod vulgo solitum: in laudan dum sed magis usum
Vertisti, atque pium, certa ad stipendia nempe
Quattuor ordinibus studiorum, laurea donec
Docti iudicio coetus sit parta suprema.
Sunt et pauperibus quaedam legata fovendis,
Nubilibusque aliquot dos assignata puellis.
Quis non felici dicat te sidere natum,
A'quo tanta redit praesentibus atque futuris
Utilitas? cuius tantum effecere labores?
Cuius non solum scriptis studio sa iuventus,
Sed nummis ctiam cunctos fulcitur in annos?
A'quo plebeii capiunt patrimonia multi?
Quis tibi praeluxit non claro sanguine cretus?
Maiorum haud opibus nixus, mitra ve bicorni?
Dites certe alii terras vixere per omnes
Multi, ast exemplum nullius tale videmus.
Vixerunt sibi, tum studiis quaesita benignis,
Diripuere sui, inque usum vertere profanum.
Tu vero studiis, pietati, pauperibusque,
Divitiaeque tuae Christo inseruire videntur.
Quod te ergo talem nobis, tantumque dederuns
Fata, an non merito debemus solvere grates
Cunctorum auctori, largitorique bonorum?
Vive, vale felix, caelesti semper in aula,
Pro tantis meritis suprema luce coronam
Dignam accepturus. tua si facundia nobis
Suppeteret, possemque Arpina dicere vena,
Te digne tamen haud canerem, gratesque referrem.
MOres accusas nostros, et tempora saepe
Nostra vocas multo peiora prioribus. atqui
Usque a principio morumsentina malorum
Pestiferum semper late exhaluit odorem,
Ac in fecta fuere insano temporamotu.
An non continuo fraterno sanguine tellus
Permaduit? an non caedes, funestaque bella,
Et scelerum invasit terr as exser citus omnis,
Ut pater effusis animantia merserit undis,
Quaecumque occlusan on servabantur in arca?
Semper et in mundo iusti vixere, malique,
Fidi ac infidi: numerus licet usque malorum
Exstiterit maior, quod nemo negaverit unquam.
Inter eos licuis tamen, aeternumque licebit,
Iustitiae servare vias, et vivere recte.
Ergo vide quid te moveat, quod nostra reprendas
Tempora. an in culpa non sis magis ipse, malusque
Quam bonus esse velis. fraternum dicis amorem
Exstinctum penitus: nihil auxilii esse relictum
Pauperibus, nec apud populum, populique ministros.
Mutua nulla dari tenui sestertia fratri:
Sic Evangelium nempe, ac mandata Magistri
Nunc vulgo curae. talis querimonia forsan
Competeret multis: verum minus, ac tibi, nulli.
Non nos praetereunt caelestis iussa Magistri.
Dexteram habere iubet largam, et succurrere dura
Pressis pauperie, nec edaci affligere quemquam
Foenore, si nostros tradamus mutuo nummos.
Haec memori tu corde tenes, multumque revolvis.
Altera sed cur non etiam tibi pagina lecta est?
Nempe fidem gratumque animum debere vicissim,
Quicumque alterius nummis utuntur amice?
Debitaque ad dictam properanter reddere lucem,
Fraude sine atque dolo? quod si non reddere possis
Ad numerum, adque diem, tamen impetrare rogando
Mtius solvendi spatium, partem ve remitti?
Non sunt haec audita tibi, vel praeteris arte
Callidus. Improbitas communis scilicet haec est
Humani ingenii, si quis vel debeat assem
Nobis, id scriptis caute mandare libellis,
Mentibus ac retinere imis: at credita nobis
Dissimulare dolo, totaque expungere mente.
Non solum vero divina lege iubemur
Prompte suppeditare aliis quae nostra facultas
Sustineat, grateque ac iuste credita cuique
Reddere: sed veteres quoque idem docuere poetae.
Nec modo mensuram, numerum, ac aequabile pondus
Reddere: sed si res ferat, et cumulatius omne,
Hoc etiam natura docet, tellusque colonos.
Tu sane atque tui similes hoc tempore multi
Mutuo sumpturi curva cervice venitis,
Suppliciterque satis, quae vos constringat egestas,
Quae premat importuna fames exponitis: aut quam
Provehere acceptis possitis commoda nummis
Vestra, aut mercandis vinetis, aedibus, agris,
Mercibus aut aliis tractandis atque vehendis:
Plurimaque adfertis verbis promissa benignis,
Quam cito, quam cumulate, etiam cum soenore tandem,
Atque diem laxam pro voto sumitis ipsi,
Quando soluturi sitis. promittitis ultra
Omnem operam, gratumque animum, fructumque fidelem,
Quin dare chirographum quoque et obsignare parati,
Saxeus ut nisi quis sit, durique instar Achillis,
Haud ullis pectus gerat exorabile rebus,
Mutuet argentum vobis, credatque rogatus.
Quod simul ac factum, perversa ad vestra reditis
Ingenia. ergitur cervix, vultusque, oculique
Nil humile aut simplex promittunt. verba sequumtur
Dura, fit asperior quoque vox, sermoque superbum
Croesum aliquem redolet: quin conspectumque patroni
Vitatis caute, fugitisque. haud mutuo quicquam
Vos sumpsisse etiam, verum invenisse putatis,
Et de reddendo vestrum non cogitat ullus,
Vobisque excutiunt nec maxima debita somnum.
Ut Romano equiti, cuius post fata iubebat
Culcitram emi augustus sibi, uti requie scere posset.
Vivitis eximie, potatis, luditis, et nil
Non vobis emitur toto venale macello,
Atque omnes facitis curas ut creditor ipse
Sumere cogatur, noctuque abrumpere somnum,
Credita ne perdat, ne ingens pro foenore damnune
Totius accipiat summae. submissa profari
Cogitur occursu, vosque appellare benigne
Ceu dominos, vestras ne forte exasperet iras,
Praebeat et litis facilem quaerentibus ansam,
Ut nil omnino reddatis iurgia praeter,
Atque malum. Magno sumptu propylaea Minervae
Struxerat insignis praetor ductorque Pericles,
Quem cum sollicitum valde, maestumque videret
Reddendam ob rationem operis puer Alcibiades:
Ne cures, inquit, qui reddas: sed magis illud,
Qui numquam reddas. hoc vos didicistis ad unguem.
Nulla etenim obstrictos reddendi cura flagellat:
Sed magis hoc agitis, numquam reddatis ut assem.
Venit, praeteriitque dies, promissaque dudum
Creditor exspectat vestra, et vos autumat ipsos
Sponte relaturos, gratis iam credita longum.
Autum at incassum. nam vestrum nemo movetur,
Comparet nemo, quaesitus quisque negatur
Esse domi: aut alio vere est fortasse profectus,
Ut numquam reddat, vel ccrte differat ultra.
Interea nummum superesse sibi abnegat uxor,
Et iubet adventum tardi exspectare marili.
Deprensi semel in plateave, forove, domive,
Admonitique aeris reddendi, orare soletis
Perpauci tandem spatium semestre, minusve,
Cogere ut argentum liceat: per inania rursus
Verbula fallentes. nec enim mens tempus ad illud
Reddere constituit, sed protelare patronum,
Praetereant donec menses vel quinque vel octo
Ultra condictum. plures omnino negatis
Reddere posse obolum. verum si creditor instet,
Iurgia profertis, facitis convicia larga,
Omne simul morbi genus, infaustumque precantes
Exitium ingrati. fugiturum an me improbe censes
Ob nummos ex urbe tuos? sunt praedia et aedes,
Sunt agri, permulta calent mihi dolia vino:
Sunt aliae merces, est et pretiosa supellex,
Pignora magna satis, quare noli esse molestus.
Cum potero, reddam. toties quid poscis, et urges?
An mea divendam propter te? creditor illum
Duntaxat debere putat sibi: porro ducentis
Debet obaeratus plura, ut licet omnia vendat,
Solvendo tamen haud sit. multis denique nummis
Undique contractis, alias fugitivus in oras
Effugit occulte, patronis flere relinquens.
O'tabulae bissex, atroci lege iubentes
Corpus obaerati paruis conscindere frustis,
Ne quis fraude doloque suos spoliare patronos
Audeat, obstrictamque fidem tot fallere pactis.
Porro elabendi si forte exclusa potestas,
Et coniunx quemquam vestrum puerive moramtur,
Ille ad praetorem prius est in iusque trahendus,
Quam quicquam solvat. prolomgat tempora praetor,
Terque quaterque. neque huic tamen auscultare iubenti
Sustinet, in turres donec rapiatur inanes,
Aut sua dum cernat posita venire sub hasta.
Saepius admoniti si quid sine redditis ira,
Haud tamen integram consuestis reddere summam,
Per multas verum partes, et dissita longe
Intervalla anni, bonus ut quae acceperit ante
Creditor ignoret. nonnumquam plura dedisse
Fingitis, ac data sunt, iure et firmare parati
Iurando. nimirum huc ferme in cumbitis omnes,
Ut nihil, aut tarde, vel quadam denique fraude
Credita reddatis: quosque olim cum aera dabantur
Mutua, praestantes coram iactastis amicos,
Illos censetis cum sunt reddenda cruentos
Hostes, vestra velut truculenti viscera carpant,
Non repetant sua. quin ita gratia nulla remissi
Foenoris, ut sortem pariter quaeratis inique
Surripere, aut aliquam certe intervortere partem.
Interdum acceptis operam promittere nummis
Vos iuvat, aut cultura agri, vel vite putanda,
Reve alia quadam, nec eam praestare soletis.
Dumque suum credit cultum iam creditor agrum,
Vosque auctoratum recte subiisse laborem,
Omnia abhuc intacta iacent. sententia numquam
Vestra fuit, digito vel contrectare pusillo,
Alterius sed ut aes vestrum traheretis in usum
Gratis, non parva patroni fraude benigni,
Qui vestrae innixus fidei, opportuna reliquit
Tempora culturae. vix id quod credidit aurum
Eruit e manibus, sine nec certamine, vestris.
Quod si pro nummis enatos reddere fructus
Certo promistis pretio, quas non tum quaeritis artes,
Ne bonareddantur: sed corruptissima ferme,
Nectam multa, queant summam ut explere receptam?
Pars caute vobis alios differtur in annos,
Et plane alterius violenter vivitis auro.
Hasne Evangelium technas, moresque probabit?
Sicne ingratum animum, mala sicne rependere tan dem
Pro tempestivo auxilio? iustumne putatis
Creditor ut ploret, ringatur, sollicitus sit,
Et damnum faciat, quod vobis credidit aurum?
Vos contra toto cdatis pulmone cachinnum,
Et laeti in cunctis potetis crebra tabernis,
Iuventos tamquam properantes perdere nummos?
An iustum, ut damnis aliorum vestra paretis
Commoda? quae ratio docuit fraudare patronos?
Atque reposcentes cunctis aspergere probris?
Cogereque ad lites, animoque odisse feroci?
Concilietne suo ista sibi quisquam aere libenter?
Certe ipsi vobis solibaec faciendo nocetis,
Nemo alius. Vobis ipsi auxilium omne negatis,
Clauditis et prompti quantumvis ostia fratris.
Nil ingrato animo mage detestabile, quodque
Naturae magis humanae brutaeque repugnet.
Mutua namque hominum penitus commercia tollit,
Subsidiumque aufert, quo omnes nos inter egemus,
Et facit hostili quodam nos vivere ritu.
Ingratus cum sis, magnas qua fronte querelas
Adfers, aera velit dare quod tibi mutua nemo?
Temporaque accusas, moresque? tuo anne relicto
Officio alterius, reris tantum esse petendum?
Mores corrigito ante tuos, et vivito iuste,
Officiumque tuum facito, atque resolvito recte,
Quam tantos moveas nostro de tempore questus.
Conglaciet siquidem quamvis dilectio passim,
Si tu non fueris tamen ingratusque malusque,
Auxilium invenics semper, semperque patebit
Pro te proque tuis aliena humaniter arca.
MUndi promisit verax fidusque redemptor,
Non perituram illi mercedem, pocula quisquis
Frigidae aquae det vel minimo de corte suorum:
Inque suos quaecumque etiam benefacta locentur,
Se reputaturum sibifacta et iusta daturum
Praemia. Sisunt haec (ut sunt) verissima, quid te
Christophore, heroum decus, et clarissime princeps,
Promeruisse putem? non tu duntaxat in unum,
Tris ve, duosve aliquos quaedam bona parvula confers,
Nec datur a largo sitienti frigida tantum,
Sed vicos urbesque beas, populumque frequentem,
Quem tibi commisit numen caeleste regendum,
Ambrosia vera et divini nectare verbi
Pascis, et ad Christum recta perducis et astra.
Praeclarum sanefactum, rarumque per orbem:
Ut nec quorumuis hominum, regumque, ducumque,
Nosse redemptorem mundi totius LESUM.
Pascunt letiferis populum plerique cicutis,
Commentisque hominum vanis, tristique saliva,
Innumerasque animas tenebrosa ad tartara pellunt,
Et Stygis efficiunt miseros sine fine colonos.
An non sic praesunt Turcae, Russique, Scythaeque?
Et quicumque tenent Asiam, Lybiamque dynastae?
An non Iudaei ponunt mendacia gnatis,
Aeternisque illos tradunt seseque tenebris?
Quid qui cultores Christi, summique videri
Catholici cupiunt, novisseque recta, Papistae?
An non delirant misere, christumque fatentur
Ore quidem, sed corde negant, studiisque, fideque?
An non muta idola colunt, et toxica miscent
Subiectis populis, nugasque et inania tradunt
Somnia, quis magnas cogunt ad Auerna catervas?
Si vere gens est, et dicitur illa beata,
Utsacro scripsit divinus carmine Psaltes,
Quae dominum novit caeli terraeque satorem,
Unius et fulcitur ope, unum amat atque veretur:
Denique cognitio christi, summique parentis
Si vita est aeterna, ipse ut confirmat IESUS:
Quid prosis populo, quam reddas usque beatum,
Conseruesque pie, quis non intelligat excors?
Huc nempe incumbis studio curaque perenni,
Ut nugis hominum positis, cultuque profano,
Ceulethali opio, taxoque, atrisque cicutis
Hauriat astraeos latices, caelesteque nectar,
Puraque decerpat divini pabula verbi,
Cognoscatque Deum verum, benefactaque Christi,
Atque inculpate vivat, cultumque sequatur
Conformem verbo. quantum hinc Ecclesis floret,
Virtembergenses quaecumque modo incolit agros?
Quam Christi cantam laudes puerique senesque?
Notitiaveri sexus quam gaudet uterque,
Gratiae et exempto dubio, vitaeque futurae?
Quanta est nobilium, plebisque ipsius hone stas?
Non videas scelera infandi permissa Papatus,
Nulla superstitio, aut ludus levitasque videtur.
Laudatur ludi merito, coliturque magister,
Qui pueros pariter doctos et reddit honestos,
Ut merces illi vix possit digna rependi.
Pro meritis ergo quae nam tibi digna dabuntur?
Non est hoc hominum, populi non ista facultas.
Digna dabit solus regum rex praemia Christus,
Haec sibi qui curata videns, impensque recte
Pro populo, atque suo multum tibi debet honore.
Cognosci vult atque audiri, ut vita salusque
Omnium, et a summa demissus sede magister.
Nec maiora queunt praeberi commoda mundo,
Quam facere ut passim populo noscatur ab omni,
Ut benefacta, laborque tuus conducat utrisque.
Haud tamen istius curae, sumptique laboris,
Tantae consistit ditionis limite fructus:
Longinquas etiam et vicinas manat in oras.
Ut iucundus odor totas se spargit in aedes,
Delectatque procul stantees simul atque propinquos:
Sic tua sedulitas, Christus doceatur ut unus,
Seruenturque pii ritus, moresque regantur,
Vitaque cunctorum sacro sit consona verbo,
Se late effundit, famaque ascnedit Olypum,
Excitat et Christi studium, ac pietatis amorem
Omnibus electis. iuvat haec vestigia multos
Inde sequi, velisque ad eundem tendere portum.
Quid memorem posthaec, opera quod prodes cadem,
Et benefacta locas tua, propensumque favorem
Multis doctrinae sanae, Christique peritis:
Qui vel publicitus doceant divina scholastas,
Aut a consiliis tibi sint, humanaque tractent?
Deinde foves Christi multos, fidosque mini stros,
Qui sacris praesint, Evangelioque docendo:
Non solum indigenas, enutritosque scholarum
Municipes (quorum multos stipendia pascunt)
Verum et sponte sua multos aliunde profectos,
Quos furor atque artes validi pepulere Papatus
Urbibus imperii. tempestas scilicet atra
Omnia vastabat, ritus, moresque, fidemque
Atque Evangelium simul, infr actosque ministros.
Quo tanta fugerent a tempestate, nec usquam
Grati, nec tuti? nullum praebere profanis
Consensum poterant, nec falsa probare docendo,
Absque ministerio nec vitam egisse licebat.
Ut fovet atque tegit passis gallina sub alis
Pullos, aque omni reddit discrimine tutos:
Tempore sic illo pulsos, profugosque, benigno
Tuque paterque sinu tuus excepistis, et usque
Mitius ad tempus largo fovistis honore.
Nunc tu prolixe solus post fata parentis
Accumulas etiam donis, curaque benigna.
Eminet hos inter Germanis clarus in oris,
Quin etiam Ausoniis, Hispanisque atque Britannis,
Totique Europae multis iam notus ab annis,
Postquam Evangelii rursum clarescere lumen,
Atque Papistarum coepit vilescere regnum,
Brentius, ingenuo veri feruore docendi,
Doct isque ingenii monumentis. proximus inde
Indigna ob Christum perpessus vincula Frechtus.
Illustres doctrina ambo, nec discrepat aetas.
Quis dicat reliquos omnes doctosque piosque?
Undique confugiunt huc sub tua sceptra frequentes,
Qui Christum pulsis coeperunt nosse tenebris,
Quosque Papistarum vexavit dira tyrannis,
Postpositas propter nugas, verumque professum.
Nec soli quos sub gelido Germania caelo
Edidit, Ausonii veniunt Galli atque Britanni
Ad te, Christiut amatorem, verique patronum:
Hos alis, et largo solaris munere quodam,
Et quacumque opera facis in seruire popello:
Sic te patronum, certumque Ecclesia patrem
Possidet, et fidum Christus servator amicum.
An non Christophori merito te nomine dictum
Credamus, Christumque humeris gestare per aequor?
Per mundum nempe hunc adversus vera frementem,
Qui sic amplifices studio se illius honorem?
Suscipias, foveasque, ornesque illius amicos?
Cum Dominus caelum quondam terramque crearet,
Spiritibus caelum angelicis extemplo replevit,
Qui sibi praesto essent, fidique ad iussa ministri,
n caelis si quid foret aut tellure gerendum.
Illis splendorem dederat, summumque decorem
Cuncta creata inter. praestantis gloria formae
Uni cedebat Domino, superabat cetera longe,
Non tantum propter natur aemunera, quantum
Iugem ob convictum Domini, intuitumque propinquum.
Hinc autem multis prima immutata voluntas
Continuo, inque tumorem animi crevere superbi.
Quamlibet ingenti nolebant sorte teneri.
Excelsam Domini sedem, regnumque polorum,
Atque affectabant mundi totius habenas,
Quos inter praestans, summoque ex ordine quidam
(Cui post ob facinus nomen, motumque superbum,
Aut Satanae fuit, aut colubro toruove draconi)
Collecto coetu sic dicitur esse locutus:
Vix equidem tenui tam longa silentia fratres,
Et vestrum nulli patefeci abscondita cordis
Hactenus: aut grae servitium, quod nocte dieque
Vobisum ex cubiis et iugi suffero cantu,
Abieci, aut maius quicquam, vobisque mihique
Dignius, et cultu nostro ac splendore superbo,
Prospex: iquod vestra haud dum mihi nota voluntas,
Nec sat erat perspecta fides, animosaque virtus.
At nunc, cum videam vobis sublimia cordi,
Vosque huiusce pigere status, sortisque malignae,
Audiam et assiduo vestrum per compita murmur,
Servitium propter durum, multosqpe labores,
Audacter dicam mecum quae corde voluto.
Nostra haec maiestas, hic cultus, summaque virtus,
Quis nos aequales Domino vel cernitis ipsi,
Caelestes potius tractare merentur habenas,
Supremumque habitare thronum, dulcique potenter
Libertate frui, quam ferre iugum, atque subesse
Cuiusquam imperio, toler areque herilia iussa.
Nobiliori haud est indignum nobilis ut see
Sternat, maiorique minor concedat ubique:
At qui cuncta queunt, cur subsint cuncta potenti?
Cur illi, qui re similes cernuntur in omni?
Quid Dominus novit, quod non noscamus et ipsi?
Quid sapit, aut quid habet, quod non luculentius ipsi?
Denique re prorsus nulla praestare videtur.
Hinc penitus mihi res illo deducere certum,
Si modo non desunt vestrae suffr agia dextrae,
Ut nobiscum aeque Deus imperiumque thronumque
Dividat, atque parem nobis concedat honorem.
At non facturum nostro, puto, talia suasu,
Vis adhibenda erit, atque armis pugnaque parandum
Imperium. res tanta ingenti digna periclo est.
Vincemus. socii, quid vobis cetera dicam?
Omnia victorum nostro sub iure vehentur,
Cogeturque Deus nostras perferre catenas.
Haec ego. Vos eadem plane sentitis opinor,
Si me non vestrae mentes et lumina fallunt.
Libertatem igitur stabilem, et subducere duro
Colla iugo, atque a perpetuo requiescere cantu,
Rerumque excelsa condigne sede locari
Si cupitis, fortes mecum coniungite dextras.
Tenditis huc sensu certe, totisque medullis:
Dux tantum vobis deest, et moliminis auctor.
Illum ego praestabo, mihi si paretis, abunde.
Sunt vires mihi, sunt artes ter mille nocendi,
Insidias novi, sunt arma animique feroces,
Ut nihil addubiteem quin sit victoria nostra,
Nostrumque imperium. securus, cernitis, ille
Armorum bellique sedet, circum atria vero
Imbelles turba, quas nec procul arma tueri
Possereor, ne dum vires sufferre ruentis
Agminis adver si, gladiisque occurrere strictis.
Si modo tardatis prohibente pudore, metuve,
An vobis unquam contingat deinde facultas
Ponendi obesquii, libertatisque parandae,
Consimilisque mei ductoris copia detur,
Haud scio. saepe solet fieri, ut quae oblata recuses,
Post lacrimis frustra multis cupiasque, rogesque.
Addidit his dictis promptae calcaria turbae,
Incenditque animos, ut si quis forte camino
Ingentes cupiens flammas infundat olivum.
Confestim ergo ducem statuunt, regemque salutant.
Coniurant raptim, inque novum dant nomina bellum.
Arma parant, spiramque minas, rebusque, Deoque
Exitium intentant extremum, et magna loquumtur:
Omnibus infensi laturis fida Tonanti
Auxilia, atque suo posituris claustra furori,
Aut remoras, quasi et ad certos transiret honores
Quisque, foretque adeo in manibus victoria clausis:
Sic odere moras cupidi, sic proelia posunt.
Senserat extemplo motum hunc rerum pater et rex,
Quem res nulla latere potest, abscondita quamuls,
Multumque ingratis animis et corde superbo,
Spirituumque illo furioso excanduit ausu.
Mox ergo spatiosi armamentaria caeli
Recludi, sanas et adhuc capere arma cohortes,
Viribus et totis contra pugnare rebelles
Imperat, et cunctis Michaelem praeficit armis.
Nec mora, quassatur magno caelum omne tumultu,
Armataeque ruunt acies decernere ferro.
Hos mandata urgent, spes contra accenderat illos
Fervens imperii, libertatisque cupido.
Fortibus hinc animis concurritur, atque furentis
Ambiguo Mavortis opus certamine fervet,
Neutra acie meditantee fugam, caelestia donec
Omnipotens multo concussit regna tonitru,
Ignesque intorsit crebros, flammasque vorantes,
Impiaque irato perterruit agmina vultu,
Arreptumque ducem caelo deiecit ab alto.
Non ita praecipiti rumpit globus aera cursu,
Bombardae horrisonae, quem vis Vulcania torquet:
Non ita nunc etiam iactat sua tela Creator,
Excelsas plectens turres, aedesque superbas.
Amisso duce, mox reliquorum frigidus ossa
Invadit tremor, et spatiosa per aequora caeli
Defugiunt cursim, latebras tempusque pusillum,
Quo revocare ducem possint, et proelia tentent
Altera, quaerentes. at lux clarissima prodit
Omnia, nec locus ullus adest per plana latebris,
Insuper et legio victrix instatque premitque.
Ergo cum sugerent hi, persequerentur et illi,
Circuituque novem pariter traherentur in orbes,
Nec pavidae auderct turbae consistere quisquam,
Omnibus e caelo portis per inane feruntur
Aera in impurum, terrasque et triste barathrum
Praecipites. triduo ceu nix largissima Phoebi
Auferat aspectum, tectisque et frondibus altis
Pendeat, et late terras hominesque ferasque
Opprimat, atque metu sua cedere cogat in antra.
Aut veluti complent importunae omnia muscae,
Igneus in proprio vehitur cum sidere Titan,
Cum mensas super atque dapes et pocula Bacchi
Involitant, gustantque saporum dulcia primae,
Necraro patinis avidae merguntur in ipsis,
Et saturae optato saepe immoriuntur Iaccho.
Quin etiam cenantum infestant ora manusque,
Cuctaque perturbant gravibus cenacula bombis,
Nec pulsae discunt ullis parere flabellis,
Nec turbam possis ulla exhaurire medela.
Protinus in casu flagranti numinis ira
Pristina cunctorum facies et forma recessit.
Sordidus Aethiopum detur pat corpora nigror,
Et spurcis horrent squamis, villis ve ferinis.
Terribile ignitumque caput, cui parte ab utraque
Cornua bina insunt toruae minitantia fronti,
Unde ater mistis scintillis fumus in auras
Surgit. Gorgonei voluuntur cornua circum
Exsertis angues linguis, ac ore patenti
Iugiter ad morsus et eisdem texta superne
Crista minas spirat. rutilantia lumina fiammis
In Cyclopaeos orbes vindicta redegit.
Nonita serpentem dicas, Martem' ve tueri,
Non ita Titanas, Lybicis nec Gorgonas oris.
Aures dependent longe lateque per armos,
Quales esse canum dicas, qui nare sagaci
Vestigare solent silvis spelaea ferarum:
Has tamem arbitrio tolluntque premuntque vicissim.
Falcatus nasus, longeque proboscidis instar
Nigrantis barri. latis e naribus atra
Promanat pix, sulpureasque proboscide stillas
Spargunt: in fecta quibus aut tellure, mari ve.
Pisces ac laetis pecudes moriuntur in herbis.
Subter diducto vaste amplo ad tempora rictu,
Horrendum frendent incurvis dentibus apri:
Inde ignes ac immedicabile virus echidnae,
Pestiferasque vomunt tumidis pulmonibus auras.
Pannosae pendent setoso pectore mammae,
Quales esse solent partus post octo lupinae.
His rabiem immulgent gnatis, odiumque superni
Principis, et spurcam stipant in corda salivam.
Occiput et turpes clunes tergumque draconum
Ora tenent. medio prodit longissima cauda
Podice, nulla tulit qualem alti belua Nili.
Forma pedum manuumque palustri proxima rarae,
Unguibus exceptis, quos credas esse leonum.
Talem traxerunt illi post proelia formam.
Omnibus expulsis, caeli terraeque Creator,
Ignibus invictis caelum, solidoque adamante
In gyro cingens, reditum illis obstruit omnem,
Ipse quoad caelo vitales carperet auras.
Decernit quoque, transierint cum tempora mundi,
Conatus huius pravi bellique nefandi
Aeternas solvant flammis et carcere poenas.
Haec firmans nutu, totum concussit Olympum.
Hoc tanto casu, poenisque in fine luendis
Haud meriti tantum Satanas, iustique doloris,
Immensae quantum rabidus conceperat irae.
Dispersos ergo socios contraxit in unum,
Et postquam in mediis sedem conscenderat altam,
Alloquitur maesto ducens suspiria corde.
Heu socii, quam nos infauste pugna fesellit,
Euentusque rei. quam nacti infausta duelli
Tempora, rem nostram sorti permisimus omnem,
Magnaque perdidimus, digni maioribus. ast hoc
Soletur, quod non nostra victoria culpa
Hostibus accessit. res omnis gesta profecto,
Quantum consilio potuit, vel viribus ullis,
Praesenti' ve geri corde. adversaeque cohortes
Non nos praestanti vicerunt robore belli,
Sed numero tantum, dignosque premente bonosque
Fortuna, indignos vero tollente vicissim.
Nostras haec etiam modo res confregit inique,
Abstulit et formam, clarique habitacula caeli.
Sexaginta etiam dirae postsaecula poenae
Nos omnis divina manent decrcta secundum,
Tanta forent animis multumque diuque pusillis
Deploranda quide. at nos nec maioribus unquam
Frangi animo decet, aut suspendia saeva pacisci:
Verum agite o socii, simul haec quos damna lacessumpt,
Aeterno nobis hoc esto foedere sanctum,
Donec terra subest caelis, et sidera cursum
Servant, oceanusque vagus circumfluit orbem,
Nullus ut esse Dei iuratus desinat hostis,
Ne quis amet metuat ve, aut ulla obtemperet in re,
Neu gratum quicquam faciat, contrarius ito
Quisque, ut perpetuos merito trudatur in ignes.
Este viri, atque Deum vultu contemnite toruo.
Non adamas nec stans rabiosa per aequora cautes
Vestrum duricie caput aut praecordia vincat,
Nullum paeniteat cassi moliminis unquam.
Huc nos ira furorque vocat, vindictaque dulcis,
Quam praetermittet sapiens (me iudice) nemo.
Sic ait: assensuque omnes, simul ore fremebant,
Irarum pleni, caeloque Deoque minantes.
Ut globus in devexo levi propellitur ictu,
Et sonipes liber nullis calcaribus actus,
Iactans colla iubasque, aequor metitur apertum.
Per terrenum igitur coniurant aera cuncti,
Per terras, Stygiumque lacum, Lethesque fluenta,
Ire Deum contra verbis factisque scelestis,
Nullius et noxae veniam scelerumque precari,
Ut ne Cocyti frustra mergantur in undis.
QUoslibet irrides, naso et suspendis adunco,
Idque studes, ut vix te sit mordacior alter,
Vel contra immeritos, et qui se rentur amicos
Esse tuos. laudem vis nempe auferre dicacis?
Teque putas sannis censeri posse facetum.
Etne materies desit morsusque iocique,
Undique conquiris nova, rumoresque sinistros.
Nec subit, an veros, an falsos. omnia credis,
Et memor in quosuis effundis clamque palamque:
Atque etiam (sic nil pudet) auditoria sternis
Publica quaesitis adeo beneolentibus herbis.
Et quamvis unus soleat te audire, duo ve
Ad summum, causaque tui duntaxat honoris,
Non studii: (quid enim doceas, quo perdere quisquam
Debeat aut possit tempus?) tamen ut brevis hora
Transeat, assultu laceras, morsuque canino
Quemlibet: id quasi te doceant civilia iura,
Etleges iubeant alienam rodere famam.
Quae te quaeso senem miserum dementia caepit,
Utridere velis alios, ridendus abunde?
Et mordere alios, morderi dignior ipse?
Ut privata etenim sileam, gestusque, gradumque,
Teque geras quo 'nam pacto conviva vel hospes,
(Haec condonabo tibi, et intra tecta relinquam)
Aspice duntaxat quo pacto seria tractes
Publica, quique legas commisso munere iura.
Primo, auditores, omnino Codicis ante
Est de iudicibus tractatum omnino legendis,
Deque magistratu, ofsiciisque omnino gerendis:
Nunc de iudiciis omnino dicere restat.
Sunt autem omnino quaedam curanda prius, quam
Iudicium accedas. est magni omnino negoci
Actorem esse, reumque omnino vincere veris.
Librandum est, quid causae omnino habe asque petasque,
Antestes omnino aut instrumenta supersint,
Unde probes quod vis omnino auferre petendo.
Nunc ergo omnino sequitur liber iste secundus,
Primum et de Edendo. quo recte omnino docemur,
Inspicere actorem debere omnino probandi
Quae sibi sit praesto, constetque omnino facultas.
Nam reus actori non mox omnino tenetur
Edere conscriptos rationum omnino libellos,
Unde sciat discatque omnino quid ve petendum,
Qua ve via sibi agendum omnino. scilicet illud
Iudex omnino solitus cognoscere tandem
Debeat, an reus, an non omnino edere libros.
Porro auditores omnino huiusmodi casum
Fingamus. nummorum omnino haud parvula summa
Publicum apud campsore omnino est deposita a me,
Chirographumque accepi omnino, et me penes illud
Servavi longum omnino. conscripsit et ipse
In libro rationum omnino haec acta suarum.
Interea omnino fato decessit, et illi
Filia successit contracti omnino negoci
Ignara, unde tamen nummos omnino reposco,
Illa negat. quia vero omnino chirographum mi
Fortuito periit casu, omnino volo, libros
Ipsa edat rationum, omnino ut noscere possim
Quantum illa omnino debeat, quantumque solutum,
Quaeritur omnino nunc, compellenda ne libros
Edere? respondetque omnino talia Caesar,
Dispicere omnino me debere, unde petendum
Ipse probem, causaeque omnino quo genere utar,
Mutui an omnino, an mage depositi, neque primum
Libris omnino niti alterius ve, rei ve.
Si tamen omnino nulla instrumenta supersint,
Nec scriptum omnino aliud, nec denique testes,
Nec qui perdiderim doceam omnino, sapientis
Iudicis omnino fuerit, se ponat ut inter,
Praecipiatque ream omnino proferre libellos,
Quos velim, ut omnino inde queat cognoscere verum.
Casus ita est. quem circa omnino rite docemur,
Ut cauti omnino simus, quid, quando, quibus cum,
Quo praesente omnino, et qua ratione geramus.
Ne sine chirographis omnino aut testibus unquam,
Aut instrumentis omnino, aliisne libellis.
Nam sumus omnino mortales atque caduci
Omnes, nullus et omnino promittere certum
Vivendi omnino debet sibi tempus et horam.
Sunt etiam infidi plerique omnino, negantque
Contractus et pacta omnino fraude, doloque.
Quare si omnino nolimus perdere nostra,
Provideamus ea omnino, quis iure probare
Possimus contractum omnino, ipsosque negantes
Vincere. praeterea omnino quoque discimus illud
Quantum omnino habeat quemquam accusare negoci.
Tranquillus reus est omnino, seque negando
Syllaba quod praestat forte omnino una, tuetur.
Hoc actor nequit omnino. sit cinctus oportet,
Cinctum aliquem quicumque omnino vincere tendit.
Praeterea omnino, quoniam argentaria causam
Praebuit Aemylio praetentae omnino querelae:
Hoc de argentariis nobis omnino sciendum,
Esse trapezitas omnino nomine dictos
Graio, dicanturque aliis omnino latine.
Porro fuere viri omnino dites et honesti,
Multae notitiae, multique omnino favoris,
Tam propter se ipsos quam omnino publica propter
Munera. tum libros rationum omnino tenebant,
Ad fraudem penitus vitandam omnino, dolumque.
Hinc non argentari omnino femina munus
Procurare potest omnino, ut lege negatum
In Pandectis omnino, titulo sub eodem:
Muneris omnino maiestas publici in illo
Ne sexu omnino vilescat, ne ve minus sit
De fraude atque dolo cautum omnino omnibus. ergo
Quaeritur omnino, quando argentarialege
Femina non queat esse omnino, nec rationum
Ulli mandari codex omnino, teneri
Omnino cur dicat ad edendum? at putat una
Glossa, quod ommino successerit ista marito
Ut coniunx, aut certe omnino ut filia patri.
Glossa haec omnino sed divinare videtur.
Dicitur omnino melius, quod femina quamvis
Fecerit haec nullos rationum omnino libellos
Officii virtute omnino publici, at ultro
Fecerit omnino. permissum hoc denique munus
Huic gerere omnino propter moresque fidemque,
Et probitatem expertam omnino. namque fuerunt
Illustres omnino aliae illo munere functae.
Polla omnino fuit quaedam argentaria coniunx
Lucani, perdocta omnino et femina prudens,
Nobilis et formosa omnino, et divite censu
Clara. dare huic probitas omnino nota frequenter
Assolet, huic alioqui illi ve omnino negatum,
Aut propter sexum personae omnino, statum ve.
Proh pudor, omnino toties quid dicis inepte?
Nec sentis quicquam, nec corrigis? ET citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Flaccus ait. te non ridebimus usque strepentem
Ter centum omnino praeter sensumque locumque?
Praesertim morsu tibi derisuque iocisque
Incomptis cum adeo placeas, oblitus amici,
Hospitis et noti, te quantumcumque colentis?
Depone humc morbum, teque ipsum respice paulum,
Ne iocus et tu aliis fias, et fabulavulgi.
Non adeo bellum, quosuis mordere cavillis,
Famamque integri dente arrosisse canino.
Mus quoque correptus pedibus, pressusque remordet:
Nec placidam quamvis laedas impune catellam.
POst missum quondam sanctum spiramen ab alto,
Christigenum mire numerus crescebat in ho
Praesertim Solymis duodeno stante senatu, (ras,
In temploque docente palam, domibusque foroque,
Doctrinamque novam signis firmante stupendis.
Hoc indigne autem princeps spectabat Auerni,
Multa videns hominum seduci milia verbo
Vel semel audito, Christoque accedereregi,
Iustitiamque operum non ut celebrarier ante,
Concidere excelsam meritorum spemque fidemque,
Pravaque contemni Pharisaeae dogmata sectae,
Sadduc aeorumque Essenorumque furores
Divinam contra legem vitamque repertos
A'sanctis cultam prima usque ab origine mundi,
Hypocrisin retegi, et tenebras decedere crassas:
Verum discerni, falsumque: dolosque videri,
Quos toti mundo atque ipsis struxisset Hebraeis:
Se regno pelli, pro ridiculoque putari:
Contra autem regnare, et solum esse omnia Christum.
His super accensus valde, sociisque vocatis:
Exturbamur, ait, viresque resuscitat hostis,
Notitiam cuius nomenque oppressimus una,
Illius et populum valido subduximus astu
Hactenus, et nuper crudeli affecimus ipsum
Supplicio heu nulla quicquam profecimus arte,
Haud etiam in flicto letali denique morsu,
Ne caput obrueret nostrum, imperiumque superbun:
Frangeret, aut nostris esset fiducia captis.
Proh cassum (socii) nostrum fractumque laborem.
Fecimus invisum patribus, plebique, suisque:
Proditus est, captusque, cruce ac suspensus in alta,
Desertusque suis quos ante pararat amicis,
Nostra opera: rebarque nihil superesse pericli
Amplius, ecce autem vivus remeavit ab Horco.
Omnibus ablatis claustris, ruptisque catenis,
Praefectosque sibi nostros letumque subegit,
Atque triumphator clarum conscendit Olympum.
Inde suis magnam conclusis usque latebris,
Vim sancti flatus in corda trementia misit,
Ignitasque dedit linguas, animosque potentes,
Ut iam nos contra fanda atque infanda loquantur,
Constantique suum testentur voce magistrum,
Nobisque abducant tot milia plebis in horas.
Hoccine sperandum suit, illo rite perempto,
Surgeret adversum nos ut duodena caterva?
Compluresque alii velut eius sanguine creti,
Oppugnatum irent nostri fundamina regni?
Est ludus risusque, satos ab Iasone dentes
Ilico in armatam gladiis crevisse phalangem:
Sunt nec Agenoridae demiranda agmina Cadmi,
Dentibus occisi subito prognata draconis:
Belua nec cuiquam post sit lernaea stupori,
Tot capita Alcidae referens truncanda feroci,
Si conferre velis unius morte perempti
Prognatis turbis. haec sunt praeludia certe
Supremi excidii. quid enim post ista futurum
Sperem aliud? mundi sed nondum finis opinor
Ante fores. animis igitur consistite firmis,
Exercete inimicitias, odiumque cruentum,
In quod principio sancte iuravimus omnes.
Inchoat imperium video: pomoeria cuius
Latius haud dubie passim proferre studebit,
Ut pulsis nobis toto dominetur in orbe
Solus, et humanum genus ipsi serviat uni.
Hoccine perpetiar, videamque? Ante omnia malim
Perdita, supremosque orbes in tartara mersos.
Artibus omnigenis agite adversemur ubique,
Armataque manu coepti molimina regni
Subvertamus, et a dextra laevaque struamus
Doctrinae insidias pariter, cunctisque ministris,
Addictoque ipsi populo, iunctisque catervis.
Iamque adeo mox nunc prima studeamus in herbae
Mystas opprimere infensos, Verbumque morari,
Ne quas forte alias etiam dimanet in urbes.
Pontifices nobis huc usque fideliter haerent,
Nobilitasque fere, primoresque atque senatus.
Mobile duntaxat vulgus, fexque in fima plebis
Auribus auscultat pronis, illique cohaeret,
Vivereque illius tendit decreta secundum,
Arripit et promissa fide. Pharisaea propago,
SAdducaeorumque cohors, legisque periti,
Illius omnino doctrinam et nomen abhorrent.
Hos instigemus contra, Alectusque colubris
Imbutos nostris iubeamus rebus adesse,
Viribus et summis nostrum defendere regnum.
His assenserunt omnes, et protinus inde
Ampla ad pontificum procerumque palatia tendunt,
Atque graves variis acuunt rumoribus iras.
Stertitis o miseri tanto in discrimine rerum?
Nec quae perniciosa palam inflammatio surgat
Cernitis? eia aliis actutum rebus omissis
Currite restinctum. lex, relligioque, patrumque
Dogmata vilescunt. mores et commoda vestra,
Et decus, et vestri valde impugnamtur honores:
Iamque alios audit plebs seditiosa magistros,
Dum vos in solis pigri ignavique cathedris
Dormitis. sic nil vos lex contempta movebit?
Relligioque patrum in magnum perducta periclum,
Non somnum excutiet? spretis his, ecqua supersunt,
Electae quondam constet quis gloria gentis?
Ecce (malum) iam non ex lege patrumque statutis
Quaerere iustitiam populus, vitamque docetur
Aeternam: sed per fabrum duntaxat Iesum,
Occisum a vobis, quam surrexisse loquuntur,
Vivereque, et Christum caelorum summa petisse.
Non piget inferri contemptum legis, et una
Doctrinae solitae? vobis mendacia vulgo
Impingi, et tenebris populum seducier atris?
Praeterea an vobis non intolerabile prorsus,
Impostorem hominem iuxta decreta peremptum,
Christum appellari, credique? palamque doceri,
In solo illius consistere nomine vitam?
Iustitiamque Deo coram sine fine valentem?
Haec si perfertis credi tradique popello,
An non publicitus vos consentire probatis?
Et certos vos esse homicidas, sanguine Christi
Pollutos, regis vestri, totius et orbis?
Plurima deceptae credunt haec milia plebis,
(Serpit enim citius rerum doctrina novarum)
Signis persuasi magnis, verboque doloso.
Vos ita spernimini passim, et laudatur Iesus,
Christus uti vere. dant illi nomina, limphis
Tinguntur, panem frangunt, et pocula sumunt
Illius necis, et vitae ut monimenta repertae.
Vos nisi prospicitis, totum manabit in orbem
Secta haec, inficietque urbes atque omnia regna.
An non, quo res sit tandem reditura, videtis?
Hoc sanctum templum, et toti venerabile mundo,
Cum Solymis ipsis, totaque propagine gentis,
Desertumque erit, excidiumque sequetur acerbum.
Non sic torpebant maiores ante, patresque,
Cum peregrina sacra inferret, ritusque profanos
Antiochus, legemque omnino abolere studeret,
Quippe coactores armis, falsosque prophetas,
Seductumque simul populum excidere potenter,
Ob patrios ritus, et sanctae legis amorem.
Vos connivetis segnes, et parcitis huius
Doctrinae mystis: nec vos exempla parentum,
Interitusque movet legis, iacturaque templi.
Nec pudet auctorum. Solymis si natus in ipsis
Quisque foret, claroque parentum sanguine cretus,
Denique litterulis si tinctus, tempus et unquam
Velbreve discenda trivisset lege, iugumque
Doctoris tolerans subsellia vestra petisset,
Non indigna adeo valdeque pudenda foret res.
Illotis nunc verriculis, hamoque relicto,
Avertunt populum Galil ei, natio gentis
Infima, quin censita fere semiethnica semper,
Vosque huc pontifices doctum venere parati,
Eque suo Christum faciunt impune magistro,
Quem merito furcam vos suspendistis in altam.
Huccine res rediit, Solymas Galilaeia tandem
Ut gens instituat, doceatque agnoscere Christum?
Haud ignoratis certe tempusque locumque
Venturi Christi, Galilaeae mentio nulla.
Rex erit ille potens Davidis more parentis,
Omnia restituet, populorum et conteret arma,
Servitiique iugum duri, gentemque vocabit
A' terrae extremis ad pilea, gentium et auro
Ditabit, cunctosque exscindet funditus hostes.
Tale quid effecit qui nunc iastatur Iesus?
Quem piscatores satagunt obtrudere Christum?
Hoc tum credctis, cum delirare iuvabit,
Excidet et ratio, sanctaeque scientia legis.
Quod vobis autem credendum haud esse videtur,
Id piscatores doceant, vulgusque sequatur,
DEdecus in legis pariter vestrique senatus?
Surgite, discipulos Mosis vos esse probate,
Et genus electum quondam, patrumque nepotes.
AN iuvat exitium rerum exspectare piarum?
Praecipitesque dari summis e sedibus ipsos?
Seduci prave populum, templumque relinqui?
Atque novis simul, exitiosisque omnia passim
Fervere doctrinis? et Christum credier illum,
Turpiter occisus qui sit? quem pectore toto
Odistis vivum, sed et osuri estis in aevum?
Talibus abruptis, atros iecere colubros
In tristes vultus dubitantum, horroreque magno
Incusso, et foetore irati abiere relicto.
Ut vero colubri circum ora auresque voluti
In cordis tetrum sparserunt intima virus,
Valde excande scunt illi, mistoque timore
Cunctorum vehemens animos insania turbat,
Quid primum facerent incerti, quidque secundum.
Arripiunt bissex primum, ac in vincula trudunt;
Mactassent etiam, si non ratione furentes
Flexisset quidam Pharisaeae gentis alumnus.
Percidere tamen flagris, saevumque minati,
Praecepere, suo ut nil de loquerentur Iesu
Amplius. at Stephanum calido nimis impete raptum,
Portaque eiectum, saxis stravere feroces,
Hoc primum imbuti concordis sanguine coetus,
Invadunt etiam reliquos, et per dere curant.
In medium trahitur correptus sexus uterque,
Conditur et tenebris, fatoque occumbit acerbo,
Totaque vel lentis caeduntur corpora virgis,
Ex Solymis, donec dederant qui nomina Christo,
Exceptis omnes ducibus fugere timore.
Utlongum impasti si forte armenta leones,
Et pinguem aspiciunt procul, errantemque seorsum
Cornibus insignem taurum, rabieque fameque
Invadunt acti, sternuntque ferociter illum,
Dilaceramque avide. fluidus cruor imbuit ora.
Sed nondum satiata fames, et saeva cupido
Sanguinis et praedae: stimulantur pectora visu,
Totis irruere armentis iuvat. haud mora, caudis
Percussa tellure ruunt, rapiuntque vorantque.
Spargitur ignavum pecus, et bona pascua linquit,
Omnia diffugiens per et avia et invia praeceps.
Sic per Iudaeam primum, et Samaritida terram,
Collectus Christi coetus terrore profugit.
Haud tamen, ut voluit, tanti formidine casus
Oppressit Satanas Evangelionque, fidemque.
Stabat adhuc duodena cohors, nec cesserat usquam:
Et qui tergafugae dederant, vicos per et urbes
Laeta Evangelici spargebant semina verbi:
Vi iam non Christi Solymis ecclesia tantum,
Verum aliis etiam in terris collecta vigeret.
Nec Iudaei etiam soli, ut dixere prophetae,
Sed gentes pariter vitae partaeque salutis
Participes fierent. Satanae sic verterat artes
Omnipotens, summum in gnati decus, atque salubrem
Notitiam populis, quoscumque elegerat, ante
Quam vasti iaceret quondam fundamina mundi.
Hinc furere infernus rector, sociique ducesque.
Saevitia tamen haud ulla desistere certum,
Sed doctos omnis proceresque impellere gentis
Sanctae praetextu legis, perituraque propter
Commoda, ne ferrent doctrinam et nomen Iesu:
Sed nervo, gladiis, vinclis, flagrisque minisque
Gnaviter obstarent. multos hic strenuus inter
Paulus erat, legis sacrae ritusque paterni
Non segnis cultor, Christi tum pessimus hostis.
At mediis illum furiis revocavit I E S U S,
Atque Evangelii praeconem reddidit acrem.
Qui sicut molitus erat contraria Christo
Ante, ita tum promotor erat, vindexque fidelis
Nominis illius. quod cum regnator Auerni,
Transfugisse illum nempe, ac hostilia multa
Cerneret aggressum, reliquis paulisper omissis,
Totis invadit nervis et viribus unum:
Per mare, per terras, per mille pericula ponens
Insidias, vitamque illi omnem reddit acerbam.
Ut setosus aper venantum acri atque canum vi
Expulsus latebris, et vulnere laesus acerbo,
Contempis aliis, inflicti vulneris unum
Auctorem petit, et pando venabula rostro
Excutit, infesti curvo quoad inguina dente
Rumpat, et hostilem vitam dispergat in auras.
Haud aliter Satanas Paulum terraque marique
Impetiit, donec Romanam ductus in urbem
Non ingrata fuit scelerato praeda Neroni.
Interea Herodis cecidisti victima ferro
Serue Iacobe Dei. quod cum gratum esse videret
Rectori pariter Stygio, gentique cruentae,
Prendidit et Petrum. summo quem missus Olympo
Angelus eripuit leto, rigidisque catenis
Ad praesens. furcam tamen est post actus in altam,
Illi quod Dominus praedixer at ante futurum.
Legatos etiam reliquos per climata sparsos
Omnia terrarum, tandem rectoris Auerni
Occidere duces, ut vix evaserit unus.
Et quis caesorum numerum, vel qualibus illi
Christi subdiderint tormentis membra, gregemque,
Commemoret, tantosque aequet sermone dolores?
Non modo Christigenas Iudaei odere scelesti,
Sed gentes etiam, Romanorumque Nerones:
Ob legem neglectam illi, Christumque receptum:
Impium at hi propter cultum, et contempta deorum
Numina. quin crime~ quodcumque calumnia mendax
Fingere, et infensa haud dubitabat lingua profari:
Si non pro voto quicquam fausteque cadebat,
Exsiccabantur solito si flumina tractu,
Insano ve dabant augmento damna propinquis,
Si quis motus erat terrae, vertebat et urbes,
Oppidaque et vicos rapidus consumpser at ignis,
Caelestis longum si non descenderat imber,
Grandine si fruges, gelida aut vineta perissent,
Si qui surgebant hostes, bellumque movebant,
Cunctaque vastabant late actis undique praedis,
Si lue grassanti pecudes hominesque peribant,
Gramina si turpes vulgo segetesque locustae
Agmine rodebant denso, si sorte vocarat
Cara annona samem, magnam si proelia cladem
Attulerant, classesque adverso si Aeolus Austro
Obruerat, mediisque rates submerserat undis:
Sola id Christigenum culpa evenisse fremebant.
Propter eos etenim divos irascier omnes,
Auxiliumque negare suum, nec adesse vocatos:
Quod sacra non facerent, et tus adolere negarent,
Indigni quos terra aleret, vel cerneret aether.
Credidit insanum quaevis mendacia vulgus,
Clamabantque omnes, delendum a stirpibus imis
Illorum nomen. Fanaticus illud aruspex
Divos aiebat velle: eventuraque recte
Omnia, sacrisicum suadebat turba furentum.
Mandabant reges, laudabat dogmata praetor.
Mox ergo irruitur pro diis sacrisque tuendis:
Et spoliare bonis equidem puerile videtur,
Aut patrio exturbare solo, vel vendere turpi
Servitio, aut una quadam consumere plaga,
Momentoque brevi gladiis effundere vitam:
Mortibus omnigenis illos exstinguere visum,
Tormentisque pium lentis haurire cruorem.
Hos saevis vivos sestinant urere flammis.
Suppositis illos prunis et crate parata
Assant paulatim. nudis incedere quosdam
Compellunt plantis clavos super ordine fixos,
Aut laminas ferri candentes. ora quibusdam
Vi diducta implent liquido (miserabile) plumbo:
Multos in foricis perimunt, olidisque latrinis.
Hi limpha seruenti, aut elixantur olivo.
In spinas illi et palos de rupibus altis
Dantur praecipites: alios canibusve ferisve
Obiciunt: alios excelso stipite figunt.
Singula dentata permultis membra secantur
Serra, girgillo multis e ventre trahuntur
Iliarecluso: vivi excoriantur ad ungues
Et sale seruenti quidam, et sparguntur aceto.
Plumbatis contusa perit pars maxima carssis,
Nec lora interea cessant, virgaeque sonantes.
Substernunt multis contusae fragmina testae,
Huc illucque diu voluunt lacerantque rotando.
Arboribus quosdam distantibus atque restexis
Appensos rumpunt, Metium ut rupere quadrigae:
Nonnullos etiam specubus caecisque metallis
Damnant, effosso primum sed lumine dextro,
Et turpi pariter signata stigmate fronte,
Succisisque genu nervis ustisque sinistri.
Pro signo quosdam positos implere sagittis,
Atque alios unco certant laniare tridenti.
Porro alios, arcte molari ad colla ligato,
In mare praecipitant: alios tellure sub ima
Infodiunt vivos, per ventrem stipite grandi
Impacto. crucibus quosdam in sublime levatos,
Aegre animas cogunt promisso reddere caelo.
Corpora quorundam tenui circumlita melle
Exponum muscis. quosdam pedoribus arcti
Carceris exstinguunt, cruciantque fameque sitique.
Excutiunt dentes aliis, palmasque pedesque
Detruncant. alii torquentur in aere Perilli.
Non pauci raptantur equis haud lumine cassi,
Priamiden quondam ut dirus raptavit Achilles,
Sed vivi per humum, spinasque ac aspera saxa,
Olim Theseiden uti discerpsere caballi,
Aut Colchis sparsit germani membra per agros.
His faciem calamis terebrant et lumen acutis,
Lentis membratim contundum fustibus illos.
Omnia ferventi perfundunt membra resina
Permultis, cultroque hebeti tardeque resolvunt
Iunctur as, et adhuc spirantes, vixque ferendas
Aspectum ob tetrum, quacumque crepidine montis
Praecipitant. aliis fabricatur ferrea sedes,
Cui rigida innext pedibus manibusque catena
Igni supposito torrentur: corpore toto
Grandes exurgunt bullae, ruptaeque resiaunt.
Sanguine commistus sudatque ac defluit humor,
Ignita horrendum fumat stridetque cathedra.
Impositos quosdam tuberosi in terga cameli
Per vicos flagris caedunt, virgisque tenellis,
Effundant donec vacuas spiramen in auras.
Incurva haud solum multis latus ungula carpit,
Sed teneram pariter frontem ventremque manusque.
Frangunt crura aliis, et identidem ad astra petauro
Iactis elidunt animam, caeloque remittunt.
Subula multorum digitos et perforat ungues,
Aut ungues subter medios irre pit arundo.
Porro cruci appensos quosdam pro more, suillo
Mordenti exstingunt fumo, soetoreve spurco.
Quin nec carnisices adhibent de more quibusdam,
Succinctus sed eos lanius mactare iubetur,
Codici et impositos multis concidere frustis,
Et iacere in pelagus peregrinam piscibus escam.
Gliribus exponunt quosdam, ne scilicet uno
Pinguescant somno, dapibus sed alantur opimis.
Effodiunt aliis oculos, nasumque recidunt,
Auresque et linguam, et plebi spectacla furenti
Proponunt. totas perdunt etiam ignibus urbes,
Et patriae involvunt puerosque senesque ruinae,
Quod sceleratae illic pars sit non ulla cohortis.
Multorum verbi causa sacra fana petentum,
Serratis prendunt crines, stringuntque bacillis,
Atque caput spoliant tota cum pelle capillis.
Et quasi nil quod mumdus agat, proceresque, supersit,
Mortibus invigilant adeo poenisque cruentis,
Salvisicum ut perdamt quotquotveneramtur I E S U M.
At toto quamvis ita saeviretur in orbe,
Grex tamen ille sacer Domino crescebat in horas,
Unius et tamquam caesi de sanguine centum
Prodirent alii, sic tanta e strage subinde
Sumere per terras omnis augmenta videres.
ABsona proloqueris, nullisque attacta sophistis.
Caelum namque locum esse negas, ut relliqua,
Praecipueque Deo, cui caelum exsistat ubique, (certum,
In terris simul atque mari, in fernoque sub axe.
Sicaelum non est, quod nos caelum esse putamus,
In chaos antiquum plane deducis, et ipsos
Efficis incertos sensus, cum sidera caeli
Suspicimus, regemque illic veneramur Olympi
Natura duce, gentium et unanimi consensu.
At Deus ipse inter caelum distinxit humumque,
Caeloque atque mari et terris sua nomina fecit,
Non homines. net tum primus spirabat Adamus,
Cum supra terras fulgentis machina caeli
Penderet, radiisque suis splenderet Apollo,
Plenaque nocturnas tereret cum Luna tenebras,
Infixi caelo, non terrae, ereboque profundo,
Nullus ut humanus nomen confinxerit error.
Immensus sane Deus est, nullisque tenetur,
Corpus ut omne, locis, et numine cuncta potenti
Implet, et excedit longe terramque polumque,
Ut versari illum recte dicamus ubique:
Attamen ipse locis iussit se quaerere certis,
Praesentemque illic fore propitiumque vocanti
Velle ait, ut complura ferunt oracula vatum.
Foederis in scena primum istud constat, et arca,
Quam rudibus Moses in eremo fecit Hebraeis:
In templo dein quod Solomon exstruxit opimum,
Quae caeli quaedam Christique fuere figura.
Omnia quis numeret divint oracula Verbi,
Quae clare Dominum in caelis habitare loquumtur?
Nempe loco ut digno pro maiestate suprema?
Est sedes mea caelum, in quit, tellusque scabellum.
De caelo quoque ludaeis est multa locutus.
Quin etiam e caelo rectos pravosque tuetur,
Inde tonat valide, vibrataque fulmina torquet.
Inde pluit Sodomam super, atrum sulpur et ignem.
Inde Dei gnatum quoque descendisse fatemur,
Rursumque ascendisse illo: speramus et inde
Supremo tandem rediturum tempore mundi.
Ultima nos etiam in caelis post fata beate
Credimus aeternum victuros. mentibus et iam
In caelo sumus, atque ibi conversatio nostra est,
Quo Deus erectos voluit sustollere vultus.
Christus et in caelis habitantem orare parentem
Iussit, quin oculos etiam ipse levavit eodem
Patrem oraturus. non refert pro aere sumas,
Pro ve beatorum patria, vel sede Tonantis:
Est locus omnino certus, quem dicimus omnes
Praecipue elegisse Deum pro seque suisque,
Unde suas vires magnamque ostenderet iram,
Propitiusque esset toto se corde vocanti,
Gloriam et insignem coleret, ceu summus in arce
Cunctarum praeses rerum et servator et auctor.
Noverat et Daniel praesentem rebus ubique
Omnibus esse Deum, nec non audire libenter
In quamcumque plagam vertissent ora precantes:
Ille tamen versus Solymam templique ruinas
Oravit. nimirum illic promiserat olim
Se fore praesentem Deus, et se vota benigne
Exauditurum. nunc talia nulla supersunt
In terris loca, verum ad caelum tendit ocellos
Quisque precaturus Christum: quo pagina dicit
Ascendisse sacra, atque ubi summum habitare parentem.
Sicaelum non est id quod nos dicimus esse,
Unde Deum dicam Iudaeis esse locutum?
Unde Dei gnatum descendisse? unde pluisse
Sulpureas fiammas? Vertamus lumina quo'nam?
Denique quo mentes? quo nos speremus ituros,
Nempe locum certum non demonstraverit ullus.
Et Deus errorem nobis obtrusit ineptum,
Frustra et de caelo divina oracla loquuntur.
Unde vides, nostros quae'nam confusio sensus
Occupet, erremusque nimis tam nomine quam re.
Forsitan et terra haec non est, quam credimus esse:
Fors et aquarum haud est vere collectio pontus,
Nec vere in caelo stellae figuntur et astra:
Sed terra potius, liquidis vel Tethyos undis,
Nosque velut caeci aut temulenti erramus in orbe.
Tum quoque promittente Deo caelestia regna,
Illorum est fortasse loco terrena daturus,
Aut mage Plutonis sanctos trusurus in aulam,
Sicaelum non est illi caelum, hoc neque sentit
Nomine caelorum, quod nos caligine ducti.
Non satis hoc autem tibi, multo absurdius addis.
(Ne quid dicam aliud) Christum ascendisse negamdo
Visibile in caelum: sed quod conscenderit, illud
Esse etiam in terra garris sine teste fideque.
Quin nullis illum esse locis humana secundum
Membra et naturam, sed uti divina per omne
Maiestas eat, et nequeat finirier usquam,
Sic Christi corpus non ullo posse teneri
Comprendive loco, rebus sed in omnibus esse.
Si non mir a haec sunt paradoxa, age Stoica quisquam
Admirabiliora ferat. si talia fas est
Dicere, quod fidei membrum consistere quibits
Qualibet et de re quae non commenta recudi?
Dic autem, quo discipuli sua lumina fixe
Contulerint, quando postremum Christus abiret?
An non in caelum sursum, quod cernimus omnes?
An non est oculis ab eorum nube receptus?
An nubes non sunt nubes, quas esse putamus?
Quod si caelum, in quod sublatus dicitur, hic est,
Quid vis credamus? delusit nempe videntum
Lumina praestigiis tum, quando recedere visus,
Et ferri sursum. mentiti sunt etiam illi,
Ipsum a discipulis qui testabantur ad astra
Sublatum. quid dein voluit sibi Christus et ipse,
Cum toties sese ad patrem dixisset iturum,
Sise invisibilem duntaxat reddidit illis,
Interea remanens in terra? haud dicere quisquam
Vere discessisse potest, et inanis imago
Visa recedentis modo, et ascendentis ad astra.
Nam praesens occulte, haud vere dicitur absens.
Praesul at Hipponis mihi verior esse videtur,
Qui Christi corpus redivivum dicit in uno
Esse loco: quod idem divus confirmat Aquinas
Non semel, atque alii multi veteresque novique.
Quippe Deus quamvis, et homo, persona sit unae
In Christo: tamen haec utriusque haud unio tollit
Propria naturae, sicut nec propria scindunt
Personam. sic verus adhuc homo Christus in aevum
Permanet, incorruptibilis duntaxat, et omni
Fulgens maiestate patris. redivivus ab Horco
Discipulis certe carnem monstravit et ossa,
Et contemplari iussit palmasque pedesque,
Palpandumque dedit latus, ipsaque vulnera Thomae:
Unde satis patuit, non deposuissereceptae
Proprianaturae: quin transmutasse nec illam
Prorsum in divinam, merus ut iam sit Deus, absque
Ossibus et nervis, sine carne, cute, atque capillis:
Qualem tu fingis, tribuendo eadem omnia plane
Naturae humanae, divinae propria quae sunt
Solum, naturasque duas confundis in unam.
Si Christus iuxta quod homo est, versatur ubique:
Hinc sperare facis, sic nos quoque ubique futuros,
Vera retenturos nec corpora, carnis et huius
Particulam nullam: siquidem scriptura fatetur
Nos illi similes fore, et illum corpora tandem
Nostra reformaturum suo uti conformia fiant.
At quem scriptorem profers? oracula Verbi
Quae tandem allegas? quis tecum talia dicit?
Denique quam rationem adfers? quae lemmata sana,
Ut tibi credamus tam non audita ferenti?
Non est prudentum solo hac in parte moveri
Nomine cuiusquam, titulisve, locove celebri:
Sed credendorum sit oportet spiritus auctor,
Et ratio solidet paradoxa, ab sur daque cuncta.
An satis esse putas, solus quod dixeris ipse,
Olim quod Samio quidam tribuere magistro?
Feceris at melius, si dicta absurda recantes,
Indoctaeque tuo haud imponas nomine plebi,
Iudicium Domini metuens, tacitasque querelas.
CHriste Dei fili, virtus, sapientia, Verbum,
Et frater noster, fili quoque Virginis idem,
Qut fieri dicam, ut te missum a Patre magistrum,
Doctrinamque tuam et nomen, munusque salubre
Omnes contemnant Turcae, verpique scelesti,
Et qui praereliquis iactant te nosse Papistae?
Sic' ne odium es cunctis et contradictio factus?
Quod commisisti facinus? quae tanta profanum
Facta abs te laesit torquetque iniuria mundum?
Tu certe, primi postquam cecidere parentes,
Letifera Stygii decepti fraude draconis,
Totius extemplo generis servator es unus
Promissus, damnique unus reparator iniqui.
Et praefinito venisti tempore demum
Schemate servili tectus, perque omnia nobis
Dempto peccato similis. nam purus et insons
Solus eras ex te: quod vero pertinet ad nos,
Peccatis graviter mundi totius onustus.
Scilicet imposuit solius crimina tergo
Nostra pater. contra mortem Satanaeque furores
Luctandum tibi erat soli, placandaque fervens
Ira patris: nec erat quisquam sub sole repertus,
Qui tanto posset pro nobis munere fungi.
Functus es egregie: solvisti crimina morte
Cuncta tua. stravisti hostes, laetumque tropaeum
Omnibus electis statuisti, a morte resurgens.
Quis peccata tulit mundi? tu nonne redemptor
Solus? Quis mortem vicit? tu nonne resurgens,
Solus? Quis factus pro nobis victima patri,
Ut placaretur? tu solus nonne levatus
In cruce? quid faciunt igitur gens perdita Turcae?
Quid Iudaeorum seces, caecique Papistae?
Quid gentes aliae quas circuit Amphitrite,
Quae verbis factisque negant per te omnia solum,
Quae nostrae ferret ratio, confecta, salutis?
Nec tibi concedunt soli, servantis honorem?
Christumque esse, olim promissum ab origine mumdi?
O' scelus atque nephas. ingens discordia gentes
Omnibus in rebus lato divexat in orbe.
Hoc uno tantum concordes esse videmus,
Ut te persolvisse negent peccata, patremque
Placasse aeternum, teque adportasse perennem
Mundo iustitiam. contendunt fungier ipsi,
Omnia caelestis praeter sussragia Patris,
Officio Christi, astrigerasque ascendere sedes
Viribus ex propriis, excluso teque tuoque
Auxilio. leges iactant, praescriptaque facta,
Et se mille viis ipsos servare laborant.
Hic odiosa suo indicit ieiunia ventri,
Sumit militiam ille gravem, vitaeque periclum,
Atque homines iugulat, fratres, carosque propinquos,
Incenditque aedes, terr as populatur et urbes,
Atque aliena rapit, culpa solvatur ut omni.
Hic capite obstipo graditur, caelumque tueri
Abnuit. ille acres ut ventos, et ferat imbres,
Et gelidae frigus brumae, solisque calorem,
Haud ullas habitare casas, aut tecta subire
Sustinet. ast praeter lumbos hic cetera nudus
Ambulat, et caelo corpus contristat iniquo.
Ille pedes monstrat nudos aestate geluque,
Aut solea insistit querna, soccisve coactis.
Sunt qui faxa ferant rigido pendentia collo,
Quique trahant pedibus fractas post terga catenas.
Et qui littoreis obturent oralapillis.
Pars sibi spinosas imponunt sponte coronas,
Ut caput et tetricam conspergant sanguine frontem:
Perfusas nivibus complectitur ille columnas.
Hic se perfundit gelida, aut innititur uni
Nocte dieque pedi: ille unda se mergit olenti.
Hic triduana bibit per quoddam lotia tempus.
Ille sibi candenti insculpit stigmata ferro.
Non plumis storeisve hic utitur, aut stramentis,
Membra sed imponit cubiturus mollia saxo.
Ille palam vel clam concidit terga flagellis,
Vulneraque infligit larga, et vibice frequenti
Livet. hic ingreditur speluncas, antraque sola,
Desertisque locis vivit, consortia vitans.
Ille habitu ridendo et raso vertice turpis
Terriculamentum pueris se et mormea reddit.
Hic quadrupes stadium stulte prorepit ut infans.
Ille acubus corpus, vel scalpris scindit acutis.
Hic consanguineis, pueris, uxore, relictis,
Trans mare contendit longinquas visere terras,
Nec sumptum veritus, nec magna pericula vitae.
Ille evitato corio, se cannabe cingit
Nodosa, et totum glauco se vestit amictu.
Ast alii pullis obvoluunt corpora pannis.
Sunt albi quidam toti, linoque nitentes,
Et lana. nonnulli admiscent candida nigris,
Ut picarum illos dicas e gente loquaci.
Hi de more gerunt cassitae vertice cristas.
Illi quadrupedum magno discrimine carnes,
Et lactis vitant usum, raroque loquuntur,
Ut de Pythagorae posses censere catervae.
Sunt qui per totam declinent balnea vitam,
Atque oleant hircum, reputentque hoc esse piorum.
Hic veluti basiliscum, auri argentique monetam
Horret, et intectis refugit contingere palmis.
Porro sua expendit praedives egentibus alter,
Aut testamento demum moriturus inepto
Furtorum decimas fanis dispensat, et illis
Qui se laturos aliorum crimina spondent.
Hic sacrum comedit panem moriturus, et aures,
Os, nares, oculosque, manusque pedesque perungit.
Ille preces fundit bis ter, vel terque quaterque,
Annumeratque Deo velocis murmura linguae
Quottidie, magnumque precum comportat acervum.
Pronus humi tacet hic palmis in terga reductis.
Ille vel expandit, vel brachia iactat in altum.
Hic canit, ille tonat clamosi more Gradivi.
Pars silice arrepto contundunt pectora, donec
Eliciant sacrum propter peccata cruorem.
Maxima pars sacris fidunt, Missasque frequentant.
Hic sibi testiculos, alius praeputia demit.
Hircorum villis alius se macerat aspris.
Hic tamquam pestem Bacchaeia munera vitat:
Posteriora boum crura ille, suesque lutosas.
Hic sibi diffidens, alienas compar at auro
Virtutes, et fit benefactis dives iniquis.
Advocat hic divos, magnos parat ille patronos.
Ille nigro petasum plumbo, conchisque marinis,
Palliaque insignit factis ex osse bacillis.
Exuit hic numquam vestes, sed dormit in illis,
Et se pulicibus praebet, pedibusque molestis
Rodendum assidue, pro noxa scilicet omni.
Est qui lorica semet confring at ahena
Admota carni. est qui cunctis sponte relictis
Mendicet vulgo, scalasque colat, stabulumve.
At prius Augaeae possem purgare fimetum,
Quam vesana hominum studia enumerare, quib. se
Quisque facit Christum, et merito te privat honore.
Tu dicis: Christus sum, mundi vita, salusque:
Hoc quoque testatur pater, hoc dixere prophetae,
Hoc tota vita et factis signisque probasti,
Spiritus hoc etiam caelo demissus ab alto
Per varias linguas et fortia pectora sanxit:
Pernegat at mundus constanter, teque patremque
Mentiri dicit. non vult servarier abs te,
Nec sibi denari quicquam, haud peccata remitti
Morte tua, meritisque tuis, partaque recusat
Uti iustitia, minus et gaudere triumpho,
Regnoque. a Satana potius cunctisque creatis
Posceret auxilium: speraretque omnia Christi
Munia, gratuitoque sibi benefacta locari
Plurima perferret. soli debere repugnat
Quisque tibi. sordes plane, nmmerusque putaris.
Praetereo, quod multa tibi convicia dicant:
Tu tamen in caelis regnas, terraque marique,
Cunctarumque tibi rerum est collata potestas.
Tu quoque mortalis iudex aequissimus omneis
E' caecis etiam tumulis revocabis in auras,
Iudiciumque tuum coges et adire tribunal.
Praemia quae tum digna dabis spretoribus illis?
O miseros, tantum qui non offendere regem
Formidant. O te patientem, longanimemque,
Qui cunctos solo posses disperdere nutu,
Et fers illorum linguas, studiumque scelstum,
Conatusque tuum in contemptum odiumque calentes,
Luce quoad summa redeas in nube coruscus?
QUidam fortis erat devoti e sanguiguine Chami
Venator, rufus barbam, rufusque capillos,
Inflatus buccas, maculosaque lumina torvus,
Elatus frontem, os atrum, dentesque lupinos
Squalidus, ingentem tumido efflans pectore ventum,
Vasto terrebat clamore hominesque ferasque.
Perraro verbum cuiquam dicebat amicum,
Multa precabatur mala, sermonesque feroces
Iactabat, primos cum compellaret amicos.
Porro bonum ignotis verbum fecisse dolebat,
Hinc admittebat delictum rarius illud.
Quoslibet at rebus leviter verbisque molestos,
Figebat verubus, celsis aut vimine ramis
Suspensos coruis linquebat edacibus escam.
Exuviis quosdam tectos (immane) ferarum
Saevis ponebat canibusve lupisve vorandos.
Hinc odium vulgo sibi conciliaverat ingens,
Multaque contra illum spargebant murmura vici.
Omnia verum ille, ac omnes spernebat, adunco
Suspendens naso quicquid loquerentur, et essent,
Et sacerent alii magni iuvenesque senesque.
Divinae admonitus vindictae, iraeque futurae
Magno rumpebat tumidas poppysmate buccas.
Duxerat huc illum permagnalicentia vitae.
Nullus adhuc princeps virgis metuendus et ense
Plectebat sontes, pacemque et publica poenis
Iura tuebatur: faciebat quisque quod ipsi
Rectum apparebat. motas componere lites,
Iurgiaque et crimen moresque inhibere scelestos,
Duntaxat verbis tum Noe senesque solebant,
Vitabantque hominis tantum consortia pravi:
Vinihil audebant rigida, poenaeque timore.
Invidiae tandem fugiens odiique periclum,
Viginti allectis sociis, multaque canum vi,
Degebat ruri aut silvis, aut montibus altis,
Setigerasque sues capreasque agitare solebat,
Hirsutosque ursos, cervos leporesque sugaces
Eminus aut arcu missis configere telis,
Cominus aut reti implicitis venabula certa
Intorquere manu, stratisque ita vivere praedis.
His studiis visis, atri moderator Auerni
Plaudebat: censensque illum praestare ministrum
Regno posse suo, magnis nec rebus ineptum,
Venatu quondam fessum, solumque cubantem,
Talibus alloquitur socii sub imagine noti:
Hoc Nimrothe tuum studium, moresque superbos
Approbo, et ingenti dignus mihi laude videris,
Qui vulgi ignavas penitus vitaveris artes,
Convictumque gravem, morsusque, molestaque iura,
Inque his more tuo decreris vivere silvis,
Tempus venando fallens et caede ferarum.
Quin constet tibi certa huius non ambigo vitae
Et causa et ratio. Quis enim popularia prudens
Non detestetur? quis muner a public liber,
Quisve paristolido cum vulgo degere iure,
Delirique senis praescripta audire diurna
Sustineat? plane felicia tempora quondam,
Quae fortes rerum summae imposuere Gigantas,
Claros ingenio qui dignabantur honore,
Allectisque sibicredebant commoda plebis.
Tempore felici si te illo fatatulissent,
Non silvas montesque scio, nec rurateneres,
Alta purpureus sed versareris in aula,
Multis praelatus senibus, populique magistris.
Ingenium nemo nunc est quilaudibus acre
Euehat, antiquosque velit cognoscere mores,
Solvere virtuti nedum qui praemia curet.
Sic multos vulgi cernas in faece latentes
Magnanimos fortesque viros, quib. haud minus aegre est
Quam tibi, neglectos se contemptosque videri.
Quippe senes facerent quid, curarentque supini,
Qui regimen passim rapientes, iuraque plebis,
Se solos sapere, et posse, et scire omnia censent?
Et iuvenum contra virtutem odere, premuntque,
Ne magnas ad res unquam consurgere possint?
Nec regimen contenti ad se rapuisse, graves iam
Praescribunt leges, et verba minantia sigunt,
Et verbis audent quosuis damnare molestis,
Ignavos fortesque inter discrimine nullo.
Non sane mirum, haec dudum quod acerba perosus,
Venatu gaudes, agitasque in montibus aevum.
Tene senex naso stillanti cogat ad aequa?
Verbisque obiurget saevis, monituque reformet?
An tibi vivendi stultae sint regula leges?
Serui iura ferant, nihil et quis nobile cordi est:
Non tu, regali prorsus diademate dignus?
Paulo post alios etiam secedere cernes,
Non leges, non verba senum regimenque ferentes.
Praesentem ipsa statum quoque plebs fastidit et odit,
Seque nimis queritur pressam, et parere recusat
Decrepitis senibus, verbisque minacibus ultra.
Praestantem quaerunt aliquem virtute animisque,
Cui subsint, omnes inter qui iudicet aeque,
Et iuvet oppressos, noritque abscindere lites.
Primo quoque scio talem sunt tempore regem
Electuri, adeo cunctis praesentia sordent.
Dispice quid facias igitur tu, quidque sequaris.
Imperio certe non est te dignior alter.
Omnes idque tibi, senibus cunctisque repulsis,
Mandassent olim, nisi rus venator amares,
Secessumque adeo et silvas montesque supinos,
Virtutesque tuae multos animique laterent.
Consilium in promptu, si vis parere monenti.
Quam primum populi te nunc conspectibus offer,
Praetextuque bono rerum complectere curas.
Si tibi detulerint regnum ultro, teque vocarint,
Recte. sin vero minus, huc me principe tendas
Calle alio. praeferri alium, non esse ferendum
Censeo. nec, recte si te novi, ipse tyrannum
Ferre voles potius, quam cunctorum esse tyrannus.
Dulce est imperium: contr a seruire molestum.
Est ex venatu tibi plurimus usus in armis,
Est virtus animusque, et mores principe digni.
Non multis tibi, quam regnare sit utile, dicam:
Quandoquidem regnum complectitur omnia mundi
Commoda. tu rerum cunctarum eris unicus haeres,
Et dominus: nutu facies quaecumque placebunt,
In manibusque tuis vitaeque necisque potestas
Stabit, et ad libitum divina humanaque vortes.
Interea quoque si venandi tanta cupido,
In silvis campisque feras venabere solus.
Utilitas quae sit regn, ex his collige paucis.
Hanc specta: nullus tibi sit respectus honesti.
Quare age, tolle moras omnis: mora parvula saepe
Obfuit immensum vitae, rebusque cupitis.
Haec eadem (Nimrodus ait) mecum ipse voluto,
Ac regnaturio pridem noctesque diesque:
Sed formido senes, atque intractabile vulgus.
Nam mores odere meos, studiumque reprendunt:
Ne si regna petam, commotis forsitan illis,
Pro regno lapides extremaque fata reportem.
Quin cuivis alii potius sunt regna daturi,
Quam nobis, propter culpam meritumque parentum,
Servitio quos Noe pater devovit iniquo.
Hic Satanas: quoniam geris humc animum, ut gerere her cle,
Si modo recta sapis, quaerisque tibi optima, debes,
Nec via dicta placet, restat mihi gratior illa.
Ad socios qui sunt, alios adscisce trecentos.
Sunt multi resides, qui durum odere laborem,
Alteriusque graves malint effringere cistas,
Quam fodere, et callum palmis inducere stiva.
Sunt etiam, patria vetuit quos vivere terra
Crimen, rectorumque metus arva aliena pererrant.
Sunt decoctores, et paupertate gravati,
Sunt etiam quos aes alienum denique torquet:
Non magni fuerit tales legisse negoci.
Aequam praedarum cunctis promittito partem,
Divitias et opes, ut te et tua signa sequantur.
Post cum iuratis tacite armatisque maniplis
Irrue in insignes vicos, tectisque voraces
Inice stramineis ignes, cape, caede, trucida,
Tentarint rabidas quicumque evadere flammas.
Omnibus exstinctis, in praedam cetera verte.
Vix abs te vicus vastabitur unus et alter,
Nimrothinomen iam formidabile cunctis
Feceris, atque tremens veniet vicinia, pacem
Atque salut em orans, supplexque tibi omnia dedens.
Inde sub imposito iubeas seruire tributo
In tua iuratos verba. hinc mox viribus auctus,
Protuleris quantum libe at pomoeria regni.
Omnia erunt (confide) tuo proclivia nutu.
Aude, suppetias tibi nos ad cuncta feremus.
Rebus compositis, nostri quoque rite memento.
Ille refert: sires ad votum cesserit omnis,
Ut memoras, speroque, tibi en me consecro totum.
Pulchre. si nil respicias hominesque Deumque,
Cetera perfacile nobis tua facta placebunt.
His ita conclusis, tenues discessit in auras
Infernus princeps, aptum invenisse ministrum
Gavisus, regni posset qui rebus adesse.
Inde statim accitis sociis Nimrothus in unum,
Omnia spe plenus recitat. Promittit honores,
Otia, divitias, et plurima commoda cuique:
Navarent operam si impigre, remque iuvarent.
Auribus arrectis haec illi, animoque lubenti
Acciptiunt, spondentque suis pro viribus omnes,
Auxilio in cunctis se praesidioque faturos.
Eligit inde decem, vicosque emittit in omnes,
Ut triginta alios per pacta silentia quisque
Pollicitis magnis eadem ad sectanda pararet.
Nec mora, perpaucis totidem adduxere diebus,
Pannosos, turpes, inopes, ignobile prorsus
Concilium, terrae solum quos pondera dicas.
Illos Nimrothus quo pacto quidque gerendum
Edocet, instructosque satis promptosque latrones
Bis denis tradit sociis ducibusque regendos.
Mersus erat circa Tartessia littora Phoebus,
Totaque sideribus lucebat regia caeli,
Emersa Oceano nigris surgebat ab Indis
Paulum orbe a pleno rediens ad cornua Phoebe,
Corpora iamque hominum pecudumque oppresserat alte
Prima quies; silvae Nimrothus tum ecce latebras
Egreditur, magnum spirans, sociique sequuntur,
Stramineis ignem tectis atque arma ferentes.
Protinus invadunt vicum, cinguntque corona
Terribili, ardentesque faces ad culmina iactant,
Demissisque adhib ent trabibus, paruisque tigillis.
Ilicet ingentes rapiunt magalia flammas
Arida, fortuitaque oriens incendia ventus
Nutrit, curriculoque aedes dispergit in omnes,
Atro circumquaque involvens omnia fumo.
Ignibus hinc caelum late, montesque relucent.
Mox fragor insequitur tectorum horrendus, et alti
Casibus afflictorum hominum pecudumque boatus.
Vis flammae multos stratis oppressit in ipsis,
Matres, grandaevosque senes, et pignora cara.
Ast alios subitae trabium afflixere ruinae.
Altis excusi somno exsiliere fenestris
Multi, vitantesque ignem, casusque sonantes,
Incertique fugae (quippe undique fumus et ignes.
Tardabant) mediis animam efflavere viarum
Flexibus. adiuti cursu quicumque secundo,
Maxima flagrantis fugere pericula vici,
In truculentorum gladios venere latronum,
Qui foris effugium servabant omne maniplis.
Pars ergo confossa perit, pars vincta catenis
Ad grave servitium trahitur, durosque labores.
Vix duo per medios ignes miserasque ruinas
Nemrothi evasere manus, saevamque cohortem.
Tandem exstincto igni, calidas rimarier orsi
Relliquias, praedam rapuit sibi quisque repertam,
Et cum captivis sua sunt in castra reversi.
Postquam autem tenebris venit lux alma remotis,
Continuo vicos alios rumoribus implet
Famamalis. hominum tot stragem, incendia dira,
Vastatumque canens vicum, praedasque latrones
Egisse ingentes: dirum et miserabile factum.
Nec caput obticuit tantorum vera malorum,
Sed venatorem Nimrothum voce canebat
Plena: crudelem, saevum, immanemque tyr annum.
Falsa quoque addebat multa, et peiora patr atis.
Talibus auditis, mire omnis inhorruit aetas.
Consternati animis pueri, matresque, senesque,
Quisque sibi horrendos casus fingebat, et ignes
Nocturnos, caedemque hostilem nocte dieque
Instare, excelsus passim ferit aethera clamor
Plorantis turbae, supremaque fata timentis.
Quid facerent? nihil a mundo crudele renato
Hactenus audierat quisquam, nec viderat. alta
Sub senibus fuerant securi pace: latronum
Nulla manus somnum turbaverat, atque labores.
Haud dum munitas habitabant moenibus urbes,
Praecipites nec erant fossae, nec densior agger,
Nec celsae turres, nec propugnacula structa,
Quis possent subitas inimici avertere clades.
Nec satis armorum, nec erat cuiquam usus in armis.
Apparet miserum, rebus cessisser relictis,
Pro cultisque alibi desertas quaerere terras.
Haec tandem potior cunctis sententia sedit,
Cedere temporibus, pacemque emere atque salutem
Servitio. summis ergo orandique peritis
Subiciunt missis crudo sua, seque tyranno.
Dat pacem ille lubens: certumque diemque locumque
Constitutit, proceres quo vicorumque magistri
Pro reliquis subeant iuga, sacramentaque dicant.
His ita subiectis propere, censuque quotannis
Indicto, e cunctis iuvenes ad munera belli
Militiamque legit, pugnandique edocet artes.
Inde manu valida casus subnixus ad omnes,
Finitimos crebris alios incursibus angit,
Despoliat, raptat, caedit, vinclisque fatigat:
Su??? plicibus parcit solis, dantique tributum.
Sic longe lateque metu ac hostilibus armis
Omnia subiictens, coepit regnare potenter,
Et veterum scelerata imitari facta Gigantum,
Quo stygio sese regi addictum esse probaret,
Illius et dextre curare negotia regni.
NUnc mihi Dorpediom belle longumque valebis,
Urbs rigida haud tantum boreali frigore,
Morib, atque animis incultis barbara, qualem (quantum
Multivagus numquam (reor) olim accessit Ulysses.
Quid primum de te querar? an quod dogmata prave
Sana reliquisti, pariter ritusque fidemque
Consona dogmatibus, detestandumque Papismum
Purgatae invexisti urbi, temploque decoro?
Tu Christum ardenter quondam, verumque colebas?
Notitiaque Dei, quae tempestate suprema
Caelitus illuxit mundo, pepulitque tenebras,
Pectore gaudebas toto, vitaque fideque
Moribus et dignis contestabare receptam,
Ut nemo ingratam posset te dicere Verbo.
Quid factum quaeso? Genius quis pessimus ursit,
Quod te notitiae Christi, verique recepti
Nunc adeo piget, et tenebras amplecteris ultro,
Quas fugisti olim manibus pedibusque perosa?
Ecce strepunt fabri, pictores, omneque circum
Artificum genus: incumbis, proper asque iubesque,
Ceu Babylon foret aedificanda et turris ad astra,
Quod tumidos aiunt quondam studuisse Gigamtas,
Damnat as iterum ad Missas altaria surgunt,
Peplisque ornantur solitis sculptisque sigillis,
Undique portantur tabulae simulacraque muta,
Parietibusque arisque et celsis rite columnis
Magno figumtur studio. candelabralonga, crucesque,
Et cum thuribulis volitantia ulea parantur.
Clauditur antiquo sacratus carcere panis,
Pensilis ante eius suspenditur ostia lychnus.
Adituratae etiam cum aspergillo amula limphae
Sistitur in medium, fatui instrumenta Papismi.
Sal quoque lingendus contra delicta, malique
Daemonis incursum prostat, morbosque latentes.
Linea concinnis reparantur palliarugis,
Quis stulte in sacra se contegat aede minister.
Quin et sacrifici reliqua ornamenta peruncti,
Ludicra quaeque alia in sacra tenet aede Papatus,
Approperantur, et aedituus conducitur aptus
Sacris hisce novis sigulus, milesque profanus.
Ligneus (id restat solum) hinc fingatur asellus,
Omnium et ante oculos fulcris statuatur in altis.
Turgidus indigna super haec mercede Papista
Praeficitur, mera qui doceat mendacia plebem,
Ritibus insanis et sacramenta profanet,
Atque simul Christi verbum et pietatis alumnos
Iugiter incessat, rodat, proscindat, et Horco
Dedat, ut haereticos, et coetus membra reiecti.
Has tibi delicias miseras, cultumque nephandum,
Auditos post tot doctores sponte parasti.
Cetera quid memorem? do ctrina cuncta sequumtur.
Improba vita subit passim, moresque resurgunt
Vix Turca digni: viciis laxantur habenae,
Multaque pervertis civilia, pacta refringis,
Atque tuo solum lucro metrisi honestum,
Plurimus inque foro torvus spatiatur adulter,
Scoratnurque iterum scelerati impune Papistae:
Utque habeas pacem, verbum nec amarius ullum
Aures acciptiant tenerae, convicia perfers
Divinis sacris et Christo dicier ipsi.
Doctrinae o exempla novae, fructusque suaves:
Hisce paras nomen coram venerabile mundo.
Quem praetextum adsers, quod sic iam talia cures?
Compulsam dicis: novi. compellitur ergo
Vir quisquam constans, credensque, et amator honesti,
Ut scelus admittat verbis factisque nefandum?
Abneget ut Christum Regem, verbumque salutis?
Non hoc divini concedunt verbamagistri.
Talia non tradunt duodeni exempla senatus.
Non sic Christigenum veteres fecere catervae.
Non vicos mihi, non ullas ostenderis urbes,
Quas ulla arte ferox a Christo averterit hostis,
Non ad gentiles solum cultusque deosque,
Verum et ad haereticas sectas et dogmata prava.
Quae non catholici quondam praedura tulerunt,
Vandallicis binis subregibus, ut ne in Areii
Dogmata consensum praeberent, atque minorem
Patre faterentur gnatum? peiora Papistae
Tradum, nam Christi mortem, partumque tropaeum
Enervant meritis, cultu, studiisque repertis,
Aeternam fugiant ut mortem, et crimina purgent.
Atque salutiferam subvertunt spemque fidemque,
Cum dubitare docent de summi patris amore.
Ad prava haec tu vi quadam cogente revertis?
Proque facis nihilo diunini luminis usum,
Hactenus unde tibi tam crassus sorduit error?
Quid, quod nulla tibi prorsum est violentia facta?
Pernegat Augustus, falsoque ascribitur illi.
Ipsa doce, qua vi sis ad perversa coacta.
Nulla fames aderat, nec tristia bella, nec ignes,
Nec caedes, nec damna usquam, rerumque rapinae.
Ultra verborum nihil est hortamina factum,
Saeva licet, paulumque nimis distantia certis.
Tu cuiusquam ergo verbis aut moveris ira,
Quae res, quae vitam pro relligione volebas
Ponere sincera? Terrebant agmina, dicis,
Militis armati, circumsistentia pasim,
Unde statim vis facta foret parere neganti.
Sic tibi divinas nempe, et res fingis atroces.
Quid sivero (aiunt) fractus ruat arduus aether?
Aut bellum umbra tibi faciat tua? siccine palles
Ate tubam? anteque quam stringamtur, concidis, enses?
Quis non conculcet trepidos, caedatque fugaces?
Et prius adversum videant quam cominus hostern,
Omnia qui faciunt iussa, occurruntque, ligandas
Praebentes palmas, quis non contemnit et odit
Ut plane ignavos? nec tel levat atque tuetur,
Quod missum scriptum et capitalis sacra Papatus
Cum multis aliis, non sola receperis. olim
Cum Deus aversum cataclysmo perderet orbem,
Nemo tutus erat, sub crimine prensus eodem:
In Sodomisque simul cuncti periere scelesti.
Nec pater omnipotens delictum comprobat ullum,
Quod duo committant, vel tres, vel milia multa.
Nec magni refert, qua mente receperis illa:
An bona censueris, nec ne, pia an impia prorsus.
Si bona censebas, quis tum persuaserat auctor
Tam subito, in mentem quod tot non venerat annis?
Quare et doctorem post illa recepta vocasti,
Quem diversum aliudque palam sentire sciebas?
Sin mala, te Augustum laesisse intelligis ipsa,
Et sunt abstrusae tua facta haud consona menti:
Cur non fugisti caelorum offendere Regem?
Impia iam perspecta diu et hostilia Christo
Instituendo palam? simul offensacula multis
Ponendo rudibus, labefactandoque scienter
Haud satis in Christo solidos, verique peritos?
Haeccine derides, et paruit maxima ducis?
Et tam fronte cares, ut nec respectus honesti,
Gratia nec Christi, tua nec, nec commoda fratrum
Te moveant? nec iudicium post omnia summum?
Nec calidam prorsum, aut gelidam te dicere possum,
Eque suo tepida omnipotens tandem evomet ore.
Quid speras igitur? tibi cur blandiris inique?
Ut demus vero, te illa ad praescripta coactam,
Hocque tuum possis factum excusare colore,
(Quod numquam efficies, etiam Cicerone patrono)
Cur quaeso Monachos adeo, spurcosque Papistas
Defendis, scelera illorum vitamque reprendi
Ut nolis tetram? num te compellit ad istud
Terribili Augustus iussu, scriptum ve receptum?
A' capite ad calcem summa illud perlege cura,
Vestiga caute, an Monachis aliisque Papistis
Scorta probet, laudetque iugati foedera lecti
Pollui adulterio: vetitum taxarier an sit
Flagitia in monachis, aut in magnatibus ullis?
At non invenies, tibi sed proponis adulans
Ipsa, et spurciciae tendis patrona videri,
Ob monachos istos impuros atque superbos.
Quo pacto monachi vivant, omnesque papistae,
Non latet Augustum. quin et condemnat, et odit
Plurima rasorum scelera, incestamque patenter
Vitam, quid faciat? nullos attingere fasos
Audet, (nempe sibi sumpsere libidinis illi,
Quantum collibuit, contra fas iuraque cuncta)
Nec tolerant, ad res si quis compellat honestas.
Praesulibus iussit, sanarent unlnera nota,
Atque reformarent mores vitamque suorum,
Nemala corrumpant populum exempla docendum.
Ast illi verborum (ut fit) molimine tantum
Mandarunt scortilla abici, vitamque tueri
Labe sine. At ceu numc sint permissa omnia primum,
Elapsis adeo paucis post iussa diebus
Pristinum iter radunt, et sunt iam libera scorta,
Omnibus et licitum scelerate vivere rasis,
In plenisque dies totos potare tabernis,
Verbisque obscenis alios et vincere ludo,
Rixas ordiri primos, pugnasque cruentas,
Cunctosque in sano clamore fragoreque nasi
Reddere surdastros, mensas propterque sedentes
Convomere, atque domum tandem inter brachia ferri
Quadrupedes. quid ego templorum cetera dicam?
Nilsani. Deus haud est, non sunt iura timori.
Praesulibus monachi penitus parere recusant,
Nec synodum accedunt, nec curant usque citari:
Scilicet exempti lege omni, et rebus honestis.
O' rerum exitium, caecique insania mundi.
Interea audacter scortantur, totaque complent
Tecta nothis, violant nuptas, rapiuntque maritis,
Nec satis ulla potest tutari virgo pudorem.
Talia condemnat Moses, Paulusque, Petrusque:
Non fert servator Christus, Decreta vetarunt:
Nullae hominum tolerant leges, nec iura piorum:
Improbat Augustus, magnoque dolore tuetur:
Denique consputant vulgo puerique senesque:
Tusacro sancta haec facies? et sola dolebis,
Murmuret adversum si quis, leviterque reprendat?
Coniugii in laudem si quis contraria damnet,
Scripturarum hortante loco, officioque docendi?
Facta es adulatrix tandem iis, quibus ante soleb as
Dixino quodam atque audaci oppedere fastu?
An censes aequum, pravis parcamus ut illis,
Contra nos cum illi fanda atque infanda loquantur,
Impius ut suadet Zelus, vel splendida bilis?
Cur non illorum linguas compescis et ora,
Ne nos irritent, ne Christum denique Regem
Conviciis onerent, Evangelionque flagellent?
Non antehac tales, nec talia facta tulisses:
Caesaris iniussu nunc fers, cauteque tueris.
Quis non miretur, Satanaeque intelligat artes?
Coniugium haud frustra vestris permiserat auctor
Praescripti vobis, quisquis fuit ille, libelli.
Norat enim, cunctis plane intoler anda videri,
Extra coniugium facerent quaecumque Papistae.
Cur non hac usus (rogo) libertate fuisti?
Legistique tibi puros vel caelibe vita,
Connubii innexos sancti vel denique vinclis?
Nunc binos alis impuros vilesque Papistas,
Qui sua confessi nec scorta relinquere velle,
Legitimas nec Pauli uxores ducere iussu.
Hoc perferre potes? semper ne haec cernere coram?
Instantem allegas vim, detrimentaque rerum.
Quam quaeso vim? quis fuit hac tibi parte molestus
Vel verbo? tantum monachus tuus iste superbus
Arguit, allatrans scripto te prorsus herili,
Ceu contra semper patereris pacta doceri,
Ultra nec se posse tuam defendere causam.
In libro quasi sint etiam defensa recepto
Illorum scelera, et mores, probrosaque vita.
Ille tuam causam? proh Iuppiter, hoccine credis?
Ante lupus defendet oves et ovilia saevus,
Ante famelicus armentum leo, carnivoraeque columbas
Mansuetas aquilae, viridesque ciconia ranas.
Sic anibus feles, sic mures felibus olim
Commendent causas, pulli sic denique miluo.
Et tu gratiam ut illius, falsumque favorem
Possideas, mores tetros et facta tueris
Turpia? et esse studes momstroso Gnatho Thrasoni?
Haud dubie Augustus ridet, miratur et unde
Tam sis prostratae mentis, cogente nec ullo
Tales sacrificos habeas, toleresque pudenda,
Quae numquam ferat ipse sua patienter in aula.
Promove bonestatem, pravorum corrige mores,
Vivito divinae legis praescripta secundum:
Non irascetur, mage sed te comiter amplis
Laudibus ornabit. quare hic depone timorem,
Necservare velis sanctae quae pagina legis
Nulla docet, sed relligione ac iure vetantur.
Nec caelum terramque move, si tangitur ullus
Impius, aut quic quid doctrinae obstare videtus
Sanae. Perferri posset fortasse tamen, si
Impia protegeres solum, et paterere silendo:
Quid vero tibi vis? normam praescribere tandem
Ipsis tractandi verbi doctoribus audes?
Quisnom clamet,
[Gap desc: Greek words]
quid praecipis autem?
Ne male de monachis dicas, atrisque papistis,
Neu quos vituperes magnates atque dynastas.
(Vituperare autem sentis et dicis, iniqua
Impiaque alterius cuiusdam carpere facta)
Quid credant faciantque alii, peccentique gregatim,
Publicitus nobis non esto exponere curae:
Novimus ante satis, crebroque audivimus ante.
De nobis agito, nos tantum recta doceto.
Impia vero et prava ullis haud tangito verbis.
Hanc pulchram statuis normae. quis protulit istam,
Cum nondum impiet as, imposturaeque Papatus,
Nec Christus tibi notus erat, pietasque fidesque?
Utrag nimirum tractabant rite ministri,
Unde malis positis bona es et sincera secuta.
Quis mala devitet, sectetur recta vicissim,
Cognita ni fuerint? dicenda tacendaque tradis
Proh pudor ipsa modo, attingi mendacia non vis,
Impiaque ostendi, sed tantum vera doceri:
Recta inculcari, sed numquam prava reprendi:
Scire cupis lucem, at non e regione tenebras.
Haec te miranda invasit sapientia demum?
Quo doctore autem? tanti quis luminis auctor?
Exemplum modo profer, ubi unquam talis in orbe
Vixerit expositor sacrorum, artis ve profanae,
Qui bona duntaxat dederit, contraria numquam
Attigerit: tum nos illum fortasse sequemur.
Tullius eloquii summus doctusque magister,
Dicendi tradens artem, contraria damnat,
Rectae exempla viae ostendens, pravaeque vicissim.
Magnus Aristoteles multorum non ne refellit
Errores veterum, re sic urgente coactus?
Haud etenim possunt pacto ullo vera doceri,
Ni condemnentur falsa obsistentia veris.
Divinus Moses, quo non mansuetior alter,
Expositis rectis, inclucatisque severe,
Gentium in impuros mores cultumque nefandum,
Pravosque invehitur ritus, damnatque vetatque,
Oderit ut populus, detesteturque per aevum.
Tu vero obstreperes, longe ut sapientior illo:
Gentibus obtrectas quare stultissime Moses?
Est satis instillasse novo sincera popello.
Nam fatuas ipsi norunt errore teneri
Non uno gentes, nec opus meminisse frequenter.
Interpres Domini David Iessaea propago,
Non solum extollit verum Dominumque Deumque,
Falsos eregione deos sed damnat amare.
Argentum esse ait, atque aurum, manuumque scelestum
Artificis mortalis opus: non auribus uti,
Non pedibus, manibusque, oculisque, nec insuper ore:
Et similes optat fieri, fiducia quorum
Nititur idolis, facientesque atque colentes.
Hic tu dixisses, quid nam convicia caecas
Congeris in gentes? quid earum vana reprendis
Numina? quis nescit? persaepe audivimus ante,
Consimili forma cuncti do cuere prophetae.
Hac Baptista usus fertur, Christusque redemptor,
Hac etiam viri Apostolici, Patresque vetusti.
Hanc Deus edicto nobis praescripsit atroci.
Nec sanis alia licuit doctoribus uti,
Nec potuere quidem, fuerit licet ulla voluntas,
Tu nobis aliam finges? nam sola sapis tu
Scilicet, et nosti, crescant qui gramina noctu.
Quis novus hic mos est, non ante auditus in orbe,
Discipuli ut tradant ipsis doctoribus artes?
Praescribant et oves pascendi iura magistris?
Si qua senes norunt, atque audivere frequenter,
Non eadem tamen et pueri, et secura iuventus.
Sitangenda negas, atque inclucanda docendo,
Quae saepe audieris, prius et te nosse putaris,
Ipsum Evangelium tollamus age, atque prophetas,
Et praecepta decem, psalmosque et cantica dia,
Nulla novi postbac, veteris neque mentio fiat
Testamenti un quam, taceantur symbola sacra,
Nec fidei ullarumque precum, nec amoris in omnes
Qui quocumque modo nobis versantur ob ora,
Doctrinae resonent. quid enim haec vulgaria quisque
Proferat, atque tuas protritis verberet aures?
Saepius audisti, iactant sarae ista cathedrae
Semper, et hisce dies totusque absumitur annus,
Ut lapides iam et scamna queant et nosse fenestrae:
At mala duntaxat vis et mordacia tolli.
Si mala desierint fieri, et functa impia fato
Videro, et in mudo Satanam haud regnare potenter,
Tum fieri demum quoduis haud posse negabo.
Porro relativorum ut habet natura, perenni
Impia cum rectis aevo, cum luce tenebrae,
Cumque bonis mala, cum sanctisque scelesta manebumt,
Dum Christi adventu pereat discordia tristis.
Interea non mutus erit, segnisque minister,
Sed Satanae opponet sese, mordebit iniqua,
Impia vastabit, verboque obstantia franget.
Ora premant ventris seruit, falsique prophetae,
Quis favor et nummi potiora Deoque fideque.
Iam vero esse negas reprebendendi impia tempus:
Temporis articulos quid tu praescibis inepta?
Tunc equidem reor esse diem sincera tuendi,
Cum subvertendi praesens instare periclum
Cermmus: et contra carpendi pessima, quando
Obtinuere palam, verique bonique videmus
Possessur aloco: ut summum incendia tempus
Tum restinguendi, cum summi culmina tecti
Mulciber invadit, cunctis et flamma fenestris
Emicat, an tempus praesens non tale videmus?
Esto autem, totum decreveris ipsa Papatum
Doctrinis, ritu, vitaque haurire probrosa,
Tutarique simul, nullosque tenere ministros
Qui contra mussent aliquid, verbumque loquamtur:
Cur non humana dimittis lege modoque
Munere donatos aliquo, et mercede soluta?
Sic et privati famulos dimittere honesti
Consuevere suos, nisi maxima forte repugnent
Crimina. dic, illos quo nam sub crimine pellas?
Quid deliquerunt? quae detrimenta tulere?
Doctrinam accusas, an vitam? parcere noli,
Profer et accusa, convince, probato, triumpha.
Quare blandiris tibi sola, probandaque censes
Quae tu cumque tuis statuis fingisque sub antris?
Non illieiectos se, dimissosque queruntur,
Sed parui faciunt, (quis enim tibi serviat amens
Perversae, et ponenti inter non seria verbum?)
Perfidiam accusant mir am, fraudesque dolosque,
Quis laqueos struxisti illis, vanosque timores,
Mercedem ut faceres, donandaque munera lucri.
Quippe nihil donas, verum dimittis acerbe,
Pactaque pro voto violas, conventaque rumpis,
Dimissosque tuos spolias fraudasque ministros.
Et quasi te saevis studivissent prodere Turcis,
Aut homicidae essent noti, certique latrones,
Bellaque saevissent civilia, templaque noctu,
Urbisque hausissent audaci aeraria furto,
Aut incestassent aliena cubilia stupris.
Diraque pupillis viduisque aconita dedissent,
Sic adversus eos saevam prorumpis in iram,
Ante diem contraque iubes excedere pactum.
Nec te infans ullus, recub ansque puerpera lecto,
Nec rigor instantis brumae, nec mollit honestas.
Unius ignotos trusisti absentis in aedes
Tam subito, ut nec momentum praedixeris ante.
Porro iacebat ubique illi tum sparsa supellex:
(Quis metuisset enim passurum talia quemquam,
Nedum illum?) totis igitur dum sedulo currunt
Aedibus ignoti, tamquam si in cendia vasta
Omnia corrumpant, posset neque singula coniunx
Sola auferre statim, tutaque reponere sede,
Pars furto periit, pars est confracta tumultu.
Numquid restutuis? sane si iura timeres,
Praesertimque Deum, ingeniis si vena benigni
Valla foret, faceres. alius sed talia speret:
Ast ego te superos humanaque spernere iurae
Novi, Trinacriis quondam ut Cyclopas in antris.
An referam violenta alia, atque inhonesta, repulsi
Contra Evangelii fidos patrata ministros?
Perlongum fuerit, si exponere singula coner.
Summa, nihil penitus quod sit crudele, relictum,
Si mortem tantum, turresque ac vincula demas.
Forsitan indignum censes, cum vera fidemque
Repuleris misere, Christumque negaris IESUM
Illius insignes melius tractare ministros.
Quo vero exemplo? mandato cuius acerbo?
Moribus his dic quas urbes proceresque sequaris?
Hic tibi praeluxit nemo, nemo exstitit auctor.
Sola tuum vicit (memini) hac in parte furorem,
Una suos capiens dedensque in vincla ministros,
Dedecus in summum et nullo delebile saeclo.
Quis tibi posthac, aut illi seruire minister
Sustineat, vel Christum adamas, ipsum ve Papatum,
Promittas licet amplas satis, nisi stultus et excors?
Quem numquam faciunt aliena pericula cautum?
Antua iam belle censes habitura, nihilque
Ultore a Domino posthac restare pericli?
Nonne vides quot centuriae iuvenumque senumque
Illorum poscant operam? quot maestaque corda
Casibus a variis ab eis solacia quaerant?
Quotque rudes optent ex illis discere Christum?
Quotque ferant aegre Verbo fidisque ministris
Destitui? haec sunt nota satis. tu viribus audax
Compescis lacrimas miserum, iustumque dolorem.
Admonuere ipsi quoque, fortius omnia ferrent,
Atque resignarent Domino, qui forte daturus
Mox alios esset, sibi qui succedere possent,
Atque ardore pari tractare negotia Christi.
Quos dederit cernis: nempe ut par cissima dicam,
Te quibus ingratam merito lusisse putetur.
Hinc gemitus quanti? quanta et suspiria caelum
Pulsant? hinc quantus comsurgit ad aethera clamor?
Inque tuum et monachi quoties caput ultio iusta
Expetitur? non est surdus moderator Olympi,
Nec qui afflictorum lacrimas et vota repellat.
Disce rogo vel tandem hominesque Deumque vereri,
Ne te tarda licet divina absorbeat ira,
Neu clamosa tuae consurgat buccina famae,
Ut te posteritas simul et praesentia norine
Saecula, paeniteatque tui pigeatque suroris.
Non te Dorpediont taxo. nam plurima nescis
Horum, nec vulgo licuit tibi noscere facta.
Nota doles mecum iuxta, tolerasque moleste,
Et Verbum malles simul et servasse ministros
Hactenus, et nullum penitus vidisse Papatum.
In causa duo sunt, vel tres, vel, quod reor, unus,
Dentesque ingeniumque ater, dureque cacantis
Insignis vultu, falsi scelerumque patronus.
Hisce tamen quoniamrerum permittis habenas,
Nunc mihi Dorpedion belle longumque valebis.
PLutum finxerunt Graii Ausoniique poetae,
Captum oculis: nec certa illud ratione carebat.
Scilicet indignis ferme affluxisse videbant
Divitias et opes, totiusque optima mundi:
Contra paupertate premi iustosque bonosque,
Mucidum et integros sanctosque arrodere panem,
Pestiferamque gravi vix evitare labore
Posse famem, corpusque hirto velare cucullo.
Quin etiam Plutus cultu plerumque decoro
Caecat amatores, recto ne calle sequantur,
Comprendantque ipsum: comprensum denique prave,
Ne grato teneant animo, tractentque benigne,
Donec in exitium caeci cum principe caeco
Se dent praecipites, numquam unde resurgere possint.
Ecce etenim multi per fraudes, furta, rapinas,
Perque imposturas turpes, actusque dolosos,
Omneque per scelus atque nefas sectantur inertem,
Auditumque procul Plutum, nimiumque fugacem,
Et nil turpe putant facere atque pati illius ergo.
Vera negant pavidi, fronto si falsa loquuntur,
Cognatos spoliant, fr atres armantur in ipsos,
Et caros audent vel supplantare parentes,
Frangere pacta, fidemque, et deseruisse so dalem,
Prodere secretum, patriam spoliare, vel hosti
Vendere, et humanum temere fudisse cruorem.
Porro alii illius causa lacrimabile bellum
Suscipiunt, et ubi nulla est iniuria fingunt,
Partiaque diripiunt aliis, incendiavendunt,
Et miseros vastant per rura patentia agrestes.
Alea propter eum retinet blandissima multos,
Deglubunt alii populum, vex antque tributis,
Atque student cunctis decumas imponere rebus,
Lotio et ex olido capiunt vectigal avari.
Omneque factum adimunt aurum argentumque doloso
Praetextu plebi, absque hominumque Deique timore.
Hi sunt vere oculis capti, nec iura nefasque
Officiumque ullum cernunt, foveasque profundas,
Nec quicquam praeter Plutum, rapidisque sequumtur
Passibus, offensa cum multa hominumque Deique.
Hos evitaret Plutus, fugeretque sequentes,
Luminibus posset si quic quam cernere claris.
Iam quoniam huc illuc paulatim caecus oberrat,
Prenditur interdum tanta improbitate virorum:
Quod bene perraro cedit Plutoque virisque.
Quippe illi partuim peiores inde recedunt:
Moxque licere volunt sibi, fert quodcumque libido,
Omnis et incessit delicti audacia maior.
Partim deliciis animos et corpora perdunt,
Incumbuntque voiuptati noctesque diesque,
Nec sibi, nec patriae, nec cognatis et amicis
Usui, et altricis modo pondus inutile terrae.
Ast alii turgent opibus, fiuntque superbi,
Et vix dignantur cuiquam reserare labellum,
Limisque aspicere afflictos, ipsosque propinquos.
Omnes contemnunt prae se, quasi nempe cacumen
Humani excedant generis, caeloque locentur.
Nonnulli prius infausto leucomate caeci,
Dum speciosa avidi sequerentur terga fugacis,
Orbi luminibus plane redduntur adepti.
Nam quamvis lata teneatur Plutus in arca,
Et manibus palpent ipsi, pedibusque volutent,
Se tamen apprendisse negant, lentoque sequuntur
Continue cursu, quaerendi nec modus illis
Ullus adest, suprema quoad tandem opprimat hora,
Imponatque modum. quis non his lumina dicat
Eruta? nimirum Plutus splendore nitenti
Permultis oculorum aciem praestringit, ut ardens
In caelo Phoebus, quem nemo posset apertis
Illaesisque oculis media sub luce tueri.
Ast alii nactum in tenebras et vincula ducunt,
Et circum pariter sordent, squalentque sedentes:
Maturae veluti custodes virginis, omnem
Vicini accessum contactumque hospitis arcent.
Nec tangunt ipsi, nec eo pro iure fruuntur,
Ut canis incumbens foeno, vel vipera ligno.
Ut licet ingenio consueverit esse benigno
Plutus, permultisque velit prodesse, suoque
Praesertim domino, consum at inutilis annos
Carcere detentus tristi, infossusque sepulcro.
Non nulli simul ac ultro ipsis venit in aedes,
Aut quaesitus adest, non custodire videntur,
Nec colere ingenue: verum aedes nocte dieque
Amotis pandunt foribus, nec scrinia claudunt,
Sed quosuis efferre sinunt. fert plurima minums,
Fert meretrix petulans, aufert collusor avarus,
Compotor, parasitus edax, scurraeque dicaces,
Et symphoniaci, tibicenque atque lyristes,
Aufert venator multa, et piscator, et auceps,
Et coquus et pistor. crebro rationibus iisdem
Adeibus eiciunt, quibus est perductus in aedes,
Vel Marte aut ludo, vel fraudibus atque ratpinis.
Sumpt qui prostituant misere, lapidentque terantque
Indorum canibusque avibusque et cercopithecis,
Belua et externa, Diomedesque caballis,
Atque alio, fiat cuius modo mentio, luxu:
Profuse aedificant nullus quae flagitat usus,
Huc illuc magno sumptu frustraque vagantur,
Magnificasque parant vestes, hortosque, nihil qui
Alcinoi cedant hortis, vivaria condunt,
Et leporaria habent, nec eis aviaria desunt.
His Plutum frangunt solis: at reddere fido
Mercedem famulo tardant, multumque gravantur
Si quid pauperibus dandum, iustisque suorum
Visbus aut studiis, aut servatoris honori.
Sunt qui nulla licet condant in vincula Plutum,
Sed laute semper tractent, illoque fruantur:
Haud tamen ire foras, aut praetereuntibus unquam
Apparere sinunt, aut appellare propinquum,
Aut noto ignotoque alicui dixisse salutem,
Porrigere aut saltem digitum, dextramque benignam,
Inseruire sibi solis mandantque voluntque.
Quis non hos dicat caecos, et amare tenebras,
E'quibus emersit Plutus, tellure sub alta
Erutus? ad Stygias contendunt nempe paludes,
Atque oculos numquam ad caelum vel sidera tollunt,
Nec lucem quaerunt, nec amant spectantque supernam:
Obliti vitae atque sui, regisque polorum.
Sic oculis Plutus captus plerumque videtur,
Eruere et sanae prendenti lumina mentis.
Porro mei quondam veniens in tecta patroni,
Omnia conspexit clare: nec largus, et Indis
Quamlibet irradians gemmis, auroque refulgens,
Illius integrae praestrinxit lumina mentis,
Nerectrum sequeretur iter, Dominoque probatum:
Utitur ingenue Pluto, divinaque iuxta
Dispensat iussa. est humanus, comis, et omni
Virtute insignis, tenuem haud fastidit amicum,
Insano procul a fastu ciliisque superbis.
Non animum luxu, nec corpus perdit, inerti.
Sedulus inseruit patriae, supremaque curat
Munera. subiectos mansuete dirigit, ornat.
Quantum illi veri studium? quam iugis honesti
Ardor? quam laute Musas doctosque tuetur?
Quam Christum colit, atque illius honorat amicos?
Quam multos inopes sustentat denique cives?
Omnibus impertit praelargi munera Pluti.
Nempe sibi haud vivit soli, nec possidet illum:
Verum et pauperibus, Christo, Musisque, piisque.
Si vis Plute dein non prorsum caecus haberi,
Tales, si pudor est aliquis, vel visus, adito.
SCilicet amborum pacta intellexit amicus,
Comiugis et moechi: nimirum ubi, quomodo quan do,
Optato possent coitua de more potiri.
Reque adeo indigna subitas exarsit in ir as,
Piloque arrepto moechi properavit ad aedes,
Impulit et foribus clausis, iunctisque fenestris:
Dicitur in magno versarier unde periclo.
Quis mores autem violenti nescit amoris?
Ferventesque faces cordis, Zelumque potentum,
Si quid rivalis tentet, vel tur pis adulter?
Hinc cornuti dura ineunt certamina tauri,
Poenasque hirsuti sumunt extemplo leones,
Si non ipsorum violare cubilia pardus
Abstinuit, neque mox fluviali diluit unda
Culpam, vel certe cum corruptore profugit
Femina. depugnant curvis quoque dentibus apri,
Vulneribusque suum latis tutantur amorem.
Mutuo quanta leves committunt proelia cervi,
Ne tolerent rivalem ullum, sociumque cupitae
Idaliae? quin cornipedes rem propter eandem
Morsibus infestis pugnant et calcibus acres,
Ut satis haud ulli possint retinere magistri.
Nec tantum in pugnam maiora animantia torquet
Iste furor, verum cunctis animantibus idem est.
Zelotypeia ardent volucres, iumenta, feraeque,
Squamosumque genus: neque toto est belua ponto,
Quaeperferre queat socii patienter amorem.
Aspice quam tumido pugnet certamine gallus,
Tuteturque suam peregrina a labe cohortem?
Haec tamen ignorant genialis foedera lecti,
Nec coniuncta Deus carnem compegit in unam,
Uxorem ut notum proprio iunxisse marito
Nos homines inter, nullum ut ius corporis ambo
Possideant proprii, mage sed dicatur uterque
Corpore in alterius tantum regnare potenter,
Nilmagis uxoris proprium ut sit quam ipse maritus,
Nilque viri proprium mage quam quae contigit uxor.
Iam quid mirum igitur, si Zeloty peia maritos
Torqueat, et propriam haud possint comcedere carnem
Quamlibet ut dis atque potens incestet adulter?
Nec factum exspectare queunt, sed signa latronis
Observare sui, congressus, munera, risus,
Colloquium, stationem, et epistolia omnia, nutus,
Cautius evitare ac prorsum excludere debent:
Coniuge proque sua quisque obiectare periclo
Res, corpusque suum, et quicquid valet insuper armis.
Hoc natura iubet, leges et caelitus imis
Cordibus inseriptae, quin lex quoque sancta maritis
Suspectas contra uxores nomnulla ministrat
Auxilia. horrendum quod aquas potare coegit
Fatiferas, dubiamque fidem discrimine certo
Expediit. sed quis recte non colligat inde,
Quanta maritalis sint concedenda dolori
Sacrum ob coniugium, quod iam vel torvus adulter
Polluit, aut certe prorsus violare laborat?
Quid quod adulterii convictos mittier Horco
Oppressos iussit saxis? ingentes unde timores
Omnibus incussit, ne quis violare iugalem
Auderet lectum, tantosque abrumpere nexus.
Huc praeclara etiam quondam lex Iulia spectat.
Verbera perferri poterunt maledictaque quaevis,
Et poterit ferri cum magno iniuria damno,
Hoc scelus haud unquam quibit tolerare maritus,
Nec coniurato quamvis concedere fratri.
Nota est carnivori feralis cena Thyestae.
Notum est quo Dominus Zelo commotus acerbis
Falsos suppliciis mactaverit usque prophetas,
Qui populum, taedaeveluti sibi foedere iunctum,
Vanis stuprassent doctrinis. quin et in ipsum
Constituit populum levis haud exempla furoris,
Quod reus esset adulterii cultusque profani.
Huc animos etiam nostros deducit, ut aerem
Contra invasorem lecti erumpamus in iram.
Scilicet ut dictum Salomonis voce periti,
Nullius hic furor et Zelus parsisse mariti
Assolet, haud precibus tanta componere fraudem
Sustinet, haud ullo placatur munere demum.
Fures exsuperat cunctos sceleratus adulter.
Haud etenim nummos aufert, vel pocula, vestes,
Gemmasve aut aurum, veteris ve toreumata caeli:
Ipsam sed plane vitam, et dulcissima vitae.
Ablatam uxorem propter fortissimus olim
Damna Palaestinis dedit haud vulgaria Samson,
Stantes devastans segetes, lectosque maniplos.
Bissenis tribubus belli fuit auctor acerbi,
Clademque invexit magnam unicus ille Levites,
Uxorem cuius noctu occidere subando
Effrenes Gabanoitae, cum dedere nollent
Auctores sceleris, sed pugnam et proelia mallent.
Coniuge privatus pugnam vitavit Achilles,
Plurimaque invexit concepto damna furore
Omnibus Argivis: nec ab ira desiit ante,
Quam velut intactam sibi restituisset Atrides.
Quis caesos nescit Centauros? multaque bello
Funera Pirythoum, sociasque dedisse phalangas
Ischomachen propter larga inter pocula raptam?
Unus mille rates ad Pergama traxit adulter,
In decimumque annum maduerunt sanguine campi,
Dum peterent Helenam Graii, illi reddere nollent.
Sic pollutum ob coniugium, raptasque maritas,
Magnae sunt ortae caedes, funestaque bella.
Et vicio nobis a quoquam vortitur, acri
Commoti zelo si foedera pacta tuemur
Connubii? ferro est si forte petitus adulter
Prima fervescente ira, non iure locoque
Apto? sit sane culpa: ignoscenda tamen, si
Recte perspicimus, tanti vis quanta doloris,
Et quanti soleant primi consurgere motus,
Indigna obiecta re, compertaque repente.
Illos certe aiunt veterum omnis turba sophorum
Nos regere haud posse, ac vires excedere nostas.
QUid tibi mecum autem ludi scelerate magister?
Te rabidos etiam iuvat in me stringere den tes?
Atque venen atos nobis infligere morsus?
At nihil absur di, quando veneranda Lyceia
Totque viros doctos naso suspendis adunco,
Arrodisque ferus cunctos, et denique censes
Prae te scire nihil, stolidosque ut spernis asellos:
Me quoque postremum prae te ut nihil esse loquaris.
Solus nempe sapis, Salomone peritior ipso,
Et Iovis excisus ceu docta Minerva cerebro.
Non ego iactavi quicquam me scire, nec ulla
Cum doctis illis vel tecum parte locandum:
Hoc unum expertus, quam nostra scientia vana,
Quamque nihil certi re ferme habeamus in omni
Omnes, et caeci tenebris erremusin atris:
Quod non premdidimus, nos comprendisse putantes,
Id quod Socraticis quimus cognoscere dictis.
Hoc tamen exponas cupio, qua duxeris arte
Te praestare mihi? quae mira recondita noris,
Ut merito excipias tanto nostra omnia risu?
Si ridere putas docti ac mordere cavillis
Indicium, facile tecum certaverit omnis
Scurra dicax, doctusque fuit Sarmentus abunde.
An vero eximium censes, magnique magistri,
Grammaticen paruis et prima elementa puellis,
Tradere? et excluso totis garrire diebus
Iudice? sublatisque alte spirare tyrannum
Virgis? hinc cristas tantum tibi sumis opinor,
Nosque tuis censes miseris e classibus omnes.
Nos non audimus quam tu puerilia docte
Tradas, quaque tuum ludum ratione gubernes,
Et facile est timidis hoc persuadere puellis,
Ut te praeclarum credant, ac omnia nosse.
Prograedere in lucem, penetr alia desere ludi,
Publicitus coram doctis tua mira doceto:
Ede aliquod seriptum, et censur am ferto legentum.
Haud dubie invenies Momum, qui taxet inertem,
Impositasque tibi demat de vertice cristas,
Teque irrisorem merito derideat ipsum.
Nunc tu teli extra iactum procul, atque tenebris
Conditus, egregius magnusque tibi ipse videris,
Scriptaque permordes aliena, palamque docentes,
Tutus. non magni valde invenisse negoci,
Corpore in exposito Soli quod carpere possis.
Omnia quis loquitur semper vel scribit ubique,
Ut nil praesertim possit taxare malignus?
Plurima grammatici in docto carpsere Marone:
Sunt quibus interdum summus dormitet Homerus:
At non continuo reprendens doctior illis.
Talia nec potis est scripsisse poemata quisquam
Zoilus, et vel Aristarchus, doctusve Palaemon.
Non poterat ludorum attentus in Elide iudex,
Aut rigido caestu, aut cursu, aut certare palaestra.
Egregio quare sparsos in corpore naevos
Ne carpas: dubio procul inveniemus et in te
Verrucas nudo, quae possint iure reprendi.
Et si te vide as ipsum glaucomate dempto,
Te fortasse tui nimium vereque pigebit.
Tene carere put as mendis? te nosse superbum
Omnia, nec labi? nihil in te posse reprendi?
Credo equidem sic te dementem. quippe canino
Haud iaceres adeo petulanter scommata dente
In quosuis, nullique adeo parsisse studeres.
Insuper incessus, vestitus, lumina, aultus,
Os tortum, frons alta, aureque prementia dexiram
Pilea, contemptorem aliorum te esse loquuntur,
Atque tui vehementi ipsius amore teneri.
An magis insanum partas inflare putemus
Divitias, morbumque tibi advexisse scelestum?
Ostentas sane multum ambitiosus et illas,
Sed quinam partas? cauponis more maligni,
Cum magna pueros aleres mercede, nec illis
Lusta dares alimenta tamen, sed sordidus atri
Et sicci frustum panis, cr ambenque recoctuam,
Et vappam veterem, quam nemo hausisset arator.
Egregium vero, ludi simul esse magistrum,
Atque ex perparca quaestum fecisse culina.
Sic imae plebis solitae ditescere faeces.
Esto autem placeas tibi propter opes male partas,
Exagitetque tuam vesana superbia mentem,
Contemnasque omnis praete, risuque flagelles,
Cur sis delator? quare disiungis amicos
Garrulitate tua? cur audita aedibus effers?
Te blandis facile quorumuis fingis amicum,
Ad cenamque vocas, aut a credente vocaris.
Illic vituperas illos, hos laudibus effers?
Unicus et censor pravumque bonumque facis tu.
Sique parum cautum verbis propellis amicum,
Damnet ut una aliquem tecum, laudive repugnet,
Deteriorem in partem interpres vertis iniquus,
Immemor et mensae, degustatique salilli,
Affictis aliis damnato cuncta recenses,
Inflammasque inimicitias, odiumque cruentum
Fuso concilias ultro citroque veneno:
Scilicet eximium, ludique insigne magistri,
Prodere secretum, fraudemque creare sodali,
Aspides ad mensam veniant et vipera malo
Atra meam, quam tu. malo prandere cicutam,
Delicias atque esse tuas, fastumque superbum
Ferre tuum. quare doctrina opibusque coactis
Perfruere ipse tuis, consuetoque utere passim
Candore erga alios: me cum sit dico negoci
Nil tibi, ne stomachum moveas sine fine molestus,
Cogar et adversum dentatas promere chartas.
VIsne Loretani novisse exordia templi,
Quae posuere olim fatuis credemda Papistae?
Principio affirmant dictis, scriptaque tabella,
Matris IESU illud quondam conclave fuisse,
Oppidulo patrio Solymorum in finibus urbis.
At nec cosmographus scripsit, nec prodidit ullae
Historia, in Solymae Galilaeam partibus esse,
A'se viginti ferme cum milibus absint.
Praeterea virgo nata est et vagiit infans
Illo in conclavi, maturosque attigit annos:
Angelus atque illic tandem demissus Olympo
Astitit oranti subito, dixitque salutem,
Unde et servatorem illic concepit IESUM,
Nutrivitque inibi, bissenos dones ad annos
Venit, et officii specimen dedit ille recepti.
Unde putas illos tanta haec mysteria nosse?
Siccine nil operis fecit sanctissima virgo
Extra illud conclave, foras nec prodiit unquam?
Nec corpus lavit tenerum, viditque culinam?
Nullamque e puteis lympham nec fontibus hausit?
Sed totas illic sedit noctesque diesque?
An non transcendit montes, dixitque salutem
Cognatae, tribus atque apud illam mensibus haesit?
An non Iosephi tandem migr avit in aedes?
Otio an induslsit puer ad tot denique messes?
Inque sinu cubuit clausae tantummodo matris?
Nec circa patrem lusit, segmentaque legit?
Arma nec insuetis caepit fabrilia palmis?
Nec patrem extra aedes unquam comit atus euntem est?
Namque licet verbis sensus que at alter inesse,
Attamen hoc potius clare resonare videntur,
Virgo quasi haud unquam conclave reliquerit illud,
Et puer ad bissex illic desederit annos.
At postquam Christus celsum comscendit Olympum,
Mansit apud gnati bissenam virgo cohortem,
Discipulosque alios: quibus illa ex ordine pandit
Gesta in conclavi rerum miracla sacrarum.
Unde illi attoniti, communi protinus omnes
Decreto cella ex illa fecere sacellum,
Virginis et matris proprium solius honori,
Et consecrarunt huc ritibus usque retentis.
Saepe deinde illic celebrarunt publica Missae
Officia, et Luc as medicus tum, denique pictor
Virginis effigiem fecit, quam dicere possis
Vivere, sic habitum pectusque expressit, et ora.
Hactenus illa inibi vivax perdurat imago.
Quis non ex toto fundat pulmone cachinnos,
Proposita haec tam falsa videns credenda popello.
Christigenum? quis Apostolicum tam prava senatum
Decrevisse putet, divino ut ferret honore
Vel matrem Domini, vel de mortalib us ullum?
Templaque construeret, consecraretque profano
More, atque idolis farciret deinde colendis?
An matrem Domini tam prava tulisse putemus?
Praeterea Ambrosii manifestum tempore, nulla
Aedes Christigenum picta sculpta ve fuisse
Notas effigie: velumque aliquando repertum
Cuiusdam pictum mortalis imagine divi,
Cyprius antistes ferventi discidit ira:
Non facturus, Apostolicus si quando senatus
Effigiem Mariae sacra tolerasset in aede,
Quo cuncti adque preces et sacra venire solcrent.
At non pro lucro mentiri turpe Papistae
Censent, nec summis absurda imponere divis.
Cetera nunc audi. quicumque in partibus illis
Christi fautores aderant, coluere sacellum:
Illic invaluit donec turpissima vulgo
Secta Mahometi, detestans omnia prorsus
Divorum simulacra. hinc mox illius honores
Imminui, ut Christum proceres vulgusque negassent.
Ergo a caelesti sublatum est inde caterva,
Vix fun damentis modo in alta sede relictis,
Et procul Illyrica pulchre regione locatum
Ad castrum quoddam referens a flumine nomen.
Ast illic segnes haud curavere coloni,
Forsitan ignari gestorum, atque eminus illue
Angelicis manibus sublime per aera vectumm.
Non pro voto igitur cernens sanctissima virgo
Seque aedemque coli, statuit discedere et illinc,
Et transferre aedem. quare rursum inde tulerunt
Angeli, et Ausoniis posuerunt molliter oris,
In Recanatensi fundo, silvaque comanti.
Haec erat ingenuae dominae possessa Loretae,
Nunc ipsa unde tenet vulgatum Ecclesia nomen.
Hic satis in pretio fuit intemerata virago,
Cultaque ab indigenis digne, turbaque frequenti
Adveniemtum aliunde, et munera grata ferentum.
Hinc invitati, crudelis turba, latrones
Omnes obsedere vias, ipsaque patrarunt
Crebras in silva caedes, praedamque tulerunt,
Quae Mariae ad cultum longinquis venerat oris.
Quin et adulteriis silva stuprisque scatebat
Omnigenis, scelerum quasi idonea facta taberna.
Omnibus his virgo multum indignata recessit,
Iussit et Angelicos fanum tr ansferre ministros.
Hinc illi in montem fratrum posuere duorum.
Fratres excipiunt laeti, gaudentque patrona
Divite, cultoresque suos ditante libenter.
Mox fani rumor vicinas venit in urbes,
Namque illic multa edebat miracula Virgo.
Excitum unde ruit vulgus, puerique senesque,
Cives, ruricolae, pedites equitesque beati,
Virgini et intactae sine munere nemo salutem
Dixit, nec gratis speravit posse favorem
Nancisci. multos haec dur avere per annos:
Hinc proventus templo ingens accessit, opesque
Accrevere nimis. Carpebant omnia fratres,
Tanto successu laeti, rebusque secundis.
Sed non fortunam longum potuere faventem
Perferre unanimes: proventus propter eosdem,
Funesta inter eos tandem discordia crevit,
Alterius capiti insidias dum poneret alter,
Inque peregrinos ruerent fierentque latrones,
Intutas fecere vias, fanumque relinqui.
Ergo videns solitum Virgo rarescere cultum,
Spiritibus rursum mandavit et inde supernis
Auferre, inque viam communem ponere templum,
Nempe illuc nostro a multis ubi visitur aevo.
At fundamento (dictum) fulcrisque carebat:
Nazarethana etenim fundamen manserat urbe,
Quod Recanatensis populus vix denique sensit.
Muro igitur forti, fundamentoque profundo
Munivere, aedes ne tam divina ruinam
Vel larga traheret pluvia, venti ve procella.
Sic igitur multos mansit solidata per annos:
Nec norat quisquam, qui nam venisset et unde.
Quo magis ergo suum Virgo cumularet honorem,
In somnis cuidam devoto apparuit, et rem
Usque a principio recitavit et edidit omnem.
Is quoque non celare potens miracula tanta,
Omnibus in triviis ingenti cuncta stupore
Narravit. primum visus mera somnia fari,
Velleque simplicium fragiles subvertere mentes,
Consilio donce communi ivere bis octo
Cordatique gravesque viri ad Galilaeiarura,
Falsa' neres an vera foret spectare volentes.
Quid multa? invenere palam, quod dixerat ille,
Fundamenta relicta solo duntaxat, et inde
Avulsum templum, conclave quod ante fuisset,
Angelicaque manu sublime per aera vectum,
Et Recanatensi positum tellure, locoque
Se digno, postquam virgo haud dignata morari
Sedibus ob scelera invisis, cultumque negatum.
Haec vere sic facta affirmat denique scripto
Fortites antistes quidam, impressoque sigillo.
I nunc, atque nega sinceros esse Papistas
Catholicos, sponsaeque Dei fideique magistros.
Improba confutet quis'nam haec mendacia verbo?
Quis Samosatensis veras non credere malit
Historias, quam falsa haec planeque impia facta?
Quis non suspenso potius tranasse volatu
Aera sublimem natum Iove Persea credat?
Cecropiumque fabrum Cretam, Minoia regna,
Affixis cera fugisse per aethera pennis?
Atque Medusaeum robustis Pegason alis
Sidereas adiisse domos, inque astra relatum?
Quis non et gerras magis et m endacia credat.
Naufragus Alcinoo quae denarravit Ulysses?
Aut quis non potius caelestis ad atria regis
Ascendisse Mahometen, et frigora tactu
Illius expertum dextrae, atque alia impia multa?
Ergo coli voluit virgo, cultuque negato
Sublata simul aede alio commota recessit?
Ah piget indignis adeo disperdere chartas,
Infandosque dolos certasque refellere fraudes.
Talia demultis aliis finxere lucrose
Adeibus et statuis: passim, pictisque tabellis,
Ut populum a Christo et vera pietate remotum,
Implicitumque superstitione, atrisque tenebris,
Retibus ut cervos omni absque timore vorarent.
OMnipotens postquam caelum terramque creasset,
Ornasset que polum stellis et sole corusco,
Eius et oppositu fulgeret pallida luna,
Iamque omnes laeto riderent gramine terrae,
Et pecora errarent circum, et genus omne ferarum
Densas incoleret silvas, montesque supinos,
Iamque vagi implessent fluvios ac aequora pisces,
Latoque Oceano balenae et monstra natarent
Horrida, iamque avibus streperet circumfluus aer,
Errarentve lacus circum, vel stagna solumque,
Consilio tandem certo post omnia fecit
E'terra limoque hominem, qui mente valeret,
Rexque aliorum animantum esset, mundique colonus.
Perfectum iustumque illum, rerumque scientem
Fecerat, et divina in quo luceret imago,
Sciret ut erigeretque animum ad caelestia solus
Praecunctis aliis animantibus: utque peracto
Tempore vivendi certo facilique labore,
Iret in excellsas sedes sine fine beatus.
Porro a principio plantaverat ante remotun?
A' nostro orbe locum, quin Oceanique profundi
Longe extra fines, obversum solis ad ortum:
Hunc Paradisum aiunt, qua nullus amoenior alter
Omnibus in terris locus, aut excultior exstat.
Huic siquidem genitor summus dedit omnia large,
Praecipua in solis inerant quae singula terris,
Quaeque alio constat nulla sub sole videri:
Scilicet electi caperent ubi dona quietis,
Laetaque perciperent felicis gaudia vitae.
Si cernas, longe Hesperidum contempseris hortos,
Quosque habuit multum Veneri dilectus Adonis,
Assyriique olim, urbsque Aegypti maxima Thebae.
Caelum Taprobanes felix, et divitis Indi
Riseris, et fructus, animalia mira, solumque,
Phaeacii nec praetuleris pomaria regis.
Plurima nigrantes baccas hic gignit oliva.
Stant platani umbrosae passim, malique pyrique,
Atque frequens ficus dulci plenissima fructu,
Medicaque Assyriis tantum modo cognita terris.
Latius hic vero divinum iastat odorem
Per prata et silvas virides et floridarura,
Quo solo posses longaevam ducere vitam.
Lanigera hic fetis multa est bombycibus arbor,
Quam solos olim Seras coluisse loquuntur,
A' quibus ad nostros venerunt serica patres.
Est etiam hic hebenum nullis superabile flammis,
Enodit trunco et grata nigredine splendens.
Hic ficus patulis diffunditur Indica ramis.
Multaque iuniperi specie gignit piper arbos.
Saccara nec desunt, nec apum per prata labores.
Quid palmeta loquar, longa crepitantia fronde?
Et thuris silvas, myrrhaeque fragrantis opimas?
Sponte sua crescit mitissima vitis in agris.
Stant pinus piceaeque hic, excelsaeque cupressi,
Enodesque cedri, terebinthi, bdellia, costum,
Citrius atque abies, tiliae, sambucus et acer,
Lentisci et buxi virides, et punica malus,
Iuniperi, morique et cerrus, betula, quercus,
Arbutus et cornus, caprificus, fraxinus, ornus.
Hic legisse queas sapidis cum mespila sorbis,
Iuglandesque et avellanaes et amygdala grata,
Castaneasque nuces, nec non Cerasuntia pomae,
Quae primum Ausonias Lucullus vexit in oras.
Et lauri baccas, myrtique, et caerea pruna.
In medio celsis se tollit ad aethera ramis
Arbos vitali (mirum) gratissima fructu,
Corpora qui reddit solo immortalia gustu,
Huius et (ah nobis infauste) in parte sinictra
Altera non longe pulchro ramalia fetu
Ad terram flectit, cuius virtute comesti
Cernitur et virtus viciumque bonumque malumque.
Permulto late vestitur gramine terra,
Suaviter et vernant flores, redolentque per agros.
Candida perpetuum dispergunt lilia odorem,
Et crocus atque rosae, libanotisque et siliquastrum,
Et violae et mentae, ferrugineique hyacinthi,
Et nardi, thymbraeque et mollis amaracus, irisque,
Hyssopusque frequens, chamaecyparissus, amomum,
Saluia, serpillumque, et origanon, ac dictamus,
Pulegiumque virens, floresque fragrantis anetbi,
Cinnamaque et casiae, condensisque ozima ramis.
Hic quoque Iudaeae tantum data balsama terrae
Sudant perpetuo, crescunt et cetera large,
Quis hominum gustus queat olfactusve iuvari,
Quaeque videre velis modo, mirerisque figuram:
Herbae radicesque et fructus atque sapores,
Et frutices varii, gemmaeque et nobilis arbor,
Multa quoque in nostris haudquaque cognita terris.
Hic pecora aspiceres variis discreta figuris,
Silvestresque feras, serpentesque atque dracones,
Atque canes hominum socios, acresque molossos.
At nocumenta absunt, nec norunt laedere quicquam,
Sed sunt divinae solum spectacula dextrae.
Pinguia non lacerant mites iumenta leones:
Quippe inibi nec carne animal, nec vescitur atro
Sanguine, sed pomis, herbisque aut fructibus arui
Omniapascuntur, nec cornu aut dente petunt se
Mutuo, non pungit reflexo scorpius ictu.
Prorepit mitis citra ullum vipera morsum,
Et sua serpentes procul abiccere venena.
It lupus inter oves, ludunt cum thoibus agni,
Cum canibus lepores, timidique ad pocula damae
Conveniunt, habitat clamoso cum ansere vulpes.
Nocte dieque canunt in cunctis dulcia ramis
Carmina lusciniae, pictis et achantides alis,
Fringillae et sturni, merulaeque ac improba hirundo,
Regulus atque parix, picae, turdela, meropsque,
Aegythus et passer, currucaeque ova foventes
Coccygis, atque aliae cantu linguaque potentes,
Quarum nec speciem possis nec nomina fari.
Omnes concentu vel humi, vel flumina circa,
Arboreisve strepunt ramis, et pectora mulcent.
Non cassita unquam lassatur in aere pendens,
Argutum viridantum in honorem dicere carmen.
Eloquitur miro varias imitamine voces
Psittacus usque frequens, dispar rostro atque colore
Plurimus hic caudam stellatos torquet in orbes
Pavo, et reflexis sese miratur ocellis.
Multus ibi phoenix collo spectabilis aureo,
Quem nos in toto vix unum credimus orbe.
Verum quis genera aut species, variosque colores
Enumeret volucrum, paradisi rura colentum,
Quae vel dulcisonis oblectanc cantibus aures,
Vel visum recreant variis insigniter alis,
Ingniove animos mulcent, formaque venusta?
Hinc procul omne malum, pestes, morbique molesti,
Et membris tremulis baculoque innixa senectus.
Hic gelida arboribus non aufert bruma decorem,
Nec glacie dura stringuntur flumina, tristi
Nec corpus riget omne gelu, terrasque tegit nix,
Frigora nec pecudes hominesque requirere tecta,
Corpora nec densis cogunt velare cucullis.
Non patulos ardens exurit Sirius agros.
Non agit hic rimas tellus, nec cedit hiatu.
Non lati fumant ardenti pulvere campi:
Non fluidus sudor pecudes hominesque fatigat:
Nec creat infectus pestem feruoribus aer:
Verum temperie caelesti est perpetuum ver,
Quale Melesigenes in campis fingit Homerus
Elysiis, summa manes ubi pace fruantur.
Non inflat Boreas, feti neque pestibus Austri,
Sed blando Zephyri soecundaent flamine terram
Iugiter, et tellus fert omnia sponte quotannis.
Non perdunt segetes commisti grandine nimbi,
Nec pavidas terrent horrenda tonitrua mentes.
Purior hic vitro cristalloque exoritur fons,
Qui mox perspicuum praelargis exitat undis
Gignentem miras fluvium, multasque figuras
Squamigeri pecoris, paradisi qui sola primum
Irrigat exundans: tum magna in quattuor illinc
Flumina dissectus, populos et plurima ditat
Regna, ferens onychen pretiosum, aurique metalla.
Hunc propter frondent acceptae navibus alni,
Atque leves calami, et variis speciebus arundo
Plurima, tum lentae salices, et populus alta,
Carminibusque apta et florem suavissima lotos.
Nititur arboribus crebros enixa corymbos,
Et virides ripas hedera obtegit, et lapidosos
Quosque sinus. flumen vero ripasque frequentant
Halcyones, mergique, anates, et garrulus anser,
Ardea, querquedulaeque, phalerides et phasianae,
Cincli cum fulicis, lari, cataractis et anthus,
Atque apodes, gaviaeque nigrae, riparia, cycni,
Permultaeque aliae, quarum nec nomina nota.
Deliciae sunt hic omnes, omnisque voluptas,
Quam cupere humanus queat aut exquirere sensus.
Huc hominem posuit Deus, ut custodis obiret
Munus, opusque animi faceret vel solius ergo,
Maturosque sua fructus decerperet hora,
Plantasque insereret recta quincunce novellas,'
Et gremio mollis tegeret bona semina terrae.
Commoda porro eius procurans omnipotens rex,
Arboris illius vetuit contingere fructum,
Qui vim notitiae ferret rectique malique,
Continuoque daret mortalia damna comestus.
Arboreos fructus alios, herbasque virentes
Libere in obsequium vitae permisit, et escam,
Carpere. Perpetuos etiam ut duraret in annos
Humanum genus, et nativo cresceret auctu,
Ut pecudes volucresque feraeque genusque natantum,
In nova fecundum demisit membra soporem.
Hinc sublata illi de costa condidit Euam,
Coniunxitque sacro genialis foedere lecti.
Hinc tandem ambobus quam plurima fausta precatus,
Omnia subiecit formosi animantia mundi,
Et dominos illos fecit terraeque marisque.
Haec vero Satanae deiecto nuper Olympo
Ob scelus infandum, nova et intoleranda videri,
Speratoque prius valde contraria regno.
Ergo metu pariter summo correptus, et ira,
Haec secum: Proh celsi etiam regnator Olympi
Obtento dudum non est contentus honore,
Imperioque poli, neque quod noctesque diesque
Militiae caelestis eum tot milia laudent:
Iam terr as nobis arctas etiam invidet, et quod
Facturum timui nunc inchoat, ut sibi regnum
In terris fingat, laudatoresque perennes.
Scilicet e limo deerant post cuncta creandi,
Quos caperet caelum, in vacuas quos poneret aedes
Nostras? subiceret quibus ampli animamtia mundi?
In noctrum haec quis non comtemptum facta videret?
Pergat age. at contra quae sint faciunda videbo.
Scilitcet hoc terrestre genus caeli ibit in arces,
Nos vero aeterna caelestes nocte prememur?
Non patiar, tendam nervos viresque potentes,
Nobiscum aeternos magis ut trudatur in ignes,
Et Pacto quovis in retia nostra trahatur,
Quam Domino nobis potius re fidat in omni:
Plus etiam credat, nostrum quoque numen adoret
Supplex, et nostros suasus ac facta sequatur.
Et iam confestim fetus tentabo novellos,
Quid sapiant, quantumque Dei praecepta morentur:
In nostras an possim aliqua traducere partes.
Dixerat. utque hominem cum comtuge cernit in herbae
Arbore sub vetita recubantem, haud ausus audire
In specie propria, tetrosque ostendere vultus:
Se vasti totum serpentis imagine format,
Ingrediturque solo rectus, non pectore terram
Sulcans, squamosis ut nunc serpentibus est mos.
Ut venit prope, cum reliquis animantibus astans,
(Plurima namque homines veluti famulanti a iussu
Tum circumsteterant) fraudis tempusque locumque
Observat tacite, verbisque accommodat aures.
Ast animos illi vario sermone levabant,
Quae rerum natura foret, pecorumque ferarumque,
Et lapidum fruticumque et parvae quialibet herbae,
Et ligni viridis cuiusque aut poma ferentis,
Quantus et insertae plantae vel seminis usus,
Quae volucrum vis, ingenium quod piscibus esseta
Iamque expendebantanimo quam plurima terrae
Immensique maris miracula, iamque meatus
Pallentis Lunae, clarumque Hyperionis orbem,
Astrigerique poli cultum, nubesque volantes,
Quanta Dei virtus foret et sapientia, quamque
Ille suum ergaipsos clare ostendisset amorem.
Magnifice ergo illum celebrant, redamamtque vicissim,
Omnibus et donis confirmant spemque fidemque.
Admoniti exceptae vero tandem arboris umbra,
Quaerebant, Dominus quare iussisset ab illa
Tantopere oratenere, manusque; atque illius unus
Cetera cur fructus speciosus, letifer esset.
Caeusas reddit Adam, quaesitaque commoda momstrat.
Talia finierant ambo, tacitique sedebant
Arboris intenti ramis. tum falsus ad Euam
Serpens: Vosne, inquit, Dominum mandasse putatis,
Ne fructus paradisi omnes smatis in escam?
Cui mulier: Reliquis sane nos fructibus, inquit,
Vescimur arboreis, verum duntaxat ab istis
(Et monstrat digito) palmas removemus et ora,
Tristificam in mortem temere neforte ruamus.
Hic serpens: Mire temet muliercula fallis,
Mortis in hoc prorsus sunt nulla pericula fructu.
Nec tibi divini claret sententia verbi.
Namque Deus rebus numquam fraudare cupitis
Vos statuit, dominos lati cum fecerit orbis.
Invidet et plane vobis nihil. istud at esset,
Hos si praedulces vetuisset carpere fructus.
Novit enim his iri detectum vestra comestis
Lumina continuo, pravum ut rectumque sciatis,
Haud aliter quam qui cognoscunt omnia divi.
His dictis arsit mulier, dixisse draconem
Omnia vera putans. ramos fructusque tuetur
Fixius: arrident multum, apparentque suaves.
Collaudat serpens, et Quid gustare nocebit?
Inquit, me pulchre tibi consuluisse loqueris.
Longius illa nequit laudatos cernere fructus.
Surgit, et a ramo decerpit poma propinquo,
Atque edit ipsa, suo quoque porrigit esse marito.
Applaudit gestu serpens, et sibilat ore.
Hinc mox luminibus cernunt velanda retectis,
Infelixque ambos recti pravique remordet
Cognitio, admissaeque gravantur pondere noxae.
Mox pudor atque metus nati, cordisque dolores.
Nam facti ex iustis iniusti, mortis amarae
Imperio se subdiderant, iraeque Tonantis.
Amissa arbitrii quoque libertate, voluntas
Atque omnis factae vires ad pessima pronae,
Cordisque exitiosum invaserat intima virus.
Ergo odere Deum trepidi, fugiuntque timore
In latebras, foliisque sibi campestria plectunt.
Illio praecipitem casum, culpamque superbam,
Immeritumque simul damnum et mala fata nepotum
Deplorant, crassa fici sub fronde latentes.
Ingentesque cient gemits, lacrimisque madescunt
Largiter effusis. frustra nunc pristina secum
Expendunt bona, iustitiam, mentemque pudoris
Ignaram, impavidamque occursu ac ore Tonantis,
Gratiam et illius, securaeque otia vitae,
Liberum et arbitrium, viresque et memptis acumen.
Arboris infaustae fructu nunc parta vicissim
Naufragia opponunt, noxae grave pomdus et atrox,
Horrendumque iugum, saevaeque tyrannida mortis:
Trangressi poenam mandati, et vindicis iram.
Coniugis infandos ausus reprendit Adamus,
Culpamque illi omnem, contra imputat illa draconi.
At vero serpens Stygii regnator Auerni
Plaudit et exsultat, lapsosque irridet amare:
Ecce tibi post cuncta recens et fictile plasma,
Pro nobis alta caelorum sede locandum,
Cui pecudes volucresque et totus creditus orbis,
Quam belle Domini praecepto paruit uno?
Quantas factori laudes gratesque reponit?
Maluit auscultare mihi diversa iubenti,
Estaque mei iuris factum, et sectabitur und,
Quae mihi cumque placent, poenasque resolvet easdem.
AEdibus, tque aliis multis, certisque ministris,
Cultus habet divinus opus, per regna, per urbes
Iudaeos Turcasque inter, Christique popellum,
Et gentes alias omni sub climate mundi.
At nemo ignorat, primum aedificentur ut aedes,
Quorumque usus eget sacer, omnia rite parentur.
Atque dein reliquos omnis seruentur in annos,
Sumptibus haud paucis, redituque opus esse benigno.
Unde autem, nisi vel populi collatio fiat?
Vel proceres tribuant large, regesque potentes?
Unde Dei iussu in vasta facturus eremo
Scenam divinus Moses, cultumque perennem
Creditum apud populum fundaturus stipe fertur
Sponte data, donisque ducum res usus ad omnes.
Ille aurum rutilans sacros donabat ad usus,
Hic nitidum argentum, pars ferri aerisque metalla,
Pars byssum, insectas tyrio pars murice telas,
Pars roseo cocco, grato ve colore hyacinthi.
Ligna alii, capraeque pilos, pellesque rubentes.
Porro a principibus gemmae lapidesque dabantur,
Inventu ac pretio rari: carbunculus ardens,
Atque opalus tenuis magis et contractior igne.
Tum berilli etiam glauci, viridesque smaragdi,
Et blandos violae referens flores hyacinthus,
Chrysolithusque, adamasque topaziusac amethystus,
Sardonychesque humani unguis pallore celebres,
Quin et iaspides auricomae, simul ater achates,
Sapphyrusque imitans caeli ponti vecolorem.
Tus quoque donabant, et odore fragranti grato
Suffimenta duces. certatim sexus uterque
Dona dabat, nec quisquam opibus parcebat amicis:
Torques armillaeque et portabantur inaures,
Atque periscelides, dextralia, et annulus asper
Gemma auroque gravis, nitidisque monilia baccis,
Atque frequens similis murenula torta catenae,
Plura darentur uti certus quam posceret usus,
Et Moses tandem praeconis voce canori
Parcere mandarit, donorum et sistere fluxum.
Praeterea statuit cunctis alimenta ministris
Ex populi decimis Deus, ex sacrisque benignis,
Nec quisquam cultus et relligionis amator
Solvere neglexit, sed vel plura addidit ultro.
Quantum olim argenti David collegit, et auri?
Quantum ferri aerisque, et nigri albique metalla
Pumbi? gemmarum quantum, lignique cedrini,
Ut Domino augustum totumque celebre per orbem
Exstrueret templum Salomon sucessor et haeres?
Hinc laudem fructumque tulit pietatis uterque.
An non Persarum magna quoque laude Darius,
Ac Cyrus, reges digni, qui denuo sumptu
Aedificare suo templum iussere, diuque
Cultum intermissum ritu instaurare vetusto?
Centurio quidam multum laudatur IESU,
Quamlibet externus, synagogae exstructor Hebraeae.
Hiquoque cultores se monstraucre pios, qui
Ad Domini gazas ultro sua dona tulerunt,
Quo stata servarent sacra, servarentque ministros.
Inter eos viduam multum commendat IESUS,
Aereolos propter binos, quod cuncta dedisset
Nempe sua, et pluris Domini fecisset honorem,
Quam rerum curam, vitaeque alimenta senectae.
Quid non maiores nostri et fecere parentes
Cultus augendi causa, ornandique ministros?
Tot sacras magnis struxerunt sumptibus aedes,
Tot passim nidos monachorum, totque sacella
Omnibus in vicis, desertis, urbibus, agris,
Privatoque lare ac praedivite dote bearunt,
Auroque et gemmis, argento et veste superba.
Sacrificorum etiam monachorumque agmina tanta
Paverunt laute, nullus finisque modusque
Per totam dandi vitam, postque ultima fata.
Nonne pios merito et cultores numinis altos
Censeres, docti recte si dia fuissent,
Adque ea conservanda operam studiumque dedissent?
Qui nunc fit quaeso, ut divina humanaque docti
Plerique, atque Evangelium verbumque sonantes
Iugiter, haud solum nil dent templisque Deoque,
Nec curent Evangelium Christique ministros
Quo pacto seruent, tueantur, dentque futuris:
Sed spolient etiam sacras radicitus aedes,
Et Christi studeant victum fregisse ministris?
Hos an amatores Christi, verique putemus?
Nil minus. hoc sub praetextu sum verius hostes.
Verus amor donat, favet ac inseruit amato.
At nudare solent hostes, auferreque praedas.
Multa superstitiosa Evangelium abstulit orbi,
Maiores quae nostri olim et tenuere parentes
Pro vero cultu. hinc ansam sibi captat avarus,
Ut rapiat collata a se, aut maioribus ante,
Inque suum vertat lucrum, reditumque culinae.
Namque putat falsis sublatis cultibus, aurum
Quo sunt fundati, iuris mox esse profani.
Verum iura vetant hoc, et suprema voluntas.
Si quis diligeret Christum, verbumque salutis,
Ad falsos quaecumque olim collata fuissent,
Verteret ad veros cultus, et promptius hosce
Proveheret, quam illos lusi caeique parentes.
Et si fundatum quicquam contractius olim,
Addere ipse sua de re, largeque iuvaret.
Hoc faciunt, exstant veri quicumque patroni,
Non iactatores vani, nudisque faventes
Verbis. instaurant pro cultu templa probato,
Codicibus sacris ornant, doctisque ministris:
Victum constituunt dignum, praebentque libenter:
Sedulo procurantque scholas, mystosque futuros:
Et dextra curant largaut pascantur egentes.
Haec pia sunt, Christique decentpopulum atque patronos,
Ut nobis tradunt cunctorum exempla piorum,
Prima nascentis repetendo ab origine mundi.
Quis non divinum speraverit inde favorem?
Clara prophetarum promittunt dicta: iubetque
A'summa nobis demissus sede Redemptor,
Omnibus exclusis caelorum quaerere regnum,
Iustitiamque eius, tum nobis cetera prompte
Patrem adiecturum, qui sedulo semper honorat,
A'quibus ipse suum curari cernit honorem.
Hinc fortunabat veterum quoscumque labores:
Lita implebantur non sperata horrea messe,
Torcularque dabat felicia musta quotannis,
Innumerisque recens batis spumabat olivum:
Tristia nequaquam metuebant classicat Martis,
Pace fruebantur larga, gravidaeque iuvencae
Innumero laetum carpebant agmine gramen,
Pellebantur oves per florea compita fetae,
Vis praedonum aberat trucium, saevique tyranni.
Non pecudes atrirapiebat belua saltus,
Nec properata rapax vulgabat funera pestis.
Quamque erat illorum ad pietatem prompat voluntas,
Tam pater omnipotens larga dabat omnia dextra,
Omnemque impensum grate referebat honorem.
Quid vero sperent, Domini qui nomine tantum
Ad suum abutuntur quaestum, loculosque capaces?
Quique favent Evangelio ac tantisper adhaerent,
Dum quod corripiant superest, praedaque fruuntur?
At simul ac omnis rapiendi ablata facultas,
Haeresis est Evangelium, et fanaticus error:
Doctores clamam pellendos, atque ministros?
An non multae urbes passim, multique videntur
Hoc proceres haerere modo? non asse alioqui
Promoturi Evangelium, cultumque Tonantis.
Quare nulla salus: consurgunt undique bella,
Latrones rapiunt, milesque, rapaxque tyrannus,
Tam nostra ipsorum, quam sacris aedibus olim
Pauperibusque scholisque et verbi oblata ministris.
GRassatur rabies morborum, et letifer annus
Assidue, frumenta ferit vinetaque grando.
Cunctarum augentur rerum precia. excipit unum
Damnum, aliud. resonamtaque viae atque forum omne querelis.
Nempe Tolosanum sacris ex aedibus aurum
Offict abreptum, vod nostra voratque, paritque
Sacrilego exitium. nostros dixisse parentes
Commemini quondam, si sacra pecunia nostrae
Iuncta foret, tum nostram ab ea consumier omnem.
Verum esse hoc, magnae testantur ubique querelae,
Nostris fortunam maioribus ante secundam
Favisse, optatisque adeo illos flatibus usos:
At contra nobis adversa elementa videri,
Nostraque occlusum caelum terramque saluti,
Perpetuo fructum necrespondere labori.
Ite igitur, quicumque Excelsi quaeritis iram,
Invehere atque citum vobis rebusque studetis
Exitium vestris, sacris donaria templis
Diripite, et mercede Dei spoliate ministros,
Quicquid et ad cultum divinum pertinet, omne
In loculos vestros, vestrumque recondite censum,
Sitque Evangelium vobis praedaeque lucroque:
Et demum vos illa iuvet pietasque fidesque,
Unde animis detur cupidis spes magna rapinae,
Annuum et accedat vectigal, sollicitis nil
Quo'nam Evangelium pacto, Christusque colatur,
Quidve scholis fiat, qui nam curentur egentes.
GAudes prostratum pene exstinctumque Papatum,
Ut satis ostensus toto vilescit in orbe.
Haud sine caelecti confectum numine tantum,
Paule ingens vis illi aderat, dignatio summa,
Plurimae opes, toti maiestas cognita mundo,
Principibus summis calcabat colla superbus,
Cernui adorabant reges, cunctisque fovebant
Cultibus, et studiis: pro vita nempe futura,
Et pro delictis, veniaque animaeque salute.
Vix tanti caepisse fuit Babylona negoci,
Et vastare Tyrum, et procero corpore Porum
Sternere, et Oceano peregrinas quaerere terras,
Non Lernaeum etiam flammis exstinguere momstrum,
Ex animis quanti vastum exemisse Papatum.
Ipse modo in sacra primas tenet aede redemptor,
Doctrinae regnant sanae, piet as que fidesque
Excolitur, ratio constat certissima vitae.
Depulsis breviter fruimur iam luce tenebris.
Quod superest cauti simus, caveamus et omnes
Insidias Satanae, mundique escamque minasque,
Caelitus allatus ne nobis unio rursum,
Magnarum thesaurus opum, tollatur eisdem
Artibus, antiquo quibus est ablatus in aevo,
Inque novum similemque adigamur deinde Papatum,
Sed Verum unanimes, regnumque colamus IESU.
Circuit indubie Satanas noctesque diesque,
Quaerit et unde doli pateat fraudisque fenestra,
Nosque in dispulsas tenebr as nervumque reducat
Pristinum, et invertat libertatemque fidemque.
Non tantum nos Turca premet, funestaque damni
Tantum haud bella dabunt a crudis mota tyrannis,
Quantum aliquis furgens Satana curate Papatus,
Nimirum ut Christi fideique domesticus hostis.
Hoc Christus quondam atque sui dixere prophetae.
Non fortasse times tantum impendere pericli,
Nec posthac unquam consurgere posse Papatum?
Falleris. exuimus nondum radicitus omnes
Humanum ingenium: curae morbique supersunt,
Nulloque antiquis Christi praestamus amore.
Unde aditus Satanae patet idem, eademque potestas.
An tibi non prisci vestigia nota Papatus?
Ex illis per pende mihi, num surgere possit
Compar pernicies fidei, rerumque piarum.
Aspice, quis Romam totius partibus orbis
Antetulit? vel quis doctrinae libera quondam
Sceptra magisteriumque dedit, clavesque polorum,
Praesulibus solis Romanis? non ne favores
Regum, praestigiaeque catae, et persuasio mendax?
Hinc magnae crevit funesta potentia Romae.
Hinc Papa regnavit, divina humanaque iuris
Tradidit essc sui: subvertit, miscuit usque
Omnia ad arbitrium, deus ut terrenus ab Horco.
Quaerebant omnes divina oracula Romae,
Credebantque Papam caeli terraeque potentem.
Quid mirum cristas alte si er exit, et unum
Se fidei dominum populis iactavit, et omnis
Doctrinae? Idolis olim gens si qua relictis,
Si quis rex, princepsque potens, magnusque dynastae
Dogmata fortassis Christi sitiebat IESU,
Confestim nummosa ibat legatio Romam,
Doctores rogitans fidei, rerumque sacrarum.
Quid faceret? precibus mox annuit illa libenter,
Emisitque suos iurare in verba coactos,
Ut dominae memores essent mittentis ubique,
Doctrinamque Papae servarent rite magistri.
Factum accurate. plus Roma ac Christus in ore
Semper erat, semper decreta Papasque crepabant.
Excluso donec Christo, Papa prora salutis
Creditus est, puppisque, aeternaeque anchora vitae.
Sic aliam nobis Romam fortasse, Papamque,
Magnorum regum favor ac horrenda potestas
Instaur are potest. facile dignatio cuique
Magna venit, summoque Atlas succedit Olympo,
Si reges proceresque favent, ipsique monarchae.
Si quem discipuli tollunt, iactantque frequentes
Iur ati: vo lucris mox increbrescit ubique
Fama, rudis trahitur, sequitur vel sponte popellus,
Ad nova suspensus semper, spectansque celebres:
Quem iures etiam non posse carere Papatu,
Sit gelida quamvis procul accersendus ab Arcto.
An quemquam speras fore, qui contemnat honorem
Delatum? cui nulla inflent praeconia ventrem?
Qui tura et tauros vulgi, oblatasque coronas,
Ut Paulus quondam, scisso aversetur amictu?
Ergo ubi divini verbi statuisse metalla
Urbes et populos, reges proceresque videbis,
Et fidei tantum doctores inde vocari,
Contemptis aliis regionibus atque magistris:
Illic nil dubites exurgere posse Papatum,
Doctoresque loci triplici diademate dignos.
Cur non sentirent de se maiora, vel illud
Quod cernum alios? gaudebunt, seque putabunt
Non esse humanae sortis, terraque creatos.
Hinc se Scripturae statuent fideique monarchas,
Arbitriumque sibi veri falsique potenter
Assument, ut verum id sit quod pollice presso
Signarint, et quod verso falsumque malumque,
Ut contra indoctus vel doctus nemo loquatur.
Soli doctores orbis tendentque volentque
Dici, discipulisque suis aliisque videri,
Quis pateant solis flatus mysteriasancti.
Scribere certabunt soli, solique docere.
Se solos etiam sinceros scribere libros,
Praeque aliis pure iactabunt tradere verbum.
Qui credent haec, et verbis scriptisque tenebunt,
Imperiique iugum capient iurare coacti,
O quam censebumt sanctos? quam pneumate plenos?
Quam pulchre doctos fidei mysteria prima?
Hos commendabunt populis, reddentque beatos.
At si qui capere haud poterunt mysteria tanta,
Excutientque iugum, nec erunt sentire parati
Quae scribant illi, doceantque esse omnia sana,
Ceu fatuos ac haereticos, mystasque profanae
Traducent sectae, invisosque per omnia reddens
Climata, et eiectos spoliabunt denique rebus.
Quin et si fuerit rabiei tanta facultas,
In turres rapient, perimentque ferociter ense.
Si non iuratus quisquam conscribere libros,
Et ferre audebit quaedam munuscula scenae:
Mox illi caelum, superos, terramque fretumque
Mira inclam abunt rabie, scriptoque monebunt
Terribili reges pariter, doctosque rudesque,
Infandum admissum facinus, ne credere, ne ve
Sustineant legere: esse errores omnia crassos,
Quaecumque externi dicant scribantque magistri.
Praeterea facient illi quaecumque libebit,
Interdicent igni et aqua, caeleste negabunt
Regnum, comburent interdicentque libellos,
Nec prostare sinent usquam vendi ve legi' ve.
Quid facerent aliud? persuadebunt sibi, idemque
Omnibus esse volent persuasum, ad iura Papatus
Confirmanda novi, Scriptur as sacraque signa
Imperii esse sui, solos se clavibus esse
Donatos, dignosque, potestatemque docendi
Se penes esse omnem: quaeque haud sint inde profecta,
Abicienda statim procul, ut suspecta veneni.
Invenient etiam fatuos qui talia credant,
Et tantum accersant rogitentque sibi inde magistros,
Omnibus in rebus tuto quis fidere possint.
Illorum arbitrio feralia bella gerentur,
Censebunt de captivis et iure duelli,
Constituent de coniugio et contr actibus. aurum
Qui dederit, licite contractum quemlibet, absque
Contrahet usura, bonus eia est noster amicus,
Dicent, aut alio defendent prava colore.
At Satanae tradent, si quis donare negabit,
Cretica nec mittet vina, optatamque ferinam.
Scilicet usura quaesitum possidet aurum.
Et de Scripturis spumantes si qua docebunt
Publicitus, propriaque velut gradientur arena,
Audiri dices Paulum Christumque docentem,
Tanto illos quidam demir abuntur hiatu:
Quod vel solum illis poterit suadere Papatum.
Hinc cristae surgempt valde, hinc (mihicrede) tumebunt,
Hinc mire, passis ut avis Iunonia pennis,
Se mirabuntur: Magno sumus ecce favore,
Nos sumus haud dubie, qui soli recta docemus,
Omnia scriptur arum et qui mysteria soli
Novimus, et merito totus quos suspicit orbis.
Urbibus inde suos fastu magno atque gravate
Discipulos mittent, doctos monitosque frequenter,
Ut memores studeant praeceptorum esse suorum.
Quid tibi denarrem, quo vultu, quo ve tumore
Ibunt emissi? quantumque per omnia sese
Hospitia extollent? caelo venisse supremo
Dicas, in mensaque diu cenasse Tonantis:
Tam cunctos spernent alios, solosque putabunt
Se esse homines, fungos alios, aut putria ligna.
Conseret hoc illis nova Roma, novusque Papatus.
Ergo supercilium tollent, multasque superbe
Flabunt ampullas de Evangelioque fideque,
Verbo, Scripturis, Christo, patribusque, Deoque.
Non minus et Romae novae honos memorabitur alte,
(Huc siquidem studio deflectent verba) suosque
Extollent caelum super et super astra magistros.
Haud similes visos unquam, nec surgere posse,
Longe etiam ipsius Christi superare senatum.
Vix tandem sanctos inter multosque prophetas
Thesbitae Pauloque aequabunt, ast ita, large
Ut quasi concedant hoc, nec digne omnia librent.
Felix idsaeclum dicent, quo contigit illos
Nasci, caecati clarissima lumina mundi:
Felicesque homines, quibus est audire tributum
Doctrinam illorum, scriptosque evolvere libros.
Deflebunt etiam funestum tempus et horam,
Qua sint illorum rupturae stamina Parcae.
Nam simul exstinctum iri Evangelionque, fidemque,
Doctrinamque piam. quid non? simul omnia recta.
Tum surrecturos limphatos atque profanos,
Qui modo contecti latitent, mussentque timore.
Talia iactabunt, nequaquam ut dicere possis
Esse magistrorum immemores, Romaeque novellae.
Si quid voce voles, aut scriptis tradere libris,
Consultis audeto illis, veniaque rogata.
Nec satis hoc, laudes amplas vanasque memento
Congerere, et Rhodio nanos aequare colosso.
Dic Paulo similes, Christo imo rectius ipsi,
Nomenque illorum quaevis tibi pagina iactet.
Dic praeceptores summos, patresque verendos:
Dic quoque damnatos plane, expertesque salutis,
Haereticosque, iacique extemplo in tartare dignos,
Qui non obseruent illos, aut scribere tentent
Doctum illis quod non sit, concessumque doceri,
Sit quamvis verum, sanctisque probabile scriptis.
Si facies, in membra novi accensebere regni,
Proteget atque tuum semper benedictio ventrem.
Sin minus, heu quatas hiemes patieris, et imbres?
Lymphatos inter tandem mitteris ad Horcum.
Nec veteris regni vulgatum dogma relinquent,
Quod nequeant errare. decent tam vana Papatum:
Quod nudis quamquam haud audebumt dicere verbis,
Obstabitque aliquis pudor affirmantibus, illuc
Et studiis tamen et summo conamine tendent.
Cetera perspicient attento examine scripta,
Ante manus vulgi quam permittantur adire:
At sua cuncta volent mox qualiacumque probari.
Nempe omnes poterunt errare et scribere falsa,
Illis exceptis solis, ut de sede Papali.
Mordicus hoc adeo defendent dogma furentes,
Ut non examen modo, iudiciumque suorum
Non sint laturi, pulso de fronte pudore:
Sed reputaturi magnum dubitare nephas, an
Optima tradiderint, sanctis et consona scriptis.
Quod detestandum magis, insanumque putandum,
Cum sumptis ipsi censoris Aristarchique
Partibus, expendent veterum scripta atque novorum,
Magnosque errorum fasces carbone notabunt,
Scilicet ut rectum soli vidisse putentur.
Nullus erit plane veterum, nullusque recentum,
Quem non discerpant multis, crebroque flagellent.
Interea dicent, scriptisque per omnia sparsis
Compita iactabunt, scimus nos vera docere,
Cunctaque scripturis sana et constantia nostra.
Talia non credes sancte affirmantibus? eheu
Crede, aut verte solum, ne mortem aut vincula gustes.
Si non iuratus quisquam verissima forte
Proferet, extemplo penitus ceu falsa repellent:
Nullam aliam ob causam, quam quod nom sede papal:
Sunt prolata prius. siquidem praecedere semper.
Contendent, nullumque sequi. si dixeris atrum,
Atrum, ne tecum faciant, verumque puteris
Dicere, iurabunt album esse, sibique videri.
Si dextram quoque tu fortasse fatebere dextram,
Ne tecum faciant, pugnabunt esse sinistram.
Et contra rationem et sacra volumina credes,
Ni vis haereticus demum et limphatus haberi.
O vere servos, o terque quaterque misellos,
Qui tales unquam cogentur ferre magistors.
Praeterea his binis accedet tertia virtus,
Quam discent etiam prisci de more Papatus,
Ut proceres regesque arment quoscumque faventes,
Viribus illorum quo freti, usique potenter
Imperium obtineant, defendamque impia cuncta
Quaese Scripturis cernent non posse tueri.
Armis inde ducum freti, populique sequentis,
Decreta et leges condent, ritusque lucrosos,
Adque illos adigent omnes terrore profundi
Carceris, exilii, gladii, laquei ve vel ignis:
Qui sapiat, nemo se opponet, verius imo
Audebit nemo. tendent regnare, volentque
Ipsi: discipuli laudabunt protinus omnes,
Atque precabuntur coepto fausta omnia regno.
Firmabunt illus proceres gladioque minisque,
Murmuret ut ne quis contra, decretaque spernat.
Inspectis astris ipsum hoc portendere caelum
Astrologi dicent caeci, applaudentque poetae
Palpones, et ubique in laudem epigrammata figent.
Mussabunt legum consulti, aegrumque silendo
Caelabunt animum. Physici aute, opus esse monarcha
Tam fidei in rebus dicent, quam corpore in uno.
Grammatici sua agent, nec tendent brachia contra
Torrentem; dites, et avorum stemmate clari,
Quis regnet susdeque ferent: si salva cruimena,
Deque sui si nil decedet corpore census.
Serviet interea plebes, atque impia credet,
Et quoscumque feret satis olim assueta tyrannos.
Quis se tam rapido discors opponeret axi?
Currentique rotae, tot equisque trahentibus albis
Iniceret sufflamen iners? age murmuret audax,
Testeturque sibi aut aliud meliusve videri:
Haud secus hunc regni sordebit protinus agmen,
Quam scintilla levis si fluctibus incidat altis.
Et licet armarint reges proceresque ducesque
Certam in pernicie non dogmata cuncta probamtum,
Vim tamen effrontes se cuiquam adferre negabunt,
Nullius insontis sontisve sitire cruorem.
Id Iudaeorum quoque respondere phalanges,
Improbitate licet certa clamoreque summo,
Mortis supplicium Christo a praetore petissent.
Numquam laturos credas, vendive, legive,
Multoque excudi minus adversantia scripta.
Permetuent, populus ne quando intelligat ipsos
Errasse in multis, desertam vincere causam,
Exclusamque volent: et longe hoc tutius. at quis
Sic nequeat superare, licet reus atque scelestus?
Se solet atque suam suspectam reddere causam,
Quisquis respondere reum, actoremque benigne
Audiri prohibet: nec tale admiserit aequus.
Deprendi metuent illi, non omnia solos
Vidisse, et populis multa obtrusisse pudenda.
Hinc illae lacrimae, prohibendique improba cura.
Hinc lucem fugient: solitae quod noctis opacae
Infaustae volucres, genus ac infame luporum.
Principio veteris deerit si magna potestas,
Et non confestim pedibus regesque ducesque
Calcabunt, nec dicta statim apparere videbis:
Sollicitus ne sis, longum dabit omnia tempus.
Nec vetus huc rerum primo pervenit in anno,
Nec rexit divina statim atque humana Papatus,
Maxima succrevit paulatim quaeque tyrannis.
Ut flumen plenas haud fert a fonte carinas,
Nec catuli a partu devastant rura leonum:
Form aturque prius, densis quam saltibus ursa
Infremat, et timido pecori suprema minetur.
Exspecta dum ungues crescant, dum roburin artus
Paulat im veniat, pulmone animosus et imo
Succrescat flatus: vastare propinqua videbis,
Et latis tumidum silvis regnare monarcham.
Haec augur cecini de regno Paule futuro,
Qualiter et nostri quondam cecinere parentes,
In veteri quorum palam adhuc vestigia cernis.
Quod sit ut extremum, magis et tabescat in horas,
Oremus Christum Regem, summumque parentem.
LAudaba mei apud te munera larga patroni,
Non de te ut quererer, vel te minus esse beni gnum
Arguere, (numquam siquide tibi scripta dicara,
Intercedebat quoque adhuc mihi parvula tecum
Notitia) at vero tibi talia dona probari
Non posse aiebas. mirabar cetera cautum,
Haec tam indigna loqui, menteque aperire tenacem,
Prorsumque a Musis aversam, et laude perenni.
Quid causae quaeso, quod non tibi dona praebentur
Velstudiis data, vel doctis ex parte iuvandis?
Longe senserunt aliud regesque ducesque,
Quorum magna tibi proferri copia posset
Si recitare velim veterum monimenta virorum,
Scipiadae magno carus fuit Ennius olim,
Vicinis etiam sibi uti donaverit hortis.
Vittata Siculus suscepit nave tyrannus,
Ad se Cecropia venientem ex urbe Platonem.
Vos quoque ab exilio doctum revocastis Athenae
Thucydiden, gestas quod res et Martia bella
Eloquio ornasset patrio, lingaque diserta.
Quin et Zenonem serto donastis eaedem
Aureo, et Hippocraten accersiit Artaxerxes
Muneribus magnis. simili quoque more vocari
Praeclaros Europa viros quoscumque teneret,
Et nullis iussit praefectum parcere nummis.
Versiculos propter paucos dux magne Lysander
Antilochi argento replesti pilea vatis.
Quae non magna dedit Maecenas dona poetis?
Quae non Augustus? quae non etiam Antonini?
Quae non Traianus? primusque ac ultimus ille
Flavius? et quae non omnis Lagaed propago,
Vatibus ac doctis aliis praeclara dederunt?
Nec tria duntaxat donabant milia nummum,
Nec vel quinque decemve, ut nostro maxima saeclo
Dona vides: sed largo animo, dextraque benigna,
Insignes aedes, hortosque et praedia, fundos,
Centum, quadingenta etiam sestertia, fasces,
Et praefecturas, statuasque, aurique coronas.
Versibus incomptis regale nomisma Philippos
Choerilus accepit, multosque alios Macedum rex
Fovit Alexander doctos, genitorque Philippus
Magnificis donis, quanti Iliada alter Homeri
Fecit, ut in bello legeret, capitique quiescens
Subiceret, gemmisque ornata conderet arca?
Is fortunatum valde dicebat Achillem,
Qui virtutum esset praeconem nactus Homerum.
Quam non parsisset donis, auroque rubenti,
Si quem vel similem, aut illum sua saecla tulissent?
Cum praeceps ira Thebanam everteret urbem,
Pindaricos tantum iussit servare penates.
Haec qui tanta dedit desuncto, quanta daturus
Viventi fuerat, quis non intelligat? idem
Iussit Anaxarcho centena talenta petenti
Largiri, nec Aristoteli instaurare negavit
Destructam patriam. Marius licet horridus ipse,
Incultusque bonis studiis, solumque duelli
Gnarus, scriptores tamen eximiosque poetas
Dilexit, donisque lubens et fovit honore.
Scripserat in Syllam rude quidam epigrama poeta
Non bonus, extemplo tamen illi praemia iussit
Hac sub conditione dari, ne postmodo quic quam
Scriberet. Archeleos Macedum rex munera vati
Magna dedit tragico, summosque illum inter amicos
Carum habuit, quoad immissis fuit esca molossis.
Romani cives fiebant maxima quondam
Summa: at grammaticos, medicos et rhetoras omnis,
Artesque ingenuas essent quicumque professi,
Gratuito cives fecit doctusque bonusque
Iulius, imperii fundator primus et auctor.
Quid tibi nunc alios dicam multosque piosque?
Carolus haud falso dictus cognomine Magnus,
Quam doctos habuit laute, donisque beavit?
Quam multa instituit claris ctipendia Musis?
Et quid Pompeius victor terraque marique?
Nonne supercilium posuit, fascesque superbos,
Doctoris quando Rhodii ingrederentur in aedes?
Quid rex Parthenopes studiis praeclarus et armis
Alphonsus? regali an non sestertia dono
Quadraginta dedit rerum e scriptoribus uni?
An non et doctos alios vatesque sophosque
Auro magnifice censuque ornavit equestri?
Musarum coluit Sigismundus Caesar alumnos,
Divitiisque auxit magnis: quod fecerat ante
Carolus aequali studio, cognomine Crassus.
Quid multis opus? ut virtute excelluit unus
Quisque, bonas ita provexit fovitque Camenas.
Quis Florentinos Medices ignorat opimis
Olim iam celebres opibus? praeclarius autem
Nomen habent, famamque sibi peperere perennem
Non opibus, sed quod doctos fovere, scholasque.
Horum contento sequitur vectigia cursu
Fuggarica Augustae domus, illustris studiorum
Doctorumque virorum altrix, fautrixque benigna.
Tantos hosne viros hic delirasse putemus,
Quod doctos fovere viros, donisque bearunt
Divitibus, propter te, talia nulla probantem
Dona, nec atrum ipsum dantem linxisse salillum?
Quaeramus causam, tibi cur diversa probentur.
Artibus et studiis illi incubuere puelli
Sedulo, et eximios adierunt saepe magistros,
Dulcemque Aonidum gustum caepere sacrarum,
Inde amor atque favor maturos mansit in annos:
Et quicquid poterant opibus sceptrove potenti,
Id studiose illis post impendere fovendis.
Nam quis contemnat prudens, aut negligat illud
Impense quod amat? tenero cui deditus aevo?
Tu vero a Musis, primis aversus ab annis,
Infelicem operam studiis aliquando dedisti.
Cumque illis te nun quam emergere posse videres,
Longum dixisti Musisque scholisque valete,
Caesaris atque statim Mavortia castra petisti.
Quumque tibi Martis caderent felicius artes,
(Quae sint, nom dicam) clarum es mox nomen adeptus,
Divitiasque et opes, pugnasque et proelia spir as
Semper adhuc, nemoque est te truculentior uno.
Quid mirum, doctos vili si pendis, et artes
Palladias, studiisque aliquid donare recusas?
Martem constuprasse aiunt Amathuntida vates
Publico adulterio, numque autem adamasse Camenas.
Incesto nihil est casta cum Pallade Marti.
Te quoque castrensi meretrici plura dedisse,
Quam doctis ullis credo, remplisque Deoque.
Militis hoc certe studium solet esse ferocis,
Aedes dispoliare sacras, ipsosque ministors,
Et doctis quiscumque graves vacuare crumenas:
Non dare, scortillis nisi, lusorique perito.
Hinc bellatorum loqueris pro more, facisque.
Illos deinde etiam clari genuere parentes:
Et quamquam interdum gesserunt bella coacti,
Ingenuo gessere animo tamen, ut sacrorum
Interea fuerint studiorum et pacis amantes,
Curarintque Dei cultum, moresque scholasque.
Ingens barbaries, solis incumbere bellis.
Et Scythici ingenii, tranquillae spernere pacis
Artes, atque harum parui fecisse magistros.
Turca scholas vanae legis servatque fovetque
Haud segni cura, et statuit sua praemia doctis.
Nempe videt non esse in tristibus omnia bellis:
Sed regat ut populos pro iustitiaque fideque,
Esse scholis opus et doctoribus atque magistris.
Porro tui media fuerant de plebe parentes:
Tu bellis et opes equitisque insignia primus
Obscuro ante tibi quaesisti, nec tibi quisquam
Praeter ruricolas aliquot parere tenetur.
Hinc de relligione parum morumque laboras
Cultu, de studio iuris, deque artibus illis
Quas merito ingenuas dixere bonasque vetusti.
Hinc male eos censes nummos, ea dona locari,
Quae vel plantandis illis, vel dantur alendis.
At quis non videat, quam longe rectius illi?
Quam magis ingenue? magis utiliterque pieque?
Praeterea insignes illos regesque virosque
Impulit aeternae laudis connata cupido,
Ut magnifacerent doctos, vatesque canoros.
Speravere etenim per eos sua gesta, bonasque
Toto virtutes primum vulgarier orbe,
Dehinc dur aturas cum gloria ad usque nepotes.
Postremo haud laude modo quae sivere manente.
Posteritas verum tota ut virtutis ab ipsis
Exemplum caperet, iustaeque imitamina vitae.
Nam se viderunt frustra sumpsisse labores,
Et frustra magnis saepe obiecisse periclis,
Si nullae laudes et gloria nulla sequatur,
Si nullus fructus praesentibus atque futuris
A'se proveniat, si nulla exempla supersint
Virtutis studiique sui, curaeque salubris,
Sed cum terreno moriatur corpore nomen.
Gloria res dulcis, mire praecordia mulcet,
Atque opibus summis praestat laudabile nomen.
Hoc quia scriptores rerum, doctique poetae
Principibus praestare solent, possuntque perite,
An donis non sunt illis et honore fovendi?
Ille Themistocles sophia laudatus et armis,
Unius dixit vocem auscultare libenter,
Gestas nempe suas res et praeclara canentis
Facta sua, et populi docte vulgantis in aures.
An quosdam cecinisse putas ea carmina gratis?
Is certe donis quosdam invitavit et auro.
Non canit ad potum quisquam testudine gratis,
Nec canit auscaules gratis saltantibus unquam.
Non auri poteris simul esse et laudis avarus.
Turpis amor nummi, pulchrae sed laudis honestus,
Quo malus haud ullus, sed ferme quisque movetur
Optimus, Arpinis volumus si credere scriptis.
De te quid dicam? laudis te nulla cupido
Sollicitat? tenulla illustris gloria tangit?
Non poteris dici virtuti deditus ulli,
Ullius ve rei ex animo studiosus honestae.
Hoc pulchrum? porro si tu quoque laude moveris,
Illorum plane fuerant exempla profecto
Non spernenda tibi, doctique ex parte fovendi.
Iam vero quoniam censes ea dona perire,
Quae dantur Musis, quae spes tibi nominis alti,
Famaeque illustris? sane stipendia credo
Plurima fectisti, forsitan laudanda patrasti,
Multa quoque at quis scit? quis scripsit? quisve tuorum
Gestorum meminit? qua te virtute celebrem
Scripta ferunt? quis te prudente, quis Dei amantem,
Aut hominum? quis munificum? quis denique fidum
Aut iustum scripsit, fortem ve mo dum ve tenentem
Deliciis, Venere et potu, atque cupidine Pluti?
Nemo, quod norim. nummis duntaxat avare
Scilicet intentus, doctum tibi neminem amicum
Fecisti, scurras credo magis et meretrices.
Hinc si Pellaeum regem, fortemque Agathoclem
Egregiis factis superares, quique fuerunt
Praestantes virtute viri per saecula mundi
Omnia, non unquam tamen illustrabere docto
A'quoquam. magis invenies, qui iure reprendant
Aversum a Musis animum, praveque tenacem,
Et te Cyclopum forsan de gente ferorum
Prognatum scribant, et cum Cyclopibus illis
Aeternis condant meritum involvantque tenebris.
SVermeros, stolidosque sonastu Phormio semp,
Et male de Christo sentire, sacrisque sigillis,
Clamore affirmas magno, vultuque minaci:
Damnasque, et tantum non fulmine trudis ad Horcum:
Nec tamen illorum, quod oportet, nomina profers,
Sed more Andabatae clausis confligis ocellis.
Dic mihi quos sentis? P. quasi nom agnoscere Maure
Ipse queas, contra quos tot scripsere magistri,
Et praeceptores nostri, patresque colendi:
Qui nempe arripiunt vesani dogmata Zuingli,
Et quae versute scripsit Suencfeldius ater.
Quaeque tenent alii Suermeri hoc tempore multi.
M. Adversus multos nostri scripsere magistri.
Illos tune omnes Suermeros dicis? P. Opinor
Posse omnes dici, nec ego dixisse verebor.
M. Illorum forsan legisti scripta frequenter,
Et rursum prorsumque inspexisti omnia iudex?
P. Non legi, nec curo unquam legisse venena.
Nec quicquam illorum nostras pervenit in aedes:
Atque darem Veneris, mihi si essent, cuncta marito.
M. Atqui aliter sapuit Paulus nec spernere iussit
Scripta prophetarum, verum legere atque probare
Cuncta prius, quam vel rapidis comburere flammis,
Decretoque atrum cuiquam praefigere theta.
Nec puto iudicium verum, si forsitan error
Unus et alter inest libro, ut damnetur ubique
Et liber et scriptor pariter. quis enim omnia cernit?
Ut non labatur, quis tam perfectus ad unguem?
Unde bonum retinere, malum vitare iubemur,
Verumque affectus citra et discernere falsum.
Qui non consentit, qui non probat, ille videtur
Abstinuisse satis specie pravique malique,
Nil opus ut pravos tollant incendia libros.
Nam si sic volumus Veneris donare marito
Omnes continuo libros, qui prava tenere
Dogmata censentur, fideique adversa receptae
Nobis atque illis, quae salva volumina tandem
Sunt mansura rogo? statim erunt abolenda Paltonis
Scripta, et Aristotelis, praeceptorisque Neronis,
Atque aliorum etiam veterum monimenta sophorum,
Cumque choro vatum bonus exuretur Homerus:
Multa docent etenim fidei contraria nostrae.
Catholicorum etiam subsistere pauca valebunt
Scripta patrum. quoties enim peccare videmus?
Si nos illorum quoscumque errare fatemur
Scripta exuremus, contra illi nostra cremabunt,
Nec tanti modus ullus erit finisque furoris.
Quam sunt multi etenim, minime quis nostra probemptur?
Qui nos haereticos reputempt, danentque, vocentque?
Cur Alcoranum ferimus, commentaque vana
Turcarumque Arabumque, et gerras gentis Hebraeae?
Nonne vides, multorum ut sit iactura librorum
Assiduo faciunda praeter iustum bonumque,
Si tua apud cunctos sententia lata valebit?
Haud tamen dicirco minus errorumque malique
Principe succrescet Satana, passimque vigebit.
Nullus enim ferro flammis ve exstinguitur error,
Puro sed Domini verbo, vel luce suprema:
Id quod fundati manifestum ab origine mundi.
Insuper et verum longe iucundius omne est,
Eregione manens pravus si cernitur error.
Si falsum tollas, vilescent omnia vera.
Nec probo, quod non legisti, legisseque curas,
Quae scripsere illi, quando tam copia praesens,
Iudicis et sumis partes, damnareque pergis.
P. Tune patronus ades Suermeris Maure scelestis?
Pravaque defendis quae dogmata cumque feruntur?
M. Nequaquam. verum hoc temet cognoscere vellem,
An sint Suermeri, tradant an dogmata prava.
Nunc tu condemnas, tibi quae non lecta fateris,
Suermerosque vocas tantum de nomine notos.
An non Phoclidis legisti Phormio carmen?
[Gap desc: Greek words]
P. Ohe satis quondam summi legere magistri,
Quid doceant: iidemque illos hoc nomine primi
Donarunt merito, et condemnavere veneni.
Hos sequor haud solus, sed cum multisque bonisque.
M. Sic vos tutari semper plerique soletis,
Ac velut Aiacis scuto celare sub alto,
Inde et mortifera adversis immittere tela.
Si legere illi, quae damnas, scripta, quid ad te?
Damnarunt lecta: at tu numquam lecta notasti
Iisdem nominibus, quin longe et acerbius illi
Discipuli nam saepe solent praestare magistris.
Doctrina fuerint isti et pietate celebres,
Quos sequeris securus ita, extollisque magistros:
Manserunt homines tamen, id quod et ipse fateri
Cogere, humanisque interdum affectibus omnes
Indulsisse, et ni spectassent omnia summa,
Atque essent aliquid veriti decedere famae,
Aut non scripturos penitus nonnulla fuisse,
Aut aliter multo. quin scommatibusque iocisque
Et sannis largos nimis, irrisuque frequenti.
Haec tamen ob multas dotes, sanctosque labores,
Et magnum Christi studium perparva videntur,
Et donanda viris: sicut scriptoribus olim
Sanctis multa quoque hinc damnarunt forsan inique.
Tune etiam pariter non lecta notabis inique?
An vero haud potuisse illos errare putabis?
At non ignoras, hoc esse insigne Papatus.
Nec sibi tantum unquam tribui voluere, voluntque.
Quae vero ratio, vel quae sapientia suadet,
Vel sanctorum imitemur uti peccata virorum?
Quod condonatur multis pro dotibus uni,
Dispar donari frustra sibi postulat alter.
An si scommatibus magni lusere frequenter,
Tene decebit idem? te censes esse ferendum,
Valde dissimilem? si latronem aut nebulonem
Ipse meum dicam puerum, haud concessero cuiquam
Alteri, ita ut vocitet: nec quisquam ferret opinor.
Tanti nimirum refert, quid quisque loquatur,
Arguat et damnet: magis et, si damnet inique.
Esto autem, si vis, illos ut iure notarint.
Unde tibi constare potest id iure peractum,
Si non ipse legas etiam? an pro more Gnathonis,
Si damnant, damnas, si carpunt, carpis et ipse:
Et quos Suermeros dicunt, mox dicis et ipse,
Gratiam ut illorum captes, tenuemque favorem?
Nonne deos facis ipse tibi, et seducier optas?
At Beerhoeenses a Paulo audita docente,
Quamquam firmasset signis flatuque superno,
Non prius indubitata habuerunt, firmaque prorsus,
Quam satis experti divinis consona scriptis.
P. Attamen est summis credendum sape magistris.
M Est: verum a pueris, et primis tantum elementis
Cuiuscumque artis, ratio succrevit, et aetas,
Quisque sibi verum ac falsum discernere debet,
Legitimoque probare modo. monuit quoque Paulus,
Ne pueri simus sensu, hucque agitemur et illuc
Quovis doctrinae vento, validaque procella.
Tu iam nec puer es, nec prima elementa doceris:
Sed doctrinarum iudex, populique magister
Censeri cupis, et paruis magnisque videri:
Unde tuum non est, facile auscultare magistris,
Sed praeiduicio sine, praescriptisque tabellis,
Eloquium iuxta sacrum, argumentaque sana,
Quis tandem accedat propius dignoscere vero.
P. Hac ratione voles, veterum omnia ut haereticorum,
Quos tulit huc usque a primis Ecclesia saeclis,
Scripta legam: nec Conciliis patribusque probatis
Credam, concedamque aliquid, qui scripta notarunt
Haereseos: nec quenquem ausim appelare deinde
Haereticum, cuius non legi scripta, nec exstant?
M Extarent utinam cunctorum Phormio libri,
Ut nos ipsi etiam possemus cernere verum.
Multos namque licet damnatos iure sciamus,
Sunt tamen haud pauci quibus est iniuria facta,
Quorum scripta parum sunt intellecta, vel ultro
Depravata, atque in sensum detorta malignum,
Vel damnata palam vera, invidiaque odioque
Iudicis irati. quare etsi iure vocemus
Haereticos quosdam: tamen nos errare necesse est
In multis aliis haud isto nomine dignis,
Si non cunctorum trutinamus scripta legendo.
Hinc te Suermeros nolim haereticosque crepare
Saepius, in iustos ne quos convicia fundas,
Veraque pro falsis, pro nigris optima damnes:
Libros praesertim cum nondum legeris ipse,
Nec sint legitimo damnati more vetustis.
Quin si legisses etiam incorruptus, et omni
Liber ab invidia, praeiudicioque magistri,
Magnumque errorem fideique pericla videres:
Christi discipulum tamen haud haec probra deceret
Fundere publicitus, plebisque incendere mentes:
Verum argumentis potius convincere rectis,
Sinceroque Dei verbo. nil promptius hercle
Cuilibet insano, quam lusco dicere, lusce,
Suermerosque adeo haereticosque sonare frequenter:
Quippe hoc et scurrae possunt, et ludio quivis.
Porro doctrina scriptoque ostendere docto,
Quid verum falsumve, bonum quid, quidve nocivum:
Hoc opus, hic labor. et conferre manumque pedemque
Ipsis cum haereticis, coramque reffellere stultos,
Nolumus atque piget: magis imo haud scire fatemur.
Nec quicquam melius sapit, haereticos et asellos
Suermerosque vocans alios, clamansque furenter.
Sed fit nonnumquam, mage sit Suermerus ut ipse:
Efficit et probris, ut tota hoc concio credat.
Quid vero censes? nullus te detinet error?
Tu non per speculum quaedam ac aenigmata cernis?
Tu reddis falsum, In multis offendimus omnes?
Tusolus clare perfecteque omnia nosti?
Inspice quaeso prius, quinam tua dogmata constent,
Num teneas quaedam nequaquam consona vero,
Quam damnes quenque, et probroso nomine carpas.
Crede mihi, invenies, tibi ni blandiris inepte,
Humanoque negare audes te sanguine cretum,
Quorum te pudeat, quibus et Suermerus haberi
Iure queas. mihi sane erroris conscius haud sum,
Non tamen affirmare ausim haud errore teneri,
Et magno fortasse aliquo. hinc si quilibet error
Tam nobis coram Domino reputabitur ingens,
Et traducendus, quam nos errata solemus
Amplificare aliena, et nos traducimus inter,
Phormio, vae nobis: restat spes nulla salutis.
Hinc memor humanae sortis, metuensque futuri
Iudicii, tua ne temet decreta flagellent,
Desine Suermeros adeo, haereticosque sonare.
FINIS. Laus Deo et Domino Iesu Christo. 1555. 9 Martii.
THOMAS NAOGEORGUS Lectori S. Cum in Epicteti Enchiridion commentatus essem, cuius argumento docemur, quo pacto ad animi tranquillitatem pervenire, eamque tueri possimus: visum mihi est, et Plutarchi libellum eiusdem argumenti latinum facere. Quem cum iam e Graeco vertissem, admonitus sum a doctiss. viro Sebastiano Coccio, amico meo, eum iam olim a Budaeo latinum factum: misitque mihi codicem, eius versionem continentem. Contuli unam atque alteram paginam cum mea, intellexique, Budaeum, virum utriusque linguae peritissimum, uberius, pauloque licentius vertisse, quam me. Nam longius a graeco digredi, mihi religio est. Sane si ab illo versum antea scivissem, numquam huic meas admovissem manus, neque ausus fuissem post tantum virum vertere. Nunc vero operam perire meam nolui, quae tibi fortassis aliqua etiam in parte poterit prodesse. Vale.
SEro tuam accepi epistolam, in quae rogabas, tibi aliquid de animi tran quillitate scriberem, de que iis quae in Timaeo accuratiore indigent enarratione: simul autem fortefortuna, et amico nostro Eroti causa oblata est, ut
statim Romam navigaret, acceptis a Fundano optimo viro literis, quibus (ut homo est) festinare iubebatur: neque vero tempus habemps, quale mihi dari cupiebam ad ea conscribenda quae volebas, neque sustinens vacuis omnino manibus comparere tibi virum a nobis venientem, collegi de animi tranquillitate ex commentariis, quae mihi ipsi conferceram: te quoque existimans hanc orationem non auscultationis styli elegantiam venantis, sed usus auxiliarii gratia, conquirere. Congraulor autem tibi, quod cum et in imperatorum sis amicitia, gloriamque haud minorem obtineas, quam quisquam eorum qui in so ro dicunt, illud Tragici Meropis non sis passus: neque te, ut illum populus beatum praedicans, in naturalium redegerit affectuum stuporem: verum frequenter auditorum reminiscaris, quod neque a podae gra liberet calceus, neque pretiosus annulus a reduvia, neque a capitis dolore diadema. Unde enim tan dem ad aegritudines expellendas, vitamque beatam comparandam, pecuniarum aliqua esset, aut gloriae, potentiaeve aulicae utilitas, si nom praesentia grata sunt habentibus, nullumque absentium desiderium comitae tur? Id autem quodhoc efficiat, quid aliud est quam oratio cui assuevimus, meditataque ad eam animae [Note:
[Gap desc: Greek words]
et ratio et sermo dicitur. malui orationem vertere, iuxta illud: Animo aegroto medicus est oratio. Et iuxta illud quod Dio genem dixisse ait Laertius: Sae pius paran dam potius orationem quam laqueum. Graece,
[Gap desc: Greek words]
] partem, quae perturbationib. obnoxia est, rationeque caret, atque saepius exorbitat, velociter comprehendendam, neque despiciendam si excidit ac deorsum impellitur
a praesentibus? Quemadmodum igitur Xenophon hortabatur, ut, cum sumus felices, tum maxime deorum recordemur, eosque colamus: ut in necessitate constituti, cum fiducia eos invocemus, ut benevolos iam et amicos: sic etiam earum orationum quae perturbationibus succurrant, ante pertur bationes curam oportet gerere prudentes, ut a mul to tempore praeparatae, magis prosint. Ut enim feroces canes, quiad omnem perturbantur vocem, a sola consueta mansuefiunt: ita et perturbationes animum efferantes, haud facile sedari possunt, nisi orationes in promptu sint familiares et consuetae, quae perturbata comprehendant.
Sane qui dicit, oportere eum qui animo sit tranquillo futurus, neque multa agere, idque neque privatim neque publice, is primum quidem valde pretiosam nobis animi tranquillitatem constituit, quae negotiorum evitatione sit emenda, veluti qui unumquemque aegrotum hortaretur: Mane o miser, hoc in cubili. Atqui malum quidem corpori adversus sensuum stuporem medicamentum est, nihil agere: nihilo vero melior est animi medicus, qui segnicie mollicieque, nec non amicorum familiariumque ac patriae proditione, perturbationes eius aegritudinesque vult eximere. Deinde falsum est, etiam eos animo esse tran quillo, qui non multa agant. Oporteret enim ita mulieres viris esse animaequiores, quae fere semper
domi desident. Iam vero Boreas quidem flatu non pe netrat tenerum virginis corpus, iuxta Hesiodum: aegritudines autem et perturbationes, animique malignitates, per zelotypiam superstitionemque et ambitionem, inanesque glorias, quantas haud facile quis dicat, in muliercularum conclavia subeunt. Laertes autem viginti annos in villa degens cum anu ancilla, quae illi cibum potumque praebebat, patriam quidem et domum regnumque fugit, aegritudinem vero cum negotiorum evitatione ac maerore semper ha bebat comtubernalem. Quosdam autem et illud ipsun: nihil agere, frequenter in tristitiam conicit, ut hunc:
Verum assidebat ratibus detentus ab ira
Pelides velox, et diis prognatus Achilles,
Nec bellum illi erat unquam aut comcio splendida curae,
Sed remanens illic animum perdebat amicum,
Pugnamque optabat Graiis sonitumque duelli.
Ipse quoque afflictans sese ob hoc et aegre ferens, dicit:
Sed sedeo circa naves ut iners onus arvi.
Unde neque Epicurus oportere putat a negotiis quiescere ambitiosos, gloriaeque cupidos, sed natura uti administrando agendoque res publicas: ut qui na tura magis ab otio perturbentur et affligantur, si non ea quae appetunt, comsequantur. Verum ille quidem absurde facit, ad rem publicam gerendam exhortans, non qui gerere possint, sed eos qui non pos sint quiescere: oportet autem non negotiorum multitudine
neque paucitate, sed honesto ac turpi tranquillitatem animi atque aegritudinem definire. Hone storum enim praetermissio non minus, quam viciosorum actio, tristitiam perturbationemque adfert, ut di ctum est. Eos siquidem, qui separatim unam aliquam vitam aegritudine vacare existimamt, ut aliqui vitam agricolarum aut iuvenum aut regum, satis Menan der commonefacit, dicens:
Ego putabam divites, o Phania,
Quis non opus, sumant aliquid ut foenore,
Non gemere noctu, nec volutos anxie
Sursum deorsum dicere, hei misero mihi,
Dormire sed somnum suavem quempiam.
Dein propius accedens, ut ipsos divites
Eadem quoque aspexi pati quae pauperes,
Ergone (dicebam) stata est cognatio
Vitam inter ac dolorem? hic etenim habitat simul
Cum delicata, gloriosa adest quoque,
Idem senscit quoque simul cum paupere.
Ceterum quemadmodum timidi ac nauseantes in navigatione, qui se facilius putant acturos, si ex acato in navem onerariam, et rursum si inde in triremem transeant, nihil efficiunt, bilem secum ac timiditatem transferentes: ita vitarum commutationes non ea eximunt animo, quae aegritudinem perturbationemque inducunt. Sunt autem haec, rerum inexperientia, inconsideratio; et non posse neque scire
praesentibus recte uti. Haec tam divites quam paupe res procellis agitant, haec et coniugatos contristamt, et caelibes: propter haec forum fugiunt, dein otium non possunt ferre: propter haec provehi ambiunt in aulis, et in medium prodeuntes statim gravantur. Morosi sunt aegrotantes ob animi inopiam. Eos enim et coniunx comtristat, et medicum accusant, et lectulo irascumtur: et amicus sive adveniat, molestus illis, sive abeat, gravis est, ut Ion dicit. Morbo dein soluto, alioque facto temper amento, rediit sanitas, omnia faciens grata et levia. Nam qui heri ova et placentas, panemque perpurgatum respuebat, hodie furfuribus pleno post olivas et nasturcium vescitur, idque cupidetantam facilitatem mutationemque innata ratio ad unumquodque vivendi genus adfert. Alexander cum Anaxagoram, quod innumerabiles essent mundi, audiret disserentem lacrimas emisit. quumque amici quaererent, quid illi accidisset? An nom (inquit) lacrimandum est, quod cum mundi sint innumerabiles, nos adhuc ne unius quidem dominium acquisiverimus? Crates autemperam habemps, et vile pallium, ludens ridensque tamquam in die festo exegit vitam. Quin etiam Agamemnonem comtristavit, quod multis imperaret. dixit enim:
Noscas Atriden Agamennona, quem super omnes
Iuppiter inecit curis, multoque labori.
Diogenes autem, cum venderetur, praeconem
cavillis irrisit recumbens, nec eo iubente volebat exurgere, sed ludemps irridensque dicebat: Quid si piscem venderes? et Socrates quidem in carcere philosophans, disserebat cum amicis: Phaeton autem etiam, conscenso caelo plorat, si nemo illi paternos equos et currum tradit. Quemadmodum igitur calceus pedi adaptatur, et non contra: ita et affectiones, sibi vitas reddunt conformes. Haud enim consuetudo facit, optimam vitam eligentibus, suavem, ut dixit quidam: sed prudentia simul et suavem facit vitam. et optimam. Quare tramquillitatis fontem, qui in nobis ipsis est, expurgemus: ut et externa tamquam familiaria et amica non aspere utentibus conveniant. Rebus enim nom oportet indignari, neque enim quicquam est illis curae: sed qui recte novit rebus uti, is seliciter aget. Nam Plato tesserarum ludo vitam assimilavit, in quo et commoda iacere opor tet, et iacientem, eo quod cecidit, recte uti. Horum iactus quidem non est in nostra potestate: accipere autem quae a fortuna proveniunt, ac unicuique assignarelocum, ubi et id quod bene cecidit, maxime prosit, quodque cecidit praeter voluntatem, minime con tristet eos quibus evenit, nostrum est, si recte sapimus. Inertes enim et stultos circa vitam agundam, quemadmodum qui morbosa habent corpora, neque aestum neque gelu tolerare valentes, felicitas quidem mente alienat: contrahit autem infelicitas, et pertur
bantur ab utrisque, magis autem a semetipsis in utrisque, neque minus in iis quae bona censentur. Theodorus ille vocatus atheos, dicere solebat, se doctrinam dextera porrigente, auditores sinistra recipere. ineruditi autem saepenumero fortunam dextram astantem, sinistre assumemptes, indecore se gerunt: pru dentes vero, sicuti apibus thymus mel confert odoratissimum iuxta et aridissimum, ita ex difficillimis rebus crebro familiare quiddam sibique commodum accipiunt. Hoc igitur in primis studendum ac medi tandum: quemadmodum is qui lapide a cane aberrans percusserat novercam, Neque sic (inquit) male. Licet enim transponere fortunam ex his, quae praeter volumtatem eveniunt. In exilium actus est Dioge nes, neque sic male: coepit enim extorris philosophari. Zenoni Cittiensi una supererat navis mercibus onusta: cum accepisset autem, una cum mercibus eam oborta tempestate periisse, Bene profecto (inquit) agis fortuna, quae nos in pallium et Stoam compel lis. Quid igitur obstat; quo minus hos imitemur? Praefectura aliqua fungens, lapsus es? Ruri in tuo praedio vives, rerum propriarum curam gerens. At imperatoris amicitam ambiens, reiectus es? Absque periculo et otiose deges. Rursum in negotia curis laboribusque plena incidisti? Nom calida aqua ita recreat fessos artus (iuxta [Note: Pindarus. Nem. od. 4. ubi in graeco legitur
[Gap desc: Greek words]
. cum in Plutarcho sit,
[Gap desc: Greek words]
. sed prius mihi videtur rectius.] Pindarum) ut gloria honorque cum aliqua potentia laborem facit suavem facilemque
toleratu. At aliqua occurrit vel ex calumnia vel invidia adversitas, aut vituperatio? Ad Musas et Academiam secundus est vemptus: quemadmodum Pla toni fuit, cum circa Dionysii amicitiam tempesta tem adversam passus esset. Quapropter et hoc ad animi tranquillitatem magnopere prodest, ad viros respicere celerbres, an nihil ab his ipsis pertulerint. Veluti, orbitas te comtristat? Romanos impera tores aspice, quorum nullus principatum filio reliquit. Paupertatem aegre fers? Et quis ex Boeotis esse malles quam Epaminundas? Quis ve ex Romanis, quam Fabricius? At uxorcula tibi est corrupta? Non legisti ergo qpud Delphos epigramma: Mollis [Note: Quid sibi hoc velit Epigramma obscurum est. videtur autem uxo ris simulacrum hoc loqui: Agi s rex me ido lum aut effigiem suae uxoris mol lis et delicate diis com secravit. Stilponi: dictum.] et delicataerex Agis me consecravit. neque audivisti huius uxorem Timaeam corruptam esse ab Alcibiade, natumque ipsa puerum vocabat Alcibiadem, insusurrans ancillis. Verum hoc non obstitit, quin Agis Graecorum esset celeberrimus, maximusque: quemadmodum neque Stilponem inter sui saeculi philosophos, quo minus hilarissime viveret, libidinosa impedivit filia. sed etiam cum Metrocles illi exprobrasset: Num meum hoc est peccatum (inquit) an illius? dicente autem Metrocle, Illius quidem peccatum, tuum autem infortunium: Quomodo dicis, inquit? An non peccata etiam sunt offensiones? Ita sane, inquit. Offensiones autem nomne sunt eorum offensiones, quorumres male gestae? Assensus est Metrocles.
Res male gestae vero, an nom sunt eorum res male gestae, quorum et infortunia? Sic leni ac philosophica oratione, Cynici maledictum inanem demonstravit esse latratum. Porro multos non amicorum solum et familiarium, sed etiam inimicorum, contristamt ac exacerbant mala. Nam comuicia et irae, invidiaeque, morositates aemulationesque cum inimicitiis, eorum sunt vitia qui habempt, perturbant autem ac exacerbant vecordes. Quemadmodum, verbi gratia, et vicinorum iracundia, morositatesque eorum quibus cum nobis est consuetudo, pravitatesque aliquae eorum, quorum opera in rebus gerendis utimur, a quibus nom mediocriter mihi et ipse videris pertur batus: et, quem admodum Sophoclis medici amaram bilem amaro pharmaco eluunt, ita vicissim saevire, pariterque examarescere adversus illorum vicia morbosque, non admodum rationabiliter. Negotia enim tibi credita, quae geris, nom simplicibus moribus, neque bonis, quemadmodum habilibus instrumentis, sed stridulis sere ac detortis administrantur. Haecigitur corrigere, ne censeas tuum esse, quod nec alioqui facile. Sin autem illis, ut quae natura eiusmodi sint, utens, sicut medicus forcipibus dentariis, et vin culis, lenis appareas, et mediocriter quamtum res pa tiuntur, affectus sis: magis tua laetaberis affectione, quam aliorum iniucunditatibus pravitatibusque contristaberis. quemadmodum si canes latrent, tuque eos
putes facere quod ipsis conveniat, oblivisceris multa coaceruans molesta, sicuti in locum cavum atque humilem affluentia, pusillanimit atis huius infirmitatisque alienis repletae malis. Ubi enim philosophorum nomnulli misericordiae affectum erga infelices habi tum reprehendunt, quod succurrere quidem bonum sit, non autem condolere pariterque succumbere proximorum malis, quodque plus est, neque eos qui pecca re alios sentiumt, maleque affectos, aegre ac inique ferre sinumt, sed absque aegritudine maliciam sonare: iam mihi considera, quam praeter rationem fiat, quod negligimus nosmetipsos, atque aegre molesteque ferimus quod non omnes qui nos conveniunt, nobisque utuntur, aequi sunt et humani? At vide perchare Pacci, ne nosmet fallamus: non pravitatem simpliciter eorum qui nos adeunt, sed eam quae nobis videatur, adversus [Note: Ad tramquir litatem comfert, ne quid cupia mus, aut reformide mus nimis.] nos ostendi, ex
[Gap desc: Greek words]
aliqua, non pravitatis odio praetextemptes ac reformidantes. Nam vehementes circa negotia pavores, praeter'que dignitatem desideria persecutionesque, aut rursum aversiones et calumniae, gignunt suspiciones morositatesque erga homines: quorum opera his quidem nos spoliari, in illa vero conici nobis videmur. qui vero se assuefecit, ut cum reb. leviter moderateque [Note: $$$
[Gap desc: Greek words]
etiam conversari et simul cir cumagi signific. neque differume reipsa.] cir cumagatur, facillimus ad hominum conversationem atque mansuetissimus evadit. Unde rursus ad illam de eeregociis orationem redeamus. Quemadmodum
enim in febri gustantibus omnia videntur amara et iniucunda, sed cum alios videmus iisdem vesci, nec graviter ferre, non amplius cibum aut potum, sed ipsos culpamus febricitantes, morbumque: ita etiam non amplius ipsa reprehendemus negotia, neque iis indignabimur, si alios eadem imperturbate atque hilariter recipere videmus. Proinde bonum est in for tuitis casibus ad animi tranquillitatem etiam hoc, ut non perperam inspiciamus quaecumque accepta nobis, vel elegamtia adsunt, sed commixtione quadam melioribus peiora obscuremus. Iam vero visum quidem ab insigniter claris vulneratum avertentes, floridis herbeaceisque coloribus consolamur: animum vero intendimus in tristia, atque insuper cogimus rerum tri stium cogitationibus immorari, tantum non violen tia a melioribus abstractum. igitur quod ad curiosum dictum est, non iniucumde huc licet transferre: Quid adeo acute (homo invide) alienum intueris bonum, proprium autem visu praeteris? Cur tuum malum (o beate) nimium oculis observas, reddisque semper ma nifestum ac recens, praesentibus autem bonis animum non applicas? sed sicut cucurbitulae pessimos ex car ne trahunt humores, ita tu rerum deterrimas tuarum super temetipsum colligis: nihil Chio illo melior, qui ceteris multum suavis bonique vendemps vini, sibiipsi ad prandium quaerebat acetum idemptidem degu stando? Servus autem quidam ab altero interrogatus,
quid na facientem herum reliquisset, Bonis (inquit) praesentibus quaerentem mala. Multi enim bo na et potulenta suaviaque transilientes, ad tristia et prava currunt. At Aristippus non erat hoc animo, sed bono, et quemadmodum in statera optimis quibusque rebus sese recreabat, relevabatque Cum bonum igitur praedium amisisset, interrogavit unum ex iis qui se maxime simulabant condolere ac conidignari: Non netibi quidem unum praediolum est, mihi autem tres agri sunt relicti? Annuente illo: Curigitur (inquit) non tibi potius compatimur? Insanum est enim, rebus contristari amissis, et nom potius gau dere salvis. sed quemadmodum parui pueruli, si de multis ludicris unum auferatur, ceteris omnibus abiestis plorant, clamantque: simili modo nos una in re a fortuna perturbatos, cetera quoque omnianobis ipis reddere lamentamdo atque inique ferendo inutilia. Et quid (dicat aliquis) habemus? Quid autem nom habemus? Hic quidem gloriam, ille vero aedes, ille nuptias, huic autem bonus est amicus. Antipater ille Tarsensis ad moriendi beneficium recogitans, quae bona sibi alia obvenissent, ne prosperam quidem navigationem, quam ex Cilicia Athenas habuisset, omisit. Porro neque communia sunt praetereunda, sed aliqua et eorum est habenda ratio: et gaudendum quoduivimus, quod sani sumus, quod solem videmus, quod neque bellum, neque seditio est, sed terram colere
licet, marque traicere absque timore, omnibus quicum que volunt, et dicere licet et tacere, et negotium vel otium agere. Bono potius animo erimus ob haec praesentia, si eorundem non praesentium imaginationem sumamus, commonefacientes nos, quam desiderabilis sit sanitas aegrotantibus, et pax bello pressis, et tantam possidere gloriam in cluitate, ac amicos ignoto ac peregrino, quatamque aegritudinem pariat spoliari partis. Non enim unumquodque tum demum sit prectosum ac magnum, cum nobis periit, salvum autem nullius est pretii. Nihil enim ideo fit pretiosum, quod non supersit, neque quod acquiramus quidem tamquam ingentia, semperque trepidemus metuentes tamquam pro ingetibus, ne iis spoliemur: habentes autem non aspiciamus, sed contemnamus, quasi nullius sint pretii: sed quod utamur, et eo maxime ut gaudeamus, fruamurque tllis, ut etiam amissiones, si eveniamt, mitius perferamus. Multi poemata quidem aliena (ut dicebat Arcesilaus) et pictu ras st statuasque putant seoportere diligenter et particulatim singula animo atque visu obeuntes contemplari: suam autem ipsorum vitam multas habentem non iniucundas speculationes, omittunt, foras semper respicientes, alienasque admiramtes glorias et for tunas: quemadmodum adulteri aliorum uxores, suas autem et proprias despicientes. Proinde et hoc ad animi tranquillitatem haud parui momenti est, ut
quis maxime semet consideret, quaeque circase sunt: sin minus, inferiores contempletur, et nom, ut multi, contra superiores in aciem descendat. Sicut statim vincti, beatos praedicant solutos, illi autem liberos, liberivero cives, hirursum opulentos, opulenti vero satrapas, satrapae aute reges, reges vero deos, tantum non tonare etiam ipsi ac fulgurare volentes: deinde ita semper eorum quae supra se sunt cupidi, numquam suis ipsorum fortunis gratia habent.
Non divitis mihi sunt opes curae Gygis,
Nec ulla me unquam caepit aemulatio,
Opera nec admiror deum, nec magnam amo
Tyrannidem, longe ab oculis enim absest meis.
Hic namque Thasius erat, alius autem quispiam Chius, alius Galata vel Bythinus. nom contentus est, si partis alicuius vel gloriam vel potentiam nactus est inter suos cives: sed flet, quod nom inter patricios latum gerit clavum: et si gerit, quod nomdum Romanorum exercituum dux est: et si dux est, quod non consulatum gerit: et si gerit, quod non prior, sed posterior renuntiatus est. Hoc autem quid aliud est, quam congregantem ingratitudinis occasiones contra fortunam, ipsum a semetipso puniri, poenasque dare? Verumenimuero qui mente praeditus est, et sapit salu taria, sole infinita hominum milia in spiciente, Quicumque latae carpimus fructus humi, non, si quibusdam minus celebris est et dives: sedet lamen
tans, animumque deiciens: sed quodmillies inter tot milia honestius vivat et melius, laudibus evehens suum Deum, et vita, coepta pergit via. In Olympia sane non licet colluctatores eligere ac vincere: in vita vero res multorum circumvagantes praebent, ut tibi valde palce as, magisque ab aliis beatus videare quam alii abs te, si modo non cum Briareo vel Her cule descendas in certamen. Cum igitur valde fue ris admiratus eum qui lectica fertur, ut potiorem, submisso capite inspice etiam eos a quibus fertur. quumque rates transeuntem Xerxem illum beatum dixeris, ut ille Hellespontius: vide etiam eos qui fla gris compulsi Athon persodiunt, et quibus aures naresque sunt abscissae, eo quod pons a fluctibus esset dissolutus: simul et eorum considerans animum, quod tuam hi vitam, tuasque res beatas arbitrentur. Socra tes, cum amicorum quendam audivisset dicere, Proh quam sumptuosa civitas, vinum Chium mina venit, purpura tribus minis, mellis sextarius quinque drachmis: acceptum eum duxit ad farinas: Ecce semisextarius obolo venit, frugalis civitas: deinde ad olivas, binis aereolis choenix: deinde ad tuniculas humerales, decem drachmis: frugalis civitas. Quare et nos cum audierimus alium dicentem, Quam no strae res sunt exigue ac valde debiles, quod non sumus consules, aut procuratores: licebit dicere, res nostras esse splendidas, vitamque nostrambeatam, quod
non mendicamus, non gestamus onera, non adulamur. Verum quoniam Stoliditate quadam solemus [Note: Superiorum non bona tantum, sed etiam mala inspicien da. adhaerent enim et felicibus multa mala et molesta.] vitam nostram cum aliis comparare potius quam nobiscum, ipsaque natura multum ad aemulationem invidiamque prona, non tantum propriis gaudet bo nis, quantum contristatur alienis: inspice nom splendidasolum et insignia eorum quos admiraris, aut aemularis, sed retecta explicataque eorum gloria et superficie, quemadmodum florido quodam velo, ad interiorate confer, et multa videbis difficilia, multasque eos habere molestias. Pittacus ille, qui magnam fortitudinis, magnamque sapientiae iustitiaeque consecutus est laudem, convivio acceper at hospites quosdam. Superveniens autem uxor, iraque commota, subvertit mempsam: hospitibus vero pudore perfusis, Quid (inquit) singulis vobis mali accidit? Quicumque vestrumlautissime vivit, is beatus in foro quidem existimatur: cum autem ianuam aperuerit, miserrimus est. Uxor omnib. imperat, praecipit, pugnat indesinenter, a compluribus dolore afficitur, ego vero a nullo. Huiusmodi multa et divitiis, et gloriae, et regno adiumcta sunt, quae multos latent. Obstat enim fastus:
Atrida o felix, fortunite atque beate.Extrinsecus haec beatitudo apparet, armis, equis, ac exercitu circumfusis: perturbationum autem voces intrinsecus, contra vanam gloriam diversum
testantur:
Me gravibus valde damnis innexuit hostis
Iuppiter. Et,
Felix videris mi, senex,
Nam illum beatum iudico,
Sine qui periculo terminum
Vitae assecutus est suae,
Ignotus ac inglorius.
Licet ergo his etiam rationibus sedare querulantem adversus fortunam, propterque rerum vicinarum admirationem, suas domesticas extenuamtem, deicientemque. Non minimum vero animi obstat tranquillitati, sinon appetitu aptam habente proportionem ad subiectam potentiam utamur, quemadmodum velis: sed maior a speremus ac appetamus, quibus dein frustrati, Deum incusamus et fortunam, et non nostram ipsorum stoliditatem. Neque enim qui aratro velit iaculari, boveque venari leporem, infaustus est: neque ei, qui gryphis et verriculis cervos non capit, ullus genius adversatur malus: sed stoliditas pravitasque, qua conatur impossibilia. In causa vero maxime est, amor sui, qui nos primarum in omnibus partium cupidos reddit, cotentiososque, utque omnia inexplebiliter ad nos rapiamus. Locupletes enim non pariter tantum volunt eloquentes esse ac fortes, aptique ad convivia, et iucundi, regumque amici, et civitatum principes: verum nisi etiam praestatissimos
habeat canes et equos et coturnices, gal losque gallinaceos, in maerorem incidum. Dionysius sentor non contentus erat, quod inter suisaeculityrannos maximus essetised quia nulla scientia Philoxenum poetam superabat, neque disputando Platone crat superior, iratus exacerbatusque, illum quidem com [Note: Capitale erat Atheniesib. Aeginae esse: quare Platonem eo misit, ut ca pite plecte retur.] iecit in latomias, hunc autem iussit deportari in Aeginam. Non talis erat Alexander, sed quia Brison stadii cursor cum eo de velocitate certans, sponte videbatur ipsi comcedere, vebemeter indignatus est. Bene etiam Homericus Achilles, dicens:
Talis ego cum sim, qualis non ullus Achivum, Intulit,
In bello. sed in bis quae poscit concio, vincor
A' multis aliis.$$$
Megabyzum Persam in Apellis officina ingressum, deque arte pictoria dispuramtem, tacere iussit Apelles, dicens: Dum siluisti quidem, videbaris aliquis esse, propter aurum et purpuram: nunc autem hi pueri qui colores cerum, nugantem te derident. Nonnulli Stoicos ludere putant, cum audiunt sapientem apud eos non solum prudentem et iustum fortemque, sed et rhetorem et imperatorem et poetam et divitem regemque appellatum: semetipsos autem his omnibus dignos existimant. et si nom consequantur, contristantur. Atqui et inter deos alius aliam habet potentiam: et hic qusaem bellico furori praeest,
ille vaticiniis, alius lucro. atque hinc suas habent appellationes. et Iuppiter Venerem, ut cui nihil rei sit cum bellicis factis, ad nuptias thalamosque ablegat. Sunt enim quaedamex iis quibus operam damus, quorum natura eiusmodie est, ut simul ne consistere quidem possint, sed sibi adversentur: veluti eloquentiae studium, et mathematum cura, opus habent absoluto a negotiis animo, otioque: contra vero politicae potentiae, regumque amicitiae non absque negotiis occupationibusque obtingunt. Quinetiam vinum et car nium esus, corpus quidem forte reddumt ac robustum, animum vero infirmum. et pecuniarum cura quidem, et asservatio assidua, opes adauget: carum autem neglectio, contemptioque, magnum est ad philosophiam viaticum. Unde non omnia sunt omnium, sed unumquemque Delphicae parere oportet scripturae, atque semetipsum pernoscere: deinde una quapiam re uti, ad quam natura propendet, et non subinde ad aliam ex alia vitae aemulationem cogere trahereque naturam. In curru equus, in aratro bos, circa navem autem graditur ocissime delphinus. Apro vero caedem meditanti, canem oportet magnanimum invenire. Qui autem iniquo fert animo, contristaturque, quod non Est leo nutritus silvis, et viribus audax, simulque catulus Melitaeus, in mulieris viduae sinu educatus, stupidus est. Hoc vero nihilo melior est, qui pariter vult Empedocles, aut Plato, aut Democritus
esse, de mundo, deque rerum exsistentium scribens veritate: simulque dormire cum opulenta vetula, ut Euphoriom: aut cum Alexandri comessatoribus compotare, ut Medius: quique indigne fert, maestusque est, quod non est admirationi ob divitias, ut Ismenias: vel ob virtutem, ut Epaminondas. Neque enim qui in stadio currunt, quod non palaestritarum auferumt coronas, aegre serunt: sed suis ipsorum exsultant, gau dentque. Spartam nactus es, hanc orna. Et Solonrecte: At nos virtutem pro illorum divitiis non commutabimus: quoniam virtus stabilis est, at opes numc alius alias habet. Et Straton physicus, cum accepisset [Note: Straton. Unguntur palestritae, lavant aute cenaturi. Aristotel. Deus sua unicuique admetitur, optima vo luntate ac dispositione. quod si credimus, magni faciemus no stra, nom solliciti de alienis qualibuscumque.] Menedemum innumeros habere discipulos, Quid nam hoc miri est (inquit) si plures lavare volunt, quam inungi? Aristoteles quoque ad Antipatrum scribens, non solum Alexandro convenit (inquit) ut elato sit animo, quod multis imperet hominibus: sed non minus etiam iis, qui de diis sentirent quae oportet. Eos enim qui sic domestica magnifaciunt, ea quae sunt vicinorum non perturbabunt. Iam vero non postulamus ut vitis ficus, aut olea botros fe rat: nos autem si non pariter et divitum eloquentiumque, et militantium atque philosophantium, adulantiumque ac libere loquentium, et parcorum lautorumque habeamus primas, calumniamur, nobisque ipsis ingrati sumus, nosque despicimus ut in egestate paupertateque viventes. Praeterea videmus, quod na
tura etiam ipsa nos commonefaciat. Ut enim bestiis aliis alia praeparavit alimenta, fecitque ut non omnes carnibus vescerentur, neque omnes semina legerent. neque radices foderent: sic hominibus varias ad vitam agendam occasiones dedit, ut partim essent ousum pastores, partim monticolae, partim aucupes: est etiam quem pontus alit. Oportet igitur recipere quae nobis sunt accommoda, inque iis elaborare: quaeque sunt aliorum dimittere, et non redarguere Hesiodum, minus dicentem quam oportebat, Et figulus figulum, simul et fabrum faber odit. Non enim solum ii qui eiusdem artificii morisque ho minibus invident, sed etiam qui divites eloquentibus, et spectabiles divitibus, et causidici sophistis, et per Iovem, comoedis secunda usis fortuna intheatris, et saltatoribus, regumque ministris in aulis, qui liberi homines et patricii in stuporem rediguntur, cosque beatos censent, non mediocriter contristant semetipsos et perturbant. Quod autem unusquisque in semetipso tranquilli perturbatique animi penu ha beat, et bonorum malorumque dolia non in Iovis atrio locata sint, sed in anima, ipsae affectionum dif ferentiae faciunt manifectum. Nam stulti praesentia bona perperam inspiciunt, negliguntque, eo quod cu ris semper ad futura sint intenti: prudentes vero etiam praeterita evidenter reminiscendo, quasi praesentia sibi reddunt. Quod enim praesens est, minimaque
temporis parte attingi se praebet, deinde mox sensum effugit, haud amplius videtur stultis adnos pertinere, aut nostrum esse: sed quemadmodum ille apud inferos depictus funiculi tortor, asino cuidam pascenti absumere id quod tortum est permittit: ita multorum sensu carens ingrataque succedens obliuto et depascens, omnemque actionem, factumque egregium, otiumque gratum, et conversationem fruitionemque destruens, haud vitam sinit uniusmodi fieri, cum praeterita praesentibus implicitasint: sed quemadmodum heri alia fuit quam sit hodie, ita similiter erit et crastina, non eam ipsam hodiernae contribuens, omne quod factum est, extemplo infectum reddit, eo quod non veniat in mentem. Sane qui in scholis incrementa tollunt, quod essentia indesinenter sffluat, oratione unumquemque nostrum subinde alium se ipso atque alium faciunt: qui vero praeterita non retinent in memoria, neque ruminant, sedeffluere sinumt, facto reddunt semetipsos indies inferiores, inanioresque, suspensosque de crastino: quasi quae superiore anno, vel nudiustertius, vel heri sunt facta, nihil ad se pertineant, imo prorsus sibi facta nom sint. Quare et hoc animi tranquillitatem interturbat: atque illud magis, cum quemadmodum muscae a levibus speculorum locis decidunt, asperis vero adhaerent, liventibusque: sic homines ab hilaribus mitibusque defluentes, implicantur rerum tristium recordationibus:
magis vero, quemadmodum in Olyntho scarabeos aiunt in locum quendam Cantharolethron ap pellatum ingressos, egredi non posse, sed illic volutatos et gyramtes mori: ita illi in malorum recorda tionem subeuntes, pedem referre nolunt, atque respirare. Oportet autem, quemadmodum in tabella colores, itares in animo festivas et splendidas in pu blicum proferre, ac tetrica contra abscondere, restringereque. Nam prorsus delere non licet, neque ab eis liberari. Versatilis est enim mundi harmonia, quemadmodum lirae, arcusque, ac rerum humanarum purum est nihil et impermixtum: sed quemadmodum in musica soni sunt graves et acuti, et in gramma tica vocales et mutae literae: musicus autem atque gramaticus est, non qui alterutra aegre fert et subterfugit, sed qui omnibus novit uti, miscereque convenienter: ita et rebus opposita habentibus (quoniam iuxta Euripidem, bona malaque separari non possunt, verum est temperamentum quoddam ut recte habeant) non alteris animum oportet prorsus abicere ac despondere, sed, sicut harmonici solent, peiora melioribus hebetantes, malaque in bonorum medium recipientes, consonam vitae mixturam facere, nobisque accommodam. Non enim (ut ait Menander) omni homini, simul ac natus est, unus assistit genius, bonus vitae institutor: sed magis (iuxta Empedoclem) gemini quidam unumque~que nostrum,
ut natus est, Genii et Parcae suscipiunt, initiamque.[Note: Heliope a sole dicitur, Chtho nie a terra, Harmonie a cogrvenentia, Deris a cotentione aut discordia, Callisto a pulchritudine, Aeschre a tur pitudine: Dinaee a vertigine, aut revolu tione: Tho osa, a velocitate, aut a sessione potius.]
Hic erat Heliope lato vultu, Chthonieque,
Harmonieque loquens varie, Derisque cruenta,
Callistoque Aeschreque simul, Dinaee atque Thoosa,
Grataque Nemertes, Asapheiaque fructibus atra.
Itaque harum cuiusque perturbationum seminasi multemperata, cum nativitas nostra recperit, atque ideo multam habeat inaequalitatem, optat quidem prudens meliora, exspectat autem et altera: utiturque utrisque cum cautione, ut ne quid nimis. Non enim so lum is, qui diem crastinum minime desiderat (ut ait Epicurus) iucundissime ad crastinum diem accedit: verum etiam divitiae oblectamt, et gloria, et poten tia et magistratus, eosque praesertim, qui contraria minime reformidant. Vehemens enim in singulis cu pido, vehementissimum incutiens timorem ne adepta nos relinquant, infirmam facit instabilemque gra tiam, quemadmodum flammam afflatam. Cuiautem ratio id prastat, ut fortunae non timide intrepideque dicat, lucundum quidem erit si quid attuleris, extguus [Note: Nemertes, a certitudine. Asapheia, ab incertitud. Significat autem, nobis terrena et caelestia comitari bona et mala, vicia et virtutes fato dari, nosquive dum vivimus: nempe genium bonum et malum.] vero dolor si me reliqueris, hunc suavissime praesentibus uticomfidentia facit, quodque non metuit rerum amissionem tamquam intolerabilem. Licet enim Anaxagorae animum, quo in filii obitu excla mavit, Noveram me genuisse mortalem, non admirari solum, sed et imitari: dicereque ad unumquodque
fortuitorum, novi me divitias habere in unum diem, et instabiles. scio magistratum eos auferre posse, qui dederunt. scio coniugem esse probam, mulierem ta men: atque amicum esse hominem, animal natura mis tabile, ut dixit Plato. Huiusmodi enim praeparationes affectionesque, si quid contingat praeter animi senrentiam, sed non praeter exspectationem, quae nom recipiunt illud, Nom putaram, et multa sperabam, et illud, Haec non exspectabam, saltus veluti cordis pulsusque auferumt, citoque rursum ea quae insanita perturbationemque incutere solent, sedam. Quare Carneades magnis in negotiis suggerebat, quod omne inexpectatum, totum ad tristitiam animique perturbationem vergat. Macedoniae regnum vix Romani imperii centesima pars erat: sed Perseus quidem amissa Macedonia, et ipse suam lamentabatur fortunam, videbaturque omnibus omnium infeliciss. calamitosissimusque factus. qui autem eum vicerat Aemylius, tradito alteri imperante terrae simulmarique exerci tu, coronatus sacrificabat, beatus merito iudicatus. Hic enim accipiens principatum, noverat restituendum: ille vero amisit, cum non exspectasset. Bene autem et Poeta, cuiusmodi esset quod praeter exspectationem evenire solet, docuit. Vylsses enim moriente quidem cane lacrimas profudit, uxori vero ploranti assidens nihil tale passus est. Huc enim advenit affectum habens subiectum ac praeoccupatum, in illum autem incidit
ex insperato, subitoque, et propter inopinatum casum lacrimatus est. In universum aut~e, in rebus praeter sententiam evententibus, quaedam naturaliter tristiciam molestiamque inferumt: plurima vero aegre ferre comsuescimus discimusque opinione. et non inutile est ad haec semper habere in promptu illud Menandri:
Nil passus es, si recte dissimules, mali.Quid enim ad te (inquit) si neque corpus attingit, neque animam? quale est, ignobilitas patris, aut uxoris adulterium, aut coronae praesidentiaeque ablatio: quibus praesentib. nom prohibetur homo tam corpore quam animo rectissime valere. Ad ea vero quae suapte na tura tristitiam inferre videntur, ut sunt morbi et dolores amicorum, liberoruque mortes, illud Euripidis
Hei mihi. Quid hei mihi? seilicet passi sumusNulla siquidem oratio affectionem irruentem macillanteque ita reprehendit, ut illa quae communis et naturalis admonet necessitatis: cui propter corpus immixtus homo, hamc solam fortunae ansam praebet, in principalibus vero ac maximis tutus comsistit. Demetrius cum Megarensium civitatem caepisset, Stilponem interro gavit, Nun quid suarum rerum direptum esset? et Stilpo: Nemme~ (inquit) vidimea ferentem. Quare fortuna licet cetera omnia praedetur et auferat, huiusmodi tamen quippia in nobis ipsis habemus, quod nec agerent, nec ferrent omnes Achivi. Unde non oportet
naturam penitus extenuare, nec deprimere, quasi nihil validum, neque dur abile, neque quod supra fortunam sit, habentem, sed e diverso, scientes exiguam esse hominis partem quae sit debilis fragilisque, quaeque recipit fortunam: partis autem melioris nos ipsi dominium habemus, in qua maxima bona fundata, nem pe bonae opiniones et mathemata, rationesque ad virtutem pertinentes, essentiam habent, quae neque corrumpi, neque auferri queat: oportet nos ad futura invictos esse ac animosos, adque fortunam dicere, quae Socrates se fungens ad accusatores Anytum ac Melitum dicere, ad iudices revera dicebat: Occidere me quidem Anytus et Melitus possunt, laedere ve ro non possunt. Quippe fortuna potest morbo circumdare, auferre pecunias, calumniari apud populum, aut tyrannum: malum autem et timidum, et humilem et degenerem, invidumque facere non potest eum qui bonus est, et fortis et magnanimus: neque adimere animum, quo semper praesente, maius ad vitam agundam commodum habemus, quam si gubernator praesens sit in mari. Gubernator enim neque fluctus asperos mitigare, nec ventum potest: neque portum ubi velit, habeatque opus, nancisci, neque animose intrepideque exspectare eventum: sed donec nondum desperavit, arte utens fugit, vehementer obscuram formi dans tempestatem: et donec inferiorem malum ex profundo mari eripiat, tremens sedet, interque spem
inetumque dubius. Prudentis autem animus etiam corpori tranquillitatem plurimum praebet, morborum destruens apparatum temperantia, victuque frugi et mediocribus laboribus: et si quod extrinsecus perturbationis principium, veluti turbinis discursatio exoriatur, intrepidus manet, et, ceu levis antenna, [Note: Asclepiad. Sentit de consciscen da morte, quod nefas est Chri stianis.] tramsversus praeterit, ut ait Asclepiades. Si quid autem eum aprehendat, superetque, quod supra ratione~ma gnumque sit, portus est in propinquo, licetque enatare e corpore: quemadmodum si scapha eum capere non possit. At stultum mortis timor, non vivendi desiderium eo redigit, ut a corpore pendeat, implicatus illi: que~admodum Ulysses caprifico, cum metueret subiestam Charybdim, ubiventus neque manere, neque navigare sinit, utque res partim fastidiose, partim meticulose ferat. Qui autem animae naturam [Note: Spes melio ris post mortem status, mortem facit contemnere, ac tranquille vivere.] usquequaque considerat, eiusque mutationem per mor tem in melius, aut certe non in peius recogitat fore, is sane haud parvum habet ad vitam tranquille agundam viaticum, in co quod mortemnon reformidat. Cui enim licet virtute, adeoque propriat parte, nempe animo imperium obtinente, suaviter vivere, aque alienis praeterque naturam excellentib. aequo recedere animo, dicereque, Absolvet me Deus ipse cum ego voluero: quid'nam huic atrox, aut difficile, aut turbu lentum adcasurum possemus cogitare? Nam qui dicit, Praeoccupanite o fortuna, omnemque tibi abstuli
copiam subeundi, is non repagulis, ne que claubius, neque muris sese animavit, sed dogmatibus rationibusque, quorum participes esse possunt omnes qui volunt. Et nihil est desperandum, diffidendumque his ita dictis, sed unumquemque oportet admiratione ac zelo, numinisque simul afflatu ductum, sui ipsius experimentum capere, considerationemque in minoribus ad maiora, non declinantem, neque repellentem eorum curam, neque aufugientem. Forsan autem nihil erit difficilius. Tristiciam enim incutit, molliciemque inexercitatam, illa animi dulcedo, quae semper circa facillima versatur, adque suavissima ex eventibus[Note: Omnia tristia iugiter habere in conspectu, meditataque, levia ea et tolera bilia reddit.] insperatis secedit. Anima vero quae morbi et doloris, exiliique imaginationem excipere ac perferre meditatur, rationeque adacta est ad singula, ea multam deceptionem, inanttatem, debilitate~que in iis quae atrocia videntur, inveniet, ut singulatim ratio demonstrat. Proinde multi etiam illud Menandri exhorrent:
Non patiar hoc, iactare vivo nemini
Licet.$$$
Ignorantes, quantum ad aequanimitatem bonum sit, meditari, atque posse apertis fortunam adversam ocu lis intueri, neque in semetipso imaginationes facere intactas tenerasque, quasi in umbra sis educatus, in multisque spebus semper concedentibus, ad resque pla ne resistentibus nullas. Illud sane et ad Menamdrum
dicere habemus, qui ait:
Non patiar hoc, iactare vivo nemini
Licet ---
At vivo dicere licet: Hoc non faciam, non mentiar, non utar dolo malo, non defraudabo, non struam insidias. Hoc enim cum sit in nostra potestate, non parvum, sed magnum ad animi tranquillitatem adiumentum nobis praesto est: quemadmodum e diver so tranquillitati maxime adversatur conscientia, quod nempe conscius mihi sum atrocia perpetrasse, uclutihulcus in carne, sic in anima paenitentiam in desinenter cruentamtem ac pungentem relinquit. Alias quidem tristicias ratio tollit, paenitentiam vero ipsa operatur mordentem cum pudore, poenasque sumentem a semetipsa. Quemadmodum enim frigore afflicti, in epialis sebribusque ardentes, peius longe habent, magisque fatigamtur iis qui extrinsecus haec a gelu vel aestu patiuntur: ita leviores fortuita maesticias habent, ucluti extrinsecus illatas. Hoc autem, Horum nemo fuit mihi causa auctorque malorum,
Verum egomet mihi: ---
cum lametabiliter delictis occinitur intrinsecus, gra viorem reddit turpitudine dolorem. Unde neque sumptuosae aedes, neque auri copia, neque generis dignitas, neque principatus magnitudo, neque eloquii gratia, neque vehementia dicendi, tantam serenitatem tranquillitate~que vitae praebet, quantam animus sese expur
gans a pravis negotiis consiliisque, quique vitae agundae fontem, nempe affectum qutetum habeat ac impollutum: unde honestae fluum actiones, habentque nu mine afflatam hilaremque efficaciam, una cum erecto animo, memoriqmque iu cundiorem firmioremque quam spes illa senectutis altrix, ut ait Pindarus. Haud enim thuris vascula solum, ut Carneades dicebat, etiam evacuata bonum odorem diu referunt, retinentque: sed etiam in animo prudentis honestae actiones semper inscalptum recensque linquunt studium, quo gaudium irrigatur et reflorescit, contemnitque lugentes vitam et conviciis afficientes, ut quandam malorum regtonem, aut fugitivorum locum hic animabus designatum. Admiror autem Diogenem, qui hospitem suum in Lacedaemone instructum videns ad festum quoddam, et exsultantem, Vir autem bonus (inquit) an non omnem diem festum existimats Et sane perquam splendidum, si honeste vinimus. Templum enim san ctissimum, Deoque dignissimum hit mundus est: in hoc introducitur homo per nativitatem, non manufactorum immobiliumque spectator simulacrorum, sed qualia divina mens visui obiecit, nem pe sensibilia, quae intelligibilia imitentur (ut ait Pla to) insitum vitae principium, motusque habentia, solem et lunam et sidera, fluminaque novam semper aquam emittentia, et terram plant is atque animalibus alimenta germinantem, unde vitam, cum initiatio
sit, et festum quoddam perfectissimum, plenam esse animi tramquillitatis gaudiique oportet: nom quemadmodum multi Saturnalia et Bacchanalia et Pa nathenaea, aliosque huiusmodi dies exspectant ut laetentur, respirentque venali risu, mimis ac saltatoribus mercedes persolventes. Deinde illic quidem bene ominantes sedemus modeste, (nemo enim plorat qui initiatur, neque quisqualamentatur Pythia spectans, bibensve in Saturnalibus) quos autem festos dies nobis Deus supperditat, quorumque mysteria nos docet, deturpant, semper fere in plor atibus aegritudi nibusque et sollicitudinibus laboriosis vitam transigentes, et organis quidem gaudent iucunde resonantibus, avibusque canoris, animantiaque ludentiae subsilentiaque libenter vident, et eregione rugientibus frementibusque et tetricis contristantur. Cum autem suam ipsorum vitam tristem ac maestam atque iniucundissimis perturbationibus negotiisque et curis nullum finem habentibus, constrictam semper ac compressa videant, ipsi sibi respirationem aliquam et quietem alicunde acquirere negligunt: imo neque amicis hortantibus amplectuntur doctrinam, quautentes et praesentibus se absque querimonia accomae modabunt, et praeteritorum cum gratitudine recordabumtur, ac in posterum spem propitiam atque alacrem habentes, absque metu ac suspicione aetatem exigent.
INquirenti mihi in me, quaedam apparebant Serene, in aperto po sila, quaemanu praeciderem, quaedam obscuriora et inrecessuiquaedam non continua, sed ex intervallis redeuntia, quae vel molestisstma dixerim, ut hostes vagos et ex occasionib. assilientes, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse, nec tamquam in pace securum. Illum tamen habum in me maxime, deprehendo (quare enim non verum, ut medico, fatear?) me nec bona fide liberatun: hic quae timebam et oder am, nec rursus obnoximum. In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moro so positus sum. nec aegroto, nec valeo. Nom est quod dicas, omnium virtutum tencra esse principia, tempore ipsis duramentum et robur accedere. Nom ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico, et eloquentiae famam, et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere. Et quae veras vires parans, et quae ad placendum fuco quodam subornantur, exspectant annos, donec paulatim calorem diuturnitas ducat. Sed ego vereor, ne consuetudo,
quaerebus affert constamtiam, hoc vitum in me altius figat. Tam bonorum quam malorum longa conversatio, amorem in ducit. Haec animi inter utrumque du bii, nec ad recta fortiter, nec adprava vergentis infirmitas, qualis sit, nom tam semel tibi possum, quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi, tu morbonomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor. Placet non in ambitionem cubile composicum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus aut mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata, noc sumenda sollicite. Placet cibus, quem nec parent familiae, nec spectent, non ante multos paratus dies, nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nibil haceat accersiti pretio, sed ubilibet non defuturus, nec patrimonio gravis, nec corpori, nec rediturus qua intraverat. Placet minister imcultus et rudis vernula, argentum grave rustici pae tris, sine ullo opere et nomine artificis: et mensa non varietate macularum conspicua, nec per multas elegantium dominorum successiones civitatino ta: sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur, nec accendat invidia. Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagii, duligentius quam iam intra pri vatum modum vestita et auro culta mancipia, et agm en servorum nitentium. Iam domus etiam quae
calcatur pretiosa, et divitiis per omnes angulos dissipatis, decta sua fulgentia, et assentator comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid perlucentes ad imum aquas, et circumfluentes ipsa con vivia, quid epulas loquar scena sua dignas? Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria, et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attolo. Recedo itaque non peior, sed tristior. Nec inter illa frivola mea tam altus incedo, tamtusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint: nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit. Placet vim praeceptorum sequi, et in mediam ire rem publicam. Placet honores fascesque, non purpura, aut aureis virgis adductum capessere: sed ut amicis propinquis ve, et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Prom ptus, compositus, sequor Zenonem, Cleanthem, Chrysippum: quorum tamen nemo ad rem pub. accessit, et nemo non permisi. Ad quam cum animum insoli tum arietari permisit, ubi aliquid occurrit, aut indignum (ut in omni vita humana multa sunt) aut parum ex facili flens, aut multum temporis res nom magno aestim andae poposcerunt, ad otium comvertor: et que~admodum pecoribus fatigatis quoque velocior domum gradus est, placet intra parietes suos vitam cohercere. Nemo ullum auferat diem, nihil dignum tanto impemdio
redditurus: sibi ipsi animus haereat, se colat, ni hil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet. Ame tur expers publicae privataeque curae tramquillitas. Sed ubil lectio fortior erexit animum, aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, com modare alteri vocem, alteri operam, et si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alterius coercere in foro superbiam, male secundis rebus elati. In studiis puto mehercule melius esse res ipsas intueri, et harum causa loqui: ceterum verbareb. permittere, ut qua duxerint, hac inelaborata sequatur oratio. Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu nunc id agere, ne te posteri taceant? Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum. Itaque occupandi temporis causa in usum tuum, non in praeconium aliquid simplici stylo scribe. Minore labore opus est studentibus in diem. Rursus ubise animus cogitationis magnitudine levavit, am bitiosus inverba est, altiusque ut spirare, ita eloqui gestit, et ad dignitatem rerum exit oratio: oblitus tum lenis pressiorisque iudicii sublimis feror, et ore non tantum meo. Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae mentis infirmitas, cum ne paulatim defluam, vercor: aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam, et plus fortasse sit quam quod provideo. Familiariter cnim domestica aspicimus, et semper iudicio favor
officit. Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, visi quaedam in se dissimulassent, quaedam apertis oculis transiliissent. Non est enim quod magis aliena iudices adulatione perire, quam nostra. Quis sibi verum dicere au sus est? quis non inter adulantium, blandientiumque positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus est? Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sitas, dignum putes me, qui tibi tram quillitatem debeam. Nom esse periculosos motus animi, nec quicquam tnmultuosi afferenteis, scio. Ut vera tibi similitudine id de quo queror exprimam, non tempe state vexor, sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali, et succurre in conspectu terrarum laboranti.
Cap. 2. Quaero mehercule iamdudum, Serene, ipsetacitus, cui talem affectum animi similem putem. Nec ullius propius admoneor exemplo, quam eorum qui ex longa et gravi valetudine expliciti, motiumculis levibusque interim offensis perstringumtur, et cumireliquias effugerint, suspicionib. tamen inquietantur, medicisque iam sani manum, porrigumt, et omnem calorem corporis sui ca lumniantur. Horum Serene nom parum est corpus sanum, sed sanitati parum assuevit. Sic est quidam tremor etiam tranquillimaris aut lacus, qui ex tempestate requievit. Opus est itaque non illis durioribus, quae etiam transcurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis: sed illud quod ultimum
venit, ut fidem tibi habeas, et recta ire via te credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, et quorundam circa ipsam errantium viam. Quod desideras autem, magnum et summum est, Deoque vicinum, non concuti. Hanc stabilem animi sedem, Graeci
[Gap desc: Greek words]
, de qua Democriti volumen egregium est. Ego eam tran quillitatem voco: nec enim imitari et transferre verba ad illorum formam necesse est. Res ipsa de qua agitur, aliquo signanda nomine est, quod appellationis Graecae vim debet habere, non faciem. Ergo quaerimus quomodo animus semper aequalis, seoundoque cursu eat, propitiusque sibisit, et sualaetus aspiciat, et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat, nec attollens se unquam, nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc pervoniri possit, in universum quaeramus. Sumes tio ex publico remedio quantum voles. Totum interim vicium in medium protrahendum est, ex quo co gnoscet quisque partem suam. Simultu intelliges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui, quam hi, quos ad professionem speciosam alligatos, et sub ingenti titulo laborantes, insua simulatione pudor magis quam voluntas tenet. Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur, ac taedio, assiduaque mutatione propositi, quibus semper placet quo dreliquerunt, et illi qui marcent et oscitant.
Adice illos qui nom aliter, quam quib. difficilis som nus, versant se, et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant: statum vitae suae formando subinde, in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium, sed senectus ad novandum pigra deprehendit, Adice et illos, qui nom inconstantiae vitio parum leves sunt, sed inertia. Vivunt, non quomodo volunt, sed quomodo coeperumt. Innumerabiles deinde proprietates sunt, sed unus effectus vitii, displicere sibi: hoc oritur ab intempe ramtia animi, et cupiditatib. timidis, aut parum pro'speris, ubi aut non audent, quantum concupiscunt, avinon consequuntur, et in spem toti prominent, semper instabiles mobilesque sunt. Quod necesse est accidere pendentibus advotasua. Omni vita pendent, et inhonesta se ac difficilia docentm, coguntque: et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, et dolent se prava frustra voluisse. Tunc illos et paenitentia caepti tenet, et incipiem ditimor, sur repitque illaiactatio animi, non invenientis exitum: quia nec cupiditatibus suis imperare, nec obsequi possunt, et cumctatio vitae parumse explicantis, et inter destituta vota torpentis animi situs. Quae omniae graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium profugerunt, ad secreta studia, quae patinon potest animus ad civilia erectus, agendique cupidus, et natura inquietus, parum scilicet in se solaciorum
habens: ideoque detraciis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus ospicit se sibirelicius. Hinc illud est taedium et displicentia sui, et nusquam residentis animi volutatio, et otii sui tristis atque aegra patientia: utique ubi causas fateri pudet, tormenta introrsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsas stra angulant. Inde maeror marcorque, et ille fluctus mentis incertae, quam inchoata habent suspensam, deplorata tristem. Inde ille affectus otium suum detestamtium, querentiumque nihil ipsos habere quod agant, et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia: et omnes destrui cupiunt, quia se nom potueruni provehere. Et ex hac animadversione alienorum processuum, et suorum desperatione, obirascens fortunae animus, et de saeculo querens, et in angulos seretrahens, et poenae incubans suae, dum taedet sui, pigetque. Natura enim humanus animus agilis est, et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se, atlollendique materia est: gratior quibusdam pessimis ingeniis, quae occupationibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocitur as manus ap petunt, et tactu gaudent: et foedam corporum sca biem delectat, quic quid exasperat: non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ul cera erumpunt, voluptati esse laborem, vexationemque.
Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum cum quodam dolore delectant: ut versare se, mutare nomdum fessum latus, et alio atque alio polistu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens. Quod proprium aegri est, nihil diu pati, et mutationibus ut remediis uti. Inde peregrinationes susci piumtur vagae, et littora pererramtur, et modo mari se, modo terra experitur, semper praesentibus insesta levitas. Nunc Campaniam petamus: iam delicata fastidio sint, inculta videantur. Bruitios et Lucanos saltus persequamur Aliquid tamen inter deserta amoeni requiratur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalorereleventur. Tarentum petatur, laudatusque portus, et hiberna caeli mitioris, et tecta vel antiquae satis opulenta turbae. Iame flectamus cursum ad urbem, nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt. Iuvat iam et humano sanguine frui. Aliud ex alio suscipitur, et spectacula spectaculis mutantur, ut ait Lucretius, hoc se quisque modo semper fugil. Sed quid prodest, si non effugit? sequitur seipse, et urget gravissimus comes. Omnes itaque scire debemus, non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum. Infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes, nec voluptatis, nec nostrae, nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita saepemutando, incadem
revolvebantur, et non reliquerant novitati locum. Fastidio illis esse coepit vita, et ipse mundus: et subit illud rabidarum deliciarum, Ouousque eadem?
Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum, quaeris? Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum, et rei publicae tractatione, et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole et exercitatione curam corporis educunt, athletisque utilissimum est, lacertos suos, roburque cui se vendicaverumt, maiore temporis parte nutrire: ita nobis animum ad rerum civilium tut amen parantibus, in opere esse, lomge pulcherrimum est. Nam eum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit, comunia privataque pro facultate admi nistrams. Sed quia in hac, inquit, tam insana hominum ambutione, tot calumnitatorib. in deterius recta torquentibus, parum tuta simplicitas est, et plus futurum semper est quod obstet, quam quod succedat, a foro quedem et publico recedendum est, sed habet, ubi se etiae in privato lare explicet magnus animus. Nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur: sic homi num, quorumaxime in seductus actiones sunt. ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abscomderit, prodesse velit singulis et universis, ingenio, voce, comsilio. nec enim is solus reip. prodest, qui camdidatos extrahit, et tuetur reos, et de pace belloque censet: sed qui iuventu
tem exhortatur, qui intanta bonorum praeceptorum inopia virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit: et si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus assessoribus verba pronuntiat, quam qui docet quid sit insticia, quid pietas, quid sapientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quantum bonum sit bona conscientia? Ergo si tempus in studia conferas, quod sub duxeris officiis, nom deserueris, nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat, et cornu dextrum lae vumque defendit: sed qui portas tuetur, et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur, vigiliasque servat, et armamentario praeest. Quae ministeria quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt. Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus, multos in amicitiam attrahes, affluet ad te optimus quisque. Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa. Quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget. Nam si omnem conversationem tollimus, et generi humano renunciamus, vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc so litudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum.
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere, et mare submovere, et aquas contra difficultates locorum educere, et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit. Alii parce illo utimur, alii prodigetalii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii ut nulles habeamus reliquias. Quare nihil turpius, quam grandis natusenex, qui nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem. Mihi carissime Serene, nimis videtur submississe temporibus se Athenodorus, nimis cito refugisse. Nec ego negave rim aliquando cedendum: sed sensim relato gradu, et salvis signis, salva militari dignitate. Sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem cum armis veniunt. Hoc puto virtuti faciendum, studiosoque virtutis, si praevalebit fortuna, et praecidet agendi fa cultatem: non statim aversus inermisque fugiat, latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi. Sed parcius se inserat officiis, et cum delectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit. Militare non licet, honores spectet: privato vivendum est, sit orator: silentium indictum est, tacita advocatione cives iuvet: periculosum etiam ingressu forum est, in domibus, spectaculis, in conviviis, bonum contubernalem, amicum fidelem, temperantem convivam agat. Officia si civis amiserit, hominis exerceat. Ideo magno animo nos non unius
urbis moenibus clusimus, sed in totius orbis commer cium emisimus. Patriamque nobis mundum professi[Note: Sufes consul dicitur lingua Punica. Pryta nes, summus erat post
[Gap desc: Greek word]
magistratus Athenis. Sic arbitror et Ceryca, alicuius populi summum magistratum di ctum: non enim, opinor, praeconem intellexit.] sumus, ut liceret latiorem virtuti campum dare. Praeclusum tibi tribunal est, et rostris prohiberis, dut comitiis: respice postte, quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum. Numquam ti bi ita magna pars obstruetur, ut non maior relinquatur. Sed vide ne totum istu vitium tuum sit. Non vis enim nisi comsul, aut prytanes, aut ceryx, aut$$$ sufes administrare rem pub. Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus? Etiam si alii primam fron tem tenebumt, te sors inter gregarios posuit: inde voce, adhortatione, exemplo, animo, milita. Praecisis quoque manibus ille in praelio invenit, quod partibus comferat, qui stat tantum et clamore iuvat. Tale quiddam facies, si a prima te rei pub. parte fortuna submoverit, stes tamen, clamore iuves: si quis fauces op pressit, stes tamen, et silentio iuves. Numquam inutuilis est opera civis boni. Auditu enim, visu, vultu, nutu, obstinatione tacita, incessuque ipso prodest. Ut salutaria, quae citra gustum tactumque odore proficiunt: ita virtus utilitatem citam ex longinquo et latens fundit, sive potitur et fruitur suo iure, sive precarios habet accessus, cogiturque vela contrahere: sive otiosa mutaque est, et angusto circumscripta, sive adaperta, in quocumque habitu est, prosit. Quid tu parum utile putas, exemplum bene quiescentis?
Longe itaque optimum miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis, aut civita tis conditione prohibetur. Numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit. Numquid potes invenire urbem miseriorem, quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent? mille trecentos cives, optimum queque occiderant. Nec finem ideo faciebat, sed irritabat se ipsam saevitia. In qua civitate erat Ariopagos reli giosissimum iudicium, in qua senatus, populosque senatui similis, coibat quottidie carnificum triste collegium, et infellx curia tyrannis angusta. Poteratne illa civitas conquiescere, in quatotyranni, quot sae tellites erant? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio lo cus apparebat contratantam vim malorum. Unde enim miserae civitati tot Harmodios? Socrates tamen in medio erat, et lugentes patres consolabatur, et desperantes de repub. exhortabatur, et divitibus opes suas maerentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam, et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, cum intra trigin ta dominos liber incederet. Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt: et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit, ut scias et in afflictarepub. esse occasionem sapienti viro ad se proferendum: et in florentiae
beata, pecuniam, invidiam, mille alia vitia inermia regnare. Utcumque ergo se res pub. dabit, utcumque for tuna permittet, ita aut explicabimus nos, aut contrahemus. Utique movebimus, nec alligati metu tor pebimus. Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis et catenis circumfrementibus, non alliserit virtutem, nec absconderit. Non enim debet servantem se obruere, ut opinor. Cuvius Dentatus aiebat, malle esse semortuum, quam non vivere. Ultimum malorum est, ex vivorum numero exire ante, quam moriaris. sed faciendum erit, si in rei pub. tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac literis vendices, ne aliter quam periculosae navigatione submersus portum petas, nec exspectes donec res te dimitt ant, ab ipsis te ipse disiungas.
Cap. 4. Inspicere autem debemus primum nosmetipsos, deinde quae aggredimur negotia, deinde eos quorum causa, aut cum quibus. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare: quia fere plus nobis videmur posse quam possimus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur: alius patrimonio suo plus imperavit, quam ferre possit: alius infirmum corpus laborioso oppressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam fromtem desiderant: quorundam contumacia nom facit ad aulam. Quidam non habent iram in potestate, et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert. Quidam urbae
nitatem nesciunt continere, nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est. Ferox impatiensque natura irritamenta nocitura libertati evitet.
Aestimanda sunt deinde ipsa quae aggredimur, et vires nostrae cum rebus quas tentaturi sumus com parandae. Debet enim semper plus esse virium in actore, quam in pondere. Necesse est ut opprimant onera, quae ferente maiora sunt. Quaedam praeterea non tam magna sum negotia, quam soecunda, multumque negotiorum ferunt. Et haec fugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur. Nec accedendum eo, unde liber regressus nom sit. His admovenda manus est, quorum finem aut facere, aut sperare possis. Certe relinquenda, quae latius actu procedunt, nec ubi proposueris desinunt.
Hominum quoque delectus habendus est, an digni sint, quibus partem vitae nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri iactura perveniat. Quidam ul tro officia nostra nobis imputamt. Athenodorus ait, ne ad cenam quidem se iturum ad eum, qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intelligis, multo minus ad eos iturum, qui cum amicorum officiis paria in mensa facium, qui fercula pro comgiariis numerant, quasi in alienum honorem intemperamtes sint, deinde illi sint testes spectatoresque. Non delectabit popi nasecreta. Considerandum est utrum natura tur agemdis
rebus, an otio, studio, contemplationique apitor sit: et eo inclinandum, quo te vis ingenii defert. Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit, utiliorem componendis monimentis historiarum ratus. male enim respondent coacta ingenia, reluctan te natura irritus labor est.
Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis. Quantum bonum est, ubi sunt praeparata pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspe ctus ipse delectet? Quos scilicet vacuos, quantum fieri poeterit, a cupiditatibus, eligemus. Serpunt enim vicia, et in proximum quemque tr ansiliunt, et contactu nocent. Itaque ut in pestilentia cavendum est, ne corruptis iam corporibus et morbo flagran tibus assideamus, quia pericula trahemus, afflatuque ipso in proximo labor abimus: ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos assumamus. Initium morbi est, aegris sana miscere: nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris, aut attrahas. Ubi enim istud invenies, quod tot saeculis quaerimus? Pro optimo est, minime malus. Vix tibi esset facultas delectus fe licioris, si inter Platonas et Xenophontas, et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres: aut si
tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur: sicut multos peiores quam unquam alias, maximorumque molitores scelerum. Utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intelligi: habere debuit et bonos, quibus se approbaret: et malos, in quibus vim suam experiretur. Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen vitentur tristes, et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querelas placet. Constet illi scilicet fides et benevolentia: tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus, et omnia gemens.
Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumarum materiam. Nam si omnia alia quibus[Note: Multae perturbationes ex patrimoniis oriuntur. Paupertas aptiro ad trauquillitatem quam divitiae.] angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis, quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit. Itaque cogitandum est, quato levior dolor sit non habere quam perdere: et intelligemus paupertatem eo minorem tormentorum, quo minorem damnorum esse materiam. Er ras enim, si putas, animosius detrimenta divites ferre. Maximis minimisque corpoibus par est dolor unlneris. Bion eleganter ait: Non minus molestum esse calvis, quam comatis, pilos velli. Idem scias licet de pauperibus, locupletibusque, par illis esse tormen tum. Utrique enim pecunia sua adhaesit, nec sine sensu
avelli potest. Tler abilius autem est, ut dixi, faciliusque, non acquirere, quam amttere. Ideoque laetiores videbis, vos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit. Vidit hoc Diogenes, vir ingentis ani mi, et effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud pau pertatem, inopiam, egestatem voca, et quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo humc non esse felicem, si que~mihi alium inveneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est, inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios, unum esse cui noceri nom possit. Si quis de selicitate Dioge nis dubitat, potest ipse dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis non praedia, nec hori sint, nec alieno colono rura pretiosa, nec grande in foro soenus. Nom pudet, quisquis divitiis adstupes? Respice agedum mundum. Nudos videbis deos, omnia dantes, nihil habentes. Hunc tu pauperem putas, an diis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit? feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi quottidie servorum, velut imper atori exercitus, reserebatur, cui iamdudum divitiae esse debuerant, duo vicarii et cella laxior. At Diogeni serus unicus fugit, nec eum redumcere, cum monstraretur, tanti putanuit. Turpe est, inquit, Manen sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse. videtur mihi dixisse: Age tuum negotium
fortuna, nihil apud Diogenem iam tui est: fugit mihi servus, immo liber abiit. Familia vestiarium petit, vietumque Tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt. Emenda vestis, et custodien dae rapacissimae manus, et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi quod facilime negat sibi? Sed quoniam non est tantumroboris nobis, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora pusilla, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur, et undique magnitudo sua vulneribus obiecit. Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.
Placebit autem nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent: praesertim cum in vicino reme dium sit, et possit ipsa paupertas in divitias se, adnocata frugalitate, comvertere. Assuescamus a nobis removere pompam, et usu rerum ornamenta metiri. Cibus fame~ domet, potio sitim, libidoque qua necesse est effluat. Discamus membris nostris invitis cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum suadent mores. Discamus continentiam augere, luxuriam coercere, gulam temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiamsi nos pudebit desideriis
naturalibus paruo parata remedia adhibere, spes effrenatas, et animum in futura eminentem velut sub vinculis habere: id agere, ut divitias a nobis po tius quam afortuna petamus. Nom potest, inquam, tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut nom multum procellarum irruat magna armamenta pan dentibus: cogendae in arctum res sunt, ut tela im vanum cadant. Ideoque exilia interdum calamitatesque in remedium cessere, et levioribus incommodis graviora sanata sunt, ubi parum audit praecepta animus, nec curari mollius potest. Quid ni? durius enim com sulitur: et si paupertas et ignominio sa rerum ever sio adhibetur, malo malum opponitur, Assuescamus ergo cenare posse sine populo, et seruis paucioribus seruiri, et vestes parare in quod inventae sunt, habitare contractius. Non in cursu tantum, circique certamine, sed in spatiis vitae interius flectendum est. Studiorum quoque, quae liberalissima impensa est, tam diu rationem habet, quam diu modum. Quo mihi innumer abiles libros et bibliothecas, quarum dominus vix tota vita sua indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit: multoque satius est pauciste auctoribus tradere, quam errare per multos. Quadraginta milia librorum Alexandrae arserunt, Pulcherrimum regiae opulentiae monumentu: alius Laudaverit, sicut Livius, qui elegantiae regum, curaeque, egregium id opus ait fuisse. BNon fuit elegantia
illud, aut cura, sed studiosa luxuria. immo ne studiosa quidem: quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaverant: sicut plerisque ignaris etiam servilium literarum, libri non studiorum instrumenta, sed cenationum ornamentasunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum. Honestius, inquis, in hos impensas quam in Corinthia, pictasque tabulas effuderim. Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes cur minus ignoscas nomen marmore atque ebore captanti, quam opera conquirenti aut ignotorum auctorum, aut improbatorum, et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent. titulique? Apud desidiosissimos ergo videbis, quicquid orationum historiarumque est, et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, bibliotheca quoque, ut necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, sie studiorum nimia cupidine oriretur. Nunc ista exquisita, et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum, in speciem et cultum parietuns comparantur.
At in aliquod genus vitae difficile incidisti, et ti bi ignoramti vel publica fortuna, vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis, nec abrumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impe dimenta crurium: deinde, tibi non indignari illa, sed
Pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta, et remissiones, et voluptatem, si vo lueris malam putare vitam potius quam invidiosam facere. Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quam cum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudine invenit, cito in familiaritatem gravissima abducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim assiduit as haberet, quam primus ictus. Omnes cum fortuna copulati sumus. Aliorum aurea catena est, aliorum laxa, aliorum arcta et sordida. Sed quid refert? Eadem custodia universos circumdedit, alligatique sunt etiam qui alligaverunt. Nisi forte leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt. Quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit: quibusdam aliena supra caput imperia [Note: Comditionem quisque suam equanimiter ferat. ut Martialis: Quod sis, esse velis, nihilque malis.] sunt, quibusdamsua: quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia. Omnis vitaseruiturtum est. Assuescendum itaque conditioni suae, et quam minimum de illa querendum: et quicquid habet circa se commodi, apprehendendum est. Nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos usus describentis arte patuere, et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem difficattatibus: possunt et dura molliri, et angusta laxari,
et gravia rite ferentes minus premere. Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus, quoniam inclu diex toto nom patiuntur. Relictis his quae nom possunt fieri, aut difficulter possunt, prope posita, spei nosirae alludentia sequamur. Sed sciamus omnia aeque levia rsse, extrinsecus dtversas facies habentia, intror sus pariter vana. Nec invideamus altius stantibus. Quae excelsa videbumtur, praerupta sunt. Illi rursus quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiorees erumt, sis perbiam detrahendo rebus per se superbis, et fortie nam suam quam maxime potuerunt in planum deferendo. Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastidio suo, ex quo nom possunt nisi cae dendo descendere: sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur: nec sublevatos se, sed suffixos, iustitia, mansuetudine, humana lege, et benigna manu praeparent multae ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pen deant. Nihiltam aeque hos ab his animi fluctibus vendicaverit, quam semper aliquem incrementis termi num figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed se ipsos quidem ultro citra extrema hortentur consistere. Sic et aliquae cupiditates animum acuent, et finitae non inimmensum incertumque producent.
Ad imperitos te mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide,
nec pedetentim ambulandum est. Tanta enim fi ducia sui est, ut obviam fortunae ire non dubitet, nec unquam loco ulli cessurus sit, nec habet ubi illam timeat: quia non mancipia tantum, possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos, et quicquid est cariorem vitam facturum, seque ipsum inter precaria numerat, vivitque ut commodatus sibi, et reposcentibus sine tristitia redditurus. Nec ideo est vilis sibi, quia scit se suum non esse: sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quamreligiosus homo sanctusque solet intueri fidei commissa. Quandocumque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet, Gratias ago pro eo quod possedi, habuique. Magna quidem res tuas mercede colui: sed quia imperas, illas do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tu volueris, etiam numc servabo: si aliud placet, ego vero faciam. Signatumque argentum, domum, familiamque meam reddo, restituo. Appellaverit natura, quae prior vobis credidit, et huic dicemus: Recipe animo meliore quam dedisti, non tergiversor, nec refugio: paratum habes a volente, quod nom sentienti dedisti: aufer. Reverti undeveneris, quid grave est? Male vivet, quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est, et spiritus inter servitia nis merandus. Gladiatores (ait Cicero) invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt: favemus,
si contemptum eius prae se ferunt. Idem evenire nobis scias. Saepe enim causa moriendi est timide mori. fortuna illa, quae ludos sibi facit: Quo, inquit, te reseruem malum et trepidum animal? Eo magis dom vulner aberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum. Vives diutius, et morieris expeditius, qui ferrum nom subducta cervice, nec manibus oppositis, sed animose recipis. Qui mortem timebit, nihil unquam pro homine vivo faciet. At qui scit hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam: et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex his quae eveniunt subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum prospiciendo, malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos exspectantesque nihil afferunt novi, securis et beata tantum spectantibus graves eveniunt. Morbus et capivitas, ruina, ignis, nihil horum repentinum est. sciebam in quam tumultuosum me contis bernium natura duxisset. Totiens in vicinia mea comclamatum est, totiens prope limen immatur as exsequias fax cereusque pressit. Saepe altius ruentis aedificii fragor sonuit. Multos ex his, quorum forum, cu ria, sermo metum contraxerat, nox abstulit, et vinctas ad sodalitium manus copulatas intercidit. Miror aliquando ad me pericula accessisse, quae circae me semper erraverum? Magna pars hominum est, quae navigatura, de tempestate non cogitat. Numquam
me in bona re mali pudebit auctoris. Publius tragicis comicisque vehementior ingeniis, quoties minicas ineptias, et ucrbva ad summam caveam fpectantia reliquit, inter multa alia cothurno non tantum sipariis fortiora, et hoc ait: Cuivis potest accidere, quod cuiquam potest. Hoc si quis in medullas demiserit, et omnia aliena mala, quorum ingens quottidie copia est, sic afpexerit, tamquam illis liberum et ad se iter sit, multo ante se armabit, quam petatur. Sero animus ad periculorum patientiam, post pericula in struitur. Non putavi hoc futurum. Numquam hoc eventurum credidissem. Quare autem non? Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas atergo sequatur? Quae dignitas, cuius non praetextam et augurale, et lora patricia, et sordes comitentur, et exportatio, notae et mille maculae, et extrema comtemptio? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio, et dominus et carnifex? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horaemomentum interest inter solum et aulam ingenuam. Scito ergo, omnem conditionem versabi lem esse: et quicquid in ullum incurrit, posse in te quoque incurrere. Locuples es, numquid ditior Pom peio? cui cum Granius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset caesaris domum, ut suam clauderet, defuit panis et aqua: cum tot flumina possideret in suo orientia, et in suo cadentia, mendic avit stillicidia,
fame ac siti periit in palatio, cognata dum illi haeres publicum funus esurienti locat. Honoribus summis functus es. Numquid aut tam magnis, aut tam insperatis, aut tam universis, quam seianus? quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit: in quem quicquid congeri poterat, dii hominesque contulerant, ex eo nihil super fuit quod carnisex traheret. Rex es, non ad Croesum te mittam, qui in rogum suum descendit iussus, et exstingui vidit, factus non regno tantum, sed etiam morti suae superstes: non ad Iugurtham, quem populus Romanus intra annum quam timuerat, spectavit. Ptolemaeum Aphricae regem, Armeniae Mithridatem [Note: $$$Memotia lapsum opinor Senecam, et Mithridatem Armenie posuisse pro Herode tetrar cha Galileae. Hunc enim Caius Calig. ex Agrippae accusatione misit in exilium Ioseph. lib. 18. antiq. cap. 14. Ptolemaei meminit Suetonius in vita Caii. Is ait, ut in exlium mitteretur, optabat, sed interfectus est, ob levem causam. Meliore fato usus esset, si missus esset in exilium.], inter Caianas custodias vidimus. Alter in exilium missus est: alter, ut meliore fato, ut mitteretur, optabat. In tanta rerum sursum ac deorsum euntium versatione, si nom quicquid fieri potest, pro fururo habes, das in te vires rebus adversis: quas infregit, quisquis prior vidit. Proximum ab his crit, ne aut in supervacuis, aut ex supervacuo laooremus: id est, ne aut quae nom possumus consequi, concupiscamus, aut adepti, cupiditatum vanitatem nostrarum sero, post multum pudorem intelligamus. Id est, ne aut labor irritus sine effectu sit, aut effectus labore indignus. Fere
enim exhis tristitia sequitur, si aut non successit, aus successus pudet.
Circumcidenda est comcursatio, qualis est magnae parti hominum, domos et theatra, et fora pererran tium. Alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum etsi aliquem exeuntem de domo interrogaveris, quo tu? quid cogitas? respom debit tibi: Non mehercule scio, sed aliquos videbo, aliquid agam. sine proposito vagantur, quaerentes negotia: nec quae destinaverunt agunt, sed in quae incurrerunt. Inconsultus illis, vanusque cursus est: qualis formicis per arbusta repentibus, quae in summum cacumen, deinde in imum inanes aguntur. His plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit. Quorundam quasi ad incendium curentium miserebe ris, usque eo impellunt obvios, et se aliosque praecipitant. Cum interim concurrerint aut salutaturi aliquem non resalutaturum, aut funus ignoti hominis prosecuturi, aut iudicium saepe litigantis, aut ad sponsalia saepe nubentis, et lecticam assectati, quibusdam locis et ipsi tulerint: deinde domum cum supervacua redeuntes lassitudine, iurant nescisse se ipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa vestigia. Omnis itaque labor aliquo referatur, aliquo respiciat. Non industria inquietos, sed insanos falsaererum imagines agitant.
Nam ne illi quidem sine aliqua spe moventur, proritat illos alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non coarguit. Eodem modo unumque~que ex his qui ad augendum turb am exeunt, inanes et leves etiam causae per urbem circumducunt: nihilque habentem in quo laboret, lux orta expellit: et cum multorum frustra liminibus illisus nomenclator persalutavit, a multis exclusus, neminem ex omnibus difficilius domi quam se comvenit. Ex hoc malo dependet illud temerarium vitium, auscultatio, et pu blicorum secretorumque inquisitio, et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur, nec tuto audiuntur. Hoc secutum puto Democritum, ita coepisse: Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa, nec publice ad supervacua se ferat. Nam si necessaria sunt, et privatim et publice nom tantum multa, sed innumerabilia agenda sunt. Ubi vero nullum officium sollenne nos citat, inbibendae actiones sunt. Nam qui multa agit, saepe fortunae potestatem sui facit: quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare, et sibi nihil de fide eius promittere. Navigabo, nisi si quid inciderit: et praetor fiam, nisi si quid obstiterit: et negotiatio mihi respondebit, nisi si quid intervenerit. Hoc est, quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere. Non illum casibus hominum excepimus, sed erroribus. Nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut co
gitavit. In primis autem cogitavit, aliquid posse propositis suis resistere. necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis desti natis rebus indulgeamus: transeamus in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationes aut consilii, aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum qui???i vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extor quet: et levitas multo gravior, nusquam se continens. Utrumque infestum est tramquillitati et nihil mutare posse, et nihil pati. Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est, sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potestab alienis, et se sibi applicet, damnanom sentiat, etiam adversa benigne interpretetur. Nuntiato naufragio, Zeno noster cum omnia sua audi??? ret submersa: Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari. Minabatur Theodoro philosopho ty rannus mortem, et quidem insepultam: Habes, inquit, cur tibi placeas: hemina sanguinis in tua potestate est. nam quod ad sepultur am pertinet, o te ineptum, si putas interesse, supra terram an infra putrescam. Canius Iulius, vir in primis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, cum Caio diu altercatus, postquam
abeunti, Falleris, ille dixit, ne forte inepta fpe tibi blamdiaris, duci te iussi: Gratias, inquit, go, optime princeps. Quid senserit, dubito. multa enim occurrunt mihi. Contumeliosus esse voluit, et ostendere quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An exprobravit illi quottidianam dementiam? Agebant enim gratias, et quorum liberi occisi, et quorum bona ablata erant. An tamquam libertatem libenter accepit? Quicquid est, magno animo respondit. Dicit aliquis: Potuit post haec iubere illum Caius vivere. Nom timuit hoc Canius. Nota erat Caii in talibus imperiis fides. Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit. Ludebat laterunculis, cum centurio agmen periturum trahens, et illum quoque citari iuberet. Vocatus, numeravit calculos: et sodali suo, vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens centurioni, Testis, inquit, eris, uno me antecedere. Lusisse tu Canium illa tabula putas? illusit. Tristes erant amici, talem amissuri virum. Quid maesti, inquit, estis vos? Quaeritis, an immortales animae sint? Ego iam sciam. nec desiit in ipso veritatem fine scrutari, et ex morte sua quaestionem habere. Prosequebatur il lum philosophus suus: iam non procul crat tumulus, in quo Caesari [Note: Caius enim deus volebat appellari.] deo nostro fiebat quottidianum
sacrum. inquit, Quid Cani nunc cogitas? aut quae ti bimens est? Obseraare, inquit Canius, proposui illo velocissimo momento, an sensurus sit animus exire se: promisitque, si quid explorasset, cir cumiturum amicos, et indicaturum quis esset animarum status. Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui satum summ in argumentum veri vocat: qui in ultimo illo gradu positus, exeuntem animam percunctatur: nec usque ad mortem, sed etiam aliquid in ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus, sed non raptim, relinquetur magnus vir, et cum cura dicendus. Dabimus te in omnem memoriam clarissimum caput, Caianae cladis magna portio.
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse. Occupat enim nonnumquam odium generis humani, et circumcurrit tot scelerum felicium turba, cum cogitaveris, quam sit rara integritas, quam ignota innocentia: ut vix unquam est, nisi cum expedit, fides: sedlibidinis lucra damnaque pariter invisa, et ambitio usque eo iam se suis nom comtinens terminis, ut per turpitudinem splendeat. Agitur animus in noctem, et velut eversis virtutibus quas nom sperare licet, non habere prodest, tenebrae oboriuntur. In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis, sed ridicula videantur: et Democritum potius imitemur, quam Heraclitum.
Hic enim quoties in pulicum processerat, flebat: ille ridebat. Huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia, et facili animo ferenda. Humanius est deridere vitam, quam deplorare. Adice, quod de humano quoque genere melius meretur, qui ridet illud, quam qui luget. Ille et speibonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet, quae corrigi posse desperat: et universa conremplatus, maioris animi est, qui risum non tenet, quam qui lachrymas: quando levissimum affectum animi movet, et nihil magnum, nihil severum, ne serium quidem, ex tanto apparatu putat. Singula propter quae laeti ac tristes sumus, sibi quisque proponat, et sciat verum esse quod Bion dixit: omnia homi num negotia similia nuptiis esse, nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse, quam conceptus inchoatos. Scd satius est publicos mores et humana vicia placide accipere, nec in risum, nec in lacrimas excidere. Nam alienis malis torqueri, aeterna miseria est. Alienis delectari malis, voluptas inhumana. Sicut illa inutilis humanitas, flere, quia aliquis filium suum efferat, et frontem suam fingere. In tuis quoque malis id agere te oportet, ut dolori tantum des, quantum poscit, nom quantum consuetudo. Plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant: et toties siccos oculos habent, quoties spectator defuit: turpe iudicantes non flere, cum omnes faciant.
Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulatione etiam simplicissima dolor eveniat.
Sequitur pars quae solet non immerito contristari, et in sollicitudinem deduci, ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Sorcrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem: Cato ille virtutum viva imago, incumbens gladio, simul de se ac de repub. palmam ferre. necesse est queri, tam iniqua praemia fortunam persolvere. Et quid sibi quisque nunc speret, cum videat pessima optimos pati? Quid ergo est? Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum animos desidera, si muliebriter et ignave periere, nihil periit. Aut digni sunt, quorum desiderio viirtus tibi placeat: aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim est turpius, quam si maximi viri timidos fortiter moriendo faciunt? Laudemus toties dignum laudibus, et dicamus: Quanto fortior, tanto felicior: hominis effugisti casus, livorem, morbum: exsisti ex custodia, non tu dignus mala fortuna. Diis visus es indignus, in quem iam aliquid fortuna posset. Sub ducentibus vero se, et in ipsa morte ad vitam respectantibus, manus iniciendae sunt. Neminem flebo laetum, neminem flentem. Ille lacrimas meas ipse abstersit: hic suis lacrimis essicit, ne ullis dignus
sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur: aut Regulum, quod tot clavis configitur: aut Catonem, quod vulnera sua fortiter tulerit? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent: ad immortalitatem moriendo venerunt.
Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas, nec ullis simpliciter osten das: qualis multorum vita est ficta, et ostentationi parata. Torquet enim assidua observatio sui, et deprehendi aliter quam solet, metuit. Nec unquam cu ra solvimur, ubi toties nos aestimari putamus, quoties aspici. Nam et multa incidunt, quae invitos denudent. et ut bene cedat tanta sui diligentia, non tae men iucumda vita, aut secura est, semper sub personae viventium. At illa quantum haberet voluptatis sincera et per se ornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis?
Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent. sunt enim qui fastidiant, quicquid propius adierunt. Sed nec virtut: periculum est, ne admota oculis revilescat: et satius est simplicitate contemni, quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus: multum interest an simpliciter vivas, an negligenter. Multum in se recedendum est. Conversatio enim dissimilium, et bene composita disturbat, et renovat affectus, et quicquid imbecillum in animo,
nec perduratum est, exulcerat. Miscenda tamen ista [Note: Interdum cum hominibus vivendum, interdum solitarie, ac absque homi num conver satione.] et alternanda sunt, solitudo et frequentia, Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri: et erit altera alterius remedium. Odium turbae sanabit solitudo: taedium solitudinis, turba.
Nec in cadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos revocanda. Cum pueris Socrates ludere non erube scebat, et Cato vino laxaoat animum curis publicis fatigatum, et Scipio tri umphale illud et militare corpus movit ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est, etiam incessu ipso ultra muliebrem molliciem fluentibus: sed ut illi antiqui viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda est remissio animis, meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris nom est imperandum, cito enim exhauriet illos numquam intermissa fecunditas: ita animorum impetus assiduus labor frangit. Vires recipient, paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, et languor. Nec ad tanta hominum cupiditas tenderet, nisi natur alem quandam voluptatem haberet lusus iocusque: quorum fre quens usus omne animis pondus, omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est. Hunc tamen si per diem noctemque continues, mors
erit. Multum interest, remittas aliquid, an solvas. Le gum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Et magni, ut dixi, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum non diem inter otium et curas dividebant. Qualem Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus, que nulla cura ultra decimam retinuit. Ne epistolas quidem post cam horam legebat, ne quid novae curae na sceretur: sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die intervixerunt, et in postmeridianas horas aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem post horam decimam in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium. Indulgendum est animo, dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit: et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo libero et multo spiritu augeat, attollatque se animus. Aliquando vectatio iterque, et mutata regio vigorem dabunt, convictusque et liberalior potio: nonnumquam et usque ad ebrietatem veniendum, nom ut mergat nos, sed ut deprimat curas. Trudit enim curas, et ab imo animum movet: et ut morbis quibusdam, ita tristitiae medetur. Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio
curarum animum et asserit, vegetioremque et audaciorem in omnes conatus facit. sed ut libertatis, ita vini salubris moderatio est. et Solonem Arcesilaumque indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est. at facilius efficiet, quisquis obiecerit crimen honestum, quam turpem Catonem, sed nec saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat: et aliquando tamen in exsultationem libertatemque extrahendus, tristisque sobrietas removenda paulisper. Nam sive Graeco poetae credimus, aliquando et insanire iucundum est: sive Platoni, frustra poeticas fores compos sui pepulit: sive Aristoteli, nullum magnum ingenium, sine mixtura dementiae fuit. Non potest grande aliquid et supra ceteros loqui, nisi mota mens. Cum vulgaria et solita contempsit, instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in arduo positum comtingere, quamdiu apud se est. Decidat oportet a solito, et efferatur, et mordeat frenos, et rectorem capiat suum, eoque feratur, quo per se timuisset ascendere. Habes Serene cariss. quae Possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae surrepentib. vitiis resistant. Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantib. nisi intenta et assidua cura circumeat animum labentem.
FINIS.
BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humano: M.D.LV. Mense Iulio.