MAxime Aristoteles, Philadelphe, Tyrannion, et tu
Pulicrates felix, Pisistrate, et optime Nileus,
Vosque alii, libros qui collegistis im unum,
Hoc deberetis nostro iam vivere saeclo.
Quando maior enim librorum copia mundo?
Quando etiam edendi quaevis tam prompta facultas?
Temporis exiguo tres exemplaria mille
Excudunt spatio. nihil et conscribitur usquam
Insulsum, pravumque adeo, vel inutile, quod non
Applausorem habeat, quod non nox gestiat auctor
A'paruis magnisque legi, et dispergier orbe.
Nec iam Roma caput rerum, nec Graeciatantum
Ingenuas artes docet, enuittitque libellos.
Angulus Europae omnis habet musaea scholasque,
Multaque scribentum decertant agmina passim.
Nonne vides quantae conscribant sacra catervae?
Quanta novellorum sint commentaria praesto?
Ne veterum dicam. Vix est trigesima messis,
Et iam sexcentis strepit omne forum Postillis.
Multa Catechisini librorum milia prostant,
Communesque loci, iam terque quaterque renati.
Sacros permulti verterunt carmine Psalmos:
Fontibus a primis alii vertere Latine.
Quin et Teutonico lusere idiomate multi.
Ut linguas alias sileam: quot deinde relicto
Verborum textu, in preculas vertere loquaces?
Nugisque admistis modulos fecere canoros?
Omnia in hos numeret quis commentaria tandem?
Iam mihi perpendas, unahac ex parte sacrorum,
Quid fiatreliquis, quantum sudetur ubique,
Contendantque alios alii superare librorum
Copia, et atratis quaerendo nomina chartis?
Contra Evangelicos quantum scripsere Papistae?
Quantum Evangelici contra scripsere Papistas?
Triginta his, scriptum si nil aliud foret, annis,
Attamen his magnas posses lmplere tabernas.
Quicumque Hippocratis tractant, artesque Galeni,
Otia non agitant segnes, marcentque veterno:
Verum ipsi grandes etiam conscribere libros
Ardent, difficilesque vias aperire medendi.
Herbarum vires quam multa volumina tradunt?
Quid iuris memorem vero, legumque peritos?
Et pueris notum quot cummentaria, quamque
Grandia condiderint multis glossemata libris.
Navis onus magnae, nec adhuc finisque modusque.
Non ego dinumerem quot nostra tulere celebres
Tempora Grammaticos. Ludi nam quisque magister
Grammaticam profert Romanis atque Pelasgis.
Complures etiam vexat Dialectica. magnum
Ars bene dicendi scriptorum protulit agmen.
Quot detrivit Aristoteles? quot Tullius acer?
Nec desunt aliis scriptores artibus usquam,
Quorum nec numerum possis, nec nomina fari.
Quot dein Graecorum dederumt monimenta Latinis?
Vixlatuit vastat am huc usque per Hellada scriptum,
Sell turespicias sacra plurima, sive profana,
Quod non Romana decies nunc voce legatur.
Quot, res scripserunt gestas, vitasque virorum,
Bellaque? quotque plagas mundi, gentesque per orbem,
Et maria, et montes, silvas et flumina, campos:
Et ritus hominum varios, terrasque repertas?
Indictum nihil est. scribunt matresque, virique,
Pictores, fabri, textores, pellio, sutor,
Omneque cerdonum genus, et qui prima videntur
Vix gustasse elementa, quibus vernacula tantum
Lingua patet, nec sunt Musarum nomina nota
Divinus tamen hos (aiuni) requiescere flatus.
Haud sinit, in campumque fere protrudit inertes.
Docti iam Didymi quamvis haud cumcta supersint,
Nec quae conscripsit numerosa volumina Varro,
Empedoclesque, et Aristarchus, Chrysippus, et ore
Facundo Theophrastus, Aristotelesque disertus,
Et sint functa suo multa exemplaria fato:
Defectum tamen egregie damnumque reponunt
Nostriscriptores saecli. sic dira frequentes
Scribendi invasit scabies, et turpe putatur
In nullis penitus nomen prostare tabernis.
Inter ego multos adeo sulus ne quiescam?
Ut primus minime, sic nec postremus opinor?
Quo me vertam autem? quas sumam denique partes?
Non libet Herciniis immittere saltibus ornos,
Addere aquas nec Danubio, Renove tumenti,
Spargere nec sabulum spumoso littore ponti.
Ad Satyras animus tendit, musamque pedestrem.
Ex cunctis aliud quid enim mihi cerno relictum?
Utiliora quidem, magnumque ferentia fructum
Multa forent, quib. haud essem quoque viribus impar,
Aetatiqueforent nostrae magis apta, locoque:
Scilicet ut ferrem divinae munera scenae
Exigua, hircorum pelles, vel denique binos
Aereolos, tenuisque dare quaecumque facultas.
Nescio verum animus pacto quo noster abhorret,
Cum bene dicta truces videam damnare sophistas,
Nomen et haereseos multis imponere falso.
Nam sunt qui primi cupiunt solique videri,
Seque gerunt verbi dominos, fideique monarchas.
Talibus haud equidem studeo conte~ere monstris.
Sed per me regnent, regni quos tanta cupido
Detinet, ut nullas idgnentur cedere partes,
Non coniuratis ut falsa ac impia laudent.
Huc me tempestas igitur compellit et Euri.
Nec moror, inselix quod sit provincia ferme,
Multorumque odium, ferventesque excitet iras,
Errores passim, pravosque reprendere mores,
Et bona pro merito solum celebrare triumpho.
Plypus, aut fias levis assentator oportet:
Aut constipatis studeas incumbere plumis,
Sinullum exspectas odium, rerumque periclum.
Aedibus in tacitis a morsu forsitan atro
Paulum tutus eris, nullaque gravaberis umbra:
At simul in solem prodis, turbamque forensem,
Incessus, facies, vestitus, barba, capilli,
Verbaque cum factis naso carpentur adunco,
Longaque numc te, moxque brevis comitabitur umbra.
Conspectum fugiant hominum, vulgique morentur
Iudicia, inflictoque gravi convitia morsu.
Quos vitae, solisque piget, rerumque sarum.
Vir bonus ignavae numquam colit otia vitae:
Sed bene de cunctis sana studet arte mereri,
Exemplo Domini, famaque incensus honesta.
An Satyras vero, in rebus non ponis honestis?
Utile nec mundo studium, et laudabile censes:
Debita virtuti, et claris praeconia factis
Reddere, diversique veru praefigere signum?
Laudari forsan toleras bona, sed mala tangi
Indignum reris? verum annon prorsus inique?
Dic mihi quid faciunt divina volumina, quaeso?
Nonne statim culpam haud recte parentis Adami
Narrant, fraternumque odium, caedemque Caini?
An on incestos coitus, vitamque scelestam,
Probraque terrigenum, violentaque facta gigantum,
Ob quae diluvio totum Deus obruit orbem?
Singula quid memorem? nec sanctis parcere norumt,
Praeclarisque viris, ut non delicta notarent
Propalam, et in toto facerent notissima mundo.
Quid dein' Maeonides? an non Cyclopas et Irum,
Laestrigonasque, procosque canit, Circesque venena,
Stultorumque iras regum, malefactaque multa?
Non solum Aenaeas, verum et Mezentius ater
Virgilio dictus, Turnusque, Sinonque dolosus.
Nec crudum cupidumque auri Polymestora Thracem,
Anchemolumque toros ausum incestare novercae,
Praeteriit, nec qui poenis subduntur acerbis
Sede in Tartarea Stygiique per atria regis.
Quid Tragici vero ? [(transcriber); sic: (] an non proposuere theatris
Omne scelestorum genus, immanesque tyrannos?
Historiam vere possis componere nullam,
Nec res humanas ullo comprendere scripto,
Saepenisi infandos memores, turpesque malosque
Paucos nostra bonos aetas tulit, maxima vero
Eminet, et circum versatur turba malorum
Mercatu celebri, quasi conventuque frequenti,
Ut fieri nequeat quin offendasque premasque
Quosdam, si tractare aliquid vel scribere tentes.
Ergo quod evitem nihil est. et proderit olins
Pauca suo quaedam depicta colore videri:
Ut mala devitent iuvenes, et recta capessant.
Sic nobis veterum lucent exempla virorum
Utramque in partem. si qui sua facta notari,
Vel dicta audierint, hos aegre haud ferre decebit:
Quandoquidem patrare malum, non carpere, turpe.
Unde quod his obstent, indigenturque libellis,
Est nihil. emendent potius, vitenque scelesta,
Ne tandem summo taxentur iudice coram.
Nonunibus parcam, res nuda notabitur ipsa,
Ne mihi fortassis quidam laedantur amici.
Contra inimici autem nullo sunt nomine digni.
HAec si cura tenet Musas, sacrosque poetas,
Ut benefacta canamt hominum, laudesque deorum,
Ut dictum Siculi pastoris carmine quondam:
Cur non Albertum praestantem heroacanamus,
Prussiacae dignum terrae dominumque, ducemque?
Laudis materies ingens, laudare volenti
A' genere et proavis, factisque insignibus olim,
A' clara ditione, opibus, populoque potenti,
Corporis aque bonis, et maiestate staturae,
Praecipuea propriis animi virtutibus alti.
Maioris sunt haec operae, matoraque poscunt
Otia, maoresque canora ad carnuna vires.
Haec aliis ergo digne memoranda relinquo.
Pauca loquar, tragico sortassis et ipsa cothurno
Digna, nec ingenio prorsum attingenda pusillo.
Verum quis sileat ule plane balbus et infans,
Cum summi spectent ad caeli regis honorem,
Magnorumque exempla ducum, quos vel videt aetas
Praesens, aut nostri post saecula multa nepotes
Sunt aspecturi? laus est non infima plebis
Privatique viri, dominos quicumque benignos
Observare suos studet, et reverenter honorat,
Paretque inperiis prompte, praestandaque praestat.
Quid reges a plebe aliud cupiantque, velintque?
Quis non vir princeps redamet, curetque vicissim
Tales subiectos, omnique favore tuendos
Censeat?hinc certe populorum commoda crescunt.
Hinc terrae atque urbes fecunda pace fruuntur.
Contra vero, animi perturbant cuncta rebelles.
Haec animadvertit princeps non mente supina,
Quodque sibi populo a subiecto quaerit et optat,
Illud et ipse suo contendit solvere regi.
Quem Regem dicam, quaeris? qui possidet omnem
Nempe potestatem caeli terraeque marisque,
Filius ille Dei mundi servator IESUS.
Et terreno equidem reddit sua debita Regi,
Gratus et esse stuet toto bene pectore factis:
Plura tamen Christo sese debere fatetur,
Qui terrena etiam largitur regnaquibus vult,
Et cunctis peperit nobis caelestia fuso
Sanguine, et obtento vasta de morte tropaeo.
O' utinam reges alii, dominique ducesque
Hoc credant, totoque dies noctesque revolvant
Pectore, et assiduas studeant persolvere grates.
Verum hoc nosse datum paucis et credere, quare
Haud mirum Christirarus quod quaerat honorem,
Quique sibi valde videantur quaerere, toto
Errent (ut dicunt) caelo, maledictaque laudum
Persolvant vice, proque pio convicia cultu:
Hic ero didicit flatu monstrante superno
Primum, quid sibi contulerit Dominusque Desque,
Terreni simul, et caelestis nunera regni.
Deinde vicissim illi quid debeat, atque colendi
Quem seruet ritum, et re quid sectetur in omnie
Scilicet audivit divinum, legit et ipse
Sedulus eloquium, unde omnis sapientia manat,
Atque spei sideique, et veri regula cultus,
Fecit quod Dominus populi praeceperat olim
Regibus et ducibus, proprio ne forte cerebro
Insacris qnicquam gererent, rebusque profanis,
Verum divino constarent omnia verbo,
Legis ut expositae facerent sibi nempe volumen
Describi, legerentque illud noctesque dicsque,
Per totam ut discant vitam, cultumque metumque,
Et praecepta Dei seruent pietatis et omnes
Absolvant numeros, et vitae exemplar honestae
Exhibeant sese. Rationum saepe libellos
Mercator relegit, prudensque expensa receptis
Confert, an faciat sciturus damna lucrumive.
Cautus pacta solet legere, aut audire frequenter
Quilibet, et memorinos debita mente tenemus.
Cur non tinctus aquis, Dominoque addictus IESU
Seruet idem? princepsque magis rectorque popelli?
Ducere subiectos recte qui debet et ipsum,
Tumdivina manu pariterque humana tueri?
Cultum sane alium quam tradidit ipse creator
Regibus haud ullis permisit condere, verum
Sedulo provehere, et totis servare statutum
Viribus, a quo si populus fortasse recessit,
Sive illum abiecere atavi, charique parentes,
Instaurae psi populumque reducere debent.
Hoc est sanctorum vere regumque ducumque.
Huc summo incumbit studio venerabilis heros
Albertus, simul ac doctrinam rite supernam
E'sacris didicit scriptis, animosque recondit.
Cuius si reliqui firmo vestigia gressu
Consectarentur re magnique dynastae,
Longe consultum melius populisque sibique
Esset, et aeternae staret fiducia vitae
In Christo, solide verbo suffulta fideli.
Iudaeis nec enim solis divinitus olim
Relligio monstrata omnis, ritusque sacrorum:
Sed nobis etiam Christo doctore simulque
Primis discipulis, quorum monimenta supersunt
Hactenus, ut dempsisse nephas sit, et addere quicqui.
Omnia nam faciunda docent, vitandaque clare
Praesentis quae sint vitae, prariterque futurae.
Porro Christigenas inter quot cernere reges,
Quotve duces numerare queas, dominosque potentes,
Qui curent Evangelium legisse, vel acri
Iudicio expendant verbum et mandata Tonantis?
Maxima pars veterum laudant vestigia patrum,
Atque Evangelium censent, quodcumque sophistae
Iactant, improba quis saturant mendacia ventres.
Hinc illi qui alios debent adducere Christo
Plebem nempe suam, procul abducuntur et ipsi.
Cumque putent Evangelium se ac vera tueri,
Somnia defen dunt hominum, et contraria Christo.
Non fieret, si ipsi reges verumque fidemque
Nosse laborarent propius, legerentque frequenter
Scripta Evangelii, veterumque oracula vatum.
Nam quicumque legunt, nec fastidire videntur
Audire ex aliis, sensim palpantque videntque
Quantum a directo seducti calle parentes,
Verae nescierint pietatis munera, seque
Tetro polluerint cultu, impietateque multa.
Ergo a perverso tenebrosa ad tartara cursu
Se reprimunt, actaque fere iam aetate recurrunt,
Inque viam satagunt quoscumque reducere cives,
Tollere et infandos ritus, et monstra profanae
Doctrinae, vulgoque graves removere tenebras.
Sic cultum Domini, Saulo regnante, remissum
Protulit in lucem David, vir factus ad unguem.
Sic bonus eregno simulacrorum abstulit Asa
Culturam, quamvis ab avo ac genitore repertam.
Haud est Hezechias maiorum errata secutus:
Nec pluris fecit mores ritusque parentum,
Quam praecepta Dei, quam doctrinamque fidemque
Mose revelatam patribus, sanctamque ministro.
Verum succidit lucos, excelsaque fana
Destruxit, statuas fregit. tuque aenee serpens,
Per Mosen quamvis in tristi factus eremo,
Quando colebaris sacris et thuris honore,
Fractus es. haud aliter fregit simulacra Manassis,
Ammonisque patris, regni successor et haeres.
Non ritus peperere novos, cultumque recentem:
Sed veterem prave a maioribus ante relictum,
Ad legis praescriptum instauravere vetustae.
Hinc canit illorum meritas sacra pagina laudes,
Propitiamque refert fortunam, et commoda regni
Plurima, et aucta satis longaevae tempora vitae.
Laudantur merito hac quoque tempestate potentes,
Qui doctrinam ad Apostolicam, cultumque reversi
Caelitus ostensum, tollunt idola parentum,
Atque superstitionem exstingunt funditus omnem,
Subiectosque sibi curant adducere Christo.
Hos inter nultum princeps Alberte refulges.
Est tibi rex Christus cordi, doctrinaque sana.
Audis atque legis summi praecepta magistri
Ingenti studio, et verum novisse laboras,
Atque id componis vitam, cultumque fidemque,
Creditum et usque tibi populum perducis eodem.
Impia devastas, iussu factoque sequenti,
Curasque ut regisint omnia consona Christo,
Ritus ac cultus, doctrinae, vita, tribunal.
Hinc te nec revocat veterum dignatio patrum,
Longa nec inductis concessa erroribus aetas:
Nec vicinorum tardant exempla sequentum
Antiquas tenebras, praescriptaque prava Paparum,
Nec quorundam odum et rerum, famaeque pericla.
Omnia postponis Christo, verboque superno.
Hoc quam difficile et rarum, quantique laboris
Ignorat nemo: simul et testantur abunde
Duricies, fremitusque, truces diversa tuentum,
Molliciesque, metusque, effrons, sincera negantum.
Commeritis hos tu poenis, charisque reinquis
Ipsorum tenebris. non huc non moveris illuc
Ullius exemplo, noti sed tramite veri
Pergis, sollicitus tantum, qua maxime honorem
Christi promoveas, atque is noscatur in omni
Quam lata est ditione tua. nec sumptibus ullis
Parcis, ut asciscas doctos fidosque ministros,
Et Christum resonent divini pulpita verbi.
Quin ut et ad seros veniat doctrina nepotes,
Efflorere scholas magnae plantaria lucis
Efficis, ut primis pueri doceantur ab annis,
Cum Serudatoris tum relligionis amorem, et
Dogmata sectari pia, detestarier atra,
Nosse voluntatem Domini, praecepta fidemque
Atque inculpata servare ac reddere vita.
Quid praestare Deo possis acceptius istis?
Non holocausta cupit, nulla illi victima tantum
Grata, nec argenti decumae fulgentis, et auri,
(Id quod divini semper docuere prophetae)
Quantum toto audire animo, observareque verbum.
Iudaeis quoties Idola colentibus inquit:
Vocem audite meam, tum vester ero Deus, et vos
Gensmea, vivetisque, et fausta secundaque vobis
Omnia sucedent? Genitor caelestis ab alto
Aethere proclamat: dilectus filius hic est,
Ipsum audite. eadem gnatus quoque praedicat ipse,
Vultque sua imprimis audiri verba, vocatque
Quicumque audierint observarintque, beatos,
Tamque sibi caros, quam matrem, omnesque propinquos,
Hinc veteres et Enos ac Noe, Abrahamus et huius
Filius atque nepos, altaria saepe leguntur
Construxisse Deo cupide, illiusque vocasse
Nomen: quod nihil est aliud quam voce benigni
Numinis audita verbi instituisse docendi
Effundendarumque precum, cultusque fovendi
Fana, quasi atque scholas, Dominum ceu rite colentes,
Addictique illi. suscepit et ille libenter,
Proque suis habuit, semperque agnovit amicis,
Seminis ob studium promissi, et vocis amorem
Auditae quare visant sine limina Petri,
Aut Iacobum alii Pirenes trans iuga quaerant,
Aut adeant Solymam per multa pericula terrae
Infidique maris, Sinaeve cacumina montis,
Virginis inspiciant Catharinae nobile marmor:
Aedificent statuas sine, diourumque sacella:
Incrusten auro tabulas, arasque decorent
Argento, aut gemmis peregrino ex orbe petitis:
Praepingues alii pascant, concede, Papistas,
Censibus aut amplis monachorum examina ditent,
Seque putent caros caelorum ob inania Regi:
Tu doctus vero sacro spiramine verbum,
Illius ausculta voci, cultumque teneto,
Qui fidei minime Christique repugnet honori,
Quem duodena cohors docuit, Paulusque magister
Gentium, et integris tenuere Ecclesiae ab annis,
Praefice doctores sanos, fidosque ministros.
Ornandis incumbe scholis, pubique docendae.
Sic vere dilectus eris Christoque, patrique,
Cunctis postpositis ut qui gratissima cures.
Praeterea nec plus alio populoque, tibique
Profueris pacto. quid enim praeclarius usquam
Luce? quid infaustis odiosius esse tenebris
Possit? directo nam quis non tramite duci
Gaudeat, erroresque ambagesque oderit omnis?
At sunt peiores animi cordisque tenebrae,
Erroresque magis damnosi mentis ubique,
Quam manuumve pedumve. Oculis si natio tota
Capta foret, praesesque aliquis, princepsque benignus
Rederet impenso visum cupientibus auro,
Quis non laudaret? quis non memorabile sastis
Diceret? ast extra Christum sunt omnia caeca.
Praestigiisque oculos mentis crassique tenebris
Obruit exurgens, excaecavitque Papatus.
Iam nemo Christum solide, nec vera, fidemque
Norat Apostolicam. nugas, humanaque vulgo
Somnia, iustitiam propriam meritumque canebat,
Divorum cultus, promercalesque reatus,
Missas, exsequias, monachatum, sacraque vana
Quaestus tradebat causa, ventrisque tuendi.
Insuper an iam parta salus, et certior esset,
Omnibus exhaustis, valde dubitare iubebat.
Quis non deploret funestas hasce tenebras?
Quis homines, quamvis operoso ad tartara cursu,
At numquam vero caeli ducuntur in aulam?
Has tu divino iussus spiramine Princeps,
Olim iam removere studes, et tollere prorsum,
Ablatumque diu populo quasi reddere visum.
Ut sese norint primum, magnosque reatus:
Deinde modo quo'nam placetur vindicis ira,
Quae spes non fallat, quae sit fiducia vitae,
Qui deceant omni purgatos crimine mores,
Quem Deus aspiciat cultum, quae facta requirat.
Talia nosse facis praelato lumine verbi,
Ut recta (quantum in te est) ad caelestia ducas
Regna tuum populum. O'multum, valdeque beatos.
Quitale agnoscunt donum, lucemque sequuntur.
Quid posses fio maius praestare popello?
Nec minus interea iuste terrena gubernas,
Ut qui caelorum credas attendere regem
Omnia, conspectumque eius vereare potentem.
Tranquillae incumbis paci, prohibesque rapinas.
Materiam litis nullam, causamque duelli
Invadendo aliena seris, contentus adepta
Munere divino ditione. hanc legibus ornas,
Iudiciisque aequis, cunctarumque ubere rerum
Copia, et illustri doctorum messe virorum.
Singula quid memorem? florent te principe duri
Agricolae, laetique suis operantur in aruis:
Divitias cunutlant, augentur civibus urbes.
Quisque sua absque omni terrore negotia tractat.
Ante lares proprios residet tran quilla senectus,
Ludunt in plateis pueri, teneraeque puellae,
A'strepitu Martis procul ac hostilibus armis,
Quis pereunt urbes miserae, et vastantur agrestes.
Haec accepta tibi referunt iuvenesque senesque
Commoda, te laudant, tibi laeta ac fausta precantur
Certatim, multosque exoptant Nestoris annos.
Non deerit votis Deus, et caelestia tandem
Praemia amatori reddet populique suoque.
EXpulsi Paradiso olim, tectique ferarum
Pellibus, ob tristem noxam, incussumque pudorem,
Primi homines, capiunt iussos extemplo labores:
Sic urgente fame, solisque ardore potentis,
Venturaeque gelu brumae. Conquritur herba
Primum, et radices terra velluntur edules.
Arboreos carpunt sine iam discrimine fructus,
Mitia lac praebent animantia, moxque docentur
Ferre igum, et trahere incurvi grave pomdus arari,
Atque hominum duros relsuare ex parte labores.
Eua boves pellit, stivam tenet acer Adamus.
Spargit et ille manu semen, post terga sed uxor
Raras inducit crates, dentataque rastra,
Atque malas abigit volucres, et semina condit,
Plurima silvestris sucis modo dives acerbis
Mitius ingenium sollerti concipit arte
Arbor, et accepto durat persecula fructu.
Insita monstrabat lato sapientia cordi
Multa, usque frequens, ac experientia rerum.
Vellere lanigeras etiam coepere bidentes,
Et linisegetem facere, ac surgentis in altum
Cannabis. Eua rudi torquebat stamina fuso,
Adque usum incomptas texebat sedula vestes.
Plurima caesahirtas praebebat victima pelles,
Qualibus omnipotens primum vestiverat ambos.
Magnanimi in cunctis sub sole laboribus aevum
Atque alacres agitant. etiamsi enim acerbus in imo
Pectore versatur casus, praecepsque remordet
Delictum, et multor memores sermone volutant,
Qualibus ante bonis ornati opibusque fuissent:
Eregione in quanta essent modo damna redacti:
Haud tamen admisso torquentur crimine tantum,
Amissisque bonis, durisque laboribus aevi,
Quantum gratuito Domini laetantur amore
Promissi causa gnati, qui perdita plene
Instauraturus foret omnia, serpentique
Triturus caput. hinc gaudent, tolluntque serenos
Ad caelum vultus: hinc ad caelestia mente
Tendunt, atque Dei laudant iactantque favorem.
Suspirant illud quamprimum semen oriri:
Semen ubique canunt, semen versatur in ore
Semper, et hoc unum meditantur nocte dieque,
Seminis et timidum confortant robore pectus.
Hoc aegre nimium satanas sociique ferebant,
Quos simule caelo concepta superbia quondam
Truserat. hos inter tumulo ut consederat alto,
Incipit: Haud ultra (socii) reor esse dolendum
Amissis rebus supr, aethereaque ruina.
Laetitiam magis ingentem praesentia suadent.
Firma etenim nostri iam sunt fundamina regni
Iacta, triumphales porgit victoria plamas.
Vicimus egregie bellos telluris alumnos,
Dedecus in nostrum cretos, laudemque Tonantis:
Nobiscum faciunt, ruperunt frena, iugumque
Impositum. porro nostrum accepere lubentes,
Ponendi cuius dabitur post copia numquam,
Nec maculas nostro suasu technisque dolosis
Contractas, penitusque acceptum corde venenum.
Non rapidus Tigris, non fertilis Euphrates, nec
Immensus Ganges, non septena ostia Nili,
Nec maria, Oceanusque vagus, qui circuit orbem,
Eluet. ad nostrum cessere haec omnia votum.
Deinde videndum autem, ne detrimenta sequantur.
Res siquidem parere ingenteis, partasque tueri
Ut non offendas multos, maneasque pericla,
Haud video ut possit fieri. irritavimus in nos
Non leviter caeli Dominum, rerumque parentem:
Noxaeque addidimus ferventi plura priori,
Seductis vafra teneris mortalibus arte.
Quid vero nostra? Iurati scilicet hoc est
Quod cupimus, volumusque adeo, aeternumque volemus.
Ast ille iratus multa ac horrenda minatur:
Nempe fore, ut pariat violentum femina germen,
Quod nostras contra vires astusque potentes
Bella gerat, tentetque armata occurrere dextra,
Comminuatque caputnostrum, regnumque valenti
Impete disperdat tandem, nobisque subactum
Terrigenum genus eripiat, claroque triumpho
E'laeti vinclis in caeli transferat arces.
Vidimus o socii praeludia clara minarum.
Nam simul ac habuere fidem de semine dictis,
Iniectas a me virtus divina catenas
Confregit, manicasque arctas, pedicasque resolvit.
Protinus hinc cristas illi erexere, dolisque
Sunt digitos ausi medios ostendere nostris,
Insuper et toruo minitari ac ludere vultu.
Tantum credulitas potuit vesana, fidesque.
Praeterea irrident salse nos, iuraque nostra
Non flocci faciunt. semen memorantque, canuntque
Inter opus, seram vel quando crepuscula noctem.
Vellucem referunt, cum cenam aut pramdia sumumt:
Et mage, cum pinguis sacras procumbit ad aras
Victima. Tum vero Regis promissa superni
In mentem revocant, alteque ad sidera tollunt:
Idque in contemptum nostri, ipsorumque salutem.
Attamen hinc animis frangi nolite: duo sunt
Ad disturbanda haec, quae post curemus oportet.
Primum notitiam promissi seminis imis
Vellere pectoribus. paruo quod posse labore
Colligo, fixa gerant penitus cum spicula nostra,
Virus et infusum cunctos pervaserit artus.
Sunt quoque natura fragiles, multumque dolosae,
Versutaeque gerunt suadelae obnoxia corda,
Adque levem quamvis auram huc mutamtur et illuc.
Alter erit labor, exortum disperdere semen,
Insidiasque illi quovis componere pacto,
Ut cadat, et terra semel eradatur ab omni
Confestim: nec ferre, quoad nos perdat adultum.
Huc incumbamus vigiles, circumque caducos
Terrigenas semper versemur, nec vel ad horam
A'contemptorum libeat discedere planta:
Ut cum prompta locum nostris occasio cedet
Fraudius, adsimus, curemusque omnia digne
Imperio, aeternosque illos ducamus in ignes.
Sic ait. atque homines dens circum agmine stipamt
Ilicet, et cernunt hilares instare labori,
Et canere auditum fausto de germine Verbum.
Unde lupi ceu, quos et hiems, ac improbus urget
Venter, circuitu crebro rimantur ovile,
Caedibus ingluviem cupidi satiare voracem:
Sed munitae arcent caulae, vigilesque molossi.
Haud secus illi aditus quaerebant fraudibus omnes.
At vero impediunt totius rara diei
Otia. cor verbo, manus est intenta labori:
Aut lassata gravi retinentur membra sopore.
Ergo fremunt dubii, quanam exitiosa quietis
Consilia exponant, odiumque Tonantis amarum
Instillent, secumque trahant ad tartara lapsos.
Nulla oblata diu versutae occasio fraudi.
Tandem lassa casm repetens iam vespere viso
Femina, faciculum lentis tulit, atque comedit
Sola, prius fosso quam vir remeasset ab agro.
Hinc somnum capitente illo, noctem ipsa trahebat
Insomnem, inque latue sese torquebat utrumque.
Talia tum daemon vacuas oggannit in aures:
Peccasti nimium mulier, transgressa Tonantis
Mandatum, vetiaque vorans ex arbore poma.
Mempe superba bonum novisse, malumque volebas.
Nosti, et habes. poteris iam docta parare triumphum,
Notitiaque alta cum ipsis contendere divis.
At simul aeternae mortis sic iura subisti,
Peccatique graves morsus, et numinis iram.
Praetereo aerumnas hasce, infandosque labores,
Sole sub infesto, quos te sufferre necessum est.
Hactenus ignotos partus tibi mitto dolores:
Quos, quam ferre voles, Stygias magis ibis ad umbras:
Imperium quoque saepe viri tolerabis iniquum,
Quantumvis nunc sit lenis tibi, et imperet aequus.
Haec infanda tamen si detrimenta subisses
Sola, et pro meritis ferres condigna superbis:
Non tantum admissum facinus foret. ast in easdem
Traxisti aerumnas tecum, et mala damna, maritum.
Iam quid eum sentire putas? quantumque furorem
Quamvis sub tacito caelare et pectore miti?
Praesentis praesens audivisti ipsa querelas:
Scilicet occidisti illum tu sola, beatisque
Eiecisti hortis, quando interdicta dedisti
Poma, vafri auscultans verbis monitisque draconis.
Quid dein posteritas de te omnis dicet, eodem
Quam demersisti scelerato pessima factos
Ecce trecenta omnis intra qui saecula lumen
Huius conspicient solis, patrimonia primi
Ista boni (dicent) nobis liquere parentes.
Tot rea nempe hominum facta es, quot vere sub omni
Gramina consurgent, foliis quot silva virebit
Omnis ubique, quot et claras lucere serena
Nocte vides stellas, retinet quot littus arenas.
Tantis pro culpis, si iam tibiterra dehiscat,
Vivaque fulminibus terras trudare sub imas,
Attamen haud unquam condigna piacula solves.
Cur non suspendis te? cur non in caput alto
Desilis ab saxo? cur non te flumine mergis?
Non est ut speres facinus tibi tale remitti,
Numinis aut unquam nancisci posse favorem,
Quae genus humanum culpa mactaveris una.
Non vestro pro more Deus mutatur in horas:
Permanet aeternum dirae sententia mortis.
Ante ruet solidata ardentis machina caeli,
Inque chaos primum pulchre digestaredibunt:
Quam verbum ille suum mutet, mendaxque putetur.
Quae spes, perpetuae cum te subiecerit irae,
Teque ita commeritam lugubri addixerit Horco,
Inde aliquod redimat semen? Confidere noli.
Frustra iactatis semen noctesque diesque.
Scilicet aglabris lanam speratis asellis,
Pumicibus siccis lymphas, et corporatristi
Calfacitis fumo, et nudum spoliatis amictu.
Qualia sint nescis subitarum verba minarum?
Horrida dicuntur, fieriquae nolumus ipsi.
Dicimus adque metum, non ipsaut facta sequamtur.
Finge aliquod nascivero, quod solvere leti
Vincla queat, veniaque aliquos donare nocentes:
In numero illorum non es. nil pertinet adte,
Invisamque Deo et totius dedecus orbis.
Vana tibi obscuris oritur siducia dictis.
Talibus auditis, multum perterrita surgit,
Durisque estratis solito maturius exit
Eua, haud certa satis quid credat, quidque sequatur.
Mallet non audisse unquam, trepideque laborat,
Quo pacto inducat tantis oblivia curis.
Gnosia cerva velut letali saucia telo,
Postpositis cunctis herbosam currit in Idam,
Dictami quaerens folium depascere caldi.
Haud secus illa studet nescire audita: sed imis
Telum visceribis sixum, virusque repungit
Semper, discruciatque patens in pectore vulnus.
Ac magis atque magis multo cum murmure secum
Omnia sollicite verba expendit, dubitatque
An dictis tamquam veris consentiat, an sint
Vera magis nuper divino tradita verbo.
Primo mane statim dius conspexit Adamus
Maestos uxoris miltus, animumque iacentem.
Miratur secum valde, subitaeque requirit
Causas maesticiae. cui rem tandem ordine pandit.
Ploratu, lacrimisque piis verba inter obortis,
Adsimiles quibus ipsum attraxit pene maritum.
Continuit tamen, et sacro spiramine plenus
Suspirans, tali solatur voce, docetque:
Agnosco clare Satanae molimina pravi
O' mulier. nobis caelestem nempe libenter
Suspectum saceret patrem, alque odisse, doceret,
Ut desperantes tenebrosa ad tartara ferret.
Horrendum sane peccatum admisimus ambo,
Totique ingentem iactur am inveximus orbi,
Humanumque genus culpis infecimus amplis.
Et quamquam sueris primaria causa malorum,
Nil tamen irascor tibi, nec tantum imputo casum
Amplius. ipse etiam culpam sum imitatus eandem.
Heu dolet, ac doluit confestim pectore toto.
Nemo negat, debere pati nos quic quid acerbum est,
Si pater omnipotens pro tanta sumere culpa
Commeritas vellet poenas. At sponte misertus
Transtulit anobis culpam, poenasque futurum
In semen, quod nostro orietur sanguine, quodque
His nos eripiet damnis, nostrosque nepotes,
Et teret astuti caput imperiumque draconis.
Audisti ipsa Dei veracia dicta benigni.
Multa quidem in terris patimur mala propter inhaerens
Peccatum, vitiumque frequens, motusque rebelles.
Corpora nostra quoque ut sunt e tellure creata,
In terram rursus fato cogente redibunt:
Tolli aliter carnis nequit haec malesana voluntas,
Raptis spiritui semper quae pugnat habenis.
Hinc iactura tamen nulla. illo semine rursus
Vivent, cumque lucro victa de morte resurgent
Lucidiora astris, vegeta, immortalia, sancta.
Tum requies nobis dabitur, mercesque laborum,
Heredesque Dei aeterno regnabimus aevo.
Haec, licet immeritis et peccatoribus, ultro
Pollicitus Deus est. quare carissima coniunx
Constanter debes divino credere verbo:
Non adeo quantum peccaris voluere semper,
Nec quae nam sis digna pati: sed lumina mentis
In repromissum potius contendito gnatum,
Omnis uti culpae vadem, poenaeque solutorem.
Assidue si non, firmeque aspexeris illum,
Non poteris noxas, Horcique evadere fauces.
Sic Domino placuit, sola ut siducia gnati
Spem faciat vitae, ac tollat miseratio culpam:
In quo irae quic quam contranos atque nepotes
Post unquam remanere cave credas ve putes ve,
Quicumque in semen modo spemque fidemque locarint.
Persecte illius fecit nos gratia missos.
Prae cunctis ideo (coniunx) amplectere semen,
Corpore et aere suo luiturum crimina mundi.
Id nocte atque die ruri meditare, domique.
Ex animis id nulla tibi tentatio vellat:
Quin nec venturum dubites, mendacia vero
Im pingens patri: tibi nec persuadeat ullus,
Sive bona genius specie pertentet adortus,
Sive mala, in numero te illo non esse, quibus sint
Peccata ob semen penitus donata futurum.
Seminis, o coniunx, praesertim pertinet ad nos
Gratia, ut auctores fuimus noxaeque malique.
Reddidit his animum dictis, semenque profundo
Firmiter infixit cordi, post arte movendum
Serpentis nulla, aut angusti turbine cordis.
SAeperogas, cum tot nostro sint tempore sectae,
Et rot praeclari pariter doctique magistri
Illarum capita, ex cunctis ego quam sequar unam.
Quodque caput doctrinae habeam, vestigia cuius
In sacris imiter, dubiisque per omnia credam.
Quippe negas te posse meis haec noscere scriptis.
Quod miror, cuivis cum sit cognoscere promptum.
Expediam paucis, adeo cum scire labores.
Principio Christi me de grege noris IESU,
Credere constanter sanctorum symbola patrum,
Sanctis nimirum penitus conformia scriptis.
Illa caput fidei: scopus at vero unicus ille,
Qui caput antiqui contrivit morte draconis.
Haec mihi secta placet, sancta est Ecclesia doctrix,
Quae caelestem etiam ipsa audit sequiturque magistrum.
Doctores alios tantum sectorque. coloque,
Quantum spiritui dixerunt consona sancto:
Addictus nulli, nullique innixus ubique:
Quandoquide hoc pravum rixasque et schisinata gignit
Maxima, quod primis fidei crescetis ab annis
Hactenus, et nostro luculente cernitur aevo.
Nam solet unusquisque suum praeferre magistrum
Omnibus, atque alios turgenti spernere fastu.
Tum quoque desendune errores, pravaque laudant
Dicta sui, reprobant aliorum recta vicissim,
Perpetuoque student falsis ridere cavillis.
Quid damni hinc surgat certi, quantumque suroris,
Dicere nemo potest satis. hoc constare fatentur,
Ipsos hosce sibi limen praecludere veri,
Respectuque hominis miserise red dere luscos.
Hic prior est, aiunt, hic doctior: at meus ille
Lenior. ast alter, meus est facundior, inquit:
Verior est meus: imo meus, delitigat alter,
Omnia solus habet, nec cuiquam cesserit hilum.
Hunc urbes multae, proceresque ducesque sequuntur,
Discipulosque habet innumeros, summumque savorem.
Lemma ex adverso subvertere nititur alter:
Perpaucorum hominum, verum rectumque fuisse
Semper, et occulte latum repsisse per orbem.
Isse fere densas ad tartara caeca cohortes:
Nec minus ac nulgus, proceres errare, ducesque,
Atque suis primis solum auscultare magistris,
Qualiacumque serant. non multum habuisse favoris
Legatos Domini quondam, sanctosque prophetas.
Est meus inter aves phoenix, vel fulminis ales,
Ille inquit tumidus, clara inter sidera Phoebus:
Inter et est elephas spatiosae animantia terrae,
Squamosos inter pisces, et nantia cetus,
Nec scit caelorum qua'nam sit parte locandus.
Contra alius ridet, laudemque refellit inanem,
Et dubitantem caelo deturbat ab alto,
Praecipuosque suo tradi contendit honores.
Sic parte ex omni tristis contentio gliscit,
Infaustumque odium multos stabilitur in annos,
Mutuo cum sese partes rodantque vorentque.
Ista novem quondam sectae fecere sophorum,
Quaeque suum pugnans non delirasse magistrum,
Cum delirarint tamen omnes, re nec in una,
Humana in peius natura semper eunte,
Corde malis nec dum pulsis affectibus imo,
Quid ni delirent et nunc, errentque frequentes?
Cernere nec possit clare quisquam omnia solus?
Ergo post Christum, et fidei sundamina prima,
Perlego quos possum, nullius sperno labores,
Decerpoque mihi quae consentanea vero,
Et sanctis propius sunt visa accedere scriptis.
Sic quondam Potamon secta collegit ab omni
Optima quaeque sibi, et corpus congessit in unum,
Addictus nulli, nullamque per omnia laudans:
Haud falso ratus hoc calle, hacque indagine tandem
Posse se ad occulti penetrare cubilia veri.
Terreni nihil est persectum. naevus inhaeret
Corporibus, longe quae tu pulcherrima ducas,
Falsaque cum veris primo nascuntur ab aevo.
Non una clarus speravit virgine Zeuxis
Formosam condigne Helenam se pingere posse.
Nonne vides et apes non uni insidere flori,
Nec succo unius contentas pascier herbae?
Cuncta nec exsugunt pariter, sed commoda solum,
Unde favos cerasque creent, et dulcia mella,
Cetera vesparum generi muscisque relinquunt:
Sic cunctis etiam haud imitandus in artibus unus.
Cuique suum agnatum quoddam viciumque decusque est,
Utraque sed stulti passis amplectier ulnis.
Unius ob pretium num vilia multa probabis?
Unus in hoc multum valet, et sine compare rex est:
Desieit at contra, fermeque est nullus in illo.
Omnia summa dedit nulli natura creato.
Optat in errorem duci, falsisque repleri,
Uni qui patulas duntaxat commodat aures.
Praepollet multum facundo Tullius ore,
Carminibus Maro. nec recte converteris istos.
Euclides alio valet in genere, ac Ptolemaeus.
Pythagoras tantum numeris sophiaque celebris,
Forsan idem numquam posset praestare quod illi.
Non est continuo sacram ascendisse cathedram
Dignus, qui septem didicisse agnoscitur artes,
Quando theiologum divinorum esse peritum
Convenit, et longe divina humanaque distant.
Est qui rite fidem doceat, sed forsitan idem
In sacris errat signis, absurdaque tradit.
Sic diversa docent diversi rectius: imo
Iisdem de rebus docet hic sincerius illo.
Cuiusque expendi prompte sententia debet,
Non recipi, explodi ve auctoris nomine tantum.
Quid quod idem Paulus praescribit, ut omnia nempe
Quisque probet, sacri spernat neque munera flatus
Ulla? legi vult nempe audirique omnia certo
Iudicio, quia numquam homines sincera loquuntur
Cuncta, malumque bonis sese commiscet ubique:
At bona duntaxat recipi, sancteque teneri,
Porro mali speciem vitari praecipit omnem.
Non tu grammatico solum contentus es uno.
Hic tradit melius syntaxin, at ille figuras,
Ille alias partes. nullum tu negligis horum,
Dum plenam ex cunctis demum collegeris artem.
Et tu theiologum censes quemquam omnia recte,
Et docuisse satis? Paulus sentire, loquique;
Mandat idem, ne prava oriantur schismata passim.
Hoc aliter fieri nequit, ac si solius omnes
Discipuli simus Christi, spectemus et unum,
Praeterea nullis dedamus corda magistris.
Ex variis constare sonis symphonia dulcis
Cernitur, ad certum nimirum astricta tenorem.
Qui solus vocem semper proclamat eandem,
Ridetur merito, nihilatque acoccyge differt.
QUid cupias, iuvenis bone, vix intelligo demum.
Doctor nimirum populi, pastorque videri,
Visque viam dici facilem tibi, qua cito possis
Inter praecipuos Christi emersisse ministros.
Rem cupis egregiam, Tarsensis dicta secundum.
Munere Apostolico fungi, res maxima longe est.
Nam quantum, nomen Christi illustrare docendo?
Non puto te spectare tamen, res ardua quam sit,
Sed quam selici videantur sorte ministri
Uti, quam vulgo dites, quantumque beati,
Quantaque per totam concessa his otia vitam.
Nam sic complures censent, sic reris et ipse.
Porro Evangelium, quoniam Christumque doceri,
Qualibet ex causa Paulus tolerare videtur,
Commomstrabo viam, qua nanciscare cupita,
Nec te per salebras ducam et spineta tenellum,
Nec per circuitus, celsique acclivia montis:
Sed plana facilique via, quod velle fateris.
Nam sunt tres omnino viae, quarum una laboris
Plurimum habet, reliquae duro caruere labore.
Primitus e caelis sancti didicere prophetae
Omnia continuo: divino pneumate nempe
Ingenii studium, atque omnem supplente laborem.
Sic ex in doctis ac piscatoribus olim
Caelesti flatu subito exiliere magistri,
Qui linguas norant omnes, divinaque scripta:
Et nihil est illis operae, nil prorsus olivi
Insumptum. o si sic posses evadere magnus,
Et mundi doctor fieri, pastorque repente:
Quandoquidem studium odisti, lomgumque laborem.
Verum eheu, iam nulla huius vestigia callis
Restant, et plane frigent caelestia nobis.
Ergo statim huic facili longis ambagibus alter
Successit trames, saxis et sentibus horrens,
Et vix ad summum, post tempora longa, cacumet:
Perducens aliquos. multos absterruit asper
Protinus, atque alio gressum vertisse coegit.
Nonnulli medio e cursu fugere retrorsum,
Et quovis potius statuerunt ire locorum.
Iam ferme emenso spatio, vertigine quidam
Delapsi, dumis saxisque haesere propinquis,
Aut ad radicem magna cecidere ruina.
Hanc quondam ignari rerum, caecique parentes
Monstravere viam, et carpserunt gnaviter ipsi,
Multum affligentes septenis artibus et se
Atque alios, ferulisque manus et corpora dantes.
Quin etiam veterum studuerunt nosse sophorum
Dogmata, praesertim linguam callere Latinam,
Rhetoras evolvisse omnes, doctosque poetas,
Rerum et scriptores, legesque, et iura vetusta,
Et quicquid patres olim scripsere colendi
(Si super am libri modo) quos ecclesia Christi
In sacris habuit doctos hucusque colonos.
Sunt qui Graiorum quoque nosse elementa laborent,
Ac Iudaeorum stridentis sibila linguae:
Quod sacra nimirum sint Biblia scripta duabus,
Inque crucis titulo pariter sit lecta Latina.
Infinitae operae, via multorumque dierum:
Imo nec menses aliquot, nec sussicit annus.
Vix tria lustra citum supremo in vertice sistunt.
Quid sumptus memorem studiorum, quidque librorum
Immensum pretium? sunt qui patrimonia tota
Talibus impendant, ut tandem vexet egestas,
Coganturque emptos nuper divendere libros.
Hac te non ducam: nec, quantum intelligo, duci
Ipse cupis. superest levior, protritaque multis.
Egregium inventum. quid enim tot adire labores,
Temporaque, et sumptus tantos trivisse necesse,
Cum cito vel segnes haec per compendia possint,
Et sumptu paruo ad summum evasisse cacumens
Largiter errarunt illi, multosque in eundem
Secum traxerunt errorem, me quoque stultum.
Haud meliora etenim poteram novisse puellus,
Quae Cortisani primum mvenere sagaces,
Pulpita qui scandunt deserto nuper equili.
Nunc Anabaptistae renovant, multique sequuntur.
Exponam brevibus, memoritu corde teneto.
Tereor apuero maternae idiomata linguae
Perdidicisse satis: super haec et scribere candem,
Et legere. haud adeo magnihaec didicisse negoci.
Hanc linguam exerce, tantumque hac esto disertus.
Verba rotes quadam veluti contorta procella.
Non te sollicitent aliae, nec trita latina.
Non etenim populi peregrina voce docendi,
Sed vulgo nota, monuit quod Paulus et ipse.
Nec dubites una te novisse omnia posse
Humana atque sacra, et multos superare trilingues,
Teutonice. quid enim iam non prostare videmuss
Primum sacra vides non una Biblia forma,
Et variis impressa locis. capitum quoque summae
Praestantes nimium in templis, vulgoque; leguntur.
Quae si non adeo plene tibi singula dicunt,
Commentatores pete, quorum maxima passins
Copia Teutonico tractantum mystica filo.
Multos invenies in quinque volumina Mosis,
In reliquos etiam magnos paruosque prophetas,
Inque hagiographa (quae dicunt) pactique recentis
Omnia. Quid recitem Postillas ordine longo
Pro doctis scriptas solis, vel plebe supina,
Quas vel publicitus recites, vel solus in arcta
Percurras cella? Communes deinde locos quid?
Quidque Catechismos dicam? quid cetera multa,
Quae passim volitant animabus scripta docendis?
Fraeterea Patrum quam plurima versa videbis
Teutoniceque legi, si quid libeatque velisque.
Sed nihil est tibi opus. melius docuere novelli
Omnia: quorum omnes etiam legisse libellos
Est infiniti pariter, vanique negoci.
Insuper et magni sumptus, emisse. duobus,
Aut tribus ad summum contentus dege. locari
In meliora queunt nummi, si forsan abundas.
Rebus in humanis quid cuncta volumina narrem?
Omnia Teutonice ferme nunc versa leguntur,
Quae Graecis fuerant tantum vel scripta Latinis.
Haec ideo dico, ut cognoscas prorsus ineptum
Atque supervacuum peregrinas discere linguas,
Quam facile et possis supremum scandere culmen:
Non pluteum ut multis oneres mentemque libellis,
Teque adeo affligas etiam haec atque illa legendo.
Quando potares etenim? quando alea iactu
Infausto, aut chartae tererentur denique pictae?
Quando circum agros ires, et moenia longa,
Fabellasque alto recitares cuique cachinno,
Si tot voluendi libri noctesque diesque?
Utere uti dixi paucis, linguaque paterna,
Hoc satis est. poteris linguae vulgata Latinae
Nomina colloquio vicini carpere dictis,
Illaque Teutonicis crebro interspargere dictis,
Quo pariter possis eius quoque gnarus haberi.
Quippe etiam mendax fortassis opinio fructum
Adseret, et sacra dignum te sede loquetur.
Confidens esto verbis, spiresque superbum,
De facieque omnem penitus deterge pudorem,
Ne taceas unquam, aut medio sermone resistas.
Perpetuo dic, ut verbum concedere verbo
Vix possit. rerum et verborum copia spumet.
Nec magni est istud cuivis secisse laboris.
Nonne vides, agitata ut calculus alter in arca
Plus crepitet, quam tercentum vel mille lapillis
Quod tibi doctrinae deest, id supplere licebit
Audaci vultu, atque animo, verbisque rotatis.
Adiuvat et clamor, multum ut videare disertus,
Et nescire nihil, multisque excellere doctis.
Quin diverticulis etiam consuesce paratis,
Si quando nihil est quod dicas amplius, uti:
De morbis (puta) dic, bellisque, et fructibus arui,
Annonaque gravi, pluviisque et grandine: famam
Quamcumque audisti narra, mirasque novarum
Historias rerum, nec non proguostica densa,
Et cui deesse queat vel longa oratio lacso?
Tales mente locos retine, nugasque popello,
Si quando in sacris haeres, narrare memento.
Proderit hoc etiam, ne infans mutusque puteris,
Sed longe ingenio praestare, ac omnia nosse,
Teque etiam nullo, ut reliquos, errore teneri,
Si saepe haereticos clames, damnesque potenter,
Suermerosque sones sine sine, nihilque loquaris
Novisse insanos illos, sed turpiter usque
Errare in sacris signis, Christoque, fideque.
Nec refert, an quid doceant cognoveris unquam,
Scriptis ve aut meliore queas subvertere sensu,
An solum alterius studeas colludere sectae.
Hoc etiam moneo, quaedam resonantia captes,
Et quae cum magno voluant ut pondere verba:
Ut sunt, Concilia et Patres, Ecclesia, Verbum,
Testamentum, Error, Sacramentum, atque Papistae,
Maiestas, Elementum, Infernus, Gratia, Reges,
Haeresis atque Salus, Satanarum milia centum,
Spiritus, et permulta huius sat nota farinae.
Haec si horrenda tuens, magnoque effaris hiatu,
Crede mihi, magnum est habitura oratio pondus.
Magnus eris valde, doctusque videbere vulgo:
Cunstaque, quae veteres, et quae scripsere novelli,
Aque hominum captu solus novisse remota.
Quare hac, o iuvenis, gradere: haec praecepta revol ve,
Absque labore omni fastigia summa prehendes,
Sicut et a multis aliis comprensa videmus.
Dicam plura alias, iam nulla mihi otia restant.
LIBRI PRIMI finis.
FINIS. BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humano: M.D.LV. Mense Iulio.