10 March 2006 Reinhard Gruhl
typed text (the margin notes p. 230 seqq. only partially) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the dedication
6 April 2006 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


page 56, image: s056


page 57, image: s057

LIBER SECUNDUS

SATYRA PRIMA.

NON Miror tua scripta tibi, studiumque placere,
Quodque tuos laudas mores impen sius aequo.
Commune hoc vitium doctis, rudibusque bonarum
Artium. at hoc miror, cur damnes, atque reprendas,
Quicquid agunt alii, scribuntque, studentque sodales.
Regula virtutis pietatisque optima, monstrat
Quae sint vel niveis, atris ve notanda lapillis.
Hac tua deberes alienaque ponere facta.
Fallimur interdum nostris, et recta putamus,
Quae sine blanditiis apparent prava dolosis.
Sic quoque damnamus perverse aliena frequenter.
Magnis admisces te, connumerasque poetis:
Quod concedo equidem, nec laudem detraho cuiquam.
Me vero dicis penitus non esse poetam.
Si quaero causas, edis, quod laurea nondum
Caesaris Augusti, regis ve favore potentis
Sit collata mihi, facilis quod dictio versum
Et plana efficiat, puero haud obscura decenni.
Denique quod veterum haud sapiant mea carmina gu stum.
Hisce poetarum me causis eicis albo.
Magnificum sane, nec non optabile vulgo,


page 58, image: s058

Augusti, regisve manu accepisse coronam,
Iudicioque viri laudari carmina magni.
Ast ego cum videam nostro quid tempore reges
Conscribi plerique velint, ornentque corona,
Me non ornatum non possum ferre moleste.
Non ratio me, nec vestigia vestra latebant,
Nec carmen deerat, non aspernabile sorsan:
At mihi libertas potior, pietasque, fidesque,
Et veri studium, et CHRISTI respectus IESU,
Quam mea Apollineae cingant ut tempora lauri.
Blandus adulator, lingua venalis, et acri
Ingenio, laudans minime laudanda, vel auram
Gloriolae captans, vel inanis commoda ventris:
Quid magni quaeso facit, et quid curat honesti,
Sublimis licet in manibus regumque ducumque
Gestetur, capiatque Andini praemia vatis?
Impia tu laudare potes, verumque lucroso
Dissimulare metu, monachisque aliisque papistis
Plaudere carminibus, sceleratisque addere factis
Robur. non mirum si te dignentur honore,
Et summos inter numerent ponantque poetas.
Tu qui contra animum vultum confringere nosti,
Et caute fidei devitas dogmata nostrae,
Nec pia confirmas, nec destruis impia: verum
Incedis tepidus, partique infidus utrique,
Versibus inque tuis locus est haud ullus IESU,
Laudem et apud Turcas posses, nomenque poetae


page 59, image: s059

Nancisci, nec te detestarentur Hebraei.
Ast ego non diversa loqui sentireque possum,
Nec male concordem menti confingere nultum,
Et fidei tracto partes, et dogmata crebro,
Impia detestor, magnoque reprendo cachinno.
Tum quoque prae cunctis me servatoris IESU
Gloria delectat, populos et sparsa per omnes
Cognitio. o utinam tantum mea Musa valeret,
Gloriae ut illius tererem contraria versu,
Tantique eveherem condigne regis honores.
O'quam praeclara redimiret tempora lauro
Nostra, mihique pii donaret vatis honores?
Hinc mores tibi cedo tuos, laurumque receptam.
Si modo rex aliquis Christiusquam vivit amicus,
Aut post victurus pietatis fautor honestae est,
Is me Christicolum dicet (nihilhaesito) vatem
Non omnino malum, lauroque ornabit opima,
Iudicioque eius longum mea carmina vivent.
Quamquam quid laurus confert et nomen inane?
Quippe nec ingenio certum est accedere quicquam
Talibus, efficitur vates nec doctior ullus.
Et reges donare solent haec frivola prompte,
Ut nummis parcant, aurumque ad bella reseruent:
Ut modo Phoebea donatus fronde poeta
Inde abeat maestus, non asse opulentior uno.
Ubisi carminibus deberet vivere solis,
Pauperior Codro proprios arroderet artus,


page 60, image: s060

Aut vicinorum staret mendicus ad aedes.
Iam divinum etiam ditaret nemo Maronem,
Nec donaretur felicibus Ennius hortis,
Et pro versiculis tantum aurinemo referret,
Pro grege squamoso quantum dedit Antoninus.
Cur non ergo magis Christi seruimus honori,
Et studiis operam damus, ingenioque colendo:
Quam titulos adeo cupide affectamus inanes,
Atque ingratorum mulcemus versibus aures?
Si facilis vero componit dictio versum,
Non aegre fero. quin tantum nihil ipse laboro,
Quam plano lenique fluant mihi carmina tractu,
Et cuivis pateant absque expositore legenti.
Haud imitari etenim studeo vestigia Pici,
Carminibus scriptis qui commentaria iunxit.
Qualia sint tua non dicam, quae pauca videmus,
Ut te demirer nomen tolerare poetae.
Tune putas aliquid laudis tenebrosa mereri
Scripta, Heracliti visa olim qualia dicunt?
Forsan et illius laudas praecepta iubentis
Magnas discipulos tenebras offundere scriptis?
Ast ego diversos probo: quis oratio nempe
Illa placet, quae sit fontana clarior unda,
Vitro lucidior Veneto, et tenui cristallo
Purior, electro quoque pellucentior omni.
Scriptor et ille mihi plane insanire videtur,
Qui se scribentem studet ut ne intelligat ullus.


page 61, image: s061

Cur non abstinuit potius disperdere chartas,
Quam gryphos ferret, caecaeque aenigmata Sphingis?
Oedipodes esto lector, vatesque Sibyllae,
Non ego. nec tantires est ut nosse laborem,
Ut si Sarmatica pangat quis carmina lingua.
Heroam quod si gravitatem forte requiris,
Lucanique tubam grandem, doctique Maronis,
Non facis ingenue, et vehementer poscis iniquum.
An cum socordis describo ludicra vitae,
Mitesque agricolas Christi, regnumque Paparum,
Et moveo fortasse iras, risum ve solutum,
Dira canam pariter contentis classica buccis?
Ridiculus fuero, nec res tractare peritus.
Tu grandes effla bullas, et Martia bella
Carmine spumoso cane, robustoque cothurno.
Res gestas magni componere Caesaris aude,
Ne vatis fructra meritus videare coronam.
Nam nugas huc usque modo, ac epigrammata cerno,
Nondum illas, quas me poscis, testantia vires.
Quem dic as autem veterm (haud intelligo) gustum.
Non equidem veterum cuiquam me comparo vati,
Attamen Ausonia fari me censeo lingua,
Nec plane nullas eius tractare figuras.
Sed cur haec dico? te dicere oportuit ipsum
Clarius, ut nihil esset opus palpare tenebras.
Divinabo tamen, nec multum errasse videbor.
Hoc quereris, cuius specimen tua carmina praebent:


page 62, image: s062

Numina non reboant in noctris ethnica scriptis
Saepe, nec o dii clamo boni, nec cuncta deorum
Trado ptestati, regimen terraeque polique
Nusquam ascribo Iovi, nusquam maris Enno sigaeo:
Qudo tu, quod veteres olim fecere poetae.
Scilicet ignari caelum terramque creantis,
Nec Servatoris norant mysteria Christi.
Ast ego divino doctus sermone, relinquo
Numina falsa illis, turpi cum errore fideque:
Unum confiteor rerum Dominumque Deumque,
Et servatoris Christi omnia tradita dextrae:
Qui licet aetheream victor conscenderit arcem,
Attamen usque suo sancto regat omnia flatu,
Sanctificet, mundet, soleturque, instituatque.
Hunc gustum vetus haud resipit vatum chorus: et tu,
Miraris, quod non illorum numina canto,
Gustumque illorum sapiant mea scripta vicissim?
Qualem quisque gerit mentem, quae credit et optat,
Talia proloquitur, resonatque, facitque, studetaque.
Haud decet expertum Christi de corte poetam,
Scribere lascivi farique ex more Catulli.
Corrigat extersa linguam cum mente, stylumque:
Virtutes alias imitetur, quae nihil ipsi
Officiant fidei et studiis, vitaeque receptae.
Quare Pontanus quamvis perdoctus, et acri
Insignis vena, dubito possit ne putari
De grege Christigenum, vere nec dicere possem.


page 63, image: s063

Quae Christum sapiant etenim, quae carmina scripsit:
Consona quae fidei, et castos testantia mores?
Te quoque; demiror, cupias qua parte locari,
Qui resonare soles Martem, Veneremque, Iovemque
Assidue, ac reliquos: at Christi nomen abhorres,
Et verae quae sunt piet atis propria vitas,
Tamquam serpentem, vitium vel carminis ingens.
Hoc bellum censes, magnique insigne poetae?
Perfruere: ast pagani ego, delirique putabo.

SATYRA SECUNDA.

EDiderat gnatum primos experta dolores
Humani mater generis, dixitque Cainum,
Grandia promittens pariter mundoque sibique.
Post alium pererit, nomenque illi indidit Abel.
Hos Pater a teneris accurate unguibus ambos
Instituit, docuitque essent quaecumque salutis
Dogmata, notitiam culpae, casusque paterni,
Infirmas multum tardasque ad commoda vires,
Ad mala veloci procilivia pectora motu:
Hinc Domini ardentem propter delicta furorem.
Ne desperarent tamen, odissentque Tonantem,
Salvificis eius iussit confidere dictis,
Spemque omnem vitae in promissum poneresemen,
Quod quidem ab astuto quondam foret angue necandum.
Conculcaturum tamen imperiumque, caputque
Illius, et rupturum infandi vincula leti,


page 64, image: s064

Ut nihil officerent magnae dispendia noxae.
Cultum etiam externum docuit, precibusque sacrisque
Et fulcire fidem, Dominoque exoluere grates.
Praeterea insontem monuit quoque degere vitam,
Atque modis variis carnem frenare rebellem,
Debita constaret summi ut reverentia patris.
Tradidit haec natis studiose dius Adamus.
Ingenium vero dispar studiumque duobus,
Diversi mores, eadem nec utrique placebant.
Iracundus erat maior, flatusque superbi,
Omnia deberi censens sibi, callidus, effrons.
Contra autem simplex, bonus, ac mitissimus alter.
Hinc diverso animo patrem audivere docentem.
Namque auscultabat cupide minor, atque lubenti
Condebat cor di doctrinae verba paternae.
Doctrinae vero intererat sacrisque Cainus,
Longe agitans aliud: fastidire omnia visus,
Nutare ac tussire, et dormitare solebat,
Distorquere labra, et raucum spuere atque sonorum,
Et pedibus strepitum facere, ac avertere vultum,
Frontemque elatam ruga sulcare frequenti,
Sermonique vagum saepe inter spergere murmur.
Praeterea terram quaesitis doctus arbat
Artibus agricola (hunc unum sibi namque laborem,
Dum frater pascebat oves, elegerat) haud iam
Sponte sua natis, facili nec sorte paterna.
Nec quaesito etiam victu contentus in horam,


page 65, image: s065

Verum respiciens in multos anxius annos,
Panem, ac ingentes frugum quaerebat aceruos.
Et sobolis nondum natae, morbique futuri,
Corporis effetique olim, tristisque senectae
Praetendens monitus curam. appellabat avarum
Saepe pater, titulo se ille excusabat honesto:
Impiger imo pater melius, gnavusque vocarer,
Sedulus atque catus, sollers, industrius, atque
Providus. invidioso oneras cur nomine vistum?
Sic coeptum pergebat iter, noctesque diesque
Sollicitus suo uti parerent arva labori:
Arva subinde aspros ultro referentia sentes,
Et tribulis tantum, et paliuris feta molestis.
Hinc illi sudor, duro iam dextera callo,
Laevaque torpebat. fusci contraxerat indi
Iam faciem: nec lecta tamen dum semina terrae
Crediderat, multis ut erant iam credita curis,
Non torquebatur minus. haud requiescere noctu,
Nec Domino augmetum poterat committere messis:
Sed curis tamquam ipse suis, multoque labore
Gignendi posset virtutem tradere terrae,
Inque manu humorem, ventos, solemque teneret,
Sic se perpetuo cura affligebat inant.
Sollicito facies caeli haud satis ulla placebat,
Oderat instantem ferme, absentemque vocabat.
Iam matutinos rores cupiebat, et imbres,
Iam vespertinos, placidi iam lumina Phoebi,


page 66, image: s066

Iam molles segeti Zephyros, auramque salubrem,
Iam sicco, Euros, Boreae iam flabra nivalis,
Iam caelum sudum, fuscis iam nubibus atrum,
Ingenti resonans extemplo murmure, si quid
Ad votum haud caderet, responderetque cupitis.
Quid referam quantum curae, quantumque laboris
Sumebat, ne forte ferae, iumenta, volucres
Caras vastarent segetes? hic nocte dieque
Nulla quies, ramis transversum ex ordine fixis
Omnia munierat quamvis et sepibus altis,
Insuper et canibus, personatisque bacillis.
Tempus erat, cum clarum ardens Hyperiona Camcer
Possidet, inque suas evectum adsumma remittit
Aedes unde magis flagranti cominus aestu
Terris fluminibusque instat, siccatque paludes.
Gramina torrentur, campus flavescit arictis,
Arboreae nutant frondes, gratumque virorem
Vix sibi defendunt, languent iumenta feraeque,
Aegerque efflatur siccato spiritus ore,
Et late tellus ardenti pulvere fumat.
Plurima tum stabant campis frumenta Canio.
Iam sese glumis monstrabant grana solutis,
Nutabantque graves flaventi in stipite spicae.
Tanto gaudebat proventu et messe propinqua,
Atque etiam triduo curvas immittere falces
Certus erat, tutoque omnes componere fructus.
Ecce autem medium caeli cum Phoebus ad axem


page 67, image: s067

Venisset, rapidosque instraret flammeus aestu,
Atque casas homines pecudesque sua antra subissent,
Fuscatur subito caelum, et se nubila densant,
Soleque ab occiduo magnae praeludia Cauri
Incipiunt hiemis. nec longum, dissilit aether,
Crebrique ex atris erumpunt nubibus ignes,
Redditque horrendum nubes collisa fragorem,
Ut si rupta cadat totius machina caeli.
Plurimus insequitur commista grandine nimbus,
Nimbus aquae pentitus veluti tibicine fracto
Suspensa in siccas ruerent uno agmine terras
Nubila. porro columbini grando involvat ovi
Instar. discordes involvunt omnia venti,
Vulturnus, Notus, ac Boreas summo afper ab axe,
Coro occurrentes. altis in montibus orni
Turbine rumpuntur, volitantque per aera frondes.
Mensibus hibernis non sic destricta videres
Robora, nec sola tot foliis undantia silvae.
Sternuntur segetes, procumbunt gramina campi:
Pars ruptis culmis, tenera aut radice revulsa
Discordi fratrum raptantur in astra procella,
Ignotasque procul terrae portantur in oras.
Iam violenta ruit summis de montibus unda,
Fragmina silvarum voluens et grandia saxa.
It caelo sonitus, qualem torrentior edit
Nilus, ubi ad Catadupa ruit de rupibus altis
Praeceps, et scopulos immensum verberat unda,


page 68, image: s068

Vicinisque fragore exsurdat gentibus aures.
Implentur fossae et valles, nec flumina ripas
Curant, sed late camporum proxima verrunt,
Ignotoque vagos ponunt in gramine pisces.
Anxius interea ille domi, tristisque retentus,
Haud spectabat amico infestum lumine caelum,
Frumentis metuens, et sollicitudine plenw,
Tempestate nihil quod in hac speraret habebat.
Ergo graves postquam pluviae, ventusque remisit,
Protinus excurrit visum, prostrataque cernit
In mediis frumenta undis, et grandinis albas
Innantes piulas: pars ruptorum infima tantum
Culmorum exsertabat aquis caput: ille videndo
Obstupet, atque oculos primum caligo stupentis
Caeca premit, nimiusque dolor praecordia turbat.
Genua labant, saxosque illic quod sorte iacebat,
Incidit exanimis: postquam autem sero recepit
Sensum animumque, femur cedit, vellitque capillos,
Multisque ora rigans lacrimis, ploransque sonorum
Talia proclamat: miser o et perdite prorsus:
O'afflicte nimis, durosque experte labores,
Quam fortuna malis in te ruit omnibus unum?
Egisti magnis huc usque laboribus annum,
Frigora, sudorem, ventos, solemque tulisti,
Factus es et madidus caelesti saepius imbre,
Ut dives fieres, meritumque e fructibus arui
Perciperes victum: sed inanes ecce labores,


page 69, image: s069

En pretium curae: spem lucri una abstulit hora.
Collige iam et stipulas, culmosque in inania conde
Horrea, straminibusque hoc anno vescere sectis.
Scilicet in silvis inquires rursus accrba
Arbuta, decussasque leges ex ilice glandes,
Arboreisque famem baccis solabere, cultor
Improbe telluris, quaesitorque optime frugum.
Non ne fuit satius prolixos carpere somnos,
Et totos cessare dies, et quaerere lenta
Otia, quam curis animum, corpusque labore
Conterere incassum? Dominum iussisse docemur,
Sudore in multo faciei acquirere panem.
Id facimus, nihil et toto requiescimus anno:
Hoc ferimus pretium. sic curas ille secundat.
Scilicet hic favor est, quem iactavere parentes,
Promissum propter semen. quis stultus et amens
Illum confidat caelestia regna daturum.
Qui frumenta negat, sudoremque atque labores
Irritat, et segetes nimbis et grandine sternit,
Et tonat horrendum, rabiosisque omnta miscet
Fiatibus Eurorum? quae facta hostilia dicam,
Hec si fautorts sunt, ac ob semen amici?
Hoc est quod timui semper, nec suasibus ullis
Credere sustinui, caeli terraeque satorem
Placatum nobis. nam succensere furenter,
Argumenta probant, ratio sensusque fatentur.
Perdidit haec, vitaeque mihi spes abstulit omnies.


page 70, image: s070

Nil superest, iacto quam me quoque fulmine perdat.
His dictis, gemitus flammato e pectore magnos
Edit, et obliquo nubes caelumque tuetur
Lumine, collidens dentes, et murmura iactans.
Consurgit tandem, maestoque accepta parenti
Damna domi vultu lacrimisque recenset obortis.
Quem consolatus pater, aequo ferre docebat
Illa animo: nec pro voto succedere cuncta
Posse, dare ac auferre Deum pro tempore quodque,
Rebus et ablatis certum constare favorem
Nil minus: externisque illum faustisque malisque
Recte haud metiri, verbo sed certius uno.
Irasci, ringique, et amaro murmure casum
Deplorare nephas. quicquid faciat statuatque,
Id placide et leniter mortalibus esse ferendum,
Singula cum iuste facere ac recte omnia constet.
Talibus aegra pater curabat pectora nati.
Qui se persuasum simulans discedit: at intus
Caelo iratus erat, Dominoque, ipsique parenti,
Acceptum ob damnum. iam non meminisse volebat
Seminis, aut aliquem divinum audire favorem.
Porro sollennis multo post tempore venit
Certa dies, qua primitias monstrante parente,
Cum precibus notisque omnes offerre solebant.
Tempori adest abel pecoris studiosus ovilli
Pastor, vir simplex, bonus et pietatis amator,
Doctrinae intentus sanae, monitisque parentum,


page 71, image: s071

Fertque una purum quem sacris immolet agnum.
Sed non aeque alacer, promptusque ad sacra Cainus,
Cum quod avarus erat, parcusque sui, neque quicquam
Aequo animo dabat ad iuxtos quantumlibet usus,
Tum quod praefracte Dominum caeli oderat ante.
Iam semel atque iterum genitor de more vocarat,
Sed tempusque moramque trahens in vitus adibat,
Et secum: Nunc vade Caine, ad sacra vocaris.
Stultitiam o magnam, partos profundere fructus
Incassum, et fruges sacris comburere flammis.
Quid prodest Domino? solo ne iuvatur odore,
Et tristi gaudet fumo, naresque naporat?
Quid vero nobis causae? an benefacta benigni
Numinis experti, grates solvisse studemus?
Cum nostros inimice exhauserit usque labores?
Fausta in venturos sortasse prec abimur annos?
Scilicet ut caelum faciat terramque moveri,
Et tempestatum vires dein excitet omnes
Nostram in perniciem? vel nos quoque fulmine perdat?
Talia prolixe eredo post vota daturum.
Haec in dignanti iactabat inurmura corde.
Tandem haec ancipiti potior sententia sedit,
Ire, animoque gravi licet (ut mos) optima ferre.
Nec facto impietatem ullo reser are parenti.
Tan dem ergo exspectatus adest sua munera portams,
Ingentique prior fastu procedit ad arm.
Inde genu flectens torue spectabat ad astra,


page 72, image: s072

Num qua daret Dominus propensi signa favoris.
Quumque diu ante aram praestolans signa stetisset
Nequiquam, indignans tandem, plenusque pudoris
Cedit. tum manibus puris et corde probato
Accedit frater, suaque offert munera laetus.
Cui clara Omnipotens ostendit signa favoris,
Vultuque illius suscepit dona sereno.
Nam pura subito delapsus ab aethere flamma,
Absumpsitque struem ligni, consumpsit et agnum.
Tum vero toto perfusus felle Cainus,
Irae succumbit. torua ardent lumina fronte,
Labra terit, spumamque movet sub dentibus albam,
Pallenti facies fit tota simillima buxo,
Et manibus pedibusque tremit, praecordia dulci
Ulciscendi aestu, caedisque cupidine fervent.
Tam succensebat Domino, qui munera et ipsum
Sprevisset, quam nil germano tale merenti,
Quod cultu denique foret praelatus honore.
Et nisi divina correptus voce fuisset,
Ante aras illum, ac ipsorum ante ora parentum
Mactasset, caedemque sacris fecisset in ipsis.
Distulit, et verba et vultum confingere sollers,
Internum ad praesens abscondit fronte furorem.
Inde autem sua tecta petens saevam asperat iram
Secum. Proh fatuum me, qui parere vocanti
Non detrectarim, cum mi benefacta Tonantis
Nota forent. non me curat, nec respicit unquam.


page 73, image: s073

Sensi, intellexi, ratio ac exempla docebant.
Illi ego sacra feram posthac? illum ne precabor?
Tam primogentium me, quam mea munera sprevit.
Meque diu stantem sacram pudesecit ad aram.
Nil mihi quod natu maior, quod ditior, et quod
Ingenio loge praesiem, matrisque favore,
Nec quod sint oblata meis detracta me dullis,
Profuit. in digno placuit mage munere frater.
Quid superest, nisi me spreto, abiectoque maligne,
Partes ille me as teneat, sedemque locumque,
Simque ego ludibrium ridendaque fabula cunctis?
Hoc est, diversum quod opus contrarius olim
Elegit, moresque alios, vitamque fidemque
Sectatur, factis clare me ut omnia damnet,
Seque putet melius divina humanaque nosse.
Maior ego ergo feram pro me regnare minorem.
Nulliusque hominem pretii? sum doctior illo,
Relligio mihi valde omnis, cultusque, fidesque
Nota fuere: idem didici humana omnia plene,
Ante rubens matris gravida quam emergeret alvo.
Meine reprendat iners vieendo? me ne refingat?
Mene alios doceat mores, cultumque novellum?
Proh pudor indignam rem, cordatoque ferendam
Nulli, at nil iam aliud sperabit; corda tumebunt,
Caelitus et cultum dicet, vitamque probatam
Esse suam, spernetque meam, et contrarius ibit,
Iam mihi plus etiam diversaque sentiet, et me


page 74, image: s074

Impium ut, invisumque Deo traducet ubique.
An non suspendi longe, atque occumbere praestat,
Haec quam audire, patique? ob tam perversa notavit
Quamta mihi extemplo stomachum commoverit ira:
Nil curasse tamen, sed contempsisse videtur.
Ilicet aethereo malim consummier igne.
Quam non ulcisci spretorem, iusque tueri
Omme meum. tales Suribundus ruminat iras
Pectore sub tacito. vultum sed fingit amicum
Adversus fratrem, mellitaque verba profatur:
Infensis animis simulator perfidus, usque
In campum, donec metuentem talia numquam
Longe a conspectu duxit, tectoque parentum.
Illic rixatur primum, clamosaque tractat
Iurgia paulisper. tandem vero ore tumenti,
Atque truci subito proclamat voce: Quousque
Haeretice impie, nec non tressis homuncio, multum [(transcriber); sic: cultum]
A me diversum, vitamque, aliosque sequeris
Mores? quo tandem usque mihi contrarius ibis?
Tune reformabis, deridebisque Cainum?
His insperatis valde perterritus ille,
Obstupuit primo, mox respondere parabat.
Non ulla exspectans autem responsa Cainus,
Fustem quem secum tulerat sub vexte latentem,
Fortiter impingit capiti, craniique refractis
Ossibus, et fustem cerebro conspergit humumque.
Concidit ille statim, superasque; animam efflat in auras,


page 75, image: s075

Humanumque bibit tellus invita cruorem.

SATYRA TERTIA.

SI Domino caeli, largitorique bonorum
Cunctis pro donis debemus solvere grates,
Nec sunt parva, viri celebres, vitamque per omnem
Intenti ut multis prosint, aut arte regendi
Humana, aut studiis rectis, vistoque labore:
Solvere quas tandem pro te debemus Erasme,
Lumine non solum patriae, populique Batavi:
Sed decore illustris, qua qua Germania finit?
Imo magis nomen venit quocumque Latinum,
Clarum tu fulges, cunctisque optabile sidus.
Non Gallus ferat hoc indigne, italus ve superbus,
Nec refragetur nostris Hispania dictis.
Dicet idem quem non livor, vel macerat ira,
Sed iuxta expendit doctorum lance virorum
Ingenia et studium, fructusque laboribus ortos.
Porro haec non dico privato ductus amore,
Nec tua mi facies nostra viventis in aura
Visa unquam, laudis nec ab ullo praemia spero:
Sed tua scripta legens, quis te non laudet Erasme?
Et Domino propter te, exantlatosque labores,
Semper agat grates? divinos plurimi honores
Usibus humanis meruerunt, artibus olim
Inventis. Aetnaea Ceres quod ponere siccas
Curarit glandes, mitesque ostenderit escas:


page 76, image: s076

Triptolemusque puer curvum fabricarit aratrum.
Hanc etiam ob causam divinus cultus Osyris
Niliacae plebi. medicas quod primus Apollo
Artes reppererit, frondentem Pallas olivam,
Multiforem quod buxum et avenas Arcadius Pan,
Vitis culturam Liber, iucundaque vina.
Ast haec corpus alunt tantum, vitamque caducam.
Quanto autem melior terreno corpore mens est,
In qua non falso divina relucet imago,
Excellitque brevem quanto plenamque dolore
Vitam, immortalis laetoque beata vigore:
Tanto illustre tuum studium benefactaque praestant,
Quis linguas, dotesque animi, vitamque perennem
Exolere, et certo monstrasti tramite mundo
Nacisci, anfractu penitus tenebrisque remotis.
Haud primi invenere tamen quae diximus illi,
Sed tantum inventas coluere prioribus artes
Doctius, indoctosque prius docuere colonos.
Sic ego non dicam nova te invenisse, tametsi
Hoc nomen, la udemque tui non pauca merentur
Ingenii. dico longe te doctius usum,
Tractandis quis cumque operam studiumque dedisti,
Et magis ad captum pubi prompsisse docendae,
Quam veteres, qui quondam eadem invenere magistri.
Atque haec ut faceres facundi more Platonis,
Pythagoraeque, et Anaxagorae, castaeque mariti
Penelopes, varias isti studiosius in or as.


page 77, image: s077

Inclita Gallorum lustrasti rite Lyceia.
Doctosque Ausoniae proceres, praeclaraque passim
Musarum simul et sacri collegia verbi,
Semotos et apud toto licet orbe Britannos.
O quot trivisti veterum monumenta virorum,
Hactenus e Graecis Italisque erepta ruinis,
Quorum etiam ignotum nostris tum nomen in oris?
Undique doctrinae donec praeclara supellex
Lecta tibi, multo posses quam promere fructu,
Et charam patriam, gentemque beare Batavam:
Ut perlustrat apis campos, et florea rura,
Carpitque unde favis stipet redolentia mella.
Praetereo terras alias, gentesque remotas,
Quas immortali studio fructuque beasti.
Ante decem quali nituit Germania vultu
Lustra? scholae linguam quam nescivere Pelasgam
Omnes? ipsa fuit quanta viciata Latina
Barbarie? quanto collegia cuncta veterno
Torpebant misere? Musarum quantus ubique
Contemptus? quanto discebat inania pubes
Sudore? et nugis quam torquebatur ineptis?
Nempe ignorabant ipsi meliora magistri:
Nec methodum discendi ullam, recteque docendi
Norant, sed frustra nummos tempusque terebant.
Grammaticen lustris licuit vix scire duobus:
Et discebatur toto dialectica saeclo.
Huc curas studiumque suum iuvenesque senesque


page 78, image: s078

Omne impendebant, spernebant cetera prorsus,
Ceu nihili plane, nullumque ferentia fructum.
Docti censentes hoc demum insigne magistri,
Si thesibus streperet crebris, et ferret elenchos.
Rarus erat magni verus Ciceronis amator,
Paucis Rhetorice curae, doctique poetae.
Quis curasset enim, cum doctis praemia Musis
Nulla forent, nulla frueretur laude disertus?
Et sirpis omnes tantum nugisque studerent?
Hec emendasti primus, primusque libellis,
O quam iuceundis, omnique ex parte politis,
Germanae pubis tenebras, somnumque profundum
Sedulo rupisti, faciendo cernere verum,
Ostensisque viis rectis, usuque docendi,
Barbarieque gravi, et vitiis monstrisque Latinae
Linguae, quaeque forent neglectae incommoda Graiae.
Ut si dira cani per totum bellica Caesar
Praecipit imperium, pedites equitesque moventur,
Arma parant, curisque aliis post terga relictis
Invigilant Marti, totisque ad bella feruntur
Viribus, imperii cupientes iura tueri:
Haud aliter doctos te quondam edente libellos,
Doctores cor erat quibus insignesque magistri
Frivola linquebants studia, antiquumque veternum.
Quin et discipulos ingens incesserat ardor,
Praeceptis parere tuis: vitare pudendam
Barbariem, purisque haurire e sontibus artes,


page 79, image: s079

Mirari Aonidas, Ciceronis an are diserti
Eloquium, saeclo ve eius cuiusque propinqui.
Ipse etiam admirandus eras sermone styloque,
In manibusque tuos gestabat quisque libellos:
Scilicet exemplar studii, linguaeque politae.
Der idebatur segnis, veterique recumbens
In coeno, studiique tui impugnator et osor.
Barbariem quosdam de discere nempe pudebat,
Delirique senes censebant turpe reverti
Decurso veluti stadio, et nescire videri
Magno discebat quae tum feruore iuventus.
Obstabant igitur summo conamine quidam,
Ne quid Musarum studiis pretiique locique
Usquam esset, linguae ne quisquam aperiret Achaeae
Ludium, aut mercedem, iustumque auferret honorem.
At frustra: vicit virtus, et publica vulgo
Conspecta utilit as. felici saecula cursu
Ire videbantur. Romae versarier omnes
Te duce, et a celsa velut exhortante cathedra.
Tantus amor puri sermonis ubique Latini.
Scirpta legebanttur veterum de pulvere tandem
Eruta, detritus sordebat barbarus auctor.
Helladaque in nostras penitus migrasse putares
Terras, Cecropiasque ipsam in Germaniam Athenas.
Hic instaurata cum plausu sedulo parte,
Maius adhuc passim vitium restare videbas
Tollendum, magnaque in re, magnique pericli.


page 80, image: s080

Vilis habebatur Regis doctrina superni,
Seposiris Bibliis opplerant cuncta sophistae,
Sanctum Evangelii nomen sordebat ubique,
Doctis atque scholis tenebrae, ignor antia veri,
Somnia, praestigiae, ritus cultusque novelli,
Omnia vastar ant pietatis munia verae.
Rarus de Christo sermo, nisi vanus et asper:
Non constabat eo aeternae fiducia vitae.
Quin nec Theiologi divina lege rogati
De Christi officio, vitaque, hominumque salute,
Quicquam reddebant certi, solidique roganti.
Quippe superstitio totum possederat orbem
Multa, tenaxque nimis, multos stabilita per annos.
Somnia iustitiae parienidae vana tenebant
Pontifices, docti atque scholae, populusque patresque.
Conditio infelix, rerumque miserrimus usus.
Tantis hisce malis, perituroque obvia mundo
Pharmaca prompsisti divinae pixide mentis:
Mosque Evangelium, et pacti sacra scripta novelli
Abstersis Graio maculis de fonte dedisti,
Adiuncta paraclesi ad cognoscenda vocante,
Contenta in sanctis prompte mysteria libris:
Ut pluris facerent omnes oracula Verbi,
Quam tricas nugasque hominum, commentaque spissa,
Quae triginta asini haud gestent, aut ulla triremis:
Omneque notitiae Christi, a quo nomen habemus,
Et cognoscendae vitae, aeternaeque saluti


page 81, image: s081

Navarent studium, sine quo sunt ceteravana.
Profuit hoc multum, simul et caeleste iuvabat
Numen. certatim rapuit studiosa iuventus
Libros inde tuos, bis terque quaterque renatos.
Nec fuit Europa codex tum notior alter,
Nec magis attritus manibus iuvenumque senumque,
Quam Testamentum (sic appellare solebant)
Quod docta versum cura prostabat Erasmi.
Gestabant manibus passim delubra petentes,
Aut longum ingressuriiter, ad convivia vulgo,
Adque forum, et damnata aliis gymnasia curis.
Scriptorum crescebat amor, studiumque sacrorum,
Dignaque, divino passim reverentia verbo.
Notus fiebat Christus, doctrinaque sana,
Directumque iter ad caelos, veniamque reatus,
Emendabantur mores, cultusque lucrosi.
Res erat insanis multum funesta sophistis.
Nam simul illorum studia et creberrimus error
Risui erant pueris, claraque in luce patebant:
Hinc fremere adversus pulchrosque piosque labores,
Indignisque onerare et falsis rodere dictis.
Improbitate autem tu non dimotus es ulla
A'recte coeptis, nec frustra immobilis olim
Terminus arrisit, statuenti cedere nullis
Morsibus, insanosque omnes contemnere fluctus.
Sedulus interpres fueras, et plurima scitu
Digna, et suppetias poter ant quae ferre legenti


page 82, image: s082

Ex veterum scriptis patrum, primisque notaras
Linguis: haud contentus eo, ne surgere possint
Ob salebras quasdam prompti fastidia verbi,
Integer accesti paraphrastes, claraque docto
Fecisti eloquio quaecumque abstrusa latebant.
Hinc quantus fructus discentumque atque docentum?
Quanto Evangelium complectebantur amore
Omnes, exuti tenebris, erroreque longo?
Praeterea veterum mendosa volumina quondam
In lucem prodire tuo correcta labore,
Quot sunt gavisi? quot laudavere merendi
Indefessum adeo studium, curasque salubres?
Bibliothecaeomnes quae sunt a Gadibus usque
Ad Danos, a Pannoniis quoque ad usque Britannos,
Immortale tuum nomen laudesque fatentur.
Quid quod non solum studio sis commoda vivus
Multa advexisti, verum et post ultima multis
Fata huc usque adfers. atque hoc, dum defluet Ister
In pontum, Rhenique tuos spatiosa Batavos
Brachia contingent. Poterat constare perennis
Utilitas libris, adseros usque nepotes:
Tu tamen augusti quondam quae munerareges
Pontisicesque pii dederant, proceresque ducesque,
Non consanguineis liquisti, aliis ve propinquis,
Quod vulgo solitum: in laudan dum sed magis usum
Vertisti, atque pium, certa ad stipendia nempe
Quattuor ordinibus studiorum, laurea donec


page 83, image: s083

Docti iudicio coetus sit parta suprema.
Sunt et pauperibus quaedam legata fovendis,
Nubilibusque aliquot dos assignata puellis.
Quis non felici dicat te sidere natum,
A'quo tanta redit praesentibus atque futuris
Utilitas? cuius tantum effecere labores?
Cuius non solum scriptis studio sa iuventus,
Sed nummis ctiam cunctos fulcitur in annos?
A'quo plebeii capiunt patrimonia multi?
Quis tibi praeluxit non claro sanguine cretus?
Maiorum haud opibus nixus, mitra ve bicorni?
Dites certe alii terras vixere per omnes
Multi, ast exemplum nullius tale videmus.
Vixerunt sibi, tum studiis quaesita benignis,
Diripuere sui, inque usum vertere profanum.
Tu vero studiis, pietati, pauperibusque,
Divitiaeque tuae Christo inseruire videntur.
Quod te ergo talem nobis, tantumque dederuns
Fata, an non merito debemus solvere grates
Cunctorum auctori, largitorique bonorum?
Vive, vale felix, caelesti semper in aula,
Pro tantis meritis suprema luce coronam
Dignam accepturus. tua si facundia nobis
Suppeteret, possemque Arpina dicere vena,
Te digne tamen haud canerem, gratesque referrem.


page 84, image: s084

SATYRA QUARTA.

MOres accusas nostros, et tempora saepe
Nostra vocas multo peiora prioribus. atqui
Usque a principio morumsentina malorum
Pestiferum semper late exhaluit odorem,
Ac in fecta fuere insano temporamotu.
An non continuo fraterno sanguine tellus
Permaduit? an non caedes, funestaque bella,
Et scelerum invasit terr as exser citus omnis,
Ut pater effusis animantia merserit undis,
Quaecumque occlusan on servabantur in arca?
Semper et in mundo iusti vixere, malique,
Fidi ac infidi: numerus licet usque malorum
Exstiterit maior, quod nemo negaverit unquam.
Inter eos licuis tamen, aeternumque licebit,
Iustitiae servare vias, et vivere recte.
Ergo vide quid te moveat, quod nostra reprendas
Tempora. an in culpa non sis magis ipse, malusque
Quam bonus esse velis. fraternum dicis amorem
Exstinctum penitus: nihil auxilii esse relictum
Pauperibus, nec apud populum, populique ministros.
Mutua nulla dari tenui sestertia fratri:
Sic Evangelium nempe, ac mandata Magistri
Nunc vulgo curae. talis querimonia forsan
Competeret multis: verum minus, ac tibi, nulli.
Non nos praetereunt caelestis iussa Magistri.


page 85, image: s085

Dexteram habere iubet largam, et succurrere dura
Pressis pauperie, nec edaci affligere quemquam
Foenore, si nostros tradamus mutuo nummos.
Haec memori tu corde tenes, multumque revolvis.
Altera sed cur non etiam tibi pagina lecta est?
Nempe fidem gratumque animum debere vicissim,
Quicumque alterius nummis utuntur amice?
Debitaque ad dictam properanter reddere lucem,
Fraude sine atque dolo? quod si non reddere possis
Ad numerum, adque diem, tamen impetrare rogando
Mtius solvendi spatium, partem ve remitti?
Non sunt haec audita tibi, vel praeteris arte
Callidus. Improbitas communis scilicet haec est
Humani ingenii, si quis vel debeat assem
Nobis, id scriptis caute mandare libellis,
Mentibus ac retinere imis: at credita nobis
Dissimulare dolo, totaque expungere mente.
Non solum vero divina lege iubemur
Prompte suppeditare aliis quae nostra facultas
Sustineat, grateque ac iuste credita cuique
Reddere: sed veteres quoque idem docuere poetae.
Nec modo mensuram, numerum, ac aequabile pondus
Reddere: sed si res ferat, et cumulatius omne,
Hoc etiam natura docet, tellusque colonos.
Tu sane atque tui similes hoc tempore multi
Mutuo sumpturi curva cervice venitis,
Suppliciterque satis, quae vos constringat egestas,


page 86, image: s086

Quae premat importuna fames exponitis: aut quam
Provehere acceptis possitis commoda nummis
Vestra, aut mercandis vinetis, aedibus, agris,
Mercibus aut aliis tractandis atque vehendis:
Plurimaque adfertis verbis promissa benignis,
Quam cito, quam cumulate, etiam cum soenore tandem,
Atque diem laxam pro voto sumitis ipsi,
Quando soluturi sitis. promittitis ultra
Omnem operam, gratumque animum, fructumque fidelem,
Quin dare chirographum quoque et obsignare parati,
Saxeus ut nisi quis sit, durique instar Achillis,
Haud ullis pectus gerat exorabile rebus,
Mutuet argentum vobis, credatque rogatus.
Quod simul ac factum, perversa ad vestra reditis
Ingenia. ergitur cervix, vultusque, oculique
Nil humile aut simplex promittunt. verba sequumtur
Dura, fit asperior quoque vox, sermoque superbum
Croesum aliquem redolet: quin conspectumque patroni
Vitatis caute, fugitisque. haud mutuo quicquam
Vos sumpsisse etiam, verum invenisse putatis,
Et de reddendo vestrum non cogitat ullus,
Vobisque excutiunt nec maxima debita somnum.
Ut Romano equiti, cuius post fata iubebat
Culcitram emi augustus sibi, uti requie scere posset.
Vivitis eximie, potatis, luditis, et nil
Non vobis emitur toto venale macello,
Atque omnes facitis curas ut creditor ipse


page 87, image: s087

Sumere cogatur, noctuque abrumpere somnum,
Credita ne perdat, ne ingens pro foenore damnune
Totius accipiat summae. submissa profari
Cogitur occursu, vosque appellare benigne
Ceu dominos, vestras ne forte exasperet iras,
Praebeat et litis facilem quaerentibus ansam,
Ut nil omnino reddatis iurgia praeter,
Atque malum. Magno sumptu propylaea Minervae
Struxerat insignis praetor ductorque Pericles,
Quem cum sollicitum valde, maestumque videret
Reddendam ob rationem operis puer Alcibiades:
Ne cures, inquit, qui reddas: sed magis illud,
Qui numquam reddas. hoc vos didicistis ad unguem.
Nulla etenim obstrictos reddendi cura flagellat:
Sed magis hoc agitis, numquam reddatis ut assem.
Venit, praeteriitque dies, promissaque dudum
Creditor exspectat vestra, et vos autumat ipsos
Sponte relaturos, gratis iam credita longum.
Autum at incassum. nam vestrum nemo movetur,
Comparet nemo, quaesitus quisque negatur
Esse domi: aut alio vere est fortasse profectus,
Ut numquam reddat, vel ccrte differat ultra.
Interea nummum superesse sibi abnegat uxor,
Et iubet adventum tardi exspectare marili.
Deprensi semel in plateave, forove, domive,
Admonitique aeris reddendi, orare soletis
Perpauci tandem spatium semestre, minusve,


page 88, image: s088

Cogere ut argentum liceat: per inania rursus
Verbula fallentes. nec enim mens tempus ad illud
Reddere constituit, sed protelare patronum,
Praetereant donec menses vel quinque vel octo
Ultra condictum. plures omnino negatis
Reddere posse obolum. verum si creditor instet,
Iurgia profertis, facitis convicia larga,
Omne simul morbi genus, infaustumque precantes
Exitium ingrati. fugiturum an me improbe censes
Ob nummos ex urbe tuos? sunt praedia et aedes,
Sunt agri, permulta calent mihi dolia vino:
Sunt aliae merces, est et pretiosa supellex,
Pignora magna satis, quare noli esse molestus.
Cum potero, reddam. toties quid poscis, et urges?
An mea divendam propter te? creditor illum
Duntaxat debere putat sibi: porro ducentis
Debet obaeratus plura, ut licet omnia vendat,
Solvendo tamen haud sit. multis denique nummis
Undique contractis, alias fugitivus in oras
Effugit occulte, patronis flere relinquens.
O'tabulae bissex, atroci lege iubentes
Corpus obaerati paruis conscindere frustis,
Ne quis fraude doloque suos spoliare patronos
Audeat, obstrictamque fidem tot fallere pactis.
Porro elabendi si forte exclusa potestas,
Et coniunx quemquam vestrum puerive moramtur,
Ille ad praetorem prius est in iusque trahendus,


page 89, image: s089

Quam quicquam solvat. prolomgat tempora praetor,
Terque quaterque. neque huic tamen auscultare iubenti
Sustinet, in turres donec rapiatur inanes,
Aut sua dum cernat posita venire sub hasta.
Saepius admoniti si quid sine redditis ira,
Haud tamen integram consuestis reddere summam,
Per multas verum partes, et dissita longe
Intervalla anni, bonus ut quae acceperit ante
Creditor ignoret. nonnumquam plura dedisse
Fingitis, ac data sunt, iure et firmare parati
Iurando. nimirum huc ferme in cumbitis omnes,
Ut nihil, aut tarde, vel quadam denique fraude
Credita reddatis: quosque olim cum aera dabantur
Mutua, praestantes coram iactastis amicos,
Illos censetis cum sunt reddenda cruentos
Hostes, vestra velut truculenti viscera carpant,
Non repetant sua. quin ita gratia nulla remissi
Foenoris, ut sortem pariter quaeratis inique
Surripere, aut aliquam certe intervortere partem.
Interdum acceptis operam promittere nummis
Vos iuvat, aut cultura agri, vel vite putanda,
Reve alia quadam, nec eam praestare soletis.
Dumque suum credit cultum iam creditor agrum,
Vosque auctoratum recte subiisse laborem,
Omnia abhuc intacta iacent. sententia numquam
Vestra fuit, digito vel contrectare pusillo,
Alterius sed ut aes vestrum traheretis in usum


page 90, image: s090

Gratis, non parva patroni fraude benigni,
Qui vestrae innixus fidei, opportuna reliquit
Tempora culturae. vix id quod credidit aurum
Eruit e manibus, sine nec certamine, vestris.
Quod si pro nummis enatos reddere fructus
Certo promistis pretio, quas non tum quaeritis artes,
Ne bonareddantur: sed corruptissima ferme,
Nectam multa, queant summam ut explere receptam?
Pars caute vobis alios differtur in annos,
Et plane alterius violenter vivitis auro.
Hasne Evangelium technas, moresque probabit?
Sicne ingratum animum, mala sicne rependere tan dem
Pro tempestivo auxilio? iustumne putatis
Creditor ut ploret, ringatur, sollicitus sit,
Et damnum faciat, quod vobis credidit aurum?
Vos contra toto cdatis pulmone cachinnum,
Et laeti in cunctis potetis crebra tabernis,
Iuventos tamquam properantes perdere nummos?
An iustum, ut damnis aliorum vestra paretis
Commoda? quae ratio docuit fraudare patronos?
Atque reposcentes cunctis aspergere probris?
Cogereque ad lites, animoque odisse feroci?
Concilietne suo ista sibi quisquam aere libenter?
Certe ipsi vobis solibaec faciendo nocetis,
Nemo alius. Vobis ipsi auxilium omne negatis,
Clauditis et prompti quantumvis ostia fratris.
Nil ingrato animo mage detestabile, quodque


page 91, image: s091

Naturae magis humanae brutaeque repugnet.
Mutua namque hominum penitus commercia tollit,
Subsidiumque aufert, quo omnes nos inter egemus,
Et facit hostili quodam nos vivere ritu.
Ingratus cum sis, magnas qua fronte querelas
Adfers, aera velit dare quod tibi mutua nemo?
Temporaque accusas, moresque? tuo anne relicto
Officio alterius, reris tantum esse petendum?
Mores corrigito ante tuos, et vivito iuste,
Officiumque tuum facito, atque resolvito recte,
Quam tantos moveas nostro de tempore questus.
Conglaciet siquidem quamvis dilectio passim,
Si tu non fueris tamen ingratusque malusque,
Auxilium invenics semper, semperque patebit
Pro te proque tuis aliena humaniter arca.

SATYRA QUINTA.

MUndi promisit verax fidusque redemptor,
Non perituram illi mercedem, pocula quisquis
Frigidae aquae det vel minimo de corte suorum:
Inque suos quaecumque etiam benefacta locentur,
Se reputaturum sibifacta et iusta daturum
Praemia. Sisunt haec (ut sunt) verissima, quid te
Christophore, heroum decus, et clarissime princeps,
Promeruisse putem? non tu duntaxat in unum,
Tris ve, duosve aliquos quaedam bona parvula confers,
Nec datur a largo sitienti frigida tantum,


page 92, image: s092

Sed vicos urbesque beas, populumque frequentem,
Quem tibi commisit numen caeleste regendum,
Ambrosia vera et divini nectare verbi
Pascis, et ad Christum recta perducis et astra.
Praeclarum sanefactum, rarumque per orbem:
Ut nec quorumuis hominum, regumque, ducumque,
Nosse redemptorem mundi totius LESUM.
Pascunt letiferis populum plerique cicutis,
Commentisque hominum vanis, tristique saliva,
Innumerasque animas tenebrosa ad tartara pellunt,
Et Stygis efficiunt miseros sine fine colonos.
An non sic praesunt Turcae, Russique, Scythaeque?
Et quicumque tenent Asiam, Lybiamque dynastae?
An non Iudaei ponunt mendacia gnatis,
Aeternisque illos tradunt seseque tenebris?
Quid qui cultores Christi, summique videri
Catholici cupiunt, novisseque recta, Papistae?
An non delirant misere, christumque fatentur
Ore quidem, sed corde negant, studiisque, fideque?
An non muta idola colunt, et toxica miscent
Subiectis populis, nugasque et inania tradunt
Somnia, quis magnas cogunt ad Auerna catervas?
Si vere gens est, et dicitur illa beata,
Utsacro scripsit divinus carmine Psaltes,
Quae dominum novit caeli terraeque satorem,
Unius et fulcitur ope, unum amat atque veretur:
Denique cognitio christi, summique parentis


page 93, image: s093

Si vita est aeterna, ipse ut confirmat IESUS:
Quid prosis populo, quam reddas usque beatum,
Conseruesque pie, quis non intelligat excors?
Huc nempe incumbis studio curaque perenni,
Ut nugis hominum positis, cultuque profano,
Ceulethali opio, taxoque, atrisque cicutis
Hauriat astraeos latices, caelesteque nectar,
Puraque decerpat divini pabula verbi,
Cognoscatque Deum verum, benefactaque Christi,
Atque inculpate vivat, cultumque sequatur
Conformem verbo. quantum hinc Ecclesis floret,
Virtembergenses quaecumque modo incolit agros?
Quam Christi cantam laudes puerique senesque?
Notitiaveri sexus quam gaudet uterque,
Gratiae et exempto dubio, vitaeque futurae?
Quanta est nobilium, plebisque ipsius hone stas?
Non videas scelera infandi permissa Papatus,
Nulla superstitio, aut ludus levitasque videtur.
Laudatur ludi merito, coliturque magister,
Qui pueros pariter doctos et reddit honestos,
Ut merces illi vix possit digna rependi.
Pro meritis ergo quae nam tibi digna dabuntur?
Non est hoc hominum, populi non ista facultas.
Digna dabit solus regum rex praemia Christus,
Haec sibi qui curata videns, impensque recte
Pro populo, atque suo multum tibi debet honore.
Cognosci vult atque audiri, ut vita salusque


page 94, image: s094

Omnium, et a summa demissus sede magister.
Nec maiora queunt praeberi commoda mundo,
Quam facere ut passim populo noscatur ab omni,
Ut benefacta, laborque tuus conducat utrisque.
Haud tamen istius curae, sumptique laboris,
Tantae consistit ditionis limite fructus:
Longinquas etiam et vicinas manat in oras.
Ut iucundus odor totas se spargit in aedes,
Delectatque procul stantees simul atque propinquos:
Sic tua sedulitas, Christus doceatur ut unus,
Seruenturque pii ritus, moresque regantur,
Vitaque cunctorum sacro sit consona verbo,
Se late effundit, famaque ascnedit Olypum,
Excitat et Christi studium, ac pietatis amorem
Omnibus electis. iuvat haec vestigia multos
Inde sequi, velisque ad eundem tendere portum.
Quid memorem posthaec, opera quod prodes cadem,
Et benefacta locas tua, propensumque favorem
Multis doctrinae sanae, Christique peritis:
Qui vel publicitus doceant divina scholastas,
Aut a consiliis tibi sint, humanaque tractent?
Deinde foves Christi multos, fidosque mini stros,
Qui sacris praesint, Evangelioque docendo:
Non solum indigenas, enutritosque scholarum
Municipes (quorum multos stipendia pascunt)
Verum et sponte sua multos aliunde profectos,
Quos furor atque artes validi pepulere Papatus


page 95, image: s095

Urbibus imperii. tempestas scilicet atra
Omnia vastabat, ritus, moresque, fidemque
Atque Evangelium simul, infr actosque ministros.
Quo tanta fugerent a tempestate, nec usquam
Grati, nec tuti? nullum praebere profanis
Consensum poterant, nec falsa probare docendo,
Absque ministerio nec vitam egisse licebat.
Ut fovet atque tegit passis gallina sub alis
Pullos, aque omni reddit discrimine tutos:
Tempore sic illo pulsos, profugosque, benigno
Tuque paterque sinu tuus excepistis, et usque
Mitius ad tempus largo fovistis honore.
Nunc tu prolixe solus post fata parentis
Accumulas etiam donis, curaque benigna.
Eminet hos inter Germanis clarus in oris,
Quin etiam Ausoniis, Hispanisque atque Britannis,
Totique Europae multis iam notus ab annis,
Postquam Evangelii rursum clarescere lumen,
Atque Papistarum coepit vilescere regnum,
Brentius, ingenuo veri feruore docendi,
Doct isque ingenii monumentis. proximus inde
Indigna ob Christum perpessus vincula Frechtus.
Illustres doctrina ambo, nec discrepat aetas.
Quis dicat reliquos omnes doctosque piosque?
Undique confugiunt huc sub tua sceptra frequentes,
Qui Christum pulsis coeperunt nosse tenebris,
Quosque Papistarum vexavit dira tyrannis,


page 96, image: s096

Postpositas propter nugas, verumque professum.
Nec soli quos sub gelido Germania caelo
Edidit, Ausonii veniunt Galli atque Britanni
Ad te, Christiut amatorem, verique patronum:
Hos alis, et largo solaris munere quodam,
Et quacumque opera facis in seruire popello:
Sic te patronum, certumque Ecclesia patrem
Possidet, et fidum Christus servator amicum.
An non Christophori merito te nomine dictum
Credamus, Christumque humeris gestare per aequor?
Per mundum nempe hunc adversus vera frementem,
Qui sic amplifices studio se illius honorem?
Suscipias, foveasque, ornesque illius amicos?

FINIS. BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humano: M.D.LV. Mense Iulio.