10 March 2006 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check
6 April 2006 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s001

TRAGOEDIA ALIA NOVA MERCATOR SEU IUDICIUM, IN QUA IN CONSPECTUM PONUNTUR APOSTOLICA et Papistica doctrina, quantum utraque in conscientiae certamine valeat et efficiat, quis utriusque et futurus sit exitus. THOMA NAOGEORgo Straubingensi autore.

AD MERCTOREM QUENDAM.

Ringeris et mordes, isthaec quod Tragoedia
Fert Mercatoris nomen, atque clamitas
Quasi te cunctosque Mercatores vellicem.
At falleris. Neque enim te vel similes tui
Carpo, cum vestrae rationes atque studia
Lateant, et prorsus quales sitis nesciam.
At meus hic certe Mercator talis fuit
Ut scripsi, Nam tam bene novi quam qui optime.
Quare non est quod te laesum esse censeas.

ANNO CIC IC XC.


image: s002


[Gap desc: blank space]


image: s003

PROLOGUS.

SI nova (quod aiunt) est contio gratissima,
Huc avidum spectatores animum ad vortite,
Novam adportamus et hanc vobis Tragoediam,
Si placet igitur argumentum vobis modo
Exponam paucis. Iussu Christi iudicis
Homines ad iudicium citavit quattuor
Lyochares, nuntium quem mortis finximus,
Inter eos vero et Mercator citatus est,
Quem sic proprio placet appellari nomine.
Is excitatione insperata anxius,
A parocho doctrina imbuitur Papistica,
Ut a peccatis liber in caelum volet.
At doctrinae illi contradicit (nescio
Quo fato) mercatoris conscientia.
Peccata semper, semper et iram praedicat,
Unde ille in cordis detruditur angustiam:
Praesertim tamen ut Satanae vidit codicem, et
Peccata sua in illo exacte scripta omnia, et
Adversus Satanam omnem ludi parochi operam.
Paulum aberat quin suum desponderet animum.
Verum e supernis est afflatus numine,
Simulque missi Paulus Cosmasque medicus,


image: s004

A Papatus illum repurgant dogmatis,
Certamque pro peccatis rationem docent.
Quo facto ad iudicium se animo bono parat.
Interea alios tres Papae edoctos dogmatis
Ad iudicium Lyochares pellebat, quibus
Et mercatorem iungit, sibi bene conscium,
Eo quod Christi lotus esset sanguine,
Cuius se credit servatum iri dextera.
Ast alii in se suaque habebant fiduciam,
Maestisque iudicem adibant conscientiis.
Post iudicatis singulis, in inferos
Truduntur tres, ac Mercator superos petit.
Tantum est. Diversarum doctrinarum, exitus
Etiam diversos e Scripturis tradimus.
Adeste. Non pigebit scio paulisper his
Animum curis vacuum advortisse [Reg: advertisse] ludicris.

INTERLOCUTORES.

Lyochares: Medici.

Mercator: Michael.

Conscientia Mercatoris: Paulus.

Puer. Cosmas.

Lucrum. Princeps quidam.

Satanas. Episcopus quidam.

Parochus. Franciscanus quidam.


image: s005

LYOCHARES.

NE quis requirat qui sim, paucis eloquar.
Lyochares vocor; atrae sum mortis nuntius,
Refortasse hominibus notior acnomine
Nam semper inter illos versor, necpedem
Alio e terris quoquam conferre licet. Ita
Perpetuis usque fatigor hic negotiis.
Quae sint vel stultus, opinor, posset noscere.
Nolite terreri. Trux sum et saevus quidem
Verbis factisque, (ita meus me voluit pater)
Non nullum tamen haberent a me commodum
Mortales, si suis non ipsi incommodis
Gauderent, haud quaquam curantes res suas
Quantumvis moniti rectius disponere.
Ad vos sane iam nil mandatorum adfero,
Quare confidite verbisque animum advortite:
Nam sunt quae porro vos omnes scire cupiam.
Nomen tenetis iam, et ut puto, negotia.
Negatis? Dicam si cupitis apertius.
In mediis ego mortales obruo gaudiis.
Ingratus sane nuntius bene agentibus,
Quin nec amice compellor ab his qui agunt male.
Nam et variis cunctos sine discrimine pestibus
Onero morbisque, si quando illis adfero
A summo quidquid est decretum iudice.
Hoc ad nego cium isthac utor mantica, in
Qua mortis omnes aculei sunt conditi,
Supplicia, poenae simul ignotae ac cognitae


image: s006

Morborum pestiumque diversa genera.
Vultis specimen horum vobis ut proferam?
Scio vos nolle, neque ut faciam mandatum est mihi:
Profero solum quibus iubeor et debeo,
Quemadmodum et hodie quibusdam protuli.
Et nulla dies mihi abit sine linea. Sed o
Deum immortalem, quam secure vivitur
In terris? quam nulla est mortis memoria? Nec
Cuiquam iudicii supremi in mentem venit?
Si non quotidie aliquos de mundo carperem.
Reges, tyrannos, pauperes et divites,
Ignobiles et nobiles, saepius
Firmatam longe vitae spem mortalium,
Amplas divitias, imperia, potentiam,
Ambitionem, voluptates, lucra dulcia, et
Negotiationem in explicabilem,
Repentino incursu fortiter abrumperem,
Possent sane mortis oblivisci homines. Sed in
Tantis quas moveo turbis rebus in omnibus
Securum demiror illos gerere animum, et
Iniquitati omne studium et operam dare
Posse. Furantur, rapiunt, pergraecantur, dolos
Cudunt, bella gerunt, scortantur, ut illa interim
Omittam hominis sunt quae interioris hulcera,
Malas opiniones, tenebras cordium,
Quibus sibi mortales mirum in modum placent.
Quasi vero ego nihil sim cuius curam gerant,
Aut nulli sit ratio reddenda iudici,
Nec rerum finis appropinquet omnium.


image: s007

Isthuc quum saepe alias tum hodie sensi magis,
Simul ac ad tres hodie mandata pertuli.
Hem quam nihil erat illis insperatius
Meus quam adventus, ac mandata urgentia
Suorum ut operum reddant rationem, et dein
Iudicis in crastinum expectent sententiam? Et
Si vacat exponam breviter vobis singula.
Primum Princeps quidam conveniundus fuit.
Is vero dives obsidebat oppidum,
Dira fremens militibus tormentisque aeneis,
Si illud non ante occasum solis in suas
Redigeretur manus. Addens, frustra hactenus
Se bella tot annis confecisse plurima,
Et claro incassum celebratum esse nomine
Si homines imbelles oppidumque nihili, iam
Tandem suae resisterent potentiae.
Haec dicens, oculis arma capit ardentibus,
Hortatur strenuos, ignavis horrida
Minatur, muros quassatos iubet aggredi,
Medio ipse cum primis miscetur agmini.
Hic ego placide accedens, heus inquam, quo ruis?
Mecum tibi eundum est, ut die te crastino
Iudicio sistam. Totus ille expalluit,
Trementique statim excidit e manibns lancea,
Quam in civium perniciem corripuerat. Et
Adhucreluctanti illi (ut mos est fere hominum)
Prolatam mantica ex hac pestem, lateribus
Inflixi. Hic vidisses medicos accurrere,
Tristari proceres et canere receptui,


image: s008

Turbari milites, exultare oppidum,
Fractosque in sibilum conatus vortier.
Ut autem inanis visa est medicorum opera et ars,
Monachus quidam accersitur ventriosus, (ad
Quem o si habuissem mandata) qui tristem instruat
(Nam extemplo aderat proterva conscientia,
Multorum ac magnorum facinorum illum admonens:
Hinc illa tristicia, quod non ratio satis
Ad iudicium pro factis tot subducta erat.)
Et consoletur doceatque modum quo queat
Peccatis solvi, et iustus adire iudicem.
Quae monstra eum docuerit post videbitis.
Sic doctus rem divinam audit et absolvitur.
Quantumvis reclamante conscientia,
Operibus nullis exoluisse debitum,
Nec rationem factam accepturum iudicem,
Monachus contra duello certat vincere
Donec commentis; multis et periuriis,
Comptisque nugis pressit conscientiam.
Cuius rei gratia multa tulit munera
A principe, ut semper solent mendacia
Donis in mundo veritatem vincere.
Fortiter interea tergo conscientia
Fascem illi debitorum astringit omnium.
Ita quidem Princeps ut mecum eat accingitur,
Monacho suam pro illo dante animam pignori
Nullo pacto rationem posse fallere, aut
Reprobari. At res verum docebit postea.


image: s009

Et ut rem in verba conferam paucissima
Haud secus et imparatos adii alios duos,
Nempe instituti Franciscani simiam
Quandam, et male
[Gap desc: greek word]
quendam episcopum.
Haud secus et isti luctabantur strenue,
Nugis ut victa tandem conscientia
Quiesceret. Haud secus et utrique debita
Fascibus imposita sunt a conscientiis.
Fortasse ut intelligerent, quam belle sibi
Pro debitis tot esset subducta ratio.
His veni hodie nuntius haud ex sententia,
Eosque aliis intentos rebus repperi,
Quam ut suspicarentur adesse extremum diem.
Neque fere aliter animatos iam offendere licet.
Adeo nullus veretur male agere, nec parat
Se iudicio quisquam aut rectam viam ingredi
Discit, probis nec se dedunt doctoribus,
Sed hauriunt pleno gutture mendacia,
Quibus pereunt, quamvis aliter existiment.
Me iussa quidem exequi decet, haud minus tamen
Et ipse salutem desidero mortalium.
Ut, quamvis interiret corpus peste, vel
Alio quovis modo ut decreta postulant,
Tamen ad salutem servaretur spiritus.
Sed ferme effecerunt ut nullius mihi
Gravis sit interitus, et misericordia
Nulla tangar. Nam si iuxta proverbium
Piscatorictus sapit, in causa quid sit, haud
Video, cur mundi huius vel sapientissimi


image: s010

Nullis ictibus aut exemplis sapere veline,
Ut cautius agant, et res omnis iudice
Probari possint. Aut si id fieri non queat,
Discant saltem qui nam placetur, aut quibus
Ex rebus certo dimittantur debita. At
Horum nulla prorsus tanguntur cura. Ita
Corpus et animam simul laborant perdere, et
Pleno rapidoque cursu eunt ad tartara.
Ut et ipsa salus tametsi maxime velit,
Servare tamen non queat homines eiusmodi.
Et si ex citatis non nulli tandem vel in
Extremis recte ducti possent resipiscere,
Tum sibi (malum) ductores coecos applicant,
Mendaces, palpatores, bestias malas,
Quibus ego si liceret cerebrum lapidibus
Libenter excuterem, peste aut fortissima
Tanquam e supernis fulmine tactos perderem.
Quid enim illi aliud faciunt, quam reddunt perditos
Perditiores? et implicatos implicant
Magis atque magis? lippisque oculos plane erunt?
Odio habeor ego propterea a mortalibus
Quod me veniente solvitur omne gaudium,
Nam sunt linquenda quae hic habent charissima,
Corpusqui omnigenis perdo calamitatibus
Morti ut concedat dedaturque vermibus,
Qui fit, ut illi impostores non simili modo
Sint omnibus odio? An qui animam perdit, minus
Delinquit, quam qui corpus peste percutit?
Aut qui perpetuum aufert minus putabitur


image: s011

Laedere, quam qui aufert temporale quidpiam?
Quum illi praestigiatores ex industria
Animabus insidientur, et quod maius est,
Nullius iussu (ut ego) et corpus tandem et animam
Adaeterna ultro promoveant incendia,
Foventur sedulo, pascuntur pinguibus,
Amice compellantur, et ex summis lucrum
Iniuriis damnisque reportant maximum.
Quis non hic vel Mosaicae mansuetudinis
Indignitate rerum motus clamitet?
O stolidos iuxta ac miseros homines. Quam di.. [(reading uncertain: print blotted)]
Vestro serpentes in sinu fovebitis?
Quousque tandem credetis mendaciis?
Quam diu animarum carnifices amabitis?
Sed omnis clamor frustra est. Decipi volunt,
Ipsosque deceptores ultro provocant.
At vos tamen prudentiores fore puto.
In eiusmodi rebus ego versor perpetim,
Asto et deceptis atque deceptoribus,
Haud cum indignatione mentis parvula.
Quapropter mihi res isthaec sunt notissimae
Si vobis nondum sunt, faxo tamen ut sient.
Nam adhuc restat citandus Mercator mihi
Qui in hisce aedibus habitat. Hic haud aliter erit
(Ut nunc quidem sunt hominum mores omnium)
Animatus nec melius sapiet quam ceteri.
Nisi forte aliam mentem illi caelestis pater
Dederit, quod sane non contingit plurimis.
Sed quid moror adire et pulsare ianuam?


image: s012

SCENA SECUNDA.

CONSCIENTIA, LYOCHARES.

VAEH miserae mihi, ut omne meum ius per vertitur.
Ut indigne opprimor et a familiaribus:
Ut nemo in hac me vult familia respicere.
Oius et aequitas et sancti iudices
Ecquis vestrum suppetias mihi ferre poterit?
LYO. O mortis terror, quaenam isthaec est femina
Quae pro foribus plorat? Quod ad aspectum attinet
Audax quaedam videtur et mire impudens.
Sed alloquar et percontabor quid sibi velit.
Mulier quid ploras? quid tibi hic negotii est?
CON. Quid ego non plorem aut vociferer miserrima.
Heu quam aequitate est violentior iniquitas.
Lucrum heu lucrum, quam me festinas perdere.
LY. Quid tibi velis mulier nondum etiam intelligo.
Dic si potes brevibus, quae sis, et quid tibi.
Molestum sit. Concede hucpaulum a ianua.
CON. Ego sum huius Mercatoris conscientia?
Qui in hisce aedibus habitat. LY. Quid, conscientia.
CON. Ita inquam. LY. Quid tu ergo hic foris es et non domi?
CON. Dicam. Ego cum hoc Mercatore a teneris (quod ferunt)
Unguiculis crevi, et una habita sum exfamilia hac.


image: s013

Simul semper procurans res domesticas
Sancte et iuste summisque meis pro viribus.
Atque utinam ille meis paruisset iussibus
Neque se tot inquinasset flagiciis statim
A primis annis, mihi reluctans perpetim.
Interea venit huc quaedam meretricio
Habitu, quam appellabant sortem, aspectu hercule
Non invenusta, blanda, lasciva nimium,
Aspicientibus arridebat amice satis,
Non tamen ultro venit, sed ab illo perfido, in
Alienis quaesita fuit et erepta domibus.
Ea quum non admodum diu hac in familia
Versata esset, mercator eam amare occipit,
Donec nihil veritus adulterii scelus
Neque legem Iuliam, cum illa rem clanculum
Habuit gravidamque fecit. Erat tum illud mihi
Primum grave. Nam nihil praesagibat animus
Boni. Hinc verbis illum obiurgavi plurimis.
Quod flocci faciens me contempsit rustice.
Et advenam illam coepit multo impensius
Observare et fovere, ne molestiae
Illi quidquam fieret a familiaribus,
Usque eo, ut quo curari posset ampliter,
Et servis victum minueret et stipendia,
Et quotidie quidquam ad labores adderet.
Unde illam drris devovebant saepius.
LY. Ut illa etiam num exemplis pereat pessimis.
CON. Peperit autem non decimo, ut ceterae solent,
Sed quinto mense, abortum ut omnes crederent.


image: s014

LY. Vivebat ne foetus tempore tam incongruo
Aeditus? CON. Haud poterat vita in illo conspici aut
Sentiri. Quare exanimatus prorsus pater,
Suo correptum extemplo foemori msuit,
(Quod et Iuppiter olim fecisse dicitur)
In quo illum aliis gestavit quinque mensibus,
Ita ut in iusto bis nasceretur tempore.
Iamque secundo natus (visu mirabile)
Grandis erat, andacter solus ut increderet
Nec matris unquam flagitaret ubera.
Statimque ille puer mihi molestus esse me
Irritare et mecum certare coepit. At
Ego tum vincebam illum tamen, neque potuit
Tametsi maxime cuperet me opprimere. Iam
Vero ut adolevit coepitque esse charior.
Ipsique patri cunctisque familiaribus
Effecit et viribus et communi omnium
Sententia, ut multata male eicerer domo,
Ne unquam suis quid advorsarer commodis.
LY. Quod erat illi puero nomen? CON. Pater quidem
Domesticique omnes appellabant lucrum:
Sed alii illius ut per specta est audacia

[Gap desc: greek word]
graeco vocabant nomine. Scilicet
Rebus propius inspectis aequi iudices.
LY. Male velim dispereat seu lucrum seu
[Gap desc: greek word]

Vocetur. CON. Ita ego misera multum temporis
Proforibus asto, in aestu, frigore et imbribus
Et exeuntes et intrantes obsecrans
Ut intromittant, patianturque vel infimi


image: s015

Subsellii esse, si quidem prior locus
Et dignitas negaretur: Sed tauricum
Tuentes, nolunt, prohibente at que ianuam
Custodiente lucro, nullam aliam (quod sciam)
Ob causam, nisi probis quod gaudeo operibus,
Et semper improbis adversor sedulo.
Quum e regione lucrum impense gaudeat improbis.
LY. Quae te ergo mala crux agitat, ut maioribus
Et fortioribus advorsere, quod solet
In proprium haud raro cedere exitium? CON. Ehot?
Suades, ut cunctis non solum tacentibus
Sed applaudentibus etiam vel pessimis
Factis, et ego taceam nec advorser? Nihil
Agis. Ante me caelesti tactam fulmine,
Aut coecam surdamque velim, quam isthaec perpeti.
Lucrum eiciat, Mercator ipsus opprimat,
Erit tamen aliquando tempus et locus
Ut et lucrum huius det poenas audaciae
Et ego negotiatori isti perdito
In faciem stetero, et omnia eius improba et
Scelerata facta in memoriam redegero.
LY. Ut impudens es, nil alienum feceris.
CON. Nondum etiam me huius puduit impudentiae.
Pudeat mendaciorum et facinoris mali,
Non veritatis, officii, et operis boni.
Sed cur ego tibi hanc denarravi fabulam?
Num ut irrideres? Et non potius ut inopi et
Afflictae in his suppetias ferres casibus?


image: s016

Odiosum hominum genus, aliorum incommoda
Casusque diligenter expiscantium,
Ridendi ut habeant materiam, non ut iuvent.
LY. Non huius sum farinae mulier, ne putes.
Sed iam faxo domus ut istliaec tibi pateat,
Iusque tuum possis obtinere, et in locum
Et dignitatem restituare pristinam.
CON. Ah ne me falso ducas gaudio obsecro.
LY. Ne timeas, me vide. Sequere hac sis iam. CON. Sequar.

SCENA TERTIA.

MERCATOR. PUER. LUCRUM. LYOCHARES. CONSCIENTIA.

PERSCRIPSISTI ne iam rationes mercium,
Simul et dati et accepti, quantumque fecerim ex
Exoticis aliisque mercibus lucri?
LY. Domi est. Ascultabo paulisper quid gerat.
Nam nescio quid loquitur. PU. Ne cures. Singula
Perscripsi et digessi in suos tomos. MER. Bene.
At diligenter. PU. Accuravi sedulo.
MER. Vide sis, ut rationes constent omnium.
PU. Ne dubites inquam LY. Tamen ego meinrationibus.
Non esse certo scio. MER. Verborum tibi quidem
Nil deest, at in rebus permultum sentio.
Si vis mercaturam discere feliciter,


image: s017

Attentus, cautus, diligens, industrius
Oportet ut sis, nullus te fugiat dolus,
Versutiis tibi sit instructum pectus et
Periuriis nihil moveare pro Lucro.
LY. Sed scio, movebimini sexcentis pestibus.
Haec arguunt satis mulier, te nec domi
Esse neque istum tuis consiliis corrigi.
MER. in primis isthuc cogitato iugiter,
Ne pluris emas quam vendas. Hoc sit tibi scopus.
Ad hoc tua omnis referenda est industria.
Quod ut assequare, occasiones temporum
Observes, vendendi et emendi, scilicet.
LY. Sed nullus observat moriendi tempora.
MER. Haud secus et deteriora et prope perdita situ
Primum curato exponere: Et si quis velit
Emere recentia, tu veterrima clanculum
Obtrudito. Quin et inter ementium manus
Solerter merces commutare discito.
Interdum etiam recentium aliquid vendito.
Donec homines illexeris ad te ut confluant
Solum, tanquam inter plurimos iustissimum.
Sunt et alia quotidiana quaedam non secus
Accuranda. Ex mensura, necnon pondere, et
Frequenti temperatura, aut, si apertius
Vis, curatura mercium, multum Lucro
Accedit. CON. Audis ut operam huic dent maxime,
Me abiecta et oppressa penitus? LY. Ut audio
Lucrum vocant quod est iniquo proximum.
MER. Comiter emptores invitandos censeo.


image: s018

LY. At te ego profecto haud in vitabo comiter.
MER. Duplo indices fac semper mercimonia,
Ignaris praesertim, et si quem conspexeris
Aut stupidum, aut simplicem, et quivi appellat perperam
Quas quaerat res, et hominum ita ignorantia
Utare, ut marsupium tibi lucro turgeat.
LY. At tu turgebis paulo post peste valida.
MER. Nam ut perhibent, stultis facilime emptoribus
Quisque institor obtrudit suas res cum lucro.
Quare fac ut homines perdiscas noscere.
Qualescumque autem fuerint homines, memineris
Semper tamen iniquum perere, ut ae quum feras.
Foro etiam utere perdiligenter. Cave etiam
Te segnities capiat, sed primus omnium
In nondinis adsis, primus et exponito,
Reponito ultimus, redito domum ultimus.
LY. Vah si tantum operae sumeremt homines, boniut
Fierent, bono hercle animo iudicium accederent.
MER. Nullum ex quavis re et quam vis exiguum lucrum
Spernas aut negligas, neque unquam isthuc tibi
Turpe putes. Quid enim tu facias? Si non fuit
Olim Vespasiano turpe Caesari,
Ex lotio male olenti colligere pecuniam,
Neque tibi id quisquam vitio vertet. Et, ut male
Cedat, maledicisque lacerere verbulis,
Quam facilius ferantur verba quam inopia
Fac cogites, quantaque sit dulcedo Lucri.
Proscindi tolerabilius est quam conspui.
PU. Scio. MER. Quare animum caute advertas quaestui.


image: s019

PU. Meminero. MER. Partis sequitur honos ac
Pecuniis, tuos inter dignitas ut emergere
Et supremus fieri possis ex infimo, et
Contingat vita tibi vel tandem umbratica.
PU. Intelligo. LY. Haec sunt vestra studia perditi.
Haec vos nequissimi senes infantibus
Fere occinitis magnaque inculcatis opera.
Nemo horrorem mortis nec iudicii metum
Pueris proponit, quo ipsis a cunabulis
In iusticiae illos duceretis semitas.
Ut omni ab iniquitate cohiberent manus.
MER. Vides quam molliter Lucrum curaverim,
Quam turgeat, quam auro argentoque splendeat,
Tu cogitato ne quid illi detrahas,
Sed id iuxta mecum observes et diligas,
Omnique industria operaque illi servias.
Quo fiet, ut te illud vicissim diligat,
Augeat et fortunis magnis et honoribus,
Et publici propediem faciat principem
Consilii, quod mihi contigisse perspicis.
PU. Dabo equidem operam pater. MER. Heus tu, tibi dico Lucrum.
LU. Quid est? MER. Hunc mihi puerum quaeso observes probe,
Adhaereas, foveas, reddasque divitem.
LUC. Si me observaverit et coluerit unice,
Si caute adhaeserit et me sibi habuerit DEUM,
Si vigilaverit et fuerit ad iussa impiger,
Opera (ne quid dubites) pro opera pensabitur.


image: s020

LY. At ego faxo ut haec disturbentur foedera.
MER. Scio te velle coli, et merito quidem hercule,
Nam per te solum homines redduntur incliti.
Quare puer, nullos illius gratia
Labores fuge, feres iucunda praemia.
PU. Praeceptorum memorem dices. MER. Cras scis mihi
Ad mercatum esse eundum Francofordiam,
Domum ut illinc decem aureorum milia
Ex societatibus feram. Quare domi
Tu interea rem bene geras. LY. Intercludam ego
Hociter. PU. Accurabo. MER. Interea ego neminem
Meas in aedes intromitti volo nisi
Quis debitorum ad te numetatum venerit.
LY. Heus heus, Ecquis ianitor hic est? Ecquis aperit?
MER. Atatquis ita fores pulsat centaurice?
LU. Nullus aperiat, nullus quidquam respondeat.
Nam mihi videtur esse Conscientia,
Quae semper his proterve vim foribus facit.
CON. Audis mi homo, ut Lucrum ne intromittar cavet
LY. Bono animo sis. Nisi me fallunt istae manus,
Istas tibi fores expugnatas dabo.
Hem, nullus audiet? MER. Hic profecto ianuam
Effringet, quisquis est. Quin despicis puer
Mox per fenestram, et quid sibi velit rogas?
PU. Quis est? Quid hic tibi debetur homo pessime,
Ut foribus vim facias? LY. Intromitti volo.
PU. At nobis otium non est operam dare
Mendicis, nec do mus isthaec mendicos amat:


image: s021

LY. Antu me mendicum arbitrare carnifex?
Nisi aperis, assulatim, has comminuam fores.
MER. Notum esse oportet, qui sic minitatur malum.
Nomen roga. PU. Hospes, quod est nomen tibi?
LY. Lyochares vocor. ME: Abeat in maximam malam
Crucem. Nemo mihi est isthoc notus nomine.
LY. Sed aperi inquam actutum. PU. Multum immodestus es
In conveniendis hominibus. Noli fores
Frangere. Responde primum, quid negotii
Habeas. LY. Est mihi quod Mercatori nuntiem.
PU. Adfers pecuniam? Si non adfers abi in
Malam rem. LY. Eam profecto vobis adfero.
Sed otiose tute tecum disputa,
Ego his loquar foribus. PU. Parce foribus obsecro.
Hic hercle pervicaciter oppugnat fores.
Quid si ante aperiam quam confringit cardines?
ME. Melius est. Sed tu mihi gladium cedo, et lucru
Aliquo abstrudas. Nam hic hercle praedatum advenit
PU. Quid si in clamem cives ut suppetias ferant?
MER. Nihil opus est tumultu. Ego illum monomachus
Latronem accipiam, ne frustra huc pervenerit.
Tu mox Lucrum. PU. Heus huc te Lucrum in arcam condito,
Nete violentus hic latro inventum opprimat.
Ah tu cohibe vim donecadimo repagula.
Quin cessas paulisper? Quid nunc? Patent fores.
Quid vis? Quid quaeris? Quid debetur hic tibi,
Nisi malum? LY. Ne mihi obsistas puer, nisi
Mavis cerebrum comminui tibi. Iam sequere tu.


image: s022

CO. Quid si ante omnia mactemus maledictum Lucrum
Quod ad fores est? LY. Ubi? Non est. Videbimus
De illo post. MER. HEi mihi, spasmus ner vos contrahit.
Iam iam perii planissime. Occidar, quasi
Pullus gallinaceus. Haud iusto tempore
Me ner vi destituunt, Sed et hic, ut conspicor,
Inermis est. Bipedum scelestissime, quid est,
Quod contra leges et maiorum iura, vim
Mihi facias, et id meae domi quidem?
LY. Sic soleo. Adorior homines ut animo colli bet,
Velrurivel domi, ubicumque est occasio.
Nec pareo maiorum quid quam legibus.
MER. Recte latronum more. Sed faxo hercule
Ut ceteris exemplum sis latronibus,
Quum in excelsissimam te sublatum crucem
Conspexerint. Sed curre Puer, et publicos
Magistratus ministros huc ad me voca.
Quae nam haec miseria est, ut nullus domi suae et
In civitate libera tutus siet?
LY. Nihil est opus ministr is publicis puer.
Quare subsiste paulisper, donec scias
Utrum medicos an carnifices huc advoces.
Audi Mercator. Mortis adsum nun cius.
MER. Quid? Vaeh misero mihi. LY. Mortis adsum nuntius.
MER. Heu totus langueo. LY. Mortis adsum nuntius.
MER. Tace obsecro, terrores subiti me opprimumt.
LY. Tamen adsum mortis nuntius. MER. Heu spiritus abit.


image: s023

LY. Et iubeo, ut hac relicta vita et opibus,
Honoribus, amicis, Lucris, negotiis,
Bonisque huius vitae abdicatis omnibus,
Operum, studiorum, verborumque iudici
Probatam cras reddas rationem. MER. Vaeh mihi.
Tonitrua et grandinem loqueris. Quid agam miser?
Quo me vortam? Ah licetne paucis te alloqui?
LY. Quid vis? Loquere. MER. Quaeso te maiorem in modum,
Ne mihi succenseas quod tibi dixi male.
Neque te neque tuam cognovi potentiam.
Alio modo notos compellamus, alio
Ignotos, ignotis raro suus datur honos.
Tui candoris est, mala consulere boni.
LY. Nihil moveor maledictis, nec quicquam insolens
Abs te mihi accidit. Ubique fere isthoc modo
Suscipior, rarus iam mihi dextram porrigit.
MER. Quando igitur nil mihi succenses, porro obsecro
Supplex, ne in ipsis me voces negotiis,
Sed in aliquot annos hunc mihi diem proroges.
LY. Non mea res agitur, iudicis sententia
Te urget, quae nullis mutari precibus potest.
MER. Tamen Ezechiae dati sunt anni quindecim.
LY. Ut isthuc memoriter tenes. Sed unius,
Scis, privilegia communem non destruunt
Legem. Non cuiusvis tantum valent preces.
MER. Heu cor mihi dissilit. Tamen negotia
Quaedam mihi vix dum effecta sunt, ad quae an nus aut


image: s024

Ad minimum menses undecim (nam gravia sunt)
Requiri possunt, ut consciantur probe.
LY. Etiamsi mille annos perpetuos vixeris,
Non cuncta tamen confeceris negotia.
Nam uno nondum confecto succedit aliud.
Conficient alii quod tu non confeceris.
MER. Heu totus horreo. Ah ah, haeredes nesciunt,
Qua cuncta transigenda sint solertia.
LY. Discent natare aquis in os fluentibus.
MER. Interimis me tuis dictis. Tantummodo
Sex oro menses concede, ut melius mihi,
Subducatur ratio reddenda Iudici, et
Donec raso vertice me fune cinxero,
Bonis permultis exornatus operibus.
LY. Neque sex neque quatuor, tametsi spondeas
Catena aut centum te cincturum funibus.
MER. Vaeh mihi miserrimo, ut es inexorabilis.
Certe exorari quattuordecim dies
Posse reor, donec rediero a Francfordia,
Nam illic haud negligendum est mihi commercium
LY. Mihi committas, ego tuo fungar munere.
MER. Ludis tu numc quidem. Num tot dies putas?
LY. Ne unum quidem. MER. Heu genua labant. Cor angitur.
Exanimor totus. LY. Animam prende fortiter.
Nam magnam vim tibi adfero pecuniae.
MER. Pecuniae vim? Redeunt vires denuo.
Siadfers pecuniam, haud exiguam in spem vocas.
Pecuniam ergo cedo. LY. Imo pestem accipe,


image: s025

Quae te profecto die consumet crastino.
Haec est moneta quam adfero mortalibus.
MER. O spes et opes meae! O urgens necessitas!
O fatum in vitabile! Vaeh vitae meae!
O dolor et gemitus, quam ex improviso mihi
Adestis, quam cito cuncta abiere gaudia!
Oh oh quam uror, quam dolor est cordi proximus!
Capite me famuli, et in lectum reponite.
Cogite medicos, et antidota quaerite
Ne me fatalis isthaec consumat dies,
LY. Vel centum cogite medicos, nullus tamen
Huius pestis telum poterit avertere.
MER. Eheu Lucrum Lucrum, quam me tui oblivio
Cepit, quam non lubet tibi posthac dare operam!
LY. Ehem mulier? CON. Quid est! LY. Huius vim contudi.
Ferociam repressi, finem audaciae
Imposui, nec iam est quod formides amplius.
CON. Bene actum, et tibi pro opera hac magnam habeo gratiam.
Nunc facilime locum meum occupavero.
LY. Nunc age, Lucrum, quod tibi molestum praedicas
Fuisse, in omnibus apothecis quaerito, in
Arcis, cellis, cameris denique et armariis,
Mihique inventum renuntia. CON. repertum adest.
LY. Hem quam crassum animal. Hasce actutum compedes
Accipe. Prohibebo ne per omnes angulos,
Terrasque et maria volites, nec hominibus in
Foro ullam posthac exhibeas molestiam.


image: s026

LU. Fortasse parum vobis videtur, familias
Patrem oppressisse, nisi etiam mihi compedes
Immerito et innocenti iniciatis? LY. Etiam
Mutire audes nequam? CON. Eia innocenti tibi!
LY. Praeterea et scabie te condono gallica.
Faxo quoque (quo dignas des poenas facinorum) ut
Turpiter ab huius distrahare haeredibus,
Membratimque lacerere a canibus aut equis,
Lv. Magnum dirumque malum, malis haeredibus
Dari in potestatem. Sed tolerabo omnia,
Quandoquidem isthuc rerum expetit necessitas.
LY. Hostibus oppressis, pax est Conscientia.
Quare Mercatorem exagites licet ut lubet,
Officioque tuo dein fungare pristino.
CON. Sentiet ille quidem, quid sit Conscientiam
Laedere, neque meis velle imperiis obsequi.
LY. Merito hercle. Sed ego abeo ad citatos ceteros,
Meum postquam hic munus confeci strenue.
Numquid vis? CON. Ut cito redeas. En tibi gregem
Medicorum. LY. Horum omnis hic opera frustrabitur,
Ne timeas. Sed abeo ut revertar ocyus.

CHORUS.

Quis tantus stupor est cordibus insitus
Humanis? Quis erit stultitiae modus
Tandem? Quando homines respicient sibi
Vitae impendere terminum?
Quum mors horribili quottidie manu


image: s027

Quosdam corripiat, nescia parcere
Ulli, non etiam regibus inclitis,
Quantumvis bene rexerint,
Aut quantum populis extiterint graves
Armis sive minis sive libidine:
Vis lethi simul haec dissipat omnia,
Contundens animos truces:
Quum mors reiciat munera divitum,
Nec vultum timeat multa potentium,
Nec cedat validi viribus Herculis,
Nec magni faciat preces:
Sed cunctis pariter tristia concinat
Assistens subito, carmina, cordibus
Ut missis aliis pene negotiis,
Se mox iudicio parent:
Quid reges agitat, quis furor horrida
Cursim in bella vocat? Propter inania
Gaudent absque metu commoda saepius
Rivos ducere sanguinis.
Quid quaerunt equites, quid pedites sibi, ut
Rapto iusticiae transsiliant vias,
Audacterque minis multiplicent mala, et
Id ducant sibi gloriam?
Mercator quid agit, dum studet impiger
Comportare lucrum fraude, dolis malis,
Non magni faciens artibus ex quibus
Fratrum possideat bona?
Mendaces quid agunt causidici, bonas
Qui causas reprobant at que probant malas,


image: s028

Si spes exigui sollicitat lucri
Mentis nil metuentium?
Quid, qui scorta colunt, et quid adulteri,
Quid fures, quid avari, et quid iners cohors
Verbum Euangelii iam exagitantium?
Omnes iudicium manet.
Durum heu iudicium Iudicis in quibus
Nullus regnat amor, nec metus avocat
A mundi illecebris et grege perdito,
Et factis procul impiis.
Mors nobis aderit serius ocyus
Cunctis, quum ratio forte nec integra,
Nec constans adeat lumina Iudicis.
Felix qui excubias agit.

ACTUS SECUNDUS.

MEDICI. PUER. MERCATOR.

QUANTUM quidem ex certis signis cognoscimus,
Hic homo diu vivere non poterit. Intima
Omnia pervasit pestis. Omnis luditur
Nostra opera, qua aegrotis aliis subvenimus.
Quapropter ne, qui vitae auctores credimur,
Mortis spectatores simus, nostraeque quid
Professioni committatur absonum,
Abeundum est. Poscamus per internuntium
Mercedem, moneamusque ut animae consulat,


image: s029

Quandoquidem nulla vitae spes est corpori.
Ehodum puer ad nos. PU. Quid me vultis? MER. Audies.
Satis perspicimus frustra hic tempus terere nos,
Nec morti herum tuum ulla posse arte eripi.
Res monet ut abeamus, tu nobis postules
Mercedem, moneasque ut sibi ipsus consulat.
PU. Faciam. Here, Medici abire volunt et postulant
Mercedem. MER. Quid? Abire volunt et deserere me?
Deus illis malefaciat. Huc me accedamt volo.
PU. [(transcriber); sic: PY.] Domini mei, ut se conveniatis herus iubet.
MED. Aegre fert nos abituros scilicet? PU. Probe
Divinastis. MED. More hominum facit. Omnes sibi
A nobis mortis differri volunt diem,
Quasi et hoc herbarum vires efficere queant.
Irascuntur, si mors nostra arte plus valet.
Sed adeamus. MER. Quid Medici? num gravissime
Me iam aegrotante vos abibitis, quasi
Pro opera vestra non possim mercedem dare?
MED. Ne tristeris Mercator, nec succenseas
Nobis quidquam. Certa in te totum obtinet
Pestis, pervasique ipsa etiam penetralia.
Nos circa te omnia quae potuimus fecimus,
Nec est quod a nobis quidquam amplius petas.
Quippe nec ars nostra operatur absque termino.
Et nos artemque nostram morti denique
Concedamus oportet, quae vincit omnia.
Quare quum nil possimus amplius, haud feras
Iniquo abitionem nostram animo, quaesumus.


image: s030

MER. Abibitis ergo? MED. Te hic gravare nolumus
Frustra. MER. Certum est? MED. Prorsus. MER. Meque in morte media
Relinquetis? MED. Nec sitotum hic decennium
Maneamus, te morti eximere quisquam potest.
MER. Itane tandem? MED. Ut quidem nos deprehendimus.
MER. O stolidos aeque ac miseros, qui corpus suum
Curae vestrae vestrisque credunt pharmacis.
Non cogam vos manere hic, sed per me licet
In maximam quam primum ut abeatis crucem.
MED. Par vitua maledicta facimus omnia,
Ut quae a male sano sunt profecta pectore.
Numeretur nobis merces ut abeamns. MER. Hoc
Est, mercedem audetis etiam pro mala opera
Poscere. Sed quid agam? Absolvamvos ocyssime,
Ne vos gratis hic sedisse possitis queri.
Sed quantum poscitis? MED. Quinquaginta aureos.
MER. Huic tantillumne? MED. non est nimium a divite.
MER. Non aedepol, Sed nimium est vestrae inertiae
Et egregiae vestrae operae, qua morbum mihi
Non depulistis, ceterum auxistis magis.
At heus puer, his numera quinquaginta aureos.
Ut abeant quo digni sunt. PU. En habetis hic.
MED. Habemus et abimus. Tu Mercator vale.
MER. Nae ego, si quis alius, infelix homo sum ac miser,
Cui nequein medicis, neque in amicis, neque in


image: s031

Pecuniis vel tantillun situm est opis.
O mortis incorrupta ullis violentia
Muneribus, quam tristes rerum das exitus,
Neclachry mas nec querelas miserorum aspicis.
Sero hercle te timere didici. Heu quam meae
Iam in arctum (quod dicunt) coguntur copiae.
Diris intus et extra affligor cruciatibus.
Eho dum puer, Parochum accerse ocyus, ut sacris
Me provideat, ut omnes morituri solent,
Doceatque modum quo animae saluti consulam.

SCENA SECUNDA.

CONSCIENTIA, MERCATOR. SATANAS.

IAM tempus invitat ut officium agam meum.
Medici puerque abiere, sola colloquar
Cum solo, quo me velin extremis audiat.
MER. Atqui ingentem congessi vim pecuniae,
Qua laetificabo haeredes, ut magnas mihi
Post mortem gratias agant. Si quidem aliud
In mundo nihil egi, habitus sum vir dives et
Probus, qui dignus eram praeferri ceteris.
Sed unde nobis prodit Conscientia?
CON. Unde lubitum est. Sed quid ais nunc? Adsum tamen
Quantumvis etiam te invito. Quid ita oculis
Me tragicis obtuere? Quid teris pedem?
MER. Quia nihil est, qui tibi comminuam synciput.
Etiam tu in conspectum meum audes progredi


image: s032

Pessima? Mihiqui, in mediis iam doloribus
Quidquam loqui? CON. Quid ni? Numc est occasio.
Cur me non opprimis? cur non trudis foras?
MER. Certe aedepol si quidquam adesset virium,
Pertunderem os isthuc tibi impudens probe.
At iam facile illudis relicto ab omnibus,
Causamque ex vinculis dicenti. Sed rogo
Te maiorem in modum, quandoquidem tu mihi
Ab ineunte aetate fuisti intima, ne meis
Quidquam doloribus addas, neve vindices
Quod quam tibi Lucro semper adhaesi magis,
Teque meis ex aedibus exturbavi foras,
Ad miseriae donec sis acta terminos.
Peccavi, vicisti, victrici do manus,
Abeas quaeso modo nec mihi iam molesta sis.
Afflictis non etiam addenda est afflictio.
CON. Egone ut abeam, officiumque meum deseram?
Quin adsum, aderoque tibi et in ipsis inferis,
Semperque ad aures tua malefacta tibi occinam.
Donec tibi cor fathiscat prae doloribus,
Redigarisque et tu ad miseriarum terminos:
Neque Lucrum etiam isthuc neque quisquam immortalium aut
Mortalium prohibebit. An numquam tibi
In mentem venit me emersuram denique,
Quum nullius ius iaceat perpetuo obrutum?
Nunc meus es, nunc vera tibi dicam plurima.
MER. Ea demum summa miseria est, precibus nihil
Miseros posse obtinere. Sed quid ago, inopis


image: s033

Qui memet animi facio? Patere corculum,
Patiunda quaecumque imponit necessitas.
Age dum tu, quae malefacta habes mihi cavere?
Quae vera adfers? Quod est imperium in me tuum?
Quos mihi caelum petenti narras inferos?
CON. Caelum tu? MER. Ita inquam. CON. Si quidem asinus aut lapis
Poterit volare. MER. Quare isthuc? CON. Etiam rogas?
Quia impius et improbus et nihili semper huc
Usque fuisti, deum contemnens iugiter.
MER. Quid? Impium me et nihili, quem cives sibi
Publici consilii constituere principem?
CON. Numquam recte notus fuisti civibus.
Neque mirum isthuc hercule, tot eras tectoriis,
Rerumque bonarum hypocrisi opertus callide.
Fefellisti cives et ab ipsis falsus es.
MER. Video hercle ita factum esse ipso sole clarius,
Sed quod fuerim impius atque Deum contempserim,
Mentiris, meque hic innocentem praedico.
CON. Euge innocentem. Si hoc possis defendere,
Nulla est causa, tibi cur dehinc molesta sim.
MER. Negas igitur? CON. Et maxime. MER. Hem quo modo?
CON. Impius est, qui nulla Dei cura tangitur.
Qui non timet videtur is contemnere.
MER. Quum dederim eleemosynas pauperibus maximas,
Quumque inter primos adfuerim in Ecclesiis,
Et quottidie certas oraverim preces


image: s034

Quin et cum omni ipsius altare supellectili
Construxerim, atque etiam vestes dederim sacras,
Nec expensae in Missas numerus pecuniae
Vulgaris sit, sed sortem excedat pauperum,
Tu me Deum non curasse audes dicere?
CON. Non inficias eo isthaec te fecisse, sed
Coram Deo, aio nullius esse ponderis.
MER. Cur isthuc? CON. Quid multis opus est ambagibus?
Deum non curat qui praecepta negligit:
Sed neque curat qui non praecepta perficit.
Non in mentem venit, quid adhuc puer patri
Matrique feceris? Quo pacto quindecim
Patri aureos surripueris et negaveris,
Et apud sodales nequam eos decoxeris,
Qui a matre correptus eam verberaveris,
Adeoque ambos habueris ludibrio, sed et
Exerta lingua illorum iussa spreveris?
Quoties illis mala imprecatus sis? Et haud
Raro illorum pessime capita devoveris?
Mortemque optaveris, et ita semper vixeris,
Ut ipsis omnique familiae esses dedecus?
MER. Equidem veramemoras, neque negare quio, ita
Me testibus vel mille oppressum sentio.
CON. Quid memorem, quod iam mortuis parentibus,
Fratrem veneno sustuleris, ne quis tibi
Cohaeres esset, et quasi esses innocens,
Extortis fictisque illum lacrimis fleveris?
MER. Memini hercle etiam isthuc. CON. Nonne recordaris, quibus


image: s035

In ganeis fueris, et quod meretricibus
Servieris turpiter, et quod adulter septies
Sis deprehensus, atque hisce studiis tuam
Nequiter haereditatem dilapidaveris?
Longum esset narrare, quibus postea artibus,
Furtis, mendaciis, periuriis, dolis,
Imposturis, fallaciis, astutiis,
Sortem illam maledictam ex alienis domibus huc
Raptam intuleris, ex eaque Lucrum produxeris.
Scis ne hoc ita esse factum? MER. Tua opera hercule.
CON. Quid, quod neque Deum neque homines, nonfilios,
Non uxorem, non cognatos, non denique
Affines aut amicos tanti feceris,
Quanti Lucrum? Nam illius causa publicus
Hostis eras immortalium et mortalium.
Illud tibi actionum scopus erat unicus,
Illud adorabas, tibique summus erat DEUS.
Ecquid negare potes horum? MER. Nihil omnium.
CON. Scis etiam isthuc, quo pacto indignabar tibi,
Quum acceptos ab amico ducentos aureos
Te accepisse negabas et iurabas scelus!
MER. Vaeh mihi quam vera narras. Quam me perditum
Aspicio! Co. Ex xenodochio, cuius cura tibi erat
Commissa, in singulas hebdomadas quindecim
Rapuisti drachmas, ne domi sumptum ex tuo
Faceres, neve Lucro quid decideretur. Et
In hunc modum famiham cunctam annos decem
Huc usque sustentasti, nec quis [(reading uncertain: print faded)] civium


image: s036

Abs te hactenus ausus est rationem poscere,
Nectu sponte tua unquam curasti reddere.
MER. Heu, quam me malefactis gravas et deprimis!
CON. Si quoties peccasti in Deum atque proximum
Recitare velim, non hic suffecerit dies.
In summa autem, terrae fuisti pondus, et
Plumbea, quae iam inferis debetur, sarcina.
Quibus ex factis audes sperare gratiam?
Quo Pegaso superos adibis perditus?
Qua spe, qua fronte impius aspicies Iudicem.
Qua denique aeternos ignes fiducia
Effugere poteris? An non in mentem tibi
Venit quam gravis ultor sit iniquorum DEUS?
Quantus sit aemulator legis traditae?
Quam non suis parcat nec parserit hostibus?
MER. Vaeh mihi perpetuo ut me trudis in angustiam.
Discede a me obsecro, nec mihi quidquam occinas.
Spinas, tribulos etverbaloqueris saxea. Co. Haud
Discedo, sed ostendam tibi qualis vir sies.
Sed recte Satanam videoaccedere, hic tibi
Non facta solum sed verba quoq, singula
Ex codice ostendet, te ut plane perditum
Agnoscas. MER. Hei mihi. Ubi est? CON. Eccum quam proxime.
MER. Ah quo nunc fugiam miser? CON. Ad Sortem censeo.
Cur non etiam Lucrum invocas? SAT. Cetera quidem
Recte omnia habent. Doctores omnes sentiunt


image: s037

Quae maxime volo, ut discipulorum mihi
Ex retibus evadat nullus. Nunc viso, quid
Mercator agat rerum, an se quoque iam accinxerit
Ut una cum aliis cras prandeat apud inferos.
CON. Audis quid loquitur? Cras prandeat apud inferos.
MER. Vaeh mihi. Quis ex huius me eripiet unguibus?
CON. Lucrum, Lucrum invoca, cultus ut sit memor.
MER. Nihil facilius quam subsannare miseros.
SAT. Quid agitur? Ecquid vos accingitis ad iter?
CON. Curatur sedulo. Huncego totum tibi
Dedo. Nam imperii scita tui secutus est.
SAT. Scio. Codex hic omnem operam testabitur.
MER. DEUS te perdat Satana, quid mecum tibi
Rei est? Quid hic quaeris? Cur non quo dignus es
Abis? SAT. Diu iam mihi tecum est commercium.
Te quaero: Quin et tu mecum quo dignus es
Abis? MER. Tecum pessime? SAT. Ad Acherontem inquam veni.
Ubi magna tuorum turba sedet sodalium,
Turpilucri cupidorum, furum, rapacium,
Nec non diversis deditorum sceleribus.
MER. Ubi me locorum hominem novisti eiusmodi?
SAT. Ubi quaeris? inspice hunc et pellege codicem.
Repperies quid, ubi, quoties, quamdo, quomodo,
Qua, per quos, cur, quibuscum, quibus, et omnia.
MER. Hei misero mihi, quam accurate scripta omnia
Quantus numerus, quantaque rerum est indignitas?


image: s038

CON. Iam nunc inficiator vel minimum si potes.
Equidem et ego sum singulorum conscia.
SA. Nonne intelligis ex his te fore Acheronticum?
MER. O si mihi terra dehiscat, et colles meum ab
Irati iudicis aspectu operiant caput,
Heu iam inferos iam aeternos ignes sentio.
SAT. Pulchre dicis. Nos interea saltabimus,
MER. Nemo esse potest iratior cui sit DEUS,
Nec in quem fortius sua tela torqueat,
Quam in me. Videntur universae in me unicum
Conspirasse creaturae, ut nusquam sit salus,
Nusquam perfugium, nusquam et auxilium mihi:
Superne venit ira atque indignatio,
Interne infandos cor gemitus excreat,
Inferne poenae annuntiantur horridae.
Neque id immerito. Quis enim me peior? Quis Deum
Audacius contempsit? Aut quis hominibus
In omni iniuriarum genere unquam fuit
Gravior? Oh oh oh quam male et quam perdite
Et vitam omnemque collocavi industriam.
SAT. Vere quidem, sed frustra narras omnia,
Cras mecum ibis, non est quod speres gratiam.
MER. Animadverto prorsus nullam pestem ita gravem,
Nullum esse tormentum tam formidabile,
Quam est vel levissima peccatorum sarcina.
O si veniat parochus, qui aut istam sarcinam
Auferat, aut os obturet Conscientiae,
Aut execrando Satanaerumpat codicem,
Cuius me ad mortem adigit et commemoratio.


image: s039

CON. Mihi quisquam obturet os? Aut huius codicem
Dilacerare queat? MER. Meliora ego quam dicitis
Huc usque spero, quamvis cor gravissime
Per vestras semper affligatur naenias.
SAT. Nihil moramur spem, modo desperatio
Claudat vitam. MER. Nondum pessime. Sed ecce iam
Huc pastor advenit, a quo consilium petam,
Quo pacto vestras effugere possim manus.
Atque heu vos a me pellat (siquidem mihi
Omnino est moriendum) ne me terroribus
Perpetuae mortis desperatum ad tartara
Rapiatis. SA. Rectam instas viam. Nam te quidem
Frustra quidvis sperantem rapiam ad tartara.
Nec huius pastoris consilium, qui suis
Ter stultior est ovibus, cassa nuce pendimus.
Sed cy mbalum tinnit, fortasse aliquid sacri
Secum adfert, ut asinus portans mysteria.
Sed heus, tu prope lectum hic consiste, in angulum
Ego interim concedam hunc, et venientibus
Perstringam oculos, ne nos videre possient.

SCENA TERTIA PAROCHUS. PUER.

MIra profecto narras. PU. Tamen verissima.
PA. Venisse quendam qui se mortis diceret
Nuntium? PUER. Ita inquam. PAR. Pestemque hero attulerit tuo?


image: s040

PU. Res ipsa docet. PA. Et secum conscientiam
Introduxerit, atque male Lucrum multav erit?
Luctuque gravi totas aedes impleverit?
PU. Nil verius offendes. PA. Medicisque iratum herum?
PU. Numquam cuiquam iratiorem. Sed fores
Patent. Ingredere. Iam pridem expectat scio.

SCENA QUARTA. PAROCHUS. MERCATOR. CONSCIENTIA. SATANAS.

SAlve Mercator. MER. Det tibi DEUS quae velis.
PA. Audio te male valere. MER. Haud ex sententia.
PAR. Credo hercle isthuc. Sed quid morbi est? MER. Pestem vocant.
PAR. DEUS illam perdat. MER. Imo me illa funditus.
PA. Dirum telum necessitatem praedicant.
MER. Sic est. Sed scire hoc parvula consolatio est.
PAR. Egredimini vos ceteri, ut sine arbitris
Peccatorum excipi possit confessio.
MER. Desperarunt medici me posse vivere,
Quod et per se mihi accidit gravissimum,
Tum quod linquenda sunt quae habeo chlarissima,
Tum quod et alioqui mundi huius compaginem
Solisque iubar aspicere omnes homines amant.
PA. Verum dicis. MER. Aliud tamem huic gravissimo
Gravius accedit. PAR. Quid gravius esse queat haud


image: s041

Video, MER. Tu hercule nihil vides si hoc non vides.
PA. Quid nam? ME. Pctorum [Abbr.: Peccatorum] gravior est sarcina. [(transcriber); sic: sarcinat]
PA. Nequaquam. Siquidem ego incedo levissime,
Quum etiam in peccatorum volutabro haeream.
MER. Fortasse nulla te agitat Conscientia?
Neque tuorum scelerum conspexisti codicem?
PA. Quam Conscientiam, quemve mihi codicem
Narras? MER. Rogas? PA. Puer mihi narravit tuus
Adte quidem introductam Conscientiam,
Sed ignoro qualis sit illa bestia.
Peccatorum ego numquam conscripsi codicem.
Itane perdiligenter scripsisti tua?
MER. Hei misero mihi. Vae capiti tuo et inertiae!
PA. Maledicis mihi pastori? MER. Da veniam rogo.
Solent languentes esse morosi. PAR. Sentio.
MER. Res est, ut dixi. Accessit morbo corporis
Gravior infirmitas animi et angustia,
Simul ac me scelerum admonuit Conscientia.
Eam tametsi cupiam nequeo vincere,
Ut aut taceat aut abeat, nec molestiae
Quidquam addat corporis gravibus doloribus.
Sed illa lecto adhaerens numquam desinit
Et scelera obiicere et iram canere Iudicis.
PA. Ubi est illa locorum. MER. Hic in sponda. Non vides?
PA. Non aedepol. MER. Nihil te hercle videre arbitror
Qui tam manifestam non videas. PA. Quae non adest,
Qui videam? ME. Bone Deus, adest. Utinam vero sit


image: s042

Quod praedicas, non adsit, nec me exterreat.
Absterge oculos. PAR. Nihil est vicii. Abstergam tamen.
MER. Vides? Huc aspice. PA. Nondum. MER. Age age iterum atque iterum
Absterge. PA. Non video etiamsi millies
Abstergam. MER. Mira hercle est tua coecitas, Vide an
Ophthalmia aut labores lippitudine.
PA. Quam tu(malum) mihi narras lippitudinem?
Nihil est vicii. Sed tu nunc me ludos facis.
MER. Non facio neque decet, neque ita accipias rogo,
Sed amabo te, dic veritatem, non vides?
PA. Non hercle quenquam nisi te. Conscientiam
Quam ais, non video neque videre adeo volo.
MER. Esto, Faxit DEUS ut ista a te coecitas
In tempore auferatur, ne simili modo
Eam mecum in supremis tandem sentias.
Certe equidem ego te huc adversus Conscientiam
Accersivi advocatum, ut quidquid haec mihi
Criminis obiiceret, consilio et prudentia id
Tua dilueretur, et internus premeretur dolor.
PA. Facile id quidem potest fieri, obiciat modo.
MER. Sed tu hanc non cernis. PAR. Quid facias? Si vere adest,
Verba faciat, tum facile illi os compressero?
CON. Scilicet. MER. Audis nunc illam? PA. Audio. Papae. Quid est
Praestigiatrix, quod ades et te non conspicor?
CON. Tu alienam videas, qui tuam ipsius haud vides?


image: s043

PA. Quid tu Mercatori huic viro integerrimo
Molesta es? Cur illum trudis in angustiam?
CON. Quia lubet. PA. Cur non discedis: Cur non taces?
CON. Quia non lubet. PA. Aedepol te ego mulierem malam
Arbitor. Co. at ego te nil mentis habere arbitror.
MER. Audis profecto quam procax sit etimpudens.
PA. Non mirum hercule si haec tibi negotium exhibet.
Sed bono animo es. Discedet a te mea opera.
MER. Utinam hoc fieri possit. PA. Confide tu modo:
Et audiens sis dicto. MER. Quidvis praecipe,
In me quidem nulla erit ad parendum mora.
PA. Primum tua mihi confitere crimina.
Ut absolutus provideare dein sacris.
Tum certe nihil habebit conscientia
Quod obiciat. MER. Optimum erit. Et parebitur.
Aures arrige. CON. Fortasse hunc tu asinum esse autumas?
PA. Compesce linguam mulier. MER. Per sacra te omnia
Obtestor, paulisper taceas, in aurem huic
Donec pauxilla quaedam denarravero.
PA. Audacter narra
[Gap desc: greek words]
MER. Domine mi
Colende, Confiteor tibi me esse maximum
Peccatorem et transgressorem legis DEI,
Verbis, factis et cogitationibus.


image: s044

Non credidisse, quod quantumque debui.
Et Impium absque metu operatum esse scelera.
Furem, raptorem, scortatorem, adulterum,
Homi cidam, quadruplatorem, veneficum,
Mendacem, perfidum, sacrilegum, matris et
Patris contemptorem, periurum, publici
Fraudatorem, decoctoremque proprii,
Et ut summatim dicam, scelerum antistitem
Me confiteor fuisse, quorum me pudet
Iam et poenitet. Et propterea in animi angustiis
Versor iugiter. His semper Conscientia
Me excruciat, et Satanas ad inferos trahit.
Nec aliter cor peccata praegravant meum,
Quam si impositum feram Taurum cum Caucaso:
Quare si quid potes consilio subveni,
Solve a peccatis, aufer Iudicis metum,
Compesce Conscientiam, Satanam abige.
SAT. Pappax. PA. En prae metu venter tibi murmurat.
MER. Non o bone, sed est aliud vicinum malum.
PA. Haudab re. Nam es peccator hercle maximus.
Nec ullum mortalem tot tantaque crimina
Designasseaudivi. Quia tamen postulas
Solutionem, et inferorum principem
Metuis, mea eris(tantum crede) solutus opera.
SAT. Pappax. PA. Tu podici imperare non potes.
MER. Possum Hercle, sed alius est qui nos ludibrio habet.
PA. Alius fortasse, quia te invito murmurat.
Sed responde. Ecquid etiam habes operis boni?


image: s045

MER. Recte mihi in memoriam redigis bona opera.
Quae dudum peccatorum prae formidine
Evanuerant omnia. Sunt equidem plurima.
PA. Quaenam? MER. Eleemosynae pauperibus datae, preces,
Afflictiones corporis, ieiunia,
Templorum, concionumque frequentatio.
PAR. Isthaec tene. Hinc siquidem conficiuntur merita. Quid
Deinde? Ecquid bene fecisti unquam ecclesiis?
MER. Feci, altaria construxi, ornatum tradidi,
Binos donavi calices, candelis meis
Totum quotannis templum pellucet quater?
PA. Euge, his licebit factis caelum scandere.
CON. Scilicet. PA. Hem quid? Non credis? MER. Quid ni credam ego?
PA. Putabam te non credere tuo scilicet.
Ecquos habes patronos ex caelestibus?
MER. Franciscum, quod et ille olim Mercator fuit:
Et Barptolomaeum, eo quod unus divitum.
CON. Cur non et Iudam, qui unus fuit ex furibus?
PA. Noli tu quidquam auscultare huic veneficae.
Bellos patronos obtines. Illis tuam
Audacter causam, teque totum dedito.
Numquam ne ivisti quoquam peregrinatum? Et hoc
Ad peccatorum veniam permultum valet.
MER. Numquam quoquam hercle religionis gratia, at
Saepe ad mercatum, et si diutius mihi
In vivis esse liceret, non illud etiam


image: s046

Neglectum pietatis opus praetermitterem.
PA. Spondes igitur si convalueris denuo?
MER. Spondeo. PA. Quid autem morti si concesseris?
MER. Tum scis me non posse. PA. Imo maxime potes.
MER. Quo pacto? PA. Conduc qui tua pecunia
Eant, quod tibi coram DEO imputabitur,
Perinde quasi tutemet omnia perfeceris.
CON. Quasi. ME. Hoc negare videtur Conscientia.
PA. Pergis huic auscultare quidquam pessimae?
Mihi crede, mihi tua erit commissa anima, modo
Sufficientem ad res hasce des pecuniam.
MER. Num tantisper mihi erit manendum in inferis.
Donec, si quam mandaro, peregrinatio
Sit absoluta? PA. Iudicii diem pete
Aliquantisper differri ut absolvi queat.
MER. At quid, si noluerit Iudex annuere? Nam et
Edicto sum iussus adesse peremptorio.
PA. Nihil erit, crede duntaxat, periculi.
Ego animam pro te ausim meam dare pignori.
SAT. Papapappax. PA. Audes dictis his oppedere?
MER. Non hercle ego, sed Satanas iam oppedit tertium.
PA. More omnium facis, qui si quid haud probe
Cecidit, non semet sed Satanam accusant. Volo
Scire, an verbis meis quid quam fidei habeas?
ME. Cur non quaeso, quum te huc ad me vocaverim?
Dic quasnam peregrinationes approbas?
PA. Hier osoly mis. Romae et Compostellae omnium


image: s047

Magnorum quamvis, criminum est remissio.
MER. Ain' tu? PA. Nihil habeas hoc certo certius
MER. O me miserum, qui per tot terras mariaque
Volitavi, nec ea unquam loca adire contigit,
Peccatorum in quibus est condita remissio.
PA. Non te adflictes propterea. Da pecuniam,
Ego conducam qui illuc tuo eant nomine.
MER. Si quidem ita vis. Sed quanta opus est penia?
PA. Romam quinquaginta, Compostellam dato
Ducentos, Hierosoly mam quingentos aureos.
MER. Dabo tantummodo certa sit remissio.
PA. Certissima ne dubites. Deinde ecquas tibi
Unquam numis redemisti indulgentias?
MER. Illarum mihi plenum est marsupium literis.
PA. Proferto. MER. Ecce. PA. Oh, satis iam contra daemones
Munitus es. Non est quod metuas ab inferis.
MER. Putasne? PA. Prorsus. Iam ex praedictis omnibus
Satis efficax tibi temperabo poculum,
Teque absolvam. MER. Bene. PA. Dilatato gutture
Totum hoc exorbeto. Quae fecisti omnia,
Bona opera, aut quae alius pro te aliquis facturus est,
Et peregrinationes et ieiunia,
Preces, eleemosynae, calices, altaria,
Vestes sacrae, templorumque frequentatio,
Candelarum multarum procuratio,
Orationes patronorum atque merita,
Diplomata pontificis et indulgentiae,
Mala quae perpessus es, et posthac passurus es,


image: s048

In criminum tuorum cedant omnium
Remissionem. His te absolutum credito.
MER. Facile credidero, si non Conscientia
Contradixerit. PA. Hem si sapis, haud morabere
Huius tu contradictionem. MER. Volo quidem
Facere ita ut dicis, sed quo pacto nescio
Usque adeo meum animum istius dicta feriunt.
PA. Non hinc facessis tandem Conscientia?
CON. Nondum bone vir. PA. Quid ita? Hic tamen absolutus est.
CON. Ita, ut splendet qui lotus est carbonibus.
PA. Ego te mulier aliqua credo infectam haeresi,
Quae clavibus audes Papae contradicere.
Nunquid habes aliquid huic obiicere criminis?
CON. Eadem quae prius habeo omnia. PA. Quid igitur ais?
CON. Aio hunc aeterno obnoxium esse incendio,
Neque bona ulla spe posse adire Iudicem.
MER. Audis nunc, ut caeli ex supremo vertice,
Me adinferos retrorsum praecipitem trahat?
PA. Non cures. Respice in bona duntaxat opera,
Atque patronis salutem commendes tuam.
Si me audis, non tanti huius facies verbula.
MER. Si possim. Cerberi latratus mavelim
Quam verba istius audire adversantia.
PAR. Nimis formidolosus es. Ecquid meliuscule
Cor habet ex potione? MER. Nil quod sentiam.
Venter quidem mirum in modum turger, quasi
Quiddam biberim venenis peius Colchicis,


image: s049

Bonorum opinor esse operum fiduciam.
CON. Ea tu iam recta perges ad tartara.
PA. Imo ad Caelum nugatrix. Nunc intelligo
Te haereseos infectam lepra, quum reicis
Simul et opera bona et operum fidu ciam.
CON. Ex nullis factis peccatorum huic provenit
Remissio, quum in iussis reus sit omnibus.
PA. Age age clarius ostende, quam haeretica sies.
CON. Dedit ex furto quae dedit, oravitimpie, et
Fuit impietas cunctorum operum semper comes.
Fallit igitur omnis horum operum fiducia,
Et altius perpetuis uritur ignibus:
Quapropter et hic ibit ad Acherontis terminos.
MER. Vaeh mihi, ut haec semper Acherontem atque tartara
Occinit! Age quaeso Paroche, hanc melioribus
Aut dictis aut factis abige, quantum potes.
PA. Vah, quod ego hanc sceleratam non cerno, ut hoclibro
Dentibus illi excussis, exemplum ceteris
Darem, ne doctrinae obstreperent Papisticae.
CON. Libris pugna, quandoquidem verbis non potes.
PA. Cave etiam atque etiam Mercator, ut aliquid huic
Credas. Haeretica est, ne et tu in haeresim incidas.
Experiar certe an illi os isthuc impudens
Queat obstrui. Dic veritatem, et audiens
Sis dicto. Post mortem quid vis fieri tibi?
MER. Sepeliri. PA. Non isthuc rogo. Sed nunquas


image: s050

Missas, psalteria, vigilias, et funebres
Pompas in testamento caveris tibi?
MER. Non neque enim huc usque testamentum condidi.
Condam autem consilio adiutus tuo. PA. Probe.
Placet igitur (quo quiescat Conscientia)
Ut ita condas. MER. Ausculto. PA. Primum ecclesiae
Sacerdotale et opimum munus tradito, ut
Per illud perpetuo hic tua vivat memoria.
Cui illud obtigerit, in missis omnibus
Pro te sacrificabit et exorabit DEUM:
Deinde, omnes monachorum et cerdonum ordines,
Rectores ludorum, et caterva clerica,
Te ad bustum cernui comitentur, lugubre
Quid occinentes, quo et manes flecti queant.
Illis fac drachma dispensetur singulis.
Praeterea, sub sacro quod pro te agetur, in
Egenos singulos fac argenti uncia
Distribuatur, et ulnae quadraginta boni
Panni in feretro spem et nuditatem pauperum
Levent. Sacrificanti mihi pro te, quindecim
Ad altate offerantur aurei probi.
Similia septimo die et tricesimo
Fiant. Interea per monasteria quoque
Tuae salutis habeatur ratio. Neque
Psalteria centum, aut Missas bis totidem putes
Nimium esse. Non hic parcendum est pecuniae,
Ubi pretiosa animae conquiritur salus.
His factis, crede mihi, vel Iudas vel Nero
Vel alius quis piam nebulo turpissimus


image: s051

Ex inferis supremum caeli verticem
Peteret. MER Sed plurimis opus est pecuniis,
Quas haeredes aegre sibi decidi ferent.
PA. Nulla tibi sit haeredum cura. Tuas res age.
Quas dixi, res in testamentnm condito,
Quod nullus rite factum audebit carpere.
MER. Qua re salutem consequuntur pauperes,
Quorum tota supellex vix aureis decem
Divendi possit, neque tamen interim minus
Peccant, sed in flagiciis haerent maximis?
PA. Non hercle ausim illorum tibi promittere
Salutem. Nam quum debeant quam plurimum,
Nec sint solvendo, traduntur tortoribus,
Donec novissimum quadrantem solverint.
Omni autem habenti dabitur, quod ita intellige:
Vita aeterna dabitur habenti pecuniam.
Quare et salus tibi tua est certissima.
SA. Pappax. PA. Tuis visceribus malefaciat Deus,
Ex quibus ita clara promis toties tonitrua.
Ita ne honestas meam et operam et praesentiam?
Si sic pergis abiero. MER. Rogo te plurimum
Paroche, ne quidquam horum mihi imputes, neque
Abeas. Certissime enim Satanas tonat, haud ego.
PA. Fortasse illum intra viscera conclusum geris?
ME. Bona verba. Imo istic sedet in angulo, viden'?
PA. Aufer istas nugas, simul et hosce crepitus,
Nisi in mediis relinqui vis doloribus.
MER. Utinam Satanae queam imperare, ne crepet,
Sed in batathrum abeat suo cum podice.


image: s052

PA. Deliras hercle, qui ipsus maledicas tibi.
Quare aequo animo tuam hanc feram impudentiam.
Sed iam redi ad te, et audi si vis reliqua.
ME. Hic sum, loquere. PA. Salus tua est certissima
Propter magnam numorum multitudinem.
Si quidem eos, ut iam dixi, dispensaveris.
Quantum etiam pro salute dederis, optime
Datum est, nec eius capiet poenitentia.
MER. Non poterit hercle, siquidem certa est salus.
Sed vereor nonnihil, ne delicta nequeant
Pecuniis redimi, apud illum maxime,
Bonis qui nullis nec pecuniis eget.
PA. Possunt, crede mihi. CON. Praesertim te iudice,
Sed non apud Deum. ME. Audis, haec ut perneget?
PA. Si quid huic pergis credere, te ad insaniam
Cito rediget. Ecquid aliud habes, quo solvere
Tanta queas debita? MER. Nihil. PA. Ecce. Quomodo
Igitur sperare potes, ne sis in carcerem
Trudendus, atque tradendus tortoribus?
MER. Nullo modo. PA. Ecce. Ecquam nosti ad caelum viam?
MER. Nullam. PA. Ecce. MER. Sed huius te accersivi gratia, ut
Ostenderes quae ignoro. PA. Recte: Sed mihi
Docenti et ostendenti non vis credere,
Quum hoc tamen omnes discentes facere oporteat.
ME. Credam profecto, siquidem hanc deviceris,
Et cor latum reddideris ex angustia.
PAR. Fiet. Sed et interim mihi credi volo.


image: s053

Condito testamentum ut dixi. Vis condere?
MER. Volo. PA. Iam ego ex Missis et psalteriis, et ex
Cunctis bonis operibus quae praedicta sunt,
Cordi salubria consiciam catapotia,
Ut melius habeas, nec te Conscientia
Divexet miserum. MER. Propera igitur quantum potes,
Nam ex potione nihil sentio levaminis.
PA. Confide, singulatim quodque glutias,
Comprime nunc os et acetum naribus admove,
Ne nauseas. Istuc magnopere proderit.
Ecquid tandem sentis? MER. me plane perditum.
PA. Quid, perditum? Nil operantur catapotia?
MER. Multum aedepol. PA. Euge, sciebam isthuc antea.
MER. Nam pristinis malis adiciunt nova. PAR. Hem nova?
MER. Ita inquam. PA. Non dilatatur tibi corculum?
ME. Non. Sed venter mirum in modum protenditur,
Quasi morbo intercute laborem. PA. Non est malum hoc.
MER. Non. siquidem perire bonum est. PA. Quid hominis es?
Si appensus fueris in statera, te duplo
Hinc scito fore graviorem. CON. Uteo facilius et
Ocyus ad inferorum centrum permees.
PA. Quid gannis propudium? Imo ut operibus bonis
Peccata vincat, et recta in caelum volet.
CON. Quonam modo ita volabit ventriosus, et
Gravi depressus peccatorum pondere?
PA. At a peccatis est solutus mea opera.


image: s054

CON. At tua opera immersus peccatis est novis.
MER. Heu me miserum, quam me istius dicta perimunt!
PA. Deus te perdat Conscientia, quae mihi
Inauditum prius exhibes negotium.
MER. Arte tua (ut video) istanc opprimere non potes.
Quantum vis animarum te medicum praedices.
PA. Video quid sit, Movendus est omnis lapis,
Et ad sacram tandem confugiendum anchoram.
MER. Sacra et prophana quaeso profer omnia.
Tantum ut quiescat haec, et cor angustiis
Solvatur. Accipies quidquid poposceris.
PA. Ne diffidas. Sed te iam iam ad sacra praepares.
Queis sumptis, tandem deinde Conscientia
Si quid potest, obiciat. MER. Ne extimules rogo.
CON. Nunquid ei Paroche porriges et sanguinem?
PA. Non. CON. Quid ita? tune ad hunc modum discerpere
Audes, quae iuncta CHRISTUS praecipit dari?
Aut sacrum ei fac integrum des, aut nihil.
Quid hic ita male de te meritus est, ut reum
Facere eum sacrilegii tam horrendi velis?
PA. Quid tibi (malum) mulier isthaec curatio est?
Priscorum patrum sanxit hoc auctoritas,
Ut populo detur corpus absque sanguine,
Ne sanguinem male cauta plebs effunderet.
Et isthuc factum tu sacrilegium vocas?
CON: Sacrilegos patres qui sanxerunt, nec minus
Qui factum hoc pervicaciter defensitant.


image: s055

Sanctis plus una CHRISTI valet auctoritas,
Quam si sexcenti patres afferrent suam.
MER. Nonne loquacem dixi tibi esse hanc plus satis,
Etiamsi, nullus extimules? Quan quam mihi
Tam vera visa sunt etiam quae dictitat,
Ut mutila non sit animus sacra sumere.
PA. Mortem absque sacro obibis? Heu. Nonne et tibi
Dixi hanc esse haereticam? ut caveres sedulo,
Ne te seduceret. Si soli crederes
Mihi, iam pridem emersisses ex angustiis.
MER. Soli credam, si solus vera dixeris.
Nam veritate opus est in iudicio mihi,
In quo aut vincere continget aut succumbere.
PA. Quasi non semper tibi dixerim verissima.
Non est meum mentiri aut fallere quempiam.
Qualem si me non censes, quid tempus tero?
MER. Non disputo qualis tu sis, nisi quod nihil
Propter tuam melius habeo praesentiam.
Aut vim occultas tuam, aut me Conscientiae
Satanaeque prodis, de te sperantem secus.
PA. Quid ais? Non occulto quidquam, nec prodo te.
Omnes salutis tibi commonstravi vias,
Quas quidem et ipse irem atque meo ostenderem patri.
CON. Fortassis, et tuum seducturus patrem?
Coecus coecis haudrectas ostendit vias.
PA. An tu me coecum existimas venefica?
CON. Tyresia coeciorem. PA. Vaeh capiti tuo!


image: s056

CON. Tuo inquam, cuius hic frustratur opera.
Nec mirum hercule, sic agis omnia praepostere.
Ad vincendum vocatus es, sed vinceris:
Ad solvendum, sed magis atque magis colligas.
Ad monstrandam ad caelum viam, sed haec tua
Monstratio directe deducit ad inferos.
Quare etiam hic tua opera obicietur Cerbero.
MER. Audis te nil proficere, nec me liberum
Esse a peccatis, sed fore escam Cerberi?
Heu quam patentes Orci fauces conspicor.
Quam abiectum esse a DEO. Quam me irae iudicis
Obnoxium. Te paroche rogo, oro et obsecro,
Si nil vales adversus Conscientiam,
Ne me perpetuo agat reum, saltem mihi
Peccatorum auferas pondus gravissimum,
Ut respirare queam. PA. Abstuli equidem et aufero. CON. Ut
Qui plumbum imponit capiti. ME. Ne micam quidem
A pondere ablatam sentio. PA. Culpa est tua
Non mea. MER. Quo pacto? PA. Cur tu haereticae huic magis
Credis quam mihi? MER. Quia veriora dicere
Videtur. PA. Qui sic? MER. Dicit, quae ipsa res probat.
Reum damnatumque asserit, ita sentio.
Tu dicis quae nec fiunt nec fieri queunt,
Reclamatque tuis dictis internus dolor.
Quin etiam ex potione tua et catapotiis,
Monstrosus ventris tantum succrevit tumor,
Superciliaque(frustra vereor) se erigunt.


image: s057

PA. Unum restat sacrum, quo accepto non reor
Te peccatis ultra pressum iri. MER. quid sacri est?
PA. Extrema a patribus nominatur unctio,
Qua sancto infirmi unguntur oleo in criminum
Remissionem. MER. Scio iam quale sit sacrum.
Sed et eo nil mihi est opus. PA. Hem quid audio?
Spernisne et hoc sacrum? MER. Non sperno, sed mihi
Iam nullus huius usus est. PA. Quamobrem ais?
MER. Ad iudicium vocatus sum, vir optime,
Non in palaestram, quare causidicus mihi
Potius quam aliptes conquirendus est. PA. Parum
Abest, quin de haeresi mihi suspectus sies.
MER. Utres est loquor. Animae certamen imminet
Non corporis, quamobrem inungi nil moror.
PA. Cave sis, ut malis te opinionibus
Commacules, quum et alioqui res tua vermibus
Scateat. MER. Isthuc meis iam rogo doloribus
Dones. Verbo si quid consolatorio
Scripturisve potes, profer, audiam lubens,
Dolor ut vel leniatur, si tolli nequit.
PA. Dicenda quae sunt, omnia iam dixi tibi,
Nec mirari satis possum, quae causa sit,
Cur circa te usque adeo nihil profecerim,
Consului (crede mihi) permultis hactenus,
Nec est inventus dicta qui refelleret.
Nec qui quereretur se per me instructum male,
Nescio quid de te suspicer. Num criminis
Quid oblitus es fateri? Fac reminiscere.


image: s058

Siquidem haud iuvat nisi integra sit confessio.
Vah, iam recordor, Peccatorum capita tu
Duntaxat narrasti sine circumstantiis?
Scis ita factum? MER. Scio. PA. Quin tu ergo denuo
Adhibitis confiteris circumstantiis?
MER. Non possum hercle meminisse circumstantias,
Quoties, aut ubi, quibus cum, quando, quomodo.
Ceterave quae vos curiosi quaeritis.
PA. Cura eft non poenitenda, sine qua criminum
Plena haud potest remissio contingere.
Quare haud est mirum, si non absolutus es,
Nec cordis excludi potuit angustia.
MER. Isthuc ergo in causa est? PA. Omnino. MER Quid igitur
Faciam? PA. Ut dixi, fatere circumstantias.
MER. Quid si non possum? PA. Non etiam absol vi potes.
MER. Disperii oppido, quandoquidem ad impossibile mi
Salus redigitur. PA. Non animum despondeas,
Recordare. MER. Ah quid agam? Memoria minuitur,
Tempus proximat ad praestitutum terminum.
Hem, quid si quas requiris circunstantias
In scriptis videas? PA. Idem erit, ac si memoriter
Mihi sint recitatae. MER. Rursus in spem venio.
Age ergo a Satana postulato codicem.
Illinc amplius erue si quid desideras.
PA. Quem tu Satanam, quemve mihi narras codicem?
ME. Rogas? Non tu vides Satanam hic in angulo?


image: s059

PA. Nunc tu quidem nugas garris aut somnias.
MER. Non somnio, nec cum nugis mihi negotium est.
Sed certe Satanas illic sedet, et codicem
Erratorum meorum gestans omnium,
Et expectans animam ut deferat ad inferos.
PA. Deliras mehercle Mercator, et inanibus
Agitaris spectris. MER. Utinam sint inania,
Quae video. Sed quaeso te, num tu non vides?
PA. Nisi te profecto neminem. MER. Nec, hactenus
Que toties est locuta Conscientiam
Vides? PA. Non. MER. Audivisti certe. PA. Etiam. MER. Haud secus
Et Satanas, quem non perspicis, adest, et etiam
Illum audivisti. PA. Audivi? Quidlocutus est?
MER. Nihil illi verborum, sed oppedit quater.
Propter quod factum me increpabas, Unde iam
Intelligo te Satanam non vidisse. Sed
Obsecro, ab illo accipias volumen, et legas
Quas quaeris circumstantias, mea in quibus
Suprema salus vertitur. PA. Omnino tu brevi ad
Insaniam me rediges, ut neque videam
Neque audiam. Aufer nngas et ludibria. Dic
Verum: Nunquid adest ille? ME. Adest verissime.
Sanctissimum, si vis, iusiurandum dabo.
PAR. Ubinam? MER. In illo angulo, nos salse perpetim
Deridens. PA. Et peccatorum tuorum habet
Scriptum volumen? ME. Habct. Sed vereor ne tibi
Illud non traditurus sit. PA. Si vere adest,


image: s060

Volumenqui habet, ultro si non vult (me vide)
Cogetur dare per vim. ME. O si. Tum facile etiam tibi?
Scripta invito delere posses omnia.
PA. Illuc rem deducam. MER. Sed unde hanc vim
PA. Ne sis sollicitus. Huc aeditue adferto aquam,
Et ramos aliquot consecratos arborum
Adurito, et suffitum facito celeriter.
Recte. Iam nunc aquam in hunc aspergito angulum.
SA. Pappax. MER. Audis adesse? PAR. Vah totus horreo.
Quin tu aspergis iterum? SAT. Pappax. PA: Et tertium
Asperge. SA. Papapappax. PA. Magnum certe hoc malum est,
Te etiam ludos facit et habet despectui,
Mihi aspergillum cedo. SA. Pappax. PA. Num et mihi
Maledicte audes oppedere? Ecce isthuc tibi.
SA. Pappax. ME. Ette, quod video, non magni facit.
PA. Ferox est iam, sed sentiet qui vir siem.
Hem Satana, cur non hinc facessis ad inferos?
SA. Pappax. PA. ut te fodiant corvi a torrentibus
Cum isthoc tuo Pappax. Quid velit intelligo,
Exorcismis opus est. MER. Age age quidquid potes.
PA. Exorcizo te Satana ut mihi refpondeas.
PA. Pappax. PA. Ecquod ius hic tibi aut negotium est?
SA. Pappax. PA. Hunc a peccatis mundum esse assero.
SA. Pappax. PA. Negas? Cur tu ergo non mihi codicem
Tradis, ut absolvatur etiam apud te, sicuti


image: s061

Iam dudum est absolutus apud superos, bonis
Ex operibus et Sanctissimi diplomatis?
SA. Pappax. PA. Exorcizo te ut abeas, codice
Mihi relicto. SA. Pappax. PA. Num vis viderier
Adversus exorcismos esse contumax?
SA. Pappax. PAT. Semper multumque Pappax. Heus cito
Aeditue, omnem nostram cape supellectilem,
Ut abeamus: Numquam me memini aliquem magis
Vidisse perditum, atque hic Mercator est,
Apud quem furiae, cunctique cacodaemones
Totos tam cervicose desident dies,
Ut sacris ne rebus nec verbis pareant.
MER. Heus Paroche, quid agis? Tune vir es eiusmodi,
Qui
[Gap desc: greek word]
sit propter ventris tonitrua?
Mane obsecro. PA. Temet curato. Iam vale.
MER. Neme relinquas ante peractam fabulam.
PA. Peragat alius, nullum est mihi hic vadimonium.
MER. Ubi est nunc, qui promittebat se suam animam
Pro me daturum pignori? PA. Certissima
Satanae praeda es propter peccata plurima.
Is te obfirmato hercule praestolatur animo.
MER. Et hanc mihi consolationem praedicas?
PA. Etiam. Vale. Tu perge, quid cessas? Sequar.
MER. Abi, ut fractis cruribus, in crastinum simul
Ad inferos descendas. Iam iam funditus
Interii. O me ter et quater miserrimum,
Cui in cunctis auxilii nil est hominibus.


image: s062

Satanas observat, vexat Conscientia,
Tantum superest locum ut mihi quaeram apud inferos.
SA. Recte profecto haec orditur tibi cantio.
Ecquid nunc speras? Ecqua alia praesidia habes?
Me bellatorem strenuum; qui podice
Ductores in quos sperabas devicerim!
Sed quando abier unt, et me abire tempus est:
Tu hunc interea exerceto et servato probe,
Ne quis callidus e manibus eum eximat meis.
Audis quae dico? CON. Audio. SAT. Curato ergo. Statim
Ego perfectis quae restant revortar huc.

CHORUS.

Ille ter prorsus miser est quaterque,
Cui salus et spes tenues in auras
Cedit edocto male sana tantum
Dogmata Papae.
Is suis stulte meritis superbit,
Immemor casus veteris gygantum,
Se sua credens probitate caelum
Scandere posse.
Tendit huc vires animique totos
Impetus, per se ut placeat, satisque
Legibus cunctis faciat nihilque
Viribus obstet.
Si videt nondum satis esse factum,
Moxnovos cultus operumque vanas


image: s063

Cogitat formas quibus absque verbo
Diluat iram.
Querit et numis opibusque frustra
Debitas pravis superare poenas,
Et velut iustus nihil extimere
Iudicis iram.
Sole sed postquam tenebris remotis
Cernitur rectum simul atque pravum:
Tum tumor fictus species que recti
Solvitur omnis.
Et gravis tantum manet ira insti
Iudicis, qui non operum movetur
Cautus aspectu, positae sed urget
Intima legis.
Quo licet nullis penetrare factis.
Congrui cedit celebrisque falsi
Fama Condigni, pereuntque quosnon
Gratia servat.
Iussa silegis faceremus, atque
In DEI verbo stabilis foret meus:
Nec tamen nostris sequeretur ulla
Gloriafactis.
Iam ceos quum lex agat universos,
Inque diversum caro flectat haerens:
Nullus ex factis aliis salutem
Adfore speret.
CHRISTUS est finis positus salutis
Solus, et legis Colophon fideli,
Absque quo nulli bene facta prosunt
Totius orbis.


image: s064

ACTUS TERTIUS.

MICHAEL. PAULUS.

INterras ire Paule te CHRISTUS iubet.
PAUL. Quamobrem? MICH. Dicam. Mercator quidam inferis
Propinquat peccatorum pressus pondere.
Illum decretum est revocare, ut caelestibus
Iungatur potius. Oportet ergo eum instrui
Dum in vivis est, et sana doctrina et fide,
Queratur Satanas ne quam vim fieri sibi.
Ut quod iustum est iuste exequatur scilicet.
PA. Rectum isthuc. Sed quid illuc me mitti est opus?
Quasi non regnet doctorum ubique copia,
Ninilque vigilent aut curent Episcopi?
MIC. Episcopi opes curant, equos, scorta et canes.
Cum doctrina nullum illis est commercium.
At doctorum ora quaestum sapiunt omnium.
Quos nugatores quam doctores verius
Dicas, ita Papatus pervertit omnia.
PA. Hem Papatus, quod isthuc animantis genus?
MIC. Sedes est Antichristi et Babylonis
[Gap desc: greek word]
.
Ab huius doctoribus et ille doctus est,
Nimirum quo solertius petat inferos,
Secumque ad iudicium humanas sordes ferat.
Opus est ergo ut aliter instituatur, si modo
Dignus (ut in fatis est) nostro consortio,
Sit habendus. Quare abi, et ut nosti illum perdoce.


image: s065

PA. Magnum sed illud est negotium, malis
Per omnem aetatem imbutos doctrinis, et in
Paternis usque inveteratos vestigiis,
Persuadere ut dediscant funditus omnia, et
Doctrinis aures praebeant melioribus.
MIC. Scit CHRISTUS, et suo illum afflabit Spiritu,
Ne aut desperet, doctrinamve tuam respuat.
PA. Oportet prorsus. Nam isthoc aiunt tempore

[Gap desc: greek word]
quoddam vivere hominum genus.
MIC. Ita est. Sed abi. PA. Solus ne? MIC. Ut vis: Aut si lubet
Cosmas medicus te comitetur, iubet. PA. Probe.
Is perquam utilis erit ad ministerium mihi.
Vah, quod fere oblitus eram, Ubi habitat ille,
Ais, Mercator? ne errandum sit hospiti.
MIC. Accede huc. Amplam illam in foro illo num vides quem
Domum? PA. Nondum. MICH. Indicem observa. Certe ostium
Illud miniatum et apertum perspicis? PA. Etiam,
Num illic habet? MIC. Tenes, propera, nox imminet.

SCENA SECUNDA.

MERCATOR. CONSCIENTIA.

NAe prorsus (intelligo) meum in caput infima
Et summa coniurarunt, cui nihil est spei.
Nil auxilii, nil praesidii, nil remedii.
Nihil salutis in creatis omnibus.
Opinione citius terris avocor,


image: s066

Opes relinquunt, compedibus vinctum est lucrum.
Medici vitam desperarunt meam. Interim
Corpus peste uritur, animus horret Iudicem.
Peccata gravant, divexat Conscientia,
Satanas oppedit me rapturus ad inferos,
Peccatorum meorum vincens codice.
Sentio profecto quid sit esse perditum, et
Descendere ad inferos, et peccatis premi.
Parochus relicto me sub cultro perfidus
Fugit, dum se nil adversus cacodaemonem
Perspexit posse. Quo me vortam nescio,
Quem implorem? Suppetiae unde aut praesidia mihi?
Certe video desperandum esse fortiter,
Nec hianti ore salutem quaerendam a perdito.
At Papae, quam lenis me afflavit spiritus,
Revocor ex inferis, spesque redit denuo,
Et excitatur animus ad orandum Deum.
Ad illum me convertam, quandoquidem mihi
Omnes creaturae negaverunt opem.
Hem, ut hactenus numquam Dei fui memor?
Certe sentio Dei me afflari Spiritu.
Sed quid ad hoc tandem dicis Conscientia?
Num et a Deo nil esse auxilii dicere
Audes? CON. Qui dicam, quum ille possit omnia.
ME. Salvabor igitur? CON. Non contradico, velit
Modo. ME. Credo velle. Nam me iussit Spiritus
Sperare. Peccatoris mortem haud vult Deus.
CON. Mutesco. Tesalvo, salvabor et una ego.
ME. Praestolabor proinde omnipotentis manum.


image: s067

SCENA TERTIA.

COSMAS. PAULUS.

IUSSIT ne Magister? PA. Iussit. Quoties vis tibi
Dici? Accipe pixides et alexipharmaca.
Albi praesertim helleboritres sume uncias.
CON. Cui rei tantum? PA. Praestat superesse, quam
Deesse. COS. Scio. PA. Ageergo ocyus [Reg: ocius] ut eamus hinc.

SCENA QUARTA.

MERCATOR. PAULUS. COSMAS. CONSCIENTIA.

SAtanas abiit, quiescit Conscientia,
Nec quis quam est, qui me peccatorum commonet,
Potio catapotiaque partes agunt suas.
Supercilia eriguntur, et ante oculos mihi
Ingens bonorum operum obversatur copia,
Propter quae etiam me afflatum Spiritu autumo,
Siquidem opera bona magni habentur ponderis
Apud Deum, nec pastor docuit perperam.
PA. Hae sunt aedes, nisi forte intellexi male.
Ingrediamur, patent fores. COS. I prae sequar.
ME. Dictum Planudis esse verum cerno,
[Gap desc: greek word]


[Gap desc: greek words]

Sed heu vultu me tristi Conscientia
Iterum aspicit, et Satanae recordor codicis.


image: s068

At aliquis ingreditur. PA. Salve Mercator. ME. O
Si possim. Sed qui estis, quidque adfertis novi?
PA. Qui simus postea scies, iam hoc accipe.
Ad te peccatis atque pestilentibus
Doctrinis pressum et irretitum venimus
ACHRISTO missi, qui est dignatus perditum
Terespicere. MER. Propter bona fortassis opera?
PA. Audis Cosma, quonam iste teneatur malo?
CON. Satis quidem dictum est intelligentibus.
PA. Nequaquam Mercator, neque isthuc sentias.
Gratuito te favore ille atque gratia
Respexit, quibus etiam in illo ipso scilicet
Munde ante constitutionem electus es.
Sed hoc agamus. Quia respexitte, adsumus,
Ut cura et doctrina sana imbutus, iter ad
Caelum et caelestium teneas consortium.
MER. Id percupio. PA. Primum autem isthuc scire volumus,
An intellectum nobis captivum dare (re volumus,
Velis tuum, et nostro parere iussui.
MER. Quia a CHRISTO vos advenire dicitis,
Non intellectum tantummodo vobis meum.
Interna sed et externa vobis omnia
Permitto. Curate et docete quodlibet;
Ut peccatorum me exoneretis sarcina.
Quibus crucior et divexor miserrime.
Et a Satana simul et a Conscientia.
Ut non longe absim ab inferorum faucibus.
Quidquid dixeritis strenue parebitur.
PA. Hunc animum etiam caelestis tibi dedit Pater.


image: s069

Neque talem hominum superba tulerunt germina.
Neque alioqui morbus, quo te animadvertimus
Teneri, in hanc deducit te sententiam.
Quia ergo CHRISTO et nobis te tuaque omnia
Permittis, tibi iam iam consultum credito.
Age primum quid doleat, et quid molestiae
Sustineas, nobis diligenter explices.
Unde sciamus quo sanari possis modo.
MER. Affligor peccatis, et iam alterum pedem
In cymba habeo Charontis, et me perditum
Agnosco. PA. Primum sanitatis obtines
Gradum, quum peccatis te agnoscis perditum.
Sed habes ne aliquid interni atque latentis mali.
Quod nostrae curae atqui, operae adversari queat?
MER. Nil quodsciam. PA. Scrutare iterum atque iterum. MER. Nihil
Quod sentiam, nisi quod sum semiperditus.
PA. Cur tollis dimidium, neque prorsus perditum
Fateris, quod tamen fatebare antea?
MER. Terrebar peccatorum multitudine
Prius. Nam peccata quoties considero,
Inficiari haud queo me plane esse perditum.
Quum autem occurrit, quod iussus sum sperare, tum in
Memoriam extemplo bona veniunt opera mihi.
Ex quibus omnino me periisse haud dicere
Ausim. Quippe DEUS illa quum respexerit:
Cur non mihi profutura credam plurimum,
Et ad salutem et promerendam gratiam?


image: s070

PA. Ille ipse morbus est, quo te animadvertimus,
Simulatque sumus ingressi, occulte deprimi.
MER. Quonam? PA. Latentis aliquid monstri confoves.
Et nescio qua tumes operum fiducia.
ME. Si isthuc est morbus, morbus est levissimus.
PA. Imo (ne erres) gravissimus, ME. Nihil tamen
Sentio. PA. Eores in maiori est discrimine.
Leniter et tacite serpit hoc malum, quo ad
Concretum et roboratum corpus et animam
Perdit tandem. ME. Ita ne? PA. Nil est exploratius.
Accede Cosma, et (ut seis) tactu arterias
Explora. Cos. Hem nullus inest vitalis Spiritus.
PA. Quid ais? Co. Rem ipsam. Vix nunc tandem lentissimus
Sentitur pulsus. PA. Propera ergo quantum potes.
Co. Servastine urinam, ut de morbo certius
Possimus iudicare? ME. Non. Co. At iam cito
In vas quoddam vitreum cape. ME. Siquidem ita opus est,
En hic habes. Co. Deum immortalem, quid mali
Video? Responde. Ecquam sumpsisti nuper ab
Indocto potionem? ME. Sumpsi, At qui dedit
Pulchre sibi videbatur doctus. Co. Res probat.
Num devorasti etiam catapotia? ME. plurima.
Co. Cuius coloris erant? ME. A longe candida
Videbantur, sed qui propius inspexerat,
Recocta pice erant atriora. Co. Intelligo,
Urinae prorsus iudicium accedittuum.
Ecquid tibi intestina dolent? ME. Non admodum.


image: s071

Co. Rigent vero erigunturque supercilia? ME. Nae
Ita ut vix oculos possim claudere. Co. Ecce, quid
Venter? Num intumuit? ME. Aliquantum. Co. Sine videam.
Hui aliquantum hoc? Aut hodie eris puerpera,
Rumpere medius. Humc mihi tumorem inspice
Paule. PA. Est profecto ingems. Quo pacto perdite aut
Tantum tibi libuit mali silentio
Tegere? ME. Quia nihil attulit molestiae,
Sed hoc tumore, dolorem cordis vincere
Me posse speravi. PA. Quasi oleo incendium
Restinguere posse speres. Dic verum. Malis
Hic ortus est tumor persuasionibus?
MER. Imo optimis, quantum ego reor. PA. Num cordis hoc
Cruciatus minuitur? ME. Etiam. Conscientia
Tacente et absente Satana. PA. Praesente quid?
ME. Non tanti facit istum tumorem, sed duplo
Eo me perditiorem asserit. PA. Haud fallitur
Quid si redeat. ME. Rapturus est ad inferos.
Cacodaemones ait obesis atque tumidis
Impense delectari. PA. Recte praedicat.
Nam iniquitati in caelis nullus estlocus,
Nec obesi angustam per portam ingredi queune.
Quando igitur hoc tumore Satanae non potes
Resistere, neque ullo pacto caelum ingredi,
In primis deponendus est, quo facilius
Cordis dein dolores sedari queant.
Tu fac nobis in hoc aliisque obtemperes.


image: s072

MER. Libenter, siquidem ad salutem pertinet,
Nihilque contradicit Conscientia.
Quid ais tu? Hunc volo tumorem iam deponere.
CON. Sapis. Nam eo, ut praedixi tibi antea,
Nil consequere aliud quam ut celerius et facilius
Damnatus ad inferorum centrum permees.
PA. Non solet haec rectis adversari suasibus,
Quantum quidem audio. MER. At prius nimis fuit
Incommoda et molesta, quasi ex industria
Cum Satana in interitum coniurasset meum.
CON. Ne numc quidem quiescerem esse molesta, ni
Te tandem respici a DEO animadverterem.
PA. Tace paulisper. Ante Cosma quam hunc ego
Sanis, ut est mandatum, instruo sermonibus,
Purgari placet, ut ventris subsidat tumor,
Animusque ad sanam doctrinam fiat capax.
Cos. Sic ordo rerum postulat. Sed vix tribus
Tantus tumor hellebori poterit tolli unciis.
PA. Ettu nimium putabas. COS. Num quid vini adest?
MER. Isthic apudte in cyatho. COS. Heus puer, absynthii
Virentis clam duos adferto manipulos.
PA. Cui rei? COS. Ut exprimatur succus, quam simul
Cum helloboro sumet in vino. PA. Mirabilis
Haec temperatura est. COS. Morbo mirabili
Quaerenda temperatura est mirabilis.
PA. Intelligo. Habes. Matura. Co. Haud in me erit mora.
Hoctotum est ebibendum Mercator tibi, ut
Purgeris, desinatque hic monstrosus tumor.


image: s073

MER. Herbis isthaec potio mixta est acheronticis.
Adeo dirus et acerbus exhalat odor. Haud
Potero bibere. COS. Forti audendum est animo: Malo
Nodo malus (ut aiunt) cuneus quaerendus est.
PA. Clausis Mercator uno haustu exorbeto oclis.
Euge audacter. Nuncego virum te iudico.
MER. Eheu, quamto in ventrem descendit murmure,
PA. Iam nunc Mercat or ambas aures arrige, ut
Sumptae vim potionis animo intelligas.
Ne corpus solum sed et expurgetur animus,
A pernitiosis quis laboras sordibus.
Conceptaque penitus operum fiducia.
Quae bona DEO placeant opera lex perdocet,
Ut ea quivis scire valeat compendio.
Hominum ne ulla adferatur excusatio,
Placita se velle facere, sed nescire, quid
Aut quo pacto factum DEO placeat. Satis
In lege officia erga DEUM atque proximum,
Etiam nostro corde ostenduntur iudice.
Quibus vetuit quidquam addi sive detrahi.
Scilicet accurate sunt ostensa omnia.
Porro, multis in legem homines peccant modis.
Primo quidem, quod legis altitudinem,
Neque suam humilit atem humanus cernit animus.
Unde suis legem sperat posse viribus
Se implere, caelumque digitis contingere.
Haec autem, si quae alia, est immensa coecitas.
Nec coecitas solum sed et superbia.


image: s074

Qua caro sibi divinam arrogat potentiam,
Infirmitatem nec propriam considerat,
Opinioni autem huic (ne me forsan putes
Fingere, carnive immerito facere iniuriam)
Sanctorum auctoritas reclamat omnium,
Quis nemo sanus in hac re deroget fidem.
Et singulorum iam nunc testimonia
Recitarem, nisi brevitas obstaret temporis,
Etenim omnes ore in hoc uno consentiunt,
Quod peccatores sint, nec fecerint satis
Carnalibus pressi oneribus, legi DEI.
Quare iudicium deprecantur, nec volunt
Operibus freti cum DEO contendere,
Quin semetipsos damnant atque iudicant,
Divinae ut gratiae relinquatur locus.
Si huius sunt sancti autem (ut constat) sententiae,
Alios sentire aliud summum est piaculum.
Quod falsa nec DEO ferenda gloria
Inflantur, et caeli meritis fastigium
Superare seu condigne sive congrue
Se posse putant, suisque fruuntur somniis.
Deinde, consequitur et error pertinax
Quorundam, qui sibi videntur sanctuli,
Quandoquidem humanas tanti vires aestimant
Ut legem implere possint, huc dementiae
Veniunt, quasi iustificatio suis operibus
Promereatur, peccatorumque remissio
Ex meritis et propria iustitia pendeat.
Hinc multiplicant opera, praeceptis se et alios


image: s075

Excogitatis propria onerant industria,
Relictis interim post terga legibus,
Quibus se debent occupare, qui DEO
Servire velint. Demum usu venit, ut dum probe
Se iustificatos arbitrantur operibus
Aut lege, gehennae mancipentur ignibus.
Nam nulla ex lege, nullis ex meritis, neque
Factis apud Deum iustificantur homines.
Huius rei efficax est testimonium
Mors CHRISTI, quae humanarum plenis tibiis
Declarat imbecillitatem virium.
Neque Dei lex isthoc munere fungi potest,
Ut iustificet, quum semper homines arguat
Esse reos, itaeque et maledictionibus
Obnoxios. Hoc est, quod Moses filios
Israel ad Iordanis usque terminos
Perduxit tantum, nec Iordanem transiit,
Nec terram promissam potuit attingere.
Sic damnantur, nec vitae attingunt praemia,
Nec iusti esse queunt, operum qui fiducia
Laborant, et praeter leges norunt nihil,
Dei quo gratia impetrari possiet.
Quamobrem Mercator, si quibus unquam es malis
Imbutus opinionibus, actutum datae
Virtute potionis et Verbi DEI
Radicitus evomas suadeo. ME. Iam nauseo
Hercule. PA. Stulte nimis et perverse sentiunt,
Qui, quod divinae legi eiusque operibus est
Negatum, id humanis affingunt somniis.


image: s076

MER. Porgite mihi pelvim obsecro. PA. Abominabilis.
Est Domino omnis virtutum humanarum tumor.
MER. Dirumpor miser, adeo duae velut acies
In ventre concurrunt meo fortissime.
Hem vicit pars una et insequitur alteram.
PA. Tene pelvim Cosma, ego apprehendam synciput.
MER. Mooc. PA. Vome audacter. ME. Mooc. Mooc. PA. Papae.
Quid video? Peregrinationes et preces,
Eleemosynas, ieiunia, indulgentias,
Una evomuit. ME. Oh oh, gulam mihi pervelim
Dari ampliorem. Moc. Mooc. Cos. Digitos duos
Insere. MER. Moc. Cos. Ecce iam. Oh, quid isthuc obsecro?
Candelae magnae et plurimae, diplomata,
Vestes sacrae, toti calices, et integra
Altaria prodennt, et bini calcei
Duplicatis soleis. PA. Hem quid hominis es? Papae.
Qui ita saburratus iter ad caelos ingredi
Te posse putasti? Cos. Mirum hercule spectaculum.
Sed quid sibi Mercator voluere calcei?
MER. Ad templa frequenter eundo illos attriveram.
Cuius rei volui extare testimonium.
PA. Quam diligentes sunt iam mortales, suis
In factis ponderandis? quasi non centies
Malorum numerus superet benefacta omnia.
ME. Vae misero mihi, dispereo totus. Moc. Mooc.
Heu stomachi fundamentum plane invertitur.


image: s077

PA. Confide. MER. Mooc. Cos. Vah quam in fundo atque in intimis
Habitarunt isthaec. Missae sunt et Vigiliae,
Psalteria, et patronorum fiducia.
MER. Mooc. Cos. Quid isthuc Paule, quod geniminibus
Viperarum simile prodit? PA. Sunttam aliena quam
Propria merita. Co. DEUM immortalem Paule, quae
Tanta hominum est dementia, tam frivola ut vorent,
Aut comminiscantur? PA. Satanae plantaria
Et Antichristi Cosma doctrinam vides.
Quam iam universis ferme insevit cordibus.
Quid ais Mercator, Ecquid sentis reliquum
Quod non evomueris? ME. Nihil, nisi viscera
Etiam evomenda sunt. PA. Viscera curet alius.
Nobis adversus Antichristi dogmata,
Adeoque perversam contra fiduciam
Negotium est MER. Nullo laboro dogmate.
Hei misero venter inanitate murmurat.
PA. Ne timeas. Heus Cosma. Ventrem arbitror satis
Iam purgatum. Cunctus enim subsedit tumor.
Sed adhuctrucibus et elatis oculis manet.
Cos. Verum est. PA. Quamobrem mihi purgandum etiam caput
Cerebrumque videtur, Ergo, ut scis, nasturcio, aut
Alio quodam medicamine facut sternuat.
Cos. Istud non magnam postulat scientiam.
Mox fecero. Admove nares, et Spiritum
Attrahe. Recte. Hoc modo una et pectus etcaput
Purgabuntur. Oculos claude atque synciput


image: s078

Manu altera tene. Hui quam fortiter. ME. Hei mihi
Cerebrum exquassatur. Cos. Iam numc arcte e naribus
Mucum emunge. Ohe, multas meritorum et operum
Bonorum emunxit opiniones. PA. Optime est.
Sciebam prorsus aliquid in cerebro mali
Residere. Supercilia resecato forpice.
Sic satis. Oculi iam atque supercilia recte habent.
ME. Me miserum, ut tenuis atque exuccus, et nihil
Quam syphar hominis vestra sum factus opera.
Ne cerebrum me quidem iam habere iudico.
Neque quidquam humanarum in me restat virium,
Adeo me elumbem constitnit purgatio.
Iam iam profecto per foramen acus iter
Si mihi sit agendum, facilime confecero.
PA. Ad caelum ituros tales esse convenit.
Sed age dic mihi, quid nunc de te verissime
Dicere habes? ME. Id quod dixi, sed nec mentiar,
Si me omnium qui vivunt perditissimum
Dixero. PA. Recte. Ecqua praesidia salutis aut
In temetipso, aut in creatis omnibus
Nosti? ME. Nulla. Sed adversantur mihi omnia.
PA. Si igitur tibi contingat salus, num e gratia
Dices aut ex meritis tuis contingere?
ME. Ex gratia prorsus. PA. Quid ex meritis tibi
Deberi ais? MER. Ut non unus me Cerberus
Devoret. PA. At iustitias tuas quanti aestimas?
ME. Ah tantidem quanti stercus. PA. Iuste aestimas.
Nihil ergo gloriaris, sed te perditum
Plane agnoscis, etiam si haberes omnia


image: s079

Monachorum ettotius mundi opera atque merita?
ME. Eo magis essem perditus. PA. Hinc te colligo
Ab humanis plane expurgatum sordibus,
Et esse divinae capacem gratiae.
Vis liber esse a peccatis et consequi
Salutem? ME. Volo. PA. Vis expeditam ad hoc viam?
ME. Volo. PA. Crede ergo in Iesum Christum et salvabere.
ME. Quid de illo credam? PA. Quod pro peccatis tuis
Sit mortuus, et resurrexerit, ut innocens
Et iustus habereris coram Deo. Is tua
Iustitia, sanctificatio et redemptio est.
ME. Nunquid tu his contradicis Conscientia?
CON. Quis divinis contradicat sermonibus?
Quin et peccatorum obliviscor omnium.
ME. Sed Satanae codex mihi molestus est nimis.
PA. Mortem Iesu Christi Satanae furoribus
Et peccatis, magna opponas fiducia.
Numquam poterit accusare electos Dei,
Quos Christi viderit conspersos sanguine.
ME. His dictis (sentio) suffragatur Spiritus,
Qui cordi illabitur meo, et fiducia
Simul et amore erga caelestem implet patrem.
PA. Isthuctene. Satis ad salutem instructus es.
Dei duntaxat te commendes gratiae,
Ut perficiat quod in te coepit opus bonum.
ME. O quantam conspicor salutis copiam!
Quam vultu me benigno respicit Pater?
Quam et hilari vultu me iam Conscientia


image: s080

Aspicit? PA. Isthaec credentis animi indicia sunt.
Proinde perge. Satis in CHRISTO dives es,
Satis iustus, satisque tutus ab inferis.
Quia igitur isthaec te credere cognoscimus:
Effecimus id, cuius sumus ad te gratia
Missi. ME. Credo CHRISTUM iusticiam omnem meam
Esse, eiusque opera me a peccatis liberum.
At vobis merito magnas habeo gratias.
Quod et istud me docuistis, et a prioribus
Pravis doctrinis animum expurgastis meum.
Quibus me oneratum etinflatum, semper tamen
Propter peccata momordit Conscientia.
Ea nunc quiescit, neque me accusat ut prius.
Divinae scilicet concedens gratiae:
Hac pacata, nihil etiam Satanae mihi
Formidabilis erit codex. In hac fide
Neque inferorum portas extimescam ego.
PA. In unum CHRISTUM colloca fiduciam.
Quod contra omnia mala erit alexi pharmacum.
Nobis ad superos redeundum est, et interim
Etiam at que etiam cave, ne quis fallaciis
Hanc tibi fidei simplicitatem contaminet.
MER. Meminero et faciam. PA. Nos abimus iam,
ME. Pergite feliciter. Iam tandem sentio
Quid inter hominum commenta et Verbum DEI vale.
Intersit, et DEI quid possit gratia,
In servandis hominibus, qui alioqui suis
Cunctis viribus ad inferos descenderent.
Redeat nunc Lyochares, aut Satanae vel decem


image: s081

Animo securo et tranquillo moriar, satis
Sciens DEI me servatum iri dextera.

CHORUS.

Quae tanta mundum vexat inertia?
Quousque tandem lumina perdidit?
Ut nesciat rectum atque pravum,
Nec bonanec mala rite cernat?
Magnis requirit frivola sumptibus.
Artesque caute discit inutiles,
Et utiles post terga linquit,
Haud opibus totidem parandas.
Quid non agit pro corpore debili
Sanove? Qua non sollicitudine
Victus laborat comparandi,
Seque suosque fovens benigne?
Cur non eodem sollicitus modo est
Aut cur laboris cessat et ingeni
Vigor, futura pro salute, et
Praesidiis animae quietis?
Si artes quis omnes atque scientias
Perdiscat, isthic vivet et ingeni
Fructus quidem carpet suaves.
Corporeos tamen et caducos.
Hoc iura quaerunt, hoc medici volunt.
Hoc rethores, hoc artifices simul
Spectant, scopum omnes hunc labores
Terrigenum inspiciant oportet.
Fiunt probe, nec dicimus amplius.


image: s082

At nulla pax est cordibus impiis,
Nec doctus indoctusve saevi.
Rumpere vincla potest tyranni.
Non rhetores, non hoc medici docent,
Non iurium solertia multiplex,
Nec principis mundi furores
Grammatici moderari possunt.
Verum e supernis ni doceat Pater,
Christumque nobis Spiritus inserat,
Frustra laborat mundus omnis
In superas penetrare sedes.
Constat. Tamen non pectora pandimus,
Nec sustinemus scire, quid a Patre
Demissus edoctusque narret
Filius, ille redemptor orbis.
Pars illius verbum exitiabili
Repellit ira et persequitur male
Sub haeresis nota, nihil qua
Sors tulerit magis expiandum.
At pars veterno turpiter incubant,
Sus deque censent quid doceat DEUS.
Si suppetit vini panisque
Copia, sat sibi sunt beati.
Pars magna quaedam scandala subserunt,
Deique verbum in ludibriis habent,
Et ut sonet numquam se iniquo
Haud perhibent animo daturos.
Absque hoc tamen nil cetera proderunt,
Curae nihil, nil et sapientia


image: s083

Prodest, nec ullae artes dolique
Iudicis effugient ab ira.
Sic magna iuste pars hominum perit,
Et sempiternis uritur ignibus.
Nam nescit et nescire verbum
Et manibus pedibusque curat.

ACTUS QUARTUS.

LYOCHARES. PRINCEPS. EPISCOPUS, FRANCISCANUS.

HVI ite, ite, properate, vix testudinis
Inceditis gressu, magis nec repperi
Tardos. Num etiam post moftem vos podagra tenet?
PRI. Non o bone, Num volare nos tot sarcinis
Onustos posse putas? LY. Quae ergo dementia
Adegit, tantam vos ferre supellectilem?
EP. Quasi nescias nos ad iudicium pergere. LY. Scio
Equidem isthuc. Sed quid ad iudicium pertinet,
Altaria, templa, sacella, monasteria, precum
Ingentes codices, cucullos, et alia
Tam ridicula quam inania ferre, lentius
Ut conficiatis iter? PR. Nae tu imperitus es
Papisticae doctrinae. LY. Qui sic? PR: Iudicem his
Placare volumus donis et corrumpere.
LY. Quid, Iudicem? PR. Ita inquam. LY. Facinus egregium hercule.


image: s084

EP. Equidem profecto si sapis, hunc non audies.
Quippe, ut videtur, non est Theologus. FRA. Neque, [(transcriber); sic: .]
Ut arbitror, Scotum aut Alexandrum de Ales,
Aut Bonaventuram, aut Angelum, aut Thomam, aut Capram,
Aut illos qui iam sunt doctrinae Principes
Emserum, Vitzelium, Coclear et Eccium,

[Gap desc: greek words]
unquam trivit. Namque si
Secus esset, sciret certo causas ordine,
Ob quas talia salvandis huc ferenda sint.
LY. Vah, tu mihi videris sapere, Sed promove
Gradum, nisi mavis sustinere verbera.
Cum Satana disputato coram iudice.
Non memini quando alios unquam citaverim
Aeque hydropicos et podagrosos, aut plura qui
Et grandiora ad iudicium gestaverint,
Quorumve ita maestae fuerint Conscientiae.
Vos, (ni fallor) peregregie peribitis.
Nam et obesi estis gravesque et Horco plurimum
Supellectilis adfertis. Quare ut fortius
Vos possidere laboret Satanas nil opus.
Suapte enim natura ad centrum gravia se
Movent. EP. Ne curato. Nil est periculi.
Nullius Satanae formidamus impetus.
LY. Macte excelso animo. Quid frustra stultus ego pro
Vobis timeo? Iam hoc me loci opperimini.
Divortar huc, paulisper, mox revenero.


image: s085

SCENA SECUNDA

PRINCEPS, EPISCOPUS, FRANCISCANUS.

ILLE hinc abiit truculentus noster carnifex.
Ecquid animadvertistis illum pendere
Nostrum apparatum parvi, imo nihili prope.
EP. Animadvertimus. Ad desperandum nos lubens
Suis dictis perduceret. Sed nihil agit.
PR. Quin et convicia dixit perituris quasi.
EP. DEO nos acceptos fore non intelligit.
FRA. Hoc agit (in mundo quod sycophantae plurimi ut
Nos iurgiis a recto deiiceret statu.
Utque maledicis dictis exterriti, omnia
Relinqueremus impedimenta et sarcinas,
Vacuique appareremus coram Iudice, et
Salutis omnem abiiceremus fiduciam.
PR. Mihi hercle commovit animum, spemque minuit.
EP. Cave sodes, ut quid genio auscultes malo.
FRA. Cedo, quis te instruxit morituroque adfuit?
PR. Tui ordinis Seraphici venerandus Pater.
Is haec imposuit, et his me iussit fidere.
Gregaliumque suorum meritis et bonis
Operibus gravidum praegnantemque reddidit.
Ita ut perspicis. FRA. Instructus es ad vitam satis.
Cave faxis ut abicias temere quidpiam.
Nam et nos res ferimus ad iudicium eiusmodi, et
Speramus nobis profuturas admodum.


image: s086

Nam suprema haec Papatus est instructio.
EP. Suprema et optima est. PR. Videtur hercule
Siquidem et meus instructor se aliam confessus est
Nescire armaturam, alioqui doctissimus.
Sed, (amabo) quia sors nos coniunxit ad hociter,
Idemque iudicium citati accedimus,
Nostrum unusquisque dicat, qua fiducia
Prae ceteris fretus confidat Iudicem
Fore placatum. In quibusdam nos video pares,
At rursus in quibusdam valde dispares.
Aeque tumemus omnes, aeque sarcina
In tergo est compacta et constricta fortiter
Nostrum unicuique. Meam mihi quidem mala
Imposuit quae sequitur me Conscientia.
Quo pacto et vestras vobis impositas reor.
Maestae quoque suntnostrae omnes Conscientiae,
Similiter et terram intuentur cernuae.
Ceterum in armatura magna est diversitas.
FRA. Nihil est absurdum. Quid? Pictos in pariete
Numquamne vidisti Divos? PR. Saepissime.
ER. Vidisti certe alium alio ornatum modo,
Petrum clavibus, Ioannem calice, libris
Augustinum, Paulum gladio, Laurentium
Craticula, Lapidibus Stephanum, Dominicum
Lupo et face, quinque Franciscum vulneribus, ut
Interim equites totos cataphractos taceam, Ita
Etiam inter nos non miranda est diversitas.
PR. Intelligio. Sed meam vobis fiduciam
Iam exponam. EP. Hic sumus, Expone. PR: Praeter bona opera


image: s087

Quae magna summa emi, et praeter sumptus, quibus
Templa et coenobia construxi, et praeter alia
Quae magna spe suffarcinatus adfero,
Summa spes est in Pontificis diplomate.
Quo mihi peccatorum omnium remissio
Etiam plumbo firmata est. EP. Spem bonam obtines
At mihi praeter cetera bicipiti in infula, et
Empto bis quindecim aureorum milibus
In pallio spes est, et ea quidem optima.
Etenim haec me testabuntur ex caelestibus
Esse, et non vulgari exornandum gloria.
PR. Quia spei non adversaris meae, neque
Ego tuae adversabor. Per me ita pergas licet.
Cui tu Franciscane fidis maxime?
FR. Ego? Me vobis praecursum esse arbitror
Albis equis EP. Tu? Qua quaeso fiducia?
FR. Religionis, paupertatis, castitatis, et
Obedientiae, in quibus est perfectio.
Cucullo tamen isthoc fido prae ceteris,
In quo impossibile est ut damnetur quispiam.
Ut a Deo promissum est Seraphico Patri.
PR. Papae Tantane latet in vestitu sanctitas?
FR. Prorsus. Neque hoc Coclear nec Eccius negamt,
Et si utilia suadenti inducitis animum
Obtemperare, faxo ut eisdem utamini
Mecum praesidiis. EP. Cupimus, ut et pro isto loquar
FR. Inclinate ergo capita, ut vestis vos sacra
Obumbret. Sic satis. Iam nunc omnes simul
Eadem adversus Satanam spe pugnabimus.


image: s088

Hoc uno confirmastis vestra opera omnia,
Ut apud DEUM quam plurimum valitura sint.
EP. Ita ne tandem? FRA. Nihil est hoc certo certius.
PR. At quis nostram in iudicio causam acturus est?
FR. Quis nisi patroni, quos quisque ex Divis habet.
Quos delegisti tibi? PRI. Matrem ipsam Iudicis,
Et Ioannem Baptistam. FRA. Insignes hercule.
Et eos ipsos qui utrinque assistent Iudici.
Si qua modo habenda est hic fides pictoribus.
EP. At ego Petro me et mea commisi Apostolo.
PR. Soline? EP. Ita. Potens est in caeli curia,
Ipsasque claves ad caeli portas habet.
Ut possit intromittere quando et quem velit.
FRA. Ita etiam me Francisco soli credidi.
Qui pro me semper quinque gestat vulnera.
Quibus valet quod divorum nemo valet.
Sed cur cessat redire Lyochares, ut hinc
Eamus ad merita et condigna gaudia.
PR. Non video cur nobis properandum etiam sret.
Cui pereundum est, satis mature deperit
Vel vesperi. FRA. Quid hominis es? Si nos salus
Falleret, haud scio quo non pacto omnes falleret.

SCENA TERTIA.

LYOCHARES. MERCATOR.

QUid est Mercator, nondum a Francofordia
Rediisti, MER. Neque vero illuci vi, neque adeo


image: s089

Ire volo, nec in hoc nasus me fugit tuus.
LY. Eia. Quin tu ergo surgis, nam tempus vocat
Ut eamus. ME. Quin tu dicis mihi. Equidem haud moror.
LY. Iam dudum te comites expectant. MER. haud moror.
LY. Age ergo ocyus. MER. Ecce, inquam, me accinctum probe.
I prae sequar. LY. Quid agis? Ita ne ibis vacuus et
Absque supellectili? MER. Non vacuus o bone.
LY. Sume ergo quae sumpturus es. MER. Immo habeo, omnia.
LY. Quaenam? MER. Bonum et tranquillum animum mecum fero, et
Fronte exporrecta una ibit Conscientia.
Cetera mortua suis relinquam mortuis.
LY. Rara avis es, et rara est isthaec sapientia?
Quare ex facto hoctuos comites mirabere.
MER. Quid illi, Num alia quaedam secum deferunt?
LY. Plurima, Sed sequere. MER. Te vero sequor lubens.

SCENA QUARTA.

FRANCISCANUS, PRINCEPS, EPISCOPUS, LYOCHARES, MERCATOR.

SED ecce redit Lyochares festino gradu.
Eumque aequis duo sequuntur passibus.


image: s090

EP. Comites fortasse nostri ad iudicium. FR. Arbitror
PR. Vir est et mulier quaedam. FR. Conscientiam
Viri puto. PR. Si est, nostris ea Conscientiis
Dissimlis est. FR. Qua in re? PR. Rogas? Magnam arguit
Vultus serenitas dissimilitudinem.
FRA. Et nostrae erunt serenae quum perspexerint
Nos omnia vicisse bonis operibus mala. Is
Falso ducitur aliquo fortasse gaudio,
Quod mox rediget iudicium ad maestitu dinem.
PR. Sed nonne videtis, quam ille sit exilis, citus
Vacuusque ab omni onere? FR. Subita praevemtus est
(Ut opinor) morte, aut vino aut in bello occidit,
Nihil unquam habens curansve habere operis boni.
Melior longe nostra est conditio. LY. Illos vides
Tuos comites. ME. Papae Lyochares, dives et
Tumidum sodalitium. Sed Conscientiae
Illorum vah quam nutant astantque tetrice.
LY. Quid nunc agitur? EP. Expectatur. LY. Nunquid placet,
Adduco vobis comitem? EP. Imo hercle perplacet.
ME. Salvete. FR. Nos quidem salvi recte sumus.
Tu ut salvus sis, non etiam curast i probe.
MER. Qui sic? FRA. Cur non tumes? cur nil operis boni
Ad iudicium adfers? MER. Imo vero plurima
Adfero. EP. Nimirum qui es nuce cassa cassior.
ME. Nemo prudens thesaurum in propatulo gerit,
Inque via praesertim obsessa a latronibus.


image: s091

FR. Loqueris forsan hic nobis sententias?
Vaeh tibi. ME. Vaeh vobis hisceque vestris sarcinis.
PR. Mittite male ominari. Dic tu quaeso, cur
Ita vacuus advenias, et cur alio modo
Atque omnes alii, et quam nos instructus sies.
LY. Nihilominus et inter loquendum pergite.
Iam dudum scio Iudex tribunal occupat.
Vobis dico mulis marianis, pergite.
Vos tonsi praecedite nisi vultis verticem
Actutum hac vobis virga prorsus deglubi.
EP. Ne saevi quaesumus, pergemus strenue.
PR. Heus tu, quisquis es ad me concede paululum:
Tenuitatisque tuae mihi edissere modum,
ME. Fui ego ita ut vos tumore insigni praeditus,
Constrictaque erat huc perferenda sarcina
Ex variis et meritis et operibus bonis,
Quae multum in iudicio mihi essent usui,
Sed nescio quo fato, Conscientiam
Molestam sum sortitus ac incommodam,
Quae omni reclamavit meae fiduciae,
Donec spem omnem mihi ademit cum pulvisculo.
LY. Procedite inquam. PR. Quid? Nullam illa sarcinam
Tibi imposuit, ut nobis impositas vides?
ME. Ingentem prorsus, qua me pressit ad inferos,
Sperare nec ullo potui pacto gratiam?
Et iam iam Satanae ultro me volui addicere.
Sed ecce caelesti sum afflatus numine.
EP. Genio aliquo fortasse malo. FR. Ita ut praedicas.


image: s092

PR. Tacete obsecro. MER. Statim aderat Paulus cum optimo
Quodam medico, id quod ex eventu colligo.
PR. Quis ille Paulus? MER. Apoftolus. Ille funditus
Omnem helleboro mihi tumorem depulit.
PR. Quid ais? ME. Evomuiqui, opera magni ponderis.
PR. Apage, haud places, qui bona opera evomueris. FRA. Hunc.
Quod audias, te vehementer miror. PA. Nihil
Periculi est. FR. An etiam nondum intelligis
Haereticum esse? PR. Satis. EP. Mirum ni exustus fuit.
PR. Quid postea? ME. Omnes sunt ablatae sarcinae
Et anteriores et posteriores simul.
Et maiorem in modum exhilarata est tum mea
Quae pone sequitur Conscientia. PR. Quo id modo?
ME. Unius concepta CHRISTI fiducia.
EP. Haereticus te aliquis misere decepit mi homo.
ME. An deceptus sim nescio, pacem me quidem
Sentio adeptum, cunctis abiectis operibus,
Sola fide. FRA. Hem sola fide? MER. Ita inquam. FRA. In pessimum
Ruisti dogma haereticorum haereticissime.
Si Paulus isthuc te docuit, prorsus fuit
Papisticae imperitus sanctimoniae.
Quin si hoc perget docere passim, mox sacro
Romanae sedis percutietur fulmine.
MER. At bruta nihil ille extimescit fulmina.


image: s093

LY. Pergite, quoties vobis dicendum est? Pergite.
EP. Miror, qui nam Paulus tandem revixerit,
Cuius iam olim, doctores nostri et Episcopi, et
Nomen et antiquata ignorarunt dogmata.
Nullumque (quod sciam) in Romana curia
Locum obtinuit. FR. Demiror te isti credere,
Qui aut cerdo fuit, aut, quod credo mage, carnifex.
Aut quid refert, si iam revixit maxime?
Non Christianorum est doctor sed gentium.
Vivat Cocleare et Vicelius et ceteri
Quas iam sors Christianis doctores dedit.
Quosque audiendos de caelo intonuit Pater.
MER. Sclicet. At si tantum armaturae fiditis
Vestrae, cur non erigitis Conscientias,
Minutos terrae etiam observantes calculos?
FRA. Dicam. Fidimus eadem opera et diffidimus.
Nescit enim homo utrum sit dignus amore vel odio.
Ita nos armatura nostra fortes sumus,
Et interim sunt maestae Ccnscientiae.
MER. Mirum prorsus negotium. FRA. Quamvis bene
Speremus propter opera nostra plurima,
Tamen iudicii illae formidant exitum,
Qui semper est incertus. MER. At mihi certus est.
FR. Credo hercle. Nam certissime damnaberis.
LY. Coram Iudice si quid lubet, contendite.
Nunc iter agendum est. Ecce cucullate hoctibi.
Nolo te frustra hic instituisse Academiam.


image: s094

SCENA QUINTA .

SATANAS, FRANCISCANUS, EPISCOPUS, LYOCHARES, PRINCEPS, MERCATOR.

MALE perdat Dens istos sophistas impios,
Quibus die hodierna mane a summo statim
Ad hoc usque diei vocatam operam dedi.
Adeo nihil sine me volunt concludere,
Neque in minimis rebus neque etiam in maximis,
Ideo fortassis, ut si res male cesserit,
Expediant se, atque omnem in me culpam transferant.
Conentur. Ego mea facta tuebor approbe,
Neque fatebor culpam quam numquam fecerim.
Cuius iussu quaeso aut instinctu hodie
Frequentes convenerunt? Quo referente tam
Atrocia inierunt contra verbum DEI
Consilia? Ego hercle meosinspexi codices
Tota nocte, ut quorundam scirem crimina,
Quibus hodie in iudicio adversari volo.
Ut ergo legi et annotavi crimina, e
Vestigio reos perrexi invisere,
Ne quis eos e manibus eriperet meis.
At medio in cursu me Sophistarum vocat
Cohors, sibi ut adessem, magni interesse illud mea
De quo consultando sit habenda concio.
Postquam veni, cognovi tandem quid rei
Esset. Conquesti sunt se Euangelio premi,


image: s095

Nec ad extirpandum quidquam se prioribus
Consiliis proficere, quare se quid novi
Excogitasse aiebant, quod proponere
Vellent, meo ut etiam probarem calculo.
Ita auscultando ac decernendo congrua
Tantum diei contrivimus. Unde metuo
Ne aut iudicium neglexerim, atque nemine
Accusante et contradicente, Iudicis
Meos videam absolutos iam sententia,
Aut recte docti in extremis resipuerint.
Verum faxo sciam tamen quae gesta sint
Curriculo. Extemplo, si est quod metuo, capitulae
Sophistica Spiritus exagitet vertiginis.
Quorum opera tantum mihi periit lucrum.
Evax. Res salvae sunt. Saltare collibet.
Nunc primum ecce venit Lyochares. Omnes probe
Instructos video, et rite mea ex sententia.
FR. Vaeh nobis, recta Satanas obviam venit.
Quo suades fugiamus Lyochares? LY. Quin ego
Ut procedatis suadeo, nisi verbera
Mavultis accipere, quae prolixe dabo.
Non est iam fugiendi nectempus nec locus.
MER. Ubi est tuus her culeus iam animus, ut bestiam hanc
Cooficias et pro te, et pro nobis omnibus?
SA. Cur tam sero venitis electi mei?
Lyochares, cur tam serus? LY. Cum tot oneribus
Hos asinos non citius potui protrudere.
SA. Credo. Hercle me brevi ditissimum fore


image: s096

Video, quum mihi tot quotidie accedant opes.
Sed ubi relictus est Mercator optimus?
LY. Eccum. Non agnoscis? SA. Non agnosco, neque
Esse arbitror. LY. Est ut dixi, neque alius heri
Ullus Mercator huc citatus est. SA. Age
Sophistarum iam iam aspicio vertiginem.
Nam isthic certe e retibus ereptus est meis.
Dum alia agere habens illorum synodo interfui.
Neque tumet, neque quidquam fasciculorum gerit.
Ha ha sophistae quam pulchre vobis lucrum hoc
Rependam. Vah stultus ego illos qui audiverim.
At interim vos tres cito mecum pergite, ut
Acceptum in vobis detrimentum sarciam.
FR. Apage a nobis in maximam malam crucem.
SA. Vos quoque mecum commilitones optimi.
EP. Quid vi trahis nos? An non qui sumus vides?
SA. Video hercle perspicue vos esse acheronticos
Et impiorum iungendos collegio.
FR. Imo caelestibus. Quid vim nobis facis?
SA. Quid multis opus? Huc aio mecum pergite.
PR. Heu Lyochares, vi trahimur. Quin fieriinhibes.
EP. Heu indicta causa corripimur ad inferos.
Ad iudicem caelestem provocamus. LY. Heus
Satana, mitte, aequum postulant, tibi suadeo
Ne manibus ius tuum obtinere quaerites.
Sed expectes Iudicis et tu sententiam.
SA. Quid in reaperta aut indice aut iudicio opus?
Tam hosce meos esse nosti, quam quos maxime.


image: s097

LY. Non inficias eo, sed isti pernegant.
Quamobrem ius decerni iure convenit.
SA. An nescis, Qui non credit iudicatus est?
LY. Scio. Sed isti se arbitrantur credere.
Quod verum ne an falsum sit, iuris arguet
Dicussio. Ut ne ipsi quidem possint queri
Vim aut ullam denique sibi freri iniuriam.
Quare vim cohibe et iudicium una accedito.
SA. Huc ergo si quid lubet. Ad iudicium etiam
Recte meditatus venio. Experiar hercule an
Ita ventriosi, totque onusti sarcinis
Caeli portam vel tandem possint ingredi.
Hoc sane pro vobis laborabo magis,
Quo estis habitiores. Neque tamen te negligam
Mercator, quanquam es quovis pumice siccior.
Quaeretur certe, quo mihi omnes vendicem, et
Sophisticum ne quid noceat negotium.

CHORUS.

PEriculosum, frivolum ac inutile,
Quin et nihil damnosius,
Quam si suis audax opinionibus
Quis fidei in rebus sacris
Mortaliumque ducitur prudentia,
Innititurque erroribus,
Aut spem fidemve fingit, aut bonum aut malum
Auctoritate Principum,
Papistica persuasus aut ecclesia,
Verbi Dei absque nomine.


image: s098

Nullum valens proferre testimonium ex
Apostolorum literis:
Spei nec suae consentiunt oracula,
Accepta sunt quae caelitus:
Falletur ille spe fideque protinus,
Illusus et damnabitur.
Ceu qui cibum potumque sumit somnians,
Et excitatus esurit:
Sic ille spe gaudebit hic multum quidem,
Quam non probabit exitus.
Beatus ille quem DEI verbum docet,
Certoque ducit tramite.
Unde actiones profluunt omnes suae,
Nec fallitur fiducia.
Et spem fidemque firma sustinet petra,
Non diruenda fluctibus,
Qualem DEI verbum esse nullus haesitat,
Qui sit salutis particeps.
Quod spes et acta firmat at que credita
Cernenda praebet exitu.

ACTUS QUINTI.

SCENA PRIMA.

LYOCHARES, PRINCEPS, EPISCOPUS, FRANCISCANUS, MERCATOR, MICHAEL, SATHANAS.

Hic state, dum Iudex tribunal occupet,
Senatusque omnis in suis sedeat locis.


image: s099

PR. Heu vultu nos irato Iudex aspicit.
FR. Non nobis, sed huic haeretico iratus est,
Qui in extremis (ut ait) evomuit bona opera.
MER. Haud poenitet evomuisse. Et exitus dein
Docebit, cuinam Iudex iratus siet.
FR. Tuam haud emerem salutem vitiosa nuce.
Sed haud adesse Franciscum miror, meam
Cui causam commisi. Hem deinceps qui volet
Se divorum commendet cuiquam PR. Ego mihi
Meos patronos arbitrabar in via
Occursuros, at ubi sint neutrum conspicor.
EP. Meus intro ad assessorum abiit thronos, parum
De me (ut videtur) sollicitus. FR. Certum est tamen
Franciscum ubi ubi etiam sit advocarier,
Ut adsit. Itane me in iudicio deserat.
SAT. Tamne irritis sanctos putas laboribus
Gaudere, ut advocatus horum quispiam
Vobis velit causam agere perditissimam?
Norunt meos vos esse. FR. O mendacissime,
Tuumne me? SA. Tetresque adeo hos. FR. Hui pessime,
Nihilne te pudere? SA. Haud vana me loqui, heus.
Testabitur quaesitus hic vel Michael.
FR. Testabitur? SA. Testabitur. FR. Quaeramus
EP. Quaeramus antequam ipsum adimus Iudicem.
FR. O Michael. MIC. Quid est? FR. Ain'tu Tartari
Nos destinatos faucibus? MIC. Quid quaeritis
Ex me, quod est pronuntiare Iudicis?


image: s100

Haud me penes ferre est reis sententiam:
Christo est a Patre traditum: Is vos iudicet.
FR. Iudex licet non constitutus ipse sis:
Fori tamen processus est huius tibi
Notissimus. MIC. Recte. FR. Ergo controversiam
Dirimere erit facile hanc tibi. MIC. Eia dicite
Quae sit. SAT. Quoniam veteri dictum est sententia:
Qui baptizatus crediderit salvabitur:
Qui vero non crediderit condemnabitur:
Ita ut in fide omnis iudicii discussio
Consistat: frustra mihi videtur calculus
In horum accipiendis teri rationibus,
Mihique diu rem iudicatam protrahi.
Quippe mihi constat horum credere neminem,
Quod facile non stupidus ex multis colligat.
Nec Iudicem hoc qui cuncta novit praeterit.
Proinde postulo ne audiantur, sed mihi
Ut ante damnati addicantur protinus.
MIC. Quid vos Sathanae respondendum arbitramini,
Qui vos sibi causa indicta addici postulat?
PR. Quid? nisi quod iniquum postulat, ut solet,
Calumniatur enim nos credere pernegans.
Quomodo non crederemus populi capita? Tam
Nos fidei articulos scimus, quam qui maxime.
SA. Articulos fidei scire non est credere.
Quare ne Iudici audiantur postulo,
Sed mecum eant digna accepturi praemia.
EP. Non equidem tua moramur praemia. Nectibi
Fidei orthodoxae principes servivimus,


image: s101

Credentes, quicquid Romae credunt optimi,
Penes quos solvendi acligandi copia est.
SA. Ligent sane illi et absolvant quicquid lubet,
Modo sit sine praeiudicio et Iudici et mihi.
Praecipui Romae sunt mei et mihi serviunt.
Necrecte credunt nec recte credere docent.
Quamobrem illorum isthic nil valet auctoritas.
FR. Quid ais Sathana? Quamvis vincas memdaciis
Hos esse tuos, attamen haud vinces me, nisiet
In perfectos teius habere somnias.
Tua postulato, nec eo usque impudentiae
Procedas, ut caelestibus inicias manum.
SA. Quos mihi perfectos, aut caelestes, obicis?
Scio quos dicas, Qui mihi perfecte serviunt.
Et eadem opera iungi volunt caelestibus.
Ex quorum corte etiam tu ades sanctissime.
EP. Negamus huius esse nos, Sed iudicis,
Quod nos probare posse non diffidimus,
Ex sarcinis quas ferimus, quare non puto
Nos triste qh=ta manere, sed tau= [(printer); sic: taou=] candidum.
MIC. Quid sit futurum audite: Quoniam vos reos,
Quod non credatis, actor hic sibi petit
Addici, at huic contrarium vos dicitis
Vestris probaturos hisce esse e sarcinis:
Christo placebit, Apostolico et Senatui,
Rei ut audiantur, et ratione reddita,
Quibus queant modis, ut credere se probent.
Expensis donec sarcinis appareat
An credant necne, ne queratur quis sibi


image: s102

Iniuriam fieri, sed iuris copia
Data, legitimae subiaceant sententiae.
FR. Recte isthuc habet. At porro postulamus ve.
Quia unusquisque nostrum patronos sibi
Peculiares ex divis selegit, et
Illis viventes strenue servivimus,
Ut nostram causam agerent isthuc venientium:
Nempe hic Baptistam habet, atque matrem Virginem,
Is assessorem Iudicis Petrum Apostolum,
Heus quos tu habes? MER. Nullos. FR. Hem nullos? Vae tibi:
Ceterum ego Franciscum elegi mihi unicum:
Hos ergo postulamus: ante Iudicem
Nobis sua advocatione praesto sint,
Ut nostris in se meritis referant gratiam.
SA. Non vero admitto ullos patronos, nec aliis,
Nec vobis, nec peregrinum istum morem sino
Iudicio huic introduci. PR. Te iudice.
Sediam non abs te quaerimus sententiam.
SA. Recte. At quid si ego vobis patrociner? Nam haud parum,
Pro meritis in me vestris vobis debeo.
Sed quid opus multis? Ecquid hoc Iudex sinet?
MIC. Nullus sinet. Per se nam manifestum est satis,
Post mortem inter bonum et malum haud esse medium.


image: s103

Sed rebus exempti humanis, aut impii aut
Pii sunt. Nec pii patronis indigent.
Quum illis sit exploratus Iudicis favor.
Neque piorum ullus patrocinatur impio.
Nec impius auditur causidicus pro impiis.
Reorum quisque et stet pro se et respondeat.
Quum hic veritate non calliditate sit opus.
SA. Et isthuc recte habet. LY. Te iam rationibus
Dandis para. Vos ceteri in vestrum locum
Consistite seorsum, donec vocemini.
SA. Mihi video sunt explicandi codices:
Negotium gliscit. MER. Recte ego fiduciam
Patronorum evomui. LY. Tacete ceteri
Audis Princeps, rationes expedi cito.
MICH. Dic iam quid acceperis unquam in vita tua,
Et quomodo expenderis, PR. Acceptorum quidem
Non magna est copia, quantum et aestimo Michael,
Expensa vincet accepta omnia plurimum.
MIC. Quo pacto isthuc. PR. Si quid pro acceptis debui:
Dissolvi, et me missum Christi vicarius
Fecit, et operibus insuper ornavit bonis.
Pro quibus ex condigno atque congruo mihi


image: s104

Debetur merces, ut te mirer poscere
A me rationem, et non magis de praemiis
Mihi dandis cogitare. SA. Euge ut virum decet.
MIC. Quid tu ais? Ecquando dissolvisti debita?
Quo teste? Quo nomismate? Quis vicarius
Te missum fecit? PR. Oh Romanus pontifex.
Quasi nescias CHRISTI esse eum vicarium!
Is me etiam isthoc communiit diplomate.
Perlege. MIC. Non accipiet diploma CHRISTUS hoc,
Ne nescius sis. Immo nec quisquam est ei,
Qui praesens est regitque omnia, vicarius.
Est quod dixit quoddam, Multos fore, non modo
Suos qui se vicarios mendaciter,
Sed et CHRISTOS, essent dicturi perfide.
An hunc puerum putasti, cui fieri satis
Diplomatis, vel bullis queat inanibus?
Aliter reddas rationem oportet, et fidem
Melioribus confirmes testimoniis.
PR. Neque scio neque didici aliter, sed haec satis
Vel maximis pro debitis esse arbitror.
Et opera isthaec omnem testificantur fidem.
MIC. Qui nescit, nescietur. Quare nil agis.
Recita tu ex codice omnia huius debita.
SA. Per summas duntaxat capitum, an per singula?
MIC. Praecipuas summas recita. SA. Scriptae sunt probe.
Pro principatu, dignitate, honoribus,
Divitiis atque potestate, atque ceteris
Quae externa ac interna accepit, mille Attica
Debet talenta. Quod autem haec cuncta nequiter


image: s105

Prodegit et est abusus in superbiam,
Nec contra homines solum, sed et adversus Deum,
Talentorum sane tria debet milia.
Porro quod hostili CHRISTUM et suos manu
Est persecutus, et pro unius sanguine
Occisi, milia talentorum quindecim
Debet. Praeterea ex decalogo pro ceteris
Et verbis et factis, milia debet decem.
Summarum summa viginti novem facit
Talentorum Atticorum milia, Pro quibus
Illum mihi Iudex addicet arbitror.
Donec solvat quadrantem etiam novissimum.
MIC. Tot tantaque debita te solvisse praedicas?
PR. Praedico. Diploma vide. Quin tantum haud debui.
SA. Non? Quia it inficias, perscrutetur sarcina,
Archangele, haec quam tergo fert. MIC. Dissolve tu
Lyochares, et scrutare. LY. Vah quam fortiter
Est constricta! At nihil necessum est solvere.
SA. Qui sic? LY. Extra numerus omnis signatus est
MIC. Lege ergo. LY. Summa summarum omnium quae in hoc
Perscripta sunt fasce, novem et viginti facit
Talentorum Atticorum milia. His manu
Propria subscripsi Conscientia Principis.
PR. Heu veris vincor. SA. Quando nunc satis patet
Et hunc debere plurimum, nec credere,
Nec esse solvendo, quid superest nisi mihi ut,
Donec solvat, dedatur? PR. At ego non puto


image: s106

Tam credulum fore Iudicem CHRISTUM tibi, ut
Sententiam praecipitet. Diploma accipe.
Et si quid hoc non est solutum, plurimum
Mecum attuli bonorum operum, et summa merita.
Quibus solvi potest, atque probari fides.
SA. Erras homo, res non agitur hic diplomatis.
Sed qui bona egit est, salutis particeps,
Qui mala vero, aeternis dabitur incendiis.
PR. Bona ergo nonne me fecisse perspicis?
Ex quibus et debita queant solvi, et perspici
Fides? SA. Nondum. PR. Nae tu calumniator ex
Professo es, qui non videas quae vides bona.
SA. Impietatis hic, non fidei, video opera,
Et adulterino te fretum nomismate.
PR. O haereticorum singularis artifex,
Qui isthaec adulterina voces, atque impia!
SA. Non finis imponetur huicliti, tua,
Quid fentias, ni dicatur sententia.
MIC. Sententia haec est: Quoniam reus ex sarcinis
Et diplomate, cunctisque quae secum attulit,
Et debita se confidit posse solvere,
Fidemque demonstrare argumentis suam:
Placebit CHRISTO et Apostolico senatui.
Ut debita ponderentur atque sarcinae,
Ipsusque totus insigni cum aqualiculo,
Aequis utrinque iam in statera lancibus.
Ut quanti valeat cum suis intelligat.
SA. Placet sententia. PR. Neque hercle mihi displicet.
MIC. Huc ergo pone tu Lyochares sarcinam,


image: s107

Quam tergo huc gestavit, sui insciens mali,
Talentorum Atticorum viginti novem
Milia scilicet. LY. En sunt in lancium altera.
SA. Quid si meum etiam apponam Michael codicem?
MIC. Appone. Vah vix haec statera sustinet!
Tu contra pone in alteram quicquid lubet.
PR. Diploma satis erit. MIC. Nondum. PR. Addam plura, si
Opus fuerit. MIC. Adde. PR. Propria haec sunt bona opera.
MIC. Nondum satis. PR. Addam et quae emi aliena. MIC. Nil agis.
PR. Mirum profecto negotium. Addam etiam haectria
Altaria, monasteriumque dives, et
Vestes sacras, sat haec superque erunt scio.
Sine. MIC. Nil trahunt. SA. Quin simul imponis omnia
Quibus fidis, nec sic vinces debita tamen.
PR. Scio te isthuc velle. At ego te diruptum velim.
Sacella duo ponam, quae construxi affabre.
MIC. Frustra sunt. PR. Miror quidnam hoc sit negotii.
SA. Tuum ego ingenium demiror prorsus plubeum,
Qui non expendas, quanto sanguis civium,
Euangeliique causa, et contemptus DEI,
Rapinaeque, ex quibus construxisti omnia,
Istis cunctis tuis nugis potiora sint.
PR. Ne mea curato. Omnis movendus est lapis.
Age missae restant, et ieiunia et preces,
Et acquisita merita, quae addam denique
Ut dispereas, quum me vicisse videris.
Nunc sine videam. MIC. Vide. Ne his proficis quidem.


image: s108

Paleae sunt aridae. PR. Nerideas precor.
MIC. Profer alia si habes. PR. All quid sit reliquum haud scio.
Hei mihi. Sed sarcinas scrutabor penitus. Oh
Ponderis haud exigui adhuc indulgentias
Repperio. Hem nunc vide. MIC. Tipulae sunt. PR. Hei mihi,
Quam sum gravatus in his portandis sarcinis?
At eam quam tergo gestavi, sensi levem.
Isthic mirabilem experior catastrophen.
Illae apparent levissimae at que nullius
Ponderis, at isthaec contra prorsus plumbea.
O ubi iam est Franciscanus animam qui suam
Pro me et pro debitis opposuit pignori?
SA. Quid tempus terimus? Quin et hunc imponimus?
MIC. Adeste, et una mecum eum huc imponite.
En sic. LY. Papae. Plumbeus in nostra erat manu,
Sed adversus debita videtur plumeus.
PR. Heu heu, quam turpiter deceptus sum miser!
MIC. Sat visus est. Deturbator iam ex lance. Quid
Nunc? Credis? aut qua re solves debita tua?
SA. Obmutuit. MIC. Ad sinistram stabis Iudicis.
Tu Episcopum voca. LY. Heus tibi dico Episcope,
Accede huc, atque tuas rationes explica.
Tuamque confirmes fidem quantum potes.
EP. Heu quam male ratio successit Principi!
Totus trepido. Vin'tu pro me procedere?
FR. Quin et ego ad usque pedes a vertice horreo.


image: s109

Nam Iudici quid ipsi respondebimus,
Si territat nos Angelus tantum? Attamen
Magno animo sis. Tumes egregie et infula es
Episcopali insignitus prae Principe.
EP. Recte mones. Ille prophanus quidam fuit,
Nec cognitus caelitibus, ut nos Clerici.
LY. Quid consultas? EP. Me, quis fuerim scis Angele?
MIC. Rogas? Scio. Tu temet quoque fac ut scias.
EP. Episcopus fui praecipuus in grege.
SA. Id scilicet rapax quod inter oves lupus.
EP. Tace rabula. MIC. Rationes inquam expone. Dic
Quid debeas pro acceptis. EP. Quin rogas, Deus
Quid mihi pro meritis operibusque debeat?
SA. Recte ita vivam. MIC. Dissolve primum quae Deo
Debes, tum et is resolvet quae debet tibi.
EP. Atqui nihil debere me scio. MIC. Ergo tu
Recitato ex codice, quid Deo iste debeat.
Scio te accurate perscripsisse singula.
SA. Vis ergo singula recitari? MIC. Nil opus.
Praecipuas summas, ut prius, recita. SA. Bene.
Pro dignitate ecclesiastica atque pro
Honoribus et potestate, et pro corpore
Proque anima, et pro donis utrique praestitis,
Proque aliis externis internisque omnibus,
Talenta mille debet Attica. Porro quod
Pro acceptis numquam gratias egit, sed in
Superbiam abusus est; contra DEUM et suos,
Verbis, factis, et cogitationibus,
Consiliis, caede hostilique animo insaniit,


image: s110

Papaeque velut DEO servivit unico,
Talentorum duodecim debet milia.
Praeterea quod fuit scortator improbus,
Et audax cunctae transgressor Legis DEI,
Dolium et avaritiae prorsus inexplebile,
Suosque quod oneribus deglubit subditos,
Et pro aliis decalogi transgressionibus,
Talentorum decem debet milia. Dein,
Et pro innocentum plurimorum sanguine, et
Quod inter Principes sevit discordias,
Talentorum alia item debet milia decem.
Summarum summa triginta tria conficit
Talentorum atticorum milia. Ceterum ut
Haec vera cognoscantur, scrutetur volo et
Huius sarcina, quam fert a conscientia
Tergo impositam. LY. Consentit et haec prorsus tuis
Satana rationibus. MIC. Ecce. Et tu te praedicas
Nihil debere. EP. Non consuevimus homines,
Pro acceptis, aut nostris pro iniquitatibus,
Unquam tam accurate rationem ponere.
MIC. Ut dicis. Quare vos absorbent debita.
EP. At quanquam tanta debeo, iste tamen tumor,
Et infula biceps, palliumque et bona opera,
Et cetera in meis allata sarcinis,
Vel pro maioribus facile facient satis.
MIC. Quia igitur et tu in hac opinione es, et
Isthac fretus pervenisti huc fiducia,
Lata prius et te suscipiet sententia.
Quare actutum omnes ad stateram pergite, et


image: s111

A tergo debitorum auferte sarcinam,
Et in alteram staterae ponite lancium,
Tuumque si vis Satana appone codicem.
SA. Volo vero maxime. Lites huiusmodi,
Quantum ego quidem existimo, celerrime et optime
Statera dirimuntur. MIC. Hic sunt debita.
Et illum quantus quantus est, in alteram,
Cum meritis et operibus et bicipiti infula,
Cumque superciliis arduis et aqualico,
Cumque aliis quas secum apportavit sarcinis
Imponite. LY. Vah et hic in nostris plumbeus
Est manibus. EP. Nil profecto me imponi est opus.
Facile vincent merita. SA. At impositus facilius.
Vinces. Sinite nunc. MIC. Eiusdem prope ponderis
Musca esset imposita. EP. Hei mihi, quam gravia sunt
Debita? et adversus ea collatus sum nihil.
In terris hercle magni habitus sum ponderis.
Numquam hanc speravi fabulae catastrophen.
SA. Idrecteru quidem et mea ex sententia.
LY. Oppido leves iam terra fert episcopos.
MIC. Deicite iam. Sat apparet quanti siet.
Heus tu iam perspicis, DEO quid debeas,
Nec sis solvendo, quodque in te prorsus tuam
Omnem, haud in CHRISTO starueris fiduciam.
Quid tibi debetur? SA. Mutus mage quam piscis est.
MIC. Et tu sinister Iudici locabere.
Accerse tertium. LY. Heus cucullate huc veni,
Operumque tuorum da rationem Archangelo.


image: s112

FR. Vicit Satanas illorum neutrum credere,
Nec exolvisse peccatorum debita.
Scilicet imperfecti fuerunt, nec opera
Supererogationis habuerunt, quae ego
Mihi per viginti annos paravi sedulo:
Ibo igitur, facile ratio constabit mea.
Magno animo expecto, quid de me pronunties.
SA. Immo etiam magno ventre. FR. Opera sciens bona,
Queis per multos annos haud segnem operam dedi,
Laboribus DEO improbisque servii,
Ieiunando, orando, et vigilando plurimum.
Insuper et ab ovis abstinui atque carnibus,
Interula quoque propter CHRISTUM usus lanea.
Et sacrosanctum istum gestavi habitum, in meae
Probitatis iustitiaeque testimonium,
Et cannabino me succinxifune, ne
Mihi cum prophanis conveniret quidpiam.
Praeterea ex calceis fenestratis pedes
Prospexere, ut censerer mundus integre.
Quid castitatis memorem et obedientiae,
Paupertatisque munia perfectissima?
Omnis caute tactum fugi pecuniae,
Mendicandoque victum quaesivi meum. In
Summum ita perfectionis perveni gradum.
SA. Quantopere perfectus sis, hic testabitur
Codex, inque tuo pendens tergo sarcina.
FR. Tace calumniator. Quare horum memor
Iudex, haud istius audiet sycophantias,


image: s113

Si quid criminis obiicere conabitur.
Quin potius mihi, pro tanto in se studio, ut bona
Dignaque det praemia cogitabit. SA. Te hercule
Virum iudico. MIC. Nae tu plane imperitus es
Tractandarum hic rerum. Quid opera enim occinis,
Aut cur praemia pro illis Deum audes poscere?
Qua te fronte Deo servivisse praedicas?
Quis iussit facere opera, quae commemoras, bona?
FR. Franciscus. MIC. Francisco ergo, non in his Deo
Servivisti. Proinde ito et ab illo tuam
Poscito mercedem. Quin pro acceptis iam adeoque
Pro ex lege aut contra factis rationem expedi.
FR. Atqui ea nulla existimo ratione digna, quae
Francisci non expresse dicit regula.
MIC. At ego contra existimo ratione digna, non
Quae Franciscus aliquis, sed quae iussit DEUS.
FR. Istud equidem nostri Magistri non docent.
Si quid tamen ad iussa Dei attinet, et illa me
Complesse puto et supererogasse plurima.
Unde mihi merces ex condigno competit.
Aut si id forte minus, certe tamen ex congruo.
MIC. Video cuius farinae sis, et quodtibi
Tanquam iusto iustorum poscas praemia.
Quapropter ut hic tibi error excutiatur, ex
Codice Satana cuncta huius prome debita.
SA. Ausculta tu perdiligenter, ut tuae
Omnes perfectionis perdiscas gradus.
Primum pro corpore et anima et pro dotibus
Internis externisque sexcenta attica


image: s114

Debet talenta. Porro quod hisce nequiter
Abusus est, et corpus, robustum quidem,
Mollitiei et veternoso otio dedit,
Animam autem variis imbuit impietatibus,
Duo milia, et quadringenta talenta attica
Debet. Praeterea quod pro concionibus
Verbo Dei impie et praefracte restitit,
Et contumeliose de illo locutus est,
Talentorum novem debet milia. Dein
Quod proditione et consiliis, verbi duos
Interfici fecit praecones, quindecim
Talentorum milia debet. Sed quod fuit
Cinaedus, et verbis factisque plurimis
Legem Dei transgressus est, milia decem
Talentorum debet. Sic omnis debiti
Summarum summa est, Atticorum milia
Septem trigintaque talentorum. Et ne neget,
Vide Lyochares; quis numerus in sarcina
Signatus sit. LY. Tuo prorsus convenit et hic.
SA. Ecce attulit hanc perfectionem nescius.
MIC. Tantum debes. Pro quo tibi poscis praemia?
FR. Rogas? Pro enumeratis antea operibus bonis.
MIC. At te prius solutionem debiti
Praestare plenam oportet. FR. Hau. Numquam hercule
Tot me animadverti contraxisse debita.
Sed inficiari nequeo, ita testimoniis
Oppressus sum vel mille a Conscientia.
Utcumque tamen habet res, ex his quae attuli,
Hac praesertim sacrosancta veste, omnia


image: s115

Absolvi diluique possunt, ut dein
Et mihi condigna debeantur praemia.
SA. Quin in statera expendi Michael praecipis
Et debita huius, et quae opponit debitis?
MIC. Sic fiet omnibus qui merita iactitant,
Ut se cognoscant nullius esse ponderis.
Proinde actutum vos staterae debita,
Et contra hunc cum suis omnibus imponite.
SA. Huc ergo Lyochares a dorso sarcinam
Istius trade. LY. Habes. MIC. Iam et hunc cum calceis,
Cumque cucullo aliisque quibus fidit omnibus
In alteram ponite. LY. Et hic ponderosus est.
SA. Tantum ne superos petat haud contra debita.
MIC. Discedite iam. Pondus haberet maius culex.
Distaedet operam dare rebus tam inanibus.
FR. Vah illius quanta gravitas est sarcinae!
Non aequam esse hanc stateram oportet, in qua ego
Cum tot bonis operibus tam videor levis.
In Papae iudicio nihil est hac veste vel
Gravius, vel dignius, vel sanctius, et ea
Indutos omnes pro perfectis iudicat.
MIC. Deturbatote murmurantem protinus,
Quem certa condemnatio manet. FR. Prius
Ruituram omnem caeli putassem fabricam,
Quam mea opera, et praesertim hanc vestem ita nullius
Momenti et ponderis fore, contra debita.
SA. Concede huc aio virorum perfectissime,
Et tecum si placet perpetuo ringere.
MIC. Reliquum voca Lyochares huc. LY. Mercator heus


image: s116

Tua pro vita et tu rationes explica.
MER. CHRISTI minister inclite, In terris ego
Verbi DEI monitu meis pro debitis
Subduxi rationem, quam credo firmiter
Et hic et perpetuo DEO probarier.
Intelligens enim mea multa debita,
Et ex operibus iustificari neminem,
In CHRISTUM unum omnem transtuli fiduciam.
Constat enim illum ob peccatores missum a Patre,
Nimirum, ut illorum peccata solveret,
Patrique reconciliaret sanguine in suo,
Nec ullum ita grande conflavisse debitum,
Quod non in hunc tolli queat fiducia.
Hoc missio, officium, mors et fusus cruor,
Victoria, regnum at que resurrectio illius
Testantur. Insuper Prophetae et Apostoli
Uno ore in hoc consentiunt: CHRISTI in sacro
Nomine, remissionem esse sitam debiti,
Nec credentem in eum condemnari quempiam.
Credo igitur et mea eum solvisse debita,
Eiusque solius opera esse liberum
Me ab inferis, peccatis, morte atque Sathana.
In cuius rei praeclarum testimonium
Nullis stipatus huc perveni sarcinis,
Neque meis neque alienis fretus operibus,
Nec ullius causidici confisus opera,
Magni duntaxat faciens misericordiam,
Qua me suscepit et conservavit prior,
Qua et spero me conservatum iri perpetim.


image: s117

SA. Quam subdolus palpator est! Haud Iudicem
Decipies. Et tua recitabo debita,
Quae Iudici soluta oportet omnia.
MER. Num tu Satana accusabis electos DEI?
Si me accusabis, accusabis Iudicem,
Qui debita in sese mea cuncta transtulit.
SA. At ego constanter te electum esse pernego,
Qui plurimis servieris iniquitatibus,
Pro quibus accusabo te, ut quod meritus feras.
MER. Utrum sit verius Angelus pronuntiet.
MIC. Confide frater. Nam, quia pro debitis
Unius CHRISTI niteris fiducia,
Quod scilicet illa suo soluerit sanguine,
Cui divini verbi consentit veritas;
Placebit CHRISTO et Apostolico Senatui,
Ne debita tua conquirantur, nec aliquis
Ullo pro debito te accusare audeat.
Qui contra fecerit, reus is habebitur
Maiestatis laesae, feretque audaciae
Poenas, quod adversus deliquit Iudicem.
SA. Si non sophistis extreme malefecero:
Regnum ruat meum. Nam illis dum operam dedi,
Ex retibus tum isthic meis elapsus est.
FR. O iusta et aequa causae pensitatio! O
Decisio! Quisnam ferat hanc iniuriam?
Probi ut damnentur et servetur improbus,
Qui nullam unquam operibus operam dedit bonis.
MIc. Proinde vos ad ipsaintro subsellia
Conferte. Nostra enim ne sufficit quidem


image: s118

Auctoritas, in hac ut acquiescere
Velitis: ipse CHRISTUS audiendus est.
FR. Si non secus pronuntiaverit, quod haud
Tamen videtur: eius a sententia,
Forma optima modoque provocabimus
Patrem ad caelestem. SA: Oh haud ei vacabit, ut
Vos audiat. MIC. Per me licebit id quidem
Vobis, atque ecce commodum vocamini.
Ite, atque calculus vos aequior beet.
Nos interim Papatum devovebimus.
Visaque Iustus ultione gestiet.

CHORUS.

Papatus pereat dicite supplices,
Qui CHRISTI cupitis crescere gloriam,
Nugis quam ille suis destruit impie,
Prave ut constituat suam.
Papatus pereat dicite supplices
Longaevique senes et iuvenes simul,
Ne vos ille suis impietatibus,
Iram ad perpetuam inquinet.
Papatus pereat dicite supplices,
Queiscumque est animus vivere perpetim,
Ne vos praecipites in barathrum trahat,
Aut mortis capiatiugo.
Papatus pereat diximus, impii et
Fundamenta quatit continuo throni
Caelestis Pater, ut praesidio suis
Se monstret fore iugiter.
Papatus cecidit, plaudite fortiter,


image: s119

Iamque Evangelii sidere ducimur.
Non incerta salus pectora gaudio
In cunctis fovet ubere.
MIC. Redire tristes a conspectu Iudicis
Hos conspicor. Qui nunc habet sententia?
LY. Qui? Nil tuo dissentit a suffragio.
Suprema nam fuere verba Iudicis:
Quoniam Mercator hic credidit, et ita fide
Solutionem debitorum nactus est:
Placet mihi atque Apostolico Senatui,
Ut iustus in iustorum transeat locum, et
Patri mihique sit cohaeres perpetim.
Et quoniam hitres non credidere nec fide
Sua curarunt, ut solverentur debita,
Sed in se et sua confisi me contumeliis,
Meosque infandis affecere iniuriis,
Hostesque se meos probarunt strenue, ut
Ita quisque eorum plus quam unam animam debeat,
Placet mihi atque Apostolico Senatui,
Ut impii in impiorum transeant locum,
Inque inferorum fundo condignas luant
Impietatum suarum poenas perpetim,
Donec quadrantem solverint novissimum.
Dixit. Petrusque beatorum illum caetui [Reg: coetui]
Iunxit: sed hos Satanas curabit molliter.
MIC. Ergo ibunt hi poenas ad perpetuas. Sed is
Caelestibus contra fruetur gaudiis,
Ut utraque doctrina suos habeat exitus.

FINIS.


image: s120


[Gap desc: errata list]