10 March 2006 Reinhard Gruhl
typed text (the margin notes p. 230 seqq. only partially) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the dedication
6 April 2006 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


page 96, image: s096

LIBER TERTIUS

SATYRA PRIMA.

Cum Dominus caelum quondam terramque crearet,
Spiritibus caelum angelicis extemplo replevit,
Qui sibi praesto essent, fidique ad iussa ministri,
n caelis si quid foret aut tellure gerendum.
Illis splendorem dederat, summumque decorem
Cuncta creata inter. praestantis gloria formae
Uni cedebat Domino, superabat cetera longe,


page 97, image: s097

Non tantum propter natur aemunera, quantum
Iugem ob convictum Domini, intuitumque propinquum.
Hinc autem multis prima immutata voluntas
Continuo, inque tumorem animi crevere superbi.
Quamlibet ingenti nolebant sorte teneri.
Excelsam Domini sedem, regnumque polorum,
Atque affectabant mundi totius habenas,
Quos inter praestans, summoque ex ordine quidam
(Cui post ob facinus nomen, motumque superbum,
Aut Satanae fuit, aut colubro toruove draconi)
Collecto coetu sic dicitur esse locutus:
Vix equidem tenui tam longa silentia fratres,
Et vestrum nulli patefeci abscondita cordis
Hactenus: aut grae servitium, quod nocte dieque
Vobisum ex cubiis et iugi suffero cantu,
Abieci, aut maius quicquam, vobisque mihique
Dignius, et cultu nostro ac splendore superbo,
Prospex: iquod vestra haud dum mihi nota voluntas,
Nec sat erat perspecta fides, animosaque virtus.
At nunc, cum videam vobis sublimia cordi,
Vosque huiusce pigere status, sortisque malignae,
Audiam et assiduo vestrum per compita murmur,
Servitium propter durum, multosqpe labores,
Audacter dicam mecum quae corde voluto.
Nostra haec maiestas, hic cultus, summaque virtus,
Quis nos aequales Domino vel cernitis ipsi,
Caelestes potius tractare merentur habenas,


page 98, image: s098

Supremumque habitare thronum, dulcique potenter
Libertate frui, quam ferre iugum, atque subesse
Cuiusquam imperio, toler areque herilia iussa.
Nobiliori haud est indignum nobilis ut see
Sternat, maiorique minor concedat ubique:
At qui cuncta queunt, cur subsint cuncta potenti?
Cur illi, qui re similes cernuntur in omni?
Quid Dominus novit, quod non noscamus et ipsi?
Quid sapit, aut quid habet, quod non luculentius ipsi?
Denique re prorsus nulla praestare videtur.
Hinc penitus mihi res illo deducere certum,
Si modo non desunt vestrae suffr agia dextrae,
Ut nobiscum aeque Deus imperiumque thronumque
Dividat, atque parem nobis concedat honorem.
At non facturum nostro, puto, talia suasu,
Vis adhibenda erit, atque armis pugnaque parandum
Imperium. res tanta ingenti digna periclo est.
Vincemus. socii, quid vobis cetera dicam?
Omnia victorum nostro sub iure vehentur,
Cogeturque Deus nostras perferre catenas.
Haec ego. Vos eadem plane sentitis opinor,
Si me non vestrae mentes et lumina fallunt.
Libertatem igitur stabilem, et subducere duro
Colla iugo, atque a perpetuo requiescere cantu,
Rerumque excelsa condigne sede locari
Si cupitis, fortes mecum coniungite dextras.
Tenditis huc sensu certe, totisque medullis:


page 99, image: s099

Dux tantum vobis deest, et moliminis auctor.
Illum ego praestabo, mihi si paretis, abunde.
Sunt vires mihi, sunt artes ter mille nocendi,
Insidias novi, sunt arma animique feroces,
Ut nihil addubiteem quin sit victoria nostra,
Nostrumque imperium. securus, cernitis, ille
Armorum bellique sedet, circum atria vero
Imbelles turba, quas nec procul arma tueri
Possereor, ne dum vires sufferre ruentis
Agminis adver si, gladiisque occurrere strictis.
Si modo tardatis prohibente pudore, metuve,
An vobis unquam contingat deinde facultas
Ponendi obesquii, libertatisque parandae,
Consimilisque mei ductoris copia detur,
Haud scio. saepe solet fieri, ut quae oblata recuses,
Post lacrimis frustra multis cupiasque, rogesque.
Addidit his dictis promptae calcaria turbae,
Incenditque animos, ut si quis forte camino
Ingentes cupiens flammas infundat olivum.
Confestim ergo ducem statuunt, regemque salutant.
Coniurant raptim, inque novum dant nomina bellum.
Arma parant, spiramque minas, rebusque, Deoque
Exitium intentant extremum, et magna loquumtur:
Omnibus infensi laturis fida Tonanti
Auxilia, atque suo posituris claustra furori,
Aut remoras, quasi et ad certos transiret honores
Quisque, foretque adeo in manibus victoria clausis:


page 100, image: s100

Sic odere moras cupidi, sic proelia posunt.
Senserat extemplo motum hunc rerum pater et rex,
Quem res nulla latere potest, abscondita quamuls,
Multumque ingratis animis et corde superbo,
Spirituumque illo furioso excanduit ausu.
Mox ergo spatiosi armamentaria caeli
Recludi, sanas et adhuc capere arma cohortes,
Viribus et totis contra pugnare rebelles
Imperat, et cunctis Michaelem praeficit armis.
Nec mora, quassatur magno caelum omne tumultu,
Armataeque ruunt acies decernere ferro.
Hos mandata urgent, spes contra accenderat illos
Fervens imperii, libertatisque cupido.
Fortibus hinc animis concurritur, atque furentis
Ambiguo Mavortis opus certamine fervet,
Neutra acie meditantee fugam, caelestia donec
Omnipotens multo concussit regna tonitru,
Ignesque intorsit crebros, flammasque vorantes,
Impiaque irato perterruit agmina vultu,
Arreptumque ducem caelo deiecit ab alto.
Non ita praecipiti rumpit globus aera cursu,
Bombardae horrisonae, quem vis Vulcania torquet:
Non ita nunc etiam iactat sua tela Creator,
Excelsas plectens turres, aedesque superbas.
Amisso duce, mox reliquorum frigidus ossa
Invadit tremor, et spatiosa per aequora caeli
Defugiunt cursim, latebras tempusque pusillum,


page 101, image: s101

Quo revocare ducem possint, et proelia tentent
Altera, quaerentes. at lux clarissima prodit
Omnia, nec locus ullus adest per plana latebris,
Insuper et legio victrix instatque premitque.
Ergo cum sugerent hi, persequerentur et illi,
Circuituque novem pariter traherentur in orbes,
Nec pavidae auderct turbae consistere quisquam,
Omnibus e caelo portis per inane feruntur
Aera in impurum, terrasque et triste barathrum
Praecipites. triduo ceu nix largissima Phoebi
Auferat aspectum, tectisque et frondibus altis
Pendeat, et late terras hominesque ferasque
Opprimat, atque metu sua cedere cogat in antra.
Aut veluti complent importunae omnia muscae,
Igneus in proprio vehitur cum sidere Titan,
Cum mensas super atque dapes et pocula Bacchi
Involitant, gustantque saporum dulcia primae,
Necraro patinis avidae merguntur in ipsis,
Et saturae optato saepe immoriuntur Iaccho.
Quin etiam cenantum infestant ora manusque,
Cuctaque perturbant gravibus cenacula bombis,
Nec pulsae discunt ullis parere flabellis,
Nec turbam possis ulla exhaurire medela.
Protinus in casu flagranti numinis ira
Pristina cunctorum facies et forma recessit.
Sordidus Aethiopum detur pat corpora nigror,
Et spurcis horrent squamis, villis ve ferinis.


page 102, image: s102

Terribile ignitumque caput, cui parte ab utraque
Cornua bina insunt toruae minitantia fronti,
Unde ater mistis scintillis fumus in auras
Surgit. Gorgonei voluuntur cornua circum
Exsertis angues linguis, ac ore patenti
Iugiter ad morsus et eisdem texta superne
Crista minas spirat. rutilantia lumina fiammis
In Cyclopaeos orbes vindicta redegit.
Nonita serpentem dicas, Martem' ve tueri,
Non ita Titanas, Lybicis nec Gorgonas oris.
Aures dependent longe lateque per armos,
Quales esse canum dicas, qui nare sagaci
Vestigare solent silvis spelaea ferarum:
Has tamem arbitrio tolluntque premuntque vicissim.
Falcatus nasus, longeque proboscidis instar
Nigrantis barri. latis e naribus atra
Promanat pix, sulpureasque proboscide stillas
Spargunt: in fecta quibus aut tellure, mari ve.
Pisces ac laetis pecudes moriuntur in herbis.
Subter diducto vaste amplo ad tempora rictu,
Horrendum frendent incurvis dentibus apri:
Inde ignes ac immedicabile virus echidnae,
Pestiferasque vomunt tumidis pulmonibus auras.
Pannosae pendent setoso pectore mammae,
Quales esse solent partus post octo lupinae.
His rabiem immulgent gnatis, odiumque superni
Principis, et spurcam stipant in corda salivam.


page 103, image: s103

Occiput et turpes clunes tergumque draconum
Ora tenent. medio prodit longissima cauda
Podice, nulla tulit qualem alti belua Nili.
Forma pedum manuumque palustri proxima rarae,
Unguibus exceptis, quos credas esse leonum.
Talem traxerunt illi post proelia formam.
Omnibus expulsis, caeli terraeque Creator,
Ignibus invictis caelum, solidoque adamante
In gyro cingens, reditum illis obstruit omnem,
Ipse quoad caelo vitales carperet auras.
Decernit quoque, transierint cum tempora mundi,
Conatus huius pravi bellique nefandi
Aeternas solvant flammis et carcere poenas.
Haec firmans nutu, totum concussit Olympum.
Hoc tanto casu, poenisque in fine luendis
Haud meriti tantum Satanas, iustique doloris,
Immensae quantum rabidus conceperat irae.
Dispersos ergo socios contraxit in unum,
Et postquam in mediis sedem conscenderat altam,
Alloquitur maesto ducens suspiria corde.
Heu socii, quam nos infauste pugna fesellit,
Euentusque rei. quam nacti infausta duelli
Tempora, rem nostram sorti permisimus omnem,
Magnaque perdidimus, digni maioribus. ast hoc
Soletur, quod non nostra victoria culpa
Hostibus accessit. res omnis gesta profecto,
Quantum consilio potuit, vel viribus ullis,


page 104, image: s104

Praesenti' ve geri corde. adversaeque cohortes
Non nos praestanti vicerunt robore belli,
Sed numero tantum, dignosque premente bonosque
Fortuna, indignos vero tollente vicissim.
Nostras haec etiam modo res confregit inique,
Abstulit et formam, clarique habitacula caeli.
Sexaginta etiam dirae postsaecula poenae
Nos omnis divina manent decrcta secundum,
Tanta forent animis multumque diuque pusillis
Deploranda quide. at nos nec maioribus unquam
Frangi animo decet, aut suspendia saeva pacisci:
Verum agite o socii, simul haec quos damna lacessumpt,
Aeterno nobis hoc esto foedere sanctum,
Donec terra subest caelis, et sidera cursum
Servant, oceanusque vagus circumfluit orbem,
Nullus ut esse Dei iuratus desinat hostis,
Ne quis amet metuat ve, aut ulla obtemperet in re,
Neu gratum quicquam faciat, contrarius ito
Quisque, ut perpetuos merito trudatur in ignes.
Este viri, atque Deum vultu contemnite toruo.
Non adamas nec stans rabiosa per aequora cautes
Vestrum duricie caput aut praecordia vincat,
Nullum paeniteat cassi moliminis unquam.
Huc nos ira furorque vocat, vindictaque dulcis,
Quam praetermittet sapiens (me iudice) nemo.
Sic ait: assensuque omnes, simul ore fremebant,
Irarum pleni, caeloque Deoque minantes.


page 105, image: s105

Ut globus in devexo levi propellitur ictu,
Et sonipes liber nullis calcaribus actus,
Iactans colla iubasque, aequor metitur apertum.
Per terrenum igitur coniurant aera cuncti,
Per terras, Stygiumque lacum, Lethesque fluenta,
Ire Deum contra verbis factisque scelestis,
Nullius et noxae veniam scelerumque precari,
Ut ne Cocyti frustra mergantur in undis.

SATYRA SECUNDA.

QUoslibet irrides, naso et suspendis adunco,
Idque studes, ut vix te sit mordacior alter,
Vel contra immeritos, et qui se rentur amicos
Esse tuos. laudem vis nempe auferre dicacis?
Teque putas sannis censeri posse facetum.
Etne materies desit morsusque iocique,
Undique conquiris nova, rumoresque sinistros.
Nec subit, an veros, an falsos. omnia credis,
Et memor in quosuis effundis clamque palamque:
Atque etiam (sic nil pudet) auditoria sternis
Publica quaesitis adeo beneolentibus herbis.
Et quamvis unus soleat te audire, duo ve
Ad summum, causaque tui duntaxat honoris,
Non studii: (quid enim doceas, quo perdere quisquam
Debeat aut possit tempus?) tamen ut brevis hora
Transeat, assultu laceras, morsuque canino
Quemlibet: id quasi te doceant civilia iura,


page 106, image: s106

Etleges iubeant alienam rodere famam.
Quae te quaeso senem miserum dementia caepit,
Utridere velis alios, ridendus abunde?
Et mordere alios, morderi dignior ipse?
Ut privata etenim sileam, gestusque, gradumque,
Teque geras quo 'nam pacto conviva vel hospes,
(Haec condonabo tibi, et intra tecta relinquam)
Aspice duntaxat quo pacto seria tractes
Publica, quique legas commisso munere iura.
Primo, auditores, omnino Codicis ante
Est de iudicibus tractatum omnino legendis,
Deque magistratu, ofsiciisque omnino gerendis:
Nunc de iudiciis omnino dicere restat.
Sunt autem omnino quaedam curanda prius, quam
Iudicium accedas. est magni omnino negoci
Actorem esse, reumque omnino vincere veris.
Librandum est, quid causae omnino habe asque petasque,
Antestes omnino aut instrumenta supersint,
Unde probes quod vis omnino auferre petendo.
Nunc ergo omnino sequitur liber iste secundus,
Primum et de Edendo. quo recte omnino docemur,
Inspicere actorem debere omnino probandi
Quae sibi sit praesto, constetque omnino facultas.
Nam reus actori non mox omnino tenetur
Edere conscriptos rationum omnino libellos,
Unde sciat discatque omnino quid ve petendum,
Qua ve via sibi agendum omnino. scilicet illud


page 107, image: s107

Iudex omnino solitus cognoscere tandem
Debeat, an reus, an non omnino edere libros.
Porro auditores omnino huiusmodi casum
Fingamus. nummorum omnino haud parvula summa
Publicum apud campsore omnino est deposita a me,
Chirographumque accepi omnino, et me penes illud
Servavi longum omnino. conscripsit et ipse
In libro rationum omnino haec acta suarum.
Interea omnino fato decessit, et illi
Filia successit contracti omnino negoci
Ignara, unde tamen nummos omnino reposco,
Illa negat. quia vero omnino chirographum mi
Fortuito periit casu, omnino volo, libros
Ipsa edat rationum, omnino ut noscere possim
Quantum illa omnino debeat, quantumque solutum,
Quaeritur omnino nunc, compellenda ne libros
Edere? respondetque omnino talia Caesar,
Dispicere omnino me debere, unde petendum
Ipse probem, causaeque omnino quo genere utar,
Mutui an omnino, an mage depositi, neque primum
Libris omnino niti alterius ve, rei ve.
Si tamen omnino nulla instrumenta supersint,
Nec scriptum omnino aliud, nec denique testes,
Nec qui perdiderim doceam omnino, sapientis
Iudicis omnino fuerit, se ponat ut inter,
Praecipiatque ream omnino proferre libellos,
Quos velim, ut omnino inde queat cognoscere verum.


page 108, image: s108

Casus ita est. quem circa omnino rite docemur,
Ut cauti omnino simus, quid, quando, quibus cum,
Quo praesente omnino, et qua ratione geramus.
Ne sine chirographis omnino aut testibus unquam,
Aut instrumentis omnino, aliisne libellis.
Nam sumus omnino mortales atque caduci
Omnes, nullus et omnino promittere certum
Vivendi omnino debet sibi tempus et horam.
Sunt etiam infidi plerique omnino, negantque
Contractus et pacta omnino fraude, doloque.
Quare si omnino nolimus perdere nostra,
Provideamus ea omnino, quis iure probare
Possimus contractum omnino, ipsosque negantes
Vincere. praeterea omnino quoque discimus illud
Quantum omnino habeat quemquam accusare negoci.
Tranquillus reus est omnino, seque negando
Syllaba quod praestat forte omnino una, tuetur.
Hoc actor nequit omnino. sit cinctus oportet,
Cinctum aliquem quicumque omnino vincere tendit.
Praeterea omnino, quoniam argentaria causam
Praebuit Aemylio praetentae omnino querelae:
Hoc de argentariis nobis omnino sciendum,
Esse trapezitas omnino nomine dictos
Graio, dicanturque aliis omnino latine.
Porro fuere viri omnino dites et honesti,
Multae notitiae, multique omnino favoris,
Tam propter se ipsos quam omnino publica propter


page 109, image: s109

Munera. tum libros rationum omnino tenebant,
Ad fraudem penitus vitandam omnino, dolumque.
Hinc non argentari omnino femina munus
Procurare potest omnino, ut lege negatum
In Pandectis omnino, titulo sub eodem:
Muneris omnino maiestas publici in illo
Ne sexu omnino vilescat, ne ve minus sit
De fraude atque dolo cautum omnino omnibus. ergo
Quaeritur omnino, quando argentarialege
Femina non queat esse omnino, nec rationum
Ulli mandari codex omnino, teneri
Omnino cur dicat ad edendum? at putat una
Glossa, quod ommino successerit ista marito
Ut coniunx, aut certe omnino ut filia patri.
Glossa haec omnino sed divinare videtur.
Dicitur omnino melius, quod femina quamvis
Fecerit haec nullos rationum omnino libellos
Officii virtute omnino publici, at ultro
Fecerit omnino. permissum hoc denique munus
Huic gerere omnino propter moresque fidemque,
Et probitatem expertam omnino. namque fuerunt
Illustres omnino aliae illo munere functae.
Polla omnino fuit quaedam argentaria coniunx
Lucani, perdocta omnino et femina prudens,
Nobilis et formosa omnino, et divite censu
Clara. dare huic probitas omnino nota frequenter
Assolet, huic alioqui illi ve omnino negatum,


page 110, image: s110

Aut propter sexum personae omnino, statum ve.
Proh pudor, omnino toties quid dicis inepte?
Nec sentis quicquam, nec corrigis? ET citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Flaccus ait. te non ridebimus usque strepentem
Ter centum omnino praeter sensumque locumque?
Praesertim morsu tibi derisuque iocisque
Incomptis cum adeo placeas, oblitus amici,
Hospitis et noti, te quantumcumque colentis?
Depone humc morbum, teque ipsum respice paulum,
Ne iocus et tu aliis fias, et fabulavulgi.
Non adeo bellum, quosuis mordere cavillis,
Famamque integri dente arrosisse canino.
Mus quoque correptus pedibus, pressusque remordet:
Nec placidam quamvis laedas impune catellam.

SATYRA TERTIA.

POst missum quondam sanctum spiramen ab alto,
Christigenum mire numerus crescebat in ho
Praesertim Solymis duodeno stante senatu, (ras,
In temploque docente palam, domibusque foroque,
Doctrinamque novam signis firmante stupendis.
Hoc indigne autem princeps spectabat Auerni,
Multa videns hominum seduci milia verbo
Vel semel audito, Christoque accedereregi,
Iustitiamque operum non ut celebrarier ante,
Concidere excelsam meritorum spemque fidemque,


page 111, image: s111

Pravaque contemni Pharisaeae dogmata sectae,
Sadduc aeorumque Essenorumque furores
Divinam contra legem vitamque repertos
A'sanctis cultam prima usque ab origine mundi,
Hypocrisin retegi, et tenebras decedere crassas:
Verum discerni, falsumque: dolosque videri,
Quos toti mundo atque ipsis struxisset Hebraeis:
Se regno pelli, pro ridiculoque putari:
Contra autem regnare, et solum esse omnia Christum.
His super accensus valde, sociisque vocatis:
Exturbamur, ait, viresque resuscitat hostis,
Notitiam cuius nomenque oppressimus una,
Illius et populum valido subduximus astu
Hactenus, et nuper crudeli affecimus ipsum
Supplicio heu nulla quicquam profecimus arte,
Haud etiam in flicto letali denique morsu,
Ne caput obrueret nostrum, imperiumque superbun:
Frangeret, aut nostris esset fiducia captis.
Proh cassum (socii) nostrum fractumque laborem.
Fecimus invisum patribus, plebique, suisque:
Proditus est, captusque, cruce ac suspensus in alta,
Desertusque suis quos ante pararat amicis,
Nostra opera: rebarque nihil superesse pericli
Amplius, ecce autem vivus remeavit ab Horco.
Omnibus ablatis claustris, ruptisque catenis,
Praefectosque sibi nostros letumque subegit,
Atque triumphator clarum conscendit Olympum.


page 112, image: s112

Inde suis magnam conclusis usque latebris,
Vim sancti flatus in corda trementia misit,
Ignitasque dedit linguas, animosque potentes,
Ut iam nos contra fanda atque infanda loquantur,
Constantique suum testentur voce magistrum,
Nobisque abducant tot milia plebis in horas.
Hoccine sperandum suit, illo rite perempto,
Surgeret adversum nos ut duodena caterva?
Compluresque alii velut eius sanguine creti,
Oppugnatum irent nostri fundamina regni?
Est ludus risusque, satos ab Iasone dentes
Ilico in armatam gladiis crevisse phalangem:
Sunt nec Agenoridae demiranda agmina Cadmi,
Dentibus occisi subito prognata draconis:
Belua nec cuiquam post sit lernaea stupori,
Tot capita Alcidae referens truncanda feroci,
Si conferre velis unius morte perempti
Prognatis turbis. haec sunt praeludia certe
Supremi excidii. quid enim post ista futurum
Sperem aliud? mundi sed nondum finis opinor
Ante fores. animis igitur consistite firmis,
Exercete inimicitias, odiumque cruentum,
In quod principio sancte iuravimus omnes.
Inchoat imperium video: pomoeria cuius
Latius haud dubie passim proferre studebit,
Ut pulsis nobis toto dominetur in orbe
Solus, et humanum genus ipsi serviat uni.


page 113, image: s113

Hoccine perpetiar, videamque? Ante omnia malim
Perdita, supremosque orbes in tartara mersos.
Artibus omnigenis agite adversemur ubique,
Armataque manu coepti molimina regni
Subvertamus, et a dextra laevaque struamus
Doctrinae insidias pariter, cunctisque ministris,
Addictoque ipsi populo, iunctisque catervis.
Iamque adeo mox nunc prima studeamus in herbae
Mystas opprimere infensos, Verbumque morari,
Ne quas forte alias etiam dimanet in urbes.
Pontifices nobis huc usque fideliter haerent,
Nobilitasque fere, primoresque atque senatus.
Mobile duntaxat vulgus, fexque in fima plebis
Auribus auscultat pronis, illique cohaeret,
Vivereque illius tendit decreta secundum,
Arripit et promissa fide. Pharisaea propago,
SAdducaeorumque cohors, legisque periti,
Illius omnino doctrinam et nomen abhorrent.
Hos instigemus contra, Alectusque colubris
Imbutos nostris iubeamus rebus adesse,
Viribus et summis nostrum defendere regnum.
His assenserunt omnes, et protinus inde
Ampla ad pontificum procerumque palatia tendunt,
Atque graves variis acuunt rumoribus iras.
Stertitis o miseri tanto in discrimine rerum?
Nec quae perniciosa palam inflammatio surgat
Cernitis? eia aliis actutum rebus omissis


page 114, image: s114

Currite restinctum. lex, relligioque, patrumque
Dogmata vilescunt. mores et commoda vestra,
Et decus, et vestri valde impugnamtur honores:
Iamque alios audit plebs seditiosa magistros,
Dum vos in solis pigri ignavique cathedris
Dormitis. sic nil vos lex contempta movebit?
Relligioque patrum in magnum perducta periclum,
Non somnum excutiet? spretis his, ecqua supersunt,
Electae quondam constet quis gloria gentis?
Ecce (malum) iam non ex lege patrumque statutis
Quaerere iustitiam populus, vitamque docetur
Aeternam: sed per fabrum duntaxat Iesum,
Occisum a vobis, quam surrexisse loquuntur,
Vivereque, et Christum caelorum summa petisse.
Non piget inferri contemptum legis, et una
Doctrinae solitae? vobis mendacia vulgo
Impingi, et tenebris populum seducier atris?
Praeterea an vobis non intolerabile prorsus,
Impostorem hominem iuxta decreta peremptum,
Christum appellari, credique? palamque doceri,
In solo illius consistere nomine vitam?
Iustitiamque Deo coram sine fine valentem?
Haec si perfertis credi tradique popello,
An non publicitus vos consentire probatis?
Et certos vos esse homicidas, sanguine Christi
Pollutos, regis vestri, totius et orbis?
Plurima deceptae credunt haec milia plebis,


page 115, image: s115

(Serpit enim citius rerum doctrina novarum)
Signis persuasi magnis, verboque doloso.
Vos ita spernimini passim, et laudatur Iesus,
Christus uti vere. dant illi nomina, limphis
Tinguntur, panem frangunt, et pocula sumunt
Illius necis, et vitae ut monimenta repertae.
Vos nisi prospicitis, totum manabit in orbem
Secta haec, inficietque urbes atque omnia regna.
An non, quo res sit tandem reditura, videtis?
Hoc sanctum templum, et toti venerabile mundo,
Cum Solymis ipsis, totaque propagine gentis,
Desertumque erit, excidiumque sequetur acerbum.
Non sic torpebant maiores ante, patresque,
Cum peregrina sacra inferret, ritusque profanos
Antiochus, legemque omnino abolere studeret,
Quippe coactores armis, falsosque prophetas,
Seductumque simul populum excidere potenter,
Ob patrios ritus, et sanctae legis amorem.
Vos connivetis segnes, et parcitis huius
Doctrinae mystis: nec vos exempla parentum,
Interitusque movet legis, iacturaque templi.
Nec pudet auctorum. Solymis si natus in ipsis
Quisque foret, claroque parentum sanguine cretus,
Denique litterulis si tinctus, tempus et unquam
Velbreve discenda trivisset lege, iugumque
Doctoris tolerans subsellia vestra petisset,
Non indigna adeo valdeque pudenda foret res.


page 116, image: s116

Illotis nunc verriculis, hamoque relicto,
Avertunt populum Galil ei, natio gentis
Infima, quin censita fere semiethnica semper,
Vosque huc pontifices doctum venere parati,
Eque suo Christum faciunt impune magistro,
Quem merito furcam vos suspendistis in altam.
Huccine res rediit, Solymas Galilaeia tandem
Ut gens instituat, doceatque agnoscere Christum?
Haud ignoratis certe tempusque locumque
Venturi Christi, Galilaeae mentio nulla.
Rex erit ille potens Davidis more parentis,
Omnia restituet, populorum et conteret arma,
Servitiique iugum duri, gentemque vocabit
A' terrae extremis ad pilea, gentium et auro
Ditabit, cunctosque exscindet funditus hostes.
Tale quid effecit qui nunc iastatur Iesus?
Quem piscatores satagunt obtrudere Christum?
Hoc tum credctis, cum delirare iuvabit,
Excidet et ratio, sanctaeque scientia legis.
Quod vobis autem credendum haud esse videtur,
Id piscatores doceant, vulgusque sequatur,
DEdecus in legis pariter vestrique senatus?
Surgite, discipulos Mosis vos esse probate,
Et genus electum quondam, patrumque nepotes.
AN iuvat exitium rerum exspectare piarum?
Praecipitesque dari summis e sedibus ipsos?
Seduci prave populum, templumque relinqui?


page 117, image: s117

Atque novis simul, exitiosisque omnia passim
Fervere doctrinis? et Christum credier illum,
Turpiter occisus qui sit? quem pectore toto
Odistis vivum, sed et osuri estis in aevum?
Talibus abruptis, atros iecere colubros
In tristes vultus dubitantum, horroreque magno
Incusso, et foetore irati abiere relicto.
Ut vero colubri circum ora auresque voluti
In cordis tetrum sparserunt intima virus,
Valde excande scunt illi, mistoque timore
Cunctorum vehemens animos insania turbat,
Quid primum facerent incerti, quidque secundum.
Arripiunt bissex primum, ac in vincula trudunt;
Mactassent etiam, si non ratione furentes
Flexisset quidam Pharisaeae gentis alumnus.
Percidere tamen flagris, saevumque minati,
Praecepere, suo ut nil de loquerentur Iesu
Amplius. at Stephanum calido nimis impete raptum,
Portaque eiectum, saxis stravere feroces,
Hoc primum imbuti concordis sanguine coetus,
Invadunt etiam reliquos, et per dere curant.
In medium trahitur correptus sexus uterque,
Conditur et tenebris, fatoque occumbit acerbo,
Totaque vel lentis caeduntur corpora virgis,
Ex Solymis, donec dederant qui nomina Christo,
Exceptis omnes ducibus fugere timore.
Utlongum impasti si forte armenta leones,


page 118, image: s118

Et pinguem aspiciunt procul, errantemque seorsum
Cornibus insignem taurum, rabieque fameque
Invadunt acti, sternuntque ferociter illum,
Dilaceramque avide. fluidus cruor imbuit ora.
Sed nondum satiata fames, et saeva cupido
Sanguinis et praedae: stimulantur pectora visu,
Totis irruere armentis iuvat. haud mora, caudis
Percussa tellure ruunt, rapiuntque vorantque.
Spargitur ignavum pecus, et bona pascua linquit,
Omnia diffugiens per et avia et invia praeceps.
Sic per Iudaeam primum, et Samaritida terram,
Collectus Christi coetus terrore profugit.
Haud tamen, ut voluit, tanti formidine casus
Oppressit Satanas Evangelionque, fidemque.
Stabat adhuc duodena cohors, nec cesserat usquam:
Et qui tergafugae dederant, vicos per et urbes
Laeta Evangelici spargebant semina verbi:
Vi iam non Christi Solymis ecclesia tantum,
Verum aliis etiam in terris collecta vigeret.
Nec Iudaei etiam soli, ut dixere prophetae,
Sed gentes pariter vitae partaeque salutis
Participes fierent. Satanae sic verterat artes
Omnipotens, summum in gnati decus, atque salubrem
Notitiam populis, quoscumque elegerat, ante
Quam vasti iaceret quondam fundamina mundi.
Hinc furere infernus rector, sociique ducesque.
Saevitia tamen haud ulla desistere certum,


page 119, image: s119

Sed doctos omnis proceresque impellere gentis
Sanctae praetextu legis, perituraque propter
Commoda, ne ferrent doctrinam et nomen Iesu:
Sed nervo, gladiis, vinclis, flagrisque minisque
Gnaviter obstarent. multos hic strenuus inter
Paulus erat, legis sacrae ritusque paterni
Non segnis cultor, Christi tum pessimus hostis.
At mediis illum furiis revocavit I E S U S,
Atque Evangelii praeconem reddidit acrem.
Qui sicut molitus erat contraria Christo
Ante, ita tum promotor erat, vindexque fidelis
Nominis illius. quod cum regnator Auerni,
Transfugisse illum nempe, ac hostilia multa
Cerneret aggressum, reliquis paulisper omissis,
Totis invadit nervis et viribus unum:
Per mare, per terras, per mille pericula ponens
Insidias, vitamque illi omnem reddit acerbam.
Ut setosus aper venantum acri atque canum vi
Expulsus latebris, et vulnere laesus acerbo,
Contempis aliis, inflicti vulneris unum
Auctorem petit, et pando venabula rostro
Excutit, infesti curvo quoad inguina dente
Rumpat, et hostilem vitam dispergat in auras.
Haud aliter Satanas Paulum terraque marique
Impetiit, donec Romanam ductus in urbem
Non ingrata fuit scelerato praeda Neroni.
Interea Herodis cecidisti victima ferro


page 120, image: s120

Serue Iacobe Dei. quod cum gratum esse videret
Rectori pariter Stygio, gentique cruentae,
Prendidit et Petrum. summo quem missus Olympo
Angelus eripuit leto, rigidisque catenis
Ad praesens. furcam tamen est post actus in altam,
Illi quod Dominus praedixer at ante futurum.
Legatos etiam reliquos per climata sparsos
Omnia terrarum, tandem rectoris Auerni
Occidere duces, ut vix evaserit unus.
Et quis caesorum numerum, vel qualibus illi
Christi subdiderint tormentis membra, gregemque,
Commemoret, tantosque aequet sermone dolores?
Non modo Christigenas Iudaei odere scelesti,
Sed gentes etiam, Romanorumque Nerones:
Ob legem neglectam illi, Christumque receptum:
Impium at hi propter cultum, et contempta deorum
Numina. quin crime~ quodcumque calumnia mendax
Fingere, et infensa haud dubitabat lingua profari:
Si non pro voto quicquam fausteque cadebat,
Exsiccabantur solito si flumina tractu,
Insano ve dabant augmento damna propinquis,
Si quis motus erat terrae, vertebat et urbes,
Oppidaque et vicos rapidus consumpser at ignis,
Caelestis longum si non descenderat imber,
Grandine si fruges, gelida aut vineta perissent,
Si qui surgebant hostes, bellumque movebant,
Cunctaque vastabant late actis undique praedis,


page 121, image: s121

Si lue grassanti pecudes hominesque peribant,
Gramina si turpes vulgo segetesque locustae
Agmine rodebant denso, si sorte vocarat
Cara annona samem, magnam si proelia cladem
Attulerant, classesque adverso si Aeolus Austro
Obruerat, mediisque rates submerserat undis:
Sola id Christigenum culpa evenisse fremebant.
Propter eos etenim divos irascier omnes,
Auxiliumque negare suum, nec adesse vocatos:
Quod sacra non facerent, et tus adolere negarent,
Indigni quos terra aleret, vel cerneret aether.
Credidit insanum quaevis mendacia vulgus,
Clamabantque omnes, delendum a stirpibus imis
Illorum nomen. Fanaticus illud aruspex
Divos aiebat velle: eventuraque recte
Omnia, sacrisicum suadebat turba furentum.
Mandabant reges, laudabat dogmata praetor.
Mox ergo irruitur pro diis sacrisque tuendis:
Et spoliare bonis equidem puerile videtur,
Aut patrio exturbare solo, vel vendere turpi
Servitio, aut una quadam consumere plaga,
Momentoque brevi gladiis effundere vitam:
Mortibus omnigenis illos exstinguere visum,
Tormentisque pium lentis haurire cruorem.
Hos saevis vivos sestinant urere flammis.
Suppositis illos prunis et crate parata
Assant paulatim. nudis incedere quosdam


page 122, image: s122

Compellunt plantis clavos super ordine fixos,
Aut laminas ferri candentes. ora quibusdam
Vi diducta implent liquido (miserabile) plumbo:
Multos in foricis perimunt, olidisque latrinis.
Hi limpha seruenti, aut elixantur olivo.
In spinas illi et palos de rupibus altis
Dantur praecipites: alios canibusve ferisve
Obiciunt: alios excelso stipite figunt.
Singula dentata permultis membra secantur
Serra, girgillo multis e ventre trahuntur
Iliarecluso: vivi excoriantur ad ungues
Et sale seruenti quidam, et sparguntur aceto.
Plumbatis contusa perit pars maxima carssis,
Nec lora interea cessant, virgaeque sonantes.
Substernunt multis contusae fragmina testae,
Huc illucque diu voluunt lacerantque rotando.
Arboribus quosdam distantibus atque restexis
Appensos rumpunt, Metium ut rupere quadrigae:
Nonnullos etiam specubus caecisque metallis
Damnant, effosso primum sed lumine dextro,
Et turpi pariter signata stigmate fronte,
Succisisque genu nervis ustisque sinistri.
Pro signo quosdam positos implere sagittis,
Atque alios unco certant laniare tridenti.
Porro alios, arcte molari ad colla ligato,
In mare praecipitant: alios tellure sub ima
Infodiunt vivos, per ventrem stipite grandi


page 123, image: s123

Impacto. crucibus quosdam in sublime levatos,
Aegre animas cogunt promisso reddere caelo.
Corpora quorundam tenui circumlita melle
Exponum muscis. quosdam pedoribus arcti
Carceris exstinguunt, cruciantque fameque sitique.
Excutiunt dentes aliis, palmasque pedesque
Detruncant. alii torquentur in aere Perilli.
Non pauci raptantur equis haud lumine cassi,
Priamiden quondam ut dirus raptavit Achilles,
Sed vivi per humum, spinasque ac aspera saxa,
Olim Theseiden uti discerpsere caballi,
Aut Colchis sparsit germani membra per agros.
His faciem calamis terebrant et lumen acutis,
Lentis membratim contundum fustibus illos.
Omnia ferventi perfundunt membra resina
Permultis, cultroque hebeti tardeque resolvunt
Iunctur as, et adhuc spirantes, vixque ferendas
Aspectum ob tetrum, quacumque crepidine montis
Praecipitant. aliis fabricatur ferrea sedes,
Cui rigida innext pedibus manibusque catena
Igni supposito torrentur: corpore toto
Grandes exurgunt bullae, ruptaeque resiaunt.
Sanguine commistus sudatque ac defluit humor,
Ignita horrendum fumat stridetque cathedra.
Impositos quosdam tuberosi in terga cameli
Per vicos flagris caedunt, virgisque tenellis,
Effundant donec vacuas spiramen in auras.


page 124, image: s124

Incurva haud solum multis latus ungula carpit,
Sed teneram pariter frontem ventremque manusque.
Frangunt crura aliis, et identidem ad astra petauro
Iactis elidunt animam, caeloque remittunt.
Subula multorum digitos et perforat ungues,
Aut ungues subter medios irre pit arundo.
Porro cruci appensos quosdam pro more, suillo
Mordenti exstingunt fumo, soetoreve spurco.
Quin nec carnisices adhibent de more quibusdam,
Succinctus sed eos lanius mactare iubetur,
Codici et impositos multis concidere frustis,
Et iacere in pelagus peregrinam piscibus escam.
Gliribus exponunt quosdam, ne scilicet uno
Pinguescant somno, dapibus sed alantur opimis.
Effodiunt aliis oculos, nasumque recidunt,
Auresque et linguam, et plebi spectacla furenti
Proponunt. totas perdunt etiam ignibus urbes,
Et patriae involvunt puerosque senesque ruinae,
Quod sceleratae illic pars sit non ulla cohortis.
Multorum verbi causa sacra fana petentum,
Serratis prendunt crines, stringuntque bacillis,
Atque caput spoliant tota cum pelle capillis.
Et quasi nil quod mumdus agat, proceresque, supersit,
Mortibus invigilant adeo poenisque cruentis,
Salvisicum ut perdamt quotquotveneramtur I E S U M.
At toto quamvis ita saeviretur in orbe,
Grex tamen ille sacer Domino crescebat in horas,


page 125, image: s125

Unius et tamquam caesi de sanguine centum
Prodirent alii, sic tanta e strage subinde
Sumere per terras omnis augmenta videres.

SATYRA QUARTA.

ABsona proloqueris, nullisque attacta sophistis.
Caelum namque locum esse negas, ut relliqua,
Praecipueque Deo, cui caelum exsistat ubique, (certum,
In terris simul atque mari, in fernoque sub axe.
Sicaelum non est, quod nos caelum esse putamus,
In chaos antiquum plane deducis, et ipsos
Efficis incertos sensus, cum sidera caeli
Suspicimus, regemque illic veneramur Olympi
Natura duce, gentium et unanimi consensu.
At Deus ipse inter caelum distinxit humumque,
Caeloque atque mari et terris sua nomina fecit,
Non homines. net tum primus spirabat Adamus,
Cum supra terras fulgentis machina caeli
Penderet, radiisque suis splenderet Apollo,
Plenaque nocturnas tereret cum Luna tenebras,
Infixi caelo, non terrae, ereboque profundo,
Nullus ut humanus nomen confinxerit error.
Immensus sane Deus est, nullisque tenetur,
Corpus ut omne, locis, et numine cuncta potenti
Implet, et excedit longe terramque polumque,
Ut versari illum recte dicamus ubique:
Attamen ipse locis iussit se quaerere certis,


page 126, image: s126

Praesentemque illic fore propitiumque vocanti
Velle ait, ut complura ferunt oracula vatum.
Foederis in scena primum istud constat, et arca,
Quam rudibus Moses in eremo fecit Hebraeis:
In templo dein quod Solomon exstruxit opimum,
Quae caeli quaedam Christique fuere figura.
Omnia quis numeret divint oracula Verbi,
Quae clare Dominum in caelis habitare loquumtur?
Nempe loco ut digno pro maiestate suprema?
Est sedes mea caelum, in quit, tellusque scabellum.
De caelo quoque ludaeis est multa locutus.
Quin etiam e caelo rectos pravosque tuetur,
Inde tonat valide, vibrataque fulmina torquet.
Inde pluit Sodomam super, atrum sulpur et ignem.
Inde Dei gnatum quoque descendisse fatemur,
Rursumque ascendisse illo: speramus et inde
Supremo tandem rediturum tempore mundi.
Ultima nos etiam in caelis post fata beate
Credimus aeternum victuros. mentibus et iam
In caelo sumus, atque ibi conversatio nostra est,
Quo Deus erectos voluit sustollere vultus.
Christus et in caelis habitantem orare parentem
Iussit, quin oculos etiam ipse levavit eodem
Patrem oraturus. non refert pro aere sumas,
Pro ve beatorum patria, vel sede Tonantis:
Est locus omnino certus, quem dicimus omnes
Praecipue elegisse Deum pro seque suisque,


page 127, image: s127

Unde suas vires magnamque ostenderet iram,
Propitiusque esset toto se corde vocanti,
Gloriam et insignem coleret, ceu summus in arce
Cunctarum praeses rerum et servator et auctor.
Noverat et Daniel praesentem rebus ubique
Omnibus esse Deum, nec non audire libenter
In quamcumque plagam vertissent ora precantes:
Ille tamen versus Solymam templique ruinas
Oravit. nimirum illic promiserat olim
Se fore praesentem Deus, et se vota benigne
Exauditurum. nunc talia nulla supersunt
In terris loca, verum ad caelum tendit ocellos
Quisque precaturus Christum: quo pagina dicit
Ascendisse sacra, atque ubi summum habitare parentem.
Sicaelum non est id quod nos dicimus esse,
Unde Deum dicam Iudaeis esse locutum?
Unde Dei gnatum descendisse? unde pluisse
Sulpureas fiammas? Vertamus lumina quo'nam?
Denique quo mentes? quo nos speremus ituros,
Nempe locum certum non demonstraverit ullus.
Et Deus errorem nobis obtrusit ineptum,
Frustra et de caelo divina oracla loquuntur.
Unde vides, nostros quae'nam confusio sensus
Occupet, erremusque nimis tam nomine quam re.
Forsitan et terra haec non est, quam credimus esse:
Fors et aquarum haud est vere collectio pontus,
Nec vere in caelo stellae figuntur et astra:


page 128, image: s128

Sed terra potius, liquidis vel Tethyos undis,
Nosque velut caeci aut temulenti erramus in orbe.
Tum quoque promittente Deo caelestia regna,
Illorum est fortasse loco terrena daturus,
Aut mage Plutonis sanctos trusurus in aulam,
Sicaelum non est illi caelum, hoc neque sentit
Nomine caelorum, quod nos caligine ducti.
Non satis hoc autem tibi, multo absurdius addis.
(Ne quid dicam aliud) Christum ascendisse negamdo
Visibile in caelum: sed quod conscenderit, illud
Esse etiam in terra garris sine teste fideque.
Quin nullis illum esse locis humana secundum
Membra et naturam, sed uti divina per omne
Maiestas eat, et nequeat finirier usquam,
Sic Christi corpus non ullo posse teneri
Comprendive loco, rebus sed in omnibus esse.
Si non mir a haec sunt paradoxa, age Stoica quisquam
Admirabiliora ferat. si talia fas est
Dicere, quod fidei membrum consistere quibits
Qualibet et de re quae non commenta recudi?
Dic autem, quo discipuli sua lumina fixe
Contulerint, quando postremum Christus abiret?
An non in caelum sursum, quod cernimus omnes?
An non est oculis ab eorum nube receptus?
An nubes non sunt nubes, quas esse putamus?
Quod si caelum, in quod sublatus dicitur, hic est,
Quid vis credamus? delusit nempe videntum


page 129, image: s129

Lumina praestigiis tum, quando recedere visus,
Et ferri sursum. mentiti sunt etiam illi,
Ipsum a discipulis qui testabantur ad astra
Sublatum. quid dein voluit sibi Christus et ipse,
Cum toties sese ad patrem dixisset iturum,
Sise invisibilem duntaxat reddidit illis,
Interea remanens in terra? haud dicere quisquam
Vere discessisse potest, et inanis imago
Visa recedentis modo, et ascendentis ad astra.
Nam praesens occulte, haud vere dicitur absens.
Praesul at Hipponis mihi verior esse videtur,
Qui Christi corpus redivivum dicit in uno
Esse loco: quod idem divus confirmat Aquinas
Non semel, atque alii multi veteresque novique.
Quippe Deus quamvis, et homo, persona sit unae
In Christo: tamen haec utriusque haud unio tollit
Propria naturae, sicut nec propria scindunt
Personam. sic verus adhuc homo Christus in aevum
Permanet, incorruptibilis duntaxat, et omni
Fulgens maiestate patris. redivivus ab Horco
Discipulis certe carnem monstravit et ossa,
Et contemplari iussit palmasque pedesque,
Palpandumque dedit latus, ipsaque vulnera Thomae:
Unde satis patuit, non deposuissereceptae
Proprianaturae: quin transmutasse nec illam
Prorsum in divinam, merus ut iam sit Deus, absque
Ossibus et nervis, sine carne, cute, atque capillis:


page 130, image: s130

Qualem tu fingis, tribuendo eadem omnia plane
Naturae humanae, divinae propria quae sunt
Solum, naturasque duas confundis in unam.
Si Christus iuxta quod homo est, versatur ubique:
Hinc sperare facis, sic nos quoque ubique futuros,
Vera retenturos nec corpora, carnis et huius
Particulam nullam: siquidem scriptura fatetur
Nos illi similes fore, et illum corpora tandem
Nostra reformaturum suo uti conformia fiant.
At quem scriptorem profers? oracula Verbi
Quae tandem allegas? quis tecum talia dicit?
Denique quam rationem adfers? quae lemmata sana,
Ut tibi credamus tam non audita ferenti?
Non est prudentum solo hac in parte moveri
Nomine cuiusquam, titulisve, locove celebri:
Sed credendorum sit oportet spiritus auctor,
Et ratio solidet paradoxa, ab sur daque cuncta.
An satis esse putas, solus quod dixeris ipse,
Olim quod Samio quidam tribuere magistro?
Feceris at melius, si dicta absurda recantes,
Indoctaeque tuo haud imponas nomine plebi,
Iudicium Domini metuens, tacitasque querelas.

SATYRA QUINTA.

CHriste Dei fili, virtus, sapientia, Verbum,
Et frater noster, fili quoque Virginis idem,
Qut fieri dicam, ut te missum a Patre magistrum,


page 131, image: s131

Doctrinamque tuam et nomen, munusque salubre
Omnes contemnant Turcae, verpique scelesti,
Et qui praereliquis iactant te nosse Papistae?
Sic' ne odium es cunctis et contradictio factus?
Quod commisisti facinus? quae tanta profanum
Facta abs te laesit torquetque iniuria mundum?
Tu certe, primi postquam cecidere parentes,
Letifera Stygii decepti fraude draconis,
Totius extemplo generis servator es unus
Promissus, damnique unus reparator iniqui.
Et praefinito venisti tempore demum
Schemate servili tectus, perque omnia nobis
Dempto peccato similis. nam purus et insons
Solus eras ex te: quod vero pertinet ad nos,
Peccatis graviter mundi totius onustus.
Scilicet imposuit solius crimina tergo
Nostra pater. contra mortem Satanaeque furores
Luctandum tibi erat soli, placandaque fervens
Ira patris: nec erat quisquam sub sole repertus,
Qui tanto posset pro nobis munere fungi.
Functus es egregie: solvisti crimina morte
Cuncta tua. stravisti hostes, laetumque tropaeum
Omnibus electis statuisti, a morte resurgens.
Quis peccata tulit mundi? tu nonne redemptor
Solus? Quis mortem vicit? tu nonne resurgens,
Solus? Quis factus pro nobis victima patri,
Ut placaretur? tu solus nonne levatus


page 132, image: s132

In cruce? quid faciunt igitur gens perdita Turcae?
Quid Iudaeorum seces, caecique Papistae?
Quid gentes aliae quas circuit Amphitrite,
Quae verbis factisque negant per te omnia solum,
Quae nostrae ferret ratio, confecta, salutis?
Nec tibi concedunt soli, servantis honorem?
Christumque esse, olim promissum ab origine mumdi?
O' scelus atque nephas. ingens discordia gentes
Omnibus in rebus lato divexat in orbe.
Hoc uno tantum concordes esse videmus,
Ut te persolvisse negent peccata, patremque
Placasse aeternum, teque adportasse perennem
Mundo iustitiam. contendunt fungier ipsi,
Omnia caelestis praeter sussragia Patris,
Officio Christi, astrigerasque ascendere sedes
Viribus ex propriis, excluso teque tuoque
Auxilio. leges iactant, praescriptaque facta,
Et se mille viis ipsos servare laborant.
Hic odiosa suo indicit ieiunia ventri,
Sumit militiam ille gravem, vitaeque periclum,
Atque homines iugulat, fratres, carosque propinquos,
Incenditque aedes, terr as populatur et urbes,
Atque aliena rapit, culpa solvatur ut omni.
Hic capite obstipo graditur, caelumque tueri
Abnuit. ille acres ut ventos, et ferat imbres,
Et gelidae frigus brumae, solisque calorem,
Haud ullas habitare casas, aut tecta subire


page 133, image: s133

Sustinet. ast praeter lumbos hic cetera nudus
Ambulat, et caelo corpus contristat iniquo.
Ille pedes monstrat nudos aestate geluque,
Aut solea insistit querna, soccisve coactis.
Sunt qui faxa ferant rigido pendentia collo,
Quique trahant pedibus fractas post terga catenas.
Et qui littoreis obturent oralapillis.
Pars sibi spinosas imponunt sponte coronas,
Ut caput et tetricam conspergant sanguine frontem:
Perfusas nivibus complectitur ille columnas.
Hic se perfundit gelida, aut innititur uni
Nocte dieque pedi: ille unda se mergit olenti.
Hic triduana bibit per quoddam lotia tempus.
Ille sibi candenti insculpit stigmata ferro.
Non plumis storeisve hic utitur, aut stramentis,
Membra sed imponit cubiturus mollia saxo.
Ille palam vel clam concidit terga flagellis,
Vulneraque infligit larga, et vibice frequenti
Livet. hic ingreditur speluncas, antraque sola,
Desertisque locis vivit, consortia vitans.
Ille habitu ridendo et raso vertice turpis
Terriculamentum pueris se et mormea reddit.
Hic quadrupes stadium stulte prorepit ut infans.
Ille acubus corpus, vel scalpris scindit acutis.
Hic consanguineis, pueris, uxore, relictis,
Trans mare contendit longinquas visere terras,
Nec sumptum veritus, nec magna pericula vitae.


page 134, image: s134

Ille evitato corio, se cannabe cingit
Nodosa, et totum glauco se vestit amictu.
Ast alii pullis obvoluunt corpora pannis.
Sunt albi quidam toti, linoque nitentes,
Et lana. nonnulli admiscent candida nigris,
Ut picarum illos dicas e gente loquaci.
Hi de more gerunt cassitae vertice cristas.
Illi quadrupedum magno discrimine carnes,
Et lactis vitant usum, raroque loquuntur,
Ut de Pythagorae posses censere catervae.
Sunt qui per totam declinent balnea vitam,
Atque oleant hircum, reputentque hoc esse piorum.
Hic veluti basiliscum, auri argentique monetam
Horret, et intectis refugit contingere palmis.
Porro sua expendit praedives egentibus alter,
Aut testamento demum moriturus inepto
Furtorum decimas fanis dispensat, et illis
Qui se laturos aliorum crimina spondent.
Hic sacrum comedit panem moriturus, et aures,
Os, nares, oculosque, manusque pedesque perungit.
Ille preces fundit bis ter, vel terque quaterque,
Annumeratque Deo velocis murmura linguae
Quottidie, magnumque precum comportat acervum.
Pronus humi tacet hic palmis in terga reductis.
Ille vel expandit, vel brachia iactat in altum.
Hic canit, ille tonat clamosi more Gradivi.
Pars silice arrepto contundunt pectora, donec


page 135, image: s135

Eliciant sacrum propter peccata cruorem.
Maxima pars sacris fidunt, Missasque frequentant.
Hic sibi testiculos, alius praeputia demit.
Hircorum villis alius se macerat aspris.
Hic tamquam pestem Bacchaeia munera vitat:
Posteriora boum crura ille, suesque lutosas.
Hic sibi diffidens, alienas compar at auro
Virtutes, et fit benefactis dives iniquis.
Advocat hic divos, magnos parat ille patronos.
Ille nigro petasum plumbo, conchisque marinis,
Palliaque insignit factis ex osse bacillis.
Exuit hic numquam vestes, sed dormit in illis,
Et se pulicibus praebet, pedibusque molestis
Rodendum assidue, pro noxa scilicet omni.
Est qui lorica semet confring at ahena
Admota carni. est qui cunctis sponte relictis
Mendicet vulgo, scalasque colat, stabulumve.
At prius Augaeae possem purgare fimetum,
Quam vesana hominum studia enumerare, quib. se
Quisque facit Christum, et merito te privat honore.
Tu dicis: Christus sum, mundi vita, salusque:
Hoc quoque testatur pater, hoc dixere prophetae,
Hoc tota vita et factis signisque probasti,
Spiritus hoc etiam caelo demissus ab alto
Per varias linguas et fortia pectora sanxit:
Pernegat at mundus constanter, teque patremque
Mentiri dicit. non vult servarier abs te,


page 136, image: s136

Nec sibi denari quicquam, haud peccata remitti
Morte tua, meritisque tuis, partaque recusat
Uti iustitia, minus et gaudere triumpho,
Regnoque. a Satana potius cunctisque creatis
Posceret auxilium: speraretque omnia Christi
Munia, gratuitoque sibi benefacta locari
Plurima perferret. soli debere repugnat
Quisque tibi. sordes plane, nmmerusque putaris.
Praetereo, quod multa tibi convicia dicant:
Tu tamen in caelis regnas, terraque marique,
Cunctarumque tibi rerum est collata potestas.
Tu quoque mortalis iudex aequissimus omneis
E' caecis etiam tumulis revocabis in auras,
Iudiciumque tuum coges et adire tribunal.
Praemia quae tum digna dabis spretoribus illis?
O miseros, tantum qui non offendere regem
Formidant. O te patientem, longanimemque,
Qui cunctos solo posses disperdere nutu,
Et fers illorum linguas, studiumque scelstum,
Conatusque tuum in contemptum odiumque calentes,
Luce quoad summa redeas in nube coruscus?

FINIS. BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humano: M.D.LV. Mense Iulio.