HELENUS VATIcinatus erat Troiam capi non posse sine Herculis arcu et sagittis, quae habebat Philoctetes relictus in Insula Lemno ab Achivorum exercitu, ob vulneris dolorem quod inflixerat vipera, propterque diras exsecrationes. Venit igitur Ulisses cum Neoptolemo in Lemnum, ut vel vi vel dolo eum abducant ad Troiam. Veritus autem Ulisses in eius venire conspectum, ne ab eo interficeretur, Neoptolemum dolis instructum praemittit ad persuadendum ei, qui tandem accepto arcu et sagittis, cum ei persuadere non posset, parat abire. Vehementer autem plorante ac lamentante Philocteta, ob armorum ablationem, quibus eo usque victum quaesierat, commotus Neoptolemus, reddit ea, etiam multum reclamante Ulisse. Tandem Hercules ipse apparens persuadet Philoctetae, ut simul naviget ad Troiam. Scena est in Lemno. Chorus autem consistit ex senibus qui simul cum Pyrrho advenerant.
PERSONAE.
Ulisses.
Philoctetes
Neoptolemus.
Mercator.
Chorus.
Hercules apparens.
Praefatur autem Ulisses.
Hoc litus est Lemni mari circumdatae,
Nec tritum hominibus, nec habitatum a quopiam,
Ubi (o Achillis gnate Achivorum omnium
Fortissimi Neoptoleme) ego Thessalum
Poeantis olim filium exposui, ducum
Iussu, voraci cum laboraret pedis
Morbo, impediret atque nelibamina,
Nec victimas nobis foret fas tangere.
Sic tota diris exsecrationibus
Semper tenebat castra clamans et trahens,
Ex pectore genitus acerbos intimo,
Verum haec quid opus est dicere? Nec enim mode
Ad longa tempus dicta nobis suppetit,
Ne sentiat venire me, perdamque ego
Omnes dolos, quibus arbitror eum protinus
Posse capi. At officii fuerit hoc iam tui,
In ceteris ut callide subservias,
Consideresque ubi nam sit hic duplici ostio
Petra, nempe talis ubi hyemis sub tempore
Ad Solis ardorem gemina sit sessio,
Aestate vero per petrae foramina
Utrinque subiens aura somnium provocet.
At paululum infra forsan ad laevam manum,
Videre fonticulum queas potabilem,
Si salvus modo adhuc est. Mihi haec renuntia,
Silentio accedens, an hoc habitet loco
Annein alium recesserit, quo deinde, quid
Sit facto opus dictoque, tu quidem audias
Ex medocente, at sedulo ego dicam tibi,
Ut ambo pariter agamus hoc negotium.
NE. Res est Ulisses non laboris plurimi.
Nam video iam, cuiusmodi dicis specum.
UL. Superne an inferne. Haud enim satis scio.
NE. Illum hunc superne. Ad eumque nulla hominumferunt
Vestigia. UL. Ansomno recumbat ist, vide
NE. Absque hominibus vacuum video habitaculum.
UL. Intusne nullus est cibus domesticus?
NE. Est lectus ex foliis, inhabitantis velut
Cuiuspiam. UL. Deserta num sunt cetera?
Et nulla praeterea suppellex intus est?
NE. Est poculum ex ligno unico, cuiuspiam
Vilis opificis opus, et simul focalia haec.
UL. Illius instrumenta narras scilicet.
NE, Eheu, et hic suspensa sunt sudaria haec
Ut sicca fiant, iadicia morbi gravis
Habentia. UL. Vir in hisce plane habitat locis.
Atque alicubi haud proculabest. Nam quomodo
Vir iam diu morso laborans ex pede
Longius abire queat? Sed aut cibi exiit
Causa parandi, aut alicubi doloribus
Scit mitigandis foliolum vel herbulam.
Praesentem igitur hunc mitte speculatum, ut mihi
Ne veniat obviam subito Nam me magis
Omnes quam Achivos vellet huc accedere.
NE. It sane eo quo vis, et omnis semita
Custodietur. Porro siquid praeter haec
Ex me cupis, sermone dicas altero.
UL. Ognate Achillis, strenuum te convenit
Inrebusesse, gratia quarum huc modo
Tecontulisti, corporis non robore
Tantum, sed etiam si quid audias novi,
Quod prorsus ante siet inauditum tibi,
In eo ministrare, uti minister ad hoc ades.
NE. Quid ergo mandas? UL. Te Philoctetae catis
Subvertere animum convenit mendaciis.
Si te rogaverit, quis atque unde adsies [Reg: sis] ,
Dic, filius Achillis sum (in hoc falsi nihil
Est proloquendum) deinde navigare te
Domum, Pelassorum rel. cto exercitu,
Quos oderis odio omnium saevissimo,
Qui te domo pridem evocarint supplices
Ad Troiam, habentes unicam in praesentia
Hanc spemtua, ut capiatur Ilium fore.
Porro venienti atque repetenti proprie,
Reddere parentis arma non curaverint,
Potiusque Ulissied dederint. Quaecunue vis
Extrema contra me malorum praedicans
Mala, neque iis me affeceris molestia.
At ista sinon feceris, quam maximam
Parabis xgritudinem Achivis omnibus.
Nam si minus prendetur arcus illius,
Non poteris ex pugnare Dardani solum.
Porro, quod haud mihi, sed tibi fidum siet,
Firmumque colloquium cum eo, sie discito.
Tu navigasti enim obligatus nemini,
Neque ex nec essitate, neque es exercitus
Classisque primae, a me negari autem nihil
Horum potest, si me ergo coram sentiat
A desse, fatiferum penes se arcum tenens,
Perii, simul comitemque te perdo meum.
Hoc proinde curandum vafre ut furto auferas
Iuncta quae gerit arma. Non me praeterit,
Te non eo ingenio esse natum, ut talia
Loquare, nec cuiquam ut vafra arte pares malum.
Atqui suavis fructus est victoriae.
Aude, deinde si lubet quantumlibet
Iusti probique simus. Huius nunc brevem
Partem diei te impudentem des mihi,
Reliquum deinde tempus aetatis tuas,
Voceris omnium licet sanctissimus.
NE. Egovero Ulisses verba quae non audio
Lubens, ea nimis facto et ipso odi exequi,
Mea fert enim natura, nil faciam ut mali
Arte, neque ego, neque (ut aiunt) meus fecit pater.
Sed sum paratus hinc virum vi abducere,
Et non dolis. Uni haud enim insistens pedi
Nos viribus multos adeo devicerit.
Missus ego sane cooper arius tibi
Studebo prorsus, proditor ne existimer.
Mao autem ulisses, reshonestas perpetrans
Non consequi quod cupio, quam male vincere.
UL. Filioptimi patris. Et ego ipse olim quoque
Quando iuvenis eram, lingua agebam, sicuti
Nunc tu, otium, et sola labor abam manu,
Ut vero rerum veni ad experientiam,
Lingua video conficere mortalessua
Non operibus. NE. Quid ergo mandasti mihi
Tu nunc aliud, at proloqui mendacia?
UL. Dixi, Philocteten ut apprendas dolis.
NE. Cur potius autem convenit captum dolis
Persuasione quam receptum ducere?
UL. Nullis dabit persuasionibus manum,
Tum nulla eum quoque vi poteris ab ducere.
NE. Tantumne roboris habet ac audaciae?
UL. Habet sagittas, effugere quas non queas.
NE. Eum ergone tutum quidem est accedere?
UL. Non, nisi (ut dico) capias eum dolis.
NE. None ergo ducis turpe falsa dicere?
UL. Non, si salutem falsa forsan conferunt.
NE. At quomodo rem quispiam considerans
Falsa audeat mendaciumque proloqui?
UL. Si quod lucrum inde facis, omittinon decet.
NE. Ut veniat ad Troiam ille, quod mihi fert lucrum?
UL. Hic nempe solus capiet arcus Ilium.
NE. Non igitur ego (uti dicitis) capiam Ilium.
UL. Nec tu sine illo arcu, nec ille te sine.
NE. Capiendus est plane, ita quidem si res habet.
UL. Si feceris, praemium operae auferes duplex.
NE. Quod? nam sciero si, non negabo operam meam.
UL. Sapiens simulque strenuus vocabere.
NE. Ito. faciam, nil cogitans de turpibus.
UL. Numquid igitur quod meum adhuc animo tenes?
NE. Meminisse me scito, annui postquam semel.
UL. Hictu quidem iam nunc eum expectans mane,
Ego autem abeo, ne cernat hic adesse me.
Atque speculatorem remittam hinc ad ratem,
Atque inde rursum huc, si mihi videmini
Moram facere, virum hunc eundem navitae
Habitu remittam rite muttum dolis,
Ne colloquens vobis sciatur quis siet.
Quie um loquetur varia, sibi, verbula,
Ea quae videntur profutura reddito.
Ad navem ego autem vado commissis tibi
His hic agendis. At dolosus sit praecor
Cyllenius re dux in hac, quo venimus
Huc duce etiam, adipiscatur et victoriam
Minerua, quae me servat omnibus in malis.
Anapaestici Dimetri.
CHO. Peregrina quid tandem terra
Me peregrinum occultare orex,
Convenit, hominem aut ad suspectum
Dicere? dic mi. Namque ars arti
Praestat, et apud illum consilium est,
Qui lovis habet excelsi sceptrum.
Ad te vero, o fili, Ogygia
Nunc tota potentia venit.
Dic, tibi qua re servire queam.
Nunc etenim fortasse extremos
Inspicere locos vis, ille in quibus
Iacet. NE. Aspice me confidenter,
Et quando viator gravis ille ex
Tectis prodierit, tum quoque tu
Magis ad nostram progredere manum,
Ut rem ad praesentem subservias.
CHO. Curam mihi (rex) veterem mandas,
Maxime ut obseruem nutus tuos
Hoc in tempore. Nunc autem dic
Quibus hic habitet stabulis, et quam
Teneatregionem. Quippe hoc mihi
Scitu opus est, ne alicunde adveniens
Melateat. Qis locus illius?
Quae nam habit atio? quae vestigia
Im pressit, an intro quoquam an foras?
NE. A edes sane has cernis bifores,
Saxosumque istuc habitaculum.
CHO. Ubi nam gentium abest ipse miser?
NE. Non dubito equidem, quin prope alicubi
Hac ierit venatus gratia.
Nam victus illi rationem hanc
Esse aiunt, alatis ut feras
Telis conficiat, vivatque
Vitam odiosam solus, nec mali
Ullam inveniat medicinam sibi.
CHO. Miser et me illius, ut qui nullum
Habeat qui cur am gerat ipsius,
Nec fidum convictorem ullum,
Sed morbum solus difficilem
Semper perpetitur, et infanda
Rerum cunctarum penuria
Premitur. Quomodo tandem, ah quomodo
Infelix hanc tolerat vitam?
O artes variae mortalium.
O nimium in felix hominum genus,
Quorum vita intoler abilibus
Est plena malis. Hic homo summas
Haud fortasse familias inter
Quoquam est inferior, rerum tamen
Omnium inops desertusque hic cubat,
Hirsutis cum variisque feris,
Afflictus pariter dura fame
Miserandus, dirisque doloribus,
Et curis immedicabilibus
Distentus, solaque a longe
Patulo ore, gravisque Echo recubat,
Semper amaros resonans fletus.
NE. Nihil est horum mihi mir abile.
Nam si quid ego intelligo, passio haec
Divinitus illi est immissa,
Crudelis Chryses nymphae opera,
Et quod nunc omni sine cura
Affligitur, haud fit sine divum
Cura, ne prius hic ad Troiam
Invicta ferat divum tela,
Quam tempus pertranseat illud
Quo capiendam ab iis Troiam aiunt.
CHO. Hem gnate tace. NE. Cur, istuc ais?
CHO. Hominis veluti afflicti strepitus
Voxque audit a est valde propria.
NE. Hinc numquid an illinc dic quaeso?
CH. Vox clara ferit me atque iterum ferit,
Durum alicuius carpentis iter,
Neque me latet a longe vox gravis
Ac flebilis. Admodum enim clare
Resonat. Sed nunc o gnate, cape.
NE. Dic, quidnam? CH. Curas dico novas,
Non longe enim abest vir, sed proxime.
Non ille quidem cantumfistulae
Aedit ceu pastor, sed alicubi
Vel duro offendens gressu pedem,
Lugubres edit voces, vel
Partum aliquem cernens incommodum,
Ratibus. Nam clamat atrox quippiam.
Trimetri Iambici.
PHI. Ehem hospites, qui nam estis? et qui nautico
Venistis huc remo, in carentem portubus
Terram hominibusque? Patria ex qua, quove vos
Ex genere dixerim esse? Cultus Graeciae
Forma quidem adest carissimae onnium mihi,
At accipere vocem volo vestram, atque vos
Ne prae timore me alloquicunctemini,
Speciem ob meam immanem stupore torpidi,
Verum miserti potius infausti viri,
Et solitarii atque deserti hoc loco,
Vereque amicis destituti commodis,
Voce me edite, si amico modo accessistis huc
Animo. Sed age iam quaeso respondete mi.
Non par enim, a vobis ut hoc non impetrem,
Aut vos vicissim a me. NE. Sed hospes hoc scias
Primum, Pelasgas esse nos, hoc nempe vis
Nosse. PH. O loquela voxque dilectissima.
Heu, qualet alis hominis alloquio frui
Perlongo ita in tempore, Quis o gnate appulit
Te terram ad hanc? vae dixit huc necessitas?
Quo tendis? ex ventis tibi est gratissimus
Quisnam? Omnia mihi edissere, ut qui sis, sciam.
NE. Prognatus ego quidem Scyro sum ex insula.
Navigo domum autem iam Neoptolemus vocor,
Filius Achillis, inde iam scis omnia.
PH.O gnate patris omnium carissimi.
Opatriae charae. O alumne amms gravis
Lycomedis, huc qua classe tandem advectus es?
Et un de navig as ut hac tendas domum?
NE. Sane mihi nunc cursus est ex Ilio.
PH. Quid ais? Nec enim initio profectus tu quidem es
In classe nobiscum pariter ad Ilium.
NE. Illius an et tu eras laboris particeps?
PH.O gnate, non tibi cognitus sum quem vides?
NE. Qui noverim, quando ante numquam viderim?
PH. Neque nomen ergo nec mali audisti mei
Famam antea ullam, disperierim quo miser?
NE. Nihil scias me nosse, de quibus rogas.
PH.O nimis ego infelix et invisus deis,
Cuius domum ne fama perventit quidem
Tam pessime afflicti,nec ullam in Graeciae
Partem, sed eiecere qui me huc impie,
Rident, tegentes hasce ressilentio.
At morbus interim usque floruit meus
Magis ac magis, capitque crementum indies,
O gnate mi, o puerque Pelidae patris,
Ille ego tibi sum, quem sagittarum Herculis
Fortassis audisti esse dominum, filius
Poeantis illius Philoctetes, duo
Quem principes exercitus simul et vafor
Rex Ithacae Ulisses turpiter desertum ita
In aviam abiecere solitudinem hanc,
Saevo implicatum morbo et atro vulnere,
Quod lethifera mihi momordit vipera.
Qua cum boni illi me relicto o gnate mi
Abiere, quando huc pontica ex Chrysa appuli
Cum classe. Tanc enim videntes me gravi
Fessum marisiactatione, alto in specu
Dormire circa litus, abierunt fuga,
Me sic relicto ulibusque pauculis
Infausto ut homini mi relictis linteis,
Quin paruus etiam commeatus erat cibi,
Qualis utinam contingat illis o dei.
Ast gnage, tu cuiusmodi tunc me putas
Surrectionem habuisse desomno gravi
Illi cum abissent? Qualiter lachrimasse? quam
Plorasse praesentia futuraque haec mala,
Cum cernerem [(transcriber); sic: ceruerem] naves quibus perveneram huc
Omnes abisse? hominemque nullum essein loco,
Nec qui cibum praeberet ullum, nec qui opem
Adferret in morbo iacenti sordido?
Consideratis omnibus vero undique,
Nil repperi praeter dolendi copiam
Adesse magnam. huius facultas maxima est
O gnate. lamque tempus elapsum mihi
In tempore erat, inque hac oportebat casa
Parva, mihi unum me ministrare omnia,
Ventri quidem quae flagitat necessitas
Hic arcus acquisivit, alatas procul
Iaciens columbas, Porro ad hoc, quodcumque mi
Iecisset arcus, ambulabam ad id miser,
Trahens pedem infaustum. Deinde sumere
Et potum oportebat et alicubi teporibus
Glaciem ad solutam utpote hiemis sub tempore
Cavare lignum aliquod. Ego haec repens miser
Tum machinabar. Deinde nullus erat mihi
Ignis, sed allidens petram duram petrae,
Vix lumen elicui inibi reconditum,
Quod servat etiam hucusque me. Siquidem casa
Habitata cum igne cuncta suppeditat mihi,
Praeter quod a morbo quoque haud me liberat.
Age nunc, et hac o gnate disce de insula.
Hanc sponte nullus appropinquat navita:
Nam portus est nullus, neque huc adnavigans
Faciet lucrum, nec ulla diversoria
Habebit. Ergo qui sapit mortalium,
Huc navigare vitat. Interdum huc appulit
Casu aliquis et praeter animi sententiam,
In temporeut longo accidunt huiusmodi
Permulta hominibus. Hi quidem sermonibus
O gnate, duntaxat miserti sunt mei,
Motique commiseratione pectoris,
Aliquam cibi dedere partem, aut vestium
Aliquid, at hoc nemo roganti vult mihi
Conferre beneficii,, ut reducat me domum:
Sed pereo miser hic iam fere decennium,
Voracem alens tristi in fame morbum et malis.
Talia ab Atridis atque Ulisse o gnate mi
Perpetior, aliquando quibus utinam caelites
Dent, ut vicissim paria sustineant mala.
CHO. Ut hospites qui huc appulerunt antea
Tui misertisunt, ita et ego aequaliter
Paeantis o alumne misereor tui.
NE. Ego vero et ipse testimonium his queo
Sermonibus perhibere quod veri sient,
Passus ab Atridis ac Ulisse plurima
PH. Num noxios etiam tu habes querimoniam
Adversus Atridas, ut irascare eis
Ob aliqua quae perpessus es forsan mala?
NE. Contingat utinam ut expleam hanc iram manu,
Ut Sparta celebris et Mycene intelligant,
Scyron quoque esse fortium matrem virum.
PH. Bene prorsus o fili. Sed unde iratus es
Tantopere contra illos, ut haec queraris hic?
NE. Poeantis o nate, tibi dicam, et vix tamen
Quae cumque sum passus ab eis dicam mala.
Nam postquam Achilles occidit fato pater.
PH. Hei mihi, quiesce dicere ultr aquippiam,
Disco quoad, num mortuus, Achilles siet.
NE. Est mortaus, caesus quidem a mortalium
Nemine, sed a deo (ut ferunt) et Apollinis
Telis PH. At est generosus occisor simul
Cesusque. Porro dubito num tuum malum
Perconter ante, an illius vicem gemam.
NE, Satis o miser habes ipse quod doleas mali.
Ut proximorum quo que gemas nihilest opus.
PH. dixtibene, Proin rem mihi rursus tuam
Dic, nempe quate affecerint iniuria.
NE. Venere naviad mevariegata oppido
Et vaser Ulisses, educator et mei
Patris, loquentes, verane an falsa haud scio,
Quod mortuo meo parente, haud fas foret
Pergama alium quam me capere gnatum illius.
Haec dictitantes (hospes) ita, non me diu
Moram trahere sivere, quin statim simul
Enavigarem, Illudque feci maxime
Patris cupiditate cernendi. Haud enim
Vivum ante videram. Dein ratio quoque
Honesta aderat, eo profectus Pergama
Ut ipse caperem. Iam diesque erat altera
Cum navigans Sigion ad amarum appuli
Cursu secundo, tunc et egressum statim
Exercitus circumstetit me totus et
Saluere iussit, se penitus Achillea
Qui iam supremum expleverat suum diem,
Videre iurantes a pud superos, at is
Iacebat. Infelix ego autem postquam eum
Defleveram, haud diu moratus admodum
Veniens ad Atridas amicos (ut mihi
Veri videbatur simile) repeto patris
Et arma, et illius reliqua quaecumque erant.
Qui verba respondere mi miserrima
O gnate Achillis, cetera quidem quaepatris
Tuifuere, auferre poterisomnia,
Illius autem arma alius obtinet modo,
Nimirum Ulisses. Hic statim lacrimis ego
Suffusus, exurgo gravi iracundia:
Dicoque, rem ferens dolenter admodum,
O impie. Ergone armatradere alteri
Quae sunt mea, audetis prius, quam ex me meam
Cognosceretis his super sententiam?
Ipse autem Ulisses dixit (erat enim prope)
Nae gnate, iure ea tradiderunt hi mihi,
Praesens etenim ea illumque servavisimul.
Hic motus ira ego, omnia praecabarm mala,
Nihilrelinquens quo minus deuoverim.
Me forsan is spoliaret armis si meis,
Progressus ille huc, tem perans irae licet,
Morsus animum auditis tamen, respondit haec,
In patris ut nos haud eras discrimine,
Sed quod minime oportebat, aber as tum procul.
Et quando faris ista nunc ferociter,
Non navigabis Scyron ea tecum auferens.
His tunc ego auditis, malamque iniuriam
Passus, domum iam repeto spoliatus meis
A pessimo cretoque Ulisse de malis.
Nec tantum eum reprendo quantum principes.
Nam tota principibus obedit civitas,
Totusque sequitur principes exercitus.
Et dissolute si qui agunt vel perperam
Sermonibus fiunt magistrorum mali.
Negotium dixi omne. Atridas ergo qui
Odit, deis ille foret et amicus mihi.
Anapaestici Dimetri.
CHO. O tellus, montibus insignis
Rerum cunctarum nutrix, et
Ipsius mater celsi lovis,
Auriferum quae Pactolon colis,
Illic quoque mater venerabilis
Adte clamavi, cum ab Atridis
Facta omnis huic est iniuria, et
Arma paterna dedere cum Ulissi.
Nunc etiam adte clamo beata,
Quaeveheris praecelsaleonibus,
Tauris exitium usque ferentibus.
Numen et essupremum, ut punias
Obid atque alios atque Agamemnona.
Trimetri Iambici.
PH. Manifesta habentes (ut videtur) hospites
Doloris argumenta navigastis huc.
Concinitis et mihi quod arbitramini
Esseopera Atridarum atque Ulissis talia,
Nam novi eum, quod semper omnibus dolis
Astuciisque exacuat is linguamsuam,
Qua denique aequi prorsus efficit mhil.
Ceterum ego non admiror hoc, sed id magis
Qui maior Aiax haec videns passus siet.
NE. Non amplius vivebat o hospes. Nam eo
Vivente numquam egobisce spoliatus forem,
PH. Quid quaeso dicis? Num est et ille mortuus?
NE. Illum scias non carpere aur as amplius.
PH. Hei mihi misero. Athaud Tydei gnatus nque
Laertis olim a Sisypho divenditus
Moriuntur. Hos enim haud decebat vivere,
NE. Non ergo mortuos scias, sed maxime
Florere in Argivorum eos exercitu,
PH. Quid Nestor autem qui verus mihi et bonus
Amicus est, quid rerum agit? Eorum hic enim
Praedixit haec mala sapienter consulens.
NE. Is nunc male est affectus, illifilius
Postquam interiit Antilochus Hectoris manu.
PH. Hei miht: Duo dixisti acerba tam simul.
Quippe minime hos audire vellem perditos.
Heu heu, quid ergo cogitandum denique
Quando hi quidem sunt mortui, at superest adhuc
Vivos Ulisses inter ille, mortuum
Quem conveniret pro hisce nuntiarier?
NE. Pugnator est ille sapiens. Sed quamlibet
Sapientia impediuntur haud raro quoque
Consilia. PH. Age ede per deos, ubi tunc erat
Patroclus ille patri tuo carissimus?
NE. Et ille mortuus erat. Hoc paucis enim
Docebo te. Bellum malorum neminem
Sponte perimit, sed integros semper fere
PH. Astipulor tibi. Atque iuxta hoc dictum idem
Interrogabo de viro indigno quidem,
Vehemente lingua autem ac acuto, quidnam agit?
NE. An quopiam de alio quam Ulsse interrogas?
PH. Non de hoc loquor iam. Porro Thersites erat
Quidam, frequenter qui solebat dicere,
Quod nemo poterat ferre vel dictum semel.
Vivitne adhuc is? NE. Non eum vidi quidem,
Superstitem audivi tamen adhuc vivere.
PH. Sic scilicet futurum erat, quando mali
Nihil interiit adhuc, sed a diis optime
Quicquid mali est inter homines defenditur.
Quodammodo etiam quicquid astuti viget
Ac fraudulenti usquam, id vel ex Ditis domo
Revocare gaudent, iusta vero et commoda
Hinc auferunt semper. Locanda quo ista sunt?
Qui nam deorum facta laudibus eveham,
Ipsos deos exhisce quuminveniam malos? [Note: Sic ratio iudicat, quando boni affliguntur et mali prospere agunt, deum esse iniustum. Hoc etiam multos sanctos offendit.]
NE. posthac ego quidem, o germen Oetaei patris,
Iam procul Atridas aspiciam et ipsum Ilium,
Omnique mihi ab illis cavebo machina.
Quippe ubi malus vir quam bonus adeo plus potest,
Pereuntque frugifera, superat et improbus,
Illos ego haud umquam viros amavero,
Saxosa sed Scyras mihi suffecerit
In posterum, atque meae domi oblectabo me.
Nunc vero eo ad navem. At Philocteta interim
Tu mihi vale atque iterum vale, deiquete
A morbo, ut ipse vis, benigniliberent.
Nosuero abimus ut secundum quando dii
Concesserint ventum, ilicet soluamus hinc.
PH. Num gnate modo paratis hinc discedere?
N. E. videlicet tempus monet, discessum uti
Spectemus haud procul magis quam proxime.
PH. Nunc [(transcriber); sic: Nnnc] te ergo per patrem atque matrem o gnate, per
Et omne quicquid est domi charum tibi
Supplex rogo, ne me hic velis relinquere
Solum, ita malis in hisce desertum ut vides,
Meque quibus audisti implicatum pessime.
Impone me in novissimum navis locum.
Novi quidem quam difficile onus avehar,
Tu perfer attamen. Animi siquidem probi
Odere turpitudinem, et contra, omne quod
Bonum et est honestum, gloriosum existimant.
Sime reliqueris, probrum turpe hoc tibi
Fuerit, vicissim quae rogo si feceris
O gnate, gloriosum habebis praemium.
Nempe insolum Trachinias sivenero
Vivus, Age, non pondus diei ero unius,
Aude obsecro, me navis in quemuis locum
Iniice, vel infimum, vel in proram, vel in
Puppim, ubi molestus navigantibus simul
Minimesiem. Annue gnate quaeso per Iovem
Quisupplices tuetur, exorabilem
Praestatote oro, ad genua procidam tua,
Licet invalidus adeo atque claudus sim miser.
Sed ne relinquas me ita relictum ab omnibus
Hic, plane ubi hominum nulla sunt vestigia.
Sed me domum vel ad tuam salvum avehas,
Portumue Chalcodontis Euboeae ducis,
Undehaud ad Oetam longa navigatio
Trachiniumque iugum atque Sperchium mihi,
Tandem meo me charo ut exhibeas patri,
De quo diviam metuo ne obierit diem,
Nam sedulo cunctis ego huc venientibus
Mandata dedi, ad eum rogans et obsecrans,
Ut nave missa medomum reduceret.
Sed vel obiit diem, aut ministri (quodsolet
Fieri) mei curas habentes paruulas
Velociter redire studuerunt domum,
Adte reductorem simulque nuntium,
Nunc venio, tuserva, mei misereretu,
Considerans quam cuncta sint mortalibus
Atrocia et periculosa, quodque nunc
Feliciter homines beneque agant, nunc secus.
At convenit nullis nodo afflictum malis
Acerba respicere, atque cum quis agit bene,
Tum maxime nitam tuerier suam,
Nefors latenter pereat ea felicitas.
Anapaestici Dimetri.
CHO. Miserere o rex, multarum etenim
Gravium aerumnarum certamina
Dixit, quanta meorum o perferat
Nullus amicorum Si vero
Infensos odisti Atridas,
Illud ego illorum plane malum
Magnum istius lucrum censeo.
Nunc etenim, quandoquidem ipse cupit,
Imposito celeri ac instructae
Navi, proficiscerer [(corrected by hand); sic: profiscerer] in patriam,
Effugiens divum vindictam.
Senarii.
NE. At tu vide, ne nunc quidem facilis sies [Reg: sis] ,
Cum morbus autem posteate afflixerit,
Tunc hisce non consentias sermonibus.
PH. Minime. haud habebis istud opprobrium mihi
Iure exprobrare umquam. NE. Mihi est turpe hercule,
Benignitate vincar abste ut hospite,
Opem ad ferendam pro necessitatibus,
Sed si videtur navigemus, ilicet
Exurgat hinc, navis enim eum vehet, neque
Negabitur, dii liberent noshinc modo,
Ut navigemus quo volunt as incitat.
PH. O chara lux, o vir mihi suautssimus,
O navitae dilecti, ego umquam quomodo
Verbis que me factisque gratum ostendere
Potero, quod ita vobiscum amice assumitis?
Eamus intro o gnate, et inhabit abilem
Habit ationem exosculemur, ut scias
Quis vixerim, quamque fuerim alti pectoris,
Arbitror enim plane ista posse neminem
Solo vel aspectu nisi unum me pati.
Me vero amare ista docuit necessitas.
CHO. Manete, discamus utiquidnam isti velint.
Duo enim viri, unus navis inscensor tuae,
Alienus alter, huc suos movent pedes.
Quos cum audieritis, ingredimini postea.
MER. Achillis o fili, huncce socium, qui ratis
Cum aliis duobus exstitit custos tuae,
Iussi mihi ubi nam esses locorum dicere,
Quandoquidem spem praeter omnem inte incidi.
Sed forte fotuna applicavi ad idem solum.
Nam navigans cum classe non magna domum
Ab Ilio in Peparethum, audiviut tuos
Hic esse nautas, non silentio mihi
Transire visum est, nempe venienti ad pares.
Tibi priusquam dicerem quaedam, haud enim
Tusics quod ad te pertinet, tuoque de
Capite quae Achaei consilia habeant, neque
Consilia iam sed facta, quae non longius
Dilationem habere possunt. NE. At tibi
Hospes, nisi malus sum, reposta gratia
Pro monitione erit, indica ergo clarius
Quod dicis, ut sciam quae ab Argivis mihi
Nova adfer as consilia. MER. Discessere, qui
Te persequantur classe nautica, et senex
Phoenix, Athenarumque regis filii.
NE. An vi reducturi an bonis me verbulis?
ME. Nescio. quod audiut eius adsum nuntius.
NE. An ista Phoenix atque socii nautici
Fecissesolum propter Atridas student?
ME. Haec scito facturos, nec illi protrahent.
NE. Cur ergo Ulisses ipse adhoc non navigat?
Formido numqua illumretinet? ME. At is quidem
Atque Diomedes navigabant ad virum
Alium, meas ego quando soluebam rates.
NE. Adquemnam Ulisses navigabat dic mihi?
ME. Erat aliquis. Sed hunc mihi priusindica
Quis namsit, alta voce sed non dixeris.
NE. Hic (hospes) inclitus est philoctetestibi:
ME. Ne merogato plura nunc, sed ocius
Hinc solue terra temet ex hac liberans.
PH. Quid dicit o fili? Quid in tenebris tibi
Me nauta vendit callidis sermonibus?
NE. Haud dumscio quid dicat, ast illum palam
Proferre oportet et ad me et adte et hos quoque
ME. O gnate Achillis, ne me Achivum copiis
Prodas loquentem quae foras haud convenit
Efferre, namque pro mea opera plurimis
Beneficiis afficior ab eis pauper ut.
NE. Ego odi Atridas, atque summus hic mihi
Amicus est, qui odit Atridas simul,
Postquam ergo venisti buc meicausa, nibil
Te convenit celare quod gratum siet
Acceperisque ME. Gnate quidnam agas, vide.
NE: Ego quoque iam pridem ipsum idem considero.
ME. Tibi imputabo hoc. NE. Imputa, et dic quae scias.
ME. Dico quod adhunc duo navigant quos antea
Audisti, Ulisse satque Diomedes simul,
Sententia una ac mente certa, omnino ut hunc
Persuasione hinc auserant vel viribus,
Et haec Achivi exaudiere omnespalam
Dicente Ulisse, audacior namque altero
Hic erat ad efficienda de quibus loquor.
NE. Quamobrem Atridis longa adeo post tempora
Mutatus est animus, ut huius nunc gerant
Curam, diu eiectum ante quem liquere? Quod
Desiderium eis incidit? An hec vis deum
Et ira, qui facinora puniunt mala?
ME. Ego te docebo hoc omne. (Nam tu forsitan
Non audiisti) Nobilis vates erat
Quidam, atque priami gnatus, Helenus nomine,
Quem cepit ille qui male audit ab omnibus,
Improbus Ulisses solus egressus vaga
De nocte, captivumque ducens, omnibus
Venationem ostendit Argivis bonam.
Quibus ille et alia cuncta vaticinatus est,
Essentque quod numquam eruturi Pergama,
Sermone persuasum nisi hunc ex insula
Educer ent hac ubi habet in praesentia.
Quae posteaquam ex vate Ulisses audiit,
Promisit extemplo Pelasgis hunc virum
Ostendere adductum. Volentem et maxime
Sesperat accepturum, at id sinon cadat,
Ingratiis. permisit et caput utsibi
Quicumque, si non assequatur, auserat.
Sic omnia fili audisti, moneo te ipsum tamen,
Abeas ut hinc propere, atque si cuius geris
Curam alterius. Ph. Hei mihi, scelestus illene
Iuravit adducturum Achivis esse me
Persuasione? Nempe persuadebitur
Ita mihi ut ad vitam revortar ab inferis,
Quemadmodum illius reversum aiunt patrem.
ME. Ego ista nescio. Sed ego quidem adnavem eo.
At commodum vobis quod est praestet Deus.
PH> Nonne hoc acerbum o gnate, quod Laertius
Mesperat ille mollibus sermonibus
Dusturum et ostensurum Achivis omnibus?
Numquam faciet. Ego viperae invisissimae
Citius obedierim, ita quae mereddidit
Claudum. Sed ille dicit audetque omnia.
Et nunc, scio, quod alicubi huius gratia
Lateat. Sed o fili recedamus, mare ut
A nave Ulissis longius nos separet.
Eamus. Opportuna festinatio
Labore desinente somnum adducere
Requiemque solet. NE. Omnino navigabimus,
Cum spiritus proram ferire quteverit.
Contrarius nunc est enim. PH. Mala Mala cum fugis.
Tunc semper est secunda navigatio.
NE. Ne metue. Quippe illis quoque est contrarius.
PH. Ventus latroni nullus est contrarius,
Cum vi rapere vel aliqua furari licet.
NE. Si placet igitur eamus. Intus sumito
Quod opus tibi est et maxime desideras.
PH. Sunt quibus habeo opus, admodum ex paucis licet.
NE. Quid illud, in navi quod haud insit mea?
PH. Folium mihi est quoddam, soleo quo maxime
Sopire vulnus mitigareque perpetim.
NE. Id effer ergo. Numquid et aliud cupis
Assumere aliquid. PH. Hei mihi, arcus incidit,
Cuius prius non venit in mentem mihi.
Assumam eum, ne quis relictum hic auferat.
NE. Nunc inclitum hunc arcumne habes. P. H. Nunc scilicet.
Nec quem manu gestem alius ullus est mihi.
NE. Eum' ne contemplarier licet prope,
Et tangere et tamquam Deum oscularier?
PH. Et hoc tibi o gnate et aliud quidlibet
Rerum mearum commodum quod sit tibi
Continget. NE. Atqui cupio, sed cupido mi
Ita huius est, ut quatenus fas est, velim,
Sin minus, omitte. PH. Pia loqueris, at fas tibi
O gnate, qui mihi Solis ut videam iubar
Solus dederis, et pariter Oetaeum solum,
Senemque patrem et amiculos, qui me meis
Pressum ab inimicis superiorem feceris.
Confide, tibi licebit illum tangere,
Dantique reddere, gloriari et ceteros
Inter homines, virtutis idque gratia
Quod solus attrectaveris. Siquidem ipse ego
Beneficiis possedi eum, quare haud gravor
Si tu quoque attrectes amicus et bene
Mihi faciens. Nam beneficia rependere
Qui novit affectus beneficiis prius,
Possessione is qualibet praestantior
Fuerit amicus. NE. Ingredere nunc. PH. Te quoque
Ducam simul. Morbi mei asperitas enim
Accipere te sibi ministrum percupit.
Anapaestici Dimetri.
CHO. Audivi sane, at non vidi
Qui Iovis insidias struxit toro
Ixiona, qui vinctum omnipotens
Saturni filius astrinxerit
Currenti semper circum rotae.
Alium autem neminem ego audivi
Neque vidi mortalem, tristius
Cui fatum acciderit quam huic homini.
Qui cum male nil prorsus fecerit,
Nec quemquam fraudarit, verum
Aequus vir vixerit aequissime,
Indigne adeo perit. Hoc miror,
Quo pacto tandem, quo pacto
Utrinque illisis a fluctibus
Pulsus, sic vitam lacrimabilem
Sustentarit, ubi expositus fuit
Ventis ipse, gradum firmum haud habens,
Nec quemquam indigenam, nec vel malum
Vicinum ploraret, apud quem
Vehementer edacem atque cruentum
Morbum mutuo, nec pedis hulcerum
Morsi scaturientem venam
Sanguine feruenti, qui mitibus
Sopiret foliis, nec stratam humi
Escam esurienti qui adferret.
Serpit enim ipse alias alio, se
Convoluens puer ut chara sine
Nutrice, ubi, ut incedere possit,
Est facilis via. Quando remittit
Paulum excrucians animum morbus,
Non terra ex sacra frumentum
Aliud nec semen capiens cibo,
Quis homines vitam producimus,
Qui vestigamus ad hanc plurima.
Praeter cum quem sibitelis cibum
Velocibus acquirit volucrem
Deiciens. O animam miser am
Quae toto non usa decennio est
Iucundo vino, sed sicubi
Circumspiciens animadvertit
Immotam aquulam, semper ad illam
Prorepebat. At in gnaturm incidit
Nunc quando boni clarique viri,
Perfeliciter aget in posterum,
Magnusque malis erit ex illis,
Hic enim illum multos post menses,
In patriam vebet aequorea rate,
Scilicet ad Nymphas Trachinias,
Sperchiique ad ripas limpidi.
Ad divos, ubi transiit Hercules
Divino collucens igne
Oetes in praerupto vertice.
Trimetri Iambici.
NE. Age repe si vis. Quid ita tandem gratia [Note: Egrediens ex antro Philoctetes, pedis dolore corripitur, quem tamen vult dissimulare.]
Nullius obtices rei atque adeo stupes?
PH. Ah ah ah. NE. Quid est? PH. Nihil mali, sed vade tu.
NE. Morbi ne preaesentis dolorem reprimis?
PH. Non, sed levius habere iam videor mihi,
O dii. NE. Quid ingemens deos sic invocas?
PH. Ut nos benigne sospitent ac provehant.
Ah ah. NE. quid accidit tibi Non proferes,
Ita sed eris taciturnus? Omnino in malo
Videris esse quopiam et doloribus.
PH. O gnate disperii, neque hoc potero mali
celare apud vos, heu mihi, me conficit
Dolor. Heu mihi, perimit odiosus, hei misero mihi.
O gnate disperii, exedor gnate, hei mihi.
A pa papà [Reg: papa] , papà [Reg: papa] , pápa [Reg: papa] , pápa [Reg: papa] , papae.
O gnate per deos, tibi si est ad manum
Ensis aliquis, pedem rogo imum percute,
Demete celeriter, ne meae peperceris
Vitae, ago rogo o fili. NE. Quid ita subito accidit,
Cur adeo vocifereris altum ac ingemas?
PH. Scis gnate. NE. Quidnam est? PH. Gnate scis.
NE. Quid est tibi?
PH. Haud scio equidem. NE. Et qui nescias? PH. Papá [Reg: Papa] , papae,
NE. Heu quam additamentum huius est morbi grave.
PH. Grave atque ineffabile. Misereare at mei,
NE. Quid ergo faciam? PH. Peste ne hac exterritus,
Hic me relinquas. Ea per interualla enim
Advenit, ut errones solent, erroris est
Quando saturata. NE. O te nimis miserum, o nimis
In omnibus visus doloribus miser.
Num vis prehendam ut atque contingam manus?
PH. Non hoc volo. Sed hunc cape arcum, sicuti
Prius rogasti, dum remittat se gravis
Saevitia morbi, macerat quae me modo,
Custodi eum ac serva. Me enim somnus capit
Hoc cum malum exierit, nec ante desino
Male habere. Quocirca est opus sinatis ut
Dormire tranquillum. Atque si interea loci
Huc venerint illi, peto abste per deos [Note: (illi) Ulisses et Diomedes]
Ne sponte vel nolens vel ullis artibus
Petitus, illis tela permittas mea,
Ne pariter et te meque supplicem tuum
Perdas. NE. Bono animo es, curam ad hanc quod attinet.
Te praeter atque me dabuntur nemini.
Proinde, quod bene vertat, ea mihi tradito.
PH. En gnate suscipe, atque livorem tibi
Placa, laborum causa ne fiant tibi
Quemadmodum mihi eique qui tenuit prius,
NE. O dii, rata haec nobis sient, contingat et
Secunda et expedita navigatio,
Quo navigare nos deus iustum putat
Classisque tendit. PH. At met vo fili, optio haec
Ne fiat irrita. Stilat etenim iterum mihi
Morsu ex profundo fanguis aterbulliens,
Atque aliquid expecto novi. Hei mihi, papae.
Papae oppido iterum. O pes, malis me qualibus
Male crucias. Arrepit, accedit prope
Malum, hei mihi misero, hei mihi. Habetis ne rem?
Nusquam fugite quaeso. Attata, ah ah ,pape.
O vafer Ulisses, dolor hic utinam in intimis
Visceribus haereat tibi. Hei mihi, papae.
Papae oppido [Orig: oppidò] iterum. Exercitus gemini duces
Agamemnon ac Menelae, pro me quomodo
Aleretis hunc morbum tot annos? Hei mihi,
Hei mihi iterum. O mors mors, vocata quomodo
Quotidie ita, venire numquam ad me potes?
O gnate generose, cape vero me, igneque
Incende quae so nuncupato Lemnio,
Ut et ego quondam filio Iovis hisce pro
Quae tu tenes, armis, eandem operam dedi.
[(corrected by hand); sic: PH.] Quid gnate dicis? quid ais obsecro? quid taces?
Ubi gentium o gnate es? NE. Vicem doleo tuam,
Propter tua gemens mala. PH. Sed o fili, bono
Anima esto. Quippe morbus hic acute quidem
Accedit, at rursum recedit ocius.
Sed obsecro te, ne relinquas me modo.
NE. Confide, permanebimus. PH. Vere ne tu
Manebis? NE. Id liquido scias. PH. Haud ausim ego
Te iure iur ando obligare gnate mi.
NE. At fas mihi haud est absque te recedere.
PH. Ad robor andam ergo fidem cedo dexteram.
NE. Do, quod manebo. PH. Illuc rogo, illuc ferte me.
NE. Quorsum inquis. PH. Hem sursum. NE. Quid it erum desipis?
Aut quid supernum contueris circulum?
PH. Omitte, mitte me. NE. Quo omittam? PH. Denique
Omitte quaeso. NE. Non omittam. PH. Me enecas
Si tetigeris. NE. Iam vero omitto. Num modo
Plus sapis aliquid? PH. O terra, moribundum obsecro
Affectus uti nunc sum, cape atque contege.
Malum hoc enim non me amplius sinit erigi.
NE. Somnus hominem videtur haud post tempora
Capturus esse longa. Quippe iam caput
Resupinat, atque sudor a toto fluit
Corpore, nigra et dirupt ain extremo pede est
Vena, unde sanguis profluit, sed eum modo
Socii sinamus ita quietum ut dormiat.
Anapaestici Dimetri.
CHO. Somne dolorum expers et liber
Omnis cruciatus, venias huc,
Fauste aspirans nobis o rex.
Vitam qui cunctis dulcem facis.
Inque oculis teneas splendorem hunc,
Praetensus qui nunc est. Adveni
Mihi quaeso o Paeon curarum.
Ognate vide consistas ubi
Et quo proficiscaris. Quomodo
Mihi vero cur as, quid postea
Sit faciundum? Quid facturihic
Praestolamur? Sane occasio
Cunctorum vincens sententiam
Ad commoda proxima multum valet.
Trimetri Iambici.
NE. Hic iam quidem nihil audit, astego cerno nos
Praedam hanc habere, arcum atque tela scilicet,
Frustra, sine ipso nave si hinc recedimnus.
Corona enim eius est. Apollo adducere
Hunc iussit. At mendaciter promittere
Neque efficere, turpissimum est opprobrium.
Anapaestici Dimetri.
CHO. Haec gnate quidem ipse deus viderit.
Quae vero mihi post responderis
Ea parua o fili parua voce
Responde. Aegrotantibus enim
Cunctis brevis esse solet somnus
Rursus ut evigilent, sed maximum
Quod sit, id occulte quant um potes
Mihi dispice quid facturus sis.
Scis, cuius dicam ista gratia
Eisdem si fors sent entiae es
Cum ipso, meditanda tibi tum quae
Difficilia sunt etiam astutis.
Nunc commoda gnate est occasio,
Nilque videt vir, nilque habet auxili
Verum ceu noctu extentus iacet,
Somnus in aprico commodus est.
Non pedis, haud mannuum, non ullius
Membri est dominus, sed stratus iacet
Veluti Horco demissus quispiam.
Aspice, iam cernit, iam loquitur
Opportune. Qui vero capt
Possit curae com mitt as meae
Ofili. Labor absque periculo
Liberque metus longe optimus est.
Senarii.
NE. Tacere iubeo, a mente nec recedere.
Homo enim movet oculos et erigit caput.
PH. Olux, vicissim quae soles succedere
Somno, hospitumque fida praeter spem meam
Custodia. Neque enim putavi gnate, te
Laturum ita misericorditer mala haec mea.
Neque potuisse manere praesentem mihi
Et opem ferentem. Non Atridae hoc hercule
Facile tulerunt ita, boni illi principes.
Generosa verum exque generosis est tua
Natura gnate, ideo facilia haec omnia
Existimasti, plenus et clamoribus
Foetoreque ex me. Et quando nunc huius mali
Quies aliqua videtur ac oblivio
Gnate esse, tusustolle me, meque in pedes
O gnate statue, ut quando mereliquerit
Afflictio haec, eamus ad navem, neque
Hinc fiat amplius ulla soluendi mora.
NE. Gaudeo equidem, quod absolutum cerno te
Dolore, praeter spem, videntemque atque adhuc
Auras trahentem. Signa enim ceu mortui
In te videbantur calamitates ad has,
Nunc ergo temet erige. Si vero magis
Placet tibi, isti te ferent, nec enim labor
Eos gravabit, quando tibi mihique sic
Visum est facere. PH. Laudo ista gnate, tuque me
Ut cogit as tolle, hosce vero nunc sine
Odore ne graventur ante debitum
Tempus malo. Hisce enim molestiae satis
In navi erit, quod navigent mecum simul.
NE. Sic fiet. At consiste iam retineque te.
PH. Confide, solito more sustentabo me.
NE. Papae. Quid ego nunc ergo post haec porro agam? [Note: Paenitet Neoptole. quod dolis deceperit Philocte. editque tandem veritatem.]
PH. Quid istud est fili? Quid haec locutus es
Contra institutum? NE. Nescio quo denique
Me verba oporteat dubia convertere.
PH. Dubitas quid autem gnate? Ne istuc dixeris.
NE. Quin nunc in ipso versor hic incommodo.
PH. An difficultas morbi eo te duxit, ut
Tecum amplius me non velis abducere?
NE. Est hercle rerum difficultas omniam,
Ingenio ubi suo relicto quispiam,
Incongrua et aliena facere destinat.
PH. At patre tu facis alienum nil tuo
Nec dicis, auxilium bono si fers viro.
NE. Turpis videbor, iam diu hoc me macerat.
PH. Non hercle in his quae dicis et facis. Haesito.
NE. Oiuppiter, quid agam? secundo iam malus
Deprendar ea caelando, quae non convenit,
Cum verba prius et dixerim turpissima.
PH. Hic homo (nisi male conicio ego) omnino me
Videtur esse proditurus denique,
Meque hic relicto navig aturus domum.
NE. Non te relinquam. Hoc me diu sed macerat,
Auectio ne tristis eveniat tibi.
PH. Quid dicis o filli? ista non intelligo.
NE. Caelabo te nil, navigandum ad Pergama
Tibi est, ad Argivos Atridarum et rates.
PH. Hei mihi. Quid es locutus? NE. Obsecro ne gemas
Ita ante, quam audias. PH. Quid audiam? Cedo,
Quid cogitas mecum facere? NE. Primum omnium
Eripere morbo ex hoc, deinde tecum simul
Populabor Ilium profe ct us hinc eo.
PH. Et ista vere perficere tu cogitas?
NE. Huc magna cogit nempe me necessitas.
Proinde ne efferaris illud audiens.
PH. Perii miser. Sum proditus planissime
Cur hospes obsecro ista fecisti mihi?
Huc redde quam primum mihi arcum telaque.
NE. At non potest fieri. Magistratus enim
Ut audiam ius suadet utilitasque mi.
PH. O tu ignis et formido et invisissime, [Note: Neoptolemus dictus est etiam Pyrrhus ob colorem igneum capillorum, hinc ut alludat, vocat eum Pyr. per apocopen.]
Astutiarum omnisque fraudis artifex,
Qualia mihi fecisti? Ut im probis dolis
Mihi dedisti verba? Non te dispudet
Cum me inteveris, qui tibi ad genua accidi,
Factusque sum supplex homo o saevissime?
Victum abstulisti prorsus arcum si eripis.
Redde oro gnate, redde rursus obsecro
Per te deos rogo paternos, ne mihi
Victum auferas. Eheu mihi miserrimo.
Nec me quidem amplius alloqueris, imo aspicis
Numquam velut missurus iterum de manu.
O litora. O rupes. et o syluestrium
Coetus ferarum, o saxa praerupta ista, iam
Vobis quaeror (non enim alium scio cui loquar)
Praesentibus, measque adeo caerimonias
Audire solitis, qualia mihi filius
Fecerit Achillis, qui fidem mihi dedit
Domum reductur um esse me, nunc ducit ad
Troiam, dataque dextera arcum habet meum
Illum Herculis, sacrum, creatide Iove,
Atque exhibere Uult Achivis, meque, ceu
Virum valentem ceperit secum trahit
Violenter, ignoratque se iam mortuum
Umbramque fumi occidere, imo imaginem
Duntaxat. Haud enim valentem viribus
Cepisset umquam, quando me ne sic quidem
Praehendit affectum, nisi dolo. At nunc miser
Sum fraude deceptus. Facere quid convenit?
Sed redde quaeso, adque animum etiam num redi.
Quid ais? Taces? Iam prorsus occidi miser.
O forma saxi duplici nota ostio,
Iam rursus ad te, rursus ingredior miser
Nudusque non habens cibum, sed aridus
Fiam hoc in antro solus, haud volucrem, haud feram
Arcu amplius perimens, sed ipse mortuus
Praebebo miser illis cibum a quibus antea
Pascebar, et quos ipse venabar prius,
Iis nunc ero venatio versa vice,
Mea nece illorum necem exsoluam miser
Eius opera, quem sum arbitratus nil mali
Nosse. Haud adhuc pereas, quoad sciam, annesis
Sententiam vorsurus in melius tuam.
Versurus et si non es, intereas male.
CHO. quid agamus in tua potestate est situm
O rex, licet enim et navigare iam, huius et
Obtemperare, si libet, sermonibus.
NE. Sane mihi magna incidit miseratio
Huius viri, haud nunc primitus sed et antea.
PH. Miserere fili per deos, neque contrahas
Apud homines probrum hoc tibi, deceperis
Quod me dolis. NE. Hei mihi, quid agam? Utinam forem
Numquam profectus e paternis sedibus.
Usque adeo tristor rebus his praesentibus.
PH. Non es malus tu, sed videris a malis
Huc institutus advenire ad turpia.
Nunc ergo apud alios dolis his utere,
Par uti, meisque redditis armis mihi,
Hinc naviga. NE. Quid facimus o viri? UL. Omnium
O pessime quid agis? haud abis et istum mihi
Relinquis arcum? PH. Hei mihi, quis hic vir? Nunnam ego.
Audivi Ulissem? UL Plane Ulissem, meque quem
Coram vides. PH. Hei mihi dolis sum venditus,
Atque perii. Hic fuit ergo qui me prendidit,
Armisque spoliavit. UL. Ego prorsus ut scias,
Non alius, ista confiteor tibi lubens.
PH. Redde age, relinque arcum mihi gnate. UL. Hoc quidem
Numquam faciet, etiam velit si maxime.
Sed te quoque una oportet hinc discedere
Cum arcu, nolent em aut abstrahent te viribus.
PH. Mene o malorum pessime audacissimeque
Hi vi trahent? UL. Si nempe non sponte iveris,
PH. O terra lemnia. O iubar Vulcanium
Omnia domans. Haec prorsus intoler anda sunt,
Violenter hic si me ex tuis abduxerit.
UL. Iovis est (ut scias) dominium huius insulae.
Iovis est, et is decrevit haec, meque utitur
Nunc administro. PH. O odium et improbissime,
Qualia loqui audes? atque praetendis deos,
Falsosque concinnas tuis sermonibus?
UL. Non imo veraces. Via haec autem tibi
Eunda prorsus. PH. Pernegos autem ego. UL. Ast ego
Affirmo, oportet et ut in hoc obtemperes.
PH. Hei mihi miserrimo. Ergo me non liberum
Omnino, sed servum meus genuit pater?
UL. Non. Parem cunctis sed optimatibus,
Quis cum capere te Troiam oportet atque vi
Vastare. PH, Numquam istuc profecto, nec mala
Me perpeti quamvis oporteat omnia,
Antrum quoad mihi hoc profundum suppetet.
UL. Quid ergo facere instituis? PH. Hoc statim caput
Saxis ego cruentabo, de saxo cadens.
UL. Apprendite ipsum, facere ne ista possiet [Reg: possit] .
PH Eheu manus captae a viro isto, Qualia
Per petimini caris carentes arcubus?
O qui nihil sanum sapis nec liberum,
Qui me subisti? Me quibus ventaus es
Dolis, subornato in tuum locum improbe
Puero hoc mihi ignoto, atque te indigno quidem,
Dignissimo autem me, nihil qui noverat
Mandata praeter exsequi, quem nunc quoque
Liquet moleste ferre quod deliquerit
In me, quod et ego patiar haec. Sed improba
Et per latebras anima prospiciens tua
Semper, rudem doliatque nolentem, tamen
Bene instituit ut esset ad mala callidus.
Et nunc ligatum cogitas me o perdite
Ab litore hoc abducere, in quod sum antea
Abiectus abs te, exul, relictus, et carens
Amiculis, interque vivos mortuus,
Heu male ut inam pereas. Et optavi hoc tibi
Saepenumero, sed dii nihil praestant mihi
Quod suave sit. Tu laetus aetatem exigis,
Mihi vero id ipsum fert dolorem maximum.
Compluribus quod in malis vivo miser
Derisus abs te, ducibus et Atridis simul,
Praebes ministrum te quibus ad huiusmodi.
Dolus quidem te adegit et necessit as
Ut navigares pariter. At miserrimum
Me navigantem sponte septem navibus,
Sine honore proiecere. (sicut tu refers)
Te vero causam ipsi fuisse praedicant,
Nunc ergo quid meducitis et abducitis?
Ut me abducatis qui nihil sum, causa quae est?
Vobisque iam pridem iaceo qui mortuus?
Qui fit, quod (o invise diis) iam non tibi
Sum claudus, male olens? qui deis vovebitis
Me navigante simul crematuros sacra?
Qui postea libabitis? Nam talia
Praetexere solebas ut eiicerer. Male
Pereatis, o pereatis hunc qui sic virum
Iniuria affêcistis hac, si quid deis
Iustitia curae est, quod sit autem sat scio,
Non huc enim classe appulissetis virum ob
Miserum, nisi deum vos stimulus impeleret,
Sed o paterna terra, diique qui mala haec
Aspicitis, o punite tandem omnes eos.
Punite quaeso si mei miseremini,
Qui vivo sane misere, at illos perditos
Si cernerem, a morbo hoc putarem me quoque
Tunc absolutum, aegreve tolerarem minus
CHO. Morosus est hospes, morosum dixit et
Sermonem Ulisses, quique nil cedat malis.
UL. Adversus huius dicta, multa dicere
Possem, mihi si tempus hoc permitteret.
Nunc praesto vero est unicus sermo mihi.
Huiusmodi cum res gerendae sunt, ego
Huiusmodi sum qunoque, ubi vero de bonis
Iustisque iudicatur uspiam viris,
Magis pium atque ego sum, repereris neminem.
Ubique sane vincere est solitum mihi
Praeterquam apud te, nunc volens autem locum
Tibi dabo, dimittite enim eum, nec amplius
Tangatis, ita manere sinite, nec tua
Opera indigemus arma habentes ista. Nam
Adest apud nos Teucer, artem hanc qui tenet,
Ego qui me peius arbitror nihil
Quam tua arma tractare haec, manuque fortiter
Posse regere. Quid ergo te opus est? Quin vale
Lenmum incolens. Nos vero eamus, et tuum
Fortasse munus pepererit honorem mihi
Quem conveniret possidere te. PH. Hei mihi.
Quid nunc agam infelix? Meis tu appareas
Ornatus armis inter Argivos, scelus?
UL. Nihil amplius respondeas mihi, velut
Abitum paranti. PH. O gnate Achillis, tu tua
Me voce quoque non amplius dignaberis.
Sed sic abis? UL. Discede tu, neque respice,
Generosus etsisis, ut hanc nobis teras
Ne forte fortunam. PH. An ita et a vobis quoque
Desertus, hospites relinquar, nec mei
Miseratio vos capiet? CHO. Adolescens hic est
Classis dominus. Ergo ille quicquid dixerit,
Tibi nos idem quoque dieimus. NE. Male audiam
Ab hoc, quod (ut natura fert mea) sim nimis
Hic misericors, manete tamen huic si placet,
Res donec in navi viri ornent nautici,
Precemur et deos. Et iste forsitan
In melius interea animum mut averit.
Nos duo igitur iam abimus, at vos ceteri
Quando vocaverimus venite ad nos citi.
Anapaestici Dimetri.
PH. O saxi spelaeon concavi
Calidum gelidumque secundum horas,
Ergo relicturus eramte miser
Numquam, sed morienti etiam mihi
Commodum eris tandem? Hei mihi plurimum.
O casa pleniss ima tristiciae
Nostrae misera. Ecquis posthac cibus
Quottidianus erit mihi? Quem nam
Consequar altorem tandem miser?
Qua speuivam? Utinam vehementi
Me vento sursum hinc abripiant
In caelum Harpyiae. Non etenim
Valeo amplius. CHO. Ipsetibi infeliae
Ipse malum hoc accersisti tibi
Non aliunde hanc sortem es nactus,
Maiore nec ab aliquo. Nam quum
Licuisset recte sapere et quae
Meliorem ad fortunam provehunt,
Tu peius habere elegisti.
PH. O me miserum ergo, o me miserum,
Confe ctumque dolore infando,
Qui posthac desertus ab omnibus
Hic moriar miser, ach, ach, ach, ach.
Non amplius adferre cibum queo,
Nec volucres telis ac arcu
Conficere et manibus robustis.
Verum me cir cumvenerunt
Verba improvisa atque occulta
Fallacis mentis. Videam o si
Illum, horum qui consultor fuit
Tanto tempore ferre dolores
Nostros. CHO. Fortuna deorum te
Coepit, non manuum nostrarum
Dolus. Ergo odiosa atque infausta
Aliis ista precator. Nam mihi
Hoc quoque curae est ut te moneam,
Ne nostramita amicitiam abicias.
PH Hei mihi. Nunc alicubi cani ille
In litore ponti forsan sedens,
Deridet me, manibus versans
Arcum quo victum quaerebam.
Infelixquem nemo umquam abstulit.
O arcus chare, o manibus quoque
Extorte e caris, certe nunc
Si quid mentis habes, maestum geris
Vultum, quod successor te Herculis
Post usurus non est amplius.
Verum alium sortitus dominum
Manibus vafri tractaris viri,
Et turpes aspiciens fraudes,
Hominemqueo odiosum atque hostem meum,
Sexcenta dolis ex mala turpibus
Inlucem edentem, quanta edidit
Adversum nos Laertiades.
CHO. Strenui hominis est officium, ut bene
Quod iustum est dicat, pro tempore
Scilicet, et contra dicentem
Ne quando dolorem linguae exerat
Invidiosum. Porro ille unus
Ex multis electus opem tulit
Sociis communem, praeceptis
Usus Ulissis. PH. Volucrum o praedae
Terrificarum o gentesque ferarum, [Note: Hypermeter]
Quas haec regio monticolas tenet
Non est casa ab hac quod fugiatis
Amplius, haud etenim telorum
Robur habeo prae manibus pristinum,
(O quam sum miser in praesentia)
Verum hic improhibitus est vobis
Locus, et haud ultra metuendus.
Iam nunc huc accedite commodum
Ut vestra vicissim perimentia
Ora exaturetis quantum libet
Carne mea varia. Nam vitam
Continuo linquam. Unde etenim mihi
Victus? Quis ita aura pasci queat
Cum non amplius habeat victum
Ex his quae terra altrix praebet?
CHO. Per divos rogo, si colis hospitem,
Omni illum accedito amicitia,
Qui vitae causa huc venit tuae.
Scito autem hoc certo, quod iam tibi
Effugere hanc calamit atem liceat.
Miseranda etenim semper pascere,
Maxime eum qui rudis ad plurimae
Mala sit toleranda, hominis quaeso
Cuius tandem est? PH. Iterum atque iterum
Antiquum refricasti vulnus
Obone, regionemque Iliacam.
Cur me perdis? Cur haec mi facis?
CHO. Cur hoc dixisti? PH. An sperasme
Ad terras ducturum Iliacas?
C H O. Hoc esse intelligo nempe optimum.
PH. Nunc ergo relinquite me. C H O. Gratam
Vehementer mihirem mandasti,
Quam sponte volebam quoque facere.
Age eamus, eamus iam ad navem,
Uti nobis ante est mandatum,
PH. Ne discedas quaeso per Iovem
Omnes cui curae sunt supplices.
CHO. Esto ergo modestior. PH. Ohospites,
Remanete obtestor vos per deos.
CHO. Quid clamas? PH. Heu genius, genius,
Perii miser. O pes, pes, quidagam
Tecum posthac in vita miser?
Quaeso revertimini iterum o hospites.
C H O. Quid facturi animo contrario
Aliud, quam quod tibi visum est prius?
PH. Non est indigne tolerandum,
Si quis morbo oppressus tristi,
Insipienter quid proclamet.
C H O. Inunc ergo, iubemus uti, miser.
PH. Numquam, numquam, hoc mihi firmum scias.
Neque si fulminibus Iuppiter
Ipsis petat. Intereat Troia,
Ac omnes qui illic bellum gerunt,
Qui sustinuerunt abiicere
Me propter pedis articulum mei.
Porro unum praestate mihi hospites.
CHO. Quidnam istud erist? PH. Si quis gladius
Aut ascia vel telorum aliquid
Vos penes est allatum tradite.
CHO. Quam rem facturus es tandem?
PH. Caput abscindam et membra manu omnia.
Mortem iam morbus, mortem expetit.
CHO. Quapropter? PH. Patrem quaerens meum.
CHO. Ubi gentium is est? PH. Plane aepud inseros.
Quippe haud amplius hunc Solem videt.
O urbs o urbs patria, aspicerem
Te quomodo pressus ita aerumnis,
Qui tua fluminae sacra reliquerim
Danaisque inimicis suppetias
Huc veniens tulerim? Nullus sum.
CHO. Ego iam pridem hinc abiissem meam
Adnavem, nisi Ulissem et Achillis
Gnatum ad nos accedere cernerem.
Trimetri Iambici.
UL. Non ergo dices, cur viam hanc tamsedulo
Carpas revertens ambulansque percitus?
NE. Piabo iam, quaecumque deliqui prius.
UL. Narras gravem rem. Porro delictum quod est?
NE. Quod nempe commisi ante obediens tibi
Danaumque cunctis copiis. UL. Abs te quid est
Factum quod haud deceat? NE. Dolis quod turpibus
Et fraude ceperim virum. UL. Quemnam? Hei mihi,
Numquid novi quicquam facere tu cogitas?
NE. Nihil novi, Poeantis autem filio.
UL: Facturus es quid? Quam metuo verbis ab his.
NE. A quo rece pi arcum hunc datum, iam rursum ei.
UL. O Iuppiter, dic es quid? an animus tibi est
Reddere? NE. Habeo non iuste enim sed turpiter.
UL. Anista dicis (perdeos) ut mordeas?
NE. Si vera dicere morsio dici potest.
UL. Quid ais Achillis gnate? quid dixti obscero?
NE. Eadem ne me vis bisque terque dicere?
UL. Volebam initio audisse ne semel quidem.
NE. Certo scias igitur, ita audisti omnia.
UL. Est aliquis, est qui facere te vetabit hoc.
NE. Quid ais? quis est qui facere me vetabit hoc?
UL: Totus populus Achivum et inter hos ego,
NE. Sapiens licet sis, non tamen sapienter haec
Profaris. UL. At tu nec facere nec proloqui
Sapienter intendis. NE. Sed haec si iusta sunt,
Sapientibus meliora sunt sermonibus.
UL. Et quomodo iustum sit, ea quae nactus es
Meopte consilio restituere? NE. Turpe quum
Commiserim peccatum, id emendare iam
Conabor. V.L. Antu non Achivum exercitum
Metuis ea faciens? NE. Patrans iustum quod est,
Nihil metuo quod tu, neque manus mi tua
Persuaserit, minus uti faciam. UL. Ergo non
Est pugna nobis Troas adversum, imo te.
NE. Esto futurum quicquid est. Gladii vides
Me dextera capulum tenentem. UL. Me quoque
Facere videbis idem, atque cunctantem nihil.
Verum sinam te, copiis autem omnibus
Dicam ista, quae te punient dignissime.
NE. Sapisti. Et hoc si deinde sapueris modo
Aetatem ages fortassis absque fletibus.
Attu Poeantis gnate, prodisaxeam
Casam relinquens. PH. Quis tumultus rursus est
Meam ante speluncam? Quid evocatis huc?
Qua re mei nunc indigetis hospites?
Hei mihi, quid hoc mali est? An huius gratia
Adestis, ut maius mihi detis malum,
Mala ad priora? NE. Bono animo es, quaeque adsero
Audito verba. PH. Metuo ego. Quippe et prius
Verbis bonis adducetus incidi in malum.
Sermonibus videlicet credens tuis.
NE. An nullus extat paenitentiae locus?
PH. Talia loquebaris prius quoque cum mihi
Furatus arcum es, et fores fidus quasi,
Cum cogit ares clanculo damnum dare.
NE. Sed non modo idem. Ex te volo autem discere,
Utrum tibi hic manendisit sententia,
Nobiscum an hinc enavigandi. PH. Desine,
Ne plura dicas. Frustra enim omnia dixeris.
NE. Siccine igitur prorsus tua est sententia?
PH. Sic prorsus, et plus (scito) quam loqui queam,
NE. Atqui hercle persuadere ego volebam tibi
Verbis, at opportuna sinon eloquor,
Desino. P H Bene est. Nam cuncta frustra dixeris.
Nam benevolum tibi numquam animum habebis meum,
Victum abstulisti qui dolis mihi prius,
Nunc deinde moniturusvenis, patris optimi
Fili mihi inimicissime. Pereatis, et
Primum quidem Atridae deinde filius
Laertis et tu. NE. Ne impreceris quippiam
Ultra, sed haec nostra e manu tela accipe.
PH. Quid dicis? Haud decipimur ergo denuo?
NE. lovis supremum iuro numen. PH. O mihi
Quam grata dicis, vera si dicis modo.
NE. Res ipsa praesens indicat. Sed dexteram
Extende, tuaque arma recipe. UL. Ego vero abnego.
Multumque contradico, sint testes dei,
Propter et Atridas atque totum exercitum.
PH. Hem gnate, cuius ista vox? An audio
Ulissem? UL. Et hoc certo quidem scias, et hic
Me prope vides, qui viribus te ad Ilium
Ducam velit nolitue Achillis filius.
PH. At hercle, non gaudens sagitta haec si modo
Non erret. NE. Ah, ah, neutiquam, ne per deos
Dimitte telum. PH. Mitte quaeso manum meam
Percare fili. NE. Non omittam. PH. Hei cur virum
Hostem et inimicum non sinis me occidere
Meis sagittis? NE. Hoc neque mihi nectibi
Bonum est. PH. At hoc unum scias, exercitus
Primos, Achivum nempe praecones, fera
Ad praelia ignavos, et esse plurimum
Verbis feroces NE. Esto. Tu nunc arcumhabes,
Nec est quod irasc aris amplius mihi
Aut mereprendas. PH. Fateor hoc. Specimen tui
Gnate edidisti generis unde oriundus es,
Non ex parente Sisypho sed Achille, qui
Audivit inter ante vivos optime,
Nunc mortuos vero inter audit. NE. Gaudeo
Abste parentem sic meum laudarier,
Ipsumque me. Porro quid abs te consequi
Cupiam accipe. Toler are ea necesse est quidem
Quae dantur hominibus a deis mala, porro qui
Incommoda ferunt sponte, sicut tu, sua,
Suntque venia indigni atque misericorida.
At tu ferus es effc ctus, et neque suscipis
Qui consulit, animo et amico si quis monet,
Odisti, eumque hostem et inimicum existimas.
Dicam tamen, et horum advoco testem lovem.
Haec ergo noscito in animumque scribito.
Nam tu labor as ex pede hoc divinitus
Morbo, quia prope nimis ad anguem accesser as,
Qui templa Chryses patula custodit latens.
Nullamque requiem posse te adipisciscias
Morbo a gravi isto, quam diu Sol hac quidem
Exoritur, illacque occidit rursus, quoad
Ad Ilii campos profectus eris volens,
Nostrisque medicis fueris usus optimis.
Ut te levent morbo hoc, et excindas simul
Mecum Ilium hoc arcu. Unde vero isthaec sciam
Sic sese habere, dicam, Homo captivus est
Troianus in castris, Helenus is dicitur,
Peritus augur, propalam qui praedicat
Haec ita fieri oportere, praeterea quoque
Affirmat aestate hac necesse esse Ilium
Caepi, suaque sponte se offert adnecem,
Mentitus haec si sit. Proinde haec cum scias,
Concede sponte. Pulchra res est gloria.
Te iudicatum unum esse Achivorum optimum.
Primumque medicorum venire te in manus,
Deinde lugubri Ilio capto inclitam
Famam assequi. PH. O invisa vita, cur din
Ita me tenes in vita, ad inferos neque
Concedere sinis? Hei mihi. Quid nam geram?
Quonam modo huius non fidem sermonibus
Habeam? benevolus qui mihi me hortatus est,
An ergo cedam? Deinde quomodo miser
In publicum prodibo, si hoc patravero?
Quis me alloquetur? Quomodovos circuli,
Qui quae mihi accidunt videtis omnia,
Hoc sufferetis, verser ut apud Atrei
Gnatos ego? qui perdiderunt me hoc modo?
Quomodo, ut apud Ulissem omnis auctorem mali?
Haud adeo enim praeterita me mordent, uti
Ea quae ferenda sunt ab iis mihi postea,
Quae praevidere iam proculuideor mihi.
Quorum animus enim gignit, ut mater, mala,
Eos identidem ad alia scelera erudit.
Teque oppido demiror haec quod suadeas.
Nam neque te oportebat venire ad Ilium,
Nosque prohibere etiam, ad eos accedere,
Qui te patris male spoliantes praemiis
Iniuria affecere, qui miserum quoque
Aiacem in armorum patris causa tui
Minorem Ulisse iudicarunt improbo.
His tu ne proficisceris ut auxilium fer as?
Meque ad eaedem cogis? Cave istuc feceris
Fili, sed id quod ante iurasti mihi
Efficito, ad aedes me meas reducito.
Et ipse permanens domi, sinite malos
Illos male interire, sicque gratiam
Inibis a me duplicem atque duplicem
Meo a parente, nec malis ferens opem
Mala et ipsus indole praedit us videbere.
NE. Dicis quidem aequa, te tamen diis credere
Sermonibusque obtemperare meis velim,
Cumque hoc amico terra ab hac excedere.
PH. An ad Ilium vadam, Atreique filium
Maxime inimicum mihi: Pedehoc miserrimo?
NE. Ad eos quidem, qui purulenti huius pedis
Sistant dolores teque morbo liberent.
PH. Heu fabulam dixisti acerbam. Quid rogo
Loqueris? NE. Honesta quae video futurami
Tibique si fiant. PH. Et haec cum dixeris,
Non erubescis caelites? NE. Et quomodo
Quis erubescat proximis opem ferens?
PH. Hoccine de Atridarum ope loqueris, an de mea?
NE. Quia tibi amicus sum, ideo talis et meae
Oratio est. PH. Quo pacto amicus, qui velis
Me prodere hostibus? N'E. O amice dicito
Haud male loqui inque rebus efferri malis,
PH. Me perdis. Atque te ex tuis sermonibus
Intelligo. NE. Non perdo, teque pernego
Intelligere. PH. Atridas satis novia quibus
Eiectus ita sum. NE. Sed quod illi eiecerint
Non modo, sed hoc quod reddituri sunt, vide,
Salvum. PH. Haud ita hercle, ut sponte videam umque
NE. Quid ergo nos faciamus, huc te adducere (Ilium.
Qui omnino nullis possumus sermonibus?
Quare expeditum mihi quidem estut desinam,
Tibi vero ita ut vivas, uti in praesentiae,
Vivis, sine salute. PH. Sine me quaeso pati,
Quae perpeti me oportet. At id quod dexterae
Pollicitus es data, in paternas scilicet
Reducere aedes velle, confice gnate mi,
Et ne moreris, nec memineris amplius
Troiae. Satis enim plurimis mihi fletibus
Est usque plorata. NE. Ergo si videtur hinc
Eamus. PH. Ouerbum locutus nobile es.
NE. Suffulci age tuum nunc gradum PH. Quantum queo
NE. At quomodo, effugiam ne Achivi mereum
Agant ob hanc rem? PH. Nileos cures. NE. Mea
Quid regna si populentur. PH. Ibi praesens ego.
NE. Quod commodum adferes? Ph. Sagittis Herculis.
NE. Quid dicis? PH. Arcebo a tua patria procul.
NE. At ista si facturus es quae praedicas,
Exosulare terram et huc mecum veni.
HER. Nondum, prius quam nos, Philoctete, audias
Nostrumque sermonem, queasque dicere
Vocem Herculis te audisse coram ipsum auribus
Vultumque vidisse. Venio autem gratia
Tui, relictis sedibus caelestibus
Tibi indicaturus Iovis sententiam,
Viamque prohibiturus ire quam cupis.
At tu meis obtempera sermonibus.
Primumque fortunam tibi dicam meam
Quantos labores pertulerim et exhauserim,
Et sempiternam ita sim adeptus gloriam,
Sicut videre licet tibi in praesentia.
Tu quoque (scias certo) ista debes perpeti,
Laboribusque nomen adipisci inclitum,
Hoc cum viro profectus ad Troiae solum.
Primum quidem a morbo quies ces pessimo,
Et principem virtute locum in exercitu
Tenens, Parin qui causa cunctarum suit
Harum calamitatum, sagittis tu meis
Spoliabis anima, et Ilium populaberis,
Spliaque mittes in tuam domum optima
Selecta toto nempe tibi ab exercitu
Patri Poeanti, patriae ad Oetaeam plagam.
Quae ceperis vero spolia ab exercitu
Arcus mei monumenta, fer meum ad rogum.
Eadem et te Achillis gnate moneo. Non enim
Tu capere Troianum vales campum hocsine,
Neque iste sinete, sed leones ceu duo
In pascuis iisdem alter alterum, huncque tu
Teque iste, custodite Porro ad Ilium
Mittam Aesculapium liberatorem tuum
Medicumque morbi. Nam secundo ipsum capi
Meis sagittis est necesse. Hoc condite
Vos vero in animunt, quando eam vastabitis,
Pietatem ut adversum deos tueamini.
Nam ducit inferiora cuncta Iuppiter
Pietate, alia. Pietas enim mortalibus
In morte quoque comes est, et occumbant licet
Aut vitam agant, ea tam en haud umquam perit,
Anapaestici dimetri.
PH. O quam vocem exoptat am mihi
Misisti, longum post tempus
Apparens. Non ego verbis tuis
Refragabor. NE. Et ego sententiae huic
Assentior. HER. Haud igitur nunc diu
Facere hoc quod iubeo cunctemini.
Siquidem praesens opportunitas
Curcum festinum a puppi vocat.
PH. Age nunc ibo, regionemque hanc
Ante salutabo. Vale o tectum
Mea multos annos custodia,
Et nymphae pratenses humidae,
Fortisque fragor ponti oppositus,
Ubi saepe meum permaduit caput
Antro recumbans verberibus Noti,
Vocemque remisit saepe meam,
Hermaeum mihi promontorium
Gemitumque afflicto mutuum
Temperstate. At nunc o fontes
Et aquae dulces, vos [(reading uncertain: print blotted)] deserimus,
Deserimus vos, cuius nobis
Numquam in mentem venit opinio.
Lemnia terra vale, circumdata
Utrinque mari, atque secundo me
Cursu dimitte inculpabilem,
Quo fata ferunt et amicorum
Consilium, atque omnidomans daemon,
Cuius dispositu haec sunt facta.
CHO. Nunc ergo discedamus simul
Maris exorantes Nymphas, uti
Reditus servatrices adsint.
FINIS. LAUS DEO ET DOMIno Iesu Christo.