8 May 2006 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - MORPHEUS spell check only performed in the first play


page 52, image: s120


page 53, image: s121

SOPHOCLIS AIAX Flagellifer. Thoma Naogeorgo Straubingensi interprete.

ARGUMENTUM.

QUUM ACHILLES IN pugna cecidisset, videbantur sibi Aias et Ulisses circa illius corporis asportationem prae ceteris fortiter decertasse: iudicioque de armis illius habito, vicit Ulisses. Unde Aias repulsam passus mente excidit et alienatus est, ut irrueret in greges, cum se putaret interficere Graecos. Et quadrupedum partim occidit, partim vinctas duxit ad tentorium, inter quas erat et aries unus eximius, quem putabat esse Ulissem, quem vinctum flagris cedebat, unde et fabula inscribitur. Aiax flagellifer. Deprehendit autem Minerva Ulissem circa tabernaculum speculantem, quid nam rerum gereret Aiax, indicatque illi quae facta erant, evocatque Aiacem in publicum ad huc furentem, gloriantemque se inimicos interfecisse. Mox hic ingreditur ad flagellandum Ulissem. Accedit autem chorus nautarum Salaminiorum, factum quidem sciens, quod nempe Graecorum pecora essent


image: s122

iugulata, ignorans autem quis fecisset: Exit autem et Tecmessa Aiacis captiva pellex, sciens quidem pecorum interfectorem esse Aiacem, ignorans autem cuius essent pecora. Uterque igitur ab altero discentes quod nesciebant, chorus quidem a Tecmessa, quod Aiax ea fecisset, Tecmessa vero a choro quod Graecorum essent greges occisi, lamentantur, et praecipue chorus. Deinde Aiax progrediens sanae mentis factus, semetipsum lamentatur, eumque Tecmessa obsecrat, ut desistat ab ira animique aegritudine, isque cum respondisset se destitisse, exit lustrationis gratia, atque semetipsum interficit. Quem cum repperisset Teucer eius frater, deplorat et se et illum. Cumque eum vellet sepelire, intervenit Menelaus primo, deinde et Agamemnon prohibentes ne sepeliretur, quibus Teucer animose contradicit. Ulissis tandem interventu et persuasionibus rixa sedata est, et Aiax sepultus.


page 54, image: s123

PERSONAE.

Minerva.

Ulisses.

Aiax.

Tecmessa.

Nunicus.

Teucer.

Menelaus.

Agamemnon.

Chorus constat ex senibus Salaminiis.

Praefatur autem Minerva.

Semper quidem et te conspicata sum antea
Laertis o fili, latenter et dolis
Curasse damum quodpiam in ferre hostibus?
Et nunc quoque Aiacis video te nautica
Circa tabernacula, ubi nompe is ultimum
Sortitus ordinem est, diu venatico
More, illius recens solo vestigia
Impressa quaerentem, queas ut noscere
An intus an non sit. Bene autem te ut canem
Ducunt Laconem huc illius vestigia.
Nam vir modo intus est, caput sudoribus
Nec non cruentas sanguine exstillans manus.
Porta nec introspicere te hac opus amplius.
Sed ede, sum as hanc quamobrem operam tibi.
Fias ut inde ex me sciente certior.


image: s124

ULISSES. O Pallas, omnium mihi carissima
Inter deas, quam tua loquela et vox mihi
Captu facilis est, et tametsi nonsies [Reg: sis]
Conspicua, vocem tamen ego audio tuam
Ac mente corripio, tubam ceu si aeneam
Tyrrhenicam audirem. Atque recte intelligis,
Me post virum inimicum prae alto scilicet
Scuto inclitum Aiacem huc et illuc gressibus
Errare. Eum etenim haud alterum vestigo iam.
Hac nocte enim rem fecit inopinabilem
Nobis, eamtamen illesi fecit modo,
Haud novimus enim liquide, sed improbis
Erramus huc illuc que suspicionibus.
Hoch mancipatus sponte sum ad negotium.
Namque universos ante paulo invenimus
Cesos greges, armenta nec non spiritu
Ipsis simul spoliata cum pastoribus.
Culpam hanc igitur omnes in illum conferunt.
Quidam et mihi speculator, illum qui modo
Campi per aequor saltitantem viderat
Solum, cruentoque ense, idem fecit Palam,
Dixit que: mox ego illius vestigia
Sum consecutus, quae notis partim satis
Cognosco, partim de quibusdam me stupor
Tenet, neque queo scire cuius nam sient.
Tu commodum vero supervenis mihi.


page 55, image: s125

Nam sicut ante facta, ita etiam quae dein
Faciam, tua unius gubernabo manu.
MI. Novi hoc Ulisses, et modo hanc carpsi viam,
Venationi adsim ut alacris custos tuae.
UL. Dic chara domina, an hoch laboris commode
Suscipiam, an haec male suspicemur de viro?
MI. Facinus patravit ille revera tibi.
UL. Et quare ad hoc facinus ita inopinabile
Vir tantus applicuit suas quaeso manus?
MI. Ira gravatus, quod repulsam passus est
Petendo Achillis arma. UL. Quid vero in greges
Et fecit arment a im petum innocentia?
MI. Incedevestra visus est sibi manum.
Polluere. UL. An hoc consilium ei contra agmina
Achivum erat? MI. Quin et peregisset statim
Si negligens fuissem ego. UL. Qua audacia
Isthuc rogo quali et animi fiducia?
MI. Noctu super vosirruebat per dolum
Solus. UL. An et ad nos ist quoque accessit prope,
Nostrasque stationes? MI. In ipsis iam iam erat
Portis Atridarum ducum. UL. Qui tum manus
Retinuit ad cedem parat as obsecro?
MI. Ego arcui, luminibus immittens graves
Opiniones, ne cupito gaudio
Frueretur, avertique ad innocuas greges,
Pastorum et ad commixta nec partita dum


image: s126

Armenta, quae invadens feroci dextera
Cornuta cedem inter pecora magnam edidit
Passim, videbaturque nunc quidem sibi
Suis Atridas se manibus occidere,
Nunc quempiam alium (strenue irruens) ducum:
Ast ego furentem insaniis diris virum
Hortans et instigans in extremas impuli
Erinnyas. Deinde postquam denique
Quievit a cede hac, ligat as vinculis
Vivas adhuc boves simul et omnes greges
Propria trium phans pepulit ad tentoria,
Captos veluti habeat viros non cornibus
Insigne pecus, et verberibus intus modo
Crudelibus lacerat. Et ostendam quoque
Tibi illius morbum hunc aperte ut omnibus
Rem visam Achivis possies [Reg: sis] exponere.
Subsiste vero audacter, atque neutiquam
Hominem videre calamitatem censeas.
Radios enim unversos ego ipsa luminum
Arcebo, ne te contuerier queant.
Heus te voco, intus qui prehensas vinculis
Merito oner as manus, gradum fer huc foras.
Tete voco Aiacem voloque huc paululum
Prodire. UL. Quid agis o Minerua? Ne foras
Ipsum vocato quaeso. MI. Non tu ergo feres
Taciteneque hinc metus inanes auferes?


page 56, image: s127

UL. Per ego deoste quaeso, ne facias. Sit hoc
Satis quod intus permanet. MI. Ne quid mali
Faciat metuis? An non homo idem et antea
Erat? UL. Ille vero inimicus est huic maxime
Viro, atque nunc etiam amplius. MI. Iucundus est
Ergo ille risus maxime, inimicos super
Quifit. UL. Manere illum domi, mihi sat est.
MI. Furentem aqerte hominem videre pertimes?
UL. Nec enim metuerem mentis illum compotem.
MI. Praesentem at ille te videre non queat
Nec proxime. UL. Quo pacto? eisdem si videt
Quibus antea oculis? MI. Ego tenebras visui
Offundam, ut haud cernat ea quae vel maxime
Cernit. UL. Deo operante fieri sane omnia
Possent. MI. Tace nunc et mane hoch fixus gradu.
Virum ut adipiscaris. UL. Manebo. Ceterum
Remotus hinc adipiscier vellem magis.
MI. Heus tu tibi Aiax dico, teque iterum voco.
Quid opem ferentem usque adeo revereris parum?
AI. Salve o Minerua, o Iovis ave filia.
Quam bene mihi astitisti, et ego plane aureis
Capturam ob hanc ornabo spoliis te hostium.
MI. Dixti bene. Sed illud modo indica mihi,
Hastam ne bene tinxistiinArgivum agmine?
AI. Est unde mi placeam, nec inficias eo.
MI. Num contra Atridas quoque manibus hastaqueres


image: s128

Feliciter tibi gesta? AI. Ita, ut numquam amplius
Aiacem honore debito priuaverint.
MI. Ergo peremptisunt viri utite intelligo?
AI. Nunc arma mortui mihi auferant mea.
MI. Factum probe. Quid vero Ulisses? Quo statu
Illum reliquisti? Antuas fugit manus?
AI. Num de scelesta bestia, ubi sit, me rogas?
MI. Ita. Dico Ulissem illum tuum adversarium,
AI. O domina. Iucundissimus is intus sedet
Vinctus, ut enim moriatur haud dum equidem volo.
MI. Facturus ante quid? Velinde quid lucri?
AI. Constrictus ante ut ad columnam culminis,
MI. Miserrimo et quid postea facies mali?
AI. Dorsumque flagris in ruborem traditus,
Moriatur. MI. Ah neita verberes miserrimum.
AI. Hic mi valebis Pallas, in aliis ego
Tibi libenter omnibus morem geram.
Ast ille supplicium hoc, nec aliud perferet.
MI. Proindetu, si te hoc facere adeo iuvat
Utere manu, nilque omnium quae cogitas
Omitte. AI. Beo igitur ad opus. Tibi hoc lubens
Permitto, ut eiusmodi mihi adiutrix sies [Reg: sis] ,
MI. Viden' Ulisses quanta vissit Deum?
Quis alter hoch viro antea prudentior,
Quisue melior repertus est ad omnia
Faciunda quae suadebat opportunitas?


page 57, image: s129

UL. Neminem equidem novi. Attamenmiseri illius
Me miseret, inimicus mihi quamvis siet,
Quod propter hancrem morbum in hunc malumincidit,
Non illius spectans mage ac mea commoda.
Video etenim omnes nos superno vescimur
Quicumque spiritu, nihil aliud esse, quam
Simulacra ficta umbramue quampiam levem
MI. Haec ergo contemplans, superbum dixeris
Nullum ipse verbum caelites contra ameos,
Nullumque praeferas tumorem, si tibi
Plusquam alteri fuerit opum vel virium.
Dies einim una inclinat ac rursum erigit
Humana cuncta. Semper autem diligunt
Dii temperantes, ac perosisunt malos.

CHORUS.

Anapaestici Dimetri Catalectici.

Telamoniade, fundamen
Regimenque tenens Salaminis
Medio in pelago recubantis,
Feliciter audio quumte
Agere, ex animo collaetor,
Sin plaga Iovis vel sermo
Invidiosus te tangit,


image: s130

A Danais rumorque malius,
Patior maerorem magnum,
Exterreor utque columba.
Ut et hac exacta nocte
Prendere tumultus magni
Infamiam ob exurgentem.
Etenim aiunt te furibundum
Prata ingressum et Danaorum
Iugulasse greges, praedamque
Quae capta, Gradivi iure
Relliqua erat, stricto ferro
Mactasse. Huiusmodi Ulisses
Falsos sermones singens
Cunctorum stillat in aures,
Valdeque nimis persuadet.
Credibilia nam nunc dicit,
De te, tum qui audit quisque
Magis ac dicens laetatur,
Nempe tuo illudens probro.
Nam iacula viris qui immittit
Magnis, facile non errat,
At vero talia si quis
Contra me paruum dicat,
Haud persuaderet cuiquam.
Nam ad bene agentem invidia omnem
Serpit, petit atque illustres.


page 58, image: s131

Atqui sine magnis parui
Custodia sunt mala turris.
Siquidem cum magnis paruus
Optime et a paruis magnus
Dirigeretur. Sed non fit
Consilia ut stulti haec discant.
A tali hominum genereingens
Surgit nunc iste tumultus.
Nec possumus haec advorsum
Nos quicquam opus adferre sine
Te, rex. Nam lumina postquam
Tua iam effugere strepunt, ceu
Agmina volucrum ingentem usque
Accipitrem vitantia. Si
Tu compareres, forsan
Desubito mutifierent,
Trepidante metu perculsi.

ACATALECTICI.

Num te Dea Taurorum Iovis et
Gnata Diana (o ingens fama)
O mater quale meum hoch probrum
Armenta boum publica contra
Instigavit, vel victoriae
Cuiusdam causa nullum ex qua


image: s132

Percepit fructum vel donum.
Aut magnificorum spoliorum
Donis fraudata aut venatibus?
Num tunica Marstectus rigida
Vel Euyalius ob primitias
Communis belli haud oblat as
Fuit iratus tibi? nocturnis
Et artibus fraudem ulciscitur his?
Siquidem exte numquam o Telamonis
Gnate, ad laevam mente errasses,
Ut in innocuas rueres pecudes,
Divinitus hic nisi venisset
Morbus. Sed Iuppiter et Phoebus
Famam procul Argivum avertant.
Sivero reges magni ipsi
Sermones fingunt velcredunt,
Pestiferum fatur quae Sisyphi
Genus, o rex ne mihi, ne mihi iam
Hisce maritimis in tentoriis
Ultra remanens, famam auge malam,
Sedsedibus ex his prodito,
Otio ubi long aevo firmas
Certamen, caelesteque damnum
Amplius incendis refovesque,
Petulantia vero inimicorum
Interea absque metu prorumpit,


page 59, image: s133

Saltibus ut ventosis flamma.
Omnes cachinnant et linguis
Tristia nimis et dira loquuntur,
Magnus mihi ver o exoritur dolor.
TECMESSA. Ratium adiutores Aiacis
Indigenis nati ab Erechtidis,
Gemitus dat causa et suspirii
Omnibus est quicumque domus gerunt
Telamonis curam longinquae.
Nunc vehemens ille etenim, ille ingens
Fortis que humeris Aiax, turbida
Luctatur cum tempestate.
CHO. Oui tandem gravis illum morbus
Nocte hac invertit, dic quaeso
O gnata Teleutantis Phrigii?
Quandoquidem captivam lectus
Aiacis retinet te strenui
Mutuo amore, ut fari possis
Falsi mhil, omnium uti conscia.
TEC. Quo pacto autem dicam infandum
Sermonem? Nam percontaris
Letho similem casum Insano
Correptus enim nobis morbo
Noctu inclitus Aiax, patravit
Rem turpem. Nam sanguinolentas
Atque manu discerptas forti


image: s134

Papilionem intra conspiceres,
Strat as et humi passim pecudes,
Audacia facta viri illius.
CHO. Qualem heu patefecisti famam
Ardentis ad acres pugnas viri
Intoler andam quam que haud liceat,
Effugere, a magnis argivis
Diffamatam scilicet, et quam
Omnium etiam adaugebunt fabulae,
Hei mihi, quam metuo ad quodnamultra
Repturus ist facinus. Certum est
Furiosa moriturum hominem manu,
Qui nigris iugulavit gladiis
Pecudes, Pariterque armentarios.
TEC. Hei mihi, nobis ergo inde egit
Captivum armentum? quod partim
Intus humo atrae illisit mactans,
Costis partim autem contritis,
Medias dirupit pecudes vi,
Quin et arietes corripiens duos
Albis pedibus, caput unius
Summamque abscissam proiecit
Ludibrio linguam, at vero alterum
Ut rectum constrinxit sursum
Tentorii ad infractum columen.
Duplici loro accepto freni,


page 60, image: s135

Duplicato flagro ac stridenti
Concidit, verba infrendens mala,
Quae genius tantum docuit malus
Nullusque omnino mortalium.
CHO. Tempus igitur est iam, velato ut
Quisque capite tristem pedibus fugam
Arripiat, vel mage conscensis
Transtris celeri remigio abeat.
Tales enim Atridae torquent minas
Contra nos. Martem formido
Lapidatorem, ictus ne perferam,
Forte dolores una cum illo
Quem Parcae tenet imperium ingens.
TEC. Haud amplius is morbo urgetur,
Sed desiit, ut vehemens Auster
Sine splendenti fulgure desinit,
Aliusque novus iam illum et prudens
Dolor occupat. Infortunia enim
Propria aspicere absque alio prorsus
Consorte, dolores fert magnos.

Trimetri Iambici.

CHO. At si quievit, faustus admodum mihi
Videor Remoti enim iam et extincti mali
Me cura nulla amplius turbaverit.


image: s136

TEC. Si quis deorum autem optionem det tibi,
Utrum accipere malles, an ut tu ageres lene,
Ferresque amicis aegritudinem tuis,
An ut doleres in malis communibus
Pariter? CHO. At o mulier, malum illlud maius est
Quod duplicatur. TEC. Nos igitur haud impotes
Mentis, simul nunc laedimur maeroribus.
CHO. Quomodo locuta es? quid loquaris nescio.
TEC. Vir ille dum morbo laborabat gravi,
Gaudebat ipse quibus tenebatur malis,
Nos mentis autem compotes praesentia
Tristes sua reddebat: at nunc postea
Quam desiit furere, adquese rediit probe,
Et ille totus pessima aegritudine
Torquetur, et nihil minus nos quam prius.
Ex simplicibus an non duplicia haec sunt mala?
CHO. Assentior iam tibi, metuoque ne a Deo
Plaga aliqua venerit. Si enim abscessit furor
Qui fieret ut non inde gauderet magis
Quam morbo adhuc detentus, ira nisi deum?
TEC. Quod haec ita habeant oportet nosse te.
CHO. Quis primus autem eius mali incursus fuit,
Casum oro nobis ede condolentibus.
TEC. Factum omne discas faxo tamquam particeps
Siquidem ille prima nocte, quando haud amplius
Serotinae ardebant lucernae, lancea


page 61, image: s137

Sumpta ancipiti, inan es volebat exitus
Carpere, et ego increpo atque dico, quid facis
Aiax? quid hoc iter ingrederis, a nemine
Vocatus? Haud enim vocavit nuntius,
Audita neque tuba est, sed omnis nunc capit
Exercitus somnum. Ille vero paucula
Dixit, quae et ante saepe dixerat mihi,
Mulier, mulierum ornatus est silentium.
Quod audiens destiti inhibere. Hinc solus is
Erupit, at rerum quid extra gesserit
Narrare non possum, reversus, at simul
Taurostrahebat colligatos et canes
Gregarios, praedamque cornutam bene.
Et hos quidem ceruice fracta perdidit,
Alios ad altam vinciens sursum trabem
Mactavit, aliis porro spinam contudit,
Verberibus autem discidit unctos velut
Homines, ruens misera in pecoravasto impetu.
Et denique erumpens foras, locutus est
Umbrae alicui, nunc contra Atridas, nunc super
Ulisse, risumque excitavit maximum
Narrande quantam ulcisceretur puniens
Iniuriam illorum. Dein regressus in
Aedes, recepit vix suam cum tempore
Mentem. Utque damni plena vidit omnia,
Coeso capiteulavit, atquestragibus


image: s138

Cadaverum incidens ovilla ad funera
Assedit. Hinc perfortiter prendens comam
Manu et unguibus, sedit tacitus aliquamdiu.
Deinde dira est mihi minatus plurima,
Si non palam quae contigissent omnia
Sibi ederem, et rogavit in negotium
Quod nam incidisset, et ego amici pertimens
Facta recit avi, quae sciebam inde omnia.
Mox ille gravibus rugiit ploratibus,
Quales ego ex illo ante non audiveram.
Nam meticulosi esse hominis ac instrenui
Aiebat eiusmodi eiulatus edere.
Sed si quid accidisset antea mali
Vehementium sine strepitu ploratuum,
Suspiriatrahebat, taurus ut remugiens.
At nunc malo istoc tactus infortunio
Vir abstinens potu ciboque, cadavera
Pecudum inter ense cesa proiectus sedet,
Facturus et videtur omnino mali,
Aliquid, ut ex his quae loquitur et quae dolet,
Quodammodo facile queas cognoscere.
Verum o amici (quippe ob haec huc missasum)
Ingredimini, ferteque potestis si qua opem.
Tales amici enim nihil non gratia
Faciunt amicorum, nihilque non ferunt,
CHO. Tecmessa filia o Teleutantis, mala


page 62, image: s139

Quam gravia nobis dicis, hominem prorsus ad
Fanaticam malis redactum insaniam.
AI. Hei mihi, mihi. TEC. Forsan mage etiam nunc furit,
Videtur uti. An Aiacis exclamantis haud
Vocem modo accepistis? AI. Hei mihi, mihi,
CHO. Videtur homovel adhuc furore tenerier,
Vel pristinum ob furorem in ae gritudinem
Cecidisse. AI. Gnate, heu gnate mi. TEC Heu miserae mihi.
Te clamat o Eurysaces, ecquid expetis
Tandem? Ubi nam es Eurysaces? hei miser ae mihi,
AI. Teucrum voco, Ubi nam Teucer est? An perpetim
Praedas aget? Ego autem int erim pereo miser.
CHO. Sapere videtur homo, Sed aperite has fores,
Conspectum enim fortasse me reverebitur.
TEC. Ecce aperio, aspicereque nunc licet tibi,
Et quae patravit atque ut ipse affectus est.
AI. Heisocii, amici soli amicis ex meis,
Solique rectis immanentes legibus,
Videtis ut funestra me rotaverit
Hyenis, et ex hyeme citati vortices.
CHO. Heu quam videris veratestari nimis,
Ipsum indicatque factum, ut insanum siet,
AI. Heu genus in arte nautica ferens opem,
Mecum marinam quod volutans palmulam,
Domo profectum huc appulisti navibus,
Tete video solum inter affines meos


image: s140

Opem ferentem. Verum agesimul me eneca.
CHO. Bona verba loquitor, ne malamafferens malo
Medelam, eaipsa maius quoddam insania
Facias malum, iam olim mali factum est satis.
AI. Viden' ferocem illum atque magnanimum virum,
Ad praelia illum bellica imperterritum,
Placidas oves inter sedere, strenuum
Manu? Hei mihi quanto haec cachinno dignasunt?
Heu turpitudinem (diiboni) in quantamincidi?
TEC. Ne, quaesote Aiax midomine, loquaris haec.
AI. Haud tu foris es? Haud retrogradum efferespedem?
Vae vae mihi vae vae. CHO. Per omneste deos
Rogo, ne dolori cede, sed recte sape.

Anapaestici dimetri.

O me infelicem, qui manibus
Sceleratos praeterii daemonas,
In cornigeras verum pecudes,
Inque greges balant es ovium
Faciens incursum, tellurem
Sanguine migranti madefeci.
CHO. Quid te vero excrucias propter
Confectas res? nec enim poterit
Fieri umquam, haec infecta ut fiant.
AI. Heu tu qui cuncta vides, semper et


page 63, image: s141

Causa omnis et instrumentum es mali,
Laertis fili, oblite sordibus,
Impostor totuis exercitus,
Ingentem certe risum moves
Prae leticia ob nostrum hoch dedecus.
CHO. Dante deo ridet quisque et dolet.
AI. Conspicerem illum modo, quamvis ita
Dolore ac dedecore affectus.
AI. Hei mihi, mihi, CHO' Nil magnumdicas.
An non perspicis in quo sis malo?
AI. O progenitorum nostrorum
Progenitor Iuppiter, o utinam
Inimicum pellacem nec non
Impostorem illum disperdere,
Regesque simul geminos possim,
Tunc ipse libenter quoque morerer.
TEC. Haec cum optas, simul etiam opta mihi
Ut moriar. Quid enim me convenit
Viverete vita spoliato?
AI. Heu tenebrae, charum lumen meum.
O erebus, mihi lux clarissima.
Suscipite o me, suscipite incolam.
Suscipite, Haud etenim divum genus,
Non hominum breve tempus agentium,
Operae pecium est cernere me amplius,
Cum nemo mihi prodesse queat.


image: s142

Fortis enim gnata Iovis flagris
Immitibus ad mortem cedit.
Quo quis igitur effugiat? quo nam
Habitare profectus potero loco?
Nempe periit omnis felicitas,
Mihi simulque propinquis hisce.
In stultis aut em capturis
Residemus. Quin etiam exercitus
Me forsan totus utraque manu
Perderet, et si vellem ego vivere,
TEC. Heu miseram me. Talia ne loqui
Virum idoneum ad omnia, cuiusmodi
Ante hac numquam sustinuit loqui?
AI. In mare decur rentia flumina,
Vosque maritima antra et litoreum
Nemus, iam multum me multum
Retinetis apud Troiam temporis.
Verum amplius haud me non amplius
Retinebitis aur as carpentem.
Haec igitur prudens quisquesciat,
Heu Zanthi vicini fluxus
Iucundi Argivis et dulces,
Haud amplius huiusmodi me virum
Cernetis, (verbum dicam arrogans)
Cuiusmodi neminem in exercitu
Vidit Troia profe ctum a Graecia.


page 64, image: s143

Nunc vero hic iaceo despectus,

Trimetri Iambici.

CHO. Neque Prohiberete queo, neque quomodo
Sinam loqui, scio, qu incideris in haec mala.
AI. Heu heu. Quis umquam credidisset sic meum
Congruere nomen calamitatibus meis?
Materia lamentandi enim bis terque nunc
Datur mihi, tot undique obruor malis.
Cuius pater humo ex hac eadem Troica
Summis ab omni praemiis exer citu
Ob fortia sua facta donatus, domum
Reversus est magnam reportans gloriam,
Ast illius ego flilius eundem in locum
Iliacae humi non copiis minoribus
Cum venerim, nec eo minora gesserim,
Despectus ita miser ab Achivis occido.
Atqui satis videor mihi hoc cognoscere,
Vivens Achilles ipse si sententiam
Armis tulisset de his, alicui et optimo
Dari viro voluisset, haud ullus mihi
Praelatus esset alius, at nunc callido
Atridae eahomini dederunt, robore
Viri repulso huius. Sed oculi me nisi
Animusque transversus mea a sententia


image: s144

Iam prohibuissent, neminem contra virum
In posterum umquam tale quid decernerent.
At nunc Iovis truculenta visu filia
Deaque indomita tendentem in illos dexteram
Errarer abie secit im missatruci.
Itaut pecoribus in his cruentarim manus.
Illi interim ora risibus quatiunt, meas
Quod fugerint manus. At id sponte haud mea.
Nam si deus quis quempiam vult laedere,
Melioris etiam ignavus effugit manus.
Et nunc mihi quid est agendum, qui palam
Odio ita habeor a diis? et ipse exercitus
Odit me Achivum? tota porro inimica mi
Troia est, simulque haec cuncta camporum aequora?
An hinc relictis navium stationibus
Solisque Atridis pelagus Aegaeumsecam
Versus domum? Qua fronte Telamoni patri
Oculisque me ostendam quibus? Qui denique
Me poterit inspicere absque fortitudinis
Summaereversum praemiis, cuius tulit
Magnam ipse laudem olim et coronam gloraes
Res non ferenda est. At profectus ad loca
Munita Teucrum solus illis conseram
Manus, et aliquam fortiter rem denique
Gerens, moriar? At sic Atridis fecero
Gratissimam rem, ut mortuo insultent mihi.


page 65, image: s145

Haec ergo fieri non queunt. Eiusmodi
Experiar aliquid unde demonstrem patri,
Me neutiquam ignavo esse ab illo animo satum.
Turpe est eam cupere virum producere
Vitam, malis quae possit absolui nihil.
Quid enim diem unam aut alteram vitae addere
Iucunditatis strenuo adferat viro?
Haud ego hominem nihili emerem teruncio,
Qui spebus usque se recreat inanibus,
Sed aut honeste vivere aut occumbere,
Convenit honeste nobilem natum virum.
Summam omnium sermonum ita audisti modo.
CHO. Quod tu quidem Aiax digna te non dixeris,
Et mente quae non ex tua profecta sint,
Haud dicet ullus. Attamen ab his desine,
Hominibus ac permitte amicis ut tuam
Superent voluntatem. Atque cur as proiice has.
TEC. O Domine mi Aiax, maius haud ullum est malum
Mortalibus, quam tristis est necessitas.
Ego siquidem sum ex patre nata libero
Validoque opibus ut nemine alio inter Phrygas.
Nunc serva vero sum, deis sic visum enim,
Tuaeque dextrae maxime qua capta sum.
Proinde postquam admissa sum ad lectum tuum
Benevola sum tibi ac tuis, teque obsecro
Per contubernalem Iovem, per et tuum


image: s146

Bubile, quo arcte conglutinatus es mihi,
Ne me dolorificos accipere sermunculos
Velis, tuorum subditam alicui hostium
Relictam. Ad inferos enim si cesseris,
Post fata meque dereliqueris tua,
Etiam me eadem existimato tum die,
Viraptam ab Argivis tuo cum filio
Cibaria habituram statim servilia.
Et forsitan dominorum aliquis amarius
Verbum loquetur, vilipendens me ac notans
Sermonibus, Videte magni coniugem
Aiacis, inter qui Pelasgos robore
Excelluit, qua pro beatitudine
Qualia habeat servitia. Talia quispiam
Dicet, in eaque me genius impellet malus
Quidem, at tibi haec verba generique omni tuo
Dedecori erunt. Sed tu parentem iam tuum
Gravi in senectute reverere linquere,
Reverere matrem quoque gravem annis plurimis,
Quae saepius deos precatur caelites,
Ut vivus ac sospes revertaris domum.
Miserere et (o rex) filii quaeso tui,
Hoc cogitans, nutritione si tua
Spoliatus hac nova, diu a tutoribus
Tibi non amicis solus huc vexabitur
Illucque, quantum illi mihique sis mali


page 66, image: s147

Si moreris, allaturus. Etenim mihi nihil
Quo collocem fiduciam superest meam,
Te praeter unum. Namque tu patriam mihi
Matremque vastasti, parentem autem meum
Ad incolas de misit infernos colus
Parcorum iniqua. Que mihi aut em patria
Fieri queat pro te? quae opes? omnis mea
Inte salus est. At mei quoque sis memor.
Boni viri est ut sit voluptatis memor
Si quam uspiam percepit. Et semper quoque
Gratia vicissim gratiam alteram parit.
Benesicii vero accepti apud quem disperit
Memoria, numquam ille fuerit vir nobilis,
CHO. Aiax, haberes vellem ut et ego in pectore
Miserationem. Tunc enim verba istius
Haec utique laudares. AI. Et ingentem nimis
Laudemista consequetur a me si modo
Mandata quae sunc exequetur strenue.
TEC. Sed chare mi Aiax, ego lubensin omnibus
Parebo. AI. Puerum ergo adfer ut videam meum.
TEC. Atqui ob metum subduxi eum antea tibi.
Al. Malis in hisce? An mihi aliud praedicas?
TEC. Ne disperiret quapiam occurrens tibi.
AI. Genii hercle erat illud etiam mei mali,
TEC. Ego igitur in custodia habui. Tu quoque
Idem adiuva. AI. Factum atque providentiam


image: s148

Collaudo, quam circa hoc adhibuisti, tuam.
TEC. Prodesse vero quid queam post haec tibi?
AI. Sine ut alloqui coramque Possim cernere.
TEC. Servatur is sane a ministris proxime.
AI. Quid ergo tam cunctatur huc se sistere?
TEC. Heus gnate, te vocat pater. Age huc ducito
Eum minister, quisquis eius dirigis
Gressum. AI. Quid, an loqueris moventi huc iam pedem:
An verba non exaudienti quis vocas?
TEC. Immo e propinquo iam minister huc gerit.
AI. Adfer mihi illum, huc adfer, haud terrebitur
Enim recentem hanc intuens cedem, meus
Si gnatus est vere, patrisque habet indolem.
Sed mox eum in crudis parentis moribus
Oportet exercerier, fieri et parem
Indole parenti. O gnate, fias tu patre
Felicior quidem, in aliis autem omnibus
Similis, neque umquam ignavior fias precor.
Quin te et beatum praedico in praesentia,
Quod penitus horum nil malorum sentias.
Qui nil sapit enim vitam agit suavissimam.
Namque sapere nihil, est dolore carens malum.
Gaudere discas donec et tristarier.
Aetatis autem huc veneris cum denique,
Monstrare oportebit inimicis tum meis,
E patre quali qualis eductussies [Reg: sis] .


page 67, image: s149

Levibus at interea loci quris pascere,
Teneram animam ludis fovens puerilibus,
Unde genitrici gaudium oriatur tuae.
Te nemo Achivum tristibus laedet scio
Damnis, tametsi abfueris a me procul,
Talem relinquam rite custodem tibi
Teucrum, educationis impigram tuae
Curam gerentem, et si absit in praesentia.
Ob hostium iniunctam sibi custodiam.
At bellicosi o vos viri, populus mari
Circumdate, hanc committo vobis gratiam,
Referatis ut nempe mihi eam communiter,
Mandatum et illi annuntietis hoc meum,
Perductum ut hunc puerum meas secum in domos,
Monstret parenti matri et Eriboeae optimae,
Nutritor amborum ut senectae perpetim
Euadat, usque dum eant ad infernas domos.
Ast arma mea, neque praesides certaminum
Ponent Achivis, neque etiam exitium meum. [Note: exitium]
Sed tu Eurysaces o gnate, sumptum septuplex [Note: i. Ulisses]
Scutum, atque idem infractum tibique cognomine,
Tene, hucque loro illucque verte sutili.
Porro arma alia mecum sepeliantur simul.
Sed ocius iam tu hunc puellum suscipe,
Et duc ab aedibus, mihi nec luctibus
Neque lacrimis tentorium imple tristibus.


image: s150

Proclive valde est mulierum ad luctum genus.
Tege eum ocius [Reg: ocius] . Sapientis haud medici est, rei
Citam exigenti sect onem carmina
Adhibere magica. CHO. Metuo, alacritatem audiens
Tuam, neque mihi actua lingua placettua.
TECO Domine mi Aiax, quid agere instituis rei?
AI. Ne quaerito, ne examinato. Te decet
Modestia, et nil curiose quaerere.
TEC. Hei mihi, animi ut perturbor aegritudine.
Tibique per gnatum deosque supplico,
Ne nos relinquas atque prodas sic tuos.
AI. Nimis es molesta. An te fugit, quod amplius
Nullam a deis opem manere debeam?
TEC. Bene ominata loquere. AI. Obedientibus
Dicista. TEC. Non parebis ergo tu mihi?
AI. Nimis etiam tu multa garris. TEC. Oppido
O rex metuo nempe. AI. Ostium non ocius
Claudetis? TEC. Animum sume mollem per deos.
AI. Stulte videris mihi sapere, quae denique
Meos modo erudire morescogites.

Anapaestici Dimetri Acatalectici.

CHO. O celebris Salamis, tu nunc quidem
Incoleris circumfusa mari
Feliciter, et cunctis semper


page 68, image: s151

Spectabilis, infelix autem ego,
Idaeo in pratensi gramine
Lam perlongum maneo tempus,
Nullo in numero reputatus, sed
Semper tempestate volubili
Vexatus, simub et habens spem malam,
Qui detestandum et tenebrosum
Apprendam Plutonem denique. [Note: apprendam Plutonem .i. moriar.]
Praeterea Aiax incurabilis
Hic intus mihi ad extremum malum
Sedet, hei mihi, divinae commorans
Insaniae. Eum tu huc misisti
Saepe prius victorem in bellis.
Porro suo nunc animo obtemperans,
Quam maximum amicis fert luctum
At strenua facta priora illius
Ingrata ingratis ceciderunt,
Ceciderunt stultisque Atridis,
Certe ad multos provecta dies
Canamque senectutem mater,
Quando audierit morbo insano eum
Correptum, non lugubre vetus id
Lugubre carmen, nec miser abilis
Volucris lusciniae luctum canet,
Infelix, sed actua valde
Flebit voce ac lamentabitur,


image: s152

Pugnis et pectus resonantibus
Planget, canosque pilos pariter
Lacer abit. Melius longe emori,
Quam morbo affligi srustra gravi
Illum, qui clara ex prosapia
Maiorum veniens atque optimus
Existens Argivum, haud amplius
In solitis consistit moribus,
Verum extra offitium delirat.
O genitor miser, auditurus
Quam damnum es grave, quale haud ullum
Huc usque Aeacidis soeclum tulit,
Praeterquam hoc unum unique huic viro.

Senarii Iambici.

AI. Fert cuncta tempus longum et innumerabile [Note: Aiax fingit se mutatum et destitisse a sententia semet occidendi, ne impediretur [(transcriber); sic: mpediretur] .]
Ignota quae sunt, rursus et nota occulit.
Nihilque non sperarier post fore.
Deprenditur sed iusque iurandum grave,
Animique tandem pervicaces admodum,
Mutabiles esse. Siquidem et ego qui prius
Ferri retincti more perrigidus fui,
Nunc redditus sum mollior quam femina,
Huius mulieris ore, prohibeorque iam
Miseratione, viduam eam relinquere


page 69, image: s153

Inter inimicos, filium quoque orphanum,
Sed ad lavacra vado, proxima et mari
Prata, hasce quo pollutiones abluam,
Iramque difficilem ita declinem deae.
Post in locum profectus haud vestigiis
Tritum ullius, sicubi reperero huiusmodi,
Ensem hunc meum absondam mihi invisissimum
Humo refossa, nemo ubi visurus est,
Sed nox eum Plutoque ferus apud inferos
Custodient. Ego enim ex quo eum accepi in manus
Ab Hectore datum munus inimicissimo,
Nihil inde percepi umquam ab Argivis boni.
Verum sed est mortalium proverbium,
Dona hostium non dona sunt nec commoda.
In posterum autem diis sciemus cedere,
Atque etiam Atridas colere discemus probe.
Sunt principes enim, proinde convenit
Cedamus uti, quidni? Gravia enim et maxime
Fortia, locum dant inclitis honoribus.
Et nunc hyems cedit nivalis floribus
Verireferto, noctis et nunc circulus
Caliginosus cedit, ut equis candidis
Dies reducat lumen, et pontum quoque
Ab acribus valde excitatum flatibus
Tranquillat aura levis. Omnipotens quoque
Sonitus resolvit compeditor, nec tenet


image: s154

Quos occupavit semper, Et nos quomodo
Non disceremus temper anter omnia
Gerere? Ego sane noveram et prius bene,
Quando eram inimicus adhuc, ita odio quempiam
Habendum, ut is post paulo amari possiet [Reg: possit] .
Et tantum amico commodare destino
Inserviens, quantum haud amico perpetim
Mansuro. Apud homines enim quam plurimos
Sodalitatis portus haud fidus satis.
Circa haec quidem recte habebunt omnia.
At tu mulier ingredere diisque supplica
Indesinenter, ut ea fiant quae volo,
Vos quoque socii idem facite pariter cum hac mihi.
Teucroque si redierit, ex me dicite,
Curam ut gerat nostri, benevolus et siet
Vobis simul, Ego enim co iam eundum quo mihi.
Vos interim quae dico facite, et forsitan
Cito audietis me malis ex omnibus
Saluum esse, nunc licet admodum infaustus siem.

Anapastici dimetri.

CHO. Horreo pro laeticia, et gaudio
Efferor, atque elatus sum nimis:
Iu iu Pan pan, o Pan Pan
Clamose, nivali in Cyllania.


page 70, image: s155

Saxoso huc venias a vertice.
O inter divos factor chori
Et princeps, ut praesens Bacchica
Et Corybantiaca capessas simul
Quae nullo tripudia datore
Didicisti. Nunc etenim mi libet
Saltare. Icarium pelagus quoque
Transmittens o rex veni A pollo
Delie, mihi ut adsis. Nam certo
Tu benevolus es perpetuo mihi,
Namque graves maerores Mavors
Soluit ab oculis. Iu iu, nunc nunc
Rursum o Iuppiter illuxit dies
Nobis candida, qua pontivagas
Ad navesaccedere liceat,
Quando dolorum Aiax oblitus,
Rursum venerandos absoluit
Divum ritus, optima eos colens
Lege. Omnia perlongum tempus
Tabefacit consumitque igni,
Nihil insperatum ut dici queat.
Quippe ex insperatis optime
Nunc resipuit et magnis iurgiis,
Aiax, animo Atridis cedens.

Iambici senarii.


image: s156

NUN. carissimi viri, omnium primum volo
Annuntiare hoc, modo redisse a Mysiis
Regionibus Teucrum. Statim autem ut attigit
Castra media, Argivis pariter ab omnibus
Conviciis petitus est. Nam ut senserant
Ulterius ingredi volentem, hinc inde eum
Circumsteterunt, deinde nemo ex omnibus
Non plurimis incessit conviciis
Undique, furentis et universum exercitum
Petentis insidiis ad invidiam vocans,
Fratrem, nihilque propius est factum quam uti
Lapidibus opprimeretur. Atque huc denique
Venere, vaginis ut enses iam prope
Educerentur. Porro lis magis ac magis
Promota, vix tandem senum sermonibus
Composta desiit. Sed ipse Aiax ubi est
Nobis, ut indicem haec? Heris siquidem omnia
Narranda sunt, quorum videlicet interest.
CHO. Non intus est, sed ante non multo exiit,
Nova consilia moribus ut adiunxit nuis.
NU. Ach heu, ach heu. Tarde ergo nos sumus hanc viam
Missi? an ego fortassis fui ipse tardior?
CHO. Quid ita tibi est neglectum in hoc negotio?
NU. Teucer manere iussit in tentorio
Hominem nec egredi, ipse dum praesens siet.
CHO. Consilium ad utile versus, exiit modo,


page 71, image: s157

Cum diis ab ira ut redeat in concordiam.
NU, Hae verba prorsus fatuitatis plena sunt,
Si vera Calchas benevolus ei praedicat.
CHO. Quaenam? Quid hac de re amplius comperti habes
NU. Tantum scio, praesens et ipseinterfui.
Ex concilio etenim atque regum circulo
Digressus, et seorsum ab Atridis, manum
Calchas prehendit Teucriamice dexteram,
Dixitque et imperavit, omni ut machina
Retineret Aiacem die hac sub pellibus,
Prodirenec quoquam sineret in publicum,
Si unum eum vellet videre longius,
Duntaxat hac enim (ait) stimulat illum die
Divae Mineruae grandis iracundia.
Namque immodestos at que praestantes viros,
In magna cadere ira deum infortunia
Dicebat augur, nempe qui cum homines sient
Creti, haud dein, homines uti decet, sentiunt.
Porro ille statim ut ex aedibus profectus est
Demens (bene ut eum genitor appellaverat)
Inventus est. Ille siquidem ad eum dixerat,
Tu semper hasta gnate superior quidem
Esse cupis, esse autem mage auxilio dei
Studeto. Is arroganter autem, et oppido
Respondit imprudenter, Auxilio dei
Ignavus etiam superior fit homo pariter


image: s158

Vincitque, ego autem et absque diis deumque ope
Victoriae me spero nacturum decus.
Haec verba protulit superba is ad patrem.
Dein secundo hortante diva Pallade,
Cruentam in hostes ut manum converteret,
Infanda et haud ferenda verba retulit:
Regina, Achivis mage aliis assistito,
Nam pugna numquam nostra procedet male.
Sermonibus vero his deae implacabilem
Asscivit iram, quod homo non hominis modo
Saperet. At hanc si evaderet tamen diem,
Ei saluti, diis iuvantibus bene,
Possemus esse forsan, et tuerier.
Haec dixit augur. Porro Teucer ilico
Me misit illinc hasce ut adferrem tibi
Epistolas, ut nempe servares eum.
Amisimus si vero, homo ille haud amplius
Superest, modo augur vera si locutus est.
CHO. O misera Tecmessa, undique infaustum genus,
Procede, et hunc mihi intuere nuntium,
Quae verba spargat. Nam cutem novacula
Iam radit, ut gaudere nemo possiet [Reg: possit] .
TEC. Quid suscitatis rursus huc me e sedibus
Miseram? ab inexhaustis prioribus malis
Vix dum quietam? CHO. Hunc tu virum audi, qualia
De Aiacis actione nobis pradicet.


page 72, image: s159

Ob quam gravis me penitus apprendit dolor.
TEC. Hei mihi. Quid ais homo? Numquid interivimus?
NU. Rebus ego de tuis nihil novi, at super
Aiace, si quidem est foris, metuo nimis.
TEC. Sane est foris, quod me dolore macerat,
Quid dicis autem? NU. Teucer in tentorio
Eum teneri praecipit, solum neque
Dimittere. TEC. Ast ubi Teucer est? Cur mandat haec?
NU. Hic iam aderit ille. Aiacis autem hunc exitum
Exitium in ultimum metuit evadere.
TEC. Hei mihi misera. Mortalium a quo audivit haec?
NU. Ex vate Thestoride, diem qui hanc praedicat
Mortiferam ei plane atque violentam fore,
TEC. O misera ego. Mox quaeso amici ferte opem
Fortunae in hisce iam necessitatibus.
Partimque properate, ut veniat huc ocius
Teucer, alii vero occidentales vias
Alii orientales euntes quaerite,
Quonam vir abierit malo istoc exitu.
Intelligio me ab hoc namque deceptam viro,
Meaque prorsus excidisse gratia.
Hei mihi, quid ago fili? Haud decet ut hic te locem,
Sed vadam et ego eo quam queo citissime.
Eamus age, curramus. haud occasio est
Hic iam sedendi illum volentibus virum
Servare, qui sponte properat mori sua.


image: s160

CHO. Sum promptus hinc abire, neque verbis modo
Nudis meam monstrabo prom ptitudinem.
Velocit atem namque ad opus addam et pedes.
AI. Occisor ensis stat quidem qua maxime
Penetrare possit. si cui otium est ad haec
Consideranda. Hic Hectoris donum est, viri
Maxime odio habiti a me, et mihi invisissimi
Ad intuendum. Fixus autem in Troadis
Hostili humo est, recens subactus cotibus.
Ego ipse vero infixi adornatum probe,
Atque huic benevolentem viro ut velocius
Moriatur. Et ita quidem bene instructi sumus.
Post ista vero, primus auxilium mihi
Fer Iuppiter. Te ferre nempe convenit.
Non adeo magnum munus abs te postulo
Ut assequar. Submitte nobis nuntium
Aliquem, malam hanc de caede famam qui ferat
Teucro, ipse longe primus hinc me ut auferat
Simulac in ensem incubuero imbutum recens,
Conspectus ante ne ab inimico quopiam
Proiciar, ut lacerent canes me et alites.
Pro talibus te quaeso magne Iuppiter.
Terrestrem at invoco simul Cyllenium,
Animas [(reading uncertain: print blotted)] qui ad infernas solet deducere
Sedes, soporem iniciat ut mihi bonum,
Saltu simul cum immobiliatque praepeti


page 73, image: s161

Hoc improbo mucrone rumpenti latus.
Quin semper etiam virgines Erinnyas
Castas, videntes semper et mortalium
Casus acerbos, invoco, ut ferant opem,
Citoque discant pede ab Atridis ut miser
Male peream, atque ipsos malos, et omnibus
Cladem adferentes, vita ab hac quam pessime
Citoque auferant, quemadmodum et meiam vident
Propria cadentem dextera, sic a suis
Ipsi occidant etiam antea carissimis.
Ite o citae atque vindices Erinnyes,
Totum adoriamini malis exercitum,
Nec parcite ulli. Tu quoque in celso polo
O phoebe, qui curru veheris inter diu,
Aedes meas quando paternas videris,
Paulisper aureas haben as continens,
Has calamitates et meam hanc tristem necem
Seni parenti nuntia, infaustissimae et
Matri, malam hanc quo postequam accepe rit
Famam, misera totam per urbem luctibus
Sonabit. Sed nihil ista lamentarier
Opus est, sed aggredi ocius negotium.
Nunc mors veni, nunc quaeso mors ne visita,
Porro te et illic, cohabitans tibi, alloquar.
Tesplendidae vero die praesens iubar
Solemque currus aurei aurigam alloquor


image: s162

Nunc ultimo, nec rursus umquam postea.
O lumen, o terrae domestiae solum
Salaminis, o larium paternorum locus,
Claraeque Athenae, et educatum una genus,
O flumina haec fontesque vosque Troici
Campi alloquor, valete nutrices meae.
Haec verba vobis dicit Aiax ultima.
Cetera apud Orcum manibus nigris loquar.

Iambici Dimetri.

SEMICHORUS. Labor labori scilicet
Iunctus, laborem plurimum
Adfert. Eundum? Quo enim
Non mi ego? Neque ullus locus
Didicisse, me videt tamen
Quod quaero. Rursus ecce iam
En strepitus aures verberat.
SEMI. ALTER. Nos scilicet socios ratis
Audistis hic. SE. Quid igitur est?
SEMI. Omne occidentis est latus
A me peragratum modo.
SE. Habes igitur? SE. Ita plurimum
Laboris, et nihil amplius
Quod viderim. SE. Ne mihi quidem
Orientis aliquis in via


page 74, image: s163

Occurrit usquam, qui virum
Vidisse se iam diceret.
CHO. Quis ergo piscatoribus
Quis iam mihi ex industriis
Piseationibus operam
Insomnibus dans, quae dea
Olympias vel fluminum
E Bosporo fluentium
Gnara faciet palam, ubi virum
Crudelis animi viderit
Errantem? Acerbus occupat
Siquidem vagantem me labor,
Atque haud valentem currere
Cursum secundum, sed mage
Currendo factum debildem,
Nec cerno tamen, ubi sit, virum,

Trochaici Dimetri.

TEC. Hei mihi hei mihi. CHO. Cuiusbic vox
Epropinquo exiit saltu?
TEC. Heu miser. CHO. Tecmessam, illam
Coniugem infaustamatque; captam
Cerno confusam hocce luctu.
TEC. Perii amici, heu prorsus occidi.
Tota mi vastata vita est.


image: s164

CHO. Quid tibi est? TEC. Aiax iacet caesus,
Nuper haud gnaris amicis
Proprium complexus ensem.
CHO. Hei mihi, quando redibo
Hinc domum? Eheu mihi, simul tu
Navigationis o Rex
Socium ita perdidisti.
Heu miser ego, miserrima heu tu
Mulier. TEC. Ita rebus se habentibus
Magna materies mihi extat
Luctuum. CHO. Cuius patravit
Dextera in felix? TEC. Sua ipse,
Ut liquet, gladiusque plane
Fixus in terramindicat tibi.
CHO. Hei mihi, meas ob hasce
Calamitates. Solus ergo
Escruentatus, ab amicis
Nactus haud custodiam ullam?
Atque ego surdus per omnia
Omniumque ignarus eheu,
Curam habendo negligens fui.
Ub? ubi cervicosus Aiax
Nominisque iacet odiosi?

Senarii Iambici.


page 75, image: s165

TEC. Spectandus haud dum, sedtegam hoc eum prius
Amiculo undique, quando nec amicus quidem
Videre sustineret spirantem cavis
Iam naribus, nigrum et fluentem sanguinem,
Plaga exrubenti et propria in flicta manu.
Hei mihi, quid autem agam misera? Quis te feret
Amiculorum? Ubi Teucer est? Quam tempori
Nunc adveniret si tetendit huc gradum,
Hunc moirtuum ut fratrem simulcomponeret?
Fausto o parum Aiax procreatus stamine.
Qualis vir ut male habes? ut etiam hostes apud
Lamenta non indignus adipisci sies [Reg: sis] .

Anapaestici Dimetri.

CHO. Ergo ne miser expleturus eras
Propositae solidus sententiae
Fatum, convenienti tempore
Sumpto, infinitis ut te a malis
Abstraheres? Talia crudelis
Suspirabas nocte dieque mi
Adversus Atridas hostili
Animo et pernicioso affectus.
Tempus igitur illud principium
Iacturae fuit, inter strenuos
Quando armis super est certamen


image: s166

Propositum. TEC. Hei mihi, mihi infaustae.
CHO. Accedit ad epar generosus
(Novi) dolor. TEC. Hei mihi infaustae.
CHO. Facile credo mulier te bis
Ploratus edere posse, modo
Tali in amico accepto damno.
TEC. Haec tu quidem opinaris modo,
Ego vero nimis etiamsentio.
CHO. Assentior TEC. Hei mihi, fili mi.
Servitii ad qualia procedimus
Iuga? quales et speculatores
Nobis praesunt. CHO. Heim mihi, quam foret
Infandum hoc opus Atridarum
Humani sensus experitum,
Quod dicis, et hoc praesenti maxime
In tristi casu, Verum Deus
Avertat. TEC. Non sunt etiam spsa haec
Absque voluntate deumfacta ita.
CHO. Pondus grave sane im posuerunt
Nimis. TEC. Eiusmodi detrimenti
Gnata Iovis Pallas vehemens dea
Causam dedit astutum ob Ulissem.
CHO. Vir certe is plurima perpessus
Furiosae nunc irae insultat,
Multumque cachinnum pro fundit
Hosce dolores invesanos


page 76, image: s167

Heuheu, simul et gemini reges
Quando audierint forte Atridae.

Senarii Iambici.

TEC. Hi rideant igitur et insultent malis
Huius viri, fortasse, viventem licet
Non admodum desideraverint, modo
Si praelii fors ingruat necessitas
Multis peremptum planxerint ploratibus.
Nulla viri etenim praediti prudentia,
Non ante bona quae possident, intelligunt
Quam si quis excutiat et auferat e manu.
Mihi sane amare disperiit, haud suaviter
Illis, sibi vero admodum iucunde et ex
Sententia. Nam mortem adeptus est uti
Qualemque voluit. Ergo risum quomodo
Adversus illum male solutum tollerent?
Diis, hic manu cecidit sua, volentibus,
Et neutiquam illis Quare Ulisses haec super
Illudat, elto, inaniter quantumlibet.
Aiax enim non vivit illis amplius,
Sed mihi doloribus et relictis luctibus
Disperiit. TEC. Hei mihi mihi. CHO. Tace modo,
Vocem beantis nam videor audissemi
Teucri, not antem hoc huius infortunium.


image: s168

TEU. carissime Aiax, o ocule fraterne mi,
Ergo lucri fecisti malum, ut fama indicat?
CHO. O Teucer, interiit homo, hoc certo scias.
TEU. Hei mihi, premit fortuna me ergo pergravis,
CHO. Rebus ita habentibus. TEU. O miser ego ac ter miser
CHO. Ingens adest tibi gemendi copia
TEU. O casus undique pectus affligens meum.
CHO. Nimis quidem o Teucre. TEU. Heu miser, quid filius
Autem huius? Ubi mihi gentium est in Troade?
CHO. Tentoria apud solus. TEU. Haud ocissime
Duces eum huc? ne quis leaenae sicuti
Viduae catellum inimicus auferat ad necem?
Vade, propera simul laborem suscipe.
Nam mortuos nec non iacentes in luto,
Plaerique amant habere pro ludibrio.
CHO Atqui, vir is vivens adhuc, Teucer, tibi
Commisit huius gerere curam, sicut et
Sponte geris. TEU. O spectaculum mihi omnium
Maestissimum, quaecumque ego umquam viderim.
Et quod peregi nunc iter, plus omnibus
Triste mihi fuit, et pectus afflixit meum,
(Charissime Aiax) nempe quod, tuam necem
Huc persequens feci legensque sedulo
Vestigia. Siquidem acuta famaincesserat
Omnes Achivos te super ut aliquo deo,
Quod propria cesus perisses dextera,


page 77, image: s169

Quod miser ego audiens, tametsi essem procul,
Suspiria ex praecordiis traxi intimis.
Nunc intuens vero intereo prorsum, heu mihi.
Age detege mihi, totum ut aspiciam malum.
Spectaculum o insuave nec spectabile,
Audaciaeque minus acerbae. Quas mihi
Proseminasti morte tristicias tua?
Nam quo ire potero? quos me ad homines conferam,
Nusquam laboribus in tuis qui iuverim?
Telamon ne me tuus meusque simulpater
Excipiet hilarivultu? Et absque te mihi
Redeunti erit propicius? Is enim qui bene
Feliciterque agens libenter non folet
Ridere, quo pacto quid oc cultabhit? Et
Quid non mali loquetur? Ex captiva me
Nothum esse cretum, te tumiditate et mala
Ignavia ame proditum carissime
Aiax, dolisue, quo tua et tuam domum
Hereditate consequar demortui.
Haec dicet iracundus ille et vir senex,
Nullam meam ob culpam, sed irritabilis
Quid est, levemque orditur ob rem praelia.
Denique paternis eiciar e sedibus,
Pro libere et servus vocabor verbulis.
Haec mihi quidem evenient domi, Hic vero mihi
Sunt plurimi inimici Pelassi et Barbari,


image: s170

Paucissimi autem benevoli et qui opem ferant,
Et mortuo te sumista nactus omnita.
Him mihi, quid aggrediar facere? Te quo modo
Amaro ab hoc gladio abstraham et versatili?
Heute, miser, qualis homicida perdidit.
An nesciebas quod futuro tempore
Te perditurus esset extinctus licet
Hector? Videte per deos mir abilem
Casum duorum hominum. Hector enim ab hoc baltheo
Donatus est, cui alligatus denique
Tantisper a curru pependit palpitans,
Donec animam efflavit. Vicissim hic illius
Accepti ensem dono, et in eum denique
Disperiit insiliens. An ensem hunc non ferae
Videntur ipsae fabricasse Erinnyes?
Et orcus opifex saevus illum baltheum?
Ego quidem et haec ceteraque semper omnia
Hominibus aio machinarier deos.
Athaec minus si cui placet sententia,
Suam sequatur amtque ego ipse autem hanc sequar.
CHO. Ne tende longius, sed hoc considera
Hominem sepulchro ut occules velociter,
Et quid deinde hac re superespondeas.
Inimicum enim video virum, qui forsitan
Ridens eo perrymperet mali cito,
Quo facinorosus homo et malignus quispiam.


page 78, image: s171

TEU. Quis ille quem venire conspicaris huc?
Menelaus, auxilio cui huic pervenimus.
TEU. Video, facile enim est e propinquo noscere.
ME. Heus, tevoco, iubeoque ne qua funus hoc
Cures sepeliasue, sed ita iacere ut sinas.
TEU. Haec verba cuius es locutus gratia?
ME. Quia sic placent exercitus mi principi.
TEV, Quin addis et causam huius edicti feri.
ME Quia cum putavissemus illum e patria
Ductum huesocium Achivis ut et amicum fore,
Habita modo inquisitione sedula,
Magis inimicum repperimus quam Phryges,
Totis necem qui machinatus copiis
Noctu super nos irruit cum exercitu,
Ut dixerat convicians minaciis.
Et nisi deorum quispiam molumina
Fecisset irrita, nos eadem, quem ipse met
Sortitus est casum, perem ptiscilicet
Turpissima omnium perieramus nece,
Atque interim iste viveret. Porrodeus
Invertit, huius ut recideret iniuria
In oves gregesque. Quare homo haud est tam potens
Quisquam, qui eum possit sepulchrocondere.
Immo viridi proiectus hic in litore
Iuste marinis fiet alitibus cibus.
Contra haec acerba bile ne pugnaveris.


image: s172

Nam si iugo viventem adhuc nequivimus
Subiicere, subiciemus at nunc mortuum
Prorsus, etiamsi tu repugnes nec velis.
Manibus enim unumquemque submovebimus.
Nam prorsus is nullo loco nec tempore
Vivens obedivit meis sermonibus.
Porro maliistuc prorsus iudicium viri
Aequum esse iudicare, vir plebeius ut
Plane magistratibus obediat nihil.
Nec enim bene umquam legibus parebitur
In civitate, ubi nullus est status timor,
Exercitus neque se modeste umquam geret,
Cuinec metus propositus est, nec inest pudor.
Sed convenit bonum putare istuc virum,
Et procreatum corpus ingens quamlibet
Ruituram, et ex causa levi et minimo malo,
Si partium nulla sitobedientia.
Nam cui metus homini simulque inest pudor,
Saluum esse eum, salvumque mansurum scias.
Ceterum ubi facere iniuriam quibuslibet
Licet, atque cuncta gerere pro libidine,
Eam putato civitatem, quamlibet
Cursu secundo provolantem aliquamdiu,
Subito in pro fundum tandem ituram casibus.
Sic firmus aliquis constitutus mi timor.
Et ne putemus, si lubentes quidpiam


page 79, image: s173

Fecerimus, haud poenas daturos nos, mali,
Per ea statim quae consequentur tristia.
Assidua enim haec repunt vicissitudine.
Fuit antea hic iniuriosus feruide,
Nunc eao vicissim magna de me sentio,
Tibique praedico, hunc sepulchro ne inferas.
Ne forte cupiens hunc sepulchro condere,
Ipse in sepulchrum factum ob istuc incidas.
CHO. Menelae, ne sapientibus sententiis
Usus, deinde mortuis iniuriam
Facito. TEC. Haud ego mir abor amplius o viri,
Si quid homo peccat genere non claro satus,
Quando creati illustribus natalibus
Tantum in suis exorbitant sermonibus.
Dic age ab initio rursus. An duxissete
Huc arbitraris illum, Achivis ut foret
Belli socius? An non sua huc profectus est
Cum navibus sponte, ut sui videlicet
Iuris? Ubi tu huius imperator factus es?
Ubi imperare his militibus licet tibi,
Quibus usque hic imperavit eductis domo?
Spartae imperator huc prosectus es modo,
Non noster, in nos nec tibi umquam ius fuit.
Neque fuit hunc principatu plustuo
Ubi potueris ornare quid, quam te hic suo.
Huc navigasti aliis et ipse subditus,


image: s174

Non omnium imperator, ut fueris quoque
Aiacis umquam. Ceterum quibus praees,
Praeesto sane, eosque castiga tuis
Adeo sueris quos tonas sermonibus.
Hunc autem ego, seutu votes seu quispiam
Dux alius, inferam sepulchro. Atque id quidem
Iuste, nihil plane reveritus os tuum,
Neque enim tuam huc profectus est ob coniugem,
Quemadmodum mercede conduct.
Compluribus se mancipant laboribus,
Sed immo ius iurandum ab una praestitum,
Cum ceteris quo noverat se obnoxium,
At te nihil curabat. haud enim viris
Servire dignabatur assis nullius.
Accedit, acceptis quod huc praeconibus
Atque duce venit. Porro strepitum hunc ob tuum
Non verterem me, ut qualis es semper sies [Reg: sis] .
ME. Non ego vicissim eiusmodi amo linguam in malis.
TEU. Nam dura mordent sint licet iustissima.
ME. Non humilia sagittarius sentire mi
Videtur. TEU. Artem illiberalem scilicet
Non didici ego. ME. Multum hercle spirares puto,
Si sumeres clypeum? TEU. Et inermis quamlibet
Nudusque, facile satis forem armato tibi.
ME. Animos quam atroces lingua promittit tuae.
TEU. Cumiustitia animos gerere magnos licet.


page 80, image: s175

ME. Iustum videlicet est eum feliciter
Agere, neci qui me dedit. TEU. Neci dedit?
Rem dicis atrocem necisi deditus,
Vivos tamen versaris inter hactenus.
ME. Servatus a diis sum, huic vero accidi.
TEU. Servatus a diis, ne ergo temnito deos.
ME. Omnino leges ego reprenderem deum?
TEU. Si nempe mortuos humo condi haudsinas.
ME. Hostes udelicet meos? Nec enim decet.
TEU. Num quando contra te hostium Aiax dux fuit.
ME. Odi perosum me, neque hoc te fugerat.
TEU. Iudex dolosus nempe deprehensus es
In calculis quos subdidisti clanculum.
ME. Ea culpa non mea fueratsed iudicum.
TEU. Tumulta furtim itaconficere posses mala.
ME. Haec verba tristiciam adferent cuidam viro.
TEU. Non hercle plus (videtur uti) quam nos tibi
Adferimus. ME. Hoc denuntiabo unum tibi,
Hunc sepelias cave. TEU. Vicissim ergo accipe
Quod sepelietur, verba nec curo tua.
ME. Iam vidiego lingua feroculum virum
Etiam ante, qui nautas pepulit ut soluerent
Instante tempestate, cuius neutiquam
Vocem audiisses postea cum turbida
Premer etur Hyeme, sed latens sub vestibus
Ultro dabat se navitis quibuslibet


image: s176

Calcandum, ita et te maximoque tuum procax
Clamoreresonans os hyems magna ingruens
Nubecula ex parua citius extinxerit.
TEU. Ego quoque plenum aliquando stulticiae virum
Vidi, in malis qui proximos iniuria
Laedeebat, hunc quidam intuens similis mei
Iraque par, dictis resistens talibus
Est allocutus. O homo ne feceris
Male mortuis. Nam quippiam si feceris,
Damno scias quod maximo mulctabere.
Coram ille fatuum talibus verbis virum
Monebat, illumque video iam, et ut mihi
Videtur, haud usquam alius est ac ipse tu.
Annon bene assimilolo quorque aenigmata?
ME. Abeo. Est enim turpe erudire verbulis
Instituere, cui cogere est situm in manu.
TEU. Abi modo. Mihi audire quoque turpissimum est
Vanum virum et verba eloquentem firuola.
CHO. Contentionis surget ingens quodpiam
Certamen. At tu Teucer approperaocius,
Fossam ut procures huic cavam, ubi mortalibus
Habeat sepulchrum perpetim memorabile.
TEU. Atqui prope adsunt ac in ipso tempore
Et gnatus huius stque coniunx, funeris
Miserrimi ut adornent sepulchrum supplices.
Ognate, concedehuc et assistens prope


page 81, image: s177

Supplex patrem qui te genuit attingito,
Sedeto et illi adversus, in manibus tenens
Meas comas et huius et tuas quoque,
Qui supplicum praedives apparatus est.
Atsi quis ex exercitu hoc a funere
Abstraxerit te vi, malus male e suae
Inhumatus ipse extermintur patria,
Radice vulsa totius propaginis,
Haud aliter atque ego hunc capillum deseco.
Hunc accipe o fili, et retine nec quispiam
Teremoveat, sed firmiter abhaerens tene.
Vos porro non facti mulieres ex viris
Astate prope, sed ferte suppetias, quoad
Rediero ego, sepulchrum atque huic curavero,
Mortalium quamius sinente nemine.

Anapaestici Dimetri.

CHO. Quando ergo tandem postremus
Ex multis adeo finem annus
Capiet, quibus hic peregrinamur,
Inducentessem per bellicos
Inexhaustosque labores nobis,
Simul et iacturam infinitam
Tabificam circa Troiam, quae
Infelix Graecorum est dedecus?


image: s178

O utinam, prius aut magnum aetherae
Infernasue domos subiisset
Ille vir, ostendit qui primus
Tristia Graecis arma et Martem,
Unde dolorum heu sucrevit genus.
Ille homines siquidem vastavit.
Is neque sertorum neque calicum,
Strepitus neque praedulcis tibiae
Tribuit deelectamentum mihi
Infelix, quin neque nocturni
Somni nec socialium amorum.
Sed crudelis amores abstulit.
Iaceoque ita curis afflictus.
Rore frequenti madefactus comam,
Infaustae monumentum Troiae.
Anite timoris erat nocturni
Et telorum propugnaculum
Strenuus Aiax, nunc vero ipse
A tristi disperiit daemone.
Quod mihi, quod delectamentum
Ultra igitur poterit contingere?
O utinam sim, ubi promontorium
Syluosum vasto ponto imminet,
Undisono sub vertice Sunii,
Alloquerer sacras ut Athenas.


page 82, image: s179

Senarii Iambici.

TEU. Atqui statim e vestigio ut recurrerem
Curavi, ut huc conspexi euntem Agamemnonem.
Nec dubito quin os sit soluturus malum,
AG. Ten' verba acerba audere mi renuntiant
Impune contra nos adeo profundere?
Te dico, captiva creatum femina.
Si matre certe cretus esses nobili,
Quam tibi placeres? quam fores et arrogans?
Summisque adeo quam digitulis incederes?
Quando nihili cum sis ita refractarie
Pro nihili homine resistis, et neque nos duces
Nec navium huc venisse profectos, neque
Esse imperatores Achivum, nec tuos
Contendis, Aiacem sed ipsum navibus
Suis ducem venisse? Nonne haec talia
Audire non tolerabile a servis, malum est?
Quali altero audivi superba tam a viro?
Gradum ubi posuit? Ubi stetit absque me duce?
Non ergo Ac hivis praeter hunc extant viri?
Amara tunc visi sumus certamina
Inter Pelasgos propter arma Achillei
Posuisse. Ubique num videbimur mali
Exiurgiis Teucri, atque vobis quamlibet
Victis, satis nulla faciet sententia,


image: s180

Animum neque inducetis umquam cedere,
Quae plurimis sunt visa iudicantibus,
Sed semper aut nos maledicis sermonibus
Petetis, aut pungere dolis studebitis
Qui iudicum succumbitis sententia?
Hoc more nullus ullius legis status
Firmus erit umquam, iure si qui quippiam
Sunt consecuti, eos repellemus retro,
Primosque si faciemus ex novissimis.
Sed immanendum iudicatis est semel.
Neque enim viri illi sunt boni et tutissimi,
Qui viribus humerique latitudine
Pollent, ubique liquet sed illos vincere
Qui rectasapiunt, quibus inest prudentia.
Bos magna habet latera, flagello non minus
Paruo tamen rectam in viam deducitur.
Atque hoc ego ipsum ad te video mox pharmacum
Serpere, aliquam mentem receperis nisi,
Qui propter hominem, haud amplius viventium
Qui numero inest, levibus sed umbris interest,
Ferociter conviciaris, libera et
Lingua uteris nimium. An modeste te haud geres,
An non satus sis cogitans quo sanguine,
Huc quempiam alium liberum adduces virum,
Qui tua quae habes pro te loquatur omnia.
Nam te loquentem haud audiam posthac ego.


page 83, image: s181

Nec enim loquelas barbaras intelligo.
CHO. Ambobus utinam dent dei modestiam,
Vobis quid optem enim melius habeo nihil.
TEU. Heu, mortui velociter quam gratia
Perit apud homines, et notatur prodita,
Viro huic, tui o Aiax, levi nec verbelo [Note: (huic) .i. Agamemnoni.]
Si nulla superest memoria, ob quem saepius
Vita est periclitata per bellum tua,
Dum strenuum prae ceteris semper virum
Te praestitisti. Funditus sed omnia
Proiecta iam periere quae gesti bene.
O multa qui locutus es iam frivola,
Nihil ne meministi amplius, clausos vir hic
Vos quando vallum intra, penitus et perditos,
Nihil et valentes post fugam resistere,
Servarit unus atque liberaverit?
Nam per foros nos cum volueretur nauticos
Iam flamma, iamque Hector scaphas in nauticas
Saltaret alacris, atque fossam cum suis
Transgressus esset, quis saluti tum fuit?
Quis arcuit cladem? Hic vir an non fecit id,
Quem contulisse dicis haud usquam pedem?
Hic ipse beneficia illa vobis contulit.
Hic rursus Hectore provocante quemlibet,
Sortitus ac iniussus unicus unico
Congressus est, nullo usus improbo dolo


image: s182

In sorte, iacta glebula in medium humida,
Primam sed exoptavit e galea suam
Exire, quae saltus sibi faceret leves.
Haec fecit hic, pariterque ego assistens ei,
Ego servus ille, et matre cretus barbara.
Quo respicis tandem miser, ut haec audeas
Fari? An tui parentis ignoras patrem
Antiquitus fuisse barbarum Phrigem?
An Atreeum qui te creavit, impium
Prae ceteris, qui filios fratri suos
Posuit edendos? pse vero natus es
E matre Cressa, quam pater cum adultero
Contaminatam, piscibus mutis cibum
Iussit dari, immersam marinis fluctibus.
Huiusmodi cum sis, mihi ex probras genus.
Qui sum quidem Telamone prognatus patre,
Qui prima strenuitatis olim praemia
Adeptus, uxor em tenet matrem meam,
Regina, Laomedontis ex propagine
Quae fuerat, at eam separatim illi dedit
Doni loco peculiaris Hercules.
An hoc modo optimus ex duobus optimis
Creatus, erubescerem de sanguine
Iunctos mihi, quos in doloribus modo
Sic tuiacentes insepultos proicis,
Nec propalam istuc erubescis dicere?


page 84, image: s183

Hoc scio igitur, bunc si quo abicietis, quod et
Nos tres abicietis simul in idem loci.
Quandoquidem honestius mihi longe est mori
Profratre pugnantiviriliter, actua
Pro coniuge, immo fratris istius tui.
Ad haec videto non meum quod sit modo,
Sed et tuum. Me namque si quid laeseris,
Aliquando paenitebit, atque mavoles
Timidus fuisse quam adeo contra me ferox.
CHO.O rex Ulisses, tempori venissete
Huc scito, commissurus hos si non ades,
Sed cepta compositurus ista iurgia.
UL. Quid est reit andem oviri? Quippe eminus
Clamorem Atridarum audiifortissimo
Hoc funere super. AG. Non enim istoc aviro
Audire verba possumus turpissima.
UL. Qualia? Ego enim viro audienti turpia
Ignosco, siforte similia respondeat.
TEU. Audivit iste multasane turpia,
At similia vicissim facere voluit mihi.
UL. Quid fecit autem quod putes iniuriam?
AG. Hoc sunus haud vult insepultum mittere.
Sed me quoque invito sepulturum se ait.
UL. Licetne vera praedicanti amiculo
Manere non minus tua in concordia?
AG. Dic. Non enim alitermentis essem sospitis,


image: s184

Quoniam te amicum inter Pelassos maximum
Mihi esse reor. UL. Audi pronide. Hunc tu virum
Ne quaeso sustineas adeo inhumaniter
Abiicere, privatum sepulchri honoribus.
Nec te tua illo deprimat potentia,
In tantum ur odio habeas, ut ipsum ius quoque
Calces Mihi hic quoque suit inimicissimus
Aliquando, Achillis arma postquam iudicum
Sententia obtinui, tamen ego inmelicet
Talis fuerit, illum amplius non laeserim
Ignominia aliqua. ut videre ne se ita
Quis dicat abiectum virum longe optimum,
Nos inter omnes venimus qui ad Ilium,
Excepto Achille. Proinde iure neutiquam
Ignominia eum mortuum hac affcceris.
Non hunc enim sed caelitum corruperis
Leges, virum autem strenuum post funera
Laedere nefas est, quamlibet valde oderis,
AG. Inhis, Ulisses, turesistis prohoc mihi?
UL. Ego sane. Hone stumquando erat odisse, oderam.
AG. Non mortuum calcare quoquete convenit?
UL. Ne gaudeas Lucris Atrida non bonis.
AG. Hand est facile, pietatem utityrannus colat.
UL. At facile, amicis consulentibus bene
Utobsecundet. AG. At bonum rursus virum
Decet, ut magistratibus obediat suis.


page 85, image: s185

UL. Desine, Tametsi victus hdc in resies [Reg: sis] ,
Tuo tamen amicos sub imperio tenes.
AG. Memento, beneficium in virum qualemloces.
UL. Inimicus hic quidem, at erat idem strenuus.
AG. Quid hostibus facies, itacolens funera?
UL. Virtus apud me nempe plus quam odium valet.
AG. Huiusmodi homines sunt fere fanatici,
Atque huc et illuc facile sunt mutabiles.
UL. Multi admodum nunc sunt amici perboni,
Quipostea fient acerbi forsitan.
AG. Tales amicos ergo habere bonum putas?
UL Laudare praeduros ego animos non queo.
AG. Nos ergo timidos hac die monstraveris.
UL. Immo viros iustos Pelassis omnibus.
AG. Ergo sepeliriut mortuum sinam iubes?
UL. Equidem. Mihi ipsi enim opto idem contingere.
AG. profecto cuncta sunt similia in omnibus
Prose laborat quisque semper scilicet.
UL. Mene mage cuiquam operam dare ac mihi convenit?
AG. Hoc ergo opustibi non mihi imputabitur.
UL. Utcumque facias, bonus ubique habebere.
AG. At hoc satis scis, quod ego et in maioribus,
Ubique gratificarer, atque haec sunt, tibi.
Porro mihi hic, seu sepeliatur sive non,
Summus inimcus erit, eumque perpetim
Odero. Tibi autem facere quae cupis, licet,


image: s186

CHO. Quicumque Ulisses te esse sapientem negat
Qui ista sapias, fatuus profe cto is est homo,
Nunc huius ad Teucrum hanc seram sententiam.
Quantum ut fuerit inimicus antescilicet,
Nunc tantum amicus sit vicissim. Quinsimmul
Et mortuum hunc volo sepulchro condere,
Una et laborem capere, nihil et omittere
Est fortibus quo collabor andum viris.
TEU. In omnibus te laudo Ulisses optime.
Factoque longe spem fefellisti meam.
Nam licet Achivos inter inimicissimus
Huic ante fueris, astitistinunc tamen
Solus manu, nec passus es, preaesens, ut a
Vivente mortuo fieret iniuria,
Ut attonitus ille imperator, et suus
Voluere frater contumelia gravi
Illum insepultum alitibus obiicere et feris.
Quos summus ambos rex Olympi Iuppiter
Furiaeque memores, iusque cunctis dans sua,
Malos male elidant, ut indigne urum
Obiicere voluerunt vorandum bestiis.
Porro, senis tibi gnate Laertis, gravor
Tangas ut huiusce feretrum, permittere,
Nefaciam in hoc, quod mortuo ingratum siet.
At inaliis fer sane opem, atque exercitus


page 86, image: s187

Si quem simul curare vis, id neutiquam
Graviter feremus. Ceteraego vero omnia
Praebebo per me. Ceterum tu te scias
Hoc facto inisse magnam apud nos gratiam.
UL. Cur are sane una volebam, sed quia
Hoc est tibi ingratum, abeo, promptitudinem
Erga hunc voluntatemque eollaudanstuam.
TEU. Satis est, Iam enim non paululum abiit temporis.
Sed ocius fossam apparate vos cavam.
Vos ceteri celsum lebetem ponite
Velociter adignem lavacris pro sacris.
Ast una turma militum ex tentorio,
Apportet armorum eius or natum et decus.
Tu gnate contingens patrem quantum potes
Affectu amoris, hasce costas alleva
Mecum. Calidae enim sistulae nigrum hactenus
Spirant cruorem. Verum age, hic quicumque adest
Vir amicus, una moveat hunc, unaque eat
Operam huic viro dans inter omnes optimo,
Aiace namque haud ante meliori dedit.
Hoc dico vero, quando adhuc superfuit.

Anapaestici.


image: s188

Certe, mortales ipseres
Multa docent factae, porro prius
Quam fiant, nullus praedixerit
Vates, quid nam eventurum sit.

FINIS.


page 87, image: s189