FAvete linguis et date audientiam,
Quid adferamus ut queatis discere.
Quam fabulam in praesentia acturi sumus,
Nota simul et nova est. Quem enim fugit omnium
Quo pacto ludas tradiderit argenteis
Triginta iesum, ipsusque se suspenderit?
Haec nota sunt et pauca alia. Porro nove
Haec nota tractavit Poeta pro suo
Arbitrio, et ita ut fabula esset plenior,
Vobisque adeo iucunditati quatenus
Efficere posset. Caeterum [Reg: Ceterum] illud optime
Diiudicabit vestra post humanitas.
Sic rem tenetis, nempe primis lineis
Et rude opus, ipsa vos docebit actio,
Haud difficulter iuncta quae sunt caetera [Reg: cetera] .
Attendite modo diligenter, interim
Aliis relictis cogitationibus,
Curisque omissis paululum maioribus.
PERSONAE.
Satanas. Iesus.
Sargannabus. Petrus.
Iudas. Sebulius hospes.
Conscientia. Phasutes.
Cuaphas. Nagidus dux.
Malchus servus. Syrus servus.
Satanas. Sargannabus.
SAtis est querelae, me nec ipsum praeterit,
Versemur omnes quam gravi in periculo,
Nostrisque rebus quanta sint incommoda
A Nazareno invecta Iesu, pellimur,
Calcamur ipsi, hominesque nostris retibus
Iugoque subtrahuntur in dies magis,
Qua tota Hebraeorum patet provincia
Quam ipsius operatam per eius asseclas,
Ut hercle promissum esse semen arbiter
Calcare nostrum debeat quod sinciput.
Sed quid querelae et verba prosunt tristia?
Industria opus est et sagaci pectore,
Operaque iugiter renitenti malis.
Incommodum acceptum reponi aliqua ut queat.
Hoc interim soletur omnes, quod licet
In rebus aliis damna dare, si in cor pore
Animaque non conceditur quantum antea.
Proceres adhuc quoque et sacerdotum cohors
Atque pharisaei et ceteri sectarii,
Doctique, publicaeque principes rei
Nobis adhaerent, nostra firmi promovent,
Et mordicus tuentur, eadem et sentiunt
In persequendo Nazareno, et illius
Odio, et propediem ei malum magnum dabunt,
Eiusque cunctis spero sectatoribus.
Qui quamlibet sint plurimi, faex sunt tamen
Abiecta plebis nulliusque nominis.
Proinde non est quod adeo tristemur, aut
Despondeamus corda, quin etiam neque
Ei quod invideamus, algas litoris
Sibi legit, auratis, lupis, et ostreis
Caroque nobis permanente acipensere [Reg: acupensere] .
Vescitur holeribus, nos apris silvestribus,
Ut nostra longe conditio melior siet.
Quin illud etiam spero postremo fore
Ut etiam ab ipsis deseratur faecibus,
Vulgoque in utramque cito partem mobili
Si quando principes eum comprenderint.
Sic vulgus est enim, manum ut si verteres,
Impelleresue pede luti figuli rotam.
Favet secundis atque plaudit alacriter,
Recedit adversis, fidemque deserit.
SAR. Egoneque discipulos reor firmos fore.
SAT. Fieri potest. Sed istud unde colligis?
SAR. Scis hanc fuisse meam hactenus provinciam
Cum Raschate [(perhaps: Paschate)] hoc aliisque quos adiunxeras,
Eos ut observarem, et in id incumberem
A Nazareno avellerentur ut modo
Quovis, et in nostra traherentur dogmata:
Fecere sua sedulo alii, mira omnium
Ruditas stupiditasque est, amant sublimia
Carnalique, de principatu litigant.
Ego quae meae parites erant. SAT. Quid obsecro
Fecisti? SAR. Eon in collegio furem mihi
Paravi. SAT. Ain tu? SAR. Maxime. SAT. Quonam modo
Demiror hercle qua via in tam sanctulo
Lectoque tanta diligentia grege
Id efficere potueris. SAR. A primordio
Ut concione et claruit miraculis
Iesus ille, habuit mulieres et viros
Sibi faventes, qui subinde mitterent
Subsidia rerum, quas petit necessitas.
Illas Iudae tradidit pecunias
Custodiendas, condus et promus foret
Ut ille, nosti opinor illum, rufus est
Barba et capillis, igneo naso admodum,
Luminibus amplis, Pallida facie et brevi,
Flavoque pro more est amictus pallio.
SAT. Cadaverosum hominem refers, novi satis.
Docuit tamen nihil minus quam ceteri,
Quam plurimaque simul edidit miracula,
Hostisque noster saepenumero apparuit.
SAR. Verum. Magistri, non suis virtutibus.
Nam visus hercle est integer numquam mihi.
Eum sum adortus. Heus Iuda (inquam) bone.
Vin' [(transcriber); sic: Vin,] gratis esse tu minister omnium,
Gestareque crumenam absque fructu? Cur tibi
Nihil inde decerpis reservasque? An latet
Ad vitam agendam semper esse pecuniis
Opus? Mihi nil desit, inquit, Cur ego
Superflua et inutilia reponerem?
Novi quidem (inquam) iam magistro sub tuo
Te satis habere quicquid usus flagitat:
Sed semper haud erunt (quod aiunt) feriae.
Non semper eadem poterit esse copia.
Sunt plurimae rerum vicissitudines
Atque in malum illae quam bonum frequentius.
Quid si magister forte. ut imbecillis est
Decedat? Apprehensusue agatur in crucem?
Id quod sacerdotes student et principes
Quotidie. Ignoras favoris quicquid est
Vobis apud populum, eius esse gratia?
Sublato eo nemo amplius respexerit
Neque teneque alios, nemo nummum miserit.
Ex proprio vivendum erit, vel turpiter
Mendicitas ferenda, quo fiet, modo ut
Qui colimini magnique ita aestimamini,
Contemptui fungus uti sitis putidus.
Quid deinde site morbus aliquis occupet
Aut quempiam sodalium? Qui vel tibi
Tuisue iusta ope poteris succurrere,
Inanis adeo non habens nec nummulum?
At hisce de pecuniis si vel tibi
Decideres decimas, quod et bone potes
Iure, neque reclamante conscientia,
Patrimonium non vile paulatim tibi,
Omnesque casus ad futuros certius
Converreres praesidium. Is hic iam mollior,
At metuo ne non istud (inquit) perferat
Mea conscientia. Non puto (inquam) sed tamen
Si maxime resistat, in pecuniis
Est colligendis atque sectando lucro
Spernenda postponendaque procul. Nam lucrum
Alit homines praesensque vis pecuniae,
Non conscientia. At quid (inquit) si siet
Reddenda ratio forsan expensi et datis
Non adeo curiosus (inquam) vester est
Magister hac in re, queas quin plurima
Intercipere. at omnino si poposcerit
Rationem, inire eam potes facillime.
Effugia sunt multa puto quae novisse te.
Tutissimum unum est, quando pauperibus soles
Expendere frequenter, dedisse dicito
Pauperibus. Id quod non dedi, dedissene
Dicam? inquit, atque ita impudenter mentiar?
Quid istud (inquam) retulerit ob commodum?
Si rem facere vis, veritatem in idem loci
Cum conscientia interim seponito.
Profecto eas cum nil obesse videris.
Affinitas est magna cum mendaciis
Furto lucrisque, tota quin mendaciis
Vita est agenda, homuncio si commodus
Politicusque vis simul et affabilis
Comisque haberi, pollicendum quidlibet,
Nihilque sincero est loquendum pectore,
Sit prompta lingua, segnis opera nullaque,
Semperque aliqua sit tibi parata rimula,
Qua prorsus elabaris, hinc et pro lucro
Est mentiendum peierandumque omnibus,
Curaque nulla habenda veritatis est.
SAT. Quid ille ad haec? SAR. Assensus est, atque hoc sibi
Curae futurum dixit. SAT. Idne praestitit?
SAR. Perdiligenter. Mox ut est pecunia
Allata, decimas inde surripit sibi,
Putatque deberi sibi tamquam Herculi.
Praetendit, ecce condus atque promus es,
Gravaris et gerendo loculos prae omnibus,
Non est iniquum ut paucula et decimas tibi
Pro praemio rapias magistro nescio.
His Conscientiam repellit fortiter,
Putatque, furta scire prorsus neminem.
SAT. Corrasit ergo aliquantulum? SAR. Multum Hercule
Magisque semper diligit pecuniam,
Ut in dies plura involare cogitet,
Meditetur atque furta noctes ac dies.
Mittentibus quoque si parum vel tardius
Quid miserint, irascitur, et aegerrime
Fert, pauperibus est si erogandum quippiam.
Aliquando convenerant multa milia
Hominum, nec impastos eos dimittere
Dominus volebat, ceteris volentibus
Denarios ad id ducentos tradere
Quos secum habebant, solus ille restitit.
Magnoque nil opus esse dixit murmure.
Et nisi alia ratione succursum foret
Populo, inimicitias et odium pergrave
Contraque discipulos Magistrumque ilico
Cepisset, adeo sibi putat decedere
Quod non crumena retinet aut expenditur.
Eique summe praeter alia displicet
Magister erga omnes quod ita benignus est.
Et si deinde quoque hoc modo perrexerit,
Gliscet odium ac evadet in magnum malum.
SAT. Recte administratum hoc profecto. Sic habet
Insignis ille noster adversarius
Domesticum etiam hostem, periculosius
Quo nihil et exitiosius dici potest.
Rem promove ulterius bene ita coeptam modo.
Vos ceteri quoque ferte suppetias sua
Pro functione quisque. Ego illi principes,
Scribas, sacerdotes, magistratus, senes,
Sic reddidi infensos, ut addi nil queat.
Iamque expetunt, curant, studentque nil magis
Quam perdere ocius, eque vivis tollere.
SAR. Quid obstat ergo ut tam diu procrastinent?
SAT. Minime periculosa tantum quaeritur
Occasio, quae se propediem ultro dabit.
SAR. Id spero, SAT. Proin nullus animum despondeat.
Vigilemus et feramus haec incommoda
Paulisper, animo nescio concedere.
Ipsi potius ut quaeritent suspendia
Quam nos. Redite nunc suam in provinciam
Quisque, memores Apollinem post nubilae
Prodire, noctibus et diem succedere.
Ad principes redeo ego, si quis me volet.
Iudas. Conscientia. Sargannabus.
NE. me sequaris aio, neu molesta sis.
CON. Te quaeso Iuda, ne impotenter sic ferae
Quod accidit. IU. Abi inquam. CON. Ne eas te perditum.
Nam quid tua haec conducit iracundia
Nisi in malum ut ruas? IU. Abi in malam crucem.
Egone hoc feram? Quid, discipulus ego illius
Sim, qui meis ita semper obstat commodis?
Quemque apud adeo licet nihil ditescere?
CON. Sat dives es, operamque furtis hactenus
Multis dedisti impune, tempus iam foret
Tibi desinendi et furta reddendi omnia,
IU. Reddendi? Abi a me quam potes longissime.
Nec verbulum amplius his super dicas mihi.
SAR. An non Iudas graditur illinc? Plane is est.
Eumque sequitur pone Conscientia.
Paulisper exspectabo, quo quid agant sciam.
IU. Ego Nazarenum illum docebo noscere
Qualem virum irritarit in caput suum.
CON. Mitte obsecro iram, adque meliora respice.
IU. Quo respiciam ais? Tune me stultum putas?
Respicio quo convenit, ut argentum siet
Nempe in crumena. Nihili enim sunt cetera.
CON. Quin respice potius, quod indignum suo
Te iunxerit quondam ille contubernio.
IU. Non curo, si non affuit pecunia.
CON. Illius Et mensae fuisti particeps,
IU. At obstat ut non quoque pecuniae siem.
CON. Immo tibi uni credidit crumenulam.
IU. Recte crumenulam ais, inanem scilicet.
CON. Huiusmodi, ex qua multa tu furatus es.
IU. Ex pauculis non multa possunt subtrahi.
CON. Furatus utinam ne haec quidem esses, et mihi
Obtemperasses potius ac Sargannabo,
IU. Non desinis tandem et facessis in crucem?
CON. Tu dignior cruce. Unde me miser et tui.
IU. Abi modo et sollicita ne sis. Hoc satis
Cavebo ne miseratione sit mihi
Opus, sed invidia sequatur me magis.
CON. Quonam modo? IU. Quam plurimum pecuniae
Mi colligam, tumidumque reddam sacculum.
CON. Fortasse de furtis? IU. Quid istuc interest?
Sunt vita plusquam dimidia pecuniae.
Bonum proinde est undecumque sumere.
CON. Hoc te Magister hercle non docuit tuus.
IU. Quid tu Magistrum mihi hominem fanaticum?
Is haud cani dissimilis est Aesopico.
Pecuniam nec enim ipse studet acquirere
Nec sinit alios, immo vetat et impedit.
Proinde posthac numquam eum dilexero
Omnino pro meritis sed ulciscar suis.
CON. Quapropter? An quod maximis te dotibus
Ornavit atque huc usque aluit inter suos?
IU. Ne talia occinas mihi, sed abi procul,
Non audiam enim nisi quod ad lucrum facit.
Quae gratia eius tanta ut haec iniuria est?
CON. Perpende rectius, et quieto pectore.
Te plurimum transvorsum [Reg: transversum] agit cupiditas.
IU. Perpensa res satis est, modo hinc abscede tu.
Hoc damnum ego quocumque pacto in illius
Vertam caput, nec quispiam persuaserit
Aliud. CON. Redi ad te quaeso. IU. Quin abis procul.
Qui spreverim illum te ne poscis audiam?
CON. Ad commodum tuum hercle non itidem meum.
IU. Meum? An uspiam ostendis aliquid certi lucri
Huic unde subvenire possim sacculo?
CON. Immo aliud, ut cupiditate hac scilicet
Abiecta, agas deinde paenitentiam.
IU. Perdis. CON. Magistrumque verearis optimum,
Eiusque totum consecres te legibus.
IU. Abscede dixi, adeoque nunc dico tibi,
Nisi os tuum vis impudens contundier.
CON. Non te relinquam. IU. Non? Tibi hercle suadeo
Ne provoces neque stomachum moveas mihi.
CON. Vide oro progrediare quo, ne denique
Desit receptus tibi. IU. Tace inquam, et hinc procul
Facesse. CON. Ne quaeso efferaris, nec tuam
Sociam repellas. IU. His ego te legibus
Mecum esse sustinebo (dicam enim semel)
Ne quid loquare nec mihi molesta sis
Monitisve consiliove. Nec enim te audiam.
Potes silere? CON. Numquam ego hercle. IU. Ergo ocius
Discede quovis gentium in malam crucem.
Multabo te alioqui usque ad extremum halitum.
CON. Abibo potius donec iste tuus furor
Resideat. IU. Hercle feceris consultius.
Iudas. Sargannabus.
VIx tandem abegi pessimam mulierculam,
Quae semper impudenter obgannit mihi.
Et nunc quoque irato voluit obsistere,
Et institutum reprimere hunc cursum meum.
Pereat velim potius, ego iracundiam hanc
Deo hominibusque quamlibet nolentibus,
In Nazarenum aliquando prorsus evomam.
SAR. Iratus est contra Magistrum ut audio,
Ob impeditum opinor uspiam lucrum
Absente me. IU. Nunc cogitabo solus hic
Quid facto opus sit. Mavelim me pessime
Perire, quam non dare operam crumenulae.
SAR. Bene habet. Homo in praeceps iturus est, meae
Partes erunt pro viribus propellere.
IU. Utinam habeam qui nunc mihi auxilium ferat,
Mecumque idem doleat idemque sentiat.
SAR. Adibo. sciscitabor, et praestabo me
Qualem cupit, Nam me videtur quaerere.
IU. Quis hic loquitur? Aderasne tu Sargannabe?
Non videram te incensus iracundia.
SAR. Intelligo hercle Sed quid accidit tibi?
Num salva foetaque est crumena? IU. Haud admodum:
Atque id queror, nec ferre possum nec feram.
SAR. Recte. sed istuc unde tandem habes mali?
IU. Proh a magistro, qui mihi hic minime placet.
SAR. Credo hercle, cupiditati ut obstet qui tuae
Vitaeque adeo Vita quid enim opus est tibi.
Si non licet quam plurimum corradere?
IU. Rem tangis. Obstanti igitur hac in re mihi,
Malum parabo si quidem hoc vivet caput.
SAR. Meritissimo. IU. Dices magis si rem scias.
Scin' tu quid acciderit SAR. Negotium fuit
Alibi his diebus pauculis, unde hand scio,
Sed conicio tamen. Pecuniam alteri
Commisit. IU. Erras. SAR. Ast egenis plurimae
Dedit et inane reddidit marsupium.
IU. Non. SAR. Iam scio, suboluit ei furtum tuum
Ideoque rationem poposcit. IU. Ne hoc quidem.
SAR. Narra igitur. IU. In magna virum Frequentiae
A mortuis resuscitavit Lazarum
Heri. SAR. Id mihi renuntiarunt in feri.
Res spectat hercle nostrum ad interitum. IU. Quid est?
SAR. Nil. Perge narrare. IU. Inde magnam gloriam
Est consecutus omnibus coram. SAR. Malum.
IU. Hoccine doles? SAR. Pro te quidem. Nam te hos reor
Dolere. IU. Minime. Plus lucri inde consequor
Si gloriosus est facitque grandia.
Crescit favor, crescunt faventium munera
Quod commodum mihi est bonumque SAR. Intelligo.
Plus es profecto quam putaram callidus.
IU. Sic convenit ei qui velit ditescere.
Sar Laudo. Sapis, meque es magistro doctior
Quid ussit autem te? IU. Audies. Ingens dolor
Eius sorores mortui occupaverat.
Germano erant orbatae enim carissimo.
Ut ergo praeter spem rediit a mortuis,
Non consequi verbis queam quo gaudio
Qua cordis exsultatione protinus
Fuerint vicissim affectae, et a collo statim
Pependerint et fratris optati sui
Nec non magistri, quem et prius dilexerant
Supra parentes atque fratrem ipsum quoque,
SAR. Stolidae fuerunt. IU. Attamen perutiles
Nobis, frequenter nos enim conviviis
Domoque suscepere liber aliter,
Et munera insuper dedere abeuntibus
Larga. Unde mea quoque praeda decisa est mihi.
SAR. Novi, quam in his esse soleas industrius.
At multo eas tum stolidiores reddidit.
Prodesse quid enim illis potest, aut quid dare,
Nisi ut opibus earum incubet vigil ut draco?
IU. Magnifica sperant atque pollicetur is.
SAR. *lo/gous2 IU. Mode et fratrem reduxit ab inferis
Tota quod emptum volverant substantia.
Quare augurabar et mihi immensas opes
Facto eo iustaque gratitudine
Fratris sororumque, et statim convivium
Lautum pararunt. ibi soror vero altera
Prae gaudio redacta quasi ad insaniam.
SAR. Ut nempe dicebam. IU. Super mensam attulit
Alabastron unguenti optimi atque nardini.
Mox fregit et alabastron, et Iesu in caput
Effudit unguentum omne, quo tota est domus
Impleta odore. SAR. O fatuitatem. IU. Verum ais.
Siquidem trecentis potuerat denariis
Venundari, unde mea mihi quoque portio
Decisa foret. SAR. At tu quid? An silentio
Factum ferebas? IU. Dentibus in eam lubens
Tunc irruissem, sed repressi me tamen,
Invectus at plenis in illam tibiis
Quam displiceret facinus ostendi satis.
Cur perdidisti unguentum ita (inquam) tam bonum?
Quae stultitia te invasit et profusio,
Dei ut benigna dona disperdas bona
Ubi nil opus, cum sint ubique pauperes,
Quibus dedissem si datum pretium foret.
SAR. Recte ista de cura addidisti pauperum
Necui suboleat te mage tuum quaerere.
IU. Sic censui. Ibi vero Magister optimus
Quem non putabam facinus illud calculo
Suo probaturum, patrocinatus est
Mulierculae, bonumque dixit illam opus
Fecisse. Nos semper habituros pauperes,
At non item sese, similiaque plurima,
Ad invidiam et incommodum dixit meum,
Coramque multis me palam redarguit,
Quod me dolore macerat quam maximo.
Quomodo ego posthac consulam marsupio
Qui in re bona nil obtinere quiverim?
Facta est inanis nardini profusio,
Quod quilibet etiam fatuus intelligat,
Fraudantur aliique pretio et decimis ego
Triginta opinor pluribusue argenteis,
Ille audet excusare tamen et dicere
Quasi bene factum? Quis videre non queat
Eum exprofesso struere perniciem lucro
Crumenulaeque huic? SAR. Ergo adhaereto amplius.
Fatuusque circum inane fer marsupium,
Nonne tibi dicebam statim a primordio
Esse invidum virum et lucro advorsarier
Factisque doctrinaque,ne sequerere eum?
Tuque nisi mandatis obedisses meis
Minus iam haberes nummulorum quam lapis.
IU. Scio hercle. Tuque profuisti plurimum,
Atque inde carior es mihi. Haud forma hac enim
Placere posses adeo, nisi compendia
Ostenderes pecuniae quavis via
Lucrandae. Apud animum enim usque persensi meum
Iucundius quod nil lucro neque dulcius.
Dextram amputaret ergo mallem quis mihi,
Excluderetue oculum aut pedem dirumperet,
Quam tolleret velim pediret nummulum,
SAR. Sapis profecto. Tam pecunia enim est opus
Quam vita, Quin animamque praestat perdere
Quam nihil habere quolibet partum modo.
Quantum ergo Nazarenum amas quod improbat
Studia tua, tuosque reditus ita impedit?
IU. Amem? Tametsi Christus esset maximus
Bis terque summus sicut ipse praedicat,
Faceretque plura quam facit miracula,
Caelestibusque me bearet dotibus,
His moribus eum amare non possem hercule,
Sed potius excelsa velim erectum cruce.
SAR. Mecum facis. Quid ergo adhaeres? quidque nunc
Accepta post haec damna facere cogitas?
IU. Quid, nisi quod illi sit malum et mihi bonum?
SAR. Hercle expedite, sicuti virum decet.
Licetne scire? IU. Non ego caelabo te.
Probus etenim et consultus optimus mihi
Videris esse, SAR. Oh, si modo quis obtemperet.
IU. Caelabo supprimamque bilem quam gero,
Animumque tantisper, quoad se occasio
Duplum auferendi det. SAR. Bonum hoc, non improbo.
IU. Summave grandi quapiam rapta semel
Hinc prorsus aufugiam. SAR. Melius hoc, IU. Tum sciet [(reading uncertain: print blotted)]
Quem provocarit, cuius obstiterit lucro.
SAR Probe. Sed haec longa nimis apparent mihi.
Quid? nulla si post tanta credatur tibi
Summa unde possis diripere quantum lubet?
Vel qua fugere rapta pretium operae siet?
Quid deinde si perdatur antea ille, quam
Alia involandi occasio sese offerat?
An non vides quanto laboret principum
Odio sacerdotumque? quam extinctum velint?
IU. Video hercle. Sed quid consulis aliud cedo?
SAR. Quod dixi, id ipsum diligenter pensita.
Proceres eum odio prosequuntur maximo,
Captumque perditumque magno quolibet
Pretio emerent. Si pollicerer is te ad hoc
Operam daturum, id quod facillimum est tibi.
Una atque eadem opera et favorem principum
Acquireres, magnamque vim pecuniae.
Sunt divites et liberales, atque in his
Praesertim eos nihil negaturos puto.
Quin et Magistrum ulciscereris hoc modo
Iniuriis pro veteribus cunctis probe.
Non minus enim hoc te cupere valde intelligo.
IU. Verum profecto dicis, et laudo hoc tuum
Apprima consilium et sequar: Vah quam bonum est
Valere consilio videreque utile?
Tria maxima ostendisti in una re bona.
Nummos recuperabo unctione perditos,
Et ultionem a Nazareno consequar,
Populique principum favorem et gratiam.
SAR. Nil certius. Permagnam inibis gratiam.
IU. Fortassis et numerabor inter aulicos?
SAR. Dives eris atque gratus omnibus simul.
IU. Magnifica dicis. Ego hercle desipui hactenus
Sectans humilia, et Nazarenum illum colens.
SAR. Hoc mihi velim credas, diebus in tribus
Celebrius assequere nomen, quam decem
Si Nazareno annos adhaereres. IU. Putas?
O quam tumebis post mihi marsupium
Si vera sunt haec. SAR. Non soleo mentiri ego.
Aggredere modo, reique fac periculum.
Nemo valet in rebus humilibus emergere
Humilesque apud, sed campus aula gloriae
Quaerendus, atque insignium commercia
Virum. IU. Tamen Iesum quoque huius gratiae
Sectabar, ut praestantem et insignem virum,
Aliquando tandem clarus aliquis uti forem,
Sed deicior a spe, neque amplius placet.
SAR. Tandem sapisti. Est ille doctrina quidem
Factisque miris clarus, at inops cetera.
Nullaque mundi praeditus potentia.
Doctrina vero quo tibi aut miracula
Si maneat interea iste inanis sacculus?
Contemptus et nihili habeare perpetim?
Id ille quod procurat atque praecipit
Profusionemque approbavit unguinis
Nuper, rediret ne quod ad te commodum.
IU. Odi virum, et cupio facere ei pessime.
SAR. Hoc facito quod dixi. IU. Volenti praecipis.
Factumque bene quod Conscientiam procul
A me repulerim. Nunc mihi obstreperet scio.
SAR. Factum optime. Quin os ei percellite
Si quas in hoc tibi exhibet molestias.
Vives, si eam respexeris, miserrime,
IU. Sensi hercle. Sed quid autumas? An res palam
Ista magis an simulatione atque est dolis
Gerenda? SAR. Nequaquam palam. Non est tuum hoc.
Dolis et occulte atque calliditate sunt
Omnia gerenda. Plus enim ita damni dabis
Quod probus et integer interim putaberis.
Caelato bilem, vulcum amicum fingito,
Suavia memento verba semper proloqui.
Ne te quis exitium parare sentiat.
IU. Recte profecto dicis atque callide.
Rem teneo, magnasque tibi gratias ago
Quod me fidet iuveris sententia.
SAR. Sic soleo. Confectaque re nosces magis.
IU. Eo igitur aggrediar uti e vestigio.
Ne mihi diu esuriat crumenula. Tu vale.
Acuta ut instrumenta si quis habet faber,
Facilius ociusque quodque opus facit,
Ita nactus instrumentum acutum hunc sum modo,
Quo Nazareno maximum dabo malum.
Sitit esuritque aurum, eius atque gratia
Nihil recusat nec moratur aggredi,
In campo ut equus, haud indiget calcaribus.
Ex igne peteret eque fundo imo freti,
Pedetentim eo profecit adamatum semel
Lucrum atque consuetudo furti parvula.
O quos agam de homine triumphos? Gaudia
Regno parabo quanta nostro? Ceterum
Tentatum eo eius asseclas et relliquos [Reg: reliquos]
An possim in aliquod facinus audax ducere.
Nam maximam hic mi spem facit victoriae.
CHORUS, Iambicum Dimetrum.
Qui fit, Deum ut nemo audiat
Fere, sed acquiescimus
Satanae atque carnis suasui
Libenter? An quia spiritu
Sancto caremus qui Dei
Vocem faciat amabilem?
An ista quod praesentia
Opes, honores, gloriam,
Plus quam futura aeternaque
Amamus atque quaerimus?
An quia Deus quae praecipit
Nimis videntur aspera,
Quae [(transcriber); sic: Que] carnis autem suggerit
Satanaeque suasus pestifer
Iucunda valde ac suavia?
Videmus a primordio
Sic esse factum, et antea
Quam lapsus esset omnium
Primus parens, ne forte quis
Asscribat eius casui,
Nunc nemo sane perneget
Omnes eo propendere,
Nec posse quemquam caelicis
Obtemperare vocibus,
Ni tractus a spiramine
Summi parentis. Haud mala
Ingenia mutat diligens
Doctrina, nec sodalitas
Proba, neque conversatio,
Nec ulla facta gratia,
Nec poena atrox vel verbera,
Nec solitudo, nec frequens
Mortalium coetus, neque
Artes nec assiduus labor.
Quare rogandus est Deus
Det spiritum nobis suum,
Qui nos trahat sursum et regat,
Seruetque ne caro improba
Satanasque praecipites agat.
Conscientia. Iudas.
Quo nunc Iuda vadis? IU. Ecce autem mihi
Rursum appropinquas tu? Tibine dixeram,
Molesta ne esses sed procul discederes?
CO. Non possum. Amo te. IU. Nolo ames. CO. Metuo admodum
Addens malum malo ne eas te perditum.
IU. Quid hoc tua? Sollicita nesis, atque abi.
CON. Quo tendis obsecro? IU. Rogare desine.
Inveniam Hercle detur argentum mihi.
CON. Pro scelere fortassis? IU. Tua id refert nihil.
CON. Mea immo, plurimum. Si enim quid feceris
Scelerate et impie, haud feram sed perpetim
Te macerabo, nec sinam quiescere.
IU. Minaris etiam improba? CON. Cave ergo consulo,
IU. Ne consulas quicquam aio nisi quod sit lucro.
CON. Si me faventem habeas, putato maximum
Habere te lucrum. IU. Faventem te? (malum)
Tuum favorem haud emerim cassa nuce.
Favebit hic mihi si eum replevero.
Atque adeo nunc eo ut moneta farciam.
CON. Ex scelere opinor. Haud bonae etenim umquam rei
Operam dedisti. IU. Sic libuit. At tu procul
Recede. CON. Paenitebit autem postea.
IU. Recede dico iterumque dico, nec mihi
Quicquam loquaris ultra. Enim maiora sunt
Quam multa tecum ut fabuler negotia.
Tuasque nugas audiam. Isthic permane,
Nec propius accedas. Mane inquam, si pedem
Promoveris. CON. Sequar tamen te ingratiis.
IU. Papae. Quid est, si non mala haec est bestia?
Quid agam, quo eam, quid cogitem, quid eloquar,
Vult noscere omnia et interesse singulis,
Ut garrula esse possit ubi cubitum ivero.
Sed cesso pontificis adire aedes, prius
Sane haud frequentatas mihi. Vah illa me
Sequitur. Prope ad me si mulier accesseris
Meque fueris secuta, nil dicam amplius.
Vix credo tam malam esse Conscientiam
Cuiquam, neque molestam adeo. Coniurasse eam
Dicas cum Iesu commoda ut mea omnia
Impediat et remoretur. Hercle fores patent.
Sed quid loquar vel quomodo? qui me geram?
Quem servulorum adibo, qui me nuntiet
Adesse, quidque velim, atque pontificis mihi
Det copiam adeundi inscio hominum et aulici
Moris? Nova utar hercle confidentia,
Frontemque perfricabo. id optimum reor
Fore. At duo egrediuntur ex quibus omnia
Discere licebit atque percontarier.
Phasutes. Malchus. Iudas.
MIserum hercle fuerit supplices huc litteras
Adferre, si sic fit, vel aliquem nuntium
Mittere. MA. quamobrem? PH. Tertium iam supplices
Pontificis ad manus dedi, ipse ego nunc quoque
Confeci iter longum huc, petitum aliquod mihi
Tandem dari responsum, ut aut quiescerem
Petere negatum, aut impetratum noscerem,
Sed surda sunt et muta prorsus omnia.
MA. Nihilne responsi tulisti? PH. Nil ego
Quod aut negatum aut impetratum diceres.
MA. quid ergo? PH. Res commissa fertur nescio
Quibus aliis, aliisque rursum et Basano
Demum. ille vero mutus et ne gry quidem
Respondet. MA. Ergo intelligere facile potes
Quid sit. PH. Quid? MA. An responsa nulla te fugit
Etiam esse responsa? PH. Scio amice. Sunt quidem
Sed plena contemptus malae et superbiae,
Qualia ego nulla sum arbitratus hic dari,
Nam facilem ego comemque pontificem omnibus
Audiveram, et neque puerum contemnere,
Nullumque fastum ei inesse vel superbiam.
Nec video cur me debeat contemnere
Prae ceteris, quem nullus ante pontifex
Contempsit. et responsa si mihi denegat
Quando impetrabunt me minores ceteri?
MA. Non forsitan contemnit ille te aut preces,
Sed annuere non vult ob alias quaspiam
Causas. PH. Sit ita sane. Sed ad primas statim
Cur non negavit litteras, sed passus est
Pendulum animi, prorsusque sperantem bene,
Rerum mearum non levi dispendio
Identidem alios nuntios extrudere?
Me denique ipsum plurimis negotiis
Domi relictis huc penitus inaniter
Accedere? Haud parvum beneficium mihi
Esset datum si pernegasset ilico,
Sperare nec fecisset incassum diu,
Etenim quiessem, et in alium pecunias
Usum reservassem. Ut dare bis eum ferunt
Qui cito dat, ita prodest negando qui cito
Quod petitur abnuit. MA. Hac Philosophia nihil
Plus obtinebis Sic in aula moris est.
PH. Non certe in omni. Maximi olim principes
Regesque causas audiebant omnium
Ipsi, et libellos perlegebant supplices,
Responsaque dabunt expedita, nec otio
Se mancipabant et quieti sordidae,
Venatibus dantes operam et amoribus
Duntaxat, et vino pariter et lusibus,
Passim caventes ne quis usquam esset labor,
Ne quidpiam obiceretur et molestiae,
Rebus sed ipsis se exhibebant principes
Non nomine titulisque solis. MA. Ergo tu
Corrector es doctorque nobis principum?
PH. Non. sed datum damnum mihi atque iniuriam
Queror. MA. Sileres melius. A magnis viris
Quaecumque fiunt optime fieri putes.
PH. Non ego profecto. Tu quoque ut amicus vetus
Huiusce potuisses aliquid avertere
Damni, fores si sciscitatus tempori
Dere mea quid animi haberet pontifex.
MA. Scruterne vis pontificis animum? PH. Nil erat
Secreti. MA. Amicos sic molestes non moror.
PH. Neque ego hercle inofficiosum et ad nihil utilem.
IU. Saluete amici. PH. Saluus et tusis. IU. Rogo,
Dicite domi ne pontifex sit? MA. Est Domi,
Quid vis? IU. Adire et alloqui ob negotium,
PH. Magis otium huc adferto quam negotium,
Tanta siquidem alioqui hic calent negotia,
Bis ut precanti terque nil respondeant.
Si quantum ego, tantum impetras et tu, admodum
Dives eris, et luculenta responsa auferes.
IU. Ob istud ipsum adsum videlicet. PH. Face
Periculum MA. Quid multa garris frivola?
Ut res habent sic dantur et responsa. Si
Aequa peteres, daretur etiam aequissimum
Responsum. Habes. PH. Quasi non petierim aequissima
Sed abeo. MA. Cras redito, melior forsitan
Spirabit aura et impetrabis quae cupis.
PH. Vix credo sed tamen revertar ut iubes.
Vale bene, MA. Quid ais tu? quid est negotii?
IU. Pontifici id ipsi non tibi dicam o bone.
MA. Non mihi? Manebis ergo perpetim foris.
IU. Harum esne custos aedium atque ianitor?
MA. Immo atriensis, ianitorique impero.
Dic ergo rem mihi impetratam quam cupis.
IU. Velles ne tu rem pate facere cuiquam alteri
Quae sit lucro? MA. Fortasse nummos cogitas
Hinc ferre? IU. Rem tangis. MA. Sed erras tu via
Tota scopoque Accipere namque solemus hic
Non dare. IU. Etiamne si quis in re maxima
Inserviat. MA. Quanam? IU. Libenter nosceres.
MA. Nihil laboro. Abi. IU. Mane paulum obsecro.
Pontificis et mihi alloquendi copiam
Des MA. Alloqui iam non potes, alias redi.
IU. Quid ego revertar. Expediri iam queo.
MA. Nesis molestus. Non potes. De maximis
Concilium habetur rebus. IU. Ego rem maximam
Quoque fero, quamque audire vellet pontifex.
MA. Quin dicis ergo? IU. Non tibi ausim dicere.
Mane obsecro. MA. Nolito dicere, non moror.
IU. Mane obsecro. M A. Nisi hercle dixeris. IU. Mane.
Dicam. De Iesu Nazareno forsitan
Audisti aliquid? MA. Haud pauca de homine pessimo.
Qui nationi maximum inferet malum
Factisque doctrinaque. Sed luet cito
Capite tumultus excitavit quo suo.
IU. Illius ego sum discipulus MA Es tu illius
Discipulus? IU. Ita. MA. Cito aufer hinc quantum potes,
Nam pontifex si viderit te aut aulici
In maximam aufereris hinc malam crucem.
IU. Quid ita? MA. Rogas? Invisus aulae ultra modum est
Summoque pontifici et sacerdotum ordini.
Nec ipse solum, eius sed omnes asseclae.
Quos cogitant studentque noctes ac dies
Exterminare, ipsumque praesertim caput.
Quare amove te hinc quam potes citissime.
IU. Quid si pariter incumbam eo ut ipsum caput
Prendatur, inque sacri potestatem ordinis
Redigatur? MA. His si tu quidem studiis dares
Operam, tuae vitae atque consuleres rei
Melius. IU. Id ipsum curo. MA. Verum praedicas?
IU. Verissimum. Atque hic huius adsum gratia.
MA. Laudandus es tu, quique consilium hoc dedit.
Ego enim tibi affirmo, sacerdotes eo
Et principes et optimates tendere,
Ut Nazarenum exterminent provincia,
Ne nomen eius nominetur amplius.
Quapropter operam sit tuam coniunxeris,
A Nazareno teque segregaveris,
Tutus eris, et magnum insuper mereberis
Favorem. IU. Ego hercle non favorem adeo mihi
Quaero ut pecuniam. Vides ut inanis haec
Crumena sit. MA. Fortassis et pecuniae
Aliquid dabitur. Hic esse parci non solent.
IU. Duc ergo me pontificem ut alloqui queam.
Habebo gratiam tibi. MA. Si praemii
Mihi dare dimidium tui promiseris,
Ducam ilico te. IU. Os impudens, operae netu
Partem auferes alienae? MA. Ego immo postulo
Meae. Mea etenim consequeris tu quoque
Praemia tuae. IU. Nihil agis. Introduc age.
MA. Si dederis. IU. Itane? Oculum mihi hercle excludito,
Si vel tibi vel alteri mortalium
Puluisculum [(perhaps: Plusculum)] argenti dedero. MA. Non? Te procul
Hinc duc ab aedibus, ne molestus hic sies [Reg: sis] .
IU. Ingrediar et nolente te, Patent fores.
Quid me trahis? Lacerare num vis pallium?
MA. Et pallium et caput, nisi hinc abis cito.
IU. Satis ferociter. Quod est nomen tibi?
MA. Cur quaeris isthuc? Malchus. IU. Accusabo te
Quod commodis obstes sacerdotum et meis,
Atque adeo totius etiam provinciae,
MA. Non curo. Tu meis quoque obstas. IU. Obsecro
Duc me, vel ipsum me ingredi sine. MA. Non sino.
Curabo ne nummus quidem unicus tibi
Obtingat uti. IU. Male facis impediens bonum
Opus. Obstinate prorsus hic me furcifer
Repellit, et praesens ita impedit lucrum.
Promittam aliquid ei, sed id numquam dabo,
Siquidem hoc quoque esse moris arbitror aulici.
MA. Quid murmuras? IU. Hoc cogito quid dem tibi.
Decumam accipe. MA. Decumam? Nisi hercle tertiam
Dederis, licebit abire quovis gentium.
IU. Video aliter non posse fieri, tertiam
Promitto. MA. Veni igitur.
Caiaphas. Malchus. Iudas. Satanas.
QUid in rerum hoc statu,
Nostroque nec non gentis in discrimine
Totius (id vobis quod exposui antea)
Videatur optimum, modo ex sententiis
Audivimus vestris. Nec ego mirarier
Incogitantiam atque neglegentiam
Vestram satis possum, solute ac molliter
Sic iudicantium atque providentium.
An multitudo vos popelli territat
Quae Nazarenum sequitur et observat? An
Ob facta magna Nazareno parcitis?
Eiusque praefertis salutem solius
Vestrae omnium totius et provinciae
Saluti? An alia causa quaepiam huius est
Socordiae? Proh studia vestra inania
In rebus et nihili arduis prudentiam,
Quis tota gens commissa resque publica,
Audite me paucis modo atque discite
Nostra quid ex resit, aliamque sumite
Mentem, mihique potius acquiescite.
Non solum ob id quod sum huius anni pontifex
Honoreque antecello, sed quod non mea
Sed omnium quoque vestra specto commoda,
Quae Nazareni sint videtis dogmata:
Se gloriatur esse Christum patribus
Antiquitus promissum, et excelsi Dei
Gnatum insuper lucemque mundi totius
Portamque caeli, panem et e caelo datum,
Nominaque magnifica alia arrogat sibi
In contumeliam Dei et blasphemiam
Seductionemque populi atque maximum
Errorem, et haud umquam ferendum dedecus
In homine Galilaeo. In se enim omnes credere
Iubetque pollicetur et credentibus
Vitam absque fine, omnemque gratiam Dei,
Quasi scilicet in eo sita sient omnia,
Fidemque splendidis facit miraculis
Horum omnium, et resuscitato maxime
Here Lazaro aquam plurimis susceptus est
Ut Messias, nihilque nos profecimus
Huc usque mandatis tot, horrendis neque
Poenis, nec ullis comminationibus,
Nequis in eum crederet adhaereretque ei,
Neu confiteretur quis esse Messiam.
Sed mundus ecce, totus assectatur, et
Pueri atque vulgus prosequuntur laudibus
Regem quasi adeoque verum Messiam.
Accedit huc, quod nos reprendit acriter,
Et facta nostra vanitatis arguit,
Taxatque doctrinam penitus ut impiam,
Patrumque constitutiones improbat.
Breviter, nihil quod nos facimus ei placet,
Sed omnibus coram reprendit omnia
Corrector orbis missus ut videlicet.
Hinc iam palam audimus male et contemnimur
Relinquimur, languetque nostra auctoritas.
Haec omnia evasura quo sint, quem latet?
Erroribus, falsis opinionibus,
Tum cede, seditione, et odio mutuo
Feruebit haec gens et tumultuabitur.
Legem requiret nemo, nec templum, neque
Caerimonias, neque sacra, neque nos principes,
Nec instituta, sanctiones nec patrum,
Sed Nazarenus ille solus omnia
Erit, occupabitque et tenebit et reget.
Curanda vobisne haec videntur segniter?
In hisue dormiendum et articulo levi
Mollique agendum? Quippe contemptum licet
Nostri feramus assiduaque iurgia,
Et acerba nos quibus onerat convicia,
Etiamne templi, legis, atque rituum
Auctoritatem perferemus despici?
Prolege certe proque templo et ritibus
Nostri frequenter bella gesserunt patres,
Passique sunt extrema, verus ut Dei
Defenderetur cultus et sanissima
Doctrina, quae nunc cuncta pessum et perditum
Eunt, docente Nazareno talia,
Populumque post se omnem trahente iugiter.
Illine honorem Messiae praestabimus
Patientia nostra, in Dei blasphemiam,
Seductionem plebis et motus graves?
Vigilate tandem et lumina aperite o viri,
Non ista ceu res negligenda sunt leves
In sempiternum gentis huius dedecus
Nostrumque. Galilaeo ne honorem hunc, omnia
Contra Prophetarum priorum oracula?
Ut nos feramus maxime autem, atque haec mala
Et dignitatem negligamus omnium,
Etiamne Romanos putatis compari
Socordia usuros, ubi hoc audiverint
Nos inter esse, regium sumat sibi,
Qui nomen atque dignitatem Messiae,
Quemque populus sequatur omnis et audiat,
Non ante consultis et hoc iubentibus
Illis? At audient procul dubio, nisi
Hominem opprimimus et occupamus tollere,
Venientque copiis furoreque maximo,
Qualem satis nos antea experti sumus,
Gentemque vastabunt locumque polluent
Sanctum hunc, nihil facientque nobis relliqui [Reg: reliqui] ,
Sed servitutem nos trahent in ultimam,
Erimusque risus omnium atque fabula.
Haec propter unum numquid exspectabimus
Huc adigit igitur ipsa nos necessitas
Deique cultus, gentis et nostrum omnium
Salus quiesque, ut ille quam primum neci
Dedatur, etiam iuris haudquaquam ordine
Ubique servato. Melius est unus ut
Moriatur ile pro populo, et haud tota gens
Dispereat. Hinc nos non hominis auctoritas,
Nec multa semper quae facit miracula,
Nec turba maxima moveat sequentium.
Quippe ille qualis qualis est, non totius
Gentis saluti est anteponendus, neque
Ut ille vivat, sacra et humana omnia
Perdenda sunt. Tum porro semper mobile
Est vulgus instabileque, nunc sequitur quidem,
Quando videt nos nil facere contrarium
Huc usque sicut serio nil fecimus:
Adhaeret ergo quam diu est licentia,
Et ille flatibus secundis utitur,
Adversa vero si obvenire viderit
Illumque duci, remque agere nos serio,
Mutabitur, relinquet illum protinus,
Et tutiora quaeret et sectabitur.
Frustra metuitis ergo motum civicum.
Nec semper ille saeptus est turbis, potest
Aliquando solus comprendi, et haec mihi
Captanda mox videtur opportunitas,
Operaque danda prorsus ut quovis modo
Perimatur, ut nobis et omnibus salus
Quiesque procuretur atque aeterna pax.
SAT. Hoc mihi placeret, inveniri aliquem virum
Qui recta sapiat consulatque salubriter,
Gentisque tractet serio negotia.
Sententiae et ego huic, nemini praeiudicans.
Subscribo, quin et illud interim velim
Ut ipsus etiam occideretur Lazarus.
Nam cernitis ut eius videndi gratia
Bethaniam permulti eant, visoque eo
Resuscitato, magna sentiant statim
De Nazareno, eumque credant Messiam.
Quod hercle ne credatur opera maxima
Est providendum, sicut ipsi noscitis.
CAI. Est, deque eo deliberabimus dein.
Nam quicquid est sementis huius, funditus
Tollemus, exstirpabimus, delebimus.
SAT. Sic convenit profecto. MA. Domine pontifex
Vir quidam adest, qui convenire te cupit
Ob seriam rem. CA. Num secreto? MA. Non puto.
CA. Fac intret huc. IU. Saluete proceres optimi
Sanctissimique viri. CA. Salus tibi sit quoque.
Quid ais? quid adfers? IU. Audio collegium
Vestrum esse sollicitum nimis Iesu super
Quem Nazarenum nuncupant, et quaerere
Quo comprehendi possit et tolli modo,
Vos ea ego liberabo sollicitudine,
Si digna merces huius operae traditur,
CA. Quis tu es bone vir? IU. Iscariotes nuncupor
Iudas, Iesu discipulus illius et
Sectator intimus. CA. Hercle gratus advenis
Si liberare hac nos quidem cura paras.
Sed quo modo? Num vis veneno tollere?
IU. Possem hoc profecto, et expedita foret via,
Sed rebus hoc vestris videtur inutile.
CA. Res quando nostras diligenter prospicis,
Magnam tibi a nobis inibis gratiam,
Atque hoc peracta re deinde scies magis.
IU. Mihi hercle vehementer opus est pecunia.
CA. At non nihil quoque dabimus pecuniae.
Sed ede cur id censeas inutile?
IU. Quamvis sciam ipsos vos satis cognoscere
Vestra quid es resit secusue, edam tamen.
Interfici atro toxico vel clanculum,
Utile quidem esset ne tumultus quispiam
Exsurgeret turbis ab assectantium:
Turbas sed ob easdem haud videtur commodum,
Quas amovere illius a fiducia,
Haustaque passim opinione Messiae
Cupitis opinor, at peremptus clanculum,
Iniuria peremptus et certe dolo
Unius aut alterius invidi modo
Putabitur, vobis nec id scientibus
Nec iudicantibus, magis et opinio
Firmabitur, sanctum fuisse virum et probum,
Eque medio insontem peremptum Messiam.
At publice vestrisque adeo sententiis
Damnatus, impostor, magusque et impius
Habebitur, in eumque credere desinent
Omnes, et inter hos quoque addictissimi,
Ipsique discipuli. Haud facile enim quispiam
Sententiam vestram repudiaturus est
Aut reprehensurus, neque viros, principes
Errasse iudicio et rei scientia
Putabit. Ut vero in manus vestras sine
Tradatur haud solum tumultu omni, sed et
Levi popelli murmure, ego curavero
Si dederitis pecuniam dignam mihi.
Vobis eo occiso, mihi pecunia
Opus est. CA. Eum ne solus an cum pluribus
Comprendere statuis? IU. quis illum prendere
Solus queat saeptum corona iugiter
Discentium underna? Cohortem militum
Cum postularo dabitis armatam mihi
De nocte de die, necesse ut videro,
Detur pecunia modo praesens et proba.
CA. Quantum petis? IU. Centum mereor argenteos.
CA. Ohe, nimium est Quin quod sit aequum postula.
IU. Dare vultis octoginta? Non, nimium hercule est.
CA. Ludis bone vir. Haud sic pecunia prodige
Est eroganda. IU. Pro periculo gravi
Industriaque strenua, merces quoque
Condigna danda. Age date sexaginta. CA. Non.
Nimio aestimas operam tuam. Dabimus decem.
IU. Numquam ego decem tantum facinus argenteis
Patrabo, quantumuis pecunias amem.
Nisi ter decem dabuntur, alium quaerite
Qui tradit illum industria vobis pari.
CA. Secede paululum. SAT. Hercle graphicum hunc iam virum
Nacti estis, omni angore qui vos liberet.
Ad vestra quantum commoda sapit et scelus?
CA. Mihi quoque placet homo videturque utilis
Ad agenda quae volumus, quod in collegio
Versatur ipso Nazareni, et illius
Ioca seriaque et introitum et exitum probe
Novit, potestque iuvare testimonio
Nos quoque suum contra magistrum, nullus ut
Alius. pecuniae ergo quantum postulat
Dandum puto, cui idem placet tollat manum.
Pars maior assentitur, age revocate nunc.
Promissiones meminimus Iuda tuas,
Quidque tibi pro studio operaque velis dari.
Atque nimium id quamvis sit, utilem tamen
Quoniam futurum te atque promptum ad cetera
Speramus, annuimus tibi tot argenteos
Triginta nempe, tu modo effice ocius,
Adque illud opportunitatem prospice,
Ne quis oriatur motus aut periculum.
IU. Nec celeritatem in me nec ullam, credite,
Desiderabitis cavendi copiam.
Detur modo argentum mihi. CA. Dabitur bona
Fide. IU. Velim nunc mihi dari. CA. Non convenit
Ut absolutum ante auferas negotium
Mercedem. Habebis ilico redacto eo
Nostram in potestatem. IU. Mora excrucior nimis.
Et inane non libenter ita marsupium
Fero. CA. Aggredere igitur ocius quod praedicas.
Dic porro mi, posses ne testimonio
Iuvare nos falso? IU. Facillime et lubens.
CA. Ad illud ergo fortiter te praepara.
Totidem alios tibi dabimus argenteos?
Inane ne circumferas marsupium.
IU. Curabo recte, meque vobis mancipa.
Quamvis molestum sit sine argento modo
Hinc me recedere. CA. Hunc virum divinitus
Nobis puto oblatum, struat domesticas
Qui Nazareno et efficaces admodum
Pro tempore insidias, speique sum bonae,
Cessura nostra cuncta pro sententia,
Tollatur e medio homo ut ille pestilens.
SAT. Huc nempe curas et studia convertite.
Adiutor ego quoque ero meis cum ceteris,
Ut vestri honores at que doctrinae optimae
Constabiliantur floreantque perpetim.
CA. Nil relliquum [Reg: reliquum] ultra, sed licet recedere.
Iudas. Malchus.
HIc hercle magna est officina pecuniae,
Reditusque cerno copiosos mi fore,
Si contra Iesum cuncta moliar mala,
Pontificum et odiis gnaviter subserviam.
Non me decet pigrum esse, verum machinis
Uti omnibus, condigne uti respondeam,
Initamque gratiam favoremque augeam.
Ut Nazareno perdito et collegio
Nostro soluto sit receptus hic mihi.
MA. Ille redit illinc atque gestit ceu bene
Successerit res atque sic plane autumo.
IU. Hem quam facillime licet ditescere.
Si subtrahendi regulas quis calleat.
Furtis, rapinis atque proditionibus
Falsisque contra quosque testimoniis
Navet operam, mentemque subdolam gerat,
Ad praesulesque dextere sese applicet,
Aulasque pontificum et sacerdotum ordinem,
Illorum ut omni protinus libidini
Subserviat. Stultus ego qui tres circiter
Annos adhaesi Nazareno pauperi.
Tot idem hic fuissem si, pecuniis foret,
Me nemo ditior. MA Pecunias homo
Accepit, inde gaudet, at mihi tertiam
Debet. Diu hercle tu fuisti apud patres.
IU. Salue virorum Malche mi carissime.
MA. Tu quoque bone vir. An non bene ostendi tibi.
Te credo rem gessisse bene. Age tertiam
Mihi cedo. IU. Si quid hercle mi datum foret,
Extemplo amice tuam darem partem tibi.
MA. Benignus atque comis es factus cito
Affabilisque, qualis haud eras prius.
IU. Scilicet ad aulae fingo me ingenium et modum.
MA. Sat is in die una. Tertiam sed tu cedo.
IU. Non habeo ne primam quidem Malche optime.
MA. Habes profecto. Tolle nugas et mihi
Promissa redde. IU. Dem ne qui a pecuniis
Sum pumice ipse siccior? MA. Fraudare vis.
IU. Egone? Haud satis nosti vir ego qualis siem.
Melioris haud cito fidei invenias virum.
MA. Hoc creditu haud facile profecto. Nam neque
Os nec oculi nec tota facies convenit.
IU. Iocaris urbane, ne cid me commovet.
MA. Quin serio tibi dico, redde tertiam.
IU. Quid vis? inanem en sacculum, en manus quoque.
MA. Sinum quoque excute. IU. Tu quidem odiosus
En tibi. MA Daturus ne simul ac acceperis? (nimis.
IU. Fide optima. Vale. MA. Haud scio, cur hic homo
Sit factus ita repente blandior, mali
Aliquid alit monstri profecto. Ne mihi
Det verba valde metuo blandiloquentia,
Nostrumque neu morem didicerit plus satis.
Conscientia. Iudas.
UBi nunc fuisti? IU. Rursus ecce tu mihi
Molesta, postquam solus incedo. CON. Libet.
Unde egrederis? Hic quid tibi negotii?
IU. Possum ne consequi ut molesta ne sies [Reg: sis] ?
CON. Non arbitror. Te quaeso quo pergas vide.
IU. Satis video. Abi tu modo. CON. Ad me respice.
IU. Non respicio neque curo te. Nunc res enim
Agitur pecuniaria et questus mihi
Permagnus in mundo est. CON. Vide ne crux siet.
Scelus paras, moliris impium nefas.
Reverere me Deumque. Desiste obsecro.
IU. Non audio. CON. Quiesce. IU. Nil agis. CON. Eice
IU. Gaga. CON. Tibi ne ita chara sit pecunia
Ut omne fas et ius relinquendum putes.
IU. Gigi. CON. Lucellum tu ne parvum, maximo
Animae tuae sectaberis dispendio?
IU. Surdo apologum. CON. Resipisce. IU. Quid mihi
Multa? Apage sis in maximam malam crucem (praedicas
Ne propius accedas. Egone te ut audiam?
Si mihi liberet esse mendicabulum.
CON. Id satius hercle quam esse torrem tartari.
Abis? Sequar. IU. Ne me sequaris aio. Si
Hodie mulier apprehendero te faxo sis
Muliercularum ut omnium miserrima.
CON. Quin potius ita si in malitia perrexeris
Ego faxo sis omnium hominum miserrimus.
CHORUS. Saphicum [Reg: Sapphicum] cum Adenio [(perhaps: Adonio)] .
Impiis factis studiisque pravis
Sunt in hac vita simul et futura
Pergraves poenae positae, sed omnes
Inter acerbas.
Obtinet palmam cruciatque mire
Gnara mens facit tacite scelesti,
Angit et torquet, fugat et remordet
Nocte dieque.
Tu licet tentes removere longe et
Qualibet diros Fugias remorsus,
Atque secteris fugitiva caeci.
Gaudia mundi.
Haec tamen praesens male facta dicet
Tempore arrepto, requiemque dulcis
Auferet somni facietque; amara.
Vina cibumque;.
Vermis est, namque haud moriturus umquam,
Flammaque aeternum crucians voransque,
Tantali impendens lapis est minansque.
Flebile lethum.
Pectus arrodens aquila est Promethei,
Et iecur carpens Tityi renatum
Improbus vultur, volucresque Phinei
Regis iniqui.
Ergo mox primis iuvenes ab annis
Sedulo quaevis malefacta vitent,
Conscius poenas ne animus per omne
Exigat aevum.
Sargannabus. Satanas.
MIror ubi Iudas tam diu moram trahat?
Omnes requirunt. Pascha enim vult esse iam
Magister. Absentique subtractum est lucrum.
Sed ecce principem obviam Quo nunc abis?
Salue. SAT. Deum volo covenire ob rem probam.
Te maximis veho laudibus Sargannabe.
Ote virum summum et peritum in omnibus,
Omnique dignum honore. SAR. Mene? Quid est rei?
SAT. Accede, faustum ut tibi caput demulceam.
SAR. Ne fuste modo vel lapide. SAT. Nequaquam o bone.
Meliora promeritus es. Haud ludo hercule,
Sed prorsus ex animi loquor sententia.
SAR. Age, quid rei est? SAT. Qualem parasti tu virum
Paulo ante de quo dixeras? Papae. SAR. Unde scis?
SAT. Interfui, quod pontifex contraxerat,
Concilio, eo perventi et sese obtulit
Ducem et ministrum fore, sine ut tumultibus
Capiatur hostis noster. O quam callidus
Catusque visus est mihi. Conductus est.
Nec puto quiescet donec effectum probe
Reddat. SAR. Mea hercle talis est industria.
SAT. Intelligo, ergo digna tibi dabo praemia.
Vigila modo ad mentem redeat ut ne bonam.
SAR. Curabitur. Sed quid tibi negotii
Apud Deum? SAT. Expetere etiam reliquos volo,
Cribrare liceat uti. SAR. Profecto pulchrum erit.
Et obtinebis. SAT. Spero. Quis nam illinc venit?
SAR. Is est Iudas. SAT. Age hominem exerce bene:
Ego institutum pergo iter. SAR. Bene ambula.
Sed principes quid interim? SAT. Solidi satis.
Nec ut amicos mutent periculum subest.
Conscientia. Iudas. Sargannabus.
AUdin' Iuda, te nihilne horum pudet?
Aut paenitet? Resipisce tandem et desine.
IU. Male pereas scelesta, sacrilega et impia.
CON. Convitiaris ipse tibi. Vah quam bene
Te nosti? IU. Ago ostende impudens quantum sies [Reg: sis] .
CON. Quasi quispiam te vivat impudentior,
Te iungere pio qui velis collegio
Hisce studiis, animoque, factis, moribus.
IU. Sic nempe ei opus est qui velit ditescere.
CON. Quin immo qui recta ire velit ad tartara.
SAR. Age promove gressum socie. Requireris.
IU. Conviciatrix pessima haec clamoribus
Post terga resonat, obstrepit, retinetque me.
Nam dum illius gannitibus respondeo,
Subinde moror. SAR. Ah quaeso nil respondeas,
Nec verbulo digneris, nec post terga te
Vertas, ad ingentem te adiget insaniam
Si iurgia eius aliqua in animum immiseris.
IU. Sequitur tamen, nec possum eam compescere.
SAR. Contemne, mentem obfirma, et aures obstrue.
IU. Quin hercle faciundum est. SAR. Veni Iuda optime.
Recede tu procul. Ut tibi negotium
Successit? IU. Haud male. Sunt daturi argenteos
Bis quindecim simul ac eum illis in manus
Tradidero. Totidem quoque alios si iuvero
Falso opprimere quocumque testimonio.
SAR. O te beatam. Gratulor. Sed interim
Decessit hic aliud tibi absenti lucrum.
IU. Quid ais? Modo quo factum id est? SAR. Pecuniae [(reading uncertain: print blotted)]
Misere [Orig: Misêre] non parum sorores Lazari
Possetis ut Pascha celebrare commode.
IU. Cui illud argentum datum est absente me?
SAR. Petro. IU. Heu homini inepto, cui crumenula
Est nulla, nec tractare scit pecunias.
Hercle properandum, mox ut illud auferam.
Sebulius. Petrus. Iudas.
MOra in me erit nulla Petre, tu cura modo,
Adsitis omnes. Mox ego escas inferam.
PE. Iudas abest solus Sed eccum. Ubi tam diu
Hinc abfuisti? Te magister hactenus
Expectat. IU. Isthuc nil opus te quaerere.
Nam magna ubique sunt mihi negotia.
Hoc age potius, argentum ut audio datum est?
PE. Datum. IU. Illud in manus age hasce tradito,
Ut inde soluam quis opus nobis erit.
PE. Dedi hospiti, ut inde accipiat impendia
Coenae sibi. Nam sacculus mi nullus est.
IU. Tune hospiti? O fatuum caput. Pecuniam
Das antequam coenas, priusquam mercem habes?
PE. Factum est. Fideli opinor esse creditum.
IU. Quid id mea? Vin' tu magistrum perdere
Pariterque nos, indiligenter qui modo
Pecunias tractaris? An frustra putas
Mihi creditos loculos? Age hospes redde tu,
SE. Curate, cuncta ut sint parata. IU. Age redde tu.
Audin'? SE. Puer mortarium adfer huc mihi,
Contundam ut haec. IU. Age redde tu pecuniam.
SE. Nesis molestus. Sterne prunas sub cratem
Phesanter, ut calida inferantur omnia.
Laventur et lactucae ago ocius puer.
IU. Quid tu (malum) haec curas? Pecuniam mihi
Redde ocius. SE. Aceti inde paululum mihi.
IU. Nugas agis. Pecuniam inquam redde tu.
SE. Reddam ne? Tam mihi est crumena quam tibi.
Servabo bene. IU. Quin melius ego. Non est tua.
SE. At magna pars erit. Deinde relliquum
Reddam per otium. IU. Mihi huc totam magis
Restitue summam, quae dein debebimus,
Dabo. SE. Penes me rectius servabitur.
IU. Servabis? O hominem dolosum et improbum.
Tu me studes quoque et magistrum perdere?
SE. Non perdo. Clamorem aufer, et coenaculum
Ingredere, pistillo caput ne fors tibi
Tundatur. IU. Ecce istuc parasti tu mali
Tua stoliditate Petre. Num pecunias
Pro levibus aestimas aristis, meque habes
Pro ludicro, loculos inanes ut feram?
Nunc unde pauperibus opem feram? Unde quis
Debeo resoluam? Panis unde et cetera
Nobis ementur? O te inertem et prodigum,
Incogitantem, negligentem, improvidum.
PE. Omitte iurgia et ingredere. IU. Magistro ego
Summam tuam hanc narrabo diligentiam.
PE. At hospiti dari ipse iussit. IU. iussit is?
PE. Ita dico. IU. Certe noverat marsupium
Habere me? PE. Quidni? IU. Et fideliter hactenus
Pecuniam servasse? PE. Nescio. IU. Non, quod
Redirem ad argentum tenere se penes
Poterat? PE. Ita puto placuit in praesentia.
IU. Quae vestra tandem est ista conspiratio
Ut perditum me eatis? Haud quiescam ego
Donec Magistrum et te hospitemque subdolum
Ulciscar. Age videbo quid rerum geram.
Iudas. Sargannabus.
HEus huc veni Sargannabe. Quid ego nunc agam?
An cum magistro expostulem hanc iniuriam?
SAR. Non consulo Sed pectore sub alto preme
Dolorem, et ultionis haud esto memor
Ne verbulo quidem. Nec iratum sciat
Te quispiam, ne forsitan caveant sibi
Abs te, nocendique auferatur copia
Omnis tibi. Quin potius hilarem fingito
Vultum, benevolus atque comis verbulis
Esto, venenum continens in pectore.
Ut ad nocendum latior sit ianua,
IU. Perdifficile mihi hoc. SAR. At assuetudine
Perfacile erit. Assuesce modo, erit usui,
Sciesque vafre [Orig: vafrè] inter homines versarier.
Ingenia ceteris aperta non nocent,
Sed sibi magis. Nocumenta pestilentia
E subdolis vafrisque manant cordibus.
IU. Intelligo. Praebebo me docilem hercule.
SAR. Sapies. IU. Quid autem si magistro forsitan
Aliquid suboleat? SAR. Non puto. Siquid tamen,
Tu perfrica frontem et negato fortiter.
IU. Isthuc potero, situ mihi cur averis
Ne subeat huc molesta Conscientia,
Astato pro foribus eamque pellito.
SAR. Curabo recte intus quoque. Ingreditor modo.
Ne tibi metus in oculis sit aut pudor cave.
Iesus. Iudas. Petrus. Sargannabus.
VEnisti amice? Te diu exspectavimus.
IU. Non potui adesse citius ob negotia.
IE. Novi istud equidem. IU. Subolet huic profecto SA. st.
IE. Accedite ad mensam modo ac accumbite.
Laudemus una hoc in epulo Deum patrem.
Celebrandus est multumque laudandus Deus,
Qui brachio tuo atque signis plurimis
E servitute liberasti Aegyptia
Nostros patres inque populum assumsti [Reg: assumpsisti] tibi.
Aegyptiorum cumque cuncta perderes
Primogenita, populo pepercisti tuo,
Cum lumina et postes linissent sanguine
Agni, ad memoriam transitus quem iusseras
Occidere, aeternumque ritum hunc patribus
Nobisque sacrasti, ut misericordiae tuae
Veterisque liberationis perpetim
Memoriam haberemus, futuraeque insuper
Spes esset inconcussa nobis omnibus
Per Messiam, quem concinunt oracula
Pro sceleribus mundi immolandum totius
Insontem ut agnum et hostiam placabilem,
Ut finiatur iniquitas, aeternaque
Iustitia comparetur orbi. Maximas
Tibi gratias Domine agimus ineffabili
Pro misericordia tua, atque quaesumus
Ut sicut olim liberatos credimus
Nostros parentes transeuntis angeli
A caede, nec non servitute Aegyptia,
Venientis ita credamus etiam Messiae
Nos liberandos esse fuso sanguine
A morte, peccatis et infando iugo
Satanae, ut agamus Pascha verum denique,
In gloriam laudemque nominis tui.
PE. Amen. IE. Et ante saepe fassi estis palam
Me filium esse Dei adeoque Messiam
Vobisque ego dixi vicissim non semel
Me multa passurum a sacerdotum choro,
A gentibusque altam subactum iri in crucem,
Ut totius peccata mundi diluam,
Et tertia tandem revicturum die,
Vobis ut obsignem parentis gratiam
Stabilem fore. Horum tempus appetit modo,
Quod vos videte ne quid offendat, sed in
Hausta prius fiducia persistite,
Meisque verbis ante dictis credite.
Quod vos ut hortarer animaremque sedulo,
Hoc intimo desideravi pectore
Iam Pascha vobiscum comedere ante, in manus
Quam tradar impiorum et adigar in crucem.
Posthac enim non amplius vobiscum edam,
Nec vitis ullius bibam de germine,
Talique mortali haud apud vos corpore
Versabor, Abeo enim ad patrem in caelestia.
Novissimum hoc vobiscum erit convivium.
Quapropter estote memores semper mei,
Meosque sermones tenete firmiter.
Totoque vos diligit e corde mutuo,
Sicuti ego vos diligo. Quod huc etenim a patre
Demissas adveni, quod iterum eo ad patrem,
Vestri facio fecique cuncta gratia.
Et tempus hoc meum ad crucem et mortem dabo,
Vivatis ut vos absoluti ab omnibus
Culpis et a mortis tyrannide liberi.
Meumque fundam sanguinem, quo crimina
Vestra abluam, statuamque iustos in patris
Conspectu Et huius ut habeatis symbolum
Atque monimentum iuge ad usque terminum
Mundi, Accipite, comedite, corpus hoc meum est.
Ut panis hic enim manu confringitur
Ut fulciat vitam roburque conferat,
Sic corpus hoc frangetur ad vitam omnium.
Et poculum hoc accipite, et omnes ex eo
Bibite, hic meus enim sanguis est pacti novi.
Ut vinum enim effusum sitim levat, et facit
Laetum cor hominis, et in malis audaciam
Confert, ea quoque conferet sanguis meus
Pectoribus omnium atque vestris. Quippe mox
Fundetur in remissionem criminum.
Quibus remissis vestra corda laeta erunt,
Contraque mortem animata et atra tartara.
Firma fide duntaxat hoc apprendite,
Vivetis in me, vivam et in vobis ego,
Omnesque ita simul perpetim servabimur.
Omnesque vos prorsus ita servaremini,
Nisi unus ex vobis foret dispenditus,
Qui venditurus me atque traditurus est.
Hominis quidem filius eo quo debet it,
Sicut prophetarum canunt oracula,
Totius orbis utque flagitat salus,
At veh [Reg: vae] viro illi cuius hostium in manus
Tradetur opera Sempiternum enim sibi
Asciscet exitium, atque ei melius foret
Non esse natum. PE. Quid magister praedicas
Nos inter unum esse, manibus qui te hostium
Sit traditurus? Suspiceris ne hoc rogo.
IE. Non suspicor Petre, Sed scio verissime.
Pe. Numquid ego sum? IE. Quid quaeris? Unus qui manum
Mecum catino intingit atque vescitur
Hic pane eodem, deque eodem poculo
Bibit, is sodalitati et mensae et salis
Spreto et relicto iure, dux erit hostium
Ut capiar ego. IU. Numquid ego sum Rabbi bone?
IE. Tu dicis. At ego nolo quemquam nomine
Prodere, quoad se prodat ipse crimine
Manifesto. Et utinam ille resipiscat antea,
Quam transeat eo seque perdat funditus,
Magis suam audiatque Conscientiam.
SAR. Mane foris tu. Nil tuis molestiis
Hic indigemus. IE. Age Sebuli linteum
Adfer et aquam in pelui. PE. Quid iis facturus es?
IE. Scies. At interim dum ego hoc ago Petre,
Age gratias Deo atque consuetum praei
Hymnum PE. Deum laudate quia benignus est,
Superque nos illius est miseratio
Firmata, veritasque stabilis permanet.
Nam sicut olim pollicitus est patribus,
Ita beneficia praestitit nobis sua,
Et praestiturus ad usque mundi terminum est,
Quaecumque post promissiones continent.
Donis alit vegetatque nos longissimis,
Liberat ab inimicis ut olim Aegyptiis,
Dat sanitatem temporaque salubria,
Corpus tuetur et animam fideliter,
Propitius est nostris iniquitatibus,
Infirmitatibusque nostris condolet,
Peccata nostra delet et obliviscitur,
Utque miseretur filiorum humanior
Pater suorum, ita miseretur omnium
Nostrum Dominus, et scelera nostra longius
Quam caelum ab arida removet ab omnibus
Nobis, et id non merita propter nostra, vel
Cultus vel opera vel studia, sed gratia
Tantum mera, Davidis ob gnatum unicum,
Pro sceleribus quem destinavit victimam,
Illi perennis laus sit atque gloria
In saeculorum saecula. Amen. Quid sibi
Hoc vult domine? Num tu lavabis mi pedes?
IE. Quod facio, te Petre latet in praesentia,
At postea scies. Fer igitur ut lavem,
PE. Absit Domine, Nam laveris aliis licet
Illique pertulerint, ego tamen non feram.
Meos in aeternum lavabis nec pedes.
IE. Humilis es illic meque revereris Petre
Ubi nil opus, nec te decet. Num tu mihi
Obstabis officio ut minus fungar meo?
Faciesque, sordibus ut tuis ad inferos
Cogaris ires? Hoc namque contestor tibi
Dicoque, si non lavero te, particeps
Meus esse non poteris mei in regno patris.
PE. Si sic habet Domine, haud pedes tantum meos,
Sed et manus caputque IE. Id autem nil opus.
Qui credit enim, adeoque per me lotus est,
Est purus integre nec indiget nisi ut
Lavet pedes PE FAc ita Magister ut lubet.
Ego hic et alibi non repugnabo tibi.
IE. Scitis ne quid vobis (amici) fecerim?
Vos me Magistrumque; dominumque dicitis,
Et iure, Sum etenim. Iam Magister vester et
Dominus ego ablui pedes vestros, uti
Intelligatis vobis ministrum me fore
Ad abluenda crimina, neque sordidum
Ita munus esse ullum aut humile, quod gratia
Obiturus haud sim vestri. Ego etenim perseram
Ut conspuar, cedar flageller, in crucem
Agar, omnibusque gentibus sim risui,
Ut liberemini, meusque vos pater
Adoptet, acceptet, suumque transferat
Ad summum honorem sine beatos termine.
Hinc conicere potestis ut vos diligam,
Omnesque servatos velim, cum me, licet
Magister et dominus siem, totum tamen
Vestrae salutis obtinendae gratia
Impendam. Et ut de ventre matris prodii
Vobis, ita quoque moriar et eam ad inferos.
Habetis exemplum quoque hoc facto meo
Ut serviatis diligatisque invicem,
Totumque sese impendat alter alteri,
Et nulla vos retardet hinc superbia,
Potentiaeque fastus aut scientiae.
Nullus etenim me maior est aut doctior
Vos inter omnes. Mi proinde credite,
Quae vestra certa me ministro sit salus,
Et me vicissim diligite vosque invicem.
His si studueritis remoti a ceteris,
Vere beati eritis, et agnoscemini
Mei esse discipuli ipso amore mutuo.
Meique vere essetis omnes, ni foret,
Diabolus unus in sacro hoc collegio.
Davidis sed et impleantur carmina,
Qui sane mecum vescitur, me calcibus
Petit, deque nunc praedico vobis ante, quam
Fiat, uti cum factum fuerit, haud me dolis
Captum sciatis, sponte sed solum mea,
Ut patris expleam voluntatem, et piem
Delicta vestra et omnium credentium.
Sed haec satis. Tu vero Iuda, hanc offulam
Cape, quodque facere paras, id ocius effice.
IU. Faciam profecto, nec diu te protraham.
Iudas. Sargannabus. Conscientia.
SArgannabe, huc mecum. Quid? Audistine eum
Quid moliar odorari, et animo me malo
Iniuriam ferre? SAR. Hercle sensi callide.
Fortasse vultu irae dedisti signa? IU. Non
Ipse potuisses rectius non fingere.
CON. Quo nunc abis Iuda? Quid hinc te segregas?
IU. Ne tu loquaris mihi. Quid autem nunc putas
Faciundum? CON. Agas horum aio paenitentiam.
IU. Non quaero de te. Comprime os inquam tuum.
SAR. Facesse mulier hinc. Molesta ne sies [Reg: sis] .
Hic totus est meus. CON. His profecto moribus.
Ne pareas isti, oro, Iuda. In maximum
Te ducet exitium. SAR. Egone? Immo ad lucrum.
CON. Si hercle lucrum erit corpus animamque perdere.
SAR. Perinde, quasi ego tale quicquam moliar,
Obtura amice Aures et oculos, suadeo.
IU. Non audio neque curo. SAR. Lucrose facis.
IU. Sed quid putas? Me pupugit odiose hercule,
Nosse et videtur cogitatus intimos.
Unum esse dictitans sacro in collegio
Diabolum. Opus erit prorsus eo incumbere
Ne forsan elabature plagis mihi,
Nummique subtrahantur et certi et boni
Et hic et alibi. Iam cavebit enim, simul
Rescivit ut parare me insidias sibi,
SAR. Verisimile. IU. Proinde properandum reor,
Ut et ipse oblique iussit, et ego protinus
Ut scis, recepi. SAR. Laudo, factum fortiter,
Quid obstat autem, quo minus nocte hac manum
Summam rei imponas? Solere eum egredi
In montem olivarum haud latet te, noctibus,
Ibi et absque turbis solus apprendi potest.
IU. Percommode dicis, sed ego, ne principes
Non sint dat uri milites noctu admodum
Metuo. SAR. Oh, daturi. Tam volunt illi cito
Quam tu ipse captum. IU. Experiar hercle. O si darent.
Nulla melior poterit dari opportunitas.
SAR. Vade, excita, proponerem, quam commoda
Quamque utilis, quamque facilis factu siet [Reg: sit] ,
Et impetrabis. IU. Eo. SAR. Atque praesentarium
Ut dent vide argentum. IU. Satis memorem mones.
Iesus.
NUnc gnatus hominis rite glorificabitur
Pariterque in illo Deus. Amici non diu
Posthac ero nec multa vobiscum loquar.
Propere etenim mundi huius antistes venit,
Omnem suam adversus meum caput excitans
Potentiam, in me qui tamen nihil obtinet
Iuris, sed ita mei voluntas est patris
Ut a scelestis tradar, atterar, necer,
Qui me die resuscitaturus tamen
Est tertia, in summumque positurus gradum.
Cuius uti pareamus ultro iussui
Surgite, venite mecum ut exeamus hinc.
CHORUS. Anapaesticum Dimetrum.
Non male sed vere hoc affirmant,
Lugubrem Christi perpetuo
Feruere ludum usque a temporibus
Hominum primorum, semperque
Ab origine mundi mactari
Agnum, id praesens quoque declarat
Saeclum [Reg: Saeculum] , Siquidem et nunc habet hostes
Simul externos ac internos
Gentes, Iudaeos, et Turcas,
Qui cede, manu, lingua ac ore
Cupiant extinctum, nec minus iis
Accurant atque student multi
Qui Christi versantur in aula,
Suntque familiares ut Iudas,
Et mensae participes sacrae,
Christique bonis luxuriantur.
Omnes conspirant hi belle,
E medio ut Christus tollatur,
Et contra Antichristus adoretur,
Ut dites sint et bene pasti,
Et grati principibus mundi,
O scelera, o artes versutae.
Conatibus horum tu ipse obsta
Christe, et laqueo praefocentur,
Et tartara in infimat trudantur
Ante, tuum quam obfuscent nomen,
Lucemque datam obscurent nebulis,
Quis mirifice illudunt populo,
Ac si tibi paucos forte dies
Iterum crucifigi atque occidi
Placet et sepeliri, iubilet ut
Atque triumphet turba hostilis,
Doleantque tui, non multo post
Christe resurge, appareque tuis
Victor amicis, ast inimicos
Ignominia indue perpetua.
Satanas. Sargannabus.
SArgannabe heus. Quo tendis? SAR. Oh princeps, modo
Primum redis? SAT. Ita. SAR. Te volebam visere.
SAT. Quapropter? SAR. Ut spectator esses fabulae
Per me inchoatae attentus, et plausum quoque quod dictitant,
In tempore dares. Nunc enim est
In cardine. SAT. Quid ais? Interim rem tune eo
Duxisti? SAR. Eo prorsus. Magistratum modo
Convenit Iudas ut cohorte militum
Accepta, in illorum Magistrum det manus,
SAT. Lepidum facinus exasciatumque affabre.
Extollo te, dignaque dabuntur praemia.
SAR. Sed tu quid impetrasti apud Deum? SAT. Parum.
SAR. Quid ita? SAT. Antevortit Nazarenus pro suis
Orando, et exauditus est. Nobis tamen
Est Nazarenus ipse traditus, ut neci
Detur. SAR. Ita traditus? Profecto sentio.
Et ipse enim similia praedixit suis.
Procedet ergo sic meum negotium?
SAT. haud dubie. Utrimque res parata est ad necem.
SAR. Si principes modo non negarent milites
Noctu dare. SAT. Haud puto. videbimus tamen
Curentur ut nostra ex sententia.
Eamus age, si forsan ille deficit,
Ut nos eis persuadeamus strenue.
SAR. De ceteris autem quid? SAT. Interdicta vis.
Terrore permissum modo et formidine
Agitare quantumuis. SAR. Sat ad praesentia.
SAT. Sat, si quidem nihil aliud conceditur.
Uno sed ictu posset arbor cum omnibus
Ramalibus tolli, periculi dein
Ne quid maneret casuum Sargannabe.
SAR. Verum. SAT. Alia nunc occasio exspectanda erit
Sed eamus, aliter ne quid ac volumus, gerant.
Sed illa turba quid sibi vult? Ecce. SAR. Ehem
Meus est Iudas. Cernis antecedere?
Vah, militarem quam cito didicit gradum.
SAT. Stipatus est gladiis bene atque fustibus.
Sequamur et nos illa visum praelia.
Iudas. Nagidus.
SEquimini agite nunc prorsus imperterriti
Animique fortes. Eum ego in manus
Pulchre dabo. Sed Nagide argentum ne habes
Quod stipulatus sum, ut mihi des ilico
Comprenso eo? NA. Non habeo. IU. Non? Id principes
Dixere tamen una daturos se tibi,
Statim peracta re daretur ut mihi.
NA. Ad pontificis aulam redi nobiscum, ibi
Dabitur. IU. Egone redeam in tumultum huiusmodi?
Atque adeo noctu? ut audiam, non otium est,
Cras vel perendie redi, maioribus
Iam datur opera rebus, ubi eras? abiit modo
Quaestor alio, cibum capit, dormit, lavat,
Atque alia mille, omnino tandem ut dent nihil?
Haud verba (scito) mi volo pro re dari.
NA. Fatuus es atque desipis. IU. Non hercule
Ubi recipiendum aliquid est pecuniae.
Atque adeo noris uti, revertar, nec gradum
Faciam ulterius, abite vos et quaerite.
NA. Ubi est? IU. neque illud indicabo. NA. In montibus
Nos ergo noctu errabimus? IU. Per me licet.
NA. Morosus homo es. An tu pecuniam tibi
Cupis dari re non peracta? IU. Nil foret
Discriminis etiam si daretur, sed tamen
Volo mihi capto illo dari e vestigio.
NA. Non est iniquum, et sic recepit pontifex.
Dabitur. Veni. IU. Audisti, velim quando dari.
NA. Dabitur, veni modo. IU. Habesne? NA. Prorsus. IU. Non fidem
Habeo tibi, nisi his videam oculis. NA. Vide
IU. Aspersti aquam. Nunc sequimini audacter ducem.
Iesus. Petrus. Nagidus. Iudas.
OFfendiculum in hac nocte vos patiemini
Omnes mea causa, et capessetis fugam,
Et solus a vobis relinquar. Quippe sic
Antiqua vatum praedicant oracula:
Percide pastorem, et relictae mox oves
Spargentur. Ast e morte cum surrexero,
Galileae in oris antecedam vos, ibi
Videbitis me. PE. Absurda valde praedicas
Et nunc magister. Nosne passuri sumus
Te propter offendiculum? et abs te nos fugam
Faciemus? Absit ut metus nos occupet
Eiusmodi, ut te deseramus in malo.
Et ceteri fortassis hoc si fecerint,
Numquam tamen ego deseram te. IE. Immo Petre
Hoc dico vere tibi, quod antequam canet
Hac nocte gallus, ter negabis me tibi
Notum esse. Satanas expetivit vos quidem
Cribraret ut, sicut cribratur triticum,
Ego tamen pro te rogavi, ne fides
Tua deficiat. Et si fueris aliquando tu
Conversus, et fratres quoque in fide tuos
Confirma. PE. Egone te pernegem magister? At
Tecum paratus sum subire carcerem
Mortemque, ne dum te negaturus siem.
IE. Hoc exitus docebit atque veritas.
Sedete vos mecumque vigilate hic, quoad
Progressus illuc ad patrem fundam preces.
Adusque mortem namque maesta anima est mea.
Orate vos quoque, ne gravis tentatio
Vos apprehendat. Spiritus promptus quidem est,
Infirma vero semper et fragilis caro.
NA. Habetne circa se et alios? IU. Habet undecim.
NA. Armis quibus? IU. Vix arbitror gladios duos
Habere. Sunt nudi ac inermes cetera,
Et admodum imbelles. Recalvaster modo est
Unus, ferox, audax, capitis et saxei.
Eum cavete dico, ne cui vulnera
Infligat. NA. Etiamne ille contra milites [(transcriber); sic: miliets]
Auderet unus congredi? IU. Plusquam Hercules.
Ego ne mihi occurrat cavebo sedulo.
IE. Si mi pater fieri potest, hoc poculum.
Quod miscuisti, et tempus appetit ut bibam,
A me aufer obsecro, verum tamen quod ipse vis
Eveniat, haud quod carnis amat infirmitas.
NA Nostine Nazarenum et in tenebris tuum?
IU. Qui cum comedi atque toties bibi hactenus
Non noverim? Oh tamquam meos digitos. NA. Tamen
Ne certitudo nimia te fallat vide.
Et eo fuga elapso, nucis ceu nucleo,
Capiamus alium quempiam, ut putamina.
Pro quo tibi detur dein ne obolus quidem.
IU. Haec cura commissa est mihi. Proinde tu
Depone sollicitudinem hanc. Sequitor modo.
Culpa hercle committam istud haud umquam mea.
Elapso ut illo pereat argentum mihi.
Et ne quid erres, hoc sit indicium viri,
Quemcumque fuero amplexus et cui osculum
Obtulero, is est, tenete eum atque ducite,
Et diligenter tum videte ne manus
Vestras fugiat. Haud patiar asscribi mihi
Culpam, ut pecunia mihi reddatur minus.
IE. Dormis Petre et vos ceteri? Non horula
Potuistis una orationi incumbere et
Vigilare mecum? Haud tempus est somni modo.
En venit hora, ut filius hominis in manus
Tradatur impiorum, et ipse traditor
En appropinquavit. Age mox consurgite [(transcriber); sic: cousurgite]
Ut eamus illis obviam. Quem quaeritis?
NA. quem? Nazarenum. IE. Ego ipse sum. IU. Quid hoc rei?
Caditis supini? Heu dedecus et infamiam.
Misere vos ob ista vestri principes?
Mulierculae estis trepidulae non milites.
Quid arma fertis? Cur datur stipendium?
Surgite, cadavera, stipites, fungi, algulae.
Quid merear ego vobiscum? Et acceptum lucrum
Vos penderetis. Huc venite mecum. Aue
Rabbi. IE. Ad quid huc venisti amice? filium
Tu tradis hominis osculo, atque symbolis
Pacis et amicitiae ad nocendum abuteris?
IU. Quid statis? Arripite, manus constringite.
Nihil omnium curate quicquid dictitet.
Ne vos peritis fascinet sermonibus.
PE. Vis ne domine ut gladio geramus rem? Nihil
Quaerere opus ut video. IE. Abstine Petre. Iam satis.
Reconde gladium, nec tuos contra velis
Pugnare principes. Qui enim arma sumpserint
Contra magistratum suum, gladio dabunt
Poenas. Nec est me nunc opus defendier
Armis neque tuis neque aliis. An me putas
Non obtinere posse precibus a patre
Ut mittat auxilio angelorum plurimas
Myriadas? At quomodo Prophetarum satis
Oraculis fieret: Ut ergo cuncta iam
Geruntur ita gerenda sunt. IU. Abducite
Inquam. IE. Licuit et ante vobis noscere,
Non esse vestrae nec fuisse potentiae.
Verum voluntatis meae et mei patris
Vestras ut in manus darer. Quotidie
Diebus his vobiscum eram in templo docens,
Nec me tamen coepistis. Haud erat ergo opus
Ut huc ita armati machaeris et fustibus
Tanquam ad latronem accederetis denique
Ad comprehendendum me, et id noctu quidem.
Quis restitit enim aut impedivit, quo minus
Me prenderetis? Nempe vestrum hoc tempus est
Concessaque potestas. IU. Quid auditis virum?
Quid statis? An missos putatis vos ut hic
Discatis aliquid concionibus novis?
Et non magis captum ut trahatis in crucem?
Age nunc tribune, redde mercedem mihi.
Habetis hominem mea opera ac industria.
NA. Habemus. Haud infitior. Age praecedite
Vos atque caute Nazarenum ducite,
Donec hominem hunc sceleratum et impium et malum
Absoluo IU. Haha he. Non curo. Me voces licet
Et aliud, argentum mihi reddas modo.
NA. Parvamne vis monetam an arrident magis
Argentei integri? IU. Minutis quid mihi
Cum nummulis, quos non libet reponere?
Argenteos solidos cedo. NA. Haud negotium
Mihi esse tecum volo, sed absolvam, ut lubet.
Ne mi quoque insidias pares. Nam cerno te
Et versipellem et subdolum et avarum improbe
Omnia scelesta audere pro pecunia.
En accipe. IU. O fultura grata sacculi.
NA. Quid tu? sequeris quoque magistrum nunc tuum?
IU. Non iam meus sed vester est. Nam vendidi.
NA. Ut dicis, est. Sed numquid est negotii
In Pontificis aula tibi? IU. Est quidem haud leve,
Quodque huic crumenulae queat succurrere,
Sed mane primo ad id recurram tempori:
Nunc ibo dormitum, sopor enim me premit.
Et dormiam nummis receptis suavius.
Vale. Tibi magnas quoque habeo gratias
Quod solueris recte. NA. Id tibi vertat male.
CHORUS. Saphicum [Reg: Sapphicum] .
Peius in terris nihil est avaro,
Qui Deo spreto simul et salute
Propria, omni praeteritoque iure
Quaerit argentum. Ruit ut citatae
Tigris ablatos catulos reposcens,
Ut famem diram patiens leaena
Fertur in praedam, velut et caballus
Agnem [(perhaps: Agnum)] irrumpit stimulante equarum
Cypride, in silvis ut aper canum vi
Actus, aut certo iaculo petitus.
Ignis haud obstat nec aquae profundum,
Saxa non laedant [(corrected by hand); sic: taedant] , nec inhospitales
Gentium terrae neque saevientum [Reg: saevientium]
Efferi mores hominum, nec Austri
Lege non certa veniens procella.
Monstra nec terraeneque monstra ponti,
Multa quae Proteus alit et Palaemon.
Cuncta perrumpit malesanus ardar [(perhaps: ardor)] ,
Pulsus horrendo Eumenidum flagello.
Hic senes mactat misere parentes,
Fraudat et fratres simul et sorores,
Hic negat Christum sequiturque Turcas,
Hic premit verum duplicique lingua
Interim cudit, veneratur, urget
Impios ritus, mediumque iactat
Rebus in pravis iter haud agendum.
Nulla consistit pietas fidesque,
Hic ubi regnat, pereunt propinqui,
Et vetus nullo numero est amicus.
Nec manent mensae hospitiique leges,
Atque honestum vile putatur omne,
Dogma sed tantum viget unum idemque,
Plena sit semper maneatque bursa,
Et vel a divis veniat lucellum,
Unde succrescunt calidae rapinae,
Et doli caeci cupidaeque fraudes,
Et strepunt furtis fora et officinae,
Atque cauponum patulae tabernae, et
Extera tutum nihil est ab unca.
Parcitur sacris neque, nec prophanis.
Quaeritur nummus deus et redemptor
Solum, et illi omnis vigilatur aetas.
Iudas. Conscientia.
SOmnum admodum cepi brevem. Nam cura me
Distorsit atque maceravit improbe
Quid nam feram pro testimonio, neque
Reperire possum. Idoneum nihil est fatis.
Nec habeo qui cum fulciam ac firmem mea.
Quare metuo vehementer argentum mihi
Quod inde promissum est negetur ne, atque ego
Ridiculus omnibus siem ut inhians lupus
Frustra. Ah lucri bona esset hic occasio
Atque luculenta, qualis an post accidat
Haud scio. Dabo hercle operam viris et machinis
Ne prorsus elabatur, et praesens lucrum
Simplum velim potius, futurum quam duplum.
Quid autem agam? Quid mentiar et excogitem?
Quid si hoc? Leve est. Quid si illud? Haud satis quadrat
In eum virum. istuc verisimile prorsus foret,
Astipulator si modo aliquis sit mihi,
Quando unius nil testimonium valet.
Heu quantus est ubique mentiri labor?
Quanto ingenio opus? quanta memoria? quas parit
Curas? Laborem veritas nullum expetit,
Nullaque sollicitudine animum lancinat,
Optimum erit ut in aula mihi unum aut alterum
Socium requiram testimonii, aut rogem.
Et si quid ab aliquo repertum callide
Fuerit, id affirmabo iuratus simul.
Sed quid moror? Eundum est. CON. Adhuc non cogitas
Quid feceris Iuda. IU. Quid ego cogitem?
Farsi crumenam argenteis, et id quidem
Nolente et obstrepente te. CON. Hoc satis putas?
IU. non hercle, verum ibo et alios argenteos
Totidem parabo. CON. In maximum tuum malum.
Pro pauculis qui tradideris argenteis
Dominum et magistrum. IU. Porro te tradam quoque
Si quis det argentum. CON. Immo iam sum proditae
Abs te, malitiae huc prave qui processeris.
Nec dubito tandem fore ubi te ulciscar locum.
IU. Huiusmodi muliercularum sunt minae,
Quas convenit fortes viros contemnere.
Quin et alioqui se pecuniosior
Facillime explicat accidentibus a malis.
CON. Immo magis involuit. IU. Recede. Nil soles
Suggerere nec fari quod ad faciat lucrum.
CON. Magnum est lucrum pietas Deique metus. IU. Sat est
Abi, magis non me tua movent dicta, quam
Si crocitet coruus. Mane isthic et viam
Me pergere meam sine. CON. Nihil agis, te sequar
Ad ipsa quoque fumosa euntem tartara.
IU. Non, ob bona, illuc tendo, sed in aulam. CON. Bene.
Mox inde ad Horcum [Reg: Orcum] lata sternitur via.
IU. Quid tu (malum) haec dicis mihi nec desinis?
Et ipsa maesta es, meque maestum destinas
Reddere? Hilaris quin potius esto laetaque
Mecum. Crumenam non vides quam turgeat?
Bis quindecim insunt (ut scias) argentei.
Aliique totidem sunt mihi in mundo fere.
CON. Ut cum crumena atque pereas argenteis
Sceleste, qui tanto scelere me sic tuo
Afflixeris, maestamque reddideris nimis,
Faxo profecto, maestus ut sis tu quoque.
Sanguinis habes pretium, tuaque iam dexterae
Stillat cruore. IU. Desine haec. Non res eo
Redibit, ut causa capitalis obruat
Magistrum. CON. Id exitus docebit. IU. Quo cadat
Res cumque, certum est et alios argenteos
Non negligere, Tu longe abi hinc, nec sis mihi
Molesta. Nec enim obtemperabo neque audiam
Caneres tam etsi dulcius et Aedone.
Malchus. Phasutes. Iudas. Syrus.
OMnes requirunt traditorem illum ut ferat
Quod pollicitus est sponte testimonium.
Et pontifex circum spicere et huc progredi
Me iussit, hominem si viderem ut ilico
Inducerem, sed cerno nusquam, non adest.
Demiror ubi nam sic moretur tam diu?
Nisi forte alicubi defodit pecuniam
Ut tertia me fraudet, ut versutus est.
Non me putabit scire quod receperit.
Ehem Phasute tu redis, Salue. PH. Precor
Pacem vicissim tibi. Quid agis? MA. Hominem malum
Praestolor atque quaero. Sed profecto tu
Iam rursus incassum venis et incommode.
PH. Quapropter. MA. Ingenti tumultu perstrepit
Aula, seniores et sacerdotum chorus
Ipsique convenere plebis principes
De nocte media, PH. Quid rei est? MA. Apprendimus
Hominem prophetam, Nazarenum nuncupant.
In monte olivarum, illius causam audiunt
Examinantque. PH. Hem, Nazarenus captus est?
Iesus ille? MA. Captus omnino. PH. Quid est
Causae? MA. haud scio, nisi quod popellum dicitur
Seducere. PH. Hei mihi. isne faciat quempiam
Errare, vel seducat, (o causa impia)
Qui veritas ipsa est, viasque perdocet
Deo placentes, adque mundi commoda
Natus videtur totius? Quot ille in hac
Sanavit aegros gente? Quot mundavit a
Lepra? Quot a spiritibus immundis bonam
Reduxit ad mentem. Quot a tristi febri
Eripuit: Et paralyticos quot pristinae
Integritati restituit? et mortuos
Quoque suscitavit, nuper atque Lazarum
Quarto iacentem iam die in saxo cavo
Reuocavit ad vitam potenti voce. Quid
Ego vero alia benefacta commemorem viri?
Benefecit omnibus, atque nemini male.
Demiror unde quidnam habere principes
Causae queant captum quod et caesum velint?
MA. Id viderint ipsi. Mihi certe nihil
Fecit mali, sed restituit aurem hanc statim,
PH. Quid acciderat? MA. In captione una fui.
Ibi dum bonam [(reading uncertain: print blotted)] prae ceteris operam volo
Navare, quidam illius ex grege irruens
Volensque opinor sinciput diffindere,
Aurem amputavit, ille corripiens eum
Iubensque vaginae machaeram reddere,
Restituit extemplo mihi aurem. Perspice.
PH. Laesio videtur nulla penitus. Cernis hinc
Vir quantus ille quamque beneficus siet.
MA. exinde me sibi quoque amicum reddidit.
Sed principum iudicia non contemnere
Licet, nec illos suspicari perperam
Quid agere. Sed venit homo quem quaero. IU. Canis
Iam rursus in lumine sedet, nec me ingredi
Sinet data nisi tertia. MA. Quid tu (malum)
Ita diu abes? Quaesitus es multum mihi.
IU. Ad quid? Capere me somnium oportuit hercule.
Et mane adhuc est. MA. Quaere tu pecunias,
Somnumque cape et occasiones neglige.
Tota hac fere nos nocte pervigilavimus
Senes, sacerdotes et ipse pontifex,
Famulique. IU. Adeone diem manere annus fuit?
Adsum ecce, adhuc facile exsequar parteis [Reg: partes] meas,
MA. Prius age redde tertiam. IU. Quam tertiam?
MA. Quam pollicitus es. IU. Egone pollicitus siem
Tibi tertiam? Quo teste? quo praesente? quis
Audivit? MA. O hominem improbum. De testibus
Nunc quando numerandum est, agis, porro prius
Non sic agebas pontificis ut copiam
Praebui adeundi. Age redde, nugasque hinc procul
Aufer. IU. Egoneque dabo neque promisi tibi
Quicquam. MA. Negas? IU. Nego prorsus atque pernego.
MA. Et iureiurando illud abnegas, scelus.
IU. Omnino. MA. Proh periure et impie homuncio.
Audesne pernegare tam manifesta? IU. Qui
Manifesta? Testes siste, convince, ac proba.
MA. Hem, nonne dicebas bona te mi fide
Simul ac recepisses daturum? IU. Somnias.
MA. O impudentem hominem et scelestum perdite.
PH. Atat, quid isthaec turba Malche et milites?
MA. Haud sat scio. Proh Nazarenum protrahunt.
Sed nescio quo. Eho dum Syre, quid isthuc rei?
SY. Ad praesidem iam Nazarenum ducimus,
Nam capitis est damnatus a toto grege.
PH. Hei mihi. MA. Quid ais? SY. Id quod vides, et omnibus
Liquet ministris. Interim sed intro tu
Gradere, ut opus si quid suerit, adsis. PH. Papae.
Ad praesidem sic Nazarene duceris
Damnatus? o ingrata tempora, o fides.
MA. Nunc tu sceleste quoque tua socordia
Pariter pecuniam atque testimonium
Disperdidisti. IU. Nempe tu remoratus es
Poscendo quod non debeo, quod maximus
Te perdat omnipotensque Deus. MA. Immo magis
Periure te. Sed redde tantem [(perhaps: tandem)] tertiam.
IU. crucem potius. MA. Ea hercle tibi mage competit.
PH. Quam Malche poscis hunc pecuniam, quod et
Disperdidisse fare testimonium?
MA. Hic ille tibi vir est phasute perfidus,
Qui Nazarenum tradidit, convictor et
Discipulus illius, recepitque ob scelus
Argenteos bis quindecim, quorum decem
Mihi debet, inde plura quo mereretur, huc
Falsum voluit afferre testimonium
Contra illum eundem, sed peracta re modo
Frustra attulit. Sed introeundum iam mihi,
Si furcifer mihi uspiam alibi occurreris,
Curabo, post ut mentiaris nemini.
Conscientia. Phasutes. Iudas.
VIdesne iam quo res redierit? Is tamen
Quod non putaras, capitis est damnatus, et
Ad praesidem gentis necandus ducitur?
Quid nunc taces? Ecquid piget vel paenitet?
PH. Dic tu mihi, Num Malchus vera praedicat,
Bis quindecim quod tradideris argenteis
Sanctum virum Nazarenum? CON. Mutus est.
Noli rogare, tradidit verissime.
PH. O exsecrabile atque nefarium caput.
Ullumne mancipium vel hominem argenteis
Bis quindecim tradas? Nec es veritus, scelus
Tradere magistrum atque dominum pariter tuum,
Quin et redemptorem Deique filium?
Quae causa? Quid peccavit in te? Quid minus
Tibi benefecit? IU. Oderam hominem. Nam lucro
Obstabat enixe meo. PH. Cui nam lucro?
IU. Quod undecumque poterat obvenire mi.
CON. Mentitur, et narrat male atque subdole,
Illum doluit obstare furtis, non lucro.
Unde lucrum enim hic faceret, cui numquam fuit
Nec musca sortis PH. Hem doluit hoc pessime
Quod impedivit furta tua, nec passus est
Te rapere, quae velles, et in praeceps ita
Ire? Bonam habere debuisses gratiam,
Non prosequi odio, restitit si in his tibi.
CON. Si quid habuisset mentis. PH. An furtum a Deo
Nescis prohibitum, quidque contemptoribus
Legis minetur, et daturus praemii
Sit CON. Cogitavit ille numquam talia
Et suggerentem me obstinate reppulit.
IU. Quid maceratis me diu ac affligitis?
Quaerendus est aictus modo quocumque. PH. Proh
Nequissime bipedum, in animum induxti [Reg: induxisti] tuum
Hanc regulam? Praeceptor hoc docuit tuus?
Te consecrasti, cerno, totum tartaro.
Extremaque malitia cor obsedit tuum.
CON. Suasorem habuit in omnibus Sargannabum,
Qui tandem eum quoque duxit huc vesaniae.
PH. Non cogitas esse exsecratum te a Deo
Quaesitione hac et simul mortalibus
Abominabilem? Quod edis et quod bibis,
Quod stas, quod ambulas, quod et somnum capis
Vigilasque, totumque id quod aura vesceris,
Summa fit indignatione numinis.
Et semper horrendum imminet fatum tibi.
Quid dulce tibi vel esse iucundum potest?
Qui Solis audes lumen obtuerier
Hac regula hacque pravitate pectoris?
Fur porro non solum fuisti, ut audio,
Sed factus es nunc quoque magistri traditor
Et proditor et homicida, voluistique eum
Quocumque falso onerare testimonio.
Ecce inscelera quot lapsus es, turpissime.
IU. Quid his acerbis opus? CON. An auditu tibi
Haec sunt acerba? at factu erant praedulcia.
Nec te magistri movit integritas, neque
Veneratio, neque gravitas neque comitas,
Neque etiam humilitas qua ministravit tibi
Non ceteris minus, nec hospitii neque
Sodalitatis iura nec collegii,
Prorumperes scelera in novissima quo minus,
Haec ipsa et ante saepius dixi tibi,
Sed noluisti audire saxo surdior.
PH. Quo nunc redibis ore, quave audacia
Coetum in sacrum? Quis non piaculum velut
Qua stabis aut sedebis exsecrabitur?
IU. Si me sodales non receperint, nihil
Morabor. Aula in hac receptus est mihi
Paratus, Hic summus favet mi pontifex,
Atque Pharisaeorum et sacerdotum cohors.
Non curo piscatorium si odit genus.
PH. Tibi sit in aula ullus receptus aut favor?
Ne suspiceris. Nam tametsi maxime
Tetra foret et notissima studiis malis,
Non posset attamen te amare aut prosequi
Favore. Quis enim proditorem diligat?
Cum traditore quis habeat commer cium?
Siquidem potentes prodit oribus licet
Non numquam abutantur, tamen eos non amant.
Cui parcat ille, non magistro qui suo
Pepercit? et quem diligat qui non suum
Dilexit alterum? Quis alienum putet
Tutum esse posse ab eo, suum qui tradidit
Dominum? Cui non denique insidias struat
Ignobili et subsellii in fimi viro,
Qui struxit hominum nobilissimo simul
Dictisque factisque omnium clarissimo?
Quamobrem in aula nil tibi favoris est.
Te pontifex oderit et omnes aulici
Plane est necesse. Scis minatus quid tibi
Sit Malchus. Interisti, ei si occurreris.
Quod latibulum quaeres? Ubi te abscondes miser?
CON. Et in cavernam se licet recondat, aut
Profugiat hinc ad usque mundi terminos,
Sequar tamen stimulis et acri verbere,
Hominum quoad reddam omnium miserrimum.
PH. Invisus es Deo, invisus et mortalibus
Te propria persequiturque Conscientia,
Et odit. Ecqua spes salutis relliqua [Reg: reliqua] ?
IU. Quid carpitis me? Quidue in arctum cogitis?
Quid cor ita amarulenter atteritis meum?
An non sacerdotes idem atque principes
Voluere quod ego? et hos dedere argenteos
Ut traderem? Si recipere indignum est scelus:
Tantum et dedisse est atque adeo conducere.
An tradidisse crimen est ingens mihi,
Cum pontificibus et sacerdotum ordini
Damnasse praeclarum eque sit re publica?
PH. Damnasse praeclarum futurum quam siet
Principibus; eque publica re. postea
Sciemus, ultio siquidem lento gradu
Divina serpit, et innocentem sanguinem
Haud rebus umquam profuisse publicis
Fudisse, multis constat exemplis malis.
Sed multitudo quid iuvat, vel principum
Auctoritas apud severum iudicem
Deum? scelestorum haud solet qui copias
Nec dignitates respicere nec foedera?
Scelus luendum tibi tuum erit, et iudici
Reddenda pro te ratio. Non solum omnibus
Sed singulis quoque scelera interdicta sunt.
Vorabit ergo illius indignatio
Tam singulos quam densa multorum agmina.
Nec levius ardor concremabit tartari
Cum plurimis quemque, ardeat quam si unicus,
Nec est levamen quod dedere argenteos.
Habent mali malos ministros ad mala,
Emuntque facinus quodlibet pecunia.
Mancipium es en perturpe, conductum ad scelus.
Cupiverint sane magistrum illi tuum
Sibi traditum captumque, tene oportuit
Ad id dare operam? Quidue te potissimum
Conducier passus es ad hoc turpissimum
Facinus, quasi alius nemo sit scelestior?
Quid habes levaminis ergo? Quin facti sui
Ipsi levamen quaesiere principes,
Eo quod argentum dedere tibi. Nam ita
Volvere delictum tibi suum imponere.
IU. Siccine putas? PH. Verissimum. IU. Heu misero mihi
CON. An iam dolet? Quoties ego dixi tibi
Ut abstineres, et cupiditatibus
Iraeque moderareris, atque sedulo
Etiam etiamque hortata sum ne perditum
Te ires? IU. Fateor. CON. At nunc reiecta me, scelus
Exorsus es pessimum et inexpiabile,
IU. Veh [Reg: Vae] mihi. Quid admisi? Haud scelestior ullus est.
CON. Ultro cucurristi atque erat negotii
Tibi plurimum, ut marsupium impleres, habes.
Odioque simul haberis hominibus et Deo.
PH. Tantilla quid tibi potest pecunia
Prodesse? eave quam diu frui potes?
Ut sempiternum sic subires dedecus,
Piaculumque odiumque fieres publicum
Invisus omnibus et Deo et mortalibus?
IU. Heu me miserrimum, malorum quo rui.
Referam pecuniam potius, ut perferam
Levius, scelera me namque ceu plumbum premunt.
CON. En ille ducitur ad necem tradente te,
Qui praestitit vitam salutemque omnibus
Qui credidere in eum, interim tu sanguinis
Pretium geris, beatulumque te putas
Et vivis. O iniquitatem, Proh scelus,
Non metuis obsecro ne deus te fulmine
Conterat, humusue rupta vivum absorbeat?
Veniantque laniatum canes Et alites?
IU. Agnosco, scelerum transsiliisse terminos
Omnes, sed hos mox principibus argenteos
Referam, gravibus et liberabo me malis.
PH. Sane videto quî [Reg: qui] tuum expedias caput.
Ego domum eo, nec ultra queo tecum loqui.
Carissimum nam tradidisti mi virum.
Ut pessimis te perdat exemplis Deus.
IU. Hei mihi, abit homo aculeo relicto in vulnere.
Quid nunc agam, ex his liberer ut angustiis?
CON. Refer age mox pecuniam. IU. Faciam ut iubes.
Caiaphas. Iudas.
UT praesidi dicant, virum sententiis
Pro more legis esse nostris ad necem
Damnatum, ut ultra ne quid inquirat rei,
Dic Malche clare et expedite ceteris,
Nos mox sequemur remque confirmabimus.
Hoc nunc amici mi videtur optimum
Curare, nostrae praesidi sententiae
Ne causa dicatur. Rogabit arbitror
Quid adferamus contra eum caerimoniae,
Si dixerimus in legis illum traditae
Peccasse decreta, et Deum conviciis
Laesisse, proptereaque morti obnoxium,
Ridebit, et causas loquetur frivolas
Nos attulisse, eas neque sat idoneas
Cur quispiam tollatur e vivis homo.
Dicamus, urgeamus opere maximo
Iure esse damnatum secundum dogmata.
Nec nos ab hac sinamus abduci via,
Nostrae quoad concedat huic sententiae.
Quod si necesse forte fuerit, huc quoque
Ducamus et plebem, ut simul idem sentiat.
Ut improbis nostrum omnium clamoribus
Superatus, hominem subigat in celsam crucem.
IU. Non amplius feram. Atque recte offendo eos
Hic congregatos. CA. Quid (malum) tu irrumpis huc
Indictus, invocatus ad coetum hunc sacrum?
IU. Me magna patres cogit huc necessitas.
CA. Quaenam illa? Cur non te huc tulisti tempori
Ad testimonium ferendum? IU. Nescio.
Agnosco patres impium factum meum,
Quod cor magis magisque discruciat mihi.
Nec ferre possum urgente conscientia.
Peccavi enim gravissime quod tradidi
Pecunia [(transcriber); sic: Peccunia] accepta innocentem sanguinem,
Dominum magistrumque meum ad interitum. Hei mihi.
Haud vivit ullus in orbe me scelestior.
CAI. Pulchre. Quid istuc nostra? An ipse non prius
Huc sponte venisti rogante nemine,
Et postulasti tibi pecuniam dari
Ut traderes? Dedimus. Habes. Qui si modo
Tibi innocens videtur, et factum dolet,
Ipsus vide, quonam modo absolui queas
Noxaque purgari, quod ad nos propter hoc
Curras, nihil causae est. Tuum sufferto onus.
IU. Hercle nequeo. Quapropter ad vos ocius
Veni, a premente ut me levetis pondere.
CAI. Quo possumus pacto? IU. Recipite argenteos
Pariterque peccatum meum in vestrum caput.
CA. Neque hercle peccatum tuum, neque quos habes
Argenteos recipimus, aut volumus. Tibi
Serva atque retine, tantopere quod antea
Tibi expetivisti. Fruere quantum lubet.
IV. Siccine facitis, et perditis miserrimum?
Nulla est apud vos alia consolatio?
CA. Recede nunc. Audisti. IU. Et invitis tamen
Argenteos reddam atque delictum meum.
En hic habetis, utrisque vos fruamini,
CAI. Te perdat omnipotens sceleste proditor.
Quid nunc agimus? Ille abiit. Et pecunia haec
Est sanguinis pretium, in sacrum quod non decet
Aerarium ferri. Sed hac de re bene
Deliber abimus dein per otium.
Post ceteros nunc est eundum ad praesidem,
Ne quid geratur aliter atque convenit.
Iudas. Conscientia. Sargannabus.
O perditum me ter quaterque et amplius,
Cui nulla opis spes restat aut fiduciae
Neque in Deo, cunctis neque in mortalibus.
Putabam in aula mi repositum aliquid spei,
Aliquid favoris, et refugii non nihil,
Sed ecce contemnunt, repellunt, pessima
Precantur, in praesentibus neque me malis
Respicere dignantur, nec allevare mi
Peccati onus, nec verbulo solarier.
Sibi ut video mortalium hoc vivit genus,
Et ceteros non aestimat teruncio.
Deridet, aliis si quid accidit mali.
Si cuius indigent, benignis sunt satis.
Simul ac data est opera, videre pensilem
Vellent. CON. Tamen tu magni aliquid hic te fore
Rebare, si in scelere ministrasses probe.
IU. Hei mihi, fefellit me cupiditas mala
Aurique sceleratus amor, ut secunda mi
Et hic et alibi pessime promitterem.
CON. Quid ergo non obtemperasti tu mihi
Studiis reclamanti tuis semper malis?
Sed maluisti habere cum Sargannabo
Negotium? quod quo redierit perspicis,
Te respicit iam nemo, nemo fert opem,
Sed exsecrantur quotquot audiunt tuum
Male positum nomen, sceleste traditor.
IU. Ah ah, malorum in quod profundum me dedi
O terra, quid me sustines? Cur non voras
Condisque tenebris luce subtractum e gravi?
Nam caelum et astra taedet obtuerier.
CON. Hoc nempe fecisti lucri. Ecquid te potest
Iuvare nunc crumenula aut Sargannabus?
Sorbebit Horcus [Reg: Orcus] te et vorabit Cerberus.
IU. Intelligo, videorque praesentes mihi
Eos videre, et lata pandere guttura.
Diraque caelum contegi caligine,
Refertaque indignationis omnia.
Quam gratiam sperem vel unde, veh [Reg: vae] mihi
Ipsum abnegavi, perdidi atque vendidi
Salutis auctorem thronumque gratiae:
Et pluris argentum mihi impium fuit,
Favorque principum atque mundi ludicra,
Quam qui cibavit ac meos lauti pedes,
Creditur et exspectatus esse Messias,
Cuiusque nomine edidi miracula,
Magnaque rerum exuberavi copia.
Quonam ibo? Quo me vertam? In orbe quem locum
Habitabo? CON. Quid quaeris rogasque talia,
Nulla a malis te liberare potest fuga.
Et capricorni circulum excedas licet,
Te persequar scelerum tuorum conscia,
Nec nocte nec die sinam quiescere.
SAR. Reviso quidnam rerum agat Iudas meus.
Probam an receperit monetam, et sacculum
Repleverit. Certe bonam mi gratiam
Habiturus est, quod tale consilium dedi.
At ecce graditur obviam. Sed maestus est
Vultuque deiecto. Quid homini evenerit
Miror. IU. Male pereant scelesti daemones,
Et maxime Sargannabus scelerum caput.
SAR. Ohe, male precatur etiam. IU. Perii miser.
SAR. Quid est Iuda? Cur precaris mi male?
Quid tristis es? IU. Perii equidem miserrimus
Opera tua, tuoque consilio malo.
Ut inferi superique te perdant male.
SAR. An non recepisti pecuniam, dic mihi?
IU. Sane recepi. SAR. Quid reprendis ergo me
Meumque consilium? Pecuniae fames
Invaserat te, commodam ostendi viam
Sedare qua posses (nec aliter enim fere
Ditescere licet artibus quam talibus)
Nunc id benigne quod volebas obtigit
Suasu meo. Tu gratiam mihi hanc refers?
CON. Sargannabum quoque facis inimicum tibi,
Ut neque hominum nec daemonum te quispiam
Posthac amet. IU. Perii equidem radicitus.
SAR. Malam recepisti monetam forsitan,
Quam non queas valore eodem ponere?
IU. Bonam immo, nec movetur hic caerimonia.
SAR. Quid ergo te cruciat? IU. Magistrum tradidi,
Deique filium. Hei mihi, interii miser.
SAR. An nesciebas antea a primordiis
Eum esse quem dicis? Profecto noveras.
At tu crumenulam replere argenteis,
Ceteraque mundi quaeritabas commoda,
Numquam Magistrum ipsumque filium Dei,
Qui sero nunc iam venit in mentem tibi.
Ad illud ergo quod volebas et mea
Consilia iure accommodavi. Si dolet
Factum, imputato id et male precator tibi,
Non mihi. Tua etenim culpa tota non mea est.
In omnibus enim soleo amicis obsequi.
CON. Videsne, ne Sargannabum quidem pati
Tuam sibi imputarier culpam, scelus?
IU. Veh [Reg: Vae] mihi. Oneror solus premorque ad inferos.
SAR. Ne dixeris. Animaequior es, et tetricum
Hunc pone vultum, IU. Non queo. SAR. Memento quam [(reading uncertain: abbreviation)]
Sis dives effectus, fecundaque omnia
Tibi cesserint. Atque ut animum capias bonum,
Frequenter ita quassa et move marsupium.
At est inane. Quid rei isthuc obsecro?
Num condidisti alibi locorum argenteos?
Pulchre id quidem, sed prorsus haud oportuit
Marsupium ita relinquere vacuum, et sine
Incedere argento Animo enim et corpori
Praebere comitans assolet pecunia
Magnam voluptatem. IU. Hei mihi. perii miser.
Nec me iuvare iam voluptas ulla quit.
SAR. Refode, mihique obtempera, mox senties
Prodesse. Non mirum hercle quod sic maestus es,
Quando crumenam fers in anem. nam nihil
Sic deicit animos, vacuus ut sacculus.
Vade, et mihi ausculta. IU. Quid auscultem miser?
Iam reddidi, SAR. Quid reddidistis? IU. Argenteos.
SAR. Argenteos tu reddidisti? Cui rogo?
IU. Principibus. SAR. O fatuum. Quid huc insaniae
Te perpulit, promptam bonamque ut redderes
Pecuniam? An fortasse conscientiae
Obtemperasti? IU. Factum. SAT. At ego praedixeram
Praemonueramque sedulo ne aures huic
Accommodares. Namque cito ad insaniam
Si commodasses te redacturam, ipsa quod
Res nunc palam facit obtigisse, qui tua
Pecuniam magna repertam industria
Reddideris, immo effuderis et abieceris.
CON. Immo potius scelere repertam maximo.
SAR. Tace improba. An non cernis hunc quo duxeris?
Quam nihil habeat animi? CON: Bene est. Ducam dein
Poenas quoque ad meritas. SAR. Ut hercle incommoda es.
Quid enim ille nunc faciat inani sacculo
Quam dira quaerat ut sibi suspendia?
CON. Oh dignus est, quaerat modo. Haud ego demoror
Quid vivat etenim. Solis et videat iubar,
Quem pariter inferiatque superi deuovent,
Quicumque vivunt omnium ut turpissimum?
SAR. Haec nimium acerba sunt. IU. Ego autem talibus
Atque etiam acerbioribus multo, antea
Agitatus, evulsum mihi cor arbitror,
Inque tenuissimas redactum laminas.
Gravique tundi indesinenter malleo.
SAR. Haud invenio quo pacto opem feram tibi
Ultra. Duo etenim maxima admisti mala.
E manibus ultro reddidisti argenteos,
Et nudior iam factas es leberide.
Obtemperasti deinde Conscientiae,
Ad remque nullam vel lucellum es idoneus
Posthac. Quid incipies agere? Quid habes spei?
IU. Nihil hercle. Quippe tertium feci malum,
Longe duobus maius et funestius,
Quod tradidi ad mortem Magistrum, eheu meum.
SAR. Haud sensus esset huius omnino mali,
Nisi illa duo forent. Sed unde suppetet
In posterum victus? Quid et negotii
Geres? Sodalitium periit (ut scis) tuum.
IU. Et lucis et vitae piget taedetque me.
Nec astra nec terram iuvat me contui [Reg: contueri] .
SAR. Non hercle mirum redditis argenteis,
Ablata et omni post lucri fiducia.
CON. Quin te ocius suspendis, atque hanc eicis
Animam scelestam? IU. Cupio sane et optimum
Reor, modo laqueum det aut restim mihi
Aliquis. SAR Et hac in parte non te deseram.
Namque est ad usus mihi laqueus huiusmodi
Semper fere in sinu, ut meis clientibus
Si qui volunt se perditi suspendere,
Anciller, et sumptu quoque ministrem meo.
Accipe. Opus equidem nolo remorari hoc bonum.
Atque ipse quoque video loci in terris nihil
Esse amplius tibi CON. Ocius fac quod facis.
IU. O furta multa quam gravatis me atque cor
Arrodit is meum. O crumena cui dedi
Operam hactenus, hominibus molestus et Deo,
Nunc gratam refers et ad suspendium
Adigis. Tui post cuncta tandem gratia,
Dominum et magistrum, Messiam quem praedicant
Heu tradidi in mortem. Male pereas velim,
Et quisquis uni post dederit operam tibi.
Veh [Reg: Vae] mihi iterum atque iterum. Quid egi? In quod chaos
Me criminum mersi exsecrandae gratia
Pecuniae. Non est receptus uspiam.
Maiora sunt peccata mea quam quae queant
Remitti. Igitur hunc gutturi aptabo meo,
Vitam hanc relinquam ut ocius miserrimam.
Sint exsecrati caelites et inferi,
Et quicquid in terris agit mortalium.
Tu quoque scelesta et atra Conscientia,
Auctorque subdole scelerum Sargannabe
Valete, de me sicuti meremini.
CON. Tu perge. Quisque sua recipiet praemia.
Sic ille se suspendit (optimi viri)
Qui prodidit Christum Deique filium,
Argenteis bis quindecim. Horrendum omnibus
Qui plus pecuniam Deum quam diligunt,
Eiusve causa a veritate deviant,
Exemplum, in hoc frustraneum nec saeculo.
Nunc quisque se suaque studia consideret,
Num pluris ipsam veritatem et filium
Dei aestimet, quam sacculum aut pecuniam,
Ne compari exemplo pereat in tartara
Detrusus, abiectusque perpetim a Deo.
Valete, nobis et favete actoribus.
CHORUS.
Phaletium [Reg: Phalaecium] .
Multos credimus inter esse pravos
Magnorum scelerum reos vel amplum
Christi proditionis ob lucellum,
Ut nostro solitum frequenter aevo,
Qui fractas ita territasque mentes
Ob poenas meritas onusque culpae
Rident, et sibi tale nil verentur
Peccent quamlibet evenire posse.
Somno scilicet usque adhuc profundo
Mersi, legis et absque vi quieti.
Ne se decipiant monemus hosce,
Neu ventis nimium fretoque credant
Tranquillis, subito procella surgit,
E fundoque fretum tumescit imo,
Cum speres minime, sedebat alta
Qui puppi modo vel canens bibensve,
Vel talos iacens favente diva,
Mox versis vicibus natat per undas,
Iussus tartareas adire fauces,
Non divina statim relucet ira,
Virtutem neque mox suam exerit lex
Admisso scelere impioque facto.
Certo certius attamen sequetur,
Divinus furor improbusque vermis,
Et legis superanda nemini vis.
In navi iacuit sopore pressus
Conatus [(reading uncertain: print faded)] Dominum latere caeli
Ionas, dum Niniven recusat ire,
Delictum neque sensit ipse magnum.
Nec venti rabiem minasque ponti,
Naucleri quoad excitatus acri
Voce, et sorte data notatus esset,
Agnovit facinus suum, Deique
Vindictam sine fine persequentem,
Se damnat, iubet et dari in profundum
Sese praecipitem, quod esset unus
Omnis causa mali et gravis procellae.
Vir magnus sapiensque recta David,
Postquam in coniuge factus est adulter
Uriae, et gladio peremit ipsum,
Non tanti sceleris statim dolorem
Sensit, sed iacuit sepulta culpa
Nathano retegente dum revixit,
Incussitque graves ad usque mortem
Davidi gemitus. Idemque Achabo
Regi contigit impio, propheta
Helia meritas canente poenas.
Quam cunctis igitur mori necesse est,
Tam noxae veniet statuta certo
Vel tandem anxietas dolorque dirus.
Qui nondum premitur gemitque noxa,
Ne sit sollicitus, gemet, premetur
Certo tempore, perferetque pondus
Dignum pro meritis, nec ullus umquam
Divinam effugiet vir ultionem.
Felix qui medio scit in dolore
Afflictumque animum premente culpa,
Quo se conferat, atque ubi salutis
Sit quaerenda via et mali levamen.
Finis. 23. Augusti. 1552.