8 May 2006 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - MORPHEUS spell check only performed in the first play


image: s001

IUDAS ISCARIOTES, TRAGOEDIA NOVA ET SACRA, LECTU et actu festiva et iucunda, Thoma Naogeorgo autore. ADIUNCTAE SUNT quoque duae Sophoclis Tragoediae, Aiax flagellifer et Philoctetes, ab eodem autore carmine versae. AD LECTOREM. Ingenium fatumque atrox narramus Iudae, Quoque modo sanctum vendiderit Dominum, Inde flagelliferum Aiacem, notique dolores Facti, quique suo se induerit gladio. Deinde Philoctetae [(transcriber); sic: Philactetae] casus iustasque querelas, Quique ad humum tandem cesserit iliacem. Haec iucunda tibi lectu parvo aere parabis, Si non plus nummos diligis ac studia.


image: s002

[Gap desc: blank space]


image: s003

MAGNIFICIS ATQUE PRAESTANTISSIMIS VIRIS ac Dominis, Magistratibus ac senatui Argentoratensi, Dominis suis plurimum observandis. Thomas Naogeorgus. Straub. S. D. P.

NON ME PRAETERIT (Magnifici proceres) multos esse praesertim ex iis, qui magnos scribunt libros, sibique iis mirifice placent, qui meum hoc Tragoedias scribendi studium improbent ac reprehendant, atque etiam irrideant; dicantque et a professione mea aetateque alienum. Quibus ego si respondeam pervulgatum illud, non omnes posse omnia, abunde me responsione perfunctum esse arbitrarer, sed profecto filauti/a est, quae sua cuique pulchra, atque aliena sordida facit, ea etiam fit, ut non videamus (ut ille ait) manticae quid in tergo est. Non sane temere mihi quicquam arrogare velim, sed hoc non denego, quin divina concessa gratia, si libeat verbosos in sacra volumina scribere queam et ipse commentarios, grandesque Postillas et Catechismos, quibus iam ubique omnia perstrepunt,


image: s004

sed diuturnam duntaxat odi laborem, magisque is mihi arridet, qui in mense uno aut altero aut ut plurimum sex potest absolvi, ut inde quasi renovatis viribus animoque recreato ad alium novum me conferre possim. Quapropter si illis libet in magnis operibus immorati, laudo, et magnifacio, concedant modo mihi, ut me parvis quibusdam opusculis oblectem. Praeterea neque est inhonestum aut ulli aetati indecorum Tragoedias scribere, cum magni olim viri summam in eo operam posuerint, Iuliusque Caesar scripserit Oedipoda, atque Octavius Augustus Aiacem, quem cum abolevisset parum succedente stilo, et quodam quaerente quid faceret ipsius Aiax, respondit eum in spongiam incubuisse. Nolo alios illustres commemorare viros, cum hi duo summi viri et imperatores satis declarent, quid de Tragoediis senserint, ut qui non modo non erubuerint, sed etiam inter maxima posuerint Tragoedias scripsisse. Nostro quoque saeculo magnus ille Erasmus Roterodamus, praeclarus Theologus, duas vertit Euripidis Tragoedias, easque tamquam operum suorum primitias Archiepiscopo Cantuariensi nuncupavit. Sed fortasse meas fabulas aliquis Tragoedias esse negat. Id mihi perinde est. Cum nemine rixabat de nomine, quanquam hercle videre nequeam, cur hoc nomine sint indignae. Morosis omnibus et calumniatoribus satisfacere impossibile est. Ego eas interim


image: s005

ita appellabo, dum prodeant spirantes ampullas, et proicientes sesquipedalia verba, qui veteris cothurni exempla praescribant, quales ego hoc saeculo nondum legi neque audivi. Cur autem dedeceat professionem meam? Si Theologiae officium est docere pietatem verumque Dei cultum, et vitam Deo placentem bonaque opera tradere, atque e regione reprehendere impietatem, falsosque cultus vitamque pravam, haec omnia quoque nostris insunt tragoediis, et efficacius quodammodo docentur. Nam,

Segnius irritant animos demissa per aurem.
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus.

Ut Flaccus ait. Nihil refert si diversis eatur viis, modo perveniatur ad eundem terminum. Possem singulatim ostendere, quo pacto sana tradiderim, taxarimque impia, si vel obscurum esset, vel honestum bellumque, ut quis suorum scriptorum fiat encomiastes. Quare haec praetereo. Hoc summatim dico. Nihil est a me omissum quod ad Theologiam pertineat sinceriorem, sed ad Iesu Christi gloriam notitiamque amplificandam sedulus incubui, nisi quod hoc ludo feci, spectandumque proposui, cum adversariae doctrinae (sicuti meretur) irrisione. Quamobrem non est, ut qui aliam ad docendum sana ingrediuntur viam, nostra exsibilent et explodant, et tamquam puerilia nugaliaque quaepiam aspernentur. Haec praefari libuit (amplissimi


image: s006

proceres) ne vobis quoque illorum quispiam imponat, quo haec nostra ceu res leves atque futiles abiciatis, sed iudicetis ipsi potius, quam ex malevolorum quorundam praeiudicio feratis sententiam.

Restat nunc, ut quam ob causam hanc Tragoediam scripserim, exponam. Mirabiliter hisce annis aliquot omnes hominum status cribravit Satanas, fecitque revelari ex multis cordibus cogitationes, ut Simeon ait apud Lucam. Antea enim quam plurimi, Evangelii Christique summi certique videri volvere esse fautores, discipuli, propugnatores, et quid non? cum interim clanculo alia Evangelii praetextu et occasione quaererent, hic voluptates, ille libertatem carnalem, hic honores, ille divitias atque lucra, alius aliud. Volveruntque plerique res suas pro voto conficere, simulatione Evangelicae cognitionis applicationeque ad eas principes et magistratus, qui vere et ex animo Christum veritatemque amabant. Ea simulation sane eo usque valuit, dum tranquilla fuere tempora, indexque sinceritatis abfuit, persecutio.

Porro simulat, ex adverso flavit ventus, et persecutionum procella ingruit, valedixerunt evangeliae veritati, seque in adversariorum castrae contulerunt, ubi nempe quae ante quaesierant ex Euangelio, luculentius atque cumulatius se consequi posse sperarunt. Et fortasse iis qui vi compulsi a veritate


image: s007

ad mendacia declinarunt, venia dari potest, neque ego nunc de illis ago, si modo vis intelligatur mortis aut vinculorum, non ventris periculum. Sed quid dicemus de iis, qui nulla vi praesente ac urgente, verum ultro adversariorum adiuverunt partes, partim scribendo, partim silendo, partim astipulando, propterea duntaxat, quod in adversariorum penu omnia copiosiora splendidioraque, opes maiores, voluptates liberiores paratioresque, favorque utilior apparerent? Et quanquam hi pessimi sint, ut qui Deo quoque sint infidi, sunt tamen peiores, qui avaritia adeoque diabolo suadente veritatem deseruerunt, et flexiloquis scriptis depravarunt, adque adversariorum nutum agunt et loquuntur omnia. sunt in hoc genere docti atque indocti, sed nulli magis odio digni, quam qui in ipsis Christi castris antea militarunt docendo, magnique habiti sunt, nunc magna mercede veritatem oppugnant, et stolidissimas spargunt nugas de fulcienda caerimoniis ecclesia, utpote vetula quae aliter iam ingredi nequeat, videlicet ut ita totum paulatim Antichristi introducant regnum.

Horum me hominum indignitas movit (magnifici viri) ut hanc scriberem Tragoediam. Neque enim ulla eos persona melius expresserit, quam Iudae Iscariotis discipuli pariter et proditoris. Quemadmodum enim ille inter discipulos aliquamdiu habitus est bonus,


image: s008

Christique negotii sedulus promotor docendo et miracula edendo, sicut et ceteri, nemini cognitus praeterquam ipsi Christo domino, quod esset fur et diabolus, suaque sub Evangelico negotio quaereret, ita et illi olim inter summos praecipuosque censiti sunt Christi ministros, veritatisque antesignanos, non licebat suspicari eos aliquando desertores et proditores fore.

Sed profecto initio quoque, nomen, auctoritatem, dignitatemque suam non Christi amplificare studebant, aurum congerere, honores adipisci, res suas quiete componere, imperium occupare doctrinae intendebant, quod tum solus noverat Dominus. Ut igitur Iudas tandem auri caecus amore et ob lucellum impeditum [(corrected by hand); sic: impediditum] irritatus semetipsum toti mundo prodidit qualis erat, ita hi quoque sese turpissime prodiderunt, produntque quales fuerint, dum ut principibus quibusdam placerent, eorundemque favorem acquirerent, muneraque et pecunias aucuparentur, inanissimis mendaciis et offuciis sanam doctrinam contaminarunt, ecclesias conturbarunt, oppugnaruntque veritatem, atque hactenus in eo sunt. Nec dubito quin eos etiam divina propediem sit ultio apprehensura, sicut et Iudam apprehendit. Ceterum de Iuda hactenus.

Adiunxi autem huic Aiacem et Philoctetam Sophoclis, quas hoc tempore verteram, quod prae ceteris


image: s009

multa mihi ad vitam agendam moresque formandos utilia, et animadversione digna continere videbantur, ut quivis etiam partim ex sententiis, partim ex personis intelligere potest. In Aiace enim ipso cernimus vires corporis quidem egregias, ab hostibusque invictas, ad hoc animum ad bella et egregia facinora promptum et alacrem, satisque prudentem in rebus bellicis et alienis, at desipientem in propriis, victumque ab ira atque ambitione, ut in extremam incideret calamitatem. Atque huiusmodi fere sunt generosi fortesque fortitudine corporea viri. Conscii enim propriae fortitudinis qua multis possunt prodesse, magnasque res efficere, omnia prima sibi deberi putant, aegerrimeque ferunt sibi quicquam negari: repulsam, ignominiam, pudorem, dedecus, atque aliqua in re ferre secundas, tamquam crucem mortemque abominantur, fugiuntque. Talem Homerus etiam depingit Achillem, ab omnibus invictum praeterquam ab ira. Talis etiam fuit Achab rex Israel, qui ob negatam sibi vineam in gravem animi atque corporis aegritudinem incidit, vixque morte Nabothi restitutus est, ut sacra tradit historia. Quid Samson? Quas strages dedit ira commotus? Qui postremo quoque vindictae cupiditate semetipsum una cum hostibus ruina oppressit. Si huiusmodi naturis moderatio quoque inesset aegritudinum atque cupididatum, proprioque animo nossent imperare, nihil absolutius


image: s010

atque laudabilius fieri posset, sed arcano Dei consilio non omnibus omnia data sunt. Docemur itaque in Aiacis persona temperantiam abhibendam esse affectionibus, frenandasque esse cupiditates, eumque vere fortem qui animum suum possit vincere. Mihi enim frustra ille fortis est, qui pudore superatus aut ira, aut metu, aut libidine, sibi ipsi mortem consciscit, licet hoc ethnici in praeclarissimorum facinorum numero ponant. Ulisses personam gerit politici et prudentis viri, qui omnia agat cum consilio, aequabilemque se praestet in secundis et adversis, spectetque aequitatem seposito odio atque ira, aliisque similibus iudicio adversantibus vero. Agamemnon atque Menelaus tyrannorum typum gerunt, qui freti potentia nihil non audent, imperant, et efficere conantur, quique non verecundantur dicere id quod Caius Caligula Antoniae aviae monenti dixisse fertur, Memento mihi omnia et in omnes liceret. Graecorum legibus de sepulturis cadaverum religiose ac honeste cautum erat, iis tamen contemptis ob vindictae cupiditatem Aiacem defunctum prohibebant sepeliri, sed canibus volebant vulturibusque obici. Quam denique non regium, sed scurrile et turpe est, quod conviciis et maledictis detonant adversus Teucrum fratris tuentem cadaver? Teucer exemplum praebet fraterni et constantis amoris, qui nihil non dicit facitque, ne Aiax frater ludibrio exponatur sepulturaque


image: s011

privetur. In altera Tragoedia Ulisses inducitur vafer, quique dolis studeat Philoctetam perducere ad Troiam, cum id oracula suasissent: quippe aliter Troiam capi non posse. Quam ego vafritiem non probo, fugiendamque iudico, tametsi interdum res pro voto conficiat. Nam dolis et mendaciis uti ad alium decipiendum, non est hominis integri ingenuique, sed fraudulenti et impostoris. Quin et natura comparatum est, ut mendaces et dolosos odio habeamus. Quare et Neoptolemus [(transcriber); sic: neoptalemus] generosi animi adolescens, difficulter et non nisi maximis propositis utilitatibus persuaderi potest, ut vice Ulissis Philoctetam aggrediatur dolis arcumque auferat. Cuius tamen facti cum paulo post paenitentia coepit, cum se praeter ingenium suum mendaciis atque dolis Philoctetam decepisse agnosceret, restituitque arcum Philoctetae, reclamante quamvis Ulisse.

Philoctetes vir bonus et iustus, a vipera morsus infandisque excruciatus doloribus, tandemque a Graecis in Lemni deserto relictus loco, miserabilemque illic agens vitam, ostendit integris viris praeter meritum interdum accidere calamitates, eosque affligi impiorum poenis, ut et Salomon scribit in Ecclesiaste. Habemus etiam exemplum huius in Hiobe, qui nullam etiam ob causam, tantum Satana expetente, damnis gravissimis acerbissimisque doloribus afflictus est.


image: s012

Quod autem Graeci Philoctetam missa nave repetunt revocantque, quem prius indigne abiecerant, quid aliud prae se fert quam mundi ingenium atque mores vel ex inferis revocantis, si quo opus habet, atque rursus eo trudentis postquam opera data est? In Philoctete non laudo animi duritiem, quod minis acceptae memor iniuriae, propriis etiam obsistat commodis, reiciatque omnia amica consilia. Sunt in utraque Tragoedia perpulchrae atque utiles sententiae, planeque dignae quae memoriae commendentur, quae me etiam impulerunt, ut versioni incumberem. Legitimo autem verti carmine, praeterquam quod in choris carminum varietatem non sum imitatus, et in Anapaesticis dactylo in paribus locis sum usus, quod admonere visum est, ne critici dicant inscitia factum.

Vobis autem (praestantissimi proceres) hasce meas lucubrationes nuncupavi, quod vos et verae pietatis iam a multis annis studiosissimos cognoverim, pariterque singulares patronos bonarum artium atque literarum. Quid autem hisce laudabilius vel in principibus vel civitatum magistratibus inveniri aut dici queat? Nam cetera quidem studia vel ad pacem conservandam, vel ad indicia iusta faciunda, vel ad rem totam publicam regendam, augendam, ornandam stabiliendamque facientia, sunt ea magna quidem et praeclara, sed tamen quae communia habeamus cum ethnicis


image: s013

et turcis: unum autem studium, ut vera pietas subditis proponatur et amplificetur conserveturque, litterarumque honesta studia floreant atque alantur, longissime separat non solum ab ethnicis, verum etiam a quam plurimis qui sese Christiano venditant nomine. Quid autem est pietas Deique cultus atque religio vera, nisi perfecta cognitio Servatoris nostri Iesu Christi, quod propter eum unum habeamus Deum patrem propitium, remissionemque peccatorum et vitam aeternam? Hoc enim caput est, unde cetera descendunt. Hinc facile intelligi potest, quid de bonis operibus, caerimoniis, ritibus, diversisque hominum statibus sentiendum sit, quique tota vita sit degenda. Quo ignorato et non obtento, omnia tenebrarum, errorum, hallucinationum, superstitionumque plena sint necesse est, sicut evidenter cernimus in omnibus qui Evangelii luce carent. Porro vos statim ab initio doctissimos ad docendum Evangelium vocastis viros, qui Christi cognitionem non solum viva voce, sed etiam doctissimis editis libris sincere, constanter, atque adeo maximo cum fructu palam docuerunt. Nam tota vestrae civitas Christi cognitione impleta, eiusque inde bonus odor in finitimas quoque nec non longinquas sparsus est regiones. Si igitur Christi cognitio adeoque patris, vita aeterna est, ut scribitur Ioan. 17. atque ideo thesaurus in mundo omnium maximus, vere caelestibus


image: s014

bonis vestram civitatem exornastis atque locupletastis. Fere enim ubique in civitatum magistratibus situm est, quam doctrinam audiat et sequatur populus, bis terque felices illi, qui ipsi Christum amant, noruntque religionis verae summam, atque deinde etiam plebi faciunt proponi, sicuti a vobis diligentissime factum est. Magnum hoc et inenarrabile Dei donum, quemadmodum omnes electi sciunt et confitentur, ubi magistratus ad Christum vitamque aeternam sedulo praeit, popolusque lubens sponteque sequitur. Quid refert si ob hoc impiorum sodalitia fremunt, conviciantur, dirisque devovent et persequuntur? Beati estis (inquit salutis auctor) cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Quam ob rem adversarii potius ob profundam animi caecitatem commiseratione digni sunt, quam ut vos ob illorum convicia animo frangamini. Quid deinde illud, quanta laude dignum est? quod cum in proxima ecclesiarum vastatione plerique omnes suis ipsorum manibus atque cura idololatrias atque superstitiones ritusque Evangelio adversantes restituerint, vos soli constanter id facere recusaveritis, sed cesseritis eam curam istis qui eiusmodi rerum sunt studiosi, quique nullam aliam religionem Deique cultum cognoverunt?


image: s015

Pie enim et Christiane [Orig: Christianè] existimastis impios a vobis cultus ritusque demoliri potius atque e medio tolli oportere, quam restitui. Nam qui restituunt, quae ante sunt demoliti, semetipsos declarant praevaricatores, ut D. Paulus Galatis scribens dicit 2. Utcumque ergo cetera quaerant sui facti excusationes, vos certe hac a praevaricatione iure et recte abstinuistis, quod laudem quoque vobis pariet sempiternam. Iam si omnium piorum tacitus inter ipsos consensus est et amor, ita ut si quem pietatis studiosum etiam longo a nobis semotum intervallo praedicari audimus fieri non possit, quin animis coniungamur, non mirabimini (magnifici viri) si vestras ego quoque virtutes, vestra pietatis studia, vestrum in evangelio Dei conservando animum suspiciam magnifaciamque meumque vicissim erga vos animum hoc exiguo libello contester. Accedit huc, quod inter omnes huius saeculi rectores civitatum, singulares vos exhibeatis studiorum bonarumque literarum patronos et promotores, talemque institueritis Academiam, quae neque doctissimis professoribus et magistris, neque discipulorum profectu omnique laude ulli Germaniae cedat Academiarum, unde facere non potui quin vos hisce lucubrationibus asciscerem patronos, eae plane fiducia, vos patrocinium non gravate suscepturos. Quare suscipite, rogo, quicquid hoc est libelli, serena fronte, animumque ergo vos meum boni consulite,


image: s016

meque habetote commendatum.

Dominus Iesus vestram rem publicam pariterque vos sapientissimos gubernatores perpetuo florentes ac incolumes conservet. Dat. Stutgardiae 12. Septembris 1552.