OMnipotens postquam caelum terramque creasset,
Ornasset que polum stellis et sole corusco,
Eius et oppositu fulgeret pallida luna,
Iamque omnes laeto riderent gramine terrae,
Et pecora errarent circum, et genus omne ferarum
Densas incoleret silvas, montesque supinos,
Iamque vagi implessent fluvios ac aequora pisces,
Latoque Oceano balenae et monstra natarent
Horrida, iamque avibus streperet circumfluus aer,
Errarentve lacus circum, vel stagna solumque,
Consilio tandem certo post omnia fecit
E'terra limoque hominem, qui mente valeret,
Rexque aliorum animantum esset, mundique colonus.
Perfectum iustumque illum, rerumque scientem
Fecerat, et divina in quo luceret imago,
Sciret ut erigeretque animum ad caelestia solus
Praecunctis aliis animantibus: utque peracto
Tempore vivendi certo facilique labore,
Iret in excellsas sedes sine fine beatus.
Porro a principio plantaverat ante remotun?
A' nostro orbe locum, quin Oceanique profundi
Longe extra fines, obversum solis ad ortum:
Hunc Paradisum aiunt, qua nullus amoenior alter
Omnibus in terris locus, aut excultior exstat.
Huic siquidem genitor summus dedit omnia large,
Praecipua in solis inerant quae singula terris,
Quaeque alio constat nulla sub sole videri:
Scilicet electi caperent ubi dona quietis,
Laetaque perciperent felicis gaudia vitae.
Si cernas, longe Hesperidum contempseris hortos,
Quosque habuit multum Veneri dilectus Adonis,
Assyriique olim, urbsque Aegypti maxima Thebae.
Caelum Taprobanes felix, et divitis Indi
Riseris, et fructus, animalia mira, solumque,
Phaeacii nec praetuleris pomaria regis.
Plurima nigrantes baccas hic gignit oliva.
Stant platani umbrosae passim, malique pyrique,
Atque frequens ficus dulci plenissima fructu,
Medicaque Assyriis tantum modo cognita terris.
Latius hic vero divinum iastat odorem
Per prata et silvas virides et floridarura,
Quo solo posses longaevam ducere vitam.
Lanigera hic fetis multa est bombycibus arbor,
Quam solos olim Seras coluisse loquuntur,
A' quibus ad nostros venerunt serica patres.
Est etiam hic hebenum nullis superabile flammis,
Enodit trunco et grata nigredine splendens.
Hic ficus patulis diffunditur Indica ramis.
Multaque iuniperi specie gignit piper arbos.
Saccara nec desunt, nec apum per prata labores.
Quid palmeta loquar, longa crepitantia fronde?
Et thuris silvas, myrrhaeque fragrantis opimas?
Sponte sua crescit mitissima vitis in agris.
Stant pinus piceaeque hic, excelsaeque cupressi,
Enodesque cedri, terebinthi, bdellia, costum,
Citrius atque abies, tiliae, sambucus et acer,
Lentisci et buxi virides, et punica malus,
Iuniperi, morique et cerrus, betula, quercus,
Arbutus et cornus, caprificus, fraxinus, ornus.
Hic legisse queas sapidis cum mespila sorbis,
Iuglandesque et avellanaes et amygdala grata,
Castaneasque nuces, nec non Cerasuntia pomae,
Quae primum Ausonias Lucullus vexit in oras.
Et lauri baccas, myrtique, et caerea pruna.
In medio celsis se tollit ad aethera ramis
Arbos vitali (mirum) gratissima fructu,
Corpora qui reddit solo immortalia gustu,
Huius et (ah nobis infauste) in parte sinictra
Altera non longe pulchro ramalia fetu
Ad terram flectit, cuius virtute comesti
Cernitur et virtus viciumque bonumque malumque.
Permulto late vestitur gramine terra,
Suaviter et vernant flores, redolentque per agros.
Candida perpetuum dispergunt lilia odorem,
Et crocus atque rosae, libanotisque et siliquastrum,
Et violae et mentae, ferrugineique hyacinthi,
Et nardi, thymbraeque et mollis amaracus, irisque,
Hyssopusque frequens, chamaecyparissus, amomum,
Saluia, serpillumque, et origanon, ac dictamus,
Pulegiumque virens, floresque fragrantis anetbi,
Cinnamaque et casiae, condensisque ozima ramis.
Hic quoque Iudaeae tantum data balsama terrae
Sudant perpetuo, crescunt et cetera large,
Quis hominum gustus queat olfactusve iuvari,
Quaeque videre velis modo, mirerisque figuram:
Herbae radicesque et fructus atque sapores,
Et frutices varii, gemmaeque et nobilis arbor,
Multa quoque in nostris haudquaque cognita terris.
Hic pecora aspiceres variis discreta figuris,
Silvestresque feras, serpentesque atque dracones,
Atque canes hominum socios, acresque molossos.
At nocumenta absunt, nec norunt laedere quicquam,
Sed sunt divinae solum spectacula dextrae.
Pinguia non lacerant mites iumenta leones:
Quippe inibi nec carne animal, nec vescitur atro
Sanguine, sed pomis, herbisque aut fructibus arui
Omniapascuntur, nec cornu aut dente petunt se
Mutuo, non pungit reflexo scorpius ictu.
Prorepit mitis citra ullum vipera morsum,
Et sua serpentes procul abiccere venena.
It lupus inter oves, ludunt cum thoibus agni,
Cum canibus lepores, timidique ad pocula damae
Conveniunt, habitat clamoso cum ansere vulpes.
Nocte dieque canunt in cunctis dulcia ramis
Carmina lusciniae, pictis et achantides alis,
Fringillae et sturni, merulaeque ac improba hirundo,
Regulus atque parix, picae, turdela, meropsque,
Aegythus et passer, currucaeque ova foventes
Coccygis, atque aliae cantu linguaque potentes,
Quarum nec speciem possis nec nomina fari.
Omnes concentu vel humi, vel flumina circa,
Arboreisve strepunt ramis, et pectora mulcent.
Non cassita unquam lassatur in aere pendens,
Argutum viridantum in honorem dicere carmen.
Eloquitur miro varias imitamine voces
Psittacus usque frequens, dispar rostro atque colore
Plurimus hic caudam stellatos torquet in orbes
Pavo, et reflexis sese miratur ocellis.
Multus ibi phoenix collo spectabilis aureo,
Quem nos in toto vix unum credimus orbe.
Verum quis genera aut species, variosque colores
Enumeret volucrum, paradisi rura colentum,
Quae vel dulcisonis oblectanc cantibus aures,
Vel visum recreant variis insigniter alis,
Ingniove animos mulcent, formaque venusta?
Hinc procul omne malum, pestes, morbique molesti,
Et membris tremulis baculoque innixa senectus.
Hic gelida arboribus non aufert bruma decorem,
Nec glacie dura stringuntur flumina, tristi
Nec corpus riget omne gelu, terrasque tegit nix,
Frigora nec pecudes hominesque requirere tecta,
Corpora nec densis cogunt velare cucullis.
Non patulos ardens exurit Sirius agros.
Non agit hic rimas tellus, nec cedit hiatu.
Non lati fumant ardenti pulvere campi:
Non fluidus sudor pecudes hominesque fatigat:
Nec creat infectus pestem feruoribus aer:
Verum temperie caelesti est perpetuum ver,
Quale Melesigenes in campis fingit Homerus
Elysiis, summa manes ubi pace fruantur.
Non inflat Boreas, feti neque pestibus Austri,
Sed blando Zephyri soecundaent flamine terram
Iugiter, et tellus fert omnia sponte quotannis.
Non perdunt segetes commisti grandine nimbi,
Nec pavidas terrent horrenda tonitrua mentes.
Purior hic vitro cristalloque exoritur fons,
Qui mox perspicuum praelargis exitat undis
Gignentem miras fluvium, multasque figuras
Squamigeri pecoris, paradisi qui sola primum
Irrigat exundans: tum magna in quattuor illinc
Flumina dissectus, populos et plurima ditat
Regna, ferens onychen pretiosum, aurique metalla.
Hunc propter frondent acceptae navibus alni,
Atque leves calami, et variis speciebus arundo
Plurima, tum lentae salices, et populus alta,
Carminibusque apta et florem suavissima lotos.
Nititur arboribus crebros enixa corymbos,
Et virides ripas hedera obtegit, et lapidosos
Quosque sinus. flumen vero ripasque frequentant
Halcyones, mergique, anates, et garrulus anser,
Ardea, querquedulaeque, phalerides et phasianae,
Cincli cum fulicis, lari, cataractis et anthus,
Atque apodes, gaviaeque nigrae, riparia, cycni,
Permultaeque aliae, quarum nec nomina nota.
Deliciae sunt hic omnes, omnisque voluptas,
Quam cupere humanus queat aut exquirere sensus.
Huc hominem posuit Deus, ut custodis obiret
Munus, opusque animi faceret vel solius ergo,
Maturosque sua fructus decerperet hora,
Plantasque insereret recta quincunce novellas,'
Et gremio mollis tegeret bona semina terrae.
Commoda porro eius procurans omnipotens rex,
Arboris illius vetuit contingere fructum,
Qui vim notitiae ferret rectique malique,
Continuoque daret mortalia damna comestus.
Arboreos fructus alios, herbasque virentes
Libere in obsequium vitae permisit, et escam,
Carpere. Perpetuos etiam ut duraret in annos
Humanum genus, et nativo cresceret auctu,
Ut pecudes volucresque feraeque genusque natantum,
In nova fecundum demisit membra soporem.
Hinc sublata illi de costa condidit Euam,
Coniunxitque sacro genialis foedere lecti.
Hinc tandem ambobus quam plurima fausta precatus,
Omnia subiecit formosi animantia mundi,
Et dominos illos fecit terraeque marisque.
Haec vero Satanae deiecto nuper Olympo
Ob scelus infandum, nova et intoleranda videri,
Speratoque prius valde contraria regno.
Ergo metu pariter summo correptus, et ira,
Haec secum: Proh celsi etiam regnator Olympi
Obtento dudum non est contentus honore,
Imperioque poli, neque quod noctesque diesque
Militiae caelestis eum tot milia laudent:
Iam terr as nobis arctas etiam invidet, et quod
Facturum timui nunc inchoat, ut sibi regnum
In terris fingat, laudatoresque perennes.
Scilicet e limo deerant post cuncta creandi,
Quos caperet caelum, in vacuas quos poneret aedes
Nostras? subiceret quibus ampli animamtia mundi?
In noctrum haec quis non comtemptum facta videret?
Pergat age. at contra quae sint faciunda videbo.
Scilitcet hoc terrestre genus caeli ibit in arces,
Nos vero aeterna caelestes nocte prememur?
Non patiar, tendam nervos viresque potentes,
Nobiscum aeternos magis ut trudatur in ignes,
Et Pacto quovis in retia nostra trahatur,
Quam Domino nobis potius re fidat in omni:
Plus etiam credat, nostrum quoque numen adoret
Supplex, et nostros suasus ac facta sequatur.
Et iam confestim fetus tentabo novellos,
Quid sapiant, quantumque Dei praecepta morentur:
In nostras an possim aliqua traducere partes.
Dixerat. utque hominem cum comtuge cernit in herbae
Arbore sub vetita recubantem, haud ausus audire
In specie propria, tetrosque ostendere vultus:
Se vasti totum serpentis imagine format,
Ingrediturque solo rectus, non pectore terram
Sulcans, squamosis ut nunc serpentibus est mos.
Ut venit prope, cum reliquis animantibus astans,
(Plurima namque homines veluti famulanti a iussu
Tum circumsteterant) fraudis tempusque locumque
Observat tacite, verbisque accommodat aures.
Ast animos illi vario sermone levabant,
Quae rerum natura foret, pecorumque ferarumque,
Et lapidum fruticumque et parvae quialibet herbae,
Et ligni viridis cuiusque aut poma ferentis,
Quantus et insertae plantae vel seminis usus,
Quae volucrum vis, ingenium quod piscibus esseta
Iamque expendebantanimo quam plurima terrae
Immensique maris miracula, iamque meatus
Pallentis Lunae, clarumque Hyperionis orbem,
Astrigerique poli cultum, nubesque volantes,
Quanta Dei virtus foret et sapientia, quamque
Ille suum ergaipsos clare ostendisset amorem.
Magnifice ergo illum celebrant, redamamtque vicissim,
Omnibus et donis confirmant spemque fidemque.
Admoniti exceptae vero tandem arboris umbra,
Quaerebant, Dominus quare iussisset ab illa
Tantopere oratenere, manusque; atque illius unus
Cetera cur fructus speciosus, letifer esset.
Caeusas reddit Adam, quaesitaque commoda momstrat.
Talia finierant ambo, tacitique sedebant
Arboris intenti ramis. tum falsus ad Euam
Serpens: Vosne, inquit, Dominum mandasse putatis,
Ne fructus paradisi omnes smatis in escam?
Cui mulier: Reliquis sane nos fructibus, inquit,
Vescimur arboreis, verum duntaxat ab istis
(Et monstrat digito) palmas removemus et ora,
Tristificam in mortem temere neforte ruamus.
Hic serpens: Mire temet muliercula fallis,
Mortis in hoc prorsus sunt nulla pericula fructu.
Nec tibi divini claret sententia verbi.
Namque Deus rebus numquam fraudare cupitis
Vos statuit, dominos lati cum fecerit orbis.
Invidet et plane vobis nihil. istud at esset,
Hos si praedulces vetuisset carpere fructus.
Novit enim his iri detectum vestra comestis
Lumina continuo, pravum ut rectumque sciatis,
Haud aliter quam qui cognoscunt omnia divi.
His dictis arsit mulier, dixisse draconem
Omnia vera putans. ramos fructusque tuetur
Fixius: arrident multum, apparentque suaves.
Collaudat serpens, et Quid gustare nocebit?
Inquit, me pulchre tibi consuluisse loqueris.
Longius illa nequit laudatos cernere fructus.
Surgit, et a ramo decerpit poma propinquo,
Atque edit ipsa, suo quoque porrigit esse marito.
Applaudit gestu serpens, et sibilat ore.
Hinc mox luminibus cernunt velanda retectis,
Infelixque ambos recti pravique remordet
Cognitio, admissaeque gravantur pondere noxae.
Mox pudor atque metus nati, cordisque dolores.
Nam facti ex iustis iniusti, mortis amarae
Imperio se subdiderant, iraeque Tonantis.
Amissa arbitrii quoque libertate, voluntas
Atque omnis factae vires ad pessima pronae,
Cordisque exitiosum invaserat intima virus.
Ergo odere Deum trepidi, fugiuntque timore
In latebras, foliisque sibi campestria plectunt.
Illio praecipitem casum, culpamque superbam,
Immeritumque simul damnum et mala fata nepotum
Deplorant, crassa fici sub fronde latentes.
Ingentesque cient gemits, lacrimisque madescunt
Largiter effusis. frustra nunc pristina secum
Expendunt bona, iustitiam, mentemque pudoris
Ignaram, impavidamque occursu ac ore Tonantis,
Gratiam et illius, securaeque otia vitae,
Liberum et arbitrium, viresque et memptis acumen.
Arboris infaustae fructu nunc parta vicissim
Naufragia opponunt, noxae grave pomdus et atrox,
Horrendumque iugum, saevaeque tyrannida mortis:
Trangressi poenam mandati, et vindicis iram.
Coniugis infandos ausus reprendit Adamus,
Culpamque illi omnem, contra imputat illa draconi.
At vero serpens Stygii regnator Auerni
Plaudit et exsultat, lapsosque irridet amare:
Ecce tibi post cuncta recens et fictile plasma,
Pro nobis alta caelorum sede locandum,
Cui pecudes volucresque et totus creditus orbis,
Quam belle Domini praecepto paruit uno?
Quantas factori laudes gratesque reponit?
Maluit auscultare mihi diversa iubenti,
Estaque mei iuris factum, et sectabitur und,
Quae mihi cumque placent, poenasque resolvet easdem.
AEdibus, tque aliis multis, certisque ministris,
Cultus habet divinus opus, per regna, per urbes
Iudaeos Turcasque inter, Christique popellum,
Et gentes alias omni sub climate mundi.
At nemo ignorat, primum aedificentur ut aedes,
Quorumque usus eget sacer, omnia rite parentur.
Atque dein reliquos omnis seruentur in annos,
Sumptibus haud paucis, redituque opus esse benigno.
Unde autem, nisi vel populi collatio fiat?
Vel proceres tribuant large, regesque potentes?
Unde Dei iussu in vasta facturus eremo
Scenam divinus Moses, cultumque perennem
Creditum apud populum fundaturus stipe fertur
Sponte data, donisque ducum res usus ad omnes.
Ille aurum rutilans sacros donabat ad usus,
Hic nitidum argentum, pars ferri aerisque metalla,
Pars byssum, insectas tyrio pars murice telas,
Pars roseo cocco, grato ve colore hyacinthi.
Ligna alii, capraeque pilos, pellesque rubentes.
Porro a principibus gemmae lapidesque dabantur,
Inventu ac pretio rari: carbunculus ardens,
Atque opalus tenuis magis et contractior igne.
Tum berilli etiam glauci, viridesque smaragdi,
Et blandos violae referens flores hyacinthus,
Chrysolithusque, adamasque topaziusac amethystus,
Sardonychesque humani unguis pallore celebres,
Quin et iaspides auricomae, simul ater achates,
Sapphyrusque imitans caeli ponti vecolorem.
Tus quoque donabant, et odore fragranti grato
Suffimenta duces. certatim sexus uterque
Dona dabat, nec quisquam opibus parcebat amicis:
Torques armillaeque et portabantur inaures,
Atque periscelides, dextralia, et annulus asper
Gemma auroque gravis, nitidisque monilia baccis,
Atque frequens similis murenula torta catenae,
Plura darentur uti certus quam posceret usus,
Et Moses tandem praeconis voce canori
Parcere mandarit, donorum et sistere fluxum.
Praeterea statuit cunctis alimenta ministris
Ex populi decimis Deus, ex sacrisque benignis,
Nec quisquam cultus et relligionis amator
Solvere neglexit, sed vel plura addidit ultro.
Quantum olim argenti David collegit, et auri?
Quantum ferri aerisque, et nigri albique metalla
Pumbi? gemmarum quantum, lignique cedrini,
Ut Domino augustum totumque celebre per orbem
Exstrueret templum Salomon sucessor et haeres?
Hinc laudem fructumque tulit pietatis uterque.
An non Persarum magna quoque laude Darius,
Ac Cyrus, reges digni, qui denuo sumptu
Aedificare suo templum iussere, diuque
Cultum intermissum ritu instaurare vetusto?
Centurio quidam multum laudatur IESU,
Quamlibet externus, synagogae exstructor Hebraeae.
Hiquoque cultores se monstraucre pios, qui
Ad Domini gazas ultro sua dona tulerunt,
Quo stata servarent sacra, servarentque ministros.
Inter eos viduam multum commendat IESUS,
Aereolos propter binos, quod cuncta dedisset
Nempe sua, et pluris Domini fecisset honorem,
Quam rerum curam, vitaeque alimenta senectae.
Quid non maiores nostri et fecere parentes
Cultus augendi causa, ornandique ministros?
Tot sacras magnis struxerunt sumptibus aedes,
Tot passim nidos monachorum, totque sacella
Omnibus in vicis, desertis, urbibus, agris,
Privatoque lare ac praedivite dote bearunt,
Auroque et gemmis, argento et veste superba.
Sacrificorum etiam monachorumque agmina tanta
Paverunt laute, nullus finisque modusque
Per totam dandi vitam, postque ultima fata.
Nonne pios merito et cultores numinis altos
Censeres, docti recte si dia fuissent,
Adque ea conservanda operam studiumque dedissent?
Qui nunc fit quaeso, ut divina humanaque docti
Plerique, atque Evangelium verbumque sonantes
Iugiter, haud solum nil dent templisque Deoque,
Nec curent Evangelium Christique ministros
Quo pacto seruent, tueantur, dentque futuris:
Sed spolient etiam sacras radicitus aedes,
Et Christi studeant victum fregisse ministris?
Hos an amatores Christi, verique putemus?
Nil minus. hoc sub praetextu sum verius hostes.
Verus amor donat, favet ac inseruit amato.
At nudare solent hostes, auferreque praedas.
Multa superstitiosa Evangelium abstulit orbi,
Maiores quae nostri olim et tenuere parentes
Pro vero cultu. hinc ansam sibi captat avarus,
Ut rapiat collata a se, aut maioribus ante,
Inque suum vertat lucrum, reditumque culinae.
Namque putat falsis sublatis cultibus, aurum
Quo sunt fundati, iuris mox esse profani.
Verum iura vetant hoc, et suprema voluntas.
Si quis diligeret Christum, verbumque salutis,
Ad falsos quaecumque olim collata fuissent,
Verteret ad veros cultus, et promptius hosce
Proveheret, quam illos lusi caeique parentes.
Et si fundatum quicquam contractius olim,
Addere ipse sua de re, largeque iuvaret.
Hoc faciunt, exstant veri quicumque patroni,
Non iactatores vani, nudisque faventes
Verbis. instaurant pro cultu templa probato,
Codicibus sacris ornant, doctisque ministris:
Victum constituunt dignum, praebentque libenter:
Sedulo procurantque scholas, mystosque futuros:
Et dextra curant largaut pascantur egentes.
Haec pia sunt, Christique decentpopulum atque patronos,
Ut nobis tradunt cunctorum exempla piorum,
Prima nascentis repetendo ab origine mundi.
Quis non divinum speraverit inde favorem?
Clara prophetarum promittunt dicta: iubetque
A'summa nobis demissus sede Redemptor,
Omnibus exclusis caelorum quaerere regnum,
Iustitiamque eius, tum nobis cetera prompte
Patrem adiecturum, qui sedulo semper honorat,
A'quibus ipse suum curari cernit honorem.
Hinc fortunabat veterum quoscumque labores:
Lita implebantur non sperata horrea messe,
Torcularque dabat felicia musta quotannis,
Innumerisque recens batis spumabat olivum:
Tristia nequaquam metuebant classicat Martis,
Pace fruebantur larga, gravidaeque iuvencae
Innumero laetum carpebant agmine gramen,
Pellebantur oves per florea compita fetae,
Vis praedonum aberat trucium, saevique tyranni.
Non pecudes atrirapiebat belua saltus,
Nec properata rapax vulgabat funera pestis.
Quamque erat illorum ad pietatem prompat voluntas,
Tam pater omnipotens larga dabat omnia dextra,
Omnemque impensum grate referebat honorem.
Quid vero sperent, Domini qui nomine tantum
Ad suum abutuntur quaestum, loculosque capaces?
Quique favent Evangelio ac tantisper adhaerent,
Dum quod corripiant superest, praedaque fruuntur?
At simul ac omnis rapiendi ablata facultas,
Haeresis est Evangelium, et fanaticus error:
Doctores clamam pellendos, atque ministros?
An non multae urbes passim, multique videntur
Hoc proceres haerere modo? non asse alioqui
Promoturi Evangelium, cultumque Tonantis.
Quare nulla salus: consurgunt undique bella,
Latrones rapiunt, milesque, rapaxque tyrannus,
Tam nostra ipsorum, quam sacris aedibus olim
Pauperibusque scholisque et verbi oblata ministris.
GRassatur rabies morborum, et letifer annus
Assidue, frumenta ferit vinetaque grando.
Cunctarum augentur rerum precia. excipit unum
Damnum, aliud. resonamtaque viae atque forum omne querelis.
Nempe Tolosanum sacris ex aedibus aurum
Offict abreptum, vod nostra voratque, paritque
Sacrilego exitium. nostros dixisse parentes
Commemini quondam, si sacra pecunia nostrae
Iuncta foret, tum nostram ab ea consumier omnem.
Verum esse hoc, magnae testantur ubique querelae,
Nostris fortunam maioribus ante secundam
Favisse, optatisque adeo illos flatibus usos:
At contra nobis adversa elementa videri,
Nostraque occlusum caelum terramque saluti,
Perpetuo fructum necrespondere labori.
Ite igitur, quicumque Excelsi quaeritis iram,
Invehere atque citum vobis rebusque studetis
Exitium vestris, sacris donaria templis
Diripite, et mercede Dei spoliate ministros,
Quicquid et ad cultum divinum pertinet, omne
In loculos vestros, vestrumque recondite censum,
Sitque Evangelium vobis praedaeque lucroque:
Et demum vos illa iuvet pietasque fidesque,
Unde animis detur cupidis spes magna rapinae,
Annuum et accedat vectigal, sollicitis nil
Quo'nam Evangelium pacto, Christusque colatur,
Quidve scholis fiat, qui nam curentur egentes.
GAudes prostratum pene exstinctumque Papatum,
Ut satis ostensus toto vilescit in orbe.
Haud sine caelecti confectum numine tantum,
Paule ingens vis illi aderat, dignatio summa,
Plurimae opes, toti maiestas cognita mundo,
Principibus summis calcabat colla superbus,
Cernui adorabant reges, cunctisque fovebant
Cultibus, et studiis: pro vita nempe futura,
Et pro delictis, veniaque animaeque salute.
Vix tanti caepisse fuit Babylona negoci,
Et vastare Tyrum, et procero corpore Porum
Sternere, et Oceano peregrinas quaerere terras,
Non Lernaeum etiam flammis exstinguere momstrum,
Ex animis quanti vastum exemisse Papatum.
Ipse modo in sacra primas tenet aede redemptor,
Doctrinae regnant sanae, piet as que fidesque
Excolitur, ratio constat certissima vitae.
Depulsis breviter fruimur iam luce tenebris.
Quod superest cauti simus, caveamus et omnes
Insidias Satanae, mundique escamque minasque,
Caelitus allatus ne nobis unio rursum,
Magnarum thesaurus opum, tollatur eisdem
Artibus, antiquo quibus est ablatus in aevo,
Inque novum similemque adigamur deinde Papatum,
Sed Verum unanimes, regnumque colamus IESU.
Circuit indubie Satanas noctesque diesque,
Quaerit et unde doli pateat fraudisque fenestra,
Nosque in dispulsas tenebr as nervumque reducat
Pristinum, et invertat libertatemque fidemque.
Non tantum nos Turca premet, funestaque damni
Tantum haud bella dabunt a crudis mota tyrannis,
Quantum aliquis furgens Satana curate Papatus,
Nimirum ut Christi fideique domesticus hostis.
Hoc Christus quondam atque sui dixere prophetae.
Non fortasse times tantum impendere pericli,
Nec posthac unquam consurgere posse Papatum?
Falleris. exuimus nondum radicitus omnes
Humanum ingenium: curae morbique supersunt,
Nulloque antiquis Christi praestamus amore.
Unde aditus Satanae patet idem, eademque potestas.
An tibi non prisci vestigia nota Papatus?
Ex illis per pende mihi, num surgere possit
Compar pernicies fidei, rerumque piarum.
Aspice, quis Romam totius partibus orbis
Antetulit? vel quis doctrinae libera quondam
Sceptra magisteriumque dedit, clavesque polorum,
Praesulibus solis Romanis? non ne favores
Regum, praestigiaeque catae, et persuasio mendax?
Hinc magnae crevit funesta potentia Romae.
Hinc Papa regnavit, divina humanaque iuris
Tradidit essc sui: subvertit, miscuit usque
Omnia ad arbitrium, deus ut terrenus ab Horco.
Quaerebant omnes divina oracula Romae,
Credebantque Papam caeli terraeque potentem.
Quid mirum cristas alte si er exit, et unum
Se fidei dominum populis iactavit, et omnis
Doctrinae? Idolis olim gens si qua relictis,
Si quis rex, princepsque potens, magnusque dynastae
Dogmata fortassis Christi sitiebat IESU,
Confestim nummosa ibat legatio Romam,
Doctores rogitans fidei, rerumque sacrarum.
Quid faceret? precibus mox annuit illa libenter,
Emisitque suos iurare in verba coactos,
Ut dominae memores essent mittentis ubique,
Doctrinamque Papae servarent rite magistri.
Factum accurate. plus Roma ac Christus in ore
Semper erat, semper decreta Papasque crepabant.
Excluso donec Christo, Papa prora salutis
Creditus est, puppisque, aeternaeque anchora vitae.
Sic aliam nobis Romam fortasse, Papamque,
Magnorum regum favor ac horrenda potestas
Instaur are potest. facile dignatio cuique
Magna venit, summoque Atlas succedit Olympo,
Si reges proceresque favent, ipsique monarchae.
Si quem discipuli tollunt, iactantque frequentes
Iur ati: vo lucris mox increbrescit ubique
Fama, rudis trahitur, sequitur vel sponte popellus,
Ad nova suspensus semper, spectansque celebres:
Quem iures etiam non posse carere Papatu,
Sit gelida quamvis procul accersendus ab Arcto.
An quemquam speras fore, qui contemnat honorem
Delatum? cui nulla inflent praeconia ventrem?
Qui tura et tauros vulgi, oblatasque coronas,
Ut Paulus quondam, scisso aversetur amictu?
Ergo ubi divini verbi statuisse metalla
Urbes et populos, reges proceresque videbis,
Et fidei tantum doctores inde vocari,
Contemptis aliis regionibus atque magistris:
Illic nil dubites exurgere posse Papatum,
Doctoresque loci triplici diademate dignos.
Cur non sentirent de se maiora, vel illud
Quod cernum alios? gaudebunt, seque putabunt
Non esse humanae sortis, terraque creatos.
Hinc se Scripturae statuent fideique monarchas,
Arbitriumque sibi veri falsique potenter
Assument, ut verum id sit quod pollice presso
Signarint, et quod verso falsumque malumque,
Ut contra indoctus vel doctus nemo loquatur.
Soli doctores orbis tendentque volentque
Dici, discipulisque suis aliisque videri,
Quis pateant solis flatus mysteriasancti.
Scribere certabunt soli, solique docere.
Se solos etiam sinceros scribere libros,
Praeque aliis pure iactabunt tradere verbum.
Qui credent haec, et verbis scriptisque tenebunt,
Imperiique iugum capient iurare coacti,
O quam censebumt sanctos? quam pneumate plenos?
Quam pulchre doctos fidei mysteria prima?
Hos commendabunt populis, reddentque beatos.
At si qui capere haud poterunt mysteria tanta,
Excutientque iugum, nec erunt sentire parati
Quae scribant illi, doceantque esse omnia sana,
Ceu fatuos ac haereticos, mystasque profanae
Traducent sectae, invisosque per omnia reddens
Climata, et eiectos spoliabunt denique rebus.
Quin et si fuerit rabiei tanta facultas,
In turres rapient, perimentque ferociter ense.
Si non iuratus quisquam conscribere libros,
Et ferre audebit quaedam munuscula scenae:
Mox illi caelum, superos, terramque fretumque
Mira inclam abunt rabie, scriptoque monebunt
Terribili reges pariter, doctosque rudesque,
Infandum admissum facinus, ne credere, ne ve
Sustineant legere: esse errores omnia crassos,
Quaecumque externi dicant scribantque magistri.
Praeterea facient illi quaecumque libebit,
Interdicent igni et aqua, caeleste negabunt
Regnum, comburent interdicentque libellos,
Nec prostare sinent usquam vendi ve legi' ve.
Quid facerent aliud? persuadebunt sibi, idemque
Omnibus esse volent persuasum, ad iura Papatus
Confirmanda novi, Scriptur as sacraque signa
Imperii esse sui, solos se clavibus esse
Donatos, dignosque, potestatemque docendi
Se penes esse omnem: quaeque haud sint inde profecta,
Abicienda statim procul, ut suspecta veneni.
Invenient etiam fatuos qui talia credant,
Et tantum accersant rogitentque sibi inde magistros,
Omnibus in rebus tuto quis fidere possint.
Illorum arbitrio feralia bella gerentur,
Censebunt de captivis et iure duelli,
Constituent de coniugio et contr actibus. aurum
Qui dederit, licite contractum quemlibet, absque
Contrahet usura, bonus eia est noster amicus,
Dicent, aut alio defendent prava colore.
At Satanae tradent, si quis donare negabit,
Cretica nec mittet vina, optatamque ferinam.
Scilicet usura quaesitum possidet aurum.
Et de Scripturis spumantes si qua docebunt
Publicitus, propriaque velut gradientur arena,
Audiri dices Paulum Christumque docentem,
Tanto illos quidam demir abuntur hiatu:
Quod vel solum illis poterit suadere Papatum.
Hinc cristae surgempt valde, hinc (mihicrede) tumebunt,
Hinc mire, passis ut avis Iunonia pennis,
Se mirabuntur: Magno sumus ecce favore,
Nos sumus haud dubie, qui soli recta docemus,
Omnia scriptur arum et qui mysteria soli
Novimus, et merito totus quos suspicit orbis.
Urbibus inde suos fastu magno atque gravate
Discipulos mittent, doctos monitosque frequenter,
Ut memores studeant praeceptorum esse suorum.
Quid tibi denarrem, quo vultu, quo ve tumore
Ibunt emissi? quantumque per omnia sese
Hospitia extollent? caelo venisse supremo
Dicas, in mensaque diu cenasse Tonantis:
Tam cunctos spernent alios, solosque putabunt
Se esse homines, fungos alios, aut putria ligna.
Conseret hoc illis nova Roma, novusque Papatus.
Ergo supercilium tollent, multasque superbe
Flabunt ampullas de Evangelioque fideque,
Verbo, Scripturis, Christo, patribusque, Deoque.
Non minus et Romae novae honos memorabitur alte,
(Huc siquidem studio deflectent verba) suosque
Extollent caelum super et super astra magistros.
Haud similes visos unquam, nec surgere posse,
Longe etiam ipsius Christi superare senatum.
Vix tandem sanctos inter multosque prophetas
Thesbitae Pauloque aequabunt, ast ita, large
Ut quasi concedant hoc, nec digne omnia librent.
Felix idsaeclum dicent, quo contigit illos
Nasci, caecati clarissima lumina mundi:
Felicesque homines, quibus est audire tributum
Doctrinam illorum, scriptosque evolvere libros.
Deflebunt etiam funestum tempus et horam,
Qua sint illorum rupturae stamina Parcae.
Nam simul exstinctum iri Evangelionque, fidemque,
Doctrinamque piam. quid non? simul omnia recta.
Tum surrecturos limphatos atque profanos,
Qui modo contecti latitent, mussentque timore.
Talia iactabunt, nequaquam ut dicere possis
Esse magistrorum immemores, Romaeque novellae.
Si quid voce voles, aut scriptis tradere libris,
Consultis audeto illis, veniaque rogata.
Nec satis hoc, laudes amplas vanasque memento
Congerere, et Rhodio nanos aequare colosso.
Dic Paulo similes, Christo imo rectius ipsi,
Nomenque illorum quaevis tibi pagina iactet.
Dic praeceptores summos, patresque verendos:
Dic quoque damnatos plane, expertesque salutis,
Haereticosque, iacique extemplo in tartare dignos,
Qui non obseruent illos, aut scribere tentent
Doctum illis quod non sit, concessumque doceri,
Sit quamvis verum, sanctisque probabile scriptis.
Si facies, in membra novi accensebere regni,
Proteget atque tuum semper benedictio ventrem.
Sin minus, heu quatas hiemes patieris, et imbres?
Lymphatos inter tandem mitteris ad Horcum.
Nec veteris regni vulgatum dogma relinquent,
Quod nequeant errare. decent tam vana Papatum:
Quod nudis quamquam haud audebumt dicere verbis,
Obstabitque aliquis pudor affirmantibus, illuc
Et studiis tamen et summo conamine tendent.
Cetera perspicient attento examine scripta,
Ante manus vulgi quam permittantur adire:
At sua cuncta volent mox qualiacumque probari.
Nempe omnes poterunt errare et scribere falsa,
Illis exceptis solis, ut de sede Papali.
Mordicus hoc adeo defendent dogma furentes,
Ut non examen modo, iudiciumque suorum
Non sint laturi, pulso de fronte pudore:
Sed reputaturi magnum dubitare nephas, an
Optima tradiderint, sanctis et consona scriptis.
Quod detestandum magis, insanumque putandum,
Cum sumptis ipsi censoris Aristarchique
Partibus, expendent veterum scripta atque novorum,
Magnosque errorum fasces carbone notabunt,
Scilicet ut rectum soli vidisse putentur.
Nullus erit plane veterum, nullusque recentum,
Quem non discerpant multis, crebroque flagellent.
Interea dicent, scriptisque per omnia sparsis
Compita iactabunt, scimus nos vera docere,
Cunctaque scripturis sana et constantia nostra.
Talia non credes sancte affirmantibus? eheu
Crede, aut verte solum, ne mortem aut vincula gustes.
Si non iuratus quisquam verissima forte
Proferet, extemplo penitus ceu falsa repellent:
Nullam aliam ob causam, quam quod nom sede papal:
Sunt prolata prius. siquidem praecedere semper.
Contendent, nullumque sequi. si dixeris atrum,
Atrum, ne tecum faciant, verumque puteris
Dicere, iurabunt album esse, sibique videri.
Si dextram quoque tu fortasse fatebere dextram,
Ne tecum faciant, pugnabunt esse sinistram.
Et contra rationem et sacra volumina credes,
Ni vis haereticus demum et limphatus haberi.
O vere servos, o terque quaterque misellos,
Qui tales unquam cogentur ferre magistors.
Praeterea his binis accedet tertia virtus,
Quam discent etiam prisci de more Papatus,
Ut proceres regesque arment quoscumque faventes,
Viribus illorum quo freti, usique potenter
Imperium obtineant, defendamque impia cuncta
Quaese Scripturis cernent non posse tueri.
Armis inde ducum freti, populique sequentis,
Decreta et leges condent, ritusque lucrosos,
Adque illos adigent omnes terrore profundi
Carceris, exilii, gladii, laquei ve vel ignis:
Qui sapiat, nemo se opponet, verius imo
Audebit nemo. tendent regnare, volentque
Ipsi: discipuli laudabunt protinus omnes,
Atque precabuntur coepto fausta omnia regno.
Firmabunt illus proceres gladioque minisque,
Murmuret ut ne quis contra, decretaque spernat.
Inspectis astris ipsum hoc portendere caelum
Astrologi dicent caeci, applaudentque poetae
Palpones, et ubique in laudem epigrammata figent.
Mussabunt legum consulti, aegrumque silendo
Caelabunt animum. Physici aute, opus esse monarcha
Tam fidei in rebus dicent, quam corpore in uno.
Grammatici sua agent, nec tendent brachia contra
Torrentem; dites, et avorum stemmate clari,
Quis regnet susdeque ferent: si salva cruimena,
Deque sui si nil decedet corpore census.
Serviet interea plebes, atque impia credet,
Et quoscumque feret satis olim assueta tyrannos.
Quis se tam rapido discors opponeret axi?
Currentique rotae, tot equisque trahentibus albis
Iniceret sufflamen iners? age murmuret audax,
Testeturque sibi aut aliud meliusve videri:
Haud secus hunc regni sordebit protinus agmen,
Quam scintilla levis si fluctibus incidat altis.
Et licet armarint reges proceresque ducesque
Certam in pernicie non dogmata cuncta probamtum,
Vim tamen effrontes se cuiquam adferre negabunt,
Nullius insontis sontisve sitire cruorem.
Id Iudaeorum quoque respondere phalanges,
Improbitate licet certa clamoreque summo,
Mortis supplicium Christo a praetore petissent.
Numquam laturos credas, vendive, legive,
Multoque excudi minus adversantia scripta.
Permetuent, populus ne quando intelligat ipsos
Errasse in multis, desertam vincere causam,
Exclusamque volent: et longe hoc tutius. at quis
Sic nequeat superare, licet reus atque scelestus?
Se solet atque suam suspectam reddere causam,
Quisquis respondere reum, actoremque benigne
Audiri prohibet: nec tale admiserit aequus.
Deprendi metuent illi, non omnia solos
Vidisse, et populis multa obtrusisse pudenda.
Hinc illae lacrimae, prohibendique improba cura.
Hinc lucem fugient: solitae quod noctis opacae
Infaustae volucres, genus ac infame luporum.
Principio veteris deerit si magna potestas,
Et non confestim pedibus regesque ducesque
Calcabunt, nec dicta statim apparere videbis:
Sollicitus ne sis, longum dabit omnia tempus.
Nec vetus huc rerum primo pervenit in anno,
Nec rexit divina statim atque humana Papatus,
Maxima succrevit paulatim quaeque tyrannis.
Ut flumen plenas haud fert a fonte carinas,
Nec catuli a partu devastant rura leonum:
Form aturque prius, densis quam saltibus ursa
Infremat, et timido pecori suprema minetur.
Exspecta dum ungues crescant, dum roburin artus
Paulat im veniat, pulmone animosus et imo
Succrescat flatus: vastare propinqua videbis,
Et latis tumidum silvis regnare monarcham.
Haec augur cecini de regno Paule futuro,
Qualiter et nostri quondam cecinere parentes,
In veteri quorum palam adhuc vestigia cernis.
Quod sit ut extremum, magis et tabescat in horas,
Oremus Christum Regem, summumque parentem.
LAudaba mei apud te munera larga patroni,
Non de te ut quererer, vel te minus esse beni gnum
Arguere, (numquam siquide tibi scripta dicara,
Intercedebat quoque adhuc mihi parvula tecum
Notitia) at vero tibi talia dona probari
Non posse aiebas. mirabar cetera cautum,
Haec tam indigna loqui, menteque aperire tenacem,
Prorsumque a Musis aversam, et laude perenni.
Quid causae quaeso, quod non tibi dona praebentur
Velstudiis data, vel doctis ex parte iuvandis?
Longe senserunt aliud regesque ducesque,
Quorum magna tibi proferri copia posset
Si recitare velim veterum monimenta virorum,
Scipiadae magno carus fuit Ennius olim,
Vicinis etiam sibi uti donaverit hortis.
Vittata Siculus suscepit nave tyrannus,
Ad se Cecropia venientem ex urbe Platonem.
Vos quoque ab exilio doctum revocastis Athenae
Thucydiden, gestas quod res et Martia bella
Eloquio ornasset patrio, lingaque diserta.
Quin et Zenonem serto donastis eaedem
Aureo, et Hippocraten accersiit Artaxerxes
Muneribus magnis. simili quoque more vocari
Praeclaros Europa viros quoscumque teneret,
Et nullis iussit praefectum parcere nummis.
Versiculos propter paucos dux magne Lysander
Antilochi argento replesti pilea vatis.
Quae non magna dedit Maecenas dona poetis?
Quae non Augustus? quae non etiam Antonini?
Quae non Traianus? primusque ac ultimus ille
Flavius? et quae non omnis Lagaed propago,
Vatibus ac doctis aliis praeclara dederunt?
Nec tria duntaxat donabant milia nummum,
Nec vel quinque decemve, ut nostro maxima saeclo
Dona vides: sed largo animo, dextraque benigna,
Insignes aedes, hortosque et praedia, fundos,
Centum, quadingenta etiam sestertia, fasces,
Et praefecturas, statuasque, aurique coronas.
Versibus incomptis regale nomisma Philippos
Choerilus accepit, multosque alios Macedum rex
Fovit Alexander doctos, genitorque Philippus
Magnificis donis, quanti Iliada alter Homeri
Fecit, ut in bello legeret, capitique quiescens
Subiceret, gemmisque ornata conderet arca?
Is fortunatum valde dicebat Achillem,
Qui virtutum esset praeconem nactus Homerum.
Quam non parsisset donis, auroque rubenti,
Si quem vel similem, aut illum sua saecla tulissent?
Cum praeceps ira Thebanam everteret urbem,
Pindaricos tantum iussit servare penates.
Haec qui tanta dedit desuncto, quanta daturus
Viventi fuerat, quis non intelligat? idem
Iussit Anaxarcho centena talenta petenti
Largiri, nec Aristoteli instaurare negavit
Destructam patriam. Marius licet horridus ipse,
Incultusque bonis studiis, solumque duelli
Gnarus, scriptores tamen eximiosque poetas
Dilexit, donisque lubens et fovit honore.
Scripserat in Syllam rude quidam epigrama poeta
Non bonus, extemplo tamen illi praemia iussit
Hac sub conditione dari, ne postmodo quic quam
Scriberet. Archeleos Macedum rex munera vati
Magna dedit tragico, summosque illum inter amicos
Carum habuit, quoad immissis fuit esca molossis.
Romani cives fiebant maxima quondam
Summa: at grammaticos, medicos et rhetoras omnis,
Artesque ingenuas essent quicumque professi,
Gratuito cives fecit doctusque bonusque
Iulius, imperii fundator primus et auctor.
Quid tibi nunc alios dicam multosque piosque?
Carolus haud falso dictus cognomine Magnus,
Quam doctos habuit laute, donisque beavit?
Quam multa instituit claris ctipendia Musis?
Et quid Pompeius victor terraque marique?
Nonne supercilium posuit, fascesque superbos,
Doctoris quando Rhodii ingrederentur in aedes?
Quid rex Parthenopes studiis praeclarus et armis
Alphonsus? regali an non sestertia dono
Quadraginta dedit rerum e scriptoribus uni?
An non et doctos alios vatesque sophosque
Auro magnifice censuque ornavit equestri?
Musarum coluit Sigismundus Caesar alumnos,
Divitiisque auxit magnis: quod fecerat ante
Carolus aequali studio, cognomine Crassus.
Quid multis opus? ut virtute excelluit unus
Quisque, bonas ita provexit fovitque Camenas.
Quis Florentinos Medices ignorat opimis
Olim iam celebres opibus? praeclarius autem
Nomen habent, famamque sibi peperere perennem
Non opibus, sed quod doctos fovere, scholasque.
Horum contento sequitur vectigia cursu
Fuggarica Augustae domus, illustris studiorum
Doctorumque virorum altrix, fautrixque benigna.
Tantos hosne viros hic delirasse putemus,
Quod doctos fovere viros, donisque bearunt
Divitibus, propter te, talia nulla probantem
Dona, nec atrum ipsum dantem linxisse salillum?
Quaeramus causam, tibi cur diversa probentur.
Artibus et studiis illi incubuere puelli
Sedulo, et eximios adierunt saepe magistros,
Dulcemque Aonidum gustum caepere sacrarum,
Inde amor atque favor maturos mansit in annos:
Et quicquid poterant opibus sceptrove potenti,
Id studiose illis post impendere fovendis.
Nam quis contemnat prudens, aut negligat illud
Impense quod amat? tenero cui deditus aevo?
Tu vero a Musis, primis aversus ab annis,
Infelicem operam studiis aliquando dedisti.
Cumque illis te nun quam emergere posse videres,
Longum dixisti Musisque scholisque valete,
Caesaris atque statim Mavortia castra petisti.
Quumque tibi Martis caderent felicius artes,
(Quae sint, nom dicam) clarum es mox nomen adeptus,
Divitiasque et opes, pugnasque et proelia spir as
Semper adhuc, nemoque est te truculentior uno.
Quid mirum, doctos vili si pendis, et artes
Palladias, studiisque aliquid donare recusas?
Martem constuprasse aiunt Amathuntida vates
Publico adulterio, numque autem adamasse Camenas.
Incesto nihil est casta cum Pallade Marti.
Te quoque castrensi meretrici plura dedisse,
Quam doctis ullis credo, remplisque Deoque.
Militis hoc certe studium solet esse ferocis,
Aedes dispoliare sacras, ipsosque ministors,
Et doctis quiscumque graves vacuare crumenas:
Non dare, scortillis nisi, lusorique perito.
Hinc bellatorum loqueris pro more, facisque.
Illos deinde etiam clari genuere parentes:
Et quamquam interdum gesserunt bella coacti,
Ingenuo gessere animo tamen, ut sacrorum
Interea fuerint studiorum et pacis amantes,
Curarintque Dei cultum, moresque scholasque.
Ingens barbaries, solis incumbere bellis.
Et Scythici ingenii, tranquillae spernere pacis
Artes, atque harum parui fecisse magistros.
Turca scholas vanae legis servatque fovetque
Haud segni cura, et statuit sua praemia doctis.
Nempe videt non esse in tristibus omnia bellis:
Sed regat ut populos pro iustitiaque fideque,
Esse scholis opus et doctoribus atque magistris.
Porro tui media fuerant de plebe parentes:
Tu bellis et opes equitisque insignia primus
Obscuro ante tibi quaesisti, nec tibi quisquam
Praeter ruricolas aliquot parere tenetur.
Hinc de relligione parum morumque laboras
Cultu, de studio iuris, deque artibus illis
Quas merito ingenuas dixere bonasque vetusti.
Hinc male eos censes nummos, ea dona locari,
Quae vel plantandis illis, vel dantur alendis.
At quis non videat, quam longe rectius illi?
Quam magis ingenue? magis utiliterque pieque?
Praeterea insignes illos regesque virosque
Impulit aeternae laudis connata cupido,
Ut magnifacerent doctos, vatesque canoros.
Speravere etenim per eos sua gesta, bonasque
Toto virtutes primum vulgarier orbe,
Dehinc dur aturas cum gloria ad usque nepotes.
Postremo haud laude modo quae sivere manente.
Posteritas verum tota ut virtutis ab ipsis
Exemplum caperet, iustaeque imitamina vitae.
Nam se viderunt frustra sumpsisse labores,
Et frustra magnis saepe obiecisse periclis,
Si nullae laudes et gloria nulla sequatur,
Si nullus fructus praesentibus atque futuris
A'se proveniat, si nulla exempla supersint
Virtutis studiique sui, curaeque salubris,
Sed cum terreno moriatur corpore nomen.
Gloria res dulcis, mire praecordia mulcet,
Atque opibus summis praestat laudabile nomen.
Hoc quia scriptores rerum, doctique poetae
Principibus praestare solent, possuntque perite,
An donis non sunt illis et honore fovendi?
Ille Themistocles sophia laudatus et armis,
Unius dixit vocem auscultare libenter,
Gestas nempe suas res et praeclara canentis
Facta sua, et populi docte vulgantis in aures.
An quosdam cecinisse putas ea carmina gratis?
Is certe donis quosdam invitavit et auro.
Non canit ad potum quisquam testudine gratis,
Nec canit auscaules gratis saltantibus unquam.
Non auri poteris simul esse et laudis avarus.
Turpis amor nummi, pulchrae sed laudis honestus,
Quo malus haud ullus, sed ferme quisque movetur
Optimus, Arpinis volumus si credere scriptis.
De te quid dicam? laudis te nulla cupido
Sollicitat? tenulla illustris gloria tangit?
Non poteris dici virtuti deditus ulli,
Ullius ve rei ex animo studiosus honestae.
Hoc pulchrum? porro si tu quoque laude moveris,
Illorum plane fuerant exempla profecto
Non spernenda tibi, doctique ex parte fovendi.
Iam vero quoniam censes ea dona perire,
Quae dantur Musis, quae spes tibi nominis alti,
Famaeque illustris? sane stipendia credo
Plurima fectisti, forsitan laudanda patrasti,
Multa quoque at quis scit? quis scripsit? quisve tuorum
Gestorum meminit? qua te virtute celebrem
Scripta ferunt? quis te prudente, quis Dei amantem,
Aut hominum? quis munificum? quis denique fidum
Aut iustum scripsit, fortem ve mo dum ve tenentem
Deliciis, Venere et potu, atque cupidine Pluti?
Nemo, quod norim. nummis duntaxat avare
Scilicet intentus, doctum tibi neminem amicum
Fecisti, scurras credo magis et meretrices.
Hinc si Pellaeum regem, fortemque Agathoclem
Egregiis factis superares, quique fuerunt
Praestantes virtute viri per saecula mundi
Omnia, non unquam tamen illustrabere docto
A'quoquam. magis invenies, qui iure reprendant
Aversum a Musis animum, praveque tenacem,
Et te Cyclopum forsan de gente ferorum
Prognatum scribant, et cum Cyclopibus illis
Aeternis condant meritum involvantque tenebris.
SVermeros, stolidosque sonastu Phormio semp,
Et male de Christo sentire, sacrisque sigillis,
Clamore affirmas magno, vultuque minaci:
Damnasque, et tantum non fulmine trudis ad Horcum:
Nec tamen illorum, quod oportet, nomina profers,
Sed more Andabatae clausis confligis ocellis.
Dic mihi quos sentis? P. quasi nom agnoscere Maure
Ipse queas, contra quos tot scripsere magistri,
Et praeceptores nostri, patresque colendi:
Qui nempe arripiunt vesani dogmata Zuingli,
Et quae versute scripsit Suencfeldius ater.
Quaeque tenent alii Suermeri hoc tempore multi.
M. Adversus multos nostri scripsere magistri.
Illos tune omnes Suermeros dicis? P. Opinor
Posse omnes dici, nec ego dixisse verebor.
M. Illorum forsan legisti scripta frequenter,
Et rursum prorsumque inspexisti omnia iudex?
P. Non legi, nec curo unquam legisse venena.
Nec quicquam illorum nostras pervenit in aedes:
Atque darem Veneris, mihi si essent, cuncta marito.
M. Atqui aliter sapuit Paulus nec spernere iussit
Scripta prophetarum, verum legere atque probare
Cuncta prius, quam vel rapidis comburere flammis,
Decretoque atrum cuiquam praefigere theta.
Nec puto iudicium verum, si forsitan error
Unus et alter inest libro, ut damnetur ubique
Et liber et scriptor pariter. quis enim omnia cernit?
Ut non labatur, quis tam perfectus ad unguem?
Unde bonum retinere, malum vitare iubemur,
Verumque affectus citra et discernere falsum.
Qui non consentit, qui non probat, ille videtur
Abstinuisse satis specie pravique malique,
Nil opus ut pravos tollant incendia libros.
Nam si sic volumus Veneris donare marito
Omnes continuo libros, qui prava tenere
Dogmata censentur, fideique adversa receptae
Nobis atque illis, quae salva volumina tandem
Sunt mansura rogo? statim erunt abolenda Paltonis
Scripta, et Aristotelis, praeceptorisque Neronis,
Atque aliorum etiam veterum monimenta sophorum,
Cumque choro vatum bonus exuretur Homerus:
Multa docent etenim fidei contraria nostrae.
Catholicorum etiam subsistere pauca valebunt
Scripta patrum. quoties enim peccare videmus?
Si nos illorum quoscumque errare fatemur
Scripta exuremus, contra illi nostra cremabunt,
Nec tanti modus ullus erit finisque furoris.
Quam sunt multi etenim, minime quis nostra probemptur?
Qui nos haereticos reputempt, danentque, vocentque?
Cur Alcoranum ferimus, commentaque vana
Turcarumque Arabumque, et gerras gentis Hebraeae?
Nonne vides, multorum ut sit iactura librorum
Assiduo faciunda praeter iustum bonumque,
Si tua apud cunctos sententia lata valebit?
Haud tamen dicirco minus errorumque malique
Principe succrescet Satana, passimque vigebit.
Nullus enim ferro flammis ve exstinguitur error,
Puro sed Domini verbo, vel luce suprema:
Id quod fundati manifestum ab origine mundi.
Insuper et verum longe iucundius omne est,
Eregione manens pravus si cernitur error.
Si falsum tollas, vilescent omnia vera.
Nec probo, quod non legisti, legisseque curas,
Quae scripsere illi, quando tam copia praesens,
Iudicis et sumis partes, damnareque pergis.
P. Tune patronus ades Suermeris Maure scelestis?
Pravaque defendis quae dogmata cumque feruntur?
M. Nequaquam. verum hoc temet cognoscere vellem,
An sint Suermeri, tradant an dogmata prava.
Nunc tu condemnas, tibi quae non lecta fateris,
Suermerosque vocas tantum de nomine notos.
An non Phoclidis legisti Phormio carmen?
[Gap desc: Greek words]
P. Ohe satis quondam summi legere magistri,
Quid doceant: iidemque illos hoc nomine primi
Donarunt merito, et condemnavere veneni.
Hos sequor haud solus, sed cum multisque bonisque.
M. Sic vos tutari semper plerique soletis,
Ac velut Aiacis scuto celare sub alto,
Inde et mortifera adversis immittere tela.
Si legere illi, quae damnas, scripta, quid ad te?
Damnarunt lecta: at tu numquam lecta notasti
Iisdem nominibus, quin longe et acerbius illi
Discipuli nam saepe solent praestare magistris.
Doctrina fuerint isti et pietate celebres,
Quos sequeris securus ita, extollisque magistros:
Manserunt homines tamen, id quod et ipse fateri
Cogere, humanisque interdum affectibus omnes
Indulsisse, et ni spectassent omnia summa,
Atque essent aliquid veriti decedere famae,
Aut non scripturos penitus nonnulla fuisse,
Aut aliter multo. quin scommatibusque iocisque
Et sannis largos nimis, irrisuque frequenti.
Haec tamen ob multas dotes, sanctosque labores,
Et magnum Christi studium perparva videntur,
Et donanda viris: sicut scriptoribus olim
Sanctis multa quoque hinc damnarunt forsan inique.
Tune etiam pariter non lecta notabis inique?
An vero haud potuisse illos errare putabis?
At non ignoras, hoc esse insigne Papatus.
Nec sibi tantum unquam tribui voluere, voluntque.
Quae vero ratio, vel quae sapientia suadet,
Vel sanctorum imitemur uti peccata virorum?
Quod condonatur multis pro dotibus uni,
Dispar donari frustra sibi postulat alter.
An si scommatibus magni lusere frequenter,
Tene decebit idem? te censes esse ferendum,
Valde dissimilem? si latronem aut nebulonem
Ipse meum dicam puerum, haud concessero cuiquam
Alteri, ita ut vocitet: nec quisquam ferret opinor.
Tanti nimirum refert, quid quisque loquatur,
Arguat et damnet: magis et, si damnet inique.
Esto autem, si vis, illos ut iure notarint.
Unde tibi constare potest id iure peractum,
Si non ipse legas etiam? an pro more Gnathonis,
Si damnant, damnas, si carpunt, carpis et ipse:
Et quos Suermeros dicunt, mox dicis et ipse,
Gratiam ut illorum captes, tenuemque favorem?
Nonne deos facis ipse tibi, et seducier optas?
At Beerhoeenses a Paulo audita docente,
Quamquam firmasset signis flatuque superno,
Non prius indubitata habuerunt, firmaque prorsus,
Quam satis experti divinis consona scriptis.
P. Attamen est summis credendum sape magistris.
M Est: verum a pueris, et primis tantum elementis
Cuiuscumque artis, ratio succrevit, et aetas,
Quisque sibi verum ac falsum discernere debet,
Legitimoque probare modo. monuit quoque Paulus,
Ne pueri simus sensu, hucque agitemur et illuc
Quovis doctrinae vento, validaque procella.
Tu iam nec puer es, nec prima elementa doceris:
Sed doctrinarum iudex, populique magister
Censeri cupis, et paruis magnisque videri:
Unde tuum non est, facile auscultare magistris,
Sed praeiduicio sine, praescriptisque tabellis,
Eloquium iuxta sacrum, argumentaque sana,
Quis tandem accedat propius dignoscere vero.
P. Hac ratione voles, veterum omnia ut haereticorum,
Quos tulit huc usque a primis Ecclesia saeclis,
Scripta legam: nec Conciliis patribusque probatis
Credam, concedamque aliquid, qui scripta notarunt
Haereseos: nec quenquem ausim appelare deinde
Haereticum, cuius non legi scripta, nec exstant?
M Extarent utinam cunctorum Phormio libri,
Ut nos ipsi etiam possemus cernere verum.
Multos namque licet damnatos iure sciamus,
Sunt tamen haud pauci quibus est iniuria facta,
Quorum scripta parum sunt intellecta, vel ultro
Depravata, atque in sensum detorta malignum,
Vel damnata palam vera, invidiaque odioque
Iudicis irati. quare etsi iure vocemus
Haereticos quosdam: tamen nos errare necesse est
In multis aliis haud isto nomine dignis,
Si non cunctorum trutinamus scripta legendo.
Hinc te Suermeros nolim haereticosque crepare
Saepius, in iustos ne quos convicia fundas,
Veraque pro falsis, pro nigris optima damnes:
Libros praesertim cum nondum legeris ipse,
Nec sint legitimo damnati more vetustis.
Quin si legisses etiam incorruptus, et omni
Liber ab invidia, praeiudicioque magistri,
Magnumque errorem fideique pericla videres:
Christi discipulum tamen haud haec probra deceret
Fundere publicitus, plebisque incendere mentes:
Verum argumentis potius convincere rectis,
Sinceroque Dei verbo. nil promptius hercle
Cuilibet insano, quam lusco dicere, lusce,
Suermerosque adeo haereticosque sonare frequenter:
Quippe hoc et scurrae possunt, et ludio quivis.
Porro doctrina scriptoque ostendere docto,
Quid verum falsumve, bonum quid, quidve nocivum:
Hoc opus, hic labor. et conferre manumque pedemque
Ipsis cum haereticis, coramque reffellere stultos,
Nolumus atque piget: magis imo haud scire fatemur.
Nec quicquam melius sapit, haereticos et asellos
Suermerosque vocans alios, clamansque furenter.
Sed fit nonnumquam, mage sit Suermerus ut ipse:
Efficit et probris, ut tota hoc concio credat.
Quid vero censes? nullus te detinet error?
Tu non per speculum quaedam ac aenigmata cernis?
Tu reddis falsum, In multis offendimus omnes?
Tusolus clare perfecteque omnia nosti?
Inspice quaeso prius, quinam tua dogmata constent,
Num teneas quaedam nequaquam consona vero,
Quam damnes quenque, et probroso nomine carpas.
Crede mihi, invenies, tibi ni blandiris inepte,
Humanoque negare audes te sanguine cretum,
Quorum te pudeat, quibus et Suermerus haberi
Iure queas. mihi sane erroris conscius haud sum,
Non tamen affirmare ausim haud errore teneri,
Et magno fortasse aliquo. hinc si quilibet error
Tam nobis coram Domino reputabitur ingens,
Et traducendus, quam nos errata solemus
Amplificare aliena, et nos traducimus inter,
Phormio, vae nobis: restat spes nulla salutis.
Hinc memor humanae sortis, metuensque futuri
Iudicii, tua ne temet decreta flagellent,
Desine Suermeros adeo, haereticosque sonare.
FINIS. Laus Deo et Domino Iesu Christo. 1555. 9 Martii.
FINIS. BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humano: M.D.LV. Mense Iulio.