January 2005 Manuel Roehrich (spell check), Ruediger Niehl (tagging)
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

TRAGOEDIA NOVA PAMMAchius, auctore Thoma Naogeorgo Straubingensi. Cum Praefatione luculenta. Excusum Vitebergae, Typis Ioannis Luft Anno MDXXXVIII. Tertio Idus Maii


image: s002


image: s003

REVERENDISSIMO PATRI D. THOMAE ARchiepiscopo Cantuariensi digniss. Thomas Naogeorgus S. D.

Cogitanti mihi saepe de summis Dei opti. maxi. beneficiis, quibus nos dum in hac vita versamur pro singulari sua erga nos clementia, cottidie cumulat, ut per ea ad salutem et veram sui agnitionem, quae est aditus ve rus ad vitam aeternam, perducamur, nullum quidem nobis vel maius vel gratius videri debere existimo, quam quod verbi sui ministerium apud nos instituit, per quod in omni genere afflictionum et tentationum in quibus nihil nos levare vel consolari potest, praeterque verbi cognitio, omnes recte instruamur de Dei voluntate, erga nos discamusque illum non solum timere, verum etiam dilige re et agnoscere pro patre, cui nos curae sumus, et qui velit servare et liberare nos ex angustiis et malis, quibus vel propter peccata, vel diaboli saevitiam


image: s004

ac tyrannidem assidue premimur, atque exercemur. Per hoc enim ministerium non solum proponitur no bis doctrina nota etiam aliquo modo rationi, quae cum ostendat nos non casu natos, aut hunc mundum fortuito ortum, simul etiam monet Deum esse qui inspiciat res humanas et curet cas, puniat malos et benefaciat bonis, verum etiam explicatur nobis arcana Dei voluntas de perpetua et ineffabili misericordia illis promissa, qui agnoscunt suam indignitatem et apprehendunt silium propter quem velit ipse nobis esse propitius, et recipere nos in gratiam etiamsi simus indigni et sentiamus nos meritos aeternam iram ac damnationem. Cum enim nemo ea sit innocentia praeditus quin in magnis calamitatibus vel tentationibus sentiat se merito et perditum et reiectum a Deo, nihil profecto perturbatae menti salubrius et gratius esse potest, quam vox Euangelii de gratuita remissione peccatorum propter Christum, quam solum ministerium verbi nobis commonstrat et patefacit, Itaque saepe scriptura nobis magnifice praedicat dignitatem ministerii, quod profecto quia vocem Dei ad nos perfert amplissimum est, et bonis mentibus eo nihil iucundius aut magis salutare contingere potest, Sicut et Esaias docet cum ait Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, et evangelizantium bona. Intelligit enim propheta hominem


image: s005

afflictum, nec in ratione, nec in lege reperire ullum solacium, quo se crigat ac sustentet, sed tantum in verbo de promissa misericordia per Christum quod annun datur per ministros, quorum voce et num cio nihil potest esse dulcius consternatis metu conscientiis propter conspectum immunditiei et indignitatis nostrae. Ut autem nulla functio in terris sanctior et praestantior est ministerio verbi, ut perquam solam fiant homines participes beneficii Christi, et consequantur remissionem peccatorum, ac aeternam salutem, ita e contra nullum gravius scelus ex cogitari potest, quam vi ac fraude saluberrimum munus in deterrimam pestem, et perniciem animarum et totius ecclesiae convertere, quemadmodum iam multis annis ab impiis pontifiabus Romanis est factitatum li enim avaritia, ambitione, et aliis sceleribus in citati sacratissimum munus a Christo institutum et Apostolis traditum ita perverterunt, ut pontificatus pro immanissima tyrannide iure haberi possit. Quaeso enim, ut Pontifices dominentur Regibus, et summis monarhis [(monarchis?); sic: ?] totius orbis, ut infinita pecunia cumulent opes, ut fruantur turpissimis voluptatibus, quid non iuris sibi sumunt? quam non sibi potentiam arrogant? Primum enim ut habeant Reges obnoxios, et trahant ad se regna mundi, fingunt se habere utrumque gladium hoc est, non solum potestatem ecclesiasticam


image: s006

sed etiam civilem, qua liceat ipsis pro libidine Regibus ac Principibus eripere regna, et quibus ipsi velint deferre, et quidem se omnibus praeponunt, quod quo speciosiore fuco faciant, magna impudentia depravant scripturam, et abutuntur eius auctoritate ubi commodum est. Quod si quis reclamet et disputer aliam esse sententiam, obiciunt, ad se pertinere ius interpretandi, nec esse reprehendendos, vel si (ut ipsorum Canon ait) multa animarum milia perdant. Igitur tantum abest ut nostri Pontifices suo fungantur officio ad salutem animarum et conscientiarum, ut etiam nomine sui officii flagitiosissime abutantur ad exitium Ecclesiae, quod profecto plenum sceleris ac plusquam tyrannicum est. Et ut atrocius peccat is qui eum ex officio iuvare debebat, illo ipso laedit quod nome gerit, sicut proditores multo deteriores hostibus sunt, qui praetextu amicitiae perdunt, ita potifices [(pontifices?); sic: ?] multo maiore odio digni sunt, qui cum sine summi custodes religionis constituti, eam ipsi ut privatas cupiditates expleant scelerate proiciunt et opprimunt. Nam cum ideo sint in superiore Ecclesiae loco constituti, ut maiore auctoritate gubernent eam, conseruent et propagent religionem, ordinent perso nas aptas ad docendum Euangelium, ipsi omissa hac cura stabiliunt suam tyrannidem, rapiunt regna mundi, et pro iis etiam armis saepe acerrime dimicant,


image: s007

invaduntque in alienam functionem, publico et orbis et Ecclesiae malo. Neque vero cum alienis principibus tantum belligerantur de ditionibus et imperio, aut eos iniustis excommunicationibus conatant ad arma, ut alieno damno suam potentiam augeant et confirment Sicut Gregorius septimus etiam silium cum patre commisit. Alexander tertius praestantissimum imperatorem, et cumulatum omni laude heroicarum virtulum Fredericum primum implicuit atrocissimis bellis eumque indignis contumeliis affecit. Cum enim optimus imperator publicae pacis causa se ad pedes pontificis abiecisset ut peteret absolutionem, pontifex eius cervici pedem imposuit, et ut augeretur rei indignitas acclamari superbe iussit versum ex Psalmo. Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leo nem et Draconem. Cum quidem scriptura praecipiat ut magistratum sanctissime et reverenter colamus. Sic enim ait, Principi populi tui non maledicas. Denique ne plures commemorem, nostris temporibus Iulius secundus suis technis totum fere orbem terrarum bellis accenderat. Ipsi pontifices inter se et armis, et saevissimis odiis de Principatu concertant. Neque vero opus est ut pluribus exemplis ex historia allatis fidem huius rei faciam, unum hoc pro multis satis declarabit quanta immanitate et rabie, de honoribus et opibus soleant contendere.


image: s008

Cum temporibus Arnolphi imperatoris atrox scisma fuisset coortum inter Sergium et Formosum, Sergio pulso, Formosus arripuit Pontificatum, postea mortuo Formoso, Sergius rediens Romam, immani cupiditate vindictae inflammatus, effodit cadaver Formosi, quod crudelissime tractatum, postea truncavit capite. et in Tyberim praecipitavit. At huic similes multi alii fuerunt, non solum flagitiis, sed etiam ingenii monstrosa tarditate insignes, et nulla bonarum rerum cognitione instructi, qualis hic tamen Sergius inprimis fuisse perhibetur, ut videlicet esset phlo\s ai(mati pefurmenos, quod rhetor olim de Tyberio Caesare dixisse fertur, cum animadvertisset in eius mente incredibilem stuporem cum singulari saevitia coniunctum. Haec quamquam horribilia sunt, tamen illa adhuc vincunt quod eo tandem furoris processerunt pontifices, ut sicut Christus praedixit, in templo Dei postulaverint se pro numine coli et ado rari. Nunc cum illa reprehenduntur violenter ferunt quod tyrannorum proprium est, et ferro indicunt silentium bonis, qui non approbant ipsorum impietatem et scelera, et quemadmodum truculentus ille lorarius in Comoedia ait, Indigna, digna habenda sunt herus quae facit. Ita illi nolunt quicquam vel lae vissime notari, etiamsi nihil nisi mera sacrilegia et portenta praecipiant et faciant. Tolerari enim


image: s009

fortassis poterant, si mediocriter labefactarent statum Ecclesiae. Nunc cum religionis nomen habeant in quaestu, imperitis pretio [(pretio); sic: ?] vendant caelum, immensam pecuniarum vim extorqueant commentitiis indulgentiis, condant novas et blasphemas traditiones de coe libatu, de Missa, exerceant plus quam phalaricam saevitiam in fideles, cumque eis praecipue sit commissa cura religionis tuendae ac defendendae, relictis his ineptiis, ut ipsi pro sua eximia sapientia loquuntur, genio prolixe indulgent ac ventri tamquam summo deorum sicut Cyclops in Tragoedia serviunt, eique sacra faciunt foedissimis voluptatibus. Sed ne mutire quidem adversus haec impune permittunt, quin potius quemadmodum teterrimus tyrannus apud Herodotum, cum silium Harpago epulandum proposuisset, interrogas setque patrem quomodo placeret ipsi factum, nequaquam volebat vituperari, sed potius audire bellissimam scilicet vocem, quicquid Rex facit, hoc mihi placet, ita ipsi damnari nolunt, etiamsi dira committant, quod ipsis non est novum. Illis enim, ut Bassiani noverca dicebat quicquid libet, licet. Ego vero ex animo dolco infelicissimam quarundam regionum conditionem, quae tantam tyrannidem vel per superstitionem, et ignorantiam verbi, velper vim coguntur adhuc sustinere. Nobis autem cum ex tantis tenebris et carnificina corporum et animorum nunc beneficio


image: s010

renovatae doctrinae ecclesiasticae simus aliquo modo liberati, sitque nobis verus ministerii usus iterum restitutus alienissimus a Pontificum tyrannide, existimo assidue coram Deo agendas gratias. In primis vero gratulor Angliae vestrae quae sapientissimi Regis studio ac pietate nunc etiam a tali peste quae occupavit totum pene Christianum orbem ceperit purgari. Ac praecipue in hoc meretur praedicari sapientia serenissimi Regis qui prae reliquis finitimarum nationum Principibus ac Regibus rem tanti mo menti animaduc??erit [(reading uncertain: ?)] , et constituerit non diutius fer re in sui regni finibus intolerabilem istam Pontificum tyrannidem sine modo grassantem et Cancri more Ecclesias iam multos annos depascentem. Nec dubium est Deum affuturum piis consiliis Regis, quem videmus summa vi in id incumbere ut regnum suum reddat cum aliis bonis rebus ornatiss. videlicet literis, legibus, et aliis politicis ordinationibus, tum vero maxime religione quae salutem et pacem animis solidam ac perpetuam parit, et pertinet ad gloriam et nomen Dei maxime illustrandum. Neque vero ornatissime presul parum tibi debebit Anglia vestra, qui ut accipi mus nullo studio, consilio, ac opera, cessas tam pia et salutaria Regis consilia confirmare et adiuvare, quae cum ad salutem Ecclesiae et religionem provehendam pertincant, te, id est Episcopo singulari pietate


image: s011

et doctrina praedito, maxime dignum facis Cum autem iudicaverim plurimum referre etiam publice ut animi a pueris imbuantur acri odio tyrannidis cuius modi iam annos plus quam 400. exercuerunt Pontifices, composui Tragicam fabulam, in qua tenerae aetati eius aliquam imaginem exprimere ac depingere utcumque conatus sum. Neque enim periculum est ne perpetuo exagitandis impie et scelerate factis, nimium procedatur. Ac videmus nihilo minus pontifices vel parum vel nihil nisi quod vi extorquetur remittere de sua pertinacia. Nec videntur desituri, donec ipsorum impia doctrina et auctoritas penitus subvertatur. Neque enim Tyranni prius desinunt sui similes esse, quam extrema urgeant. Sicut Dionysius Siculus olim fertur dixisse. Tyrannidem non de bere relinqui ab illo qui insideat equo, sed qui trahatur pedibus. Cum igitur exhibuissem harum regionum aliquot bonis et doctis viris meum scriptum et intellexissem ipsis consilium meum non displicere, visum est ad tuam dignitatem mittere, ut intelligeres et peregrinis gentibus studium vestrum in renovanda doctrina Ecclesiastica, et tollendis abusibus, qui iam longo tempore in Ecclesia invaluerant, maximopere probari, simul etiam exemplis confirmaremini, ut maiore animo quod instituistis perficeretis.


image: s012

Decet enim magno consensu nos omnes anniti, it Tyrannis ex Ecclesia praesertim extirpetur. Et quoniam meum scriptum minime eius generis esse scio in quo vel ingenium vel eloquentia te acerrimo iudicio praeditum, magnopere delectare possit, valde optarim te pro tua singulari humanitate, quam audio te cum eximia doctrina coniunxisse, boni consulere studium meum, quod ut facias, et me tuae dignitati commendatum habeas vehementer etiam atque etiam rogo. Bene vale.


image: s013

SACRARUM LITERARUM EXImio professori, Doctori Martino Luthero, Thomas Naogeorgus S. D. P.

Quod Graecus ait, o(q' h( a)maqi/a me\n qrasei=s, o)knhrou\s de\ to\ lelogisme/non a)perga/zetai,
Numquam (eximie Doctor) sensi esse verius
Quam hoc tempore in me, qui praesentes audeam
Et serias res et plenas periculo,
Insido plerumque theatro committere.
Sane veteres, qui scripserunt Tragoedias
Praeterita tum tractarunt argumenta, nec
Res praesentes quisquam ausus est proponere.
Quo factum, ut et ipsi tuti essent, et omnium
Pro industria commendarentur vocibus,
Prudenter illi, ceterum ego a)maqe/steron,
Qui non per illorum incedam vestigia,
Sed re praesenti multorum in me provocem
Odium, et labore meo quidem, quo quid potest


image: s014

Dici stultius, huius si mundi commoda
Quaerimus et amamus? Si placet assentatio?
Si multorum volumus probari calculis?
Sed quid agam? Christiani non esse censeo
Hominum seruire duntaxat libidini,
Et veritatis deserere patrocinium, et
Id solum spectare, ut probetur omnibus,
Quum tamen impia sit pars hominum quam maxima,
Cui non nisi suis similia moribus placent.
Quapropter et Pauli nota est sententia
Qua, si place at hominibus, se Christi negat
Servum esse. Nam displicuisse malis maxima
Laus est, Contra et summum placuisse dedecus.
Si igitur a veterum discessi vestigiis
Non a)maqi/a solum in causa est, sed multo magis
Hostilis in Baptismo iuratus animus
Adversus pompas et Satanae collegium.
Cuius animi quantum licet esse destino.
Irascatur Satanas et sentina mali.
Odio me prosequantur quanto collibet.
Ou) ne/mesis a)mfi\ a)lhqei/a| polu\n xro/non,
tou\s kednou\s xristianous pasxein a)/lgea,
h(/t' e)le/nhs kalli/wn poiei=t' eu)dai/monas.
Quia igitur tu nobis primus eam tenebris
Oppressam Aegyptiacis, in hanc clarissimam


image: s015

Lucem (irato quamvis tenebrarum Principe)
Reduxisti, et primos incursus hostium,
Et syncrotismum omnem Satanae sodalium
Scuto fidei et gladio excepisti spiritus,
(Quo sane plurimis dedisti animum, ut simul
Pro veritate eadem subeant pericula)
Tuo sub nomine hanc placuit Tragoediam
Spectandam veritatis sectatoribus
Aedere, ut his primiciis mea erga te omnibus
Pro doctrina nota esset observantia,
Quodque fatear me tibi debere plurimum, et
Omni velim modo me gratum ostendere.
Tu quaeso exiguum non spernas munusculum,
Sed me hactenus ignotum tibi, vel ultimum
Tuos inter amicos habere sinas locum,
Quem dudum amici ultro es dignatus nomine.

FINIS.


image: s016

PROLOGUS

Quid adferamus, si vacat cognoscere
Spectatores, paucis exponam singula.
Pammachium, qui Romanus est Episcopus,
Euangelicae doctrinae coepit taedium,
Mox simul ac Iulianum duxerat ad fidem,
Per quem cunctis pax concessa est Ecclesiis.
Pammachius igitur inflatus superbia,
Res magnas quaeritans, Porphyrium nactus est
Applausorem consilii longe pessimi
Ut se Satanae dedant, a Christo devient.
Christus non ignarus rerum istarum omnium,
Satanam iam mille annis vinctum solvi iubet,
Et veritatem interea terras linquere.
Satanas solutus convocat vicarios,
Expiscatur quid illo exegerint die.
Interea cum Porphyrio Pammachius adest,
Satanici regni postulans consortium.
Recipitur, iure iurando data side,
Quo facto, Caesarem (qui cum contentio
Illi ante inciderat) eicit ex Ecclesia,
Deponit ab imperio. Tum Caesar angitur
Vehementer tam subito perturbatus malo,
Pammachii gratiam impetrare destinat,


image: s017

Multum frustraque dissuadente Nestore.
Adit. Doctrinam Pammachii audit impiam,
Illius et creaturas videt novas.
Restituitur, sed duris conditionibus,
Quum subiectis iurasset oboedientiam.
Quo digresso, Satanas vocatus advenit
Creata videt, gesta audit, miratur, probat.
Tanta erigit tropheum pro victoria.
Epulantur ex adeptis spoliis in dies.
Interea a Christo exorato in terris loco
Redit cum Paulo veritas, ut gloriam
Christi illustret, Papaeque doctrinam arguat.
Quod quum sit, Satanae irascitur collegium.
Consiliis captis, doctrinae et doctoribus
Variis exitium moliuntur machinis.
Res est non obscura, intuenti tempora
Et praeterita et praesentia, si collegerit
Apostolicae doctrinae summam, et quae dein
Doctrinae monstra Papatus, turpis lucri
Aut ambitionis gratia produxerit.
In summa. Papatum suis coloribus
Depinximus. Non carpimus si quid boni
A Romana umquam productum est Ecclesia.
Habent bona suas laudes, ut quae dicimus


image: s018

A divino haud dubium profecta spiritu.
Superstitiones, luxum, decreta impia,
Superbiam, arrogantiam, pessima opera,
Crudelitatem, perniciosa dogmata,
Avaritiam, imposturas, contemptum Dei,
Laudet alius, qui pasci amat mendaciis,
Qui plus mundi favorem certat quaerere,
Quam veritatem sectari et verbum Dei.
Nos certe qualescumque sumus, mendaciis
Et errori favere nondum possumus.
Vos aequi adeste iudices Tragoediae,
Quam orbi doctrinae peperit controversia.
Res ficta est, ita tamen, ut adsit veritas
Quae iucundum coniuncta dant et utile.


image: s019

INTERLOCUTORES.

Christus.
Petrus Apostolus,
Paulus Apostolus.
Pammachius Episcopus.
Porphyrius Sophista.
Iulianus Caesar.
Nestor Cancellarius.
Satanas.
Planus.
Stasiades.
Chremius.
Dromo servus.
Veritas.
Parrhesia ancilla.
Ptorophon veredarius.


image: s020

ACTUS PRIMUS.

Christus, Petrus, Paulus.

Senescentis iam mundi ratio postulat,
Ut errorum mala inserantur semina,
Suasque inimicus noster vires exserat,
Et summe contra veritatem, turpibus
Inauditisque praevaleat mendaciis,
Nomenque meum atque religionem funditus
Exstinctam velit, in eoque sudet maxime
Divinum ut omnem in sese cultum transferat.
Adeo post mille annos solutus vinculis
Fremet, et squalores ulciscetur carceris.
Recte tu eum Petre rugientem pinxeras
Leonem, qui vorandos quaerat iugiter.
Nonne videtis quantum cathenas dentibus
Nitatur conterere, et parieti cornua
Illidat, et serpentinis se motibus
Torqueat? Heu sursum mox atque; deorsum omnia
Miscebit, strenue et neglecta sarciet.
Veh Christianis, veh populis et Gentibus,
Magnum iam tandem habebitis adversarium.
Quem nosse, quem cavere, cui resistere
Non cuiusuis, sed erit divina prediti
Virtute, et quem Dei servarit dextera.


image: s021

Iam vigiliis, nec non orationibus
Et sobriis illis opus erit mentibus
Plusque ante hac umque. Quippe inundabunt mala,
Regnante summo iniquitatis principe.
Sed apparebit, amici, sole clarius
In hisce malis, an cordi sint mortalibus
Meae vestraeque contiones, in quibus
Mali venientis mentionem fecimus.
Si fuerint cordi, animas tuebuntur suas,
Sin minus, in communibus involventur malis.
Sed utcumque cadat, inimicus solvendus est.
A cuius tamen illecebris fortiter meos
Servabo, iniquitati ne apponant manus.
Nemo surripiet eos quos mihi dedit Pater:
Haec vos amicos ignorare nolui.
Sed et ante nostis tempus sic fore ultimum.
PET. Etiam ne ea iam (Magister) adsunt tempora.
Quibus Satanas laxis habenis imperet,
Erroresque potenter perniciosos serat?
CHR. Adsunt. Seriem ipsi temporum revolvite
Nunc ante consummationem saeculi,
Quam plurimum conceditur libidinis
Et Satanae et impiis symmistis omnibus,
Ut aeternum dein potenter ardeant.


image: s022

PET. Tanto igitur res confundente adversarie
Tuo sanctissimo quid siet nomini?
CHR. Eius redigetur cognitio ad paucissimos.
Ut vix salutem a me quaerat millesimus.
Alia sibi salutis quaerent nomina
Homines, tota in quibus haereant fiducia,
Quae in cunctis invocent necessitatibus.
Et hominum existimabitur stultissimus,
Salutis qui suae firmam et sacram anchoram
Nomen meum solum statuerit, scilicet
Nolens sperare auxilium ab impotentibus.
In partes mille alii sua scindent pectora,
In nullo collocantes solo spem suam.
Magnis surdos inclamabunt boatibus,
Persuasi falsis inimici miraculis,
Ut olim in Israel Sacerdotes Baal.
PE. Quae illa, magister, erunt nomina quaeso, aut in quibus
Ad ea homines current necessitatibus?
CHR. Catalogus nominum pene infinitus est.
Appellabunt partim bona opera et ordines,
Partim merita et afflictiones corporis,
Cucullos, pereginationes, et preces
Rosarum dictas nomine, horasque canonicas,
Ieiunia, caelibatum, atque indulgentias,


image: s023

Missas, sacrificia, defunctorum vigilias,
Et aquilae tandem consecratae aspergines.
Ad isthaec peccatorum pressi pondere
Diffugient, afflictisque conscientiis,
Eius modi vanis putabunt consuli.
PAV. Prorsus inaudita, Magister, dicis nomina.
CHR. Nec mirum Paule si illa ignorasti hactenus.
Homines a)lfhstai\ surgent, quos tu dicere
Soles e)feureta\s kakw=n, qui simplici
Sanaque fidei doctrina haud contenti erunt.
PAV. Et his suis inventis atque somniis
Remissionem peccatorum consequi
Se posse sperabunt? CHR. Nil exploratius
Habebunt Paule, quam isthaec magni ponderis
Apud patrem meum esse. PAV. Usque adeo sanguinis
Tuaeque mortis obliviscentur homines?
CHR. Prorsus. Surget Monachorum pestiferum genus.
Qui ridiculas inventiones, et suos
Cucullos, et professionis impiae
Mysteria, sanguini longe doceant meo
Praestare. PAV. Quid ais? Tantum ne impudentiae
Et impietatis hominibus inesse poterit?
CHR. Etiam. Doctore Satana. Pulchre tu Petre
Illos ostendis dicens, yeudodida/skaloi


image: s024

Erunt in vobis, qui introducant haereses
Perditionis, to\n despoth\n a)rnou/menoi
to\n a)gora/sant' au)tou/s. PET. Memini. PAV. Num tam impia
Docentes invenient qui credant? CHR. Maxime.
Num non tuae recordaris sententiae,
A veritate auditum aversuros, et ad
Vanas homines se conversuros fabulas?
Placebunt mendacia, et impostores magis
Quam veraces et sani diligentur, et
Quo perditior quisque, hoc cunctis carior erit.
Mundus vult decipi, illusores diligit,
Nugatoresque omnis pascit pinguissimis.
Aderunt igitur et cuncta implebunt pulpita.
PA. Heu heu, male erit quas plantavimus Ecclesiis,
Nostrique labores sic reddentur irriti.
CHR. Nil certius. PA. Sed tamen Episcopos puto
Sanam doctrinam defensuros fortiter.
Nec tam facile mundi cessuros Principi.
Unde haud dubium ex populo servari plurimos.
Nam quidquid Princeps calliditate diruet,
Per illos mox constantes instaurabitur.
Facile a nocturnis servantur oves bestiis,
Si pastor operam navet sitque pervigil.


image: s025

CHR. Nisi illi primi Paule ad Satanam cesserint.
PAV. Horrendum ais. Tum nil spei esset reliquum.
CHR. Factum docebit paulo post, quam gnaviter
Satanae resistant, quam sint constantes, diu
Noctuque quantum vigilent, quantum gloriae
Mihi dent, et quantum nomen promoveant meum.
PET. Atqui mihi spes est in eo qui praesidet
Romanis, Pammachio, quem industrium ferunt,
Doctum, fortem, atque strenuum laboribus.
CH. Fuit is quidem, ut dicis. Sed per multum interest
An perpetim quis perseveret, qui fuit.
Nam repperisse veritatis tramitem
Magnum est, sed in eo perstitisse iugiter
Maximum, et opera demum commendat omnia.
Pammachius, in quo solo tibi spes est, cave
Externa te decipiat sanctimonia.
Abstrusis nondum cogitationibus
Interes, et cordis arcana haud intelligis.
Is enim prae ceteris mei fastidium
Capit, et doctrinae iam me dium unguem porrigit.
Ultro ad Satanam vult cum symmistis pergere.
PE. Heu quanta de spe decidi. CH. Hic nihil est spei.
Fastum, potentiam, et mundi ambit glorias
Unde et in omnibus adversum mihi ponet gradum


image: s026

Ego pauper vixi, ille erit ditissimus.
Ego salutis viam commonstravi hominibus,
At ille operam dabit, ne quis eam intelligat.
Caras ego mihi animas habui mortalium, et
Ut viverent, morte mea effeci lugubri,
Quas perdidisse summum ille putabit lucrum.
Ego Magistratus omnes atque Caesarem,
Oboedientia observavi debita,
Orbis Monarchas ille et Principes viros
Pedibus premet et indignis tractabit modis.
Ego abiectus discipulorum lavi pedes,
Ille ad pedum haud quosuis admittet oscula.
Ego pacem suasi et promovi maxime,
Ille etiam inter pacificos dissidia seret.
Ego gloriam nomenque fugi regium.
Miris aliorum ille invadet regna artibus.
Meis ego crucem humeris ad mortem pertuli,
Ille sublimis feretur a compluribus.
Ego sanavi, quos nemo sanare poterat,
At perdet ille, quos nemo potest perdere.
Coronam ego capite gestavi spineam,
Ille superbus triplici incedet diademate.
Nudis pedibus ego multum confeci itineris,
At ille auratis ornatus erit calceis.


image: s027

Euangelium docens, peragravi oppida,
Bellator ille armatus cinget milite.
Turbatas pacificavi conscientias,
Ille quietis hostis erit conscientiis.
Meis ego divitiis beavi plurimos,
Regnorum ille omnium loculos exhauriet.
Testamentum quoque quod in cena condidi,
Tantum ne me cum sapiat, vertet perside.
In summa, nihil umquam meo se nomine
Texit, quod sic pugnaret me cum ex diametro.
PE. Horresco (magister) tantum abs te audiens mali
De Pammachio, quem ego putavi fore optimum.
Sed Antichristus (quantum nunc intelligo)
Et recti fideique evadet panoleqri/a.
PAV. Is ne est, qui dudum Iulianum Caesarene
Et una cum illo magnam multitudinem,
Tuis Magister verbis duxit ad fidem?
CH. Rem tangis. PAV. Et tam cito ad aliud mutabitur?
CHR. Humana sic sunt ingenia prona in malum,
Mox ut divina alio gratia discesserit.
PET. Pereat ille, ut meretur cum sodalibus,
Totaque farina haec te experiatur iudicem.
Sed quantum hisce malis constituisti temporis?
CHR. Tempora suis sunt praefinita terminis,


image: s028

Quos te scire nihil opus. suam invenient viam.
Hoc tantum accipe, quod etiam a me dictum est prius,
Propter iustos illi breviabuntur dies.
Meique rursus crescet gloria nominis.
Et ubique regni Euangelium docebitur,
Ut vel pauci a Diabolo retrahant pedes,
Et obstinatis exstet testimonium.
Adventu deinde meo perdentur impii,
Poenasque iniquitatis perpetuas luent.
Interea regnet Satanas cum suis sinam, et
Super omne extollantur quod dicitur Deus.
Praevale at iniquitas, intereat aequitas,
Nulla fidei sit ratio, sana qui docet
Magna approbatione multitudinis
Interficiatur, ut recti ne gry quidem
Supersit, fastus, luxus, mentis caecitas,
Tenebrae, avaritia, regnent, et discordia.
Doctores tantum videant quid populus velit,
Quid quisque audire gaudeat improbus, et quibus
Magnates oblectentur atque Principes.
Perrari sint quibus cordi sit veritas.
PAV. In hoc ergo malorum mare cadere sines
Ecclesias, tuoque sacra nomini?
CHR. Quid ni? Omnis ad purum hoc rerum negotio


image: s029

Probabitur electus denique. Sed ceteri
Ante suis quam mactentur iniquitatibus
Pinguescent, et rerum numerus implebitur.
Sed tu angele acceptis abyssi clavibus
Antiquum cito solvas hostem. Et ut illi locus
Sit amplior ubique imperetque latius,
Dic veritati, ut propere terris abeat, et
Nulla illius regnum turbet molestia.
Fore enim, quum se rebus velit immiscerier,
Praeter statutum tempus, ut plagas ferat,
Aut ovis illi os obturetur putridis.
Proinde si sapit caveat, et in aliud
Mordacia sua verba, tempus differat.

Iulianus, Nestor.

Quid tibi nova religio Nestor placet? NE. Optime.
Gratiam habeo Deo, qui me dignatus est
Ex inferis revocare, inque sui silii
Ex sola gratia ponere consortium.
IV. Recte sentis. Saepe ego me cum considero
In quantis versati fuimus erroribus,
Viventes in summa Dei ignorantia,
Nec id scientes perspicue quod viximus.
Magnum est, dei sic praeveniri gratia,


image: s030

Et tantas res sine magnis scire sumptibus.
Certe omnes Gentes sunt caecae atque perditae,
Quae Christum penitus, adeoque ignorant Deum.
Heu quam mala sunt semper conscientia,
Incertis et doctrinis semper fluctuant.
Quod nunc sentio, postquam tenebris erutus
Prioribus, in Iesum Christum credere
Coepi. Iam tutiora sunt pericula
Omnia, mortis abest terror longe maximus.
Cur anteponam thesauros hisce Arabum? Et ad
Haec universi quid mundi est potentia?
NE. Equidem Caesar, mundana omnia si conferas
Ad cognitionem hanc, vix sunt digna nomine.
Nihil illi deest, qui Christum vere noverit.
IV. Proinde multum prorsus debemus Deo
Eiusque ministris et fidei doctoribus,
Per quos velut e sepulchris tandem emersimus.
Quid censes? NE. Haec mea Caesar est sententia.
Deo quidem, donec hos artus spiritus
Rexerit, agendae grates sunt quam maximae
Tantumque donum perpetuo in animo haere at.
Porro ministris et fidei doctoribus,
Quia nobiscum vivunt et multis indigent,
Quum postulaverint tuleritque occasio,


image: s031

Factis referatur gratia liberalibus.
Ne spiritus quum nobis semina severint,
Ipsi nostris non gaudeant carnalibus.
IV. Placet dictum. Nam quum alias mala, tum maxime
In doctrinis ingratitudo pessima est.
Num ergo quod iussi singulis provinciis,
Et earum ducibus cunctis et rectoribus,
Meo scripsisti literas ex nomine,
Ut Christianis sit pax et securitas,
Possintque conventus agere in ecclesiis,
Et absque omni timore sua tractent sacra?
NE. Factum est, et iam dudum rediere nuntii.
IV. Etiam ne illae sunt expeditae literae
Ut exules quam primum redeant in sua,
Et damnati ad metalla liberi exeant,
Et si quid illis ablatum est, vel vineae,
Vel agri, vel domus, vel pecora, publicis
Protinus id omne restituatur sumptibus?
NE. Nondum ea Caesar conscripta sunt diplomata.
Scribae hactenus impediti bacchanalibus
Nil sani iurarunt se posse scribere. Ut
Scribantur autem quam primum curavero.
IV. Age vade iam, ne protrahas negotium,
Ut plerique solent nesciente Principe.


image: s032

Scribarum segniciem emendes quantum potes,
Ut ad sua semper sint intenti munia.
Illis scriptis ad me redito. Ego hinc eo
Ut visam quid Pammachius agat negotii.

Pammachius, Porphyrius.

Cui haec committam tuto quam velim dari.
Res magna est. Non manebit in cerdonibus
Tonsoribusue, qui rerum pericula
Numquam considerant. Mei similem volo.
At distringor curis perplexusque haesito,
An cogitata procedant feliciter.
Varii et insidi sunt animi mortalium,
Aliorum prosperis obstant successibus.
Aut si nequaquam obstare possunt, invident
Mordentque clanculum, Sibi detractum putant
Secundis quod alii feruntur flatibus.
Sed perfricanda frons est, atque fortiter
Audendum quidquid aggredi decreveris.
Et invidorum sunt spernenda murmura.
Ilia dirumpantur quibus isthaec displicent.
Sed quid ago? Quo feror? Quod primum aut ultimum
Exsequar? An isthaec concedet Rhamnusia?
Eundum est, et quaerendus cui communicem.


image: s033

Sed en Porphyrius recte venit obviam.
Quam pulchre similes semper coniungit Deus.
Non poterat vir melior aut mihi coniunctior
Occurrere, nec cui isthaec credam tutius.
Aggrediar hominem. Quo nunc vadis Porphyri?
POR. Ad te ibam Pammachi pater, visurus, an
Recte valeres. PAM. Recte, ut nunc se res habent.
POR. Quid ergo solito es tristior? Non hic fuit
Ante hac vultus colorque. Certe aut fallor, aut
Non ex sententia vales, aut quippiam
Malorum non communium tibi accidit.
Fortes enim non frustra tristantur. viri.
Quid suspiras? Quin dicis quid nam sit mali?
Equidem consilio te vel opibus iuvero.
Num perniciosa fidei surgunt dogmata?
Aut fratrum aliquis insigne commisit scelus?
PAM. Haec me parum movent, licet sint maxima.
Primum quidem isthaec ante curabam omnia,
Ut plurimas noctes vigil transduxerim.
At nunc laboris plurimum, lucri parum
Inesse sentiens, desino. Maioribus
Operam locare rebus est animus mihi
POR. Id tristis scilicet iam cogitas pater?
PA. Id ipsum. PO. At quibus? aut quomodo assequi potes?


image: s034

PAM. Non cuncta sunt narranda cunctis cordium
Consilia, praesertim in quibus periculum
Consistit aut lucrum. Ne igitur interroges.
POR. Nosti tu quoque tacita consilia, nemini
Communicata, in re difficili maxime,
Saepius esse calamitatis ingentis caput,
Nihil laboro scire, Nil periculi
Ex me tibi erit, tuis nec adversor lucris.
Hercule nullus est, quantum ego reor, cui tutius
Quodcumque est committas, neque etiam qui magis
Tua promovere consilia possit. PAM. Grave est
Dicere, PO. Quid ita? PA. Tute improbabis forsitan
PO. Nihil minus. PA. Sed eamus intro, ne invidus
Aut coryceus aliquis, quae loquar, audiat.
PO. Quidquid novi est, malum tantum ne sit precor.
PAM. Nihil est mali. Ausculta duntaxat ut queas
Intelligere. Te continentis hactenus
Linguae novi, meisque rebus omnibus
Favere. POR. Quid non faveam ego? Sanctissim? [(reading uncertain: Sanctissim.?)]
E pectore haud consilia nisi sanctissima
Prodire possunt. Tu nihil nisi sanctitas.
PAM. Quamque grave est rem tantam manifestare, tum
Quod est periculosum, tum quod pessimi
Haec si scirent, nobis omnibus illuderent,


image: s035

Quia vero etiam in angusto magna res nequit
Concludi, sido et tacituro dicam tibi.
Sperans simul te in eandem posse pertrahi
(Quae multum ex usu sit tuo) sententiam.
Animadvertis enim, Christiana quomodo
Vexetur undique religio, vix ut locus
Sit respirandi. Omnis iam nostro sanguine
Madet tellus. Interitum iam nostrum, mare,
Ignis, fluminaque viderunt. In montibus
Complures delitescunt desertis boni.
Tot sunt hostes, tot persecutores mali,
Nomen qui Christianum exosum habent nimis.
Hinc nos et supplicia manent quam plurima,
Carcer, fames, eculeus, crus et lampades,
Metalla, fervens oleum, et saevae bestiae.
Ut prorsus admirer, quid sibi Christus velit
Rebus tam turbatis. Cur ferat, aut cur suos
A pessimorum non defendat morsibus.
Certe olim populus qui Dei vocatus est
Non tanta pertulit mala, nec tot mortibus
Fuit subiectus, sed vixit suaviter,
Pace et tranquillitate pastus est,
Regnavit, Gentibus et dominatus est foris
Nos vero nihil quam ludibrium et cadavera.


image: s036

Huius dein populi ego Episcopus vocor,
Quapropter ceteris plus petor ab hostibus.
Ut sperant pastore occiso, licentius
In oves miseras grassari posse. Sic ego
Timoribus in perpetuis quottidie obambulo.
Nusquam securus. Vita tenui stamine
Pendent. Quid vero mihi volo? Cur servio
Tam miseram servitutem? Cur obtempero?
Equidem tu praedicabas olim Porphyri,
Secundum qui rationem viveret, bene
Iusteque eum vivere. Nam ratio ad optima
Hortatur. POR. Prorsus. PAM. At quid rationi ma gis
Adversum, qui due magis stultitiae proximum,
Atque scientem ac volentem ultro ruere in necem?
Qui profitentur Christum, quid faciunt minus?
Non paret rationi, qui mala non vitaverit.
Extreme Christum quum omneis homines oderint,
Ratio vult diligi, non odium accersere.
Non ita denique in hanc vitam producti sumus
Statim ut ruamus in mortem, furiis velut
Acti, sed ut seruemus vitam, munere
Dei concessam quei=scumque poterimus modis.
Creatura hoc omnis testatur, serviens
Ad hoc ipsum, parentes, caelum, terra, sol,


image: s037

Ferae, pisces, pecudes, volucres, et quidquid est.
Quae insania est, quum omnia nobis velint bene
Nos ipsos perdere? Eumque sectari, male
Qui periit? periere et symmistae plurimi.
POR. Bene profecto omnia. PA. Quippe illius dogmata
Depugnant cum ratione velut ex diametro,
Cumque omni hominum sensu. Quid enim? Non vindicem?
Dimittam tunicam et pallium? Morem geram
Ad mille passus adigenti? Percussus ut
Percutiar amplius sinam? denique omnibus?
Ego ne inimicos diligam? Aut benefaciam
Odientibus? Aut orem pro persequentibus
Calumniantibusve? Quis unquam talia
Vir prudens faceret? Quid tandem est quod praedicat
Beatos pauperes? opesque spernere.
Et dignitates posthabere praecipit?
Haec mente capti sectentur vilisque plebs,
Egregium quae nil aut excelsum cogitat.
Ast ratione et natura ego praeditus bona
Ducem sequar rationem. POR. Bene facis pater.
Hoc et fortis viri est officium. PAM. Me subtraham
Ab hisce perpetuis mortis terroribus,
Vitae tranquillitatem quaeram scilicet.
POR. Sed quo pacto tandem id poterimus consequi?


image: s038

Quippe et ego res tranquilliores quaerito,
Quas sperabam ex conversione Caesaris.
PAM. Is nostris rebus pulchrum dabit exordium.
Pax nulla est Porphyri Christum sectantibus.
Nulla laborum merces, nulla est securitas.
Ut ipse videre potes. Quare si quaerimus
Res nostras stabilire, et dignis honoribus
Frui, Christum cum doctrina sua ceteris
Et infimae sortis linquamus hominibus,
Nos ipsi mundi serviamus Principi.
POR. Dispeream, si non hoc consilium est optimum,
Nec umquam vidi melius consilium dari.
PAM. Is, si alios nobis haud quaquam pares, suo
Fovet regno, magnisque eos honoribus,
Potentia, divitiis beat et nomine,
Non dubito quin nos sit facturus maximi.
PO. Deum immortalem, haesito quid admirer magis
Fortunam ne, an mortalium prudentiam?
Hercule nulla salus poterit nec felicitas
Deesse, si non consilium defuerit. Hinc
Longe optimus est, cui semper consilium est domi.
PAM. At in Christi sicut vides negotio,
Inopes, afflicti, et numerus duntaxat sumus,
Quos omnium oportuit esse populorum caput.


image: s039

POR. Magnifice sentis, fortuna modo dextera
Aspiret, cunctaque sint e medio obstacula.
PA. Quod Satanas dabit. At quae sunt Christi praemia?
Dabit, quottidie ut verser in periculis,
Quottidiana et conficiar sollicitudine,
Labore quanto potior, tanto abiectior
Ut sim, degamque prorsus hic inglorius.
Egregia eiusmodi sunt Christi praemia.
POR. Recte hoc vel tandem pater intelligis. Haud bene
Vixit, pusilli qui animi nulla posteris
Vitae suae reliquit monumenta, tenebris
Aut deditus ultro, aut impotens emergere,
PAM. Non amplius illa me spe protrahi sinam,
In regeneratione fore laboribus
Nostris mercedem. Nunc ego bonis perfrui,
Et praesentes fructus malo decerpere,
Post mortem incerta quum sit res et pendula.
Ne quis hians privetur simul et praesentibus
Atque futuris, risumque cunctis praebeat.
PO. Et quis scit tandem, an nostra resurgant corpora, aut
Cum reliquis perpetuo pereant animantibus?
Certe nulla hoc poterit ratio concludere,
Eadem numero redire corrupta semel, et
In idem destructam restitui substantiam.


image: s040

PAM. Pulchre dicis. Sed heus te quaeso Porphyri,
Ioco ne an serio mea laudas omnia?
POR. non ferio laudem pater? Quid est magis
Tuo meoque ex usu, quam quod praedicas
Et instituis? Quin etiam omnibus Ecclesiis
Ornamentum decusque haud vulgare adferet.
Tantum ut coepisti perge fortiter aggredi.
Non poteris errare, neque vel hoc delinquere.
Fas omne nefasque, et legum in mundo quidquid est,
In pectoris tui versatur scrinio.
Ut omnium tibi cedat merito auctoritas
Si quando homines (ut sunt complures improbi
Quos haeretica movet et agitat insania)
Facta tua reprehendere vellent, quae a spiritu
Longe altiori proficiscentur, quam queant
Terrestria capere ingenia mortalium.
Quare age, magnum tibi me adiutorem possides.
PAM. Si quidem istuc diceres ex animo Porphyri.
POR. Dispeream, si non vera et ex animo loquor.
PA. Animum auges. Iam nunc mea quae sit sententia
Palam ita humi serpere, nec nomen Episcopi
Sine magnis arridet cognosces, et quid te facere velim.
Non placet reditibus, Unde me
Humo tollere constitui, quocumque poterit


image: s041

Modo, et ad id conari, quo praeferar omnibus
Qui in mundo sunt Episcopis, et maxima
Auri argentique vis congesta suppetat.
Deinde et regia cognoscere negotia,
Omnesque subiectos habere Principes,
Magnificum et dulce erit, ut timear ab omnibus,
Nullusque diu mihi aude at resistere.
In his operam mihi tuam naves Porphyri.
Rationem quaeras, Scripturasque contrahas
Ut confieri possint, ne plebis intelligat
Favore mundi concinnata Principis.
Christus enim in his linquendus est conatibus,
(Ut dictum est) interim tamen Christi volo
Sectator dici et haberi longe maximus.
POR. Ardua quidem sunt quae instituis, tuae tamen
Nil arduum dici debet prudentiae.
Facile assequere. Non deerit ratio, neque
Scripturarum refragabitur auctoritas,
Praesertim si illas paululum contorseris,
Solumque te verum dixeris interpretem.
PAM. Recte, ita vivam, mones. Ius omne scilicet
Scripturas exponendi praesumam mihi.
Ut omnis ex ore meo manet concio.
POr. Id per quam utile futurum est. Si quis quippiam


image: s042

In te iaculari ausus fuerit indignius.
In inferos ut haereticum submergito.
PAM. Oportebit prorsus. Sed metuo Caesarem,
Ne non sinat ad id ascendere fastigii.
POR. Quem metuis? Caesarem? Nemo metuendus est.
Sed contemnendum quidquid est potentiae.
Neophyto Caesari nullo negotio
Potest imponi, nobis a Doctoribus.
Aut si omnino molestus esse caeperit [(reading uncertain: coeperit?)] ,
Ad inferos triplici trudatur fulmine.
Regnum eius subneruetur et deponitor.
Invenies alium regnandi libidine
Tumidum, qui tibi sit concessurus omnia.
PAM. Divinum et efficax consilium Porphyri,
Nunc nihil est scrupuli. Res ipsa cetera
Docebit, et quottidiano usu doctior
Fiam. PO. Haud dubium, usus suppeditabit plurima.
PAM. Cur ergo non mox supplicatum pergimus
Ad Satanam, eiusque postulamus gratiam?
POR. Ubi vis, nihil moror. Inter eundum latius
De rebus his, ut dignum est, commentabimur.

Porphyrius. Pammachius, Iulianus.


image: s043

Sed quid ais? Num ipsum convenire possumus
Satanam? aut ad illius eundum est vicarium?
PA. Ad illum ipsum. Quippe solutum arbitror, ut mihi
Exploranti annos tradidere calculi.
Sed in ipso apparebit an ita sit collegio.
IV. Templum ob seratum mirumque est silentium.
Forsan domi est, et instat lectionibus.
POR. Hem Caesar obviam, Te quaerit Pammachi.
PA. Videtur, sic huc recta gressum dirigit.
POR. Si placet, illius oblique tentemus animum,
An quae de crevisti concedat omnia.
Si difficilis fuerit, eam mox pergito
Quam monstravi viam, tum ultro aderit supplicans.
PA. Suades probe. Tuis nunc utere artibus,
IV. Eccum a domo venit cum Porphyrio. Bene est.
PA. Salve Imperator, Mene quaeris? IV. Te pater.
PA. Quid est novi? IV. Nihil equidem. Pacem tibi
Tuisque in omnibus datam provinciis
Dicere volebam. Iam potestis liberos
Ubique habere conventus, et omnia
Interrite vestra peragere mysteria.
PAM. Bona nuntias, quae tamen ab aliis antea
Audivi, at te referente certiora sunt.
IV. Sic ego me erga vos gratum volui ostendere.


image: s044

PAM. Laudo. IV. Reducentur quam primum etiam exules
Et ablata illis restituentur omnia.
PAM. Pie facis, et ut Christiano convenit.
IV. Nonne satis me fecisse putas? PO. Pro exordio
Quidem imperator non nihil est, sed conferes
Quottidie si sapis maiora, ut gratior
Semper silius appareas Ecclesiae
IV. Adnitar sedulo ne ingratus criminer.
Dicite duntaxat si quid vultis, in quibus
Mea vobis ferre opem poterit clementia.
(Salva regni maiestate tamen) omnia
Patres mei feretis liberaliter,
POR. Laudanda sunt haec verba, sed facta amplius.
IV. Quae verbis dico, factis quoque probavero.
Est ne aliquid quo indiges pater? PO. Etiam rogas?
Permulta sunt. Sed hic perpaucis hactenus
Contentus esse didicit, nec frequentibus
Voluit precibus molestus esse Regibus.
Sperans ipsos disposituros optime
Etiam ultro, quidquid postulat necessitas.
IV. Data pace et tranquillitate liberis.
Et libertate damnatis, quid amplius
Vobis victu provisis atque vestibus
Desit, nisi dixeritis, quo pacto intelligam?


image: s045

Dic Pammachi. PAM. Quid dicam Caesar nescio,
Non quaero grandia, vita instructus paupere.
Nec occurrit quid primum aut ultimum petam.
PO. Ut dixi, hic homo simplex est, et quam dominii
Pecuniaeve, literarum est avidior.
Vos ipsos esset cogitare iustius
Quibus in rebus iuvandae sint Ecclesiae.
Et quae praemia reddenda sint Doctoribus.
IV. Multae sunt cogitationes Caesaris,
Nec solus tamen omnia potest et singula
Pro conditione et dignitate debita,
Aut cogitare aut commode componere.
Unde ministris opus est et suggestoribus.
Tu suggere Porphyri, quid concedam amplius.
Nam te haud reor ita inexpertum esse aut simplicem
Ut nescias, quid vobis atque Ecclesiis
Conveniat, et quibus concessis maxime
Triumphetis. Ego in id incumbam perfortiter
Ne ingratitudinis succumbam crimino.
POR. Si vis Pater dicam, et compendio quidem.
PA. Dicito. PO. Primum Caesar post concessa hoc dari
Omnes ubique efflagitant Ecclesiae, ut
Immunes sint et a liturgiis vacent.
IV. Quos nominas Ecclesiarum nomine?


image: s046

Populum ne, an Doctores omnis et Episcopos?
POR. Episcopos inquam et Doctores ple bis, et
Quicumque clericorum splendent nomine.
IV. Illis facile potest concedi immunitas,
Etiam si rebus detrahatur publicis.
POR. Deinde Episcopatus omnes maximis
Ornes opibus, et Principum substantia.
IV. Ah quid ais Porphyri? Ego vobis concessero
Quod ad victum satis est. Et si haec quae contuli
Non sufficiunt, addam maiora Porphyri.
Ad quid vobis tantas opes Doctoribus
Quaeritis, ut vel magnos aequetis Principes?
Plurima magnis (ut scis) insunt mala opibus, et
Illis raro bene uti norunt pauperes.
An dimissa doctrina et codicibus Sacris,
Litibus, equis, iudiciis atque fastui
Operam dabitis? Non sunt haec vobis (credite)
Utilia, nec patrem talia puto quaerere.
PA. Cur non quaeram? Nemo divitias iustius
Aut quaerit aut possidet, atque hi qui alios docent.
IV. Novum dogma tot usque ignoratum saeculis.
POR. Quae dico (si me audis) dare non gravabere.
IV. Deliberabo Porphyri in re tam ardua
Nec quid sine meorum consensu Principum.


image: s047

Vobis dedero, quod auferendum sit aliis.
POR. Et omnes quum sic sint donati Episcopi.
Romanus longe opibus anteeat ceteros.
Splendoreque vincat omnis et potentia.
Posside at Romam et universam Tusciam,
Et Episcopatus omnis illi serviant.
Ex omni imperio converrat pecuniam, et
In cunctis sua negotia agat provinciis
Tuo iussu, nec sit qui contra tussiat.
Doctores sic Ecclesiasque promove,
Ecclesiae ut dignus dicaris silius.
IV. Iocaris Porphyri, nec talia quaeritis.
Dic serio, in quibus vos ornem rebus, ut
Doctrinae nulla prodeant obstacula.
PAM. Quid semper mentionem doctrinae facis
Doctrinae tum demum accesserit auctoritas,
Cum nos sublimes et praelatos omnibus
Conspexerint homines. Tum non (ut hactenus)
Docentes nos irriserint, neque manibus
Auriculas asini finxerint, sed cernui et
A longe doctrinam nostram susceperint.
PO. Sic est. Quapropter haud ioco isthuc quaerimus
IV. Serio igitur? POR. Prorsus. IV. Revocate patres mei animum,


image: s048

Nec vestrae huc cogitationes incidant.
Maiora quaeritis, quam Episcopos decet.
Episcopi doceant, et verbo Ecclesiis
Praesint, verbo hortentur, verboque corrigant,
Sanam si quis contra doctrinam vixerit.
Pecunias opesque avari congregent,
Dominentur Principes, Ducesque militent,
Romanis Tusciaeque Caesar imperet.
Sic ordini quisque suo fecerit satis.
POR. Ho ho, etiam nos docturus Caesar advenis?
An nos doctores esse ignoras, tam tuos.
Quam Christianorum omnium? Nos audias,
Nobis obtemperes, si Christum diligis.
A nobis disce, quo pacto suo ordini
Quisque satis faciat. Non exoriare denuo,
Qui nobis praecepta det aut quidquam corrigat.
PA. Recte. IV. Satis superbe adversus Caesarem.
Si non vestrae essem fidei haud sic contemneres.
Scio vos esse Doctores, quos audiam
Si sana docueritis, secus si morbida.
Nulla ei)s a)/peiron ligat oboedientia.
Achillis audi Porphyri sententiam
kai\ toi=s a)trei/dais h)\n men h(gw=ntai kalw=s
peiso/meq', o(tun de\ mh\ kalw=s, ou) peiso/meqa. [Note: Euripid. in Iphigenia in Aulide.]


image: s049

Huius et ego sum (ne quid erres) sententiae.
POR. Is scilicet tu es, qui doctrinam iudicet
An sana aut morbida sit? IV. Non ego (bone) sed sacrae
Ostendent literae sanum atque morbidum.
POR. Et eas tu intelligis? Mox te, quantum quidem
Video, damnabili inquinabis haere si
Volens Scripturas aliter intelligere, quam a
Sacra Romana permittitur Ecclesia.
IV. Tu homo fere mihi stomachum moves. Tibi sua deo
Linguae imperes tuae, nec ita clementia
Abutaris mea atque mansuetudine.
Dic mihi Pater, quae postulat hic, num postulat
Tuo ex animo? PA. Sic iussi. IV. Iussisti? O Deum
Immortalem, Romam Tuscosque postulas,
Cur non etiam imperium omne postulas simul?
PAM. Et id meum erit, a me instituentur Caesares,
Ex pectoris omnes emanabunt scrinio.
IV. Quod scrinium mihi narras? PA. Nempe illud, ex
Quo cordis sancta prodeunt mysteria.
IV. Et ex illo instituentur (inquis) Caesares?
PA. Prorsus ut ut libuerit, IV. Te quaeso pammachi
Conatus istos et studia deponito.
Te digna postules, benevolum me tibi
Experiere, neque tuas aversabor preces.


image: s050

Ornare volo Doctores et Episcopos,
Sed ita tamen, ne me pessumdent, aut super
Me ascendant, et regni teneant fastigium.
Quis Deus hoc tibi suggessit, ut tam incongrua,
Absurda et inaudita hactenus, proponeres?
Quis Caesar rexve est tibi concessurus sua?
Largitur prudens quisque, ne ipse postea
Ege at, et mendicus aliorum adeat fores.
PO. Nobis eundum est Pater. Hic nil tibi (ut audio)
Concedet dignitatis aut potentiae.
IV. Rem tangis, nec opus est. Hoc mihi dicas velim, an
Petrus et quotquot fuerunt ante te Episcopi,
In hoc umquam proruperint superbiae,
Ut et Tuscis et Romanis dominarier
Vellent aut conarentur? An Episcopis
Se cunctis praetulerint? An opibus studuerint?
An se Caesareis miscuerint negotiis?
PAM. Fatui fuerunt ante cessores mei,
Nec sacros studiose evolverunt codices.
Unde pusillanimitate ducti et inertia,
Doctorum non intellexerunt munia,
Nec ad magnas res nisi sunt ascendere,
Ad quod tamen Euangelium hortatur. At mihi
Nil crassa eorum praeiudicat inscicia.


image: s051

IV. Quod illi in Euangeliis tot iam saeculis
Non reppererunt, vos ipsis cornicibus
Oculatiores tandem effoditis? Quis hominum
Audivit umquam Euangelium dissolvere
Politias, et adimere regibus imperia? Ubi
Docet ambitionem, avaritiam et superbiam,
Quae vos iam dudum parturire intelligo?
PAM. Non est quod multa de hisce rebus disputes.
Neophytus es, nec res mysticas intelligis.
Si non confers sponte, ast invite conferes.
IV. Coges ergo me? Pa. Prorsus. Iv. Forte exercitu?
PA. Non. IV. Scio, meos captivos duces subditos?
PA. Nequaquam. IV. Exures forsitan provincias?
Pa. Neque hoc. IV. Quib. ergo me expugnabis machinis?
PA. Paulo post curiae Romanae practicam
Persenties, quam omnes timebunt Principes.
IV. Pereat male, quae imperium turbarit practica,
Adeo ne omnis religionis feruor tibi
Excussus est, et prior interiit tam cito
Probitas, ut facias male qui tibi faciunt bene?
PO. Miseret tui me, qui patri haud obtemperes
Eumque his dictis facias inimicum tibi.
IV. Tua cesset miseratio. An in hoc vos audiam?
Quis non videt vos desipere praeter modum?


image: s052

Proferte Practicam cunctasque machinas,
Nec tamen imperium Episcopis concessero.
PAM. Videbimus quid facto opus sit postea.
IV. Videte. Nil me vestrae perterrent minae.
Et nisi meliora ceperitis consilia, mox
Exercitu huic posuero maliciae modum.
POR. Eamus pater, haud prodest haec contentio.
PA. Crede mihi Caesar, si vixero. IV. Non me minis
Vinces. Abito et pereas male, PA. Tu pessime.
Sed heus, legiones quas potes huc adducito.

Iulianus.

Nisi me fallit animus, magnum isti homines dabunt
Malum. Quid enim ultra sperem, quando Episcopiet
Doctores tam perversa cogitant? Quis est
Qui non hinc fidei calamitatem surgere
Existimet? Aperte dicam quod sentio.
Non a Deo isthaec consilia profecta sunt.
Nec Episcopi conatibus his Christi viam
Aut quaerunt aut inveniunt. Quin potius mali
Mendaciorumque pater isthaec suggerit,
Ad eumque cogitata tendunt omnia.
Et mirum fuerit, si non hoc ipso itinere
Ut oestro exagitati ad Satanam perrexerint.


image: s053

Adeo nullis ab incepto sermonibus
Divelli possunt, Et nobis tam incongrua
Negantibus (ut imperii maneat dignitas)
Tragicum quiddam minantur. Tantum audaciae
Doctores incessit nec non Episcopos,
Adversum Caesares ut contendant minis.
Armis possem quidem his minis ire obviam.
Sed Episcopos laedere videtur impium.
Verum ego tantum ex illorum verbis colligo,
Si possent quod ego, nequaquam mihi parcerent.
Heu quid futurum est, si de orum quispiam
Illorum consilia promove at prospere?
In cunctis primum oves errabunt montibus,
Sedebunt otiose pastores domi.
Ludent, bibent, habebunt curam abdominis,
Ut nil malorum de pulvinis excitet.
Etiam si deglubantur oves, quam vis fame
Pereant, aut in mortiferis degant pascuis,
Illis supinis collibebit stertere.
Ridebunt, si quam devorari viderint.
Et ex earum interitu quaestum colligent.
Sic tunc ferentur res. Sed utinam mentiar,
Et doctores sua haec consilia corrigant.
Suis contenti sint nec maiora ambiant.


image: s054

Instent doctrinis, et curent Ecclesias,
Sed obstinatio haec vix cuiquam cesserit.
Et corrugata frons, et quassatum caput,
Oculi ardentes toruique, vultus pallidus,
Effrenis et praeceps lingua, labia tremula,
Vix hercle quidquam prae se ferre solent boni.
Heu pax quam bona mortalibus es possessio,
Si firmis modo te ferre possint tibiis.
Quippe (ut proverbium est) felicia [(reading uncertain: felicia?)] tempora
Successusque bonos, haud quivis ferunt pedes.
Multi rebus in adversis se gerunt probe,
Qui in pace plerumque applicant sceleri manus.
Situ ut metalla contrahunt rubiginem,
Sic, ni subinde agitetur, integritas perit.
Nam quamvis persecutiones Gentium
Ecclesias afflixerint gravissime,
Effecere tamen, ut maior constantia,
Pietas, probitasque fuerit in credentibus.
Ati ista pax quam Christianus contuli,
Multum (ut conicio) Christianis adferet
Mali, ut avaritia flagrent, ut socordia
Tacti suorum obliviscantur munerum, ut
Superbia, ambitione, et mundi gloria
Tumeant, ut inflentur, dominandique scabie


image: s055

Mirum in modum agitentur. Non huc opus
Remota adducere exempla, vel Episcopi
Petita, dictis suffragantur cominus.
O quoties nos fallimur homines, et irritas
Sententias dicimus, abstrusos cordium
Ignorantes motus. Quis umquam Episcopos
Doctoresque putasset conari talia?
Verum esse sentio quod loquuntur rustici,
Quo sanctior quis, hoc est impius magis.
Nec delictis docti communibus student.
Quippe et Satanas artifices eligere solet
Haud imperitos rerum, sed doctissimos.
Sed quid cesso ire domum? ut haec Nestori meo
Communicem, et discam, quo pacto horum minae, aut
Spernendae sint, aut propulsandae fortiter.

Porphyrius, Pammachius.

Enimvero Pater, iratum tu Caesarem
Liquisti. Nonne vides quantum deliberet?
Quam spargat huc illucque manus, quam iactitet
Caput? PA. Video, et pro verbis duntaxat. Quid est
Deinde facturus, quum facta senserit?
POR. Excruciabit sese mirabiliter, scio.


image: s056

PA. Bene habet. Docendus est, quam sint Episcopi et
Doctores omnes digniores Caesare.
Iam tibi mox impetrata Satanae gratia
Illud negotii do, ut omnes subditos
Ab illius solvas oboedientia.
POR. Satis quo pacto id fieri possit calleo.
Agno tibi mitiorem dedero Caesarem,
Vide bis ipse et practicam mirabere.
PAM. Eiusmodi in illo exempla, Porphyri, edito,
Ne quis posthac me cum audeat contendere.
POR. Oh nil opus est iussu, confectum credito.
PAM. Et ut cunctis nostris fave at conatibus
Gladio utatur nostra solum ex sententia, et
Sua omni nobis serviat potentia.
POR. Incumbam, nec quidquam diffido confore.
PA. Tum rerum si illum habemus fautorem omnium
Ac promotorem, ceterorum opponere
Se audebit nemo, Ab omnibus laudabimur.
PO. Pulcherrime. PA. Sed hoc curandum ante omnia,
Seruire nos Satanae nullus ut intelligat.
POR. Christo duntaxat serviemus nomine,
At facta Satanae ex officinis prodeant.
Quae Christiano sunt tegenda pallio,
Ut imperitis imponatur callide.


image: s057

PA. Bene consulis. Imposturis opus est maximis,
Ne populus abominetur nos atque fugiat.
Nec enim tales umquam ferent Episcopos,
Qui Satanae serviant, si cognoscant modo.
Hoc antevenire convenit periculum,
Ne descendamus, dum volumus ascendere.
POR. Nulla Satanae siet mentio, sed vel Dei,
Vel Christi cuncta sunt fucanda nomine.
PA. Scite. PO. Illud populus suscipiet, vertens bene
Quae egerimus omnia. PA. Pulchre. PO. Scripturis quoque
Res defendemus nostras quam fortissime.
Nil de sanctissimis ut cogitent mali.
PA. Laudo. PO. Nos interim cutem curabimus,
Statuemus, ordinabimus, mandabimus,
Quae faciant in rem nostram, Pammachi pater.
PA. Hoc unum restat, haec consilia ut sunt bona,
Ita quam primum sunt perficienda Porphyri. PO. Hem
Quid currenti addis calcaria? PA. Tu promove
Ac commenda me Satanae. Virtutes meas
Narra. Magna tibi habebitur a me gratia.
Apud me primus eris. PO. Bene ego prote loquar.


image: s058

ACTUS SECUNDUS.

Satanas, Veritas, Parrhesia.

Quod mundo et impiis felix faustumque sit,
Adsum profectus e profundis manibus,
Gravibus post annos mille solutus vinculis.
Certe diu de sideratum me scio.
Non cuncta possunt conficere vicarii.
Non tantae sunt auctoritatis, nec eadem
A subditis solet impendi reverentia.
Plus irati valet conspectus Principis,
Quam armati sexcentae vicarii minae.
Idem etiam permultum placatus promovet.
Serenum gaudent intueri Principem
Et serui et subditi, quos nulla criminis
Tecta aut aperta vexat conscientia.
Isthaec apud probos sunt vera Principes,
Apud improbos magni fiunt deterrimi,
Qui etiam in regno primas ubique tenent meo.
Illis ego hodie apparebo optatissimus.
Cui nec viso quidem iam serviunt diu.
Sed ubi primum meos quaeram vicarios?
Quid agant miror, quod non ut semper hactenus
Quottidiana ad me regni gesta perferunt.


image: s059

VE. Quandoquidem isthuc Christo placet Parrhesia,
Collectis spelaea subeamus sarcinis,
Quoad melior spiraverit aura. Nil moror.
Regnet Satanas late in suum ipsius malum.
Fortasse olim rursus desiderabimur.
PAr. Nisi prorsus res Deus humanas sternere velit.
VE. Tolle haec et sequere. Sed video ne Satanam? PA. Is est.
Ut exsultans ingreditur, et solus quidem.
VE. Nescio. Cedamus illi paululum e via.
Nec tam furio sis obsistamus motibus.
Silentio praetereamus. Sa., Sed Veritas
Ante omnes. At me orum cerno neminem.
Ho veritas, alio nunc migras forsitan?
VE. Nil respondeas. SA. Recte isthuc cogitas.
Quid enim tu hic facias, me imperante cum meis,
Ubi etiam si quid dixeris rectissime
Obtemperat nemo? PAR. Haud propter te pessime
Abimus, sed Christi paremus iussui.
VE. Tace. PAr. Ingredere, farci mumdum mendaciis.
SA. Id siet, etiam si tu minime iusseris.
PAR. Diu desideratus es a perditis.
VE. Tace obsecro. SA. Scio. Ulnis excipiar obviis.
PAR. Cur non te comitantur proceduntve obviam?
SA. Sunt occupati, meque venire nesciunt.


image: s060

VE. Quid multa loqueris? Sequere huc. PAR. Aliquando simul
Poenas dabitis. SA. Id perlongum est. Nos interim
Pro libero nostro vivemus arbitrio.
Abite, Nil prodestis hic, nec filiae
Alterius apud me umquam ferentur saeculi.

Dromo, Satanas.

Vicariis magna hercle sunt negotia
Hodie, ut non possint convenire Principem.
Nec res adeo bene gesta est, ut properent. Mihi
Ut perferam de dere, quum nil sit lucri.
At ubi bene geritur, tum currunt percite,
Alius alium antevenire cupiens pro lucro.
Bona numquam ad me devolvitur provincia.
Sed quando omnes timent, tum ego extrudor miser.
Verum ne vapulem currendum est. SA. Sed Dromo.
Hem Dromo. Quo curris Dromo? Mane mane Dromo.
DRO. Quis me vocat? SA. Huc ad me aio, quam primum redi.
DRO. At at Princeps est. Certe rupit vincula,
Captivitatem tam infinitam non ferens.
Te salvum eliberatum Princeps gaudeo.


image: s061

SA. Credo. Quo curre bas nunc? DRO. Ad te. SA. Salvane
Sunt omnia? DRO. Non prorsus. SA. Quid ais? Non ? Ubi manent
Vicarii, quod eorum nullum conspicor?
Nec quisque hodie ad me descendit? DR. Se maximis
Teneri aiebant rebus, nec latum pedem
Terris abscedere posse sine periculo.
Quamobrem me ad te destinarunt nuntium.
SA. Quid nuntias ergo? DRO. Regni omnia habent bene,
Nisi. SA. Nisi? Quid illud est? DRO. Quod quidam Episcopus
A regni societate avulsit Caesarem.
SA. Hem Caesarem? Et id neglexerunt vicarii?
DRO. Quo pacto factum sit nescio, non adfui.
Ex ipsis melius audies. SA. Mox igitur huc
Ad me illos convoca. Quid stas? Vola ocius.
O perfidiam, socordiam et oscitantiam [(reading uncertain: o scitantiam?)] ,
Non curant, non resistunt, non pro viribus
Absente me regni tractant negotia.
Haud modicum regno meo nocuit captivitas:
Non potui captivus tot par esse populis.
Praesertim nova quum Christi caepit crescere


image: s062

Fides. Iam oportuisset esse in Affrica,
Nunc in Asia, iam in Europa. Sunt regna, sunt
In omini regno civitates plurimae.
Quas visitare quottidie, non unius
Vel vigilantissimi est labor. Quare Duces
Absentisque mei constitui vicarios,
Quibus universas res credidi et exercitum.
Qui sibi deinde procrearunt plurimos
Tribunos ac centuriones, qui non minus
Etiam ipsi servos, vulgus innumerabile
Iam possident, ut spes me haberet optima,
Haud secus a tot res omnis procurarier,
Ac si ipse semper essem praesentissimus
Sed quod dicunt verum est. Quo plures quippiam
Curant, eo curatur negligentius.
Et si dormiturit Princeps, iam stertere
Incipiunt praefecti, et sopor occupat duces.
Mane nisi primo rector surgat aedium,
Parum oscitantes promovebunt servuli.
Hac, si licuisset, essem usus prudentia,
Nec res meas commisissem vicariis,
Nec regni veniens vastitatem cernerem.
Veniant. Omnem hanc vomam in eos aegritudinem.


image: s063

Planus, Stasiades, Chremius, Satanas.

Quid isthaec quaerimus? quasi non tempus siet
Eum post annos mille reddi liberum?
Eamus potius, ne ignis igni addatur, et
Irritata nimis noceat iracundia.
ST. Recte inquis. Verbis est placandus mollibus.
Non tarditate nostra, aut contumacia
Exasperandus. PLA. Adsumus Princeps, tibi
Adventum in primis gratulantes prosperum.
Deinde etiam audituri, quidnam nos velis.
SA. Mittamus nunc alia. Quod me movet loquar.
Quid tandem est o Duces? Aut cur permittitis,
Ut negligentia (dicam) aut socordia
Populus desciscat vestra? Vestras hercule
Iam prorsus virtutes desidero. Parum
Aberat, omnes ut ad nos vertissent pedem,
Tot poenis, tot periculis, tot mortibus
Acti, qui soli nobis sunt contrarii,
At res per vos sursum ac de orsum vertitur.
Aequum ne est, me diu noctuque sedulo
Instigando, monendo, terrendo quoque,
Manibus, pedibusque, et mille calliditatibus,


image: s064

Quanta harum vincto potuit adesse copia,
Imperii nostri promovisse commoda,
Vos interim altum stertere? Proh pudor. Duces
Quos primos actores rerum esse convenit,
Recondunt otiosas in sinum manus.
Condingna an vobis non possum persolvere
Praemia? an ita hactenus de vobis meritus? Aut
Eam tandem vos gratiam rependitis?
PLA. O Princeps mundi atque Monarcha potentissime,
Quid nos serui tui curavimus minus?
SA. Rogas? Qui talem nuper hominem amisimus
Ignavia vestra? Fautorem aequissimum
Simul et propugnatorem strenuum imperi?
Aliorum utinam decem periissent milia,
Atque hic unus vir (heu) regni nostri anchora.
Num propterea vos constitui vicarios,
Ut ea quae nullius sunt pretii, callide
Custodiatis, et perdatis optima?
PLA. Non maceres te mundi Princeps optime,
Nostrarum haud erat illum tenere virium.
SA. Quid audio? Ubi igitur artes vestrae pristinae?
An ea dediscitis sola, in quibus est lucrum? Et
In quibus omnia regni consistunt commoda?
Non post tot annos exeunti carcerem,


image: s065

Iucundum isthuc primum expedistis nuntium.
In mille annis nihil factum est indignius.
Audivi multa haud admo dum ex sententia,
Tuli. Sed gravius est hoc quam ut ferri queat.
O interitus regni, rerumque vastitas.
Vir ille Christianos, hostes maxime
Infestos nobis, debellabat fortiter.
Nos venerabatur, nos colebat hostiis,
Adversis invocabat nos et prosperis.
Quae nolebamus per nos exsequi, impiger
Currebat ultro. Vel solo hoc laudabilis
Facto, quod antesignanum Christi, virum
Fortem Paulum, haud contemnendum adversarium,
Qui multas depraedatus est provincias,
Complures Regi adducens milites suo,
Prostravit. Nunc et ipse negligentia
Seductus est vestra. PLA. Seduxit Episcopus
a)katablh/tw| lo/gw|. SA. Resistendum fuit
Vel mille technis. PLA. Equidem, Princeps optime,
Quantum in nobis fuit nil omissum scio.
Nam verba sumus interpretati pessime.
Et regnum et dignitates inculcavimus.
Largis praeterea est invitatus praemiis
Animum erga nos conservaret ut immobilem.


image: s066

Sed vicit fortior, vicit potentior,
Hanc diruptis feram eripuit e cassibus.
SA. Parum profecto vobis est negotii
Cum subiectis et sponte servientibus,
Ut universis hostes possint copiis
Terreri, et integro vexari exercitu.
Violentis ut cedant impressionibus.
STA. Faciemus Princeps, ut iubes, ac fecimus.
SA. Fecistis? Heu heu quanta de spe decidi.
Qui Christi nomen exstingui speraverim,
Per vos ita versipelles et doctissimos
Posse, nec (ut nuntiastis) aberat plurimum,
At nunc repullulat surgitque fortiter.
(Quod male vertat) Per hoc regni sceptrum, per et
Caput hoc sacrum, quantum fuerit potentiae,
Quantum roboris altissimarum virium,
Et Christum omnesque Christianos persequar.
Illorum me usque ingurgitabo sanguine.
Donec nemo sit qui aude at resistere,
Vel solus, si vobis grave est aut displicet.
PLa. Non hercle, Princeps maxime, bonorum dator,
Praestabimus quod in nobis est strenue.
SA. Ad hoc vel ius iurandum a vobis praestitum
Commoveat, et pudor, et mei reverentia.


image: s067

Per hanc ante datam vobis oro dexteram,
Vigilate, circumite, fatagite, quaerite,
Resistite, ac pecuniis corrumpite,
Persequimini, Satanaque dignos Principe
Vos gerite. PLA. Fiet. SA. Quae nam hodie negotia
Tractastis? Tu Plane quid? PLA. Ego equidem iam diu
Sudavi in hoc (regno nostro utilissimum
Sciens) ut inter Christianos haeresim
Sererem quam maximam. Sudavi plurimum,
Perfeci hodie. Iam mista videres omnia,
Dubitant, de cernunt, persequuntur invicem,
Fugant, occidunt, sua defendunt maxime,
Plaerique novis gaudent, antiqua deserunt
Quaecumque ab Apostolis feruntur tradita.
Magistri ple bis et qui sunt doctissimi,
Prae sana doctrina amplectuntur haeresim.
At contra increduli rident suaviter,
Abominantur Christum, et respuunt fidem,
Tam variis quae laceratur opinionibus.
Nec melius cos putavi posse vincere,
Quam si inter sese plurimum dissentiant.
Sic res, quantum ad nos, bene habet. SA. Euge, prospere
Successit, quod habeo mercedem dabo maximam.


image: s068

Quid tu vero Stasiades? Equidem et tu soles
Facinora perpetrare quam fortissima.
STA. Ego, Princeps, hodie surgendo lentius
Gressumque promovendo tardius, parum
Peregi. SA. Quid? (malum) Hoc ipsum est quod conqueror,
Vos lentulos esse atque tardiusculos.
Sed effare quid egeris. STA. In urbem maximam
Circa nonam veniens, populares convoco,
Quid (inquam) o socii, tam grave suffertis iugum?
An non parentes vos genuere liberos?
Cur ergo servitis? Cur suppeditamini?
An non est vestra civitas? et flumina
Sunt vestra, viaeque. Quid ergo vectigalia,
Census, tributa, exactionesque spoliant
Substantiam vitamque vestram? An hoc leve
(O cives) libertate privari et bonis
Simul? Diurnis quidquid vos laboribus
Sudoribusque perpetuis acquiritis,
Vel una isthuc consumunt cena Principes
Magistratusque vestri dhmobo/roi. Interim
Vos longe victu vivitis miserrimo.
Copia utinam panis vel furfuracei
Famem expleret vestram, sitimque aqua frigida.
Quottidianis at illi semper diffluunt


image: s069

Adnauseam usque voluptatibus, e reculis
Vestris coemptis. Licet et stertere pinguibus,
Et pedere otiosis. Satius bestias
Esse, atque sic vivere, ut aliquis laboribus
Marcescat propriis, ceteri alienis cutem
Feliciter curent. Quin tandem surgitis,
Libertatemque pristinam capessitis
O cives? Ubi virilia vestra pectora,
Paternaque virtus? An libertatem a Deo
Datam, a mortalibus tolli patiemini?
An nescitis, quantum libertas sit bonum?
En magna vestrum multitudo est. Hercule
Iniquum et paenitendum, a paucioribus
In servitutem redigi. Vobis arma sunt
Viresque ingenuae, illis mollicies officit
Viresque effeminatae, et insuetae manus
Armorum. Vos bonam, illi causam pessimam
Habent, cui et caelestes adversarier
Vobisque suppetias ferre est certissimum.
Nonne ante vos tulere Atheniensibus,
Romanis, Lacedemoniis et compluribus
Aliis? Quod si vobis ipsi defueritis
Nunc, quum tale nihil suspicantur, postea
Quum angustiati, afflicti, oppressi, perditi,


image: s070

Et servitute, et gravibus denique oneribus,
Flentes clamaveritis, adiuturos Deos
Nolite sperare. Neque enim illos audiunt
Qui negligenter ipsi et male tractant sua.
Hoc iam iam a vobis coniuges et liberi
Vestri, magnis requirunt vocibus, quibus
Aut libertatem pepereritis dulcissimam, aut
In servitutem tradideritis perpetim.
His et aliis dictis moti animi civium,
Faces et arma corripiunt. Furoribus
In curiam contendunt. Opulentum domos
Diripiunt, incendunt, Prosternunt obvios
Quosque. Tumultus clamorque ingens vocantium
Ad pileum, expetentiumque Principes
Magistratusque ad poenam. At pars quae sanior
Erat, stare a Magistratibus, occurrere
Sediciosis, cedes orta est miserrima.
His occupatus fui per integrum diem.
SA. Neque prorsus haec abiit sine linea dies,
At Chremi, quae tua fuerunt negotia?
CHR. Meus equidem labor nullo frustra est die,
Quod te Princeps non latet. Omnes pecuniam
Quaerunt ac diligunt. Me faciunt plurimi, et
Gentes et Christiani, quorum plurimos


image: s071

Ditavi hodie, quo Christum iam'curant minus.
Nos venerantur, nos laudant, nobis serviunt.
Quos puto constantiores multo Gentibus
Fore, et iam praeter nomen Christi, nil habent
Tantae quod sit professioni consonum.
SAT. Bene actum. CHRE. Praeterea mea arte, homicidia
Confeci mille, adulteria quingenta, nec
Furtorum aliquis est numerus. Iudicum decem
Corrupi milia. Ducentas quoque virgines
Fefelli, et hastis expugnavi argenteis.
Quid memorem imposturas fraudesque maximas
Negotiatorum? quid scribarum dolos,
Causidicorumque technas ac mendacia
Dicam? Nobilium compilationibus
Rapinisque, laborem commonstravi meum.
Pigros etiam paravi ventres plurimos,
Inertiae atque falsitati deditos.
Falsos Prophetas, nugatores optimos,
Adulatores, asinos, bestias malas.
Spectaculum hercle nobis iucundissimum.
Haec nostra tibi perfecta dedit industria.
SA. Ha ha ha, mirabilis regni nostri artifex.
Dignus profecto apud me qui primus sies.


image: s072

Ita res curate vestras, praemia vos manent
Maxima. Coronas interim hasce sumite.
Plane hanc nigram, Stasiades purpuream cape,
Maculosam Chremi ac pallidam. Ne isthuc quidem
Laboris, mercedem de sideraverit
Condignam. Tantum agite iam diligentius
Ac confortamini, ut pro perdito viro
Maius lucrum succedat. PLA. Res iam vertitur
(Ut spero) in cardine. Nescio quid suspicor.
SA. Non suspecto, sed facto opus est. CH. Id censeo.
PL. Conabimur. SA. Hac tu Plane, illac vos pergite
PLA. Atat, quid hoc rei est? Quid tandem hostes volunt?
SA. Qui hostes? PLA. Viden? SA. Hui tam prope. O audaciam
Insignem. Huccine rerum venimus, ut hostibus
Tam prope veniendi sit libido ac copia?
Manete. Experiar quid ferant negotii.

Porphyrius. Pammachius, Satanas.

Certe solutus est. Nam eum esse opinor in
Cathedra sedentem, saevum, cornutum, hispidum,


image: s073

Vultu tragico, oclis horrendum flammantibus
Atque rotundis, naso aquilino ac nodoso, et ore
Insuete largo, corpore toto aterrimo.
PAM. Rem tangis, is est. POR. proh totus horreo Pammachi.
PAM. Contemnas aspectum, donis egregius est.
Qui duntaxat semel illius aspectum tulit,
Facile vel quottidie feret illum postea.
POR. Sed Pammachi qui sunt coronati? Viden?
PAM. Regni proceres puto. SA. Non tamen vultum hosticum
Prae se ferunt, sed demissos ac supplices
Video, quasi aliquid postulaturi sient.
Sed audiam. PO. Et illi quam similes sunt Principi,
Ex eadem fornace veniunt calcaria.
PAM. Accedamus. PO. Salve Princeps fortissime.
SA. Quid vos hostes apud me? POR. Quid dicam? Metu
Lingua haesitat. Sum acri voce territus. PA. Animo
Fac praesenti sis. POR. Est aliquid servis tuis
Negoti, quod petimus clementer ut audias.
SA. Quid est? POR. Quamvis, Princeps optime, ad hostes grave est
Verba facere, nec non impetrare quippiam
Necessitate coactos, ab eis quos prius


image: s074

Verbis factisque laeseris, difficile, nos
Tamen tua dexteritate ac clementia
Freti, nihil diffidimus, quin supplices
Nos tua respiciat gratia, Experti hactenus
Sumus insuperabilem tuam potentiam,
Atque id nostro damno ac labore maximo.
Vidimus item quam larga tuis des praemia,
Quam splendeant in mundo, quantumque omnibus
Honori sint, divitiarum ac licentiae
Quantum, rebusque quanta sit tranquillitas.
Regnant, triumphant, et sectantur otia,
Quibus est laboris minimum, plurimum lucri.
At nobis isthaec cuncta sunt contraria.
Despectui sumus omnibus, atque nullius
Prorsus numeri. Paupertas in felix premit,
Accusamur, multamur atque cedimur.
Domus, agri, vineae, parentes, liberi, et
Omnia, perpetuis subiacent periculis,
Recteque factis nulla refertur gratia.
Haec sunt brabei=a nostra, neque id iniuria.
Nam quum vivimus in mundo, quae est insania
Tandem, ut mundi nos opponamus Principi?
Equidem observare convenit Domesticos
Domus dominum, atque nequaquam adversarier.


image: s075

Haec cogitasse nos fuisset iustius,
Atque tuae ingenti restitisse potentiae.
Sed quod factum, factum est in ignorantia.
Quapropter nunc veniam precamur supplices.
Ne seruis imputes tuis. Luimus satis,
Ut qui sero sapiunt. Sed nunc consortio
Regnoque tuo ne dedigneris iungere
Precamur, quod colere et augere gnaviter
Pro viribus nostris summis certabimus
Corde, opere, verbo, praesentique industria,
Ne nos in infimis fuisse iudices
Ipse, sed huc usque si vidisti strenuos
Adversum te, nunc pro te strenuos magis
Experiere, ut satrapis queamus omnibus
Si superiores non dici at certe pares.
SA. Fortunati vos, qui tandem resipiscitis
Ultro ante quam omnem in vos de duxi exercitum,
(Quod iam statueram) quo victi, non hoc loco
Res vestrae essent, neque tanti apud me. Numque ego
Cruento marte victos, pono Principes,
(Quamvis in regno patiar) sed qui transeunt
Sponte ad me, quique amicitiam nostram ambiunt,
Priore post tergum relicto Principe,
Hos diligo, his omnem committo exercitum,


image: s076

His communico bona quae mihi sunt omnia,
Honores, divitias, voluptates meas.
Et quamvis nonnulli, defectores male
Suscipiant, aut certe priori principi
Remittant, scilicet quibus haud habent fidem,
Tamen apud me (scio) ubique primas obtinent.
Nec mirari satis possum, quid ceteros
Haec quum videant, detineat, quo minus frui
Amicitia nostra velint, aut vivere
Suaviter exoptent, sed spoliari bonis,
Affligi, persecutionem perpeti
Malint. Patiantur. Nec enim aliter fieri potest,
Ut tam rebelles in regno feram meo.
Vos bene sperate. Amicitia mea nemini
Negata est, nec qui voluit regni particeps
Fieri, frustratus est. Sed cedite dexteras.
Et nomina vestra quae sunt dicite ut sciam.
POR. Pammachius hic, ast ego Porphyrius nuncupor.
SA. Quae sunt artes vestrae? Narrate, ut quid velim
Per vos fieri, possitis cognoscere. Equidem
Tu videris eloquens esse. Ipse si voles
Prudenter ac magnifice regni commoda
Valebis promovere. Sed quis alter est?


image: s077

Episcopo videtur similis. POR. Recte ais.
Maximus est. SAT. Narret ergo prior. POR. Hic iam nihil
Pro se dicere vult quamvis alias eloquens,
(Nam singulari est praeditus modestia)
Ne plus dicat quam possit praestare, aut minus.
SA. Isthic hercule nihil opus est modestia.
Nil refert, dicat quisque quantum collibet
Et quid, nam libertas apud me maxima est.
Et verum dicere extremum est piaculum.
POR. Hic est vir ille, qui regno dudum abstulit
Opimam praedam, nempe Caesarem, potens
In Scripturis, nugis multo potentior,
Avaritia tumens morbo tibi placito, et
Superbia dederit secundas nemini,
Impietate egregius. Audet resistere
Vel ipsi Christo, vel quidquid potentiae
Adversatur tibi tuisque commodis.
Hic vel totam fidem novit subvertere.
Hic mutuis valet odiis connectere
Quidquid in orbe est regum, ducum, atque Principum.
Huic mandes si quid recte curatum velis.
Et ut concludam, virum habes ex sententia.
Haec me iussit loqui, ut se commendem tibi.


image: s078

Ego haud multum differo. SA. Graphicum bercle Porphyri
Narras virum. Et o duces principia habent bene.
Auget fortuna animum, et succedunt omnia.
Quoties enim optavi talis mihi viros
Dari? Adsunt. Scilicet mea clementia
Inducti. Si igitur talis es virtutibus
Tantusque, dispeream si non exercitus
Te tocius iam iam posuero Principem.
Vos igitur Chremi, Plane, Stasiades, virum hunc
Sectemini, colite, parete in omnibus.
Hic Dux vester erit. Tuque obserues Porphyri
Quem tantopere laudasti. PO. Faciam. SA. Dignavos
Omnes manent praemia. PAM. Credimus. SA. Ad hoc velim
Ante omnia, ne principio publicis viis
Ingrediamini. In insidiis clanculariis
Melior est ratio et formula efficacior
Decipiendi. PA. Novimus. Et Christi nomine
Negotium exsequemur nostrum. SA. Callide.
Meae profecto vos multum prudentiae
Tenetis, namque et ego me in lucis angelum
Transformo, si speciem videntur quaerere
Homines, religiosum, benignum, humilem, pium,


image: s079

Modestum, pacientem, iustum ac mitissimum
Fingo. Quod si ignoratis, ex me discite.
PA. Perfacile. Sed Princeps, inter agendum rogo
Si quando verbis tibi forte adversabimur.
Ne aegre feras. Tragoedia isthuc postulat,
Ut tam divina homines lateant mysteria.
SA. Ut verbis adversemini facile fero,
Dum facta modo mihi semper respondeant.
PAM. Curabitur Princeps. SA. Diadema aliquis triplex
Huc cum signis ferat et iurandi formula.
PL. Adsunt. SA. Accede nunc. Hosce vides Pammachi
Quos nuper pro factis ornavi fortibus
Coronis quas gestant, tu tamen ut sentias
Quam largus ac beneficus sim erga omnis eos
Amicitia nobiscum qui iungi volunt,
Nullis adhuc meritis factisue insignibus.
Peractis, auditis tantum virtutibus
Isthac corona triplici mox ornabere,
Fidelissimus ut sis cum regno tum mihi.
Ius iurandum tamen ante, quod omnes ceteri
Iurare mei solent duces, oportet ut
Iures. PA. Nihil detrecto. SA. Pax sit caetui.
Silete, attendite, sed et capita aperite. Tu


image: s080

Ad dextram Porphyri, laevam Plane occupa.
Lege nunc, duobus erectis digitis. Sat est.
PAM. Per Principis Satanae sacrum iuro caput
Perque universam regni eius potentiam,
Me nil honesti, iusti, casti, aut integri,
Sancti, piive (per quae ius et aequitas
Regni violatur) facturum, sed gnaviter
Quantumque potest fieri, hostes et Christi omnia
Eversurum. Et quod iuravi in praesentia
Verbis, praestaturum operibus in absentia.
SA. Afferte nunc coronam. Etiam atque etiam vide
Horum ut memineris, mihi multum est in te spei.
PAM. Faciam hercle sedulo. SAT. Hanc coronam suscipe
Tenebrarum ac caecitatis. Regibus impera.
Dominare populis. Inferorum maximis
Praesis portis. Omnes tuorum pulverem
Pedum lingant. Secundus in regno sies.
Plaudite, io io. PO. Hoc quoque, Princeps, existimo
Tua iam prorsus dignum magnificentia,
Quoniam quidem hunc populis praefers et regibus
Satrapisque cunctis, edicto ut iube as tuo
Ne pedibus terram tangat, sed quicumque sunt
In regno primates ac praestantissimi


image: s081

Sublimem humeris ferant. SA. Age fiat. Tollite
Cathedram plane, Stasiades, Chremi ac Porphyri.
Circumferte hic semel, bis, ter. Deinde si
Quid aliud vultis, dicite. POR. Hoc quoque minime
Fuerit ineptum, ut populus optimatium
In regno, provoluti, supplices pedum
Petant oscula. Quod si qui detrectaverint,
Religione aliqua moti aut contumacia,
Regno ac tuis penitus priventur gratiis.
SA. Ita firmum ac sanctum esto. Tu primus porphyri.
Vos sequimini. Praeterea his signis Pammachi
Res gestas litterasque signato tuas,
Statim ut his visis, mei sciam esse Principis.
PA. Pulchre. PO. Numquid etiam me iurare est opus?
SA. Non mihi, sed huic Episcopo quod valuerit
Iures. PA. Faustum et felicem hunc vidimus diem.
SA. Abite nunc felices et prosperrimi,
Regni vestrae fidei commissis commodis.
Acta ad me quottidie perscribantur volo.
Ut quid agatur sciam. POR. An vis sub plumbo ut solent
Maxima Romae venundari diplomata?
SA. Vel sub plumbo vel aliter, magnifice modo.
Sic agite, sic res omnis vestras tollite, ut
Regni maiestas innotescat omnibus.


image: s082

PA. Haec Princeps ante multum cogitavimus.
Sed Dromo nobiscum eat. Sa. I atque subserui Dromo.
Sed heus, reducite nobis Caesarem Apostatam.
PO. Nihil facilius. Et hoc cum aliis curabitur.

Satanas, Planus, Stasiades.

Papae, successus hos non sperassem Duces.
Cum Christianis quin sit actum haud dubito. Sed
Quid vos putatis? STA. Quid? Certissimum hoc. Viri
Industrii sunt ad mala prudentissimi.
Advigilabunt causa quum nostri, tum sui.
Sed et nos interea nihil cessabimus.
SA. Hoc ipsum agite et abite. PLA. Sed quo vis? SA. Probe
Mones. Illi subiugandae Europae sunt satis,
Vos in Asiam ite, dein si licet in Aphricam.
Ubique pro arte quisque operam naver sua,
Ne doctrinae supersit sanae quid piam.

Porphyrius, Pammachius, Dromo.

Adhuc quae quaeris ceciderunt feliciter,
Et in cunctis adiutor tibi summus fui.
PA. Gratiam habeo. Sed unum mihi molestum fuit.


image: s083

PO. Num quid peccavi ego Pater sanctissime?
PA. Alia quam quae dixisti dicere oportuit.
PO. Quae? PA. Bona non mala. Sed si quid mihi inesset mali
Tacendum erat. PO. Oh erras Pater. Non omnia
Apud omnes sunt laudanda. Sed qui est callidus
Personas observabit atque tempora,
Ne forsan laudet quod laudatum incommodet,
Aliud (ut scis) regnum alios mores postulat.
In Satanae regno vix commendantur alia,
Quam si sis flagitio sus, et egregie scelus.
Sed mentiar, si non laus mea tibi prosuit,
Ut tanti apud Satanam habeare, et in caput
Populorum solus sis suffectus omnium.
Recte. Haec mittamus. Mox cathedram mihi regiam
Parari cum triplici corona praecipe, et
Ornatus ex auro paretur splendidus.
Vade, ut quam primum comparentur omnia.
Quibus paratis huc ad me recurrito.
PO. Curabo. Sed Dromo me cum. DRO. Sequar. PA. Et Caesarem.
Audin? PO. Audio. Melius quam credas omnia
Perfecta dabo etiam si nullus iusseris.
PA. O fortuna potens hanc effice Tragoediam.


image: s084

ACTUS TERTIUS.

Nestor, Iulianus, Pterophon.

Facite ut iussi. Scribantur isthaec ocius.
Ego hinc ad Caesarem eo. Si quid fuerit opus,
Mox huc revertar. Sed adest. Hem Caesar, cito
Redis, iam nunc ad te volebam pergere.
IV. Utinam me cum fuisses Nestor. NE. Cur ita?
IV. Audisses certe tot inaudita saeculis.
NE. Mala fortassis? Nam te subtristem conspicor.
IV. Non admodum bona. NE. Quid Pammachius? Num valet?
IV. Valet quidem, sed pessime. NE. Aegrotat igitur?
IV. Non corpore, sed animo, haud perinde bene valet.
NE. Quid ais? Eo tamen esse solet sanissimo.
IV. Nescio quid nam tam prave animum invertit hominis.
Inauspicato hodie domo extuli pedem,
Mihi illius ut innotesceret audacia.
NE. Vereor quid dicas. IV. Pacem contuli, et omnibus
In rebus eorum conditioni congruis
Ornatos volui Episcopos, et maxime
Pammachium, per quem conversi sumus ad fidem.


image: s085

NE. Scio IV. At ille Croesi gazas postulat dari.
NE. Satis avare. IV. Urbisque dominium sibi expetit
Et Italiae imperium. NE. Quid audio? Satis
Ambitiose. IV. Imperium omne suum dicit fore.
NE. Satis arroganter. IV. Et a se postea Caesares
Institui oportere. NE. Satis imperite. IV. Ait
Apostolos et primos quosque Episcopos,
Et quod contenti docendi munere,
Nullis sua ademerint imperia Regibus,
Fatuos fuisse, et ignaros rerum omnium.
NE. Satis impie. IV. Ad hoc se Scripturarum praedicat
Habere auctoritatem ac Christum tradere.
NE. Satis (quod ego sciam) mendaciter, tua
Quod venia dictum sit Caesar. Quis obsecro
Isthaec iam tandem illi in mentem misit Deus?
Quid tu vero? An concedes illis talia,
Per quae imperii minuitur maiestas tui?
IV. Non concessuro comminatus est male.
NE. Satis proterve. Non tamen video, illius
Incommodare quid tibi possint minae.
Quare spernas et animo sis aequissimo.
Ante hac Episcopos minatos Caesari
Inauditum est. Sed etiam quum mollissimis
Alloquerentur verbis, vitae periculum


image: s086

Formidandum fuit. IV. Verum dicis. Neque
Nunc impune ferrent, si non propter fidem
Hoc modo aliquo esset perferenda insania. Et
Si ego haud gratissimum me vellem ostendere,
Mox sciret, quantum in altum lapides mittere
Prodesset, et contendere cum maioribus,
Bonos quam raro sorciatur exitus.
NE. Dandum est aliquid Episcopis. Fortassis et
Istam mutabit paulo post sententiam.
IV. Si non mutaverit, experietur Caesarem
Quam sole at pravis occurrere conatibus.
NE. Demiror, quo isthaec suggerente cogitet?
Et an putet regni proceres esse capitis
Tam vacui, ut etiam si tu maxime velis
Quae postulat, dare, illi permittant dari?
IV. Quid effrenis sibi, Nestor, non audacia
Promittit? Quid non aggreditur? Quo non abit?
Habet praeterea Porphyrium, intimum suis
Consiliis, hominem doctum, iuxta ac improbum.
A quo illum perfortiter impelli existimo.
Quin etiam alioqui humana sic sunt ingenia,
Etiam si alius nemo impellat, prona in malum.
Quippe mali in natura nostra haerent semina,
Quibus si non obstiteris aut oppresseris,


image: s087

Quin pullulent et emergant fieri haud potest.
Quanto magis surgent, si quid cessaveris,
Et agrum, quo crescant, fecundaveris fimo?
Qui sic se instituit, tum demum vere est malus.
NE. Certe Pammachius, in hisce inique cogitat,
Sive a se ipso, sive alio suadente in animum
Inducat. Te hoc curare Caesar convenit
Ut merito semper augustus dicare. Nec
Rebus quid per te detrahatur publicis.
Episcopos alio ornare poteris modo,
Ut fidei et ipsis possit esse commodum.
Illi verbo et doctrina praesint omnibus,
Doceant incredulos, hortentur credulos,
Neque sic laborantibus honor de sit duplex.
Tu interea dignitatem conserues tuam.
Neque enim hoc sides requirit, ut cedas loco,
Aut deseras imperium, aut minuas, sed in eo
Ut irreprehensibiliter te semper geras.
Istuc etiam omnes de bent animadvertere,
An regna posteris relinquant integra,
Aucta, decorata, et pacata, atque an strenue
Suum in hoc mun do confecerint munus, sine
Facto aliquo quod iure reprehendi possiet.
Commissorum namque Deus rationem exiget.


image: s088

Ignavos odit et aversatur prodigos.
Fideles in cunctis oi)konomous, diligit.
At collata ipsius sorte omnes utimur.
Deinde etiam, tametsi de deris omnibus
Quaecumque petunt, et id iratum habeant Principes,
Qui scis an successoribus idem placeat? Aut
Lauderis a tuis propterea heredibus?
Nil dignius bono viro, quam ut gnaviter
Et praesenti et futurae famae consulat.
Famam solet parare liberalitas.
Numquam laudatur, sed ridetur prodigus,
Et perpetuo haere dum suggillatur odio.
Urbes donare, totas et provincias,
Principis est prodigi, et qui non fideliter
oi)konomi/an tractet datam divinitus.
Si nunc tu urbes aliquot imperio abstuleris, et
Regnum earum indoctis tradideris Episcopis,
Atque hoc factum successorum unus et alter, aut
Complures aemulentur, quid erit relliquum,
Tandem imperio? Paulatim dilapidabitur,
Ut paulo post nomen sine re obtineant Caesares.
Omne imperium devolvetur ad Episcopos.
Quo prorsus fiet, ut currus bovem trahat,
Nec verbo iam, sed gladio Christus imperet,


image: s089

Quod olim se negavit facturum fuga.
Praeterea in donis et beneficiis solet
Observari, ne prodesse volens, maxime
Tum rebus et privatis atque publicis
Incommodet. Si vis prodesse Episcopis,
Ne facito rebus publicis iniuriam.
Quin etiam Episcopis hoc non prodes modo.
Opes magnae magnas habent molestias.
Crescit servorum numerus, inflantur, tument,
Docendi studium obruitur, pietas interit.
Haud melius cerdonem a labore dimoves,
Quam si locupletem feceris, nec Episcopis
Ansam, ut sacros quam primum claudant codices,
Praestiteris fortius, quam si provincias
Et urbes illis ad regendum cesseris.
Sed oportet esse Doctores, qui plebibus
Deum colendi rectam commonstrent viam,
At non docebunt divites Episcopi,
Quamobrem et ipsis et cunctis populis obest,
Ut divitiarum praegraventur sarcina.
Sed quod minamur oportebit contemnere,
Ne riyaspis videare vel propter minas.
Benefac illis, quo debes et potes modo.
Quod si non tulerint, abeant, et curent sua.


image: s090

Tu dignitatem facile tuam tuebere.
IV. Te diligo Nestor quia prudenter consulis
Quum semper, tum etiam nunc. Nec personas soles
Sed aequum duntaxat semper habere in oculis.
Nunc eadem, quae et ego, sentis. Contemno minas.
Non annuo, nec annui horum quid piam.
Si nolunt clementem ferre, iratum ferent.
Fortassis, et inclementem honore debito
Observabunt, quem nunc contemnunt rustice.
PTE. Accipitc mox equum ut conveniam Caesarem.
Res magna est, nec dilationem sustinet.
NE. Non idcirco credidimus Christo, ut omnia
Quae nostra sunt avari expilent Episcopi.
IV. Aliquis pulsat fores Nestor, quis sit vide.
NE. Pterophon est. IV. Ingrediatur. Aliquid forsitan
Novi adfert. PTE. Salve Caesar. IV. Quid Pterophon ait?
Quid anhelas? Quin sudorem abstergis antea?
PTE. Festinus advolavi Caesar nuntius,
Ut res videntur postulare pessimae.
IV. Quid ais? Bona loquere. PTE. Ut se res habent loquar.
Atque utinam res bonas iam possem proloqui.
IV. Quid suspiras? Dic quid sit. PT. Non iam Caesar es


image: s091

IV. Hem quid? Cur non cedo? quid lacrimas? PTE. Omnibus
In portis urbium et templorum ianuis,
Affixae magnis sunt sigillis literae.
IV. Quis literarum auctor? PTE. Pammachius Episcopus.
IV. Quid narrat? PT. Te indignum Caesareo culmine
IV. Quid postea. PTE. Illis depositus es, et inferis
Auctoritate addictus Apostolica. IV. Equidem
Nestor, Tum etiam cuiusdam meminit practicae
Romanae. Dispeream si non haec practica est.
NE. O audaciam insignem. Quid dicam nescio.
IV. Hem tibi minas illas. NE. Legisti literas
Pterophon? PTE. Legi et relegi diligentius,
Ut essem certior rerum harum nuntius.
NE. Cuiusnam auctoritatem allegat rogo? PTE Petri et
Pauli. NE. Nullum illi deposuerunt Caesarem
Qum viverent, et nunc deponunt mortui?
IV. Nestor, num non censes armato milite
Tam perfidis esse medendum conatibus?
NE. Et nisi Caesar quam primum occurreris, indies
Magis ac magis isthaec augebitur audacia.
Notum est, non numque post folia cadere arbores.


image: s092

Non usque adeo reverendi sunt Episcopi,
Ut tandem etiam opprimere nitantur Caesares.
PTE. Audite reliqua. IV. Etiam ne amplius est quippiam?
PTE. Est. Pro cunctis popello contionibus,
Illae horribiliter exponuntur literae.
Te damnant, te exsecrantur, in te clamitant,
Quam primum tricephalo obiciendum Cerbero.
IV. Hui, tantum ne mali? O me miserum. Quod est meum
Tam grande peccatum, tantam ut Tragoediam
Adversum me moveant? PT. Nescio Caesar, nisi
Quod ventrosi harum contionum Principes
Petri te possidere aiunt patrimonium, et
Ideo sacrilegum quod nolis restituere.
IV. O impudentiam. Quod mihi patrimonium
Narrant scelesti? Ego ne quidquam possideo, quod
Petri aut est, aut umquam fuit? NE. Magna hercule
Haec Caesar est insania. PTE. Litteras legunt
A Constantino quodam Caesare aeditas,
Quae nominatim res quae sint patrimonii
Ostendunt. Certe pene infinitas opes.
IV. Proh Deum atque hominum fidem, quae isthaec est malicia?


image: s093

Falsas audent etiam proferre literas?
Aeruscatores non Doctores hercule.
Sed quid? num isthaec credit populus? PTE. Et maxime.
Illis credunt, ut dignis et Doctoribus,
Qui Pammachium non posse errare garriunt,
IV. Vah homines pariter et scelesti et impii.
Non errat? Hiccine est error quam maximus?
Nec sufferendus, sed tollendus sanguine,
Regnum affectare, et maiestatem le dere?
PTE. Omnes praeterea absolvunt a te subditos,
Tibique datam fidem irritam pronuntiant.
IV. Et his parere volunt? PTE. Ut est dementia.
Iam iam videres conspirare Principes,
Mussare civitates, esse neminem
Tuas qui partes aude at defendere, et
Plane tuo de capite habentur comitia.
Multi volunt tuos honores carpere,
Locum gaudent datum, quo possint libere
Et praedari et quaecumque volunt invadere.
In summa. Deficiunt a te omnes subditi,
Alium proclamant Caesarem, qui exercitu
In primis te tuosque cunctos opprimat,
Ad quod largas pater dedit indulgentias.
Hoc agitur Caesar, tu quid facias consule.


image: s094

IV. Heu Pterophon, iam rerum es malarum nuntius.
Infausta, horrenda, repentina mala nuntias.
Sed abito. Ego quid sit faciundum videro.
O me miserum, et infelicem atque perditum.
Actum est. Huccine rerum venire dedit Deus?
O mi Nestor, mala isthaec audis? quid agimus?
NE. Ne lacrima. Inre mala consilio opus est bono.
Invicto sis animo. Bello haec iniuria
Est propulsanda. Ego eo, ut conscribam milites,
Ut summis contra sediciosos viribus
Pugnemus. Emori fatius est hercule,
Quam ut insignis feratur haec contumelia,
In sempiternum maiestatis dedecus,
Et in Caesarei contemptum fastigii.
O ingratos et perfidos Episcopos.
Haec ne parere? has vos consuere discordias?
IV. Mane mi Nestor, NE. Cur maneam? IV. Eheu actum agis.
Non possunt scribi milites. Aliud age.
NE. Quid agam? Non prodest longa consultatio
Peristi, nisi quam mox rebus succurrimus.
Procrastinatio in periculis mala est.
IV. Quos scribes milites? An adversarios?
An eos qui me exsecrantur? An qui cogitant


image: s095

Nos omnes disperdere? Qui ruperunt fident?
Alium qui sibi conclamant Caesarem dari?
O prorsus desperatae res et perditae.
NE. Non sic existimes Caesar. Non omnibus
Opinor eadem est contrate sententia.
IV. Abfalleris Nestor. Miseris perrarus est
Amicus, afflictos et ipsa odit salus.
Consilium omne mihi in tam repentino malo
Ablatum est. Quo me vertam? Quem implorem miser?
Quem sic furiarum subverterunt germina?
NE. Non te afflictes quaeso. Si non exercitum
Placet contrahere, et res armis defendere,
Aliud restat, quo rebus possit consuli
Vel turbatis et in universum perditis.
IV. Quid illud est? In me dium profer obsecro.
NE. Minime est honestum, nec maiestas sustinet.
Et ego nolim te quidquam indignum perpeti.
IV. Quid est cedo? ut vel una salutis sit via.
Ego iam plane (quod aiunt) inter malleum
Versor et incudem. Fac ut eripiar rogo.
NE. Non consulo tibi caesar, quamquam utile siet.
Quippe extrema experiri multo utilius est.
IV. Quid tergiversaris, quin dicis quidquid est?
NE. Si placaretur Pammachius turbae caput,


image: s096

Haud dubito quin etiam turba haec quiesceret.
IV. Placet hoc consilium. Eamus ergo Nestor. NE. Heu
Cur non silui primum? Quid agis? Non consulo.
IV. In rerum hoc articulo melius fieri haud potest.
NE. Ah non est te dignum Caesar. Quid agas vide.
IV. Num dignum censes ut opprimar exercitu?
Et omni spolier dignitate proditus?
Alii regnent pro me, ego misere agam in carcere?
NE. Verum. Sed magna est pauperum superbia,
Quum Reges viderint orare supplices.
Conditiones pacis scribunt durissimas,
Quas quam ut feras satius sit interire. IV. Si
Ego (quantum iam Romanam intelligo practicam)
Non tulero, alius pro me Nestor feret lubens.
Dimidium ego quam totum malo perdere.
Res istae non ferunt aliter. Nec scio aliud
Praesens consilium Nestor, quod rebus meis
Mederi possit. Quid censes? NE. Haec tu quidem
Prudenter cogitas. Sed ego vereor, ut his
Manere avita imperii possit dignitas.
IV. Si quid perit imperio Nestor, satis vides
Me nolente fieri et impulsu Principum,
Qui me res imperii tuentem, exercitu


image: s097

In diversam cogunt ce dere sententiam.
NE. Verum est. Vah Pammachio malefaciat Deus
Qui caelum terrae miscet, et colo mare,
Et in hoc prorumpit usque tandem audaciae,
Ut omnes vexet Reges atque Principes.
Et dominis prohibeat parere subditos.
IV. Isthaec olim Nestor, suam invenient viam.
Me certe insignis horsum adigit necessitas,
Quae semper cunctis imperat mortalibus,
Ut faciam, quae me facturum numquam in animum
Induxi. Pendat qui est rerum istarum caput.
Sequere Nestor, pacemque nobis impetres
Ab illo, cui misero ante pacem contuli,
Et despectum magnis ornavi honoribus,
Sed simul ac est misertum interiit gratia.

Veritas, Parrhesia.

In augnlum [(angulum); sic: ?] hunc dextrorsum proice sarcinas
Parrhesia. Satanae regno cedat male
Quod terris eicimur hodie, quam maxime
Et semper hominum promoventes commoda.
Ah quam libenter scire velim, quid interim
Geratur inter homines, quum me senserint


image: s098

Abscessisse. Quibus studeant. Quae sectentur. An
Quisquam sit veritatem qui desideret.
PAR. Experientur domina paulo post, nostra quid
In cunctis rebus profuerit praesentia.
VE. Quid si terras rursus adeas Parrhesia, et
Intersis rebus tacite. PAR. Faciam si iubes.
VE. Mihique perferas quid agatur ut sciam.
PA. Recte. VE. Sed intersis tantum, ne gry quidem.
PAR. Vix potero. VE. Vide ut possis. Quippe hoc tutum arbitror
Praesertim in Satanae imperio, ut singula audias,
Et videas tam bona quam mala, nec quicque arguas,
PA. Scio. VE. Proinde cave sodes Parrhesia.
Abi bonis avibus, et mox revertere.

Porphyrius, Dromo. Parrhesia.

Si vera sunt quae dicis Dromo, pulcherrime
Hodie proce demus. DRO. Verissima Porphyri.
POR. Et tantum habent auctoritatis literae?
DRO. Habent. Vix verbis istuc consequi potest,
Quam summa eas susceperint reverentia.


image: s099

POR. Pulchre ita me amet Satanas. DRO. Quam capite cernuo
Etiam procul adoraverint. POR. Papae Dromo
Quam oboedienter. DRO. Etiam si carissimos
Iugulare parentes iussisset sanctissimus,
Se dixerunt obedire paratos. Nam eo
Iubente, facta alioqui vel turpissima,
Mera persuasum tenent esse katorqw/mata.
PO. Papae quam Euangelice. DR. Iam oderunt Caesarem
Cane peius et angue. POR. Pie. DRO. Magnas turbas movent.
POR. Sancte. DRO. Caesare as quisque spirat glorias.
POR. Magnifice. Pammachium deinceps qui volet
Irritato. Non dubito quin palmarium
Mihi hoc futurum sit. Sic commovi omnia
Ex imis sedibus. Iam nunc ades Dromo,
Hanc Cathedram baiula, et ornatum tollito.
Ego coronam feram, ut eamus propere ad patrem.
DRO. Defessus sum currendo tam longam viam,
In omnes civitates et provin cias,
Nec tibi tamen videor fecisse satis, nisi
Etiam vix hausto spiritu aliud imperes,
Scilicet haec ferre, quae nullus asinus ferat
Vel Reatinus vel Arcas, sive Cappadox.


image: s100

Quin etiam ubi paveris impera (ut proverbium est)
PO. Amabo te Dromo. Non recuses quid piam
Hodie. Nonne vides ut succedunt omnia?
In messe metendum est et hibernis imbribus
Cessandum. Qui opportunitatem negligit,
Numquam rem faciet. Quare Dromo sis impiger
Hodie, posthac si vis annum sterte integrum.
DRO. Faciendum est propter Principem cui servio
Non equidem propter te. POR. Non curo, fac modo. DRO. Hui
Vix atlas tantam celi molem sustinet.
Da scipionem, ut me sustentem paululum.
POR. Accipe. Praeibo tu sequere. Ho Parrhesia
Quo tu sola? PAR. Illo ubi turbae sunt quam maximae
Et nova plurima. POR. Nobiscum ergo Parrhesia.
PAR. Quo isthaec fertis? POR. Romam. PAR. Quid illic agitur? POR. Hem
Nescis? PAR. Abfui aliquantisper, sed dic rogo
POR. Illuditur mundo, ut dicam paucissimis.
Illic et Aeoliae sunt turbarum omnium.
PAR. Recte, illuc ibo, et vobiscum si non grave est
Solam ambulare mulierem haud decet. POR. Veni.


image: s101

Pammachius, Porphyrius, Parrhesia.

Vix post annum reverteris. POR. Eia Pammachi
Sanctissime Pater, Iram mitte. Negotia
Non eadem absolvuntur qua mandantur opera.
Est quod leteris, res ad affectum bene
Cessit. Dignus ego qui doner statua Pater,
Sic multa et magna brevi confeci practice.
PA. Non frustrabere te digno premio. PO. Dromo
Huc ad templi foros depone, et vade quo
Lubet. PAM. Quid hanc tecum ducis mulierculam?
Quid vult? POR. Parrhesia est. Contemplatum venit
Novas res et tuam adeo magnificentiam.
PAM. Recte. Verum ne sit molesta suadeo.
Novi Parrhesiae mores, etiam antea.
Praefracte solet arguere quidquid displicet.
Potesne silere mulier? PAR. Optime. In angulum hunc
Concedam, et digitum ori supponam meo.
PAM. Sic facito. Vide as, audias, non arguas.
PAR. Num hic est Satanae regnum? PAM. Quid ais? PAR. Nil equidem,


image: s102

Sed tussiebam. PAM. Mulier si verbum, Cave.
Tu Porphyri erigito cathedram. et subsellia
Disponito, parietes vestito purpura,
Aulaeis totum consessum cingito, solum
Insternito tapetibus, supra caput
Cadurcum immine at auro intertextum, Dein
Et sacros nobis exportato codices.
POR. Adsunt, soliumque tibi est paratum Persice.
PAM. Cortinas applica et extende, ut vestiar ego.
Da diadema triplex et capiti imponas meo.
POR. Sic hercle nulli maiestate cesseris.
Et ipse tuus Pater aspectus vel saxa vel
Asinos ad religionem atque fidem moverit.
Et nunc plane bos in quadra est argentea.
PAM. Hem quid dixti? POR. Quid? ut quadris inambules
Argenteis. PA. Dignus ego. PO. Oh nemo dignior.
PAM. Revolve nunc cortinas, ut viderier
Ab omnibus possim, et supremum me sciant
Cunctarum rerum moderatorem, qui vicem
Christi in terris gerat, cuius etiam in manu
Et regna dare et auferre semper sit situm.
PO. Deum immortalem, quanta ad hoc spectaculum
Confluxit multitudo populi tam cito?


image: s103

PAM. Pulchre. Nolim sic ornari ni a maxima
Mortalium viderer multitudine.

Porphyrius, Pammachius, Iuliaanus [(editor); sic: Iulianus] , Nestor, Parrhesia.

Vis ne ut proponam populo quae te digna sunt?
PA. Prorsus. Loquere quae iussi singula. PO. Faciam
Sed ita ut mei memineris. PA. Non mihi excides.
NE. Certe imperator. Numquam aliquod iter animo
Confeci iniquiore, atque hoc. Et si meum
Negotium ageretur, metalla ante foderem
Quam ut a viro tam indigno peterem gratiam.
IV. Tu Fortiter quidem, sed prudenter parum.
Non semper quod volumus, sed quod tempora ferunt
Et res humanae, facere Nestor convenit.
NE. Vide bis ipse in quod te praecipites malum.
IV. Bene ominare, res alioqui sunt malae.
Sed quid sibi vult haec turba? NE. Quid? Heu quid hoc novi?
Pammachius regali vestitus purpura?
IV. Ubi est? NE. Ah non vides idolum carneum
Tua tenentem sceptra? IV. O mala plusque Lemnia.


image: s104

Ab omni adoratur populo. NE. O stulte popule,
Ut ad speciem semper es intentus exteram.
En tibi quem contemnebas. IV. Et diademate
Est ornatus triplici. NE. Iure. Namque Aphricae
Asiae et Europae regnum tenet. Accede nunc.
Vellet tibi barbam pulchre. IV. In arctum cogimur.
Sed accedamus propius, ut quid praedicet
Auscultemus. PA. Libros expande Porphyri,
Ut adsit maior dicendis auctoritas.
Quaecumque enim dixeris, ex sacris ea libris
Profecta putabunt homines. PO. Ut pulchre sapis.
Audite omnes populi, dateque silentium.
IV. Ausculta Nestor. NE. Ambas aures arrigo.
POR. Ut cognoscatis quid sibi haec mysteria
Velint, iure ne fiant aut iniuria
Ne quis forte imperitus rerum aliter putet
De sede Apostolica quam conveniat, et in
Haereticam forte pravitatem corruat,
Atque putre membrum scindatur ab Ecclesia.
Quare omnes ad ea quae dicam animum advortite.
Christus Iesus Dominus noster, summam Petro
Potestatem solvendi atque ligandi dedit,
Ut et ligata in terris in caelis quoque
Essent ligata, solutorum eadem est ratio. Iam


image: s105

Romanam primus rexit ille Ecclesiam, et
Potestatem illam a cunctis orbis partibus
Romam transtulit, ut esset illa perpetim
Cunctarum Ecclesiarum et rectrix et caput.
Nec tantundem ullis concessum est Ecclesiis{21. dist. cap. in novo. Dist. 12. cap. Praeceptum cap. Non
decet. Et.. 24. q. A recta. Dist. 19. Sic oemps}
Quantum Romanae atque Petri successoribus.
Hoc scire magnopere prodest credentibus,
Ne forte aliud sibi constituere caput velint,
Atque Petri ita indignationem provocent,
Et mox in primis fidei errent exordiis.
Quid enim credent mortales, si ignoraverint
Cui sit credendum maxime prae ceteris?
Aut quem sequentur, illum si nesciverint
Qui cunctos absque errore possit ducere?
Aut quid habebunt certi, nisi ab illo didicerint
Qui certitudinis implet venis omnia?
Quapropter toto Christianus pectore,
Romanum discat observare Praesulem,
Ex quo doctrina manat omnis et fides,
Cui commissae sunt ad pascendum Christi oves,
Cui claves sunt caelorum regni traditae,
Qui etiam universalis cunctarum Gentium
Pater est et Doctor, et Patriarcha, et Episcopus,
Sine quo nulli potest salus contingere


image: s106

Ut autem isthaec probetis vera, non modo
Permultis Scripturarum testimoniis
Certum est (quae si recitare velim, non hic dies
Suffecerit) sed etiam ex hoc sciri potest.
Quod Deus illum, ut videtur in praesentia,
Pactolis totis et talentis Tantali,
Et splendida ornavit Salomonis gloria.
Ut non auctoritate solum polleat.
Prae ceteris orbis totius Episcopis,
Sed etiam Reges omnis praecellat opibus.
Abundat auro et argento atque purpura,
Et serico et gemmis, ut iam iure que at
Nec Rex, nec Caesar, nec Primas, nec Episcopus
Sed aliquis appellari terrestris Deus.
Quin etiam inter Faunos et Silvanos, locum
Primum obtinet sine omni controversia.
Unde potest colligi, nil esse ita splendidum
Aut ita sanctum in rebus profanis aut fide,
Quod splendor huius non obruat et sanctitas.
Et sic rebus in humanis, omnium parens,
Nil sanctius, nil dignius, nil altius,
Nil splendidius, nil melius, nil beatius,
Quam Romanum creavit Pontificem. Unde nec
Consueto debet Episcoporum nomine


image: s107

Deinceps appellari, sed nomen aliud
Admirandi concedat interiectio,
Papa vocetur, mundi solus miraculum.
Nec ab re. Quid enim aut est, aut dicit, aut facit,
Quod non quis dignum iudicet miraculo?
Hinc Satanam iratum habeat et apertos inferos,
Qui hoc nomen sibi deinceps usurpaverit,
Solus habe at, ut soli data est auctoritas{Dist. 12. de conser. dist. 3. ca. celebritatem Ca Haec est fides ca.
sequentia. 24. q. 1. 17. q. 4. Si quis sua dente}
Ligandi ac solvendi, et caelorum clavibus
Prae cunctis sublimatus est Episcopis.
Proinde hunc colite, huic parete in omnibus,
Hunc audite, et in hunc solum oculos intendite,
Ab hoc, si quid adhuc fidei deest, discite.
Christum audit, qui hunc audit, et huius sententiae
Divina ex tripode putanda sunt oracula.
Haec praefari libuit, ut esset omnibus
Qui Christiani esse volunt, quam notissimum
Quod, quantum, et quale haberent in mundo caput.
Iam ipsa capita et articulos fidei cognoscite.
Ante omnia edico vobis omnibus, ut ab
Haeretica quisque pravitate caveat. Et
Si quis e a iam tenetur, paenitentiam
Dignis agat operibus, ne pereat perpetim.


image: s108

Solet autem haeresis (ut et hoc sit vobis cognitum)
Tribus contingere modis. Et primo quidem,
Quum quis Papam esse negat Ecclesiae caput.
Deinde, si quis opiniones impias,
In Romanae sedis struxerit incommodum.
Postremo, si quis Scripturas aliter Sacras
Interpretando ausus fuerit, proponere,
Quam a sede Romana sit permissum. Neque
Enim evangelio nec Scripturis omnibus
Credendum est quidquam, neque aliqua est auctoritas
Si non Papae fuerint probatae calculis.
Si quis in harum haere sum aliquam forte ceciderit,
Vel errore animi, vel persuasus malicia,
Se caelesti et terrestri exurendum sciat
Igni, a Satanae etiam alienum esse gratia,
Et Romanas ipso facto indulgentias
Amisisse. Hinc etiam atque etiam cavete, ne
Animas perdatis vestras pravo dogmate.
Sed in his vestrum sit studium, quae nunc singula
Vobis proponam. Vos facite imis sensibus
(Res sunt haud quaquam spernendae) reponite.
Primo, quod ad Fidem attinet, omnes symbolum
Quod Apostolorum nuncupant, perdiscite.
In quo haud opus est, ut quis sit curiosior,


image: s109

Et articulos ad unguem velit expendere.
Nam facile curiosa hominum errant ingenia,
Et se putant scire quod ignorant maxime.
Vobis verba tenere satis est. Episcopis
Sensum relinquite, et nobis Doctoribus,
Quos explicatam habere fidem oportet, qui altius
Divina possunt speculari mysteria.
Secundo, Quia in Adami homines primi patris
Omnes peccavimus inobedientia
Ut nullus hominum caelum possit ingredi,
Deus misertus nostri misit filium,
Qui pro peccato originis faceret satis.
Et sic redempti ab illo peccato sumus,
Ut libera de inceps sit ad caelum via.
Tertio, Aliis quia etiam peccatis dein
Studemus, nec satis carni resistimus,
Ex hoc mundo rediens Servator ad Patrem,
Septem reliquit sacramenta credulis,
Quae ex opere operato suscipienti conferunt
Remissionem peccatorum apud Deum.
Quarto, Quum haud quaque sola iustificet fides,
Peccataque infinita sint mortalium,
Arbitrium nobis liberum dedit Deus,
Illius per quod impetrari gratia,


image: s110

Atque Decalogus impleri perfecte queat.
Illic facite quod in vobis est, tum Deus
Nulli vestrum suam negabit gratiam.
Quinto, In Sacramentis quis ordo sit et modus
Et finis observandus, scire convenit.
Nam Christus quum propere terris discesserit,
Haud comminisci solus quivit omnia,
Quae aut ad salutem aut ad decorem conferunt,
Sed multa Petro Petrique successoribus,
Statuenda, mutanda, et tollenda, traditis
Reliquit caelorum clavibus. Ut etiam ea
Tanque a Deo essent tradita, suscipienda sint.
Quare Baptismum Christi verbis tradere,
Nullis se dis Romanae annexis ritibus,
Ridiculum esset, et omnino absque capite fabula.
Nam haud verbis duntaxat abiguntur daemones,
Sed sale opus est, et Episcopali Chrismate.
Quae mirabiliter cuncti exhorrent Daemones.
Nec simplex nec quaevis sumatur aqvula, sed
Quae magnificis confecta sit ceremoniis.
Ne isthaec prorsus rebus inemptis constent sacra.
Sexto, quia Christus sub duplici specie, corporis
Scilicet et sanguinis, cenam instituens suam,
Non animadvertit oportere inter Laicos


image: s111

Atque Sacerdotes esse differentiam,
Nec, sanguinem ab imperita multitudine
Effundi posse, statuimus, ut populo altera
Species negetur, et una contentus abeat.
Uncti vero ambabus duntaxat gaudeant,
Ut sacrarum confectores rerum unici.
Qui etiam tamen, si se populo coniunxerint
Nec per se divina peragant mysteria,
Aut morbo, aut re alia praepediti qua piam,
A calice abstineant cum populo. Certum est enim
Panis sub specie contineri et sanguinem.
Deinde, Nec communionis amplius
Nec cenae Dominicae placet appellatio.
Sacrificium et Missa vocetur, quae mortuis
Vivisque ex opere operato cunctis impetret
Remissionem peccatorum apud Deum.
Verum, nec ad hoc solum applicetur Missa, sed
Pregnantibus, iter agentibus, venantibus,
Negotiantibus, uxores ducentibus,
Mare ingredientibus, atque tempestatibus
Oppressis, subveniat. Et nil incommodi
Usquam emergat, quod non Missa queat tollere.
Septimo, Homines quia tanta tenet infirmitas
Ut in multis omnes offendamus, dein


image: s112

Et peccatorum semper crescit sarcina,
Nec in solo Christi nomine pendet salus,
Neque fide sola contingit remissio,
Plurima vobis narrabo alexipharmaca,
(Inter quae Missa principem tenet locum)
Quibus cuncta aboleri peccata credite.
In primis, largas vobis indulgentias
Romanus pro argento donabit Pontifex.
Quibus non solum in hac vita magna scelera
Redimere possitis, et paruo maximam
Parare gratiam, sed etiam ab ignibus
Securi porsus reddi purgatoriis.
Quin, et bonis operibus gratiam licet
Et veniam peccatorum semper consequi.
Ieiuniis, vigiliis et chameuniis,
Afflictionibus et orationibus,
Eleemosynis et castigationibus,
Semper regni patuit caelestis ianua.
Quisque suis pro facultatibus Ecclesias
Iuvet, ut Sacerdotes pascantur pinguibus,
Illi pro vobis orabunt, illi gravem
Adversum vos iram poterunt avertere.
Qui, quo Deo sunt propiores, hoc facilius
Pro peccatis vestris possunt facere satis.


image: s113

Romanus etiam pater, ex cordis scrinio
Feturam vobis producet pulcherrimam,
Mille Monachorum formas, et centum ordines.
Qui castitate et vitae sanctimonia,
Mirifica religione et oboedientia,
Et paupertate o prorsus intolerabili,
Inexhaustum meritorum thesaurum parent,
Et longe plura agant quam praecepit Deus.
Unde haud sibi solum ex condigno atque congruo
Dei merebuntur favorem, sed etiam
Quod superest, in aliorum cedet commodum.
Ad eos igitur emptum merita contendite.
Quicumque vero a sancto ductus spiritu,
Illorum sese iunxerit collegio.
Mox omnium peccatorum veniam sciat
Se obtinuisse, haud minus quam si Baptismatis
Accepisset sacrum, Christive sanguine
Esset lotus. Adeo raso esse vertice,
Et veste stulta contegi, et fidem irritam
Humanis facere constitutionibus,
Supremo caelestique perplacet Patri.
Praeterea, non satis est vobis negotia
Cum vivis esse solis, nisi et a mortuis
Speretis sanctis auxilium atque gratiam.


image: s114

Quippe illi iam dudum soluti corpore,
Et faciem iugiter contemplantes Dei,
Mediatores vestri esse, et semper optimis
Deo vos commendare valent suffragiis.
Proinde ad eos peccati pressi pondere
Convertimini. Feriis nec non ieiuniis
Colite, invocate, adorate, atque maximi
Cuiusque nomen facite, ut cuique contigit
Et a Deo est commissa procuratio.
Aras illis struite, sacrificia facite,
Templaque in illorum consecrate nomine,
Statuas illorum honore afficite et imagines.
Attentiorem vestri quo curam gerant,
Quos tam occupatos in honore suo senserint.
At in primis Mariam observare discite,
Cui nil rerum potest negare filius.
In eam oculos defigite, et fiduciam
In eam omnem collocate. Omnis periculi
Eam habete spem, portumque et anchoram sacram.
Sit vita vestra, sit dulcedo maxima,
Sit adiutrix, sit advocatrix unica,
Ad eam stentoreis conclamate vocibus.
Ad eam devoto suspirate pectore.
In illius sinum animas vestras fundite.


image: s115

Cum illa praecipuum vestrum sit negotium.
Hoc quoque permagni refert scire, non eam
Divos loco in quovis velle dare gratiam.
Sed virtutem omnem certis addicere locis.
Iis praesertim in quibus ossa illorum cubant.
Illuc etiam a remotis orbis partibus,
Peregrinatum magnis sumptibus accurrite.
Remissionem ut impetretis criminum,
Et magnis caelum meritis liceat scandere.
Magna etiam iustificationis copia
Secundum magis et minus, in pecuniis
Sita est. Illis enim expugnantur omnia.
Datis numis, mox iustificatur impius.
Datis numis, praecepta cedunt omnia.
Datis numis, quae quisque vult facere licet.
Datis numis, Dei impetratur gratia.
Datis numis, merita et opera emuntur bona.
Datis numis, emuntur indulgentiae.
Datis numis, licet inferos evadere.
Datis numis, fugit ignis purgatorius.
Datis numis, folvuntur matrimonia.
Datis numis, frater sorori iungitur.
Datis numis, ius est parentes caedere.
Datis numis, votorum tollitur fides.


image: s116

Quare ad pecunias animos advortite.
Et nil refert quo tandem acquirantur modo.
NE. Quid haec tibi concio placet Caesar? IV. Tace.
PAR. Deus te cum doctrina isthac perdat tua.
POR. Quid gannis mulier? Nisi tacueris, mox tibi
Et os caputque fustibus dolabitur.
PA. Cur hanc loquacem adduxisti mulierculam.
Ut contiones interturbet optimas?
PO. Dico tibi mulier, si amplius te audivero.
IV. Audin, ut nil dicitur hic sine periculo?
PO. Et nil refert (inquam) quo acquirantur modo.
Sine illis nil Romana praestat curia.
Solet enim ex aliorum incommodis mortalium,
Sua (quod bene vertat) comparare commoda.
NE. Deum immortalem, quid putas? IV. Tace obsecro.
POR. Romanus praeterea constituit Pontifex,
Ut pro peccatorum venia, Veneris dic, et
Aliis diebus quadraginta et noctibus
Et singula quaque anni parte, et vigiliis
Complurium festorum, a lacte et carnibus
Et ovis, magna abstineant observantia,
Qui Romanis volunt gaudere gratiis.
Et certe furto quatuor abegisse equos,


image: s117

Et hominem occidisse, facile redimi potest,
Sed tempore vetito gustasse caseum,
Aut ovum aliquod, aut pullum gallinaceum,
Omnemue carnem, ut peccatum est gravissimum,
Ita etiam difficilime dimitti potest.
Quapropter Pontificis Romani dogmata,
Mosaicis tabulis longe praeferenda sunt.
Quid enim sunt Moses et Prophetae et Apostoli
Ni Christi illos probaverit vicarius?
Secreta quoque debet fieri confessio.
Contritioque prius deinde satisfactio.
Praecipua in peccatis Alexipharmaca.
Quibus peccata indubie cedunt maxima.
PAR. tou= xristou= d' ou)dei\s lo/gos. POR. Hem Christum nominas?
Cave inquam, ut Christum mulier post hac nomines.
Quid ego tibi multa dicam? Si verbum amplius.
Hoc tamen observan dum in quibus dam casibus,
Quod non cuiusuis valeat absolutio,
Nisi Episcopalis consulatur dignitas,
Et au)tokra/twr ipsus petatur clavium.
Praeterea, Si quis instigante Diabolo
Interdiu noctuve malis operam artibus,
Furtis, rapinis, et scortationibus


image: s118

Dederit, is mox quantum potest Ecclesias
Adeat, et aquae aliquot sacratae guttulis
Se lustret, vel salis adiurati aliquid voret,
Quod est reme dium adversus peccata efficax.
Et Diabolo venenum praesentissimum.
Sic minima opera peccata possunt dilui.
Postremo. Si quis in omni vita, sceleribus
Ita studuit, ut omnes numeros impleverit,
Iamque vocat mors, et anima timet periculum,
Haud quaquam se adflictet nec desperet miser,
Nam est via, qua etiam damnatis possit consuli, et
Anima ex ipsis trahi inferorum faucibus.
In primis Pontificis diploma redimat, et
Potestatem experiatur summam clavium.
Dein Monachorum (quos creabo) gratiam
Emat, ut pro peccatis permutent bona opera,
Illi eius suscipiant peccata scilicet,
Et contra eum bonis exornent operibus.
Neque dubium est, quin talis permutatio,
Apud supremum rata habeatur iudicem.
Neque Monachis, etiam ex peccatis maximis
Quidque formidandum est discriminis. Nihil
Satanae cum illis propter vestem est negotii.
Conducatur Missarum magna copia,


image: s119

Psalteriorum quoque vis comitetur animam.
Moriens etiam ad arcendos poterit Daemones,
Cinere multo et aquis conspergi lustralibus,
Atque dein Franciscana veste contegi,
(Quam paulo post qua forma sit videbitis)
Et longa efferri pompa. Quin et funebres
Multo sint ante constitutae naeniae.
Pulsentur nolae, animarum habeantur balnea.
His factis nulli umquam desperanda est salus.
His factis Satanas luget et gaudent Angeli.
His factis summa moventur atque infima
Ut peccatori cooperentur in bonum.
Licet et vobis ipsis alios fingere modos
Ad expianda peccata. Rose as preces,
Periammata, exorcismos, et alia plurima, ut
Pereundi in peccatis nulla sit occasio.
Poteritis facile peccatis resistere,
Arbitrii liberi intellectis viribus.
Quibus haec quae dixi possunt omnia perfici.
Romano duntaxat obedite Episcopo,
Illius ea fide suscipite dogmata,
Ut si aliud vel de caelo docuerit Angelus,
Anathema sit vobis et abominatio.
Quo pacto semper caeli vobis ianua


image: s120

Patebit, semper aderunt indulgentiae,
Semper vos pater in cordis habebit scrinio,
Nec umquam eius vos destituet benedictio.
Haec sunt quae Christianos scire convenit,
Ut cognoscant se habere caput et Episcopum,
Cui nullus sit similis doctrina et nomine.
Certe sacrorum singularis artifex.
Fidei genitor, et ceremoniarum regula.
Unde etiam triplici est ornatus diademate,
Vestitus auro et argento atque purpura,
Ut quasi sol omnes illuminet Ecclesias.
PAR. Ha ha ha, per elegans illuminatio.
POR. Rides mulier, et haec subsannas omnia?
An haeretica divexat temalicia? PA. Quin
Extrahas hanc mulierem per capillos Porphyri
Pugnis in os ingestis? PAR. Sanctissime Pater
Meae loquacitati des veniam obsecro.
Magis ero muta quam piscis. Mi Porphyri
Parce precor. Si quidquam post hac occidito.
PA. Si fallis mulier, ut fefellisti hactenus,
Facto ipso eadem te suscipiet sententia.
Dimitte Porphyri. Cave ut quid grunnias.
PAR. Sic facite rogo sanctissimi patres. PO. Pater
Iam nunc imperii fundamenta iacta sunt.


image: s121

Per me, ut iussisti. Nunc tu aedifices quae iubet.
Qui non pareat opinor esse neminem.
PAM. Pulchre. Creaturas ego creabo novas.
Creare ne soli relinquatur Deo.
Exoriantur cito mei regni Cardines.
POR. Papae. Quid isthuc? Orti sunt et tam cito. Haec
Divina est vis. Ad verbum parent omnia.
PAM. Producat doctrina mea Monachorum ordines
Tonsos et intonsos, pullos et candidos.
Mixtique coloris, pauperes et divites,
Cinctos et discinctos, pelliceos, laneos,
Et lineos, Epicuraeos et Stoicos.
POR. Produxit. Hercule novum ranarum genus
Quod vino (ut video) delectatur non aquis.
PAM. Pariat doctrina mea Canonicos nobiles,
Qui canibus et equis Romanam doceant fidem.
POR. Adsunt. Oh quam pingues et ventre turgido.
PAM. Aedificentur praelargis templa sumptibus.
Monasteria, sacella, in cunctis angulis,
Agris, vicis, domibus, castellis, urbibus,
Magna auri et argenti struantur copia.
PO. Facta video. O Deum immortalem, numque ego
Tantam apud homines putassem vim esse pecuniae,
Quae tam splendida, tam sumptuosa condere


image: s122

Posset. Nec ulla alia effecissent dogmata,
Quae tua doctrina et verbum adeo effecit tuum.
PA. Effodiantur divorum relliquiae, osculis
Honorentur, gemmis tegantur lucidis.
PO. Fit. Certe Deus aliquis es, sic verbo omnia
Potes, sic prompti homines sunt ad ea quae iubes.
PA. Divis ponantur statuae, pingantur imagines,
Appareant animae, fiant miracula.
PO. Cessa rogo, et die quiesce septimo.
Equidem Satanas creaturas has mirabitur.
Neque enim, certo scio, illas posset fingere,
Quantumvis sit sapiens longaevusque artifex.
PA. Vellem Satanas adesset, et isthaec cerneret.
Curret Dromo et advocet. PO. Curre. Haec oportuit
Non audiente dixisse populo Pater.
PA. Prae gaudio ubi sim ne scio, videns mea
Nova toreumata. Nimia delinquunt gaudia.
PO. Unum tamen in creando Pater oblitus es.
PAM. Quid illud? POR. Quid? Nullum creasti Caesarem.
NE. Hem Caesarem nominat. IV. Ademus. Vix apud
Me sum nova isthaec intuens et audiens.
PA. Recte mones. Creabo. PO. Non licet Pater
Creatorem ultra sex dies aliquid novi


image: s123

Creare. PAM. Quid ergo faciam? POR. Quae creata sunt
Auge. Ex Principibus aliquem institue Caesarem.
Multi sunt Caesaris, qui quaerant glorias.
NE. Audis isthaec? IV. Audio. Festina progredi
Cubito obstantes arceto. PA. Quem creem voca.
PO. Audite, silete. Hesternum nostis Caesarem
Divina auctoritate trusum ad inferos.
Quare si quis vestrum Caesaris ambit locum,
Procedat, et Papae osculetur calceos.
Multi procedunt, ut dixi. NE. Audi Porphyri.
Licet ne paucis alloqui Patrem? PO. Haud scio,
Sed explorabo. Caesar adest, et te Pater
Conventum expetit. PAM. Abeat. Non audiam. PO. Ah Pater
Non ita facias. PA. Sulpur olet et fulmen Iovis.
PO. Audi duntaxat. Si non optata loquitur
Decreta manent. Fortassis faciet quae cupis.
Arcus tendi potest quantum vis scilicet.
PA. Persuasisti. PO. Vix impetravi. Accedite.
NE. Beatissime Pater. IV. Loquere mollissimis.
NE. Quae nuper inter vos habita est contentio
Super aliquibus rebus Romanae Ecclesiae
Concedendis, quas (ut tum erat sententia)


image: s124

Te urgente Caesar noluit concedere,
In quod malum evaserit hic declarat dies.
Nam pauca Caesar dum voluit defendere,
Nec Episcopalis quae sit vidit dignitas
Omne imperium te iudicante perdidit.
Nec imperium modo, sed etiam quod maius est
Romanis cunctis est privatus gratiis,
Et e Christicolarum eiectus consortio,
Eternis [(aeternis); sic: ?] etiam addictus est incendiis.
Et iure fortassis (quid enim isthuc disputem?)
Quod tunc et nos et ipsum fugit Caesarem.
Etenim si scivisset, quid verbis est opus?
Haud quaquam esset tam aequas aversatus preces.
Quod ex aliis Pater potes cognoscere,
In quibus erga te illius est humanitas
Et ut opinor, facilitas perspecta omnibus.
Hic durior fuit, et erravit maxime
Christi in terris exasperans vicarium,
Et Apostolicis non annuens conatibus.
Factum fatetur, et fecisse paenitet.
Neque tantum errorem esse putat, ut sententiae
Tam horribili subiace at, nec dimitti queat.
Quis enim est hominum qui non peccet? Qui non ruat?


image: s125

Errare, a vulua ipsa agnatum est mortalibus.
Boni tamen resipiscunt paenitentia,
Quum ceteri suis pereant erroribus.
Quare etiam Caesar huc (beatissime pater)
Ad te supplex venit, peccatorum petens
Remissionem et veniam, et se totum tibi
Subiciens, ut decretum retractes tuum,
Eumque in pristino ma nere sinas gradu,
In quem haud dubitat se constitutum ese a Deo.
Et si quid umquam tibi concessit gratiae,
Si quid Dei opitulatus est ecclesiae,
Id repetit beneficii. Nec spes enim habet mala
Te non fore duriorem, nec clementiam
Quam Christianis dedit ipse, in se claudier.
PA. Responde Porphyri, ut Papalis dignitas
Requirit. PO. Romanus non solum Pontifex
Omni praeest ecclesiastico ordini,
Sed cunctis etiam Principibus et Regibus
In caput est (ne quis erret) factus a Deo.
Quid enim non obtinet potestas clavium?
An qui caelum potest vel verbo claudere,
Idem Principibus non claudat provincias?
Aut, cui rerum est commissa spiritualium
Cura, idem haud possit statuere de carnalibus?


image: s126

Quia igitur Caesar ausas est contendere
Adversus hanc auctoritatem clavium,
Nec debitam exhibuit reverentiam patri,
Ceterum in hereticam pravitatem corruit,
Divino ab imperio est deiectus fulmine.
Indignum quippe ut Christianis imperet,
Qui Christianorum haud honorat praesulem.
Depositus est. Habeat. Et discat Episcopos
Privatus honore afficere, quos contempsit in
Imperio. Cedat digniori, qui sciat
Se suaque omnia Papae pedibus substernere.
NE. Quid nunc agimus? IV. Insta etiam atque etiam ut impetres,
Quae iusserit omnia me facturum dicito.
NE. Beatissime pater. Nequaque supplices
Averseris. Neque enim istuc agere solet Deus.
Recipit peccatores qui se converterint,
Dicitque de conversis gaudere angelos.
Quando quidem igitur tu illius agis vicarium,
Ne sis in danda venia inexorabilis.
Talem te cunctis exhibeto iudicem,
Qualem te peccante Deum fore desideres.
Si quidque hactenus ignoravit Caesar, suo
Iam praesenti satis didicit periculo.
Melius deinceps sapiet, morem in omnibus


image: s127

Gerendo Episcopis, Romano maxime.
Nec temere umque posthac Camarinam moverit.
Quin iam paratus est facere quae iusseris
Omnia, quod an alius aliquis tibi fecerit
Nondum constat. Potest enim institui novus,
Qui pro beneficiis te affligat maxime.
PA. Huc Porphyri. Faciunda puto quae postulat.
Tamen sub illis (quas scis) conditionibus.
Eas illi propone singulas, Dein
Adactus iureiurando, se perpetim
Meas observaturum leges spondeat.
PO. Audi Caesar. Sanctissimus in Christo pater
Ex multis causis supplices tuas preces
Dignatur exaudire, quamvis quid aliud
Tua effrenis meruisset contumacia.
Posset enim ex lapidibus his creare Caesares,
Et ab oriente in occidentem, a meridie
In aquilo nem imperii locum pervertere.
Tu tamen ut sentias, quam dignus sit Dei
Vicarius in terris, et misericordia
Deum aemuletur, dat veniam erratis tuis.
Revocatque ex inferis, si conditionibus
(Quas audies) ad parendum animum induxeris
NE. Propone, parebit procul dubio, Nisi


image: s128

Caesar aliud vis? IV. Nequaque. Parebitur.
PO. Quod peccasti, aliter Caesar dimitti nequit,
Nisi te hic pronum super terram prostraveris,
Quo te plane humiliatum pater intelligat.
NE. En principium, ut dixi tibi. IV. Quid faciam aliud
In arctum compulsus? Detrectare nequeo.
PA. Super Aspidem Basiliscumque ambulabis, et
Conculcabis Leo nem et Draconem. IV. Haud tibi
Hunc tribuo honorem, sed Petro. PA. Et mihi et Petro
PAR. Vah homines impii, summum mundi caput
Pedibus conculcant. Te Deus piaculum
Exterminet, ut illudis hominibus et Deo.
PA. Eice mox mulierem multatam pessime,
Os collinito stercore, vel si mavis luto.
PAR. Quin mittis me pessime, tuasque res agis?
Heu etiam verberat, et faciem pingit luto.
Hem proditor, nebulo, sycophanta, carnifex.
PO. Abi in malam rem haeretica Viclevitica.
PAR. Olim sceleste mihi poenas dabis, nisi
Omnis prorsus periit iustitia apud Deum.
PO. Nunc Caesar conditiones pacis accipe.
Credis Papam summum esse ecclesiae caput?
Dic credo. IV. Credo. PO. Credis decreta illius
Divini verbi habere vim, nec quippiam


image: s129

Errare posse? IV. Credo. PO. Credis cum supra
Patres et concilia esse, et posse a nemine {Extrade Concess. pre. Pro posuit. Et de Appel. Ut debitus Cle.
past ad finem de sente. et re iudi. Constantinus c. 16. Distin. Extrade iu. cap. 3 Extrade Ro. Ecc. ca. Sin.}
Aut iudicari aut damnari mortalium?
IV. Credo. PO. Credis Papam imperii heredem esse, nec
Valere Caesarem absque eius sententia?
Dic credo. IV. Credo. PO. Ex his iam pater intelligit
Te esse orthodoxum nullaque infectum haeresi.
Vis igitur illius parere dogmatis?
Dic volo. IV. Volo. PO. Vis regionem Tusciae et Petri
Patrimonium restituere, et defendere,
Si quis regum illud invaserit aut Principum?
IV. Volo. PO. Vis dominium Romae illi concedere,
Ut Constantini postulat donatio,
Nec Romam nisi vocatus advenire, nec
Dimissus hic haerere diu, ceu in domo
Aut urbe aliena? IV. Volo. PO. Vis res Ecclesiae,
Episcoporum investituras, Pallia,
Abbatias, Praelaturas, et negotia
Ecclesiastica, in universum cedere
Romano Pontifici et aliis Episcopis?
IV. Volo. PO. Vis Papam, ut tuum tuorumque dominum
Agnoscere? Dic volo. IV. Volo. PO. Vis Ecclesiae
Hostes et haereticos pro summis viribus
Extirpare, et in omni imperio proscribere?


image: s130

IV. Volo. PO. Vis comitia nulla habere Principum,
Nisi legatus Pontificis intersit? IV. Volo.
PO. Vis nihil in imperii rebus concludere
Aut ordinare, sine Papae summa manu?
IV. Volo. PO. Haec sunt capita Caesar, pro quibus tibi
Erratorum veniam dabit sanctissimus.
Et gratia in priorem restituet locum.
Si illa igitur tibi sunt cordi, nullaque fictio
Subest, fac iureiurando affirmes fidem.
Nequando gratiae huius paeniteat patrem
NE. Qui equum usque ad ferreos voravit calceos,
Facile et tantum ferri poterit consumere.
IV. Pacis supra scripta capita ut recitata sunt
Iuro tibi Papae per patrem et filium
Et spiritum sanctum, me ex animo et firmiter
Sentire, cunctaque facturum firmissime.
PO. Accede iam et patris osculare calceos.
Quod Regibus cunctis est signum gratiae.
Et merito omnibus est gaudendum, si digitulo
Tantam uno possint sanctitatem tangere.
PA. Iam nunc fili iuris iurandi esto memor.
Atque deinceps nostris pareto iussibus.
IV. Dabo equidem operam pater. PA. Abito nunc ad tuos


image: s131

Mox ego cunctis Principibus atque subditis
Isthaec foedera scribam, ut te agnoscant Caesarem, et
Priores literas esse sciant irritas.
IV. Recte. Vale igitur. PA. Abi feliciter. IV. Tibi
Gratiam habeo Porphyri, pro isthac opera tua,
Et tibi lubens bene faxim. NE. Oh subigas in crucem.
PO. Equidem Caesar agere gratias nihil est opus,
Libenter soleo tuis operam dare commodis.
IV. Veni Nestor. NE. Tenebris perpetuis hic dies
Involvatur. Adeo invisa dedit omnia.
Audire impia, et horrenda fecit cernere.
Dominantur serui, at sanguis nobilissimus,
Scabellum servilis capitis conspectus est.
Isthaec ante veritus sum Caesar. Heu mihi
Cur non interea in inferorum faucibus
Egi, ne testis et spectator fabulae
Tam inauditae essem? Imperium ab equis (quod dicitur)
Ad asinos descendit. IV. Sat est Nestor. Tace.
Et istuc facinus in Melampygum incidet.
Omnia tulit, fert atque feret longus dies.

Porphyrius, Pammachius, Satanas, Planus.


image: s132

Bellus profecto homo sum. Mihi etiam gratiae
Aguntur plurimae summa pro iniuria.
PA. Fortasse tibi cum plurimis hoc est datum,
Ut ab amicis et inimi cis gratiam ineas
PO. Sic censeo. Sed vides ne in quem per me locum
Sis evectus. Satanae commendavi, et tuas
Virtutes feci ut essent acceptabiles,
Meis consiliis iuvi, nil mihi sed tibi
Quaerens omnia, pedibus subieci Caesarem, et
Per me assecutus es quae sunt carissima,
Ut nomen inter magnos habeas maximum.
Quid pro tantis mihi retribues sudoribus?
PA. Multa satis, si quidem tulerit occasio.
Nunc cardinum sis primus. Veneris tibi
Episcopatus, et quidquid animo lubet,
Per me licebit, et favebit Delia.
SA. Euge socii. Neque ante vincula quippiam
Melius successit, nec ego neque vos talia
Ante hac umque efficere potuimus. Sed Dromo
Pammachium etiam heroica fecisse praedicat.
PLA. Credo. SA. Sed eamus ad eu exploratum omnia.
PLA. Sequimini omnes. PO. Placet pater venatio.
Ferae pingues solent esse in Germania,
Illic primum tendam casses. PA. Phy, si placet


image: s133

Legatus sis meus a latere in Germania.
PO. Placet. Si magni ponderis indulgentias
Simul dederis. Mirum quam iners ille populus
Quaeritet et delectetur indulgentiis
PA. Vel plaustrum onustum tecum infer. Bene habet si ea
Cupiunt quibus Romana abundat curia
Novum hoc erit aucupium. Sed Satanas introit.
Nihil est iam quod malim. SA. Sane te Pammachi
Geris magnifice. Sed qui tibi principia habent?
PA. Ad affectum Princeps succedunt omnia.
SA. Gaudeo. Nemo tibi restitit? PA. Audeat aliquis.
SA. Pulchre profecto. At o terra et Stygia palus,
Quis huius est creationis artifex?
PA. Ego. SA. Tu? PA. Ego inquam. Sa. Non sum falsus Porphyri.
PO. Minime Princeps. Divinum hunc obtines virum.
Atque id magis scires, si praesens omnibus
Interfuisses. Verbo sunt facta omnia.
SA. Quid ais? Est verum Pammachi? PA. Verissimum
Tantae sum auctoritatis, et sic soleo. SA. Vah
Vix decimam partem mihi narravit Dromo. Adeo
Arrident cuncta, meraque sunt miracula.
Sed quaeso te, cuius creasti gratia?


image: s134

Ipso etiam espectu delector. De singulis
Quid habeant utilitatis dicito rogo.
PA. Isti sunt (Princeps) regni nostri cardines,
Ad hoc facit, ut tibi perinde ut ego serviant.
Quae in rem tuam sint consulant, Provincias
Expilent. Decreta tua seruent perpetim.
Et si quis post me Papa a te desciscere
Voluerit, prohibeant, resistant, arguant,
Venenis semper ad hoc paratis obruant.
SA. Necessarium opificium. PA. Quos rasos vides
Aliis atque aliis pennis vestitos, genus
Humile quidem videntur, sed habent maximam
Inregno promovendo vim et potentiam.
Eos cunctis in scandalum feci hominibus,
Ut fictis mundo illudant relligionibus,
Et meritorium apud eos habeantur nundinae.
Ipsi spernant Christum, doceantque spernere.
De viribus summe suis superbiant,
Meique sacra sint Papatus anchora,
Et ad converrendas undique predas canes.
SA. Ha ha he. Melius ipse haud potuissem fingere
PA. Quid referam singula? Relliquiae, templa, statuae
Canonici illi inversis pellibus, imagines,
Animarum spectra, monasteria, miracula,


image: s135

Et si quae alia me a peperere dogmata,
Hoc faciunt, ut Christi obscuretur gloria,
Aliisque viis mortales caelum scandere,
Nitantur, doctrinaque tollatur sanior.
SA. Pulcherrime isthaec cogitas prae ceteris
PA. Et de tota fide nil sis sollicitus, ac
Quo pacto populus ad verbum pareat tibi.
Effecta credito, si postrema exordio
Respondeant. SA. Admiror virtutem tuam.
In his quae cerno, Pammachi, neque timeo
Peiorem te fore, sed industrium magis
Exspecto, ut beneficiis meis respondeas.
Isthaec ad opprimendam Christi gratiam
Satis esse video, Sed quid ais de Caesare?
PA. His ipsis (Princeps) illum pressi calceis,
Et in mea iuravit verba ante paululum
Quam tu venires. SA Oh salui sumus undique
Nam et in Asia res bene cecidit ducibus. PA. Ais?
Quo pacto obsecro? Vix hac mea felicius.
SA. Feliciter satis, ut ipsi narrant duces.
Vera ne sunt Plane, quae narrasti facta? PLA. Res
Ipsa docebit, Princeps, nil esse verius,
SA. Dic etiam illis. PLA. Dicam, et compendio quidem.
Bellatorem et prophetam suscitavimus


image: s136

Mahumetem nomine, qui novam Christi fidem
Evertit, odit, et dissipat Ecclesias,
Ut Christianos in Asia vix quindeam
Repperias, sanae doctrinae prorsus nihil.
SA. Audis hoc? PA. Magnum hercule. SA. Nunc non me paenitet
Fuisse aliquantisper vinctum, et vix denique
Solutum, quum me tanta haec excipiunt bona.
Nihil queror. Iam altum licebit stertere,
Nec Christus amplius erit formidabilis.
Sed agite omnes. Tantarum rerum e)pini/kion
Triumphemus, tropaeumque erigamus, et
Haec magna in iubilo celebremus gaudia.
Ut inde virtus excitetur omnium,
Isthaec tueri parta, et maiora parere.

Actus Quartus

Parrhesia. Veritas.

Vere dictum est. sigh=s a)ki/ndunon ge/ras
Deorum mundo acceptiorem neminem
Harpocrate esse reor, sic vult laudari sua,
Sic absque contradictione suae accipi.
Ego quia vix mussavi, tuberibus mihi


image: s137

Caput effloruit, evulsi etiam miserae pili,
Facies deturpata luto. Haec refero praemia.
O impios sophistas, scelerata capita,
Hoccine docere vos, et tanta audacia
Agere, ut linguas coherceatis omnium?
VE. Hem Parrhesia, quid istuc ornatus rogo?
Num lapsa es alicubi in lutum? PAR. Nequaque hera
Hunc mundum mihi sophistarum affixit cohors.
VE. Quapropter? PAR. Ah rogitas? Parrhesia sum. Haud fero
Si quis agat aut doceat male. VE. Tamen ego tibi
Interminata sum, ne sola quid hisceres.
PAR. Fateor. Sed quis truncus has ferat ineptias?
VE. Inepta igitur audisti? PAR. Non dici potest
Quam inepta, absurda, scelesta et impia cernere
Contigit et audire hodie, ut mallem septies
Exuri, quam illa meo probare silentio.
VE. Fortassis Satana praesidente? PAR. Non hera,
Sed Pammachio. VE. Quid? Pammachius docet impia?
PAR. Et facit et docet impia. VE. Quid ais? Episcopus?
PAR. Quantum ex dictis et factis hodie intelligo,
Nil opus erit Satana ad exstinguendam fidem.
Episcopi et sophistae incumbunt fortiter,


image: s138

Ne Christi beneficia populus intelligat,
Et ne priscae maneat fidei sinceritas.
Haec audiens, vix verbis argui tribus.
Pro tribus ita verbis sexcenta fero verbera.
VE. Absterge lutum, et quid agatur dic apertius.
PAR. Paucis absolvam. Episcopi munus suum
Linquunt, et militares spirant glorias.
Pammachius praesertim impietatis artifex
Nova etiam gignit dogmata, novam ecclesiam
Sine fide solis producit ceremoniis,
Sedet in templo Dei et in humanis cordibus,
Adorari, timeri cupiens, ut Deus.
Multum potest, sed non propria potentia.
Reges timent, pro illo decertant Principes.
Quin etiam pedibus conculcavit Caesarem,
Et iuratum in suam illum habet sententiam.
Praeterea nova creavit terrae pondera,
Qui pauperum fortiter exsugant sanguinem,
Pro auro argentoque sua vendentes stercora.
Qui, ut sibi nodo bene sit, multoque abdomine
Ventres distendant, miserorum mortalium
Pravis doctrinis interitum haud faciant pili.
VE. Cessa obsecro Parrhesia, quantum narras malie.
PAR. Plus est quam quisque verbis possit consequi.


image: s139

In summa autem, mendaciis sunt compita,
Templa, viae, et omnia plena, nec mirum quidem
Te absente. Vivunt homines quasi sint perpetim
Victuri, et impune agere liceat quodlibet.
VE. O miseros mortales, me absente et perditos.
Vidisti ne aliquos hanc deplorare miseriam,
Desiderare me, et meliora quaerere?
PAR. Hera (ut vere dicam) perpaucos, vix decem
Ex mille, Illos etiam iam taedet vivere.
Pro te suspirant, nec verbum audent proloqui.
Orant Deum tacite duntaxat, ne simul
Cum Sodomis et Babylone illos perdere velit.
VE. Roma igitur Sodoma est et Babylon, et si quid est
Babylo ne peius? PAR. Certe in hoc rerum statu.
VE. Quid ergo agimus? Num non putas nobis locum
Superesse in terris? PAR. Ex meo hoc periculo
Disce. Quid alibi sit in tot regnis nescio,
Romana locum tibi non concedet curia.
Quin etiam Itali, Illyrici, Scoti, Hungari,
Hispani, Galli, Angli, Germani, Sarmatae,
Danique, idolum Romanum omnes pertiment.
VE. Heu miserae mihi, perpetuum exilium nuntias.
PAR. Nequaque hera, si mavis exuri millies.
VE. Num exurent immortalem? PAR. Sic videbitur.


image: s140

Mortalibus et immortalibus homines parant
Mala, et gygantum instaurant exemplum vetus.
VE. Frustra terres. Mihi apud homines esse volupe est
PAR. Hem, fac periculum si lubet. VE. Aliquis locus
Quaerendus est, ubi inter homines libere
Verser. Sed iam teneo. Domicilium vetus
Asiam adibo. PAR. Nisi eam Satanas totam occupat.
VE. Qui scis? Satis opinor in Europa habet agere.
PAR. Non vidi in Europa Satanam, sed omnia
Solus devastat a)por)r(w\c furiarum. VE. Quem ais?
PAR. Pammachium. Quare Satanam opinor in Asiam
Duxisse exercitum, ut etiam vestigia
Reliquiasque tuas (si quae illic sunt) deleat.
VE. Quo me vertam nescio. Quid tantum misera ego
Commerui, ut nullus in terris mihi sit locus?
Sequere me. Recta ad Christum concedam, cui
Isthaec exponam omnia, petamque ut mihi locum
Det meliorem, quam istam vastam solitudinem.

Satanas, Dromo.

Audite me commilitones optimi.
Parta felici de Christo victoria
Tropaeis erectis consultum censeo,
Ut curemus cutem de spoliis hostium,


image: s141

Totos genialiter consumentes dies.
Nullus laboret, sed feriae sint perpetim.
Ludamus, saltemus, bibamus ordine.
Et nullus oblatum anteponat poculum,
Quam ter quaterue exhauserit. Si quis etiam
Post vomitum se exhibet potorem strenuum,
Plexis caput sacrum exornetur pampinis.
Et si dies ad haec celebranda gaudia
Breviores fuerint, pars addatur noctium.
Nihil relinquamus quod ad luxum attinet.
Et mortui et vivi suppeditabunt lucrum,
Ut sine sollicitudine mea in mensa impleamini
Cibo, potuque, vel si lubet ad nauseam.
Eia agite, Sedete. Huc Pammachi et tu Porphyri,
Tu Plane Pammmachio claude latus dextrum.
Tu Chremi laevum. Stasiades sit proximus
Porphyrio, Hem ubi reliqui sunt convivae Dromo?
DRO. Qui? SA. Rogitas? Canonici, Monachi atque Cardines
Officiales, Episcopi, et qui Principum
Nostris decreverunt favere partibus.
DRO. Adsunt hiantes. Iam olim Monachorum cohors
Ad devorandum adest laxato cingulo.
SA. Recte. Sibi quisque locum eligat quem percupit.


image: s142

DRO. Hem monachi sortiuntur verberibus locum.
SA. Ha ha he. Quernos illis adfer fustes Dromo.
Sic ista solent constare sacra. Non parcite.
Caedite, bibite, turbis, rixis, clamoribus,
Alatis poculis resonet convivium.
Vultis adducam singulis scortum elegans?
Video vos velle. Adduc Dromoque plurima.
Nulla sine mulieribus sunt plena gaudia.
DRO. Rursus pugna incrudescit. SA. Iam patinas Dromo
Adfer bonis avibus. En hic Princeps fuit,
Animae suae per vos consulere volens. Boni
Consulite, edite. Quid Pammachi? Cur non capum hunc
Dilaceras? Cur non rabidam depellis famem?
Sic facito, et ceteros convivas admone.
Adfer aliud Dromo, nempe assum Haec comesa sunt
Carpite nunc. Istuc est cadaver divitis,
Quem iussi vobis testamentum condere.
DR. Oh rursus pugnant. SA. Recte. Infunde largius,
Cadaver, ut videtis, est pinguissimum.
Tolle hoc et appone aliud. Haec vidua est domus
Quae vestrarum precum esse volebat particeps.
Opima suppellex est. Vorate singula,


image: s143

Nec tectis his nec fundamentis parcite.
DRO. Hem vix posita in mensam sunt correpta omnia
Non sine vulneribus. SA. Tales convivas volo.
Da missum alium. Cur patera non obambulat?
Cur ita taciti? DRO. Quasi pleno possint gutture.
Nec alium alius vorando certet vincere.
SA. Haec farcimina sunt, magnis confecta artibus
Miserorum hominum e medullis atque sanguine.
DRO. Diripiunt ultro et plenis buccis devorant.
SA. Super haec unus quisque calicem plenum bibat.
Perfortiter hercule. Sequimini omnes. Iam Dromo
Quintum actum profer. DRO. En habes. SA. Qui negligens
Fuit hactenus (convivae) istoc decet ultimo
Edulio saturetur. Cras dabo lautissima.
Hic mercatoris est sacculus, aere gravidus.
Apponite manus. DRO. Haud sine pugnis ferculum.
Lapitharum isti sunt mores. SA. Quin fustibus
Rem agitis aut sudibus? Isthaec sunt puerilia.
Sic facite reverendi patres. Heus o bone
Tu nobis exemplum instauras Philoxeni?
Recte, ita vivam, solus corripuit. DRO. Ego hercule
Malo esurire, quam hoc saginari modo.
SA. Recte, nihil relinquitis. Bellaria


image: s144

Appone Dromo. Haec sunt bellaria plusque Attica.
Omnis generis delicta sunt mortalium, ex
Quibus sibi quisque sumat quantum collibet.
Prosunt omnia, mirificeque palatum iuvant.
Nullum tam leve peccatum est, quod non commodum
Vestrae adferat culinae. Agite ergo strenue.
Sua uni cuique sit commissa portio.
DRO. Nequaque illis Melissa opus est. Nam ceteris
(Ut video) omissis hoc unum summe student.
SA. Scis quid tibi sit faciundum Dromo? DRO. Si dixeris
Sciam. SA. Interim dum nos epulamur, hoc tibi
Curae sit. Omnes percurrito provincias,
Odorator caute an sint tranquilla omnia.
Ne quid bibentibus nobis et ebriis
Mali oriatur. Si quid fuerit, mox nuntia.
Sic liberabis nos curis, ut pocula
Et omnis luxus continuetur perpetim.
DRO. Faciam. Si tres prius calices exhausero.
SA. Vidistis iam commilitones optimi
Quid vobis proponam, quam etiam dapaliter
Cuncta ministrem, ut nullus idem faciat Principum,
Quapropter spero vos fore constantissimos
Apud me, quum saginem vos pinguissimis.


image: s145

Valeat Christus cum paupertate sordida,
Cum tormentis, cum poenis, cum laboribus,
Cum curis, cum carceribus, cum periculis.
Vos non curate quid vesper serus vehat.
Ita vivite, ut vixisse vos mundus sciat.
Nil vobis deerit, me mundi negotia
Gubernante, et praesente rebus omnibus.

Christus, Paulus, Petrus, Veritas,

Nullus ne vobis angelorum rettulit
Quid agatur in terris? PAU. Nullus. Sed quesumus
Magister, ut communices apostolis.
CH. Mira est rerum facies. PE. Hem. CH. Satanas imperat
Longe lateque, et ad nutum eius omnia
Versa atque reversa sunt. PE. Heu. CH. Ille ecclesias
Disiecit omnes, aut corrupit haeresi.
Vix septem in orbe sunt relicta milia,
Qui Romanae non acceperunt bestiae
Characterem, qui non credunt mendaciis,
Nec primis Satanae cesserunt furoribus.
PAU. O miseros mortales, CH. In summa. Res ita


image: s146

Ut dudum dixi prosperantur impiis.
Optimus habetur, qui agere novit pessime.
Laudantur nova repperientes idola, qui
Cultum offendit novum, sanctorum catalogo
Asscribitur. Sed veritas huc advenit,
Aliquid opinor apportans novi. PE. Satis
Sunt haec quae dixti, etiam si aliud nihil adferat.
CH. Hem surge Veritas. Quid vis? quid postulas?
VE. Domine Iesu Christe, potestas tibi maxima
Caelestium rerum est data et terrestrium.
Cur non res humanas et me miserrimam
Et exulem aspicis? Dominantur impii.
Satanas ubique regnat. Res sunt tam malae,
Ut peiores esse nequeant. Nosti omnia
Et connives. Quousque tandem isthaec rogo?
CH. Quid fles? VE. Iussisti me terris ex cedere,
Et consueta humana relinquere commercia,
Ut Satanae regnandi locus esset amplior
Obedivi, excessi, liqui charam domum,
Quam mihi in hominum solam pararas cordibus.
In usta iam diu degi solitudine.
Interea tamen (amore tactus intimo
Prioris domicilii) volens cognoscere,
An bene merita usquam quaererer a mortalibus,


image: s147

Ancillam in terras visum iussi pergere.
Quae rettulit, neque tui neque mei lo/gou
Haberi usquam. Adeo Satanas vertit omnia.
Pervenit Romam, an illic cura esset tui,
Sed ecce Pammachius vastavit omnia.
Mendacia illic, luxus, et superoia,
Inauditaque scelera regnant. Homines tamen
Sana (ut res loquitur) prorsus mente perdita,
Pammachium adorant, de illius calice bibunt.
Sicque omnes terras vomitu replent ebrii.
CH. En quod dixi de Pammachio. PAV. O hominem impium
VE. Nec calicem facile sinunt e manibus eripi.
Sic arrident imposturae, sic falsitas
Est cordi, sic nihil est sani relliquum,
Sic doctrina humano inquinata stercore
Placidas repperit aures. Nec doctrinam impiam
Pammachio auctore probant homines solum, sed et
Turpissima facta iustitias cognominant.
Persuasi falso Pammachium una cum suis
Non posse errare. Ego magis credo (et res docet)
Non posse recte facere, aut si quid fecerit
Quasi errorem corrigere. Quod tu Caesari
Quae Caesaris sunt iussisti omnes reddere,


image: s148

Usque adeo curat, ut pedibus illum premat,
Tributa, et honorem neget et oboedientiam.
Res Caesaris ipse habet, nil aliud Caesari
Reliquit iurato, quam nomen Caesaris.
Haec quum videret et audiret Parrhesia,
Indigne tulit (ut solet) et verba vix tria
Contra locuta, tuberosum fert caput,
Comam evulsam, os contusum et oblitum luto,
Nec his contenti, ignes minantur insuper,
Et ut lubet haereseos cuique asscribunt dicam.
Ut nulla me spes habeat posthac hominibus
Placere posse, ut me reducant exulem.
Ergo ne perpetuo mihi exulandum erit?
An ita pulchrum est Satanam oppressisse, quae diu
Multoque labore tui docuere Apostoli?
Aut vis totum mundum perdere mendaciis?
Certe scio aliquos superesse tuos, in quibus
Iustitiae veritatisque residet amor, et
Adhuc perfecto ad te suspirant pectore.
Illorum te miserescat Christe. An impios
Et hoc posse sines, ut non exitium sibi
Operentur solis, sed simul etiam pios
Perdant? Servator diceris, serva tuos
Quos tibi dedit pater, qui credunt sanguine


image: s149

Sese tuo redemptos, et fiducia
Mortis tuae Satanae promissa negligunt.
Illis me mitte, illi suscipient, et locum
Dabunt, ne in horrida hac peream solitudine.
CH. Auditis nunc, quis sit rerum in mundo status?
PAV. Totus magister exhorresco hanc audiens
Narrationem. PE. Afflictis rebus consule
Magister, veritatique tribuas locum.
Ne Pammachius expugnatis mortalibus,
Et in perpetuam servitutem traditis,
Nobis dein caelestibus negotium
Facessat, et in caelum usque regni proferat
Pomoeria. VE. Certe Petre, timen dum censeo.
Nam quantum intellexi id videtur struere, nec
Frustra de caeli gloriatur clavibus.
PE. De adulterinis forsan? Nam primas ego
Probasque habeo. Nihilo minus tamen, seram
Magister censeo mutandam, et obicem
Firmum et adamantinum applicandum ianuae.
CH. Nil hoc opus est timere Petre. Non huc sinam
Nec Satanam, nec Pammachium quemque ascendere,
Quantum etiam de caeli se iactent clavibus.
Eant illuc, ubi nullis opus est clavibus,
Ubi dies et noctes late patet ianua,


image: s150

Suas quo etiam praemittunt indulgentias.
Illuc trudentur cum omnibus Gigantibus,
Qui divos hominesque ausi sunt affligere.
Quapropter Veritas, sis animo aequissimo.
Multo sunt plura quam quae narrasti mala.
Non fiunt me ignorante. Ego etiam videro
Ne ultra quam constitutum est procedant, neque
Ut in infinitum praevaleat iniquitas,
Propter meos, quorum unus est mihi carior,
Quam omnes Pammachii, quam cunctae Satanae tribus.
Nihil timeas ut iustos perdant impii.
Aut a mea faciant alienos gratia.
Utcumque premantur et affligantur, nil tamen
De illorum apud me hereditate deperit.
Sunt filii, sunt heredes, quanque undique
Circumstrepat malorum turba. Tu feras
Mecum quae sunt ferenda. Porro, quod locum
Alicubi in terris postulas tibi dari,
Neque exilium amplius ferre potes, vix tibi
(Quantum ego Satanam novi) est futurum commodum.
Dissidia et motus excitabis maximos.
Bellabum adversum te plenis tibiis.
Gladiis, igni et aqua, milleque modis te volent
Exstinctam. Ut nulla lupis cum agnis concordia est,


image: s151

Sic tibi mendaciisque nulla foedera
Cohaerent, iugis erit A)spondo/ste po/lemos
Haec praedico, futuri ne sis insciens,
Ut etiam atque etiam quid agas recte cogites.
Non venies ad pacem, aut choros, aut gaudia,
Sed omnium in malorum colluviem et mare.
VE. Immortalis sum. Monstra duntaxat locum,
Satanae et Pammachii facile furores perferam.
CH. Ut vis. Quandoquidem etiam alioqui tempus est
Ut Satanae turbetur regnum, tam prosperos
Tolerante haud amplius cursus Rhamnusia.
Monstrabo tibi locum. VE. Rogo domine ut velis.
CH. Vides Germaniam? VE. Video, CH. Ad boream vide.
VE. Heu, Num me etiam vis macerare frigore?
CH. Confide, calesces plus satis. Albis ubi fluit?
VE. Video. Illic ex Bohemia magno alveo
Per Mysiae campos et per fortes Saxones,
In Oceanum devolvitur Germanicum.
CH. Recte. Hinc eunti trans Albim est sita civitas
Bis longitudine vincens latitudinem.
Arx est in parte quae occidentem respicit,
Quam Saxonum Dux condidit, qui primus est
Conversus ad fidem. VE. Quid postea? In angulum
Illum me divertere iubes? CH. Scilicet. Abi.


image: s152

VE. Ad quem? CH. Ad Theophilum. Illum tuas doce vias.
Ut Papatus cuncta patefaciat hulcera,
Ut somnolentos Germanos excitet, et ut
E templo rursus pellat nummularios,
Qui ecclesiam latronum speluncam putant,
Qui capiunt et opes animasque indulgentiis,
Qui ut fungis cunctis illudunt mortalibus.
Te Theophilus suscipiet scio cupide, et locum
Parabit ampliorem in terris omnibus.
VE. Euge Domine, sic consule miseris mortalibus.
Unum tamen adhuc supplex abs te peto. CH. Quid est?
VE. Paulum mihi viae comitem addas obsecro, ut
Illo praesente maior sit verbis fides.
Neu sola in tam feris verser nationibus.
CH. I Paule. Conduc veritatem, et adiuva
Mei nominis ut rursus crescat gloria.
Etiam si Satanae Pammachioque ilia crepant.
PAV. Eo magister, tutus iam a periculis.
Sed si mihi ferenda essent, quae olim pertuli
Mortalis adhuc, vix huius essem audaciae.
Eamus Veritas, ne nox nos obruat.
CH. Ite. Sed heus, Theophilum armatote fortiter
Verbo et scripturis, ne formidet congredi
Cum Pammachio, cui ne mo quivit hactenus


image: s153

Resistere, sed omnes oppressit nequiter.
Me praedicet, me commendet, me diligat,
Satanas Pammachiusque sit abominatio.
Ego protegam, murumque illum dabo aereum.
PAV. Sat est magister, sedulo curabitur.

Dromo, Satanas, Pammachius, Porphyrius.

O Stygia palus quantum est malorum. Vix queo
Resumere spiritum. Hem quid hoc? Nemo audiet?
Dormitis? Eho, nullus vestrum est sobrius?
Quid dicam? Vomitu omnes mensae et scamna perfluunt.
Hosce tuba vix resuscitaret ultima.
O Satana non audis? Etiam tu stertere
Didicisti? SA. Hem quis vocat? Quid clamas pessime?
DRO. Quid ego clamem? Dormitis in discrimine
Tanto? SA. Quid narras? DR. Hui bellum, arma, surgite
PO. Oh vix possum aperire oculos. PA. Quis clamoribus
E tam dulci somno excitat? SA. Quid est rei?
PA. Hem Dromo reverteris? quid fers? quid nuntias?
DRO. Rerum iam certe sum malarum nuntius.
SA. Ludis Dromo. DRO. Ego ne luderem in re seria?
Quod vidi et audivi vobis referam. PA. Bene.
DRO. Consurrexere hostes in vos fortissimi.


image: s154

SA. Hem quid ais? DR. Rem ipsam. SA. Cessa. Suscita Episcopos
Monachos, Canonicos, Cardines et ceteros.
PA. Hui surgite, surgite omnes. DR. Quam graviter queunt
Hesternam prorsus crapulam destertere?
SA. Recita nunc clare. DRO. Quam voletis clarius.
Consurrexere hostes in vos fortissimi,
Monarchiae qui vestrae pessime volunt.
PA. Qui sunt? Ubi? quis defectionis auctor? Et
Quapropter? quando? quo robore? quo exercitu?
DRO. Hem istuc ibam. Ad septentrionem Saxones
Habitant, inter hos vidi doctorem novum,
Qui Veritate Pauloque exhortantibus
Adversum vos Germanos omnes excitat,
Doctrinae vestrae gratia et tyrannidis,
Quae amplius haud toleranda esse suadet fortiter.
Et modo sane non Saxones solum, sed et
Germani ferme omnes vestrum abiciunt iugum.
Vos veluti impostores detestantur male.
SA. Audis haec Pammachi? PA. Oh totus ardeo
Iracundia, et animi perplexitate. Si
Quis Veritatem mihi iam et Paulum traderet,
Simul et doctorem illum scelestum, in temporis
Puncto cum ipsis omnes vorarem vestibus.


image: s155

SA. Heu praestitisset vigilare, haud totos dies,
Abdomini, somno, ventrique impendere.
PA. O haereticos, o schismaticos, o perfidos,
Qui haec in Romanae sedis interitum struunt.
PO. Dic mihi Dromo, quid docent, quae illorum dogmata?
DRO. Docent homines sola iustificari fide.
PO. O errorem crassum. PA. Vaeh nostris ventribus.
DRO. Salutem in solo Christi haberi nomine.
PO. O haereticos. PA. Vaeh vaeh meis honoribus.
DRO. Papam docent non esse caput ecclesiae.
POR. Ad ignem, ad ignem. PA. Vaeh triplici diademati
DRO. Legem impleri non posse nostris viribus,
Multo minus plus fieri posse a quopiam.
PO. O fatuitatem. PA. Vaeh creaturis meis.
DRO. Nihil prodesse sacramenta sine fide.
Nec iustificari ex opere operato quem piam.
PO. O distortos homines. PA. Vaeh doctrinae meae.
DRO. Nec Missam opus esse, quod vivis et mortuis
Ex opere ipso veniam peccatorum impetret.
Nec recte populo speciem subtrahi alteram.
PO. O Viclevitas. PA. Vaeh vaeh nostris mercibus.
DRO. Itidem confessionis vestrae mystica, et


image: s156

Alia multa onera reprobant conscientiae.
PO. O maliciam inauditam. PA. Veh nostris sacculis
DRO. Nec invocari Divos debere approbant.
Nec peregrinationes, nec ieiunia,
Nec omnia opera humana, quantum vis bona,
Remissionem peccatorum operarier.
PO. O impios plane homines. PA. Veh ceremoniis.
DRO. Nec ad salutem dicunt indulgentias
Requiri vestras. Quidam nec faciunt pili.
PO. Hem istuc etiam tradunt? PA. Vaeh nostris nundinis.
Quid nunc facimus Satana? SA. Quid? macta, interfice
Terra, aere, igni, aqua, omnes quos huius viae
Nactus fueris. Unde ego vos posthac pascerem,
Si dogmata haec abstulerint vectigalia?
Huc res ut video tendit. Nunc omnis lapis
Movendus est. Nunc vires vestras promite.
Nunc nunc novus scribendus est exercitus.
PO. Sic Pammachi male succedet venatio,
Etiam plaustrum exonerandum est indulgentiis.
PA. Si quis mihi daret huius doctrinae caput,
Frustillatim dentibus illud discerperem.
Hoccine parare quem piam mortalium?
Itane tandem spernere Christi vicarium?
SA. Hui mox huc primores omnes concedite,


image: s157

Ut quid nobis faciundum sit, sententia
Quisque sua dicat. In tantis periculis
Nihil est cunctandum. Haec opprimenda censeo,
Dum adhuc in herba sunt, nae roborata, plus
Laboris postulent, plus et periculi.

Satanas, Pammachius, Porphyrius Planus, Stasiades, Chremius.

Accumbite. Audistis quae nos premant mala,
Qui hostes, quae dogmata, quaeve conspiratio
In nos consurgat a quibusdam perfidis.
Ut timeam non pro me modo, sed pro vobis magis,
Pro me quidem, quod Christi surgit gloria,
Quam ego una vobiscum prope dudum exstinxeram.
Quamvis nec ex vestra re sit eam crescere.
Pro vobis vero, et vestris pro crumenulis,
Quod commeatui vestro hinc periculum
Haud vulgare venit. Quin et vectigalibus
Magna per haec dogmata vestris lis intenditur,
Ut res vestrae ad Saguntinam spectent famem.
Scitis enim, ex missis et ex ceremoniis,
Ex relliquiis, et ex Divorum cultibus,
Ex operibus bonis, et ex ieiuniis,
Ex naeniis animarum, ex indulgentiis,


image: s158

Et ex confessione, ex paenitentia,
Proventus esse vestros. Quare si omnia
Turbarint hostes, et homines averterint,
Ne vestro sint intenti posthac quaestui,
Unde ego vos odosos pascam? Aut unde vos
Equos, scorta, canes alere poteritis? Aut quibus
Regales instruetis pompas? Ne igitur huc
Veniatur, omni cur andum est industria.
Unus quisque suam iam dicat sententiam.
Qua re, rebus tam afflictis succurri queat.
Dic Pammachi. PA. Adversus cos, Princeps, Caesarem
Armabo terrarumque reges omnium,
Qui nobis sunt iurati, qui sunt filii
Semper dilecti, qui colunt nos hactenus.
Episcopis, et cunctis qui potentiam
Vel unius muscae obtinent, praecepero
Ut ante quidem caelesti tactos fulmine
Exterminent, perdant, occidant, strangulent,
Sine iudicio, sine lege, absque misericordia,
Omnes qui adversum me haec docuerint dogmata.
SA. Recte. Dic Porphyri. PO. Studiorum censeo
Magnis promissis adduci collegia, ut
Etiam suis haec dogmata damnent calculis.
Unde facile toti orbi innotescet, perdite


image: s159

Illos omnes errare qui susceperint,
Et merito ex humano eici consortio,
Et aeternis iure plectendos ignibus.
Deinde libri tam perversorum dogmatum,
Sacris urantur exsecrationibus.
Pecus suillum grunniat, latrent canes,
Obrudant onagri, in caelum mugiant boves.
Scribant libros sophistae valde blittei,
Hira, anguli, mustellae, atque coclearia.
A nobis magnifica sperantes premia.
Sic haeretici opprimentur multitudine,
Et os vel invitis facile obturabitur.
SA. Pulchre. Dic Plane. PL. Mihi videtur optimum,
Cur are, ne illi inter se unanimes sint diu.
Sed inter sese pugnent et dissentiant.
Subinde et alia suscitabo dogmata,
Longe peiora istis, quasi tamen orta sint
Ex his, ut in popelli rapiantur odium.
Nobisque ad expugnandum aditus sit facilior
SA. Belle. Dic Stasiades. ST. Ut Princeps, dogmatis
Quae in Papatus exitium coorta sunt
Minus applaudatur, et favoris sit minus
Omnem ex Asia traducam mox exercitum, ut
Sub illius praetextu doctrinae, vagi


image: s160

Ad seditiones commoveantur rustici,
Dominorum grave conantes excutere iugum.
Quod cordati videntes homines, qui hactenus
Pacifice egerunt sub Papatu, et qui novis
Non gaudent rebus, quantumvis melioribus,
Abominabuntur nova isthaec dogmata, et
Pacificum nostrum regnum amplectentur magis.
SA. Bene. Dic Chremi. CH. Si (Princeps) mea munera
Measque artes bene novi, haud diffido fore
Quin multi in nostra maneant observantia,
Pecuniis corrupti et auri copia.
Video enim vix quemque applicari dogmatis
Hisce novis posse, si non in periculum
Vitam suam suaque deponat omnia.
Cuius animi non sane permultos fore
Puto. Ridebunt viso argento plurimi.
Credent quae quisque volet exactor aut dator.
Neque bolum ex faucibus sibi sinent eripi.
SA. Percommode dixistis omnes omnia, et
Diversa licet, tamen in unum tendunt scopum,
Scilicet ut surgentia sternantur dogmata.
Et Papatus suis floreat honoribus.
Nec Christi tam alte praedicetur gratia.
Proinde iam nunc consulta aggrediamini.


image: s161

Uni cuique sua commissa sit sententia.
Tu armato Episcopos, Reges, et Caesarem.
Tu doctis et indoctis dato negotium,
Ut doctrinis hisce adversentur sedulo.
Tu subserito haereses, et prava dogmata.
Tu bella et seditiones parito rusticas
Tu fortes enervato animos pecuniis.
Ita facite, ut Satana digni vide amini.
Res non patitur lentae manus conamina.
Agite, surgite, furioso cuncta spiritu
Subvertite, kai\ o)rgh=s mnh/sasqe qou/ridos.
Oculi, dentes, lingua, manus, oraque, gladiis
Atque venenis armata sunto Colchicis.
Non magis huius doctrinae sectatoribus
Parceri volo, quam rabidis canibus aut lupis.
Qui primus hostium mihi nunc occurrerit,
Illius ad nauseam me explebo sanguine.

Epilogus Actus Quinti.

Ne iam exspectetis. Spectatores optimi,
Ut Quintus huic addatur actus fabulae,
Suo quem Christus olim est acturus die.
Interea Actus Quarti consilia res movent


image: s162

Rursum prorsum, ut videtur in praesentia,
Totum Satanae iam perstrepit negotium.
Defenditur Papatus cultusque impii.
Perstrenue Christi adversatur gloriae.
Propter superstitiones et ceremonias
Quae cum scripturis et verbo pugnant Dei.
Multum quottidie christiani sanguinis
Effunditur, quasi is demum certissimus
Dei cultor sit, et pietati deditus,
Qui multas hominum fecerit succidias,
Qui iugulare homines pro delectamento habet.
Insaniunt in nos Turcae perfortiter.
Insanimus nos in nos ipsos haud minus.
Ut Christianis sit molestum vivere, et
Spectare iugiter Satanae Tragoedias.
Nec sperandum humanis consiliis res fore
Meliores, nisi Deus istius Tragoediae
Finem fecerit adventu Filii sui.
Suos qui ex mundo tollat, ut aurum ex stercore,
Et impios perpetuis tradat ignibus,
Quod fabulae totius erit katastrofh\.

Te/los.