21 November 2003 Ruediger Niehl
new TEI header


image: s001

DE MEMORABILIBVS ET CLARIS MVLIERIBVS: ALIQVOT DIVERSORVM SCRIPTORVM OPERA. [Illustration:

Ill.

??] PARISIIS. Ex aedibus Simonis Colinaei. MDXXI.


page 2, image: s003

GENEROSAE ET NOBILI FEMINAE. Ioannae de Vuignacourt, praestantissimi et aequissimi viri D. Caroli Guilardi, Parisini senatus praesidis eminentissimi sponsae, Io. Ravisius Textor S. D.

QVoniam nihil est relatu dulcius, aut iucundius auditu, quam rerum gestarum commemoratio, herois et viraggo probatissima, mulit superiorum temporum scriptores laborem maluerunt impertiri colligendis historiis, quam in alio quovis dicendi genere stylum exercere, partim quia hivismodi negotium in maiorem sibi felicitatem verterent, partim etiam quia ampliorem a tota posteritate gratiam confiderent se relaturos. Quo factum est, ut longe plures eius notae, quam alterius authores olim reperti sint, qui dicta, simul et facta virorum illustrium suis propagaverint monumentis. Rari tamen admodum et infrequentes adhuc inveniuntur, qui vitas illustrium feminarum conscripserint, aut saltem eorum scripta nobis invidit iniuria temporum et malignitas, aut eorum forte negligentia, qui fuerunt ingenio adeo stupido, adeo distorto iudicio, ut quoniam nihil in bonis literis olfacere aut subodorari poterant, putaverint multitudinem authorum etiam non paenitendorum perniciosam esse, quasi vero liberum non sit unum e multis deligere, si cui displiceat numerus maior. Fuit nescioquis Charon Carthaginensis, qui de claris mulieribus libros quatuor edidit. Sed tantum abest, ut eius opera ad nos pervenerint, ut nomen etiam in tenebris cum illo inferorum portitore lateat, et obscurius videatur, quam chaos. Ex antiquis unicum reperi Plutarchum, authorem primi huius opusculi, quod ne vel hominium incuria, vel studiorum desuetudine, eandem oblivionis iniuriam pateretur cum ceteris, quae nostra om nium iactura, et communi literarum dispendio perierunt, imprimendum cum quibusdam aliis recentioribus curavi. Quod ut facerem, hortatus est spectatissimus vir, Ludovicus Lassereus, quum literarum, tum virtutis amantissimus, regalis nostri gymnasii provisor oculatissimus, ac ecclesiae beatissimi Martini Turonensis Canonicus et granicarius. Is autem quum videret me ambigere, cuinam feminae totum hoc opus de feminis conseeraretur, unicam et, et primam omnium (ut est honoris tui, vestraeque totius familiae obseruantissimus et infatigabilis praeco) mihi obtulit, quam in fronte collocarem. Atque ut eo, et mul to maiore titulo dignam te doceret, aut ut fortasse mirari desinerem, quia omnibus aliis longo te praetulisset interuallo, multa protinus de tuis virtutibus, ple nis etiam buccis evomuit, adeo ut parum abesset, quin te referret in dearum indigitamenta. Quibus verbis hactenus me perpulit, ut si quis postea imperatricem obtulisset, secundo tantum sedisset loco. Et ne fabulosum mihi videretur, quod de te praedicaverat vir ille infucatissimus, apertis contendebat argumentis. Dicebat in primis te feminam (quod in eo sexu rarum est) cordatam,


image: s004

quia liberos tuos ab incunabulis, et ipsa iam tum primum aetate, qua lerperastris assuefiebant, fovisses in severitate, non ut facere solent stolidae et imprudentes rerum feminae, palpo et blandiciis corrupisses. Sciebas enim indulgentiam esse exinanitionem virtutum et honestatis, et in mentem revocabas, quod a Sapiente scriptum est. Filiae tibi sunt, vultum hilarem non ostendas eis. Nec minoris faciebat industriam tuam et diligentiam, quod quum esses delicate, et in mediis opibus nutrita, possesque citra laborem genialiter et in luxu vivere, fecisses tamen, quod Proverbiorum. 31. cap. scribitur. Quaesisti lanam et linum, et operata es consilio manuum tuarum. Gustasti et vidisti, quoniam bona negotiatio. Misisti manum tuam ad fortia, et digiti tui apprehenderunt fusum. Lau dabat te fortitudinis, quia nec unquam prospera fortuna vultum extulisses, nec remisisses aduersa, sed eodem semper tenore utramque suscepisses aleam. Ante omnia religionem tuam suspiciebat, et aestimabat plurimi, nec iniuria. Nam quantum communi omnium, nedum eius unius rumore intelligo, tantus in superos affectus, tam vehemens animi calor tibi semper extitit, ut non modo facultatum tuarum, at etiam primitias uteri et prolis obtuleris deo. Quum enim praeter duos Carolos, et duas Magdalenas, quos dulcis vitae exortes, et ab ubere raptos abstu lit atra dies, et funere mersit acerbo, sex alios tibi liberos reliquisset natura, tres masculos et feminas totidem, ex his loannem natu maximum cultui divi no et ecclesiae consecrasti. Quem quum mors immatura rapuisset literis iam et moribus in sexto decimo anno maturum, non tamen propterea solitam pietatem frigere passa es. At coeptae iam religioni acrius insistens, mortui loco secundum et proximum aetate suffecisti Ludovicum tuum, hominem tanta virtute, tot animi dotibus cumulatum, ut earum beneficio et admiratione Tornacenses illum in episcopum suum magno plausu, et obuiis exceperint ulnis. Quorum expectationi sic respondit hactenus, ut felicissimum putent suum gregem tanto pastore. Masculorum tertius Andreas civilis omnisque humanae sapientiae scientia conspicuus, sua virtute (quam ex paternis maternisque moribus imbiberat) consularem adeptus est dignitatem, vir benivola natura, et integra adeo aequitare, ut inculpatissimam eius vitam nec Momus quidem carpere possit. Ex tribus feminis et elegantia formae, et morum claritudine spectatissimis, Anna cultui divino prorsus dedita (ut oculos ab omni averteret vanitate se inclusit reformatissimo coenobiode Varinuilla Beluacensis Dioeceseos. Maria nupsit Petro Che valerio regis secretario, et camerae compotorum (ita enim vulgo dici solet) graphi ario, ab antiquissima Chevaleriorum familia oriundo. Nupsit Ioanna Bonaventurae a sancto Bartholomaeo (quem Thomassinum dicunt) viro consulari undecumque doctissimo, ut omnium verba fidem faciunt. Ne multis morer, ego totam hanc tuam prolae tam fortunatam, tam omnibus virtutum coloribus et lineis egregie depictam inter rarissima humanae felicitatis exempla connumero. Felicem vocat Plynius Lampedonem Lacedaemoniam, quia regis filia, regis uxor et mater fuerit. Felicem quoque Berenicen quia filia, soror, et mater fuerit olympionicarum. Felicem Curionum familiam quia in ea tres continua serie oratores extiterint. Mihi vero non tam probatur tua felicitas ex multitudine prolis, aut liberorum egregiis magistratibus, quam quod parentum virtutem


page 3, image: s005

proxime referant, et imitentur. Sed quid mirum, quum a simili mores accipiantur hero? Patrem habent magnis virtutum omnium laudibus cumulatissimum (cuius sanctitas teneriores ab iniuria custodivit, et provectiores a licentia gravitas deterruit) Carolum Guillardum Parisini senatus eminentissinum praesidem, de quo vere dici potest, quod Proverbiorum cap. ultimo legitur. Nobilis in por tis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Quid igitur mirum, si bono prognati semine magnos proventus bonae frugis afferant? Sed iam ad sinem vertendus est sermo, ne suspectus videar assentationis, quia aliquanto liberius de te, tuaque familia verba fecerim, quod tamen brevius absolui non poterat. Tantum superest herois prudentissima, ut hoc opus tuo consecratum nomini, tuis auspiciis eventilatum, aequi bonique consulas. Quod si infra dignitantem tuam videatur, non tamen propterea futurum inde opprobrium putes. Scripsit enim Diophanes ad Deiotarum regem de agricultura, Pollux de Grammatica ad Commodum Caesarem sine utriusque principis nota. Lectorem etiam monitum velim, ut non tam fucum sermonis et apparatum verborum, quam rei veritatem in hoc opere requirat, sed horum omnium scriptorum qualemcumque stylum boni consulat. Quod non aegre faciet, si apud se meditetur, quam periculosum sit pro eloquentia pertinax et iuge patrocinium suscipere, hoc praecipue saeculo, quo barbaries Vandalica innumeros prope habet assertores, qui repertis bonis frugibus quernam adhuc praeferant glandem. Vale fortis et nunquam satis laudata femina.

Vale in Christo, qui te, sponsum, liberos, et reliquam familiam ad scopum felicitatis humanae (si qua est ea) dirigat, et cum beatis spiritibus in aeterna glo riapost mortem collocet. Ex Navarra Parisiorum, anno domini. 1521. octavo Calendas Iulii, quo die a Christianis celebrari solet nativitas divi Ioannis Baptisto praecursoris Christi.


image: s006

PLVTARCHI PHILOSOPHI DE VIRTVTIBVS Mulierum traductio, per Alamanum Ranutinum / civem Florentinum.

COgitanti mihi de Mulierum Virtutibus / longe ab opinione Thucydidis est aliena sententia. Is enim optimam esse censet de cuius laude aut vituperatione / quam minimus apud exteros sermo habeatur / existimans probae mulieris nomen itidem / atque corpus domesticis parietibus contineri oportere. Mihi vero probabilius dixisse visus es Leontinus Gorgias / qui putatmulieris non formam / sed egregium nomen atque famam debere apud quam plurimos esse vulgatam. Quocirca peregregie lex apud Romanos instituta sese habere videtur / quae non minus probarum mulierum/ quam virorum funera publice ab earum propinquis, meritis laudationibus, celebrari permittit. Hanc nos fere consuetudinem nuper imitati, post Leontidis praestantissimae mulieris interitum, de virtutibus eius longam sane tecum orationem habuimus, non expertem, ut mihi tunc visum est, philosophicae consolationis. Et nunc historiam ad te mittimus, quasi perorationem quandam tecum instituti sermonis futuram, quam commode orationi illi si libeat, annectere possis. Plurimum enim confert ad id quod ostendere nitebamur probandum, unam scilicet atque eandem esse virorum mulierumque virtutem. Non voluptatis tantum gratia, haec a me excogitata fuisse existimes velim, quod si quid etiam probationi voluptatis aut iucunditatis insit, ab ipsa exemplorum varietate proveniens, non minus tamen ob idipsum probationis quam intendimus, vim retinere nostra videri debebat oratio, praesertim cum ad faciendam fidem, non parum sermonis gratia, atque iucunditas adiumenti afferre soleat. Nec sane erubescere debet gratiis musas coniungens oratio, cum ipsa coniunctio pulcherrima sit, ut inquit Euripides. Et facile audientium animos, ob iucunditatem ad credendum alliciat. Si enim eandem in viro, muliereque pin genda artem esse probare volens, praeclaras ab Apelle, aut Zeusi, aut Nicomacho, mulierum depictas imagines proferam, quis iure mihi succenseat, tanquam voluptatem potius, atque inanem gratiam, quam in eius quod instituissem probationem inquirenti? Quod li poeticam facultatem, non aliam in viris atque mulieribus esse libeat ostendere. Atque ob hoc Sapphus carmina, cum Anacreontis versibus conferam, aut Bacchidis rursus atque Sibyllae responsa, simul comparem, iure ne quis quam hoc demonstrandi genus accusabit, si etiam oblectatione quadam et voluptate delinitum auditorem ad credendum inducat? Atqui non aliter magis muliebris fortitudinis, et eius quae virum decet, similitudinem differentiamque internoscere quisquam poterit, quam si virorum vitas, ac res gestas, tamquam egregiae cuiusdam artis opera, in unum collatas intueatur, eundem ne characterem et formam habeat reginae Semyramidis, ac Sesostris regis magnificentia, aut Tanaquillis et Seruii astutia, vel Portiae Brutique, aut rursus Pelopidae Timochiaeque prudentia. Nam virtures ipsae differentias aliquas, ac veluti colores proprios quosdam ex illorum quibus insunt, natura su mere videntur, et eorundem corporibus adaequari, diversitatemque nonnullam pro illorum nutritione atque exercitatione suscipere. Aliter enim Achillem, aliter Aiacem fortes extitisse putandum est, neque eandem Nestoris et Ulyssis fuisse prudentiam. nec pari modo Agesilaum et Catonem iustos fuisse, nec ita Corneliam, ut Olympiadem magnanimam extitisse credendum. Nec tamen idcirco diversas esse prudentias, aut iustitias, aut fortitudines dicemus. Sed solum ratione quadam propria, et singulorium, quibus insunt inaequalitate, differre ipsas censebimus. Quae igitur mulierum gesta vulgatissima sunt, quaeque te ex aliorum libris cognoscere potuisse arbitror, praetermittam. atque ea duntaxat referam, que cum sint memoratu digna, historiarum scriptores, communia tantum, atque omnibus manifesta, scribentes latuisse constabit. Sed quoniam multa communiter a mulieribus, quibusdam / pleraque a singulis privatim / egregie facta fuisse comperimus, non absurdum fore videtur, prius quae communiter a nonnullis gesta sunt literis mandare.


page 4, image: s007

Troades.

CApta atque eversa iam Troia, cum plurimi hostiles manus, atque urbis incendium evasissent, plerique adeversa tempestate iactati, ex imperitia navigandi compulsi, eam Italiae partem, qua Tyberis fluvius mare ingre ditur, tenuere, Inde fluminis ostia navibus ingressi, repente ad commeatus, quorum penuria laborabant, comparandos passim discurrere. Interea mulieribus apud naves relictis, cogitatio primum, deinde etiam sermo exoritur, fore ut bene recteque sibi ac suis viris consulant, si quem aliquando longis erroribus navigationique finem posuerint, et patriam sibi tandem ali quam constituerint, quandoquidem propriam semel amissam, non iam amplius valeant recuperare. His inter se non longe admodum pertractatis, una omnes conspiratione facta, navigia cuncta incenderunt, principio ab earum una exorto, cui Homae no men fuisse perhibetur. His peracttis, cum viri auxilii ferendi causa, citato cursu ad naves contenderent, mulieres venientibus obuima processere, atque illorum formidantes iracundiam, aliae parentes, aliae viros osculabantur. Itaque novo atque insueto humanitatis more, facile virorum iracundiam placaverunt, atque inde ad hodiernum usque diem, apud Romanas mulieres permanet consuetudo, ut osculando salutent eos, qui sibi aliquo affinitatis gradu coniuncti sunt. Nam Troiani manendi necessitatem conspicati, et simul indigenarum erga se benevolentia commoti, libenti animo, quod a mulieribus gestum fuerat, acceperunt. ibique errandi fine constituto, una cum latinis habitavere.

Phocenses.

AT vero Phocensium mulierum facinus, quamquam hactenus satis digno scriptore caruerit, nescio tamen an muliebris virtutis testimonium, aliorum omnium praeclarissimum sit existimandum, cuius cum in sacris, quae ad hodiernum etiam diem apud Iampolim Phocenses peragunt, tum etiam publicis literarum monumentis memoria celebratur, ut plenius est in Daifanti vita explicatum. Quod vero ad mulieres atti net, huiusmodi fuisse perhibetur. Odium erat bellumque inter Phocenses ac Thessalos inexpiabile. Cum Phocenses Thessalorum magistratus, ac prafectos omnes, qui in suis urbibus erant, statuta die ad unum interfecissent. Qua indignatione commoti Thessali. ccl. Phocensium obsides, quos apud se habebant, iugulaverunt. Deinde coacto exercitu, aduersus eosdem profecturi publice decreverunt, ut capta urbe, nemini omnino puberi parceretur, mulieres autem puerique omnes vaenundarentur. Daifantus autem, cum Barilli filius, qui duobus collegis summae rei Phocensibus preerat, suis civibus persuasit, ut ipsi quidem copiis quam possent maximis, in hostes proficiscerentur, mulieres autem atque omnem puerorum imbellem turbam, e tota civitate in unum coactam, in secretiorem quandam civitatis partem deducerent, eodemque loco multum lignorum stipulaeque congererent, et aliquot apud eas relictis custodibus, iuberent, ut si se bello superatos ab hostibus audissent, tum subito incensa materia, mulieres omnes, puerosque cremarent. Cum ceteri Daifanto assentirentur, quidam e media contione assingens, placere sibi consilium inquit. Atttamen aequum esse censere, mulierum quoque super ea re sententiam sciscitari, atque ita consilio huiusmodi utendum, si ipsae quoque decretum illud comprobassent. sin minus, incolumes illas, et sui iuris dimittendas, neque ullam omnino vim moriendi afferendam esse censere. Hac itaque oratione apud mulieres vulgata, ipsae prius inter se conventu peracto, Daifanti sententiam comprobarunt, illius virtutem ac prudentiam laudantes, quod omnium op time, et civitati, et earum saluti consuluisset. Hoc idem quoque pueros seorsum congregatos, decrevisse tradunt. His peractis Phocenses apud Cleonas Iampolis civitatem, Thessalis congressi, illos ingenti pugna superarunt, atque eius victoriae gratia Dianae


image: s008

sacra omnium maxima, in hodiernum usque diem faciunt, ipsa Elafivolia nuncupantes.

Chiae.

LEuconeam urbem Chios incoluisse, ob huiusmodi causam traditum est. Nam cum e prima Chiorum nobilitate adolescens, acceptam uxorem domum, ut moris erat, curru traduceret, Hippoclus rex summa familiaritate sponso coniunctus, una cum ceteris adolescentibus, pompae celebritatique intererat, cumque vino ac iocis incaluisset, in currum quo sponsa vehebatur, insiluit. nullam sane vim allaturus, sed ludendi, tanquam licentia immoderatius abutens. Tum qui aderant sponsi familiares, atque affines, ne qua virgini afferretur contumelia, metuentes, facto impetu, regem obtruncarunt. Post haec deorum ira, variis pestibus agitati, cum ex oraculis finem malorum implorarent, non aliter quam Hippocli interfectoribus occisis, placari deos posse, responsum accepere. Quo audito, cives fere universi regem a se interfectum esse, conclamarunt, rursus igitur omnes ex urbe migrare deus iussit, qui facto assentientes, eius caedius fuisse participes faterentur. Aeque enim facinori videtur obnoxius qui auxilium praestat agenti, et qui perpetratum facinus, quasi iure factum collaudat. Igitur qui urbe excedere cogebantur, cum et viribus et multitudine plurimum possent, Leuconeam occuparunt / quam sibi dudum per vim ablatam / per id temporis Eritrensium opera / et auxilio recuperatam, Cornenses possidebant, Verum non multo post, Coronenses iterum auxilio Eritrensium implorato, qui plurimum inter omnes Iones viribus poterant, ob recuperandam Leuconeam, Chiis, qui eam occupaverant, bellum intulere. quorum viribus cum obsistere Chii nequa quam possent, his conditionibus deditionem fecere, ut sibi cum chla myde, et singulis tantum vestimentis, urbem egredi liceret. Quo audito Chiorum mulieres, gravissime viros accusabant, quia relictis armis, nudos sese armatis hostibus credere statuissent. Cumque illi iureiurando obstrictos non amplius decernendi compotes esse dicerent, mulieres arma nequaquam esse dimittenda suaserunt, praesertim cum et datae fidei, et saluti suae recte consulere possent, si dicant hostibus, hastam pro tunica et clypeum pro chla myde, viris fortibus esse. Harum consiliis viri assentientes, statuta ad profectionem die, armati subito in medios Eritrenses prodiere, quorum illi audacia perterriti, cum egregie institutos, atque ad omnia paratos conspicerent, neque illorum iter demorari, nec aduersus eos procedere ausi sunt, bene secum agi putantes, si illis cetera omnia relinquentes, discederent. Ita mulierum praeceptis, viri audaciam edocti, salutem sibi suisque pepererunt. Nec sane minoris virtutis argumentum posteris temporibus, Chiae mulieres praebuerunt. Cum enim Philippus Demetrii filius, Chiorum urbe obsessa, ut et famulos, qui intus erant, ad defectionem compelleret, edictum barbarum sane, atque omni superbia plenum, praecones suos pronunciare iussisset, quo famulis omnibus, quicumque ad se defecissent, libertatem ac matronae quam sibi quisque delegisset, coniugium daturum pollicebatur. existimans singulos, eam quae domini fuerat uxor expetituros. Hoc audito mulieres, ira atque idignatione commotae una cum famulis, qui et ipsi graviter eiusmodi edictum tulerant, promptissime ad tutanda moenia procurrerunt. Lapides et omne telorum genus pugnantibus viris, summo studio ministrantes, eosque adhortationibus atque opere quoad poterant adiuvantes, effecere ut irrito incoepto, Philippus tandem obsidione soluta, discedere cogeretur, cum ex famulis ne unus quidem ad eum defecisset.

Argivae.

NEque vero inter ea, quae communiter a mulieribus gesta sunt, minore laude atque admiratione, dignam contentionem visum iri censeo, qua contra Cleomenem Argivorum regem, Telessillidis ductu aufpicioque, mulieres Argivae certarunt. Eam vero mulierem, poeticae disciplinae fuisse peritam, memoriae proditum est. Namque parentibus nobilissimis


page 5, image: s009

orta, cum valitudine aduersa laboraret, ab oraculo responsum accepit, studiose Musas a se colendas esse, si amissam valitudinem recipere vellet. Quapropter ipsa deorum praeeeptis obtemperans, omne studium operamque, ad musicos cantus atque harmonias convertens, brevi tempore amissam valitudinem recepit. Atque ob arris poeticae disciplinam, plurimum apud ceteras mulieres, famae ac laudis est consecuta. Postmodum vero, cum Cleomenes Spartiatum rex, multis Argivorum civium interfectis, quippe quos septingentos et sepruaginta supra septem milia fuisse, quidam affirment, Argos ad occupandam civitatem contenderet, tum mulieres in aetatis flore constitutas, animus subiit civitatis aduersus hostes tutandae. Itaque duce Telessillide, eeleriter armis assumptis, subita corona civitatis moenia complevere. Quae res non parum admirationis hostibus praebuit. Et Cleomenem expugnatione saepius nequicquam tentata, pluribusque militibus amissis, ad extremum retrocedere coegerunt. Alterum vero regem Demaratum, ut Socrates (inquit) cum iam partem civitatis, quae Pamphilia dicitur, occupasset, eiecerunt. Ita mulierum consilio atque virtute, liberata civitate, mulieres omnes quae in pugna cecidissent, in via quae Argia dicitur, sepeliri decreverunt. His autem quae pugnae su perfuerant, permissum est, ut Marti simulacrum, earum virtutis monumentum, statuerent. Hanc vero pugnam, nonnulli sextodecimo die, alii autem Calendis, gestam fuisse tradunt, eius mensis qui nunc quartus apud Argivos habetur, quondam vero postremus numerabatur, quo nostram ad aetatem sacra quaedam apud Argivos celebrantur. in quibus mulieres chlamydes, ac virilem vestem indutae, viri autem peplum gestantes, et muliebribus velamentis capita obuoluti, versantur. Ut autem interfectorum civium iacturam instauratent, non seruis, ut Herodotus inquit, sed accolis, qui circa urbem habitabant, ut quisque alios excellere videbatur, in cives electis, sese in matrimonium sociarunt.

Persides.

CVm Cyrus aduersus Moedos, atque eorum regem Astyagem, bellum gerens, ingenti pugna superatus fuisset, milites effusa fuga, urbem re petebant. cumque iam e navibus, in terram digressis, naves tempestatibus agitatae, ad unum omnes in litore frangerentur. Igitur Carii, qui Criassam urbem incolebant, sive illorum sortem miserati, seu vires atque potentiam veriti, benigne susceptos, ut apud se manerent, hortati sunt. et colendorum agrorum partem ipsis divisere. Inde cum brevi tempore plurimum illos incerementi sumpsisse animaduerterent, omnes in epulis atque convivio trucidare statuerunt, forte super hac re consultantes, illos virgo quaedam Cafena nomine, quae summo amore Nifeum adamabat, clanculum ut a nemine videretur, delitescens aulivit. cumque eum quem tantopere deperibat, interfectum iri sustinere non posset, Cariorum omne consilium Nifeo patefecit. Igitur postridie Cariis ad coenam Milesios invitantibus, ut est Graecis hominibus consuetudo, Nifeus inquit, absque mulieribus inite convivia. Cumque illi mulieres etiam secum ducere hortarentur, Nifeus convocatos Milesios, et rem omnem ut acta erat admonitos, iubet ipsos quidem inermes ad coenam proficisci, verum singulos uxori suae, intra vestem occultum gladium tradere, et quemque iuxta propriam uxorem accumbere. Media igitur coena iam peracta, Carii ut inter eos convenerat, invadendi dant signum, quod praemonitos iam antea Graecos minime latuit. Itaque mulieres patefacto repente sinn, gladios protulerunt quibus arreptis Graeci aduersus Barbaros ruentes, una strage omnes interfecere. atque ita regione potiti, et urbe, quae illorum fuerat, deiecta, alteram sibi condidere civitatem, eamque Criassam appellarunt. Cafena autem Nifeo in matrimonium sociata, dignum suis meritis honorem retulit. Admirabilem itaque et omni laude prosequendam mulierum audaciam, atque silentium fuisse nemo sane mentis, fateri non potest, cum nulla


image: s010

penitus in tam multis inventa sit, quae vel audita patefecerit, vel timore deiecta sit, quo minus omnia, ut sibi mandatum fuerat, studio semper ageret.

Tyrrhenae.

QVum Tyrrhenorum quidam Lemnum atque Imbrum insulas occupassent, ex Atheniensis agri mulieribus aliquot liberos procrearunt, quos postmodum Athenienses, eo quia pro semibarbaris haberentur, ex insulis pepulere. Vetum hi in Taenarum profecti, Spar tiatis in seruili bello, egregiam operam praestiterunt. Ii igitur in civitatis partem asciti, connubiorum quoque iungendorum licentiam metuere. Ad magistratus vero atque consilia eosdem admittere, haud quaquam dignum censuerunt. Nec multo post apud Lacedaemonios suspitio increbruit, eos in civitate res novas moliri. Quapropter comprehensi, omnes diligentissime ser vabantur, quoad manifestis argumentis convicti, supplicio afficerentur. Inter haec eorum uxores frequenter ad carcerem venientes, multis precibus custodes orabant, ut salutatum ad viros ingredi sibi liceret, Quod cum difficulter tandem impetrassent, haud procul abessent, tanta erat insequentium hostium celeritas, ut palam constaret, eodem impetu victores, victosque urbem intraturos. Fugientibus itaque mulieres, facto ag mine, extra urbem obuiam procedentes, ac vestibus ex inferiori parte sublatis, nudos uteros ostentantes, quonam ignavissimi ruitis? clamitabant. An vos latet non iterum vobis huc intrare licere, unde semel naturae lege egressi estis? His castigationibus accensi Persae, et simul spectaculi pudore commoti, mutuo sese accusantes, instaurata acie, in hostes im petum fecere, eosque incompositos adorti, non multo labore fuderunt, fugaruntque. Quoapropter lege apud eos cautum est, ut cum primo Persarum rex aliquis urbem ingreditur, mulieres quotquot in urbe sunt, singulos auri nummos a rege accipiant, Cuius legis auctorem Cyrum fuisse constat. Idcirco Ochus Persarum rex cum vitiis aliis, tum praecipue avaritia, prae ceteris insignis, urbem saepius cricumuectus, nunquam intrare eandem voluit, mulieres debito sibi ex lege munere defraudans. At Alexander bis eam civitatem ingressus, totiens quoque nummos dari mulieribus iussit, praegnantibus duplicem mercedem dari praecipiens.

Celtae.

CEltae priusquam superatis alpibus, in Italiam traii cerent, cuius hodie non paruam incolunt parrem, seditionibus domensticis agitati, eosque discordiae processere, ut civile inter se bellum consererent. Cumque armati iam utrinque in acie constitissent, mulieres in mediae arma progressae, multis precibus lacrimisque illorum animos adeo flexere, ut amissa discordia, in pacem ac benivolentiam reversi, ad proprias domos omnes discederent, ex quo nata apud eos consuetudo posteris etiam temporibus mansit, ut quoties de bello sit eis aut pace consultandum, mulieres quoque eiusmodi consultationibus adhibeantur, Praeterea si qua daver sus socios inciderit controversia, ex mulierum sententia, eandem componere soliti sunt, Itaque inter conditiones quas cum Annibale pepigerunt, hoc etiam scriptum atque his fere versibus reperitur, Si quis Celtarum, iniuria se a Carthaginensium aliquo affectum, querererur, eius rei Carthaginensium magistratus, aut imperatores qui in Hispania fuerint, iu dices sunto. Sin Carthaginensium quisquam, ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum mulieres, de ea re iudicium faciunto.


page 6, image: s011

Milesiae.

MIlesii, cum propter finium angustias, annonae penuria laborarent. Nifeum quendam egregia forma adolescentem, deducendae Coloniae, principem constituere. Cumque illos consultum oraculum, novas terras navibus quaerere iuberet, atque ubicunquevectores amisissent, consistere. for te accidit, ut ad Cariae litora appulsis, atque ad viros admissae, illos hortari coepetunt, ut tepente secum vestibus permutatis, muliebrique habitu induti, velatis ut earum mos est, capitibus, e carcere se proriperent. Quarum monitis, cum viri obtemperassent, ipsae quidem in carcere substiterunt, asperrima quaeque ac difficillima subire paratae. Custodes autem habitus simulatione decepti, viros abire incolumes permiserunt. Qui egressi, Taigetam repentino tumultu occuparunt, inde seruos ad libertatem vocantes, seditionem excitate nitebantur. Quo timore soliciti Spartiatae, misso ad eos Caduceatore, pepigerunt, ut uxoribus fortunisque suis omnibus, navibus praetereaatque pecuniis acceptis, e regione discederent, utque novis sedibus, novaque eivitate potiti, Lacedaemoniorum coloni atque affines appellarentur. His acceptis conditionibus cum Polum et Cratidam lacedaemonios, fratres profectionis duces actepissent, plerique in Moedos sedes constituere, ceteri vero Polum ducem secuti, et oraculi fidem experiri cupientes, Cretam petierunt. Hoc a diis responsum acceperant, ut ubicumque deam Anchoram amisissent, ibi erroribus fine imposito, consisterent. Igitur ad Chersonessum, quae in Creta est, appulsi, relictis in litore navibus constiterant. Verum nocturno ac repentino tumultu perterriti, sese in naves receperuunt, atque ob fugiendi celeritatem attoniti, Dianae simulacrum in litore dimisere. Hoc sane antiquisiimum apud eos permanserat, quippe quod ex Lemno usque sublatum, assidue secum in omnia loca detulerant. Hoc itaque inter navigandum requirentes, in litore derelictum fuisse, perceperunt. Et Polus eorum dux, uno unco suae navis Anchoram diminutam animaduertit. Nam cum locis petrosis adhaesisset, eaque violentius postmodum traheretur, a reli qua uncus avulsus, nautas latuerat. Tum Polus oraculorum dicta iam secutam fidem satis intelligens, convertendi cursum signum proposuit, et regione occupata, cum plurimis praeliis locorum habitatores superasset/ Lyctum urbem sibi delegit habitandam, finitimis aliquot civitatibus vectigalis sibi praebere coactis, et tunc etiam Atheniensium sese cognatos dictiantes, quia materni generis ab iisdem ducant originem, Spartiatum se colonos esse profitentur.

Lyciae.

QVod autem in Lycia contigisse ferunt, quamquam fabulae similius quam veri esse videatur, multorum tamen et sermonibus, et in unum consentiente fama, celebratum esse constat. Amisodarus enim qui et Isaras dictus est, a Zaelia Licyorum colonia veniens, Pyratarum non exiguam multitudinem secum deduxit, cui Chimarrus praeerat, vit quidem bellicae artis peritissimus, ceterum immani quadam praeditus crudelitate. Hunc navis vehebat, cuius prora leonem, puppis vero draconem gestabat insigne, multisque cladibus Lycios vexans, effecerat, ut neque navigare tuto, nec maritimas civitates incolere posset. Hunc fugientem aliquando, Bellerophon Pegaso. i. citissima quadam, ut arbitror, navi, assecutus interemit. Idemque, cum aggressas Lyciam Amazonas pepulisset, nullo tantis meritis praemio accepto, iniuriis etiam a rege affectus fuerat. Quibus rebus indignatione percitus, Bellerophon ad maris litus accedens, Neptunum rogavit, ut oram illam infructuosam, atque ad serendum inutilem redderet. Peractisque precibus, obuersa ad litus facie, discedebat, cum subito mare tu mescens universa obruere coepit, spectaculumque erat horrendum, tam vaste sese attollentes, et Bellerophontem sequentes fluctus intueri / ut omnia circum loca iam occuparent.


image: s012

delecti e Lyciorum primatibus viri Bellerophontem adeuntes rogabant / ut tantis ma lis finem imponeret / qui cum diu / multumque precati / nihil prosicerent, mulieres sublatis ab inferiori parte vestibus/Bellerophonti obuiam processere. Cumque ille pudore commotus / conversa rursus ad litus facie / pergeret / undas quoque in solitum locum refluere coepisse commemorant. Verum aliqui huiusmodi fabulam interpretantes / non imprecationibus illum tradunt maritimas aquas superinduxisse. Sed cum ager totius Lyciae feracissimus / in humili depressoque loco situs esset, Bellerophontem aggere / qui mare detinebat / rescisso / aditum aquis maritimis patefecisse tradunt, Cui malo finem ab Bellerophonte petentes / viri cum nihil proficerent / mulieres illi circumfusae / pudore quodam devictum / finem iracundiae ponere coegerint. Sunt qui appellatam Chimeram montem quendam fuisse tradant horrendos sonitus/ atque incendia emittere consuetum / quibus finitimis ager infestus / neque arbores nutrie / neque fruges proferre poterat. Verum Bellerophontis prudentia / qui montis partem / quae plenissima erat, rescindi iussit / fragores fuisse compositos / magnumque malis remedium allatum. Verum cum sibi debitas gratias/ minime referri animaduerteret / indignatione percitus/ ingratos homines ulcisci parabat. sed mulierum precibus victus, ab incoepto destitit. Quam Veronensis in quarto Herculeorum libro causam refert / haud quaquam esse fabulo sa videtur/Aprum enim im mensae magnitudinis Xanthiorum fines invasisse tradit / qui fruges fructusque circumquaque destruens/ a Bellerophonte occisus fuit. Cumque nihil gratiae pro tanto labore meruisset/ ultionem a Neptuno aduersus ingratos postulavit. Quapropter salsum quendam humorem / passim per eorum agros scaturissel / ut omnia quae in agris nascebantur / illo humore corrupta / deficerent / nec prius tanti mali finem affuisse/ quam precantium multerum pudore victus Bellerophon Neptunum ut Xanthiis tandem ignosceret/ exoraret. Quam ob rem lege apud Xanthios cautum est / ut a mat ribus, non a patribus / filii generis nomen sortiantur.

Saguntinae.

ROmanis iam bellum inferre meditatus Annibal, prius quam copias in Italiam traiiceret, in Hispania bellum gerens, urbem Hispaniae opulentissimam Saguntum obsedit, ac primo quidem cives obsidione perteriti, et sese imperata facturos polliciti, argenti trecenta talenta, et totidem obsides dare pepigerunt. Quibus acceptis conditionibus, Annibal cum soluisset obsidionem, Saguntini poenitentia ducti, nihil eorum quae pepigerant, prestiere. Rursum igitur ad obsidionem conversus Annibal, et diripiendam militibus urbem pollicitus, eos ad pugnandum hortabatur, qui summis viribus inito certamine, oppressos malis undique Barbaros, tandem ut sese conditionibus huiusmodi dederent, perpulere. ut liberis homi nibus cum singulis tantu vestimentis, ex urbe migrate liceret. Mulieres igitur id quod tandem evenit, fore suspicatae ut. s. hostes diligentius viros, ne quis occultum telum efferret, intuentes, seipsas egredientes negligerent, atque intactas abire permitterent, gladiis intra sinus occultatis, ex urbe digressae sunt, Cumque omnes iam cives urbem exissent, Annibal equitum Massiliensium turmam, ad portam civitatis in statione collocavit. ceteris incomposito, ad urbem diripiendam intrare permissis, Cumque multi ut in talibus fieri solet, multa undique asportarent, non se ultro continere Massilienses potuerunt, sed portae statione dimissa, indignantes, ad praedandum discessere. Interea mulieres clamore sublato, quum gladios, quos gestabant, viris tradidissent, simul cum illis impetum in hostes fecerunt, ferturque earum unam ex Hanonis cuiusdam manibus, direptam hastam/ in eum ipsum vulnerandum convertisse / verum quia thorace indutus erat, occidere minime valuit. At viri multis hostibus interfectis, reliquis vero qui obuiam venerant / in fugam versis, una cum mulieribus,


page 7, image: s013

fese ex urbe incolumes recepere. Quod postquam Annibali renunciatum, equites repente, qui persequerentur, dimisit. Cumque ex ipsis aliquot adduxissent captivos, ultimo supplicio affici iussit. Verum maxima pars in proximos montes dilapsa, hostiles manus effugerunt. qui paulo post misso ad Annibalem caduceatore, veniam atque in urbem reditum ab eodem impetrarunt.

Milesiae.

MIlesias quandoque virgines, admirabilis morbus, et immanis quidam furor invasit, cuius neque causa ulla, neque remedium poterat inveniri. Verum fanaticam quandam contagionem ab aere diffusam arbitrab bantur, quae illarum mentes ad insaniam convertens, repentinae mortis cupiditate correptas, ut seipsas strangularent, efficiebat. Itaque permultae, eo mortis genere perierunt, Neque vero parentum lacrimae, neque amicorum monitus, ac suasiones, aliquod huic malo remedium afferre poterant. Tantaque erat furoris immanitas, ut omnem custodientium diligentiam superaret, ut non humano consilio, sed mali cuiusdam daemonis impulsu, accidere videretur. Itaque non iam hominum ingeniis, sed deorum quaerendum remedium, omnes asserebant. Nec ullus tamen antea tanti mali finis inventus est, quam specatus quidam vir, ad populum rogatione perlata decrevit, ut virginum quae sibi ipsis mor tem conscissent, per medium forum nuda cadavera efferrentur. Ea res non modo virginum furorem compressit, verumetiam sedavit atque extinxit. Magnum profecto virtutis atque ingenuitatis argumentum, tantum apud illarum animos ignominiae metum valuisse, ut quas illa, quae gravissima humanorum malorum existimabatur, mors et dolor, ab instituto non averterant, oblata turpitudinis species, ita commoverit, ut ignominiam perpeti nullo modo possent satis, quam post mortem etiam subituras esse intuebantur.

Chiae.

MOs Quondam apud Chiorum virgines fuerat / ut sacrorum statutis diebus / in unum omnes coactae per aliquot dies una versarentur / quas earum amatores facto etiam agmine/ sequebantur/ ut eas ludentes inter se / ac saltantes / conspicerent. Noctu autem eodem agmine/ sing ularum domos ingredientes / parentibus fratribusque mutuo quaecumque factu opus esset / administrabant. Eveniebat autem plerunque/ ut tan dem plures simul amarent adolescentes, amore autem tam sancto/ atque modesto / ut cum prinum virgo desponsata esset / repente omnes ab eius amore desisterent. In quo illud vel maximum temperantiae mulieribus argumentum conspici potest / quia neque adulterium / neque illegitimum ullum concubitum / apud eos accidisse memorie proditum est.

Phocenses.

CVm Phocensium Tyranni Delphos occupassent/Thebani aduersus eosdem bellum / quod sacrum appellarunt / suscepere. Interea Bacchi facerdotes quas illi Thyades vocant furore correptae / ut earum mo ris est / huc atque illuc sine discrimine errantes / vagabantur. Forte accidit ut nocte quadam in civitatem Amphissam imprudentes deve nirent. Cumque adhuc furore percitae / haud quaquam mentis compotes essen / progressae in forum corporibus humi straris / dormitantes procubuere. Verum Amphisseae mulieres / veritae ne Thyades violarentur a militibus Ty rannorum / qui frequentes in urbe ea versabantur / quod esset ea civitas foedere Phocensibus iuncta / facto agmine in forum decurrentes / sopitas Thyades tacite circunstetere / nec eas tamen a somno excitarunt. At postquam illae iponte sua experrecrae sumt / aliae alias domum deducentes / quae reficiendis corporibus opus erant / lib eraliss ime praebuerunt.


image: s014

Inde a viris licentia impetrata, Thyadas usque ad montes prosecutae sunt, un de tutus iam reditus illis patebat in patriam.

Lucretia, Valeria, et Chloelia.

TArquinium Superbum, qui a Romulo septimus apud Romanos regnavit, Lucretiae virtus, eidemaque illata contumelia, ex urbe pepulerunt. Hanc viro in primis nobili, quique reges coniunctione sanguinis attingebat, nuptam, unus e Tarquinii filiis ad eam veniens, vitiavit. Quae cognatis amicisque omnibus convocatis, rem omnem quo gesta fuerat ordine, cum enarrasset, repente sese in eorum conspectu iugulavit. Hac de causa, expulsis urbe Tarquiniis, multis aduersus Romanos hostibus concitatis, tandem Porsenam Etruscorum regem, bellum aduersus eosdem suscipere compulit, qui magnis copiis Romanos fines ingressus, civitatem obsedit. Cumque bello simul et fame laborantes Romani, Porsenam haud minus iu stitia et humanitate, quam belli artibus valere comperissent, illum inter se Tarquiniumque, controversie discepratorem elegerunt, liberam sibi de hac re iudicandi licentiam permit tentes. Verum Tarquinius haud qua quam conditionibus huiusmodi assentiens, minime visum in ferenda sententia, dictabat, qui parum fidus in bello socius extitisset. Itaque Tarquinio dimisso, Porena cum Romanis amicitiam inire summo studio contendit. Igitur agro, quem ex Etruscis Romani occupaverant, et captivis omnibus receptis, viginti praeterea acceptis obsidibus, decem videlicet maribus adolescentibus, ac virginibus totidem, obsidionem soluit. Forte inter virgines quae pro obsidibus datae sunt, Valeria Publicolae Consulis filia, extitit. Interea cum nondum rebus ad integrum com positis, circa Romam Porsena etiam versaretur, virgines, quas pro obsidibus in castra deductas ante memoravimus, tanquam sese loturae parumper ab exercitu secedentes, ad Ty berim devenere, ibi unius Chloeliae nomine adhortationibus impulsae, paulatim flu vium ingredientes, obuolutis ad capita vestibus, et gurgitum profunditate deterritae, mutuoque sese ut poterant subevantes, vix tandem magno labore, fluvium transmisere. Sunt qui Chloeliam equo transuectam cohortarione pariter, atque auxilio nantes alias adiuvisse tradunt, eiusque rei, quod paulo infra narrabimus, utuntur argumento. Cum enim Romani, transuectas illas incolumes vehementius admirarentur, sicut illarum virtutem, audaciamque laudandam censebant, ita in seruanda fide, ab uno rege vinci mi nime convenire arbitrabantur. Igitur datis ducibus puellas iterum ad Porsenm dedu ci curaverum. Redeuntibus vero, Tarquinii ad fluminis transitum locatis insidiis parum quin illas caperent, abfuit. Ex eo tumultu Valeria Publicolae consulis filia cum tribus familiaribus in Porsenae castra confugit. Reliquas vero Porsenae filius Aruns, cum equitatu auxilium ferens, e manibus hostium liberavit. Cumque omnes in cospectum regis deductae fuissent, admiratus earum audaciam Porsena, quaenam ex ipsi migrationis author fuisset, percontabatur, Tum ceterae timore perculsae, tacitae in Chloeliam oculos coniecerunt, mali aliquid illi a Rege impendere metuentes. Verum ipsa nihil omnino deiecta, seipsam extitisse professa est. At Porsena, eius virture commotus, egregie faleris instructum equum Chloeliae dari iussit, caereras quoque virgines benigne alloquutus, omnes Romam ad parentes redire permisit. Ex hoc plerique arguunt Chloe liam equo vectam fluvium transmisisse. Quidam vero non ea de causa donatam equo Chloeliam autumant, sed virginis fortitudinem, atque audaciam admiratum Regem, eo munere dignam existimasse, quod maxime virum strenuum bellicosumque deceret. Positum certe huius facinorius monumentum, virginis habitu statua equestris, in via, quae sacra nuncupatur, quam aliqui Chloeliae, aliqui Valeriae nomine dicatam asserunt.


page 8, image: s015

Micca et Megistona.

ARistotimus Eliensium Titannide occupata / viribus fretus Antigo ni regis / principatum tenebat / atque intemperanter potentia abutens/ novis quotidie iniuriis miseros vexabat cives / cum esset et suapte natura ferus atque immanis/ tum barbarorum hominum consiliis utertur/ quibus totius regni administrationem/ et corporis insuper custodiam commiserat. Unum tamen egregiae prae caeeris memoratur crudelitatis exemplum saduersus Philodemum perpetratum. Is filiam habuit moribus et forma praestantem / nomine Miccam / quam Lucius quidam Ty ranni satelles adamuit / si id amorem potius et non efferatam immanemque libidinem oportebat appellare. Igitur misso nuncio / virginem statuto tempore ad se venire iu bet / idemque parentes necessitate compulsi/ virginem ut faceret / hortabantur. Verum ipsa ut erat natura prudens / tum ingenue liberaliterque educata / paternis genibus aduoluta rogabat ne se in turpissimum flagitium proficisci pateretur / utque mortuam potius/ quam amissa virginitate / turpiter viventem aspicere vellet. Longior itaque mora cum traheretur / libidine simul atque ebrietate furens Lucius ipse / in domum virginis proficiseitur / eamque paternis genibus / apposito capite haerentem offendens / se statim ut sequeretur, minitabundus imperat. Quod illa cum facere cunctaretur / laceratis vestibus Lucius nudatam gravissimis plagis cecidit. quae tam forti animo dolorem perferebat / ut ne gemitum quidem ad plagam ullum omnino ederet. At parentes tam acer bo spectaculo graviter commoti / flentesque / postquam nihil orando se proficere animaduerterunt hominum deorumque auxilium clamoribus implorantes / indignis se contumeliis affici querebantur. Tunc ira vinoque per citus barbarus/ virginem ut forte in paterno sinu posito capite constiterat/ iugulavit. Nihil tamen est immanitate tam atroci permotus Tyrannus / sed in cives qui admissum facinus criminabantur / saevior effectus / eorum aliquot morte, plurimos vero exilio damnavit. E quibus octoginta for te in Aetholiam confugerunt, qui cum summis precibus Tyrannum rogarent, uxores paruosque natos ad se proficisci permitteret, nihil ab eo penitus impetrare potuerunt. Verum ipse non ita multo post, palam nuntiari per praeonem iubet, licere mulieribus exulum, cum filiis, omnique ornatu ac supellectile, ad viros proficisci. Id omnes quarum viri exulabant, laeto animo mulieres exceperunt, quas ad sexcentas fuisse memoriae proditum est. Quo maior illis proficiscendi spes esset, omnes die statuta proficisci iubet. Ea igitur postquam advenit, cunctae ad civitatis portam qua exeundum erat, convenere, quae secum delaturae erant, summo studio comparabant, et paruos filios aliae instant gestantes, aliae curribus impositos trahentes, ceterarum aduentum praestolabantur. Iamque om nibus quae ad profectionem opus erant constitutis, procedere agmen incoeperat, cum repente missi a Tyranno satellites, antequam agmen assequerentur, magno clamore con sistere mulieres, nec ulterius quicquam progredi iubent. Inde cum ad es peruentum esset, retrocedere omnes praecipiunt, arreptisque quos illae paraverant curribus, eosque medium per agmen agitantes, nec manere tuto, nec regredi patiebantur. Quod vero acerbissimum erat, tantis angustiis pressae mulieres, periclitantibus aut morientibus filiis, auxilium ferre non poterant. Multi enim cum e curtibus cecidissent, rotarum impulsu conterebantur. Ceteros vero simul cum matribus satellites, non secus atque ovium gregem, in unum globum stipatas, fustibus lorisque caedentes, gradum properare cogebant, quo ad omnes in carcerem deduetas intrusere, Res vero earum omnes ad Tyrannum delatae sunt. Tam scelestum facinus cum graviter Elienses perferrent, Dionysio sacratae mulieres, quas illi sexdecim vocant sacerdotii ornatibus insignes. ac dei sacra manibus gestantes, ad Aristotimum, qui tum in foro obuersabatur devene re, quarum permoti satellites, qui Tyrannum ircunstabant retroducentes, aditum illis ad Tyrannum patefecere. Venientes primo Tyrannus, et manibus sacra praetendentes conspicatus / cum filentio audivit. Sed postquam pro captis mulieribus deprecaturas advenisse


image: s016

cognovit, veluti quodam furore correptus, magno clamore satellites, quia eas ad se venite permiserat, obiurgavit. Eas vero multum concursu detrusas, partim etiam verberibus caesas, quam primum e foro depelli praecepit, et earum singulas duobus muletavit talentis. His tamen atrociter gestis, Hellanicus, quamquam propemodum senio confectus, ulciscendi Tyranni negotium in civitate suscepit. Is propter aetatis imbecillitatem, et duorum filiorum interitum, minime apud Tyrannum fuspectus habe batur. Inter eos cives quos in Aetholia fugisse memoravimus, coactis quibus poterant copiis, agri partem quandam urbi finitimam occuparunt. Ubi ut tuto consistere, et civitati bellum itidem commodissime inferre poterat. Eo multi ex Elidecives quotidie confluentes, iam fere iusti exercitus speciem confecerant. His rebus perculsus Tyrannus, ad mulieres, quas in carcere clausas ante diximus, proficiscitur, utque erat ingenio ferox, minis potius, metuque quam gratia, aut precibus, cum his agendum arbitratus, iubet eas nuntios cum literis adviros mirtere, eosque ut ab obsidione desistant, rogare, alioquin se paruos natos in eorum conspectu, prius ipsas, deinde omnes verberibus caseas, interfecturum minitatur. Ad haec silentium tenentibus umlieribus, cum Tyrannus acriter instaret, ut quidnam facrurae essent responderent, verbum quidem nullum proferre audebant, verum tacitae sese mutuo conspicientes, nihil se illius minis terreri significabant. Tum Megistona Timoleontis uxor, quae cum viri nobilitate, tum etiam propria virtute, princeps inter mulieres habebatur, et ipsa venienti Tyruam no assurgere dedignata est, ceteras etiam assurgere prohibuerat. Haec igitur, ut erat humi sedens, talibus verbis ad Tyranni dicta respondit. Si quid in te virilis prudentiae aut consilii resideret, non utique mulieres iuberes, quae facto opus essent, suis viris praescribere, sed nos ad ipsos tanquam ad dominos nostros permisisses proficisci, quam melioribus utens et sermonibus, et consiliis, quam quibus nos paulo ante delusas fraudasti. Quod si nunc omni spe destitutas, ipsos quoque verbis per nos deludere arbitraris, vehementer erras. Neque nos iterum abs re decipi sustinebimus, neque ipsos tam dementes sore arbitreris velimus, ut dum infantium, aut uxorium vitae consulunt, libertatem patriae neglectam patiantur. Neque enim tantum ipsis affert mali, si nos ac paruos liberos amittant, quippe quos ne nunc quidem habere possunt. Quantum assequentur boni, si tuis crudelitatibus cives suos, ac patriam liberaverint? Talia adhuc loquente Megistona, non ultra 'compos ircundiae Tyrannus, paruum eius filium, quasi mox illum interfecturus, in conspectum deduci iubet. quem cum ministri inter ceteros ludentem, requirerent, mater ipsum nomine compellans, huc ad me inquit accede nate, ut ante finem vitae sortiaris, quam saevissimae Tyrannidis experientiam, aut ullum omnino sensum per aetatem possis accipere, mihi enim longe gravius est te praeter conditionis tuae dignitatem seruientem, quammortuum intueri. Cum talia constanter atque intrepide Megistona loqueretur, iracundia furens Tyrannus, districto gladio in ipsam ferebatur, verum e familiaribus quidam nomine Chilon, obuiam veniens, tam atrox facinus ipsum perpetrare prohibuit. Hic sane amicitiam erga Tyrannum simulans, una cum ceteris familiaribus apud eum versabatur, sed extremo odio in eum affectus. unus erat ex eorum numero, qui Hellanico principe aduersus Tyrannum coniuraverant. Is igitur ruentem Aristorimum comprehendens, turpe degenerisque animi esse dicebat, minimeque virum principem decere, muliebri sanguine manus commachlare. His ad monitionibus vix menti redditus Aristotimus, relictis mulieribus, illinc discessit. Nequeita multo post prodigium accidisse huiusmodi fertur. Nam dum Aristotimo cum uxore in thalamo quiescente, famuli coenam praepararent, repente sublimem aquilam supra Tyranni domum volitantem conspexere, quae paulatim declinans, magnum lapidem, quasi dedita opera, dimisit in eam tecti partem, quae thalamo, in quo Tyrannum cum uxore quiescere diximus, supposita erat, indeque magno strepitu et clangore sublata, ex aspicientium oculis sese proripuit. Clamore igitur eorum qui avem viderant, excitatus Aristotimus, auditaque re perterritus, vatem quo plurimum utebatur, ad se vocare iubet, quidaque hoc augurio portendi arbitretur, animo non mediocriter perturbatus, sciscitabatur. at vates bono ipsum animo


page 9, image: s017

esse cohortatus, hoc signo por tendi dixit, ipsum Iovi curae esse, atque auxilium in omnibus praestaturum. Et haec quidem Tyranno respondit, verum civibus, quos sibl fidos atque amicos expertus erat, magnum periculum inquit, et quantum antea nun quam, Tyranni capiti imminiere. Igitur qui cum Hellanico coniuraverant, non ultra cunctandum esse arbitrati, postridie Tytannum invadere statuerunt. Nocte autem, quae destinatam facinori diem praecessit, dormienti Hellanico visum est, alterum ex his, quos supra occisos memoravimus, filium, supra dormientis caput adstare, ac magna voce obtestari, quid pater dormis? an te crastina die ignoras totius civitatis imperatorem fore? Hoc visu confirmatus Hellanicus, primo mane socios, ad per petrandum negotium, adhortatur. At vero Aristotimus, cum nuntium accepisset, Craterum magnis copiis auxilium sibi ferentem, aduentare, iamque in Olympia cum exercitu consedisse, eo usque fiducia processerat, ut in forum sine custodibus cum Chilone prodire sit ausus. Igitur agendae rei occasionem oblatam conspicatus Hellanicus, signum quod dare coniuratis statuerat, non dedit. Sed manus ad caelum tollens, clara voce, quid cunctamini, inquit o viri, pulcherrimum spectaculum in medio nostrae civitatis edere? Tunc primus Chilon districto gladio, unum ex his qui Tyrannum comitabantur, occid it. Thrasibulus vero Lampedusque, cum properato gradu Tyrannum peterent, ipse illorum impetum fugiens, in proximam Iovis aedem sese recepit, ibique a persequentibus confossus, occubuit. Coniurati posthaec cadavere in medio foro protracto, cives ad libertatem convocabant. Cumque frequentes undique convenirent, pauci tamen praevenire mulieres potuerum, quae starim ad primum nuntium excitatae, summo clamore gaudioque decurrentes in forum, viris qui illic aderant, congratulabantur. Interea cum frequens turba in Tyranni regiam prorumperet, uxor eius, una cum duabus filiis thalamum ingressa, obseratisque foribus, sese inserto circa collum laqueo peremit. Erant, ut antea diximus, Tyranno duae filiae, insignues forma, atque aetate iam nubiles, has e thalamo in quem confugerant, per vim detractas, quidam ut vitiatas occiderent, deducebant. His forte obuiam facta cum mulierum turba, Megistona, perindigna illus ac nefaria moliri exclamat si popularem vitam agere velle profitentes, ea tamen facere aggrediantur, quae vix etiam Tyrannorum saevissimi facere auderent. Ad huius vocem, cum omnes propter mulieris reverentiam substitissent, optimum illi consilium visum est, ex eorum manibus puellas eripere, iisque seipsas interimendi facere potestatem. Reductiis igitur in thalamum, praecepit, ut quo eis magis placeret moriendi genere optato, sese perimerent. Tunc earum quae natu maior erat, zonam qua cincta erat dissoluens, laqueum quo se perimeret, innectebat, et germanam hortabatur, ut quae se facientem vidisset, eadem ipsa quoque perageret, utque humile quicquam, aut eorum genere indignum facere caveret. Tum iunior zonam manibus adprehendens, orabat, ut sibi priorem moriendi locum concederet. Ad haec illa, neque aliquid omnino inquit dum vivere lievit, negatura tibi soror fueram, et nunc quando ita vis, extremam hanc ex me gratiam accipe. Ego autem quando tibi ita placet superuivam, et quod mihi ipsa morte gravius est charissima soror, te prius morientem intuebor. Haec dicens, zonam sorori tradens, admonebat ut nodum spinae propius admoveret, quo citius faciliusque suffocaretur. Inde ubi ille eam expirasse animaduertit, solutum cadaver quoad poterat, vestibus circuntexit. Tunc ad Megistonam conversa, rogabat ne se post mortem turpiter nudatam, iacere pateretur, atque his dictis, eodem innexa laqueo, vitam finivit. Ita neminem tam inhumanum atque infensum Tyranno fuisse arbitror, qui tali virginum ingenio, tantaque animi ingenuitate non flecteretur. Verum hactenus cum pene innumera alia supersint, communia plurium mulierum gesta, consilio dixisse sufficiat. Deinceps singularum virtutes sparsim ut quanque sors obtulerit, perscribemus, minus opus esse arbitrantes in hac historia, temporum ordinem, rationemve seruare.


image: s018

Pieria.

EX Ionibus qui Miletum habitabant, nonulli aduersus Nilei filios, facta seditione, in Miuntem discessere, ibique sedibus constitutis, habitabant. Verum erebris Milesiorum incursionibus agitati, continenter aduersus illos pugnare cogebantur. Sed cum ex eadem civitate essent utrique oriundi, et seditionis tantum gratia factae, aduersus ipsos Milesii pugnarent, non extremis odiis inter se dissidere satis constabat. Quippe cum festis quibusdam sacratisque diebus, mulieres ex Miunte Miletum proficisci paterentur. Erat inter eos qui in Miunte habitabant, vir et divitiis et nobilitate excellens, nomine Pithus, is uxotem Iapigiam, filiam vero Pieriam habebat, quae cum tempus advenisset, quo Dianae sacra peragebantur, Miletum ut sacris interesset, proficiscitur. Ibi Frigius ex Nilei filiis maior natu, vehementi Pieriae amore correptus, interrogavit quidnam illi gratissimum a se praestari posset, quae id sibi longe omnium gratissimuum fore respondit, si det operam quam saepissime, multisque sociis comitata Miletum sibi venire liceat. Quo dicto facile Frigius animad vertit, amiciciam pacemaque ab illa exposci. Itaque convocatis in unum civibus, pacem cum his qui in Mitunte habitabant, composuit. Ex hoc magnum apud utramque partem Pieriae nomen habitum est, magnoque ab omnibus honore benevolentique colebatur, ut etiam vulgo inter mulieres optaretur, quod in hunc etiam diem permansit, ut sic se amari velle dicant, sicut Pieriam Frigius adamavit.

Policreta.

BEllum inter Naxi habitatores ac Milesios ob Ipslcreontis uxorem Neeram ita exortum esse perhibetur, cum Promodontem ex Nexo oriundum, Ipsicreontis autem viri sui hospitem adamaret, clanculum illi cum in viri domo versaretur, se commiscuit. Posthaec amore ardens, et viri iracundiam formidans, una cum Promedonte in Naxum abiit, ibique se Vestae addixit obsequio. Hanc igitur a viro saepius repetitam, cum reddere Promedontis gratia Naxii recusarent, et religionis occasionem miuriae praetenderent, repente bellum inter utrosque est excitatum. Cumque Ionum plurimi sese Milesiis socios addidissent, cum praecipue Eritrei egregie operam navarunt, ita multis utrinque acceptis atque illatis calamitatibus, bellum iam diutius protractum, unius tandem mulieris opera, finem accepit, quod mulieris itidem peruersitate fuerat institutum. Diognitus Eritreorum imperator, cum valle munitionibusque Naxiorum urbem clausisset, ad populandos agros conversus, ingentem omnifariam rerum generis praedam abegit, inter quae mulieres liberae, virginesque compulres extiterint. Ex iis unam ipse ante alias forma praestantem, nomine Policreram, sibi delegit, eiusque amore incensus, non quasi captivam seruam, sed veluti legitimam uxorem, tenebat domi. Interea cum solennis sacrorum dies Milesiis advenisset, militibus ducibusque quia nihil penitus hostem time tent, in Venerem potumque profusis, Policreta Diognitum rogavit, an sibi per eum liceret sacrorum libaminum partem, ad fratres mittere, qui in civitate obsidebantur, cumque id sibi permisisset Diognitus, ipsa plumbeam laminam placentae insertam, una cum aliis quibusdam cibariis, seruo ad fratres tradidit deferendam, ac simul nuntiare iuber, ut solis iis quae a se missa essent, vescerentur. Ij cum inter edendum plumbeam laminam offendissent, quae in ea conscripta erant perlegerunt. Monebat autem ipsos Poliereta, ut proxima nocte, totis viribus hostes adorirentur, haud dubie victoria potituri, quia omnes diurna crapula vinoque confecti, negligenter, incomposiite iacerent. Ea cum Policretae fratres animaduertissent, rem omnem ad imperatores quamprimum deferunt, qui illorum adhortationibus compulsi, eductis ex urbe copiis, hostium castra invadentes, multisque interfectis, nullo labore ipsa ceperunt. Inde ad perquirendos Diognitum, Policretamque sunt conversi, quae suos cives pro illius salute deprecata, ut incolnmis


page 10, image: s019

abire liceret, impetavit. Ipsa vero cum fratribus in urbem rever tebatur, cui cives universi obuiam prodeuntes gratulabantur, eiusque virtutem ac qurudentiam admirantes, summis laudibus efferebant. Verum ipsa tantae laetitiae magnitudinem non sustinens, in omnium conspectu ad civitatis portam repente expiravit. ubi etiam sepulchrum illi publico sumptu constitutum est, quod fasscinationis sepulchrum nuncupatur, quod tan quam invidi cuiuspiam fascinatione, concessis honoribus Policreta prohibita fuerit. Atquehaec ita ut enarrata sunt, gesta fuisse, Naxiorum quidam scriptores tradiderunt, verum Aristoteles non captam a Diognito Policretam, sed cum illam forte vidisset ingenti amore correptum scribit, ultro se omnia facturum esse pollicitum, si ad eum Policre ta accedere vellet. cuius ipsa petitionibus ita se assensum ire dixit, si sibi unum duntae xat concederet, atque id iureiurando praestito se facturum confirmarer, Quae omnia, ut pe rebantur furtura cum spopondisset Diognitus, ipsa Delium liberum sibi dari postulavi, tsic enim ager urbi adiacens vocabatur, in quo hostes castra collocaverant, aliter se nullis conditionibus unquam ad eum venturam. Tum Diognitus et amore ardens, et iuramenti insuper religioni adstrictus, motis ex eo loco castris, retrocedens, liberum Policretae agrum concessit, quae illum suis civibus dono dedit. Ex quo Naxii rursus Milesiis aequales facti, indutias primo, mox etiam pacem, quibus voluere conditionibus, pepigerunt.

Lampsace.

PHocenses erant ex Codri progenie gemini fratres. Fovus et Bles sus, quorum Fovus primus omnium, e patria Leucadia sese in ma re praecipitate est ausus, ut Charon Lampsacenus in historiis retulit. Is cum esset et virtute praestans, et regia quadam dignitate ornatus, ad insulam Paphum aliquando negotiorum privatorum gratia, nauigavit. Ubi a Mandrone Bebriorum, qui et Pitoessini dicuntur, rege, et hospitio et amicitia susceptus, in bello quod is tum forte cum finitimis gerebat, socius fuit. Hoc igitur officio permotus Mandron cum plurima abeunti Fovo benevolentiae argumenta dedisset, tum in agri ac civitatis partem ascivit socium, si ex Phocide colonos adducens Pitoessam incolere vellet. Egressus igitur in patriam Fovus, civibus aliquot persuasit, ut habitatum secum in Pitoessam concederent, fratrem qui coloniam deducerent, simul cum ipsis eodem mittens. Nec sane Mandron illos promissis defraudanit. Igitur in Pitoessa constituti, Phocenses cum bella assidua contra finitimos barbaros gererent, atque ex eorum praeda spoliisque ditati, invisi primo, mox etiam suspecti Bebriciis esse coeperunt. Igitur ex urbe illos pellere cupientes, primum aduersus eos Mandronem variis iniectis suspitionibus, irritare tentabant. Qui cum esset ingenio mitis atque perfacilis, eorum dicta aspernabatur, verum Mandrone ipso peregre profecto, Bebricii dolis invadere Phocenses constituerunt, quod cum Lampsace Mandronis filia adhuc innupta, comperisset, pri mo quidem amicos ac familiares incoepto deterrere conata est, admonens rem scelestam ac nefariam ipsos aggredi, cum in socios belli ac beneficos viros, nunc vero concives etiam suos, tantum facinus moliantur. Ubi vero nihil eos suis verbis moveri sensit, rem omnem clanculum ad Phocenses detulit, qui celebritate quadam et solenni epularum apparatu simulato Pitoessinos ad convivia extra civitatem vocaverunt. Ipsi vero bifariam divisis copiis, partim ad occupanda civitatis moenia, partim captis antea victisque Pitoessinis, ad reliquam civitatem capiendam discurrunt. Atque per hunc modum civitate potiti, Mandronem qui rebus consuleret revocarunt. Lampsacem vero morbo defunctam, in civitate sepelientes, egregio funere decorararunt, atque urbem ex eius nomine Lampsacum appellarunt. Sed postquam Mandron proditionis suspitionem devi tans, una cum illis habitare noluit, interfectorum filios atque uxores ad se mitti iussit, quod illi sine fraude facientes, nulla penitus allata iniuria praestirerunt, et Lampsace primo heroicos honores tribuentes ad extremum inter deos referri, eique tamquam Deae sacra


image: s020

fleri publico decreto statuerunt, eumque sacrificandi morem in posterum semper flxum, immobilenque seruatum.

Aretafila.

ARetafila Cyrenaea ipsa quidem, non multum a nostra aetate remota, quippe quae Mithridatis tempore elaruerit, sed virtute et rerum gestarum gloria. priscis Heroum filiabus omni ex parte extitit conferenda. Haec Eglatore patre nata, Fedimo nupsit, adolescenti nobilitate ac divitiis inter concines suos facile principi. Cumque forma et corporis aspectu pulcherrima esset, prudentia ta men et virtute animi, corporis pulchritudinem superabat, neque civilis facundiae, atque eloquentiae expers habebatur. Hanc etiam patriae calamitates illustriorem effecerunt. Nicocrates enim Cyrenis occupata Tyrannide, cum cives permultos morte damnasset, Menalippo Apollinis sacerdote propria manu interempto, sibi sacerdotii ius, authoritatemque usurpavit, Fedimo quoque Aretafilae viro per dolum necato, Aretafilam quamuis invitam reluctantemque duxit uxorem. Is igitur cum multa in cives crudeliter, superbeque quotidie faceret, tum illud vel in primis saevissimum apparuit, quia ad portas civitatis custodes apposuit, qui elata cadavera pugionibus fodientes perscrutarentur, aut candentibus ferri laminis urerent, nequis civiump ro cadave re extra civitatem deportatus ipsum lateret. Erant haec praeter domestica mala Aretafilae molestissima, quamquam eius amore deperiens Tyrannus, ipsi pluriumum indulgeret, cumque erga omnes immanis atque intractabilis esset, solam ipsam mansuetum facilemque illum habere constabat. Plus tamen ingentis spiritus mulierem dolor ex patriae vexatione susceptus, quam viri erga se indulgentia commovebat. Civitatemque tam inhumaniter ab eo vexari tacita indignabatur. Praesertim cum novae quotidie caedes, variis in cives confictis criminibus a Tyranno fierent, omnesque penitus tanta scelera ulcisci posse desperarent. Exules enim et alioqui impotentes et Tyranni etiam timore perculsi, varie sese disperserant. Sola autem Aretafila publicis rebus spem aliquam afferre et communium iniuriarum ultionem tentare ausa est. Ferre Thebanae multorum laudibus celebratam audaciam adimi tandum sibi proponens. Sed cum sibi non aeque atque illi socii, atque adiutores facinoris adessent, veneno hominem aggredi meditat, in quo multa sibi aduersa contigerunt. cumque plurimi peragendi propositum tentati modi, eam defecissent, ad extremum in crimine deprehensa, non ultra valuit mentem suam, qualis esset erga virum, dissimulare, cum certissimis argumentis convicta teneretur. Igitur Caluia Nicocratis mater et alioqui garrula at que inexorabilis mulier, gravibus suppliciis affectam Aretafilam, quamprimum interficiendam censebat, sed Nicocratis iracundiam, leniorem faciebat amoris erga Aretafilam magnitudo, tum quia ipsa constanter sane accusatoribus respondebat, alias quasdam causas veneni, quod apud ipsam compertum fuerat praeendens, cum vero manifestis indi ciis argueretur, ut veneni praeparationem diffiteri se minime posse conspiceret. Fateor (inquit) a me medicamentum, non tamen ad mortem fuisse paratum, sed cum scriem mi vir, multis propter summam in me benevolentiam tuam, perueris mulieribus odiosam esse et invisam, quia tantum gloria potentiaque excellerem, contra earum artes atque dolos aliquo mansuri in me amoris poculo, tanquam praesidio munienda statueram. Ob id igitur talia a me quaesita fuisse non diffiteor, quae forte levioris ac muliebris ingenii videri, non tamen mortis supplicio digna existimari debent, nisi tu vir huius causae iudex constitutus, medicaminum et incantationum causa, necandam uxorem esse censueris, quod te forte magis quam velles adamaverit. Talia constanter dicente Aretafila, Nicocrati placuit, tormentis adhibitis, huius facinoris quaestionem haberi, eique Caluiam matrem praefecit, quae nulli tormentorum generi parcens, quoad potuit, diligentissime omnia exquisivit, quae omnia adeo constanter Aretafila pertulit, ut ipsa etiam Caluia quaerendo sit fatigata. Tum Nicocrates quaestionem dimitti iubens, innoxiam


page 11, image: s021

esse Aretafilam sibi persuasit, quodque ipsam torqueri passus esset, poenituir. Nec multo post, amoris magnitudine superstus, iterum Aretafilae pristino more conciliatus, summis honoribus, atque omni comitate illius benevolentiam recuperare ni tebatur Verum ipsa suppliciorum et calamitatum, quas perpessa fuerat, haudquaquam immemor, nulla aut gratia, aut beneficentia flectebat animum. Sed cum ad honestum erga patriam amorem, illam ad facinus tentandum compulerat, nova insuper accessisset indignatio, aliam perdendi Tyranni rationem ingreditur. Erat Aretasilae ex priore viro filia, aetate iam nubilis, Hac velut esca, ad alliciendum Tyranni fratrem utebatur, virum suapte natura ad voluptates proclivem. Praeterea medicamentis et incantationibus nonnullis usam, ad capiendum iuvenem, cui Leandro nomen erat, nonnulli perhibent. Hanc igitur, exorato fratre, uxorem acciperet, summo studio contendens, effecit. Inde ubi primum simul congressi sunt, puella sicut a matre fuerat instituta, virum multis verbis ad liberandam patriam exhortatur, asserens, ne ipsum quidem sub Tyrannide viventem, liberum esse, cum nec accipiendi pro suo arbitrio uxorem, nec acceptam retinendi lus haberet, novas quotidie a Tyranno calumnias et suspitiones adiciens, contra fratrem irritabat, gratum id quoque Aretafilae futurum ostendens. Quod ubi Leander intellexit, maiorem animo rem aggressus Daphnidis familiaris sui opera, quem consilij participem fecerat, Tyrannum interficit. Verum non ultra Aretafilae obsecutus, re ipsa atque operibus, patefecit se fratricidam potius quam Tyrannicidam extitisse. Omni enim imperij iure in se translato, iniuste imprudenterque dominabatur, honore tamen aliquo et reverentia Aretafilam obseruans, quae cum illi clanculum aduersaretur, clandestinas moliebatur insidias, ac primo quidem Libycum bellum aduersus eum concitavit, Anabo cuidam ex Libya oriundo persuadens, ut Leandri finibus vastatis, exercitum urbi admoveret. Posthaec amicos Leandri, atque exercitus ductores, tanquam desides, minimeque ad gerendum bellum idoneos criminabatur, otij ac belli quam pacis cupidiores affirmans. Quapropter quiete sibi opus esse, si stabilite Tyrannidem, et liberis suis civibus cuperet dominari. Itaque inducias si ita velit cum hoste facturam, et Anabum in colloquium adducturam pollicetur, sic enim facilius inter eos res posse componi, priusquam coeprum nu per inter utrosque bellum mutuis damnis inferendis, crudesceret. His ubi Leandrum adnuere animaduertit, priusquam destinatus colloquio dies adesset, per occultos nuntios Ana bum rogat, ut inter colloquia Leandrum interficiat, magnum auri pondus si id effecerit, illi se daturam promittens. Quibus conditionibus cum Libycus assensus esset, et insta ret colloquijs dies, Leander alias ex alijs causas proferens, colloquium abnuebat. Attamen Aretafilae verecundia permotus, quae ultro se illi comitem affuturam pollicebatur, tandem inermis ex urbe, ac sine custodibusvllis, processit. At cum iam Anabo propinquans, illum contra venientem aspexisset, permotus animo, custodes corporis expectare velle dicebat. At praesens Aretafila, partim hortando, parti accusando formidinem, tan dem vero cunctantem ex manu trahens, constanter sane atque audacter ad barbarum perduxit, atque in eius manus captivum tradidit, quem vinctum Libyci, carcerique inclusum, seruarunt, quo ad Aretafilae amici promissam Anabo pecuniam attulerunt. quibus cum magna civium profecta multitudo est. atque omnes re, ut gesta fuerat, intellecta, cursim ad Aretafilam gratulatum, atque coeptum opus perficere hortatum, processerant. Ipsa enim conceptae aduersus Tyranni iracundiae iam formae oblita, ad supplicium de eo sumendum languidior videbatur. Cives autem de recuperanda libertate in primis erant soliciti. Igitur Aretafilam summa cum laeticia adeuntes, quasi divinum aliquod numen, effusis lae chrymis, et prostratis simul corporibus, venerabantur. Alijs itaque super alios frequenter advenientibus, vix tandem ut eis Leandrum traderet, impetravere. Unde vesperi simul omnes in urbem redeunt, ac debitis laudibus, honoribusque Aretafilaq persolutis, ad supplicium de Tyranno sumendum, animos convertere. Et Caluiam quidem Tyranni matrem viventem cremarunt. Leandrum vero culeo insutum, in mare proiecere. Demum reipublicae instituendae intenti, Aretafilam ut una cum civitatis optimatibus


image: s022

rempublicam gubernandam capesseret, hortabantur. Quae tanquam in dublo dissicilique certamine, utque ad praemiorum distributionem versata, ubi liberam civitatem, suique iuris factam conspexit, in sacrarum virginum domum secedens, negotiorum omnium, ac civilium rerum cura posthabita, quod reliquum fuit vitae, inter amicas, socias mulieres, placide, tranquilleque peregit.

Camma.

GAlatae duo quidam fuere, Sinatus et Sinorix, cum potentia apud suos clari, tum familiaritate inter se et generis propinquitate coniuncti. E quibus Sinatus uxorem duxit virginem, nomine Cammam, corporis forma et pulchritudine claram, neque enim solum virtutibus, quae a muliere exiguntur, modestia, et erga virum obseruantia, sed prudentia quoque et ingenua quadam animi magnitudine excellebat. Humanitas praeterea, atque erga inferiores praecipua comitas, amabilem gratamque omnibus ipsam reddebant. Accedebat ad haec non parui apud eas gentes habitum ornamentum Dianae sacratam esse, quae apud Galatas religiosissime colitur, cuius festis sacrisque celebrandis, tanta obseruantia et cultus magnificentia preerat, ut omnes in sui admirationem converteret. Huius igitur captus amore Sinorix, cum neque precibus ipsam flectere, neque ulla vi cogere vi vente Sinato, posse adnimaduerteret, scelestissimum facinus ausus, dolo Sinatum interemit. Necita multo post, nuntiis ad Cammam, in Dianae templo degentem, con nubium eius petebat, quae non humilirer, aut abiecto animo, indignam viri mortem ferens, diligentissime quonam pacto de Sinorige supplicium sumeret, obseruabat. qui maiore in dies studio petitionem urgens, rationes haud multum a veritate alienas afferebat, neque genere, aut alia quapiam re Sinato inferiorem se esse praedicans, perpetratae caedis, non odium aut avaritiam, aut aliam omnino causam, praeter nimium amorem Cammae fuisse testabatur, cui facile veniam ab ea tribui censebat oportere. Cum iugiter Camma fatigaretur, primo non admodum aspere aut inhumaniter petentibus, aduersata, paulatim deinde mollescere, ac verbis animum flecti simulavit, cum praesertim affines amicique omnes, Sinorigis gratia commoti, eius voluntati ut acquiesceret hortarentur, vim quoque ad extremum allaturum illum minitantes. Quibus tot rebus tandem Camma permota, Sinorigem ad se in templum vocari iubet, quasi Deam huius authorem connubii factura, venientem deinde benigne atque humaniter excipiens, ad aram perduxit, et phialam tanquam Deae libamen tenens, ipsa primo partem ebibit, reliquum deinde Sinorigi bibendum porrexit. Erat autem venenatum mulsum, quod phiala continebatur, idque postquam ebibisse illum animaduertit, clara voce exclamans, et Deae simulacrum venerata, Te inquit Dearum praeclarissimam obtestor, me huius tantum diei gratia, Sinato superstitem hactenus fuisse. Quid enim illo mortuo, tanti temporis usus afferre poterat, praeter huiusce ultionis spem? cuius iam compos tuo numine effecta, libens volensque ad virum descendo. tibi vero omnium scelestissime, sepulchrum pro thalamo, et pro nuptiis funus, amici familiaresque parabunt. Ea cum Sinorix audisset, et iam visceribus inhaerens venenum sentiret, primo quidem currum conscendit, agitatione atque concussu venenum e corpore depulsurum existimans, verum ibi diutius consistere ob dolorem non potens, lectica se circunferri iussit, neque ita multo post, e vita migravit. At Camma magnam noctis partem, contra veneni vim reluctata, bi defunctum Sinorigem audivit, prompto atque alacri animo decessit.


page 12, image: s023

Stratonica, et Chiomara.

PRaebuit insuper Galatia Stratonicam Deiotari, et Chiomaram Ortiagontis uxores memoratu sane dignas mulieres. Quarum Stra tonica cum se filiis, qui viro succederent, carete, idque non viri, sed sui vitio evenire, adnimaduerteret, persuasit viro, ut ex quacumque posset muliere procreatos filios, sibi supponeret. Tum Deiotarus mulieris prudentiam admiratus, eius consiliis obtemperare non recusavit. Ipsa igitur ex ancillis virginem praestanti forma, Electram nomine, deligens, ut Deiotaro coniungeretur, effecit, atque ex ea progenitos filios suscipiens, tanquam legitimos, ingenue, liberaliterque summa cum benevolentia, educavit.

Chiomara.

EX eadem quoque Galatia, et Chiomara orta est Ortiagontis uxor, per id temporis capta, quo Romani Galatas, qui in Asia sunt, bello superavere. Hanc Tribunus quidam in dividenda praeda sor titus, ut plerunque militarium hominum fert consuetudo, vitiavit. Is erat cum propensus ad libidinem, tum vero pecuniae avidissi mus, ut facile avaritia libidinem superaret. Igitur cum Chiomarae affines multum auri pro ipsa redimenda pollicerentur, Tribunus diligentissime mulierem obseruabat. Forte autem ffluvius locum in quo Chiomarae cognati habitabant, et Romanorum castra, medius interfluebat. Hunc, postquam illi promissum redemptionis praemium afserentes, trangressi sunt, iamque ea recepta domum temearent, ipsa seruorum cuidam iubet, ut Romanum, qui eam salutandi gratia usque ad fluvium prosequebatur, interficeret. Cumque eius mandatis seruus obtemperans, cap tata opportunitate, Tribunum occidisset, ipsa desectum a cadavere caput propriis vestibus involuens, una cum suis domum remeat. utque primum in viri conspectum pervenit, laxato sinu, caput quod gestabat, ante illius pedes effudit. Cumque ille rei no vitate ac magnitudine perculsus, mulierem interrogaret, num fidem seruare praecla rum arbitraretur, Sane inquit illa, verum hoc longe, ut opinor, praeclarius est, unum duntaxat ex his, qui mecum concubuerint, vivere. Hoc se Polybius cum Sardis versaretur, multorum sermonibus celebratum audisse testatur, mulieris constantiam atque prudentiam admirans. Sed alius quoque eadem provincia scribendi praestat argumentum. Nam cum Mithridates ad. 40. ex Galatarum optimatibus simulata amicitiae causa Pergamum accersisset, aspere deinde, superbeque illos exagitans, vehe menter eorum contra se animos irritavit, Regis iniurias, haud quaquam aequo animo tolerantium. Erat inter Galatas Toridorax vir et procero, robustoque corpore et animi audacia, ac fortitudine praestans, Is negotium, concedentibus reliquis suscepcrat, ut Mithridatem ex gymnasio ubi iuri dicendo consistere consvenerat, abreptum in fossam, quae non procul inde aberat, praecipitaret. Forte eo die cum Mithridates ad gymnasium venire nollet, Galatas domum ad se venire iubet, eos Thoridorax hortatur, ut cum in unum congressi fuerint, omnes impetu facto, Regem trucident. verum id consilium Mithridatem minime latuit, Cum ex eorum numero quidam rem omnem ad regem detulisset. Quapropter ingenti iracundia percitus Rex, singulos Galatas, singulis lictoribus mactandos tradidit. Nec ita mul to post sibi venit in mentem, esse in illorum numero adolescentem cum nobilitate insignem, tum forma et aetatis flore omnium, qui apud se essent, praestamrissimum. Eius igitur miseratione commotus aegre admodum ferebat quod ipsum quoque iussisset interfici. Et quanquam de eo iam sumptum supplicium arbitrabatur, aliquos tamen dimisit, qui si viventem adhuc nacti essent, eum morti subtraherent. Huic Vipolitano nomen erat. et casu quodam evenerat, ut is quando comprehensus fuit, egregiam


image: s024

vestem, miroque opere elaboratam indutus esset. Hanc igitur puram atque incruentam lictor habere cupiens, cum in spoliando iuvene esset occupatus, nuntios procul a Rege missos, effuso eursu ad se venientes, et nomine Vipolitanum appellantes, est conspicatus. Ita quae pluribus exitii causa solet esse avaritia, Vipolitano insperatam salutem attulit. Inter haec Thoridorax, occisus regis iussu, inhumatus iacebat, neque ad eum sepeliendum amicorum quisquam audebat accedere, verum Pergamena mulier, quam ob eximiam pulchritudinem Thoridorax adamaverat, summum discrimen subire ausa, acceptum corpus, et quibuscumque poterat ornamentis decoratum, sepelire parabat. Quod ubi regii custodes animaduertere, comprehensam mulierem ad regem adducunt, qui eius pulchritudine nonnihil commotus, eiusque simplicitatem ac fidem admirans, ubi amorem huius rei causam esse comperit, eam omni reatu absoluens, incolumem abire iussit, eidemque amati corpus ad sepelturam concedens, vestes aliosque funere dignos ornatus; ex propria supellectile largitus est.

Thimoclia.

THeagenes Thebanus eadem cum Epaminunda et Pelopida, caete risque optimatibus sentiens de rep. in ea pugna, qua pro communi bus Graeciae fortunis, apud Cheroneam pugnatum est, cecidit. cum iam hostilem aciem, quae contra se steterat, profligatam victor insequeretur, is praecipuum quempiam ex hostibus persequens, cum ille quonam usque nos tandem persequeris? clamiraret, Macedoniam usque respondit. Huic mortuo, soror superstes relicta fratris virtutem et propinquitatem egregiis operibus est testata, quamquam virtute alibi haud multum uti licuit, quam ut communes calamitates aequo animo toleraret. Nam postquam Thebis potitus est Alexander, milites per omnem urbem praedabundi discurrentes, alius aliam ut cuique sors obtulerat partem diripiebat. Forte evenit ut Thimocliae domum, vir quidam im pius atque inhumanus Thracum equitum praefectus occuparet. qui regi et nomine et genere conveniens, moribus ab eodem vehementer dissidebat. Is Thimocliae neque genus neque ante actae vitae pudicitiam, veritus, ubi coenatus multo se vino ingurgitavit, Thimocliam secum dormitum accersi iubet, neque illata iniuria contentus, inter loquendum diligentissime, nunquid auri aut argenti defodisset, aut uspiam occuluisset, sciscitabatur, ac partim minitando, partim uxoris loco eam se habiturum pollicendo, quid cu piebat extorquere conabatur. Illa vero ut erat ingenio prompta, oblatam ab aduersario occasionem libenter arripiens, utinam mori potius quam vivere mihi ante hanc noctem con tigisset. Corpus enim ab omni contumelia intactum, inviolatumque seruassem, verum cum te unum, tutorem, dominum, virum, ubi ita diis visum est, habitura, quae tua iam sunt, am plius te caelare non debeo, mihi enim iam nihil aliud, quam quod tibi libuerit accidere posse conspicio, quo pacto igitur se res habeat accipe. Ego cum multum haberem caelati argenti, mundum quoque muliebre maximi pretii, auri quoque signati non parum, ubi urbem iam propemodum captam animaduerti, omnia proieci, vel ut verius loquar, in puteo aqua carente deposui, idque pauci admodum novere. Est enim puteus operculo quodam desuper rectus, et multis undique circunseptus vepribus. Tu igitur illa sumens fortunatissimus evades, mihi vero eadem illa, pristinae fortunae et domestici spiendoris testimonium afferent. Ea cum Macedo audisser, quoad illucesceret dies expectare non valuit, et Thimocliae se ad monstratum locum deducere, atque horti aditum nequis eo pervenire possit, claudere iubet. Ipse post haec interiore duntaxat tunica indu tus, descendit in puteum, malo Genio, et illatae in Thimocliam iniuriae ultricibus eo furiis ducentibus. Nam postquam illum iam ad fundum putei descendisse Thimoclia animaduer tit, multos et ipsa propriis manibus lapides in puteum devoluens, plures etiam ancillas codem deiicere iubens, virum tandem ne quicquam auxilia implorantem lapidibus obrutum interemit. Ea res postquam Macedonibus comperta est, detracto ex puteo cadavere,


page 13, image: s025

cum iam rex per praeconem edixisset, ne quis Thebanum civem auderet occidere, comprehensam Thimocliam ad regem ducunt, perpetratae ab ea caedis accusationem deferentes. Qui cum ex vultu atque statura corporis, tum et incessus, et morum gravitate generosam quandam in ipsa dignitatem contemplatus, primum quaenam esset interrogavit. Ad quem ipsa constanter atque interrito vultu respondens, mihi inquit, Theagenes frater fuit, qui imperator in Cheronia contra vos pro communi Graecorum salute pugnans, occubuit. Ne nos ea quibus nunc premimur, mala sustineremus, Ego vero postquam nostro generi indigna pati sum coacta, nequaquam iam mortem abnuo. mihi enim mori longe melius est, quam noctem praeteritae similem, nisi tu prohibeas, experiri. His auditis adstantium plerique lacrimas continere non potuerunt. At Ale xander non se quidem misereri tali animo praeditam mulierem inquiens, sed magis virtutem ac prudentiam admirari, principibus militiae edixit, ut caverent, ne qua post hac ingenuae domui afferretur contumelia. Thimocliam vero atque omnes generis propinquitate sibi coniunctos, incolumes, atque ab omni clade intactos seruari praecepit.

Erixona.

BAtti cognomento Daemonis filius fuit Archesilaus, vir moribus haud quaquam patri similis. Nam vivo etiam parente cum pinnas et propugnacula quaedam circa domum suam aedificare coepislet, a patre prohibitus, ac insuper talento mulctatus est. Is itaque post patris mortem cum et suapte natura ferox esset, et Learcho sceleitissimo atque audacissimo viro familiariter uteretur, ex rege sese in Tyrannum permutavit. Verum Learchus insidias Tyrannidi machinatus, optimum quemque Cyrenensium civium, aut morte aut exilio damnabat, eius rei culpam omnem in Archesilaum transserens, Tandem cum in loethalem morbum Archesilaus incidisset, Learchus maritimo echino in potione tradito, ipsum ad mortem compulit. Ipse vero Tyrannide occupata, eam Archesilai filio seruare dictitabat. Verum puer, et quia pede altero claudicaret, et ob aeta tis etiam imbecillitatem non magni sane a civibus existimabatur. Igitur studium om ne in adolescentis matrem vertentes, summa charitate benivolentiaque ipsam colebant. Quae cum prudentia et amore erga virum, praecipua haberetur, tum affinium clientumque multitudine non paruas in civitate vires habebat. Quibus de causis permotus Learchus eius coniugium exposcens, filium Battum in adoptionem, si sibi nupsisset, assu mere, pollicebatur successorem post suam mortem in regno futurum. At Erixona id enim mulieri nomen erat, quasi et ipsa coniugium exoptaret, fratres quid sibi esset agendum, consulere velle dixit, eumque ipsum adhortata est, ut rem cum fratribus communicaret. Illi igitur dedita opera rem quam maxime in longum protrahentes, quod animo facere destinaverant, praeparabant. Inter haec Erixona missa ad Learchum an cillula, nuntiat, fratres neque connubio multum aduersari, neque eidem palam assentiri, quia si forte mutuo colloquendi facultas detur, fore ut cum non ultra iam obsistere pos sint, facile ac libenter assentiant, igitur optimum sibi videri, ut ipse noctu quandocumque placuerit ad se veniat, principio namque peracto reliqua prospere successura, existimare. Erant haec Learcho vehementer grata, cumque mulieris amore flagraret, sese ubi il la iusserit venturum pollicetur. Atque haec omnia Poliarcho, qui inter fratres eius maior erat, authore, mulier faciebat. Igitur statuto simul congrediendi tempore Poliarchus adolescentes duos gladijs armatos, in sororis cubiculo clanculum statuit, quorum parens non multo antea a Learcho interfectus. inde ubi Learchus vocante Erixona, domum sine custodibus ullis ingressus est, adolescentes impetu facto, multis con fossum vulneribus interfecere, et cadaver per fenestras domus eicientes Battum regijs insignibus ornatum ad populum produxere. eoque in paterno regno constituto, pristi nam reipu. formam Poliarchus Cyrenaeis civibus reddidit. Erant per ea tempora Cy renis milites permulti ab Amaside Aegyptiorum rege missi, quorum fide atque opera


image: s026

plurimum Learchus utebatur, magnumque per eos timorem civibus incusserat. Hi gestae res nuntio ad Amasim misso, graviter Poliarchum accusabant. quapropter commotus Amasis bellum repente Cyrenaeis meditabatur. Verum ob matris mortem oc cupatus, dum iustas illi exequias celebrat, bellum paulisper differre coactus est. Interea legatos ad Poliarchum mittit, quo animo in eum rex esset nuntiantes, quorum verbis commotus Poliarchus, purgatum sese ad Amasidem statuit proficisci. Erixona quoque nunquam illum deserturam asserens, atque omne secum discrimen subire volens, comitem fratri itineris se addit. Tum eorum mater Critola, quamquam aetate iam gravis esset, quia utrunque miro amore diligeret, simul et ipsa itineris laborem suscepit. Erat magna mu lieris eius apud omnes dignitas atque aestimatio, cum propter egregias virtutes eiusdem, tum quia Batti, qui Felix cognominatus est, soror extiterat. Hi postquam in Aegyptum pervenere, omnes perpetratum abe eis facinus admirabantur. Amasis vero praecipue fortitudinem atque prudentiam Erixonae contemplatus, magnis ornatos muneribus et regia liberalitate, ac magnificentia prosecutus, Cyrenas redire permisit.

Xenocrita.

NEc minus profecto laudis meruisse videntur, quae a Cumaea Xenocrita aduersus Aristodimum Tyrannum gesta sunt. Quem non nulli ob delitias Battum, id est mollem cognominatum arbitrantes, procul a rei veritate discedunt. Mollis enim apud barbaros cognomentum accepit, quod apud eos impuberem designat, eo quod admodum adolescens una cum aequalibus, comatus adhuc, in bello aduersus barbaros gesto, praecipue claruit. nec rantum audacia, et animi vigore in pugnando, quantum prudentia consilioque excellere visus est. Itaque cum cives omnes in admirationem sui convertisset, magnam est apud illos autho ritatem consecutus, et ab iisdem cum exercitu missus, ut Romanis ferret auxilium, quibus Tyrrheni per id temporis, ut Tarquinium Superbum in regnum restituerent, bel lum intulerant. Ea cum diuturnior militia fuisset, haud facile dici potest, quantum gratiae apud eos, qui secum militabant, sibi comparaverit. Igitur ubi satis eos conciliasse existimavit, persuadet, ut senatus authoritate deiecta, optimates, ac potentiores omnes ex urbe pellerent. Quibus tandem perpetratis, non magno labore civitatis, Tyrannidem occupavit. Erat is libidine in mulieres, atque etiam in inge nuos pueros, supra quam dici potest, corruptissimus. Fertur enim masculos quidem adolescentes in mulierum morem comatos, et auro, ceteroque mundo muliebri instructos, apud se habere consuevisse. mulieres ero, et tonderi capita, et epheborum chla mydes, et brevissimas gestare tunicas, cogebat. earumque multis cum deditus esset, unam tamen prae ceteris amabat Xenocritam. quam exulante patre, domi relictam, nullis neque nuntiis, neque verbis antea tentatam, repente ad se deduci iubet, magni ipsam muneris loco habituram existimans, si apud eum quocumque modo versari posset. Verum haec ingenuum puellae animum haudquaquam fregerunt, graviterque ferebat, quia insponsata, indotataque apud illum pro pellice versaretur. non minus praeterea, quam qui Tyranno infensissimi erant, patriae libertatem exoptabant. Forte evenit, ut per id temporis Aristodimus opus arduum sane, maximique laboris, verum nullius usus, aut commoditatis futurum, aggrederetur. Ingenti enim fossa, Cumaeorum agrum circundare statuit, quod non utilitatis cuiusquam, ut diximus, aut necessitatis gratia excogitarat. Sed ut assiduo labore fatigatis civibus, nullius otii, aut cessationis occasionem daret. Erat enim singuliscerta in mensura agri spatium definitum, quod efsodere, atque indi gestam humum asportare cogebantur. Consueverat autem Xenocrita quandocumque domo abesset Aristodimus, velato capite in secretiorem domus partem secedere. Talia igitur facientem, adolescentium aliqui, qui simul versabantur, per iocum interrogarunt,


page 14, image: s027

cur unum duntaxat Aristodimum tantopere coleret, ut alios ne colloquio quidem dignaretur. quibus illa serio, non ioco respondens, inquit, Quia solus ex Cumaeis Aristodimus vir est. Hoc dictum animos omnium, qui audierant, pupugit, generosiores vero, ad libertatis curam recuperandae erexit. Fertur quoque Xenocritam id contem platam, graviter ingemiscentem, subiecisse, quam mallem et ipsa cum patre simul terram effodere, atque asportare, quam in huiusmodi delitiis, summaque potentia apud Aristodimum versari. quae res magnopere coniuratorum animos confirmavit, quorum princeps Chimoteles erat. Igitur Xenocrita in regiam aditum praebente, inermem atque omni custodia vacuum, Tyrannum aggressi, nullo prohibente interfecerunt. Ita duplici mulieris virtute, Cumaeorum civitas libertatem accepit. Nam et prima eius recuperandae curam, cogitationemque iniecit, et ad opus perpetrandum contulit auxilium. Cumque Cumaei cives maximos honores afferre Xenocritae pararent, illa omnibus neglectis, unum duntaxat ab eis postulavit, ut sibi Aristodimi corpus liceret sepelire, quo facile perlibenterque concesso, cives sacerdotem Cereris ipsam constituere, non minus Deae sacerdotem, quam mulieri sacerdotii honorem, gratum futurum arb itrantes.

Pithei uxor.

PIthei quoque uxorem, quae Xerxis temporibus claruit, prudentia, probitateque insignem fuisse perhibent. Eius vir Pitheus aurifodina inventa, cupide nimis, ac superflua quadam curiositate eiusinodi operi intentus, omnes in eo cives occupatos habebat, cum aliis ad fodiendum uteretur, alios conflando, purgandoque fatigaret, quosdam vero ei quod iam paratum esset, custodiendo praesiceret. Omnibus igitur circa au ri com parationem occupatis, cum aliud nihil agere possent, multique ob laboris magnitudinem perirent, cuncti vero tam multum in ea re studium improbarent. Mulieres facto agmine, ad Pithei uxorem venerunt, orantes ut huic malo aliquod remedium imponeret. Ipsa mulieres benigne alloquuta, discedere, ac bono animo esse iubet. inde fabris, quibus civitas ob auri multitudinem abundabat, adhibitis, aureos panes, atque omnis generis cibaria ex auro fabrefieri mandavit, et ea praecipue, quibus Pitheum delectari cognoverat. His diligenter studioseque confectis. Pytheus qui dies aliquot ab urbe abfuerat, domum rediit. Venienti itaque et parari coenam postulanti, mulier auream mensam afferre iussit, in qua nihil quod esui esset, appositum erat, sed omnia ex autoa ut antea diximus, fabrefacta. Ac primo quidem aspectu gavisus est Pitheus, mita arte singula elaborata conspiciens, inde aspectu iam abunde satiatus, cibum afferri praecipiebat. verum mulier cuncta quae postulasset, ex auto composita iubebat apponi. Cumque ille iracundia percitus, esurire se vociserare tur, neque se aurum pei id temporis amplius exposcere. Tu vero inquit mulier, nullius rei praeter hanc unam habendae facultatem praebes. Omnis enim virorum cura, omnisque ars, tuo iussu in parando auro versatur, ut nemo iam agros colat, omnisque serendi, plantandi, ac nutriendi arbores diligentia periit, dum in his fodiendis, ac perquirendis, quae minime usui esse possunt, tuo iussu omnes sunt occupati, nec pauci etiam eiusdem rei causa moriantur. Hac oratione non mediocriter commotus Pitheus, fodiendi negotium haudquaquam penitus omittens, quintam duntaxat civium partem in opere continuit, reliquos, cum agriculturae, tum ceteris artibus operam dare praecepit Posthaec cum Xerxes in Graeciam transite pararet, Pitheus egregie instructum exercitum mittens, petebat a rege, ut ex pluribus quos habebat filiis, uni saltem vacationem militiae concederet, ut eius sustentare senectutem, et quae domi agenda essent administrare posset. Verum indignatione atque iracundia percitus Xerxes, filium quem domi remanere petierat Pitheus, interfectum, ac membratim concisum, per castra iussit circumferri, et reliquos secum prosicisci coegit. Quamobrem dolore confectus Pitheus, quod plerisque timidis / et insanis evenire


image: s028

consuevit. cum et mortem formidaret, et vitae satietate atque odio teneretur, ut neque iam ultra vivere vellet, nec tamen vitam auderet abiicere, miseram sane delegit vivendi rationem. Erat in civitate tumulus ingens, a quo non procul fluvius, quem Pithosolim incolae appellant, praeterfluebat. In co cum Pitheus monumentum aedificasset, fluvii cursum, ita tumuli radices attingeret, deriuavit. Quibus peractis, ipsum monu mentum ingressus, curaque omni et gubernatione civitatis penes uxorem relicta, eidem ne quis monumentum ingrederetur, cavere praecepit, tque singulis diebus paratam coe nam ad monumenti ostium poni curaret, quo ad priorem intra monumentum protractam conspexisset, quia si illam codem loco positam, offenderet, tunc se iam mortuum arbitraretur. Et is quidem eo pacto, quod vitae reliquum fuit, miserabiliter duxit. mu lier vero egregie admodum regni cura suscepta, malorum finem civibus suis imposuit.

PLVTARCHI DE CLARIS MVLIERIBVS, FINIS.

OPVS IACOBI PHILIPPI BERGOMENSIS, de claris mulieribus.

FRATRIS IACOBI PHILIPPI BERGOMENsis, ordinis Eremitarum divi Augustini, ad sacratissimam Beatricem Aragoniam, Hungarorum et Bohemorum reginam: in librum de daris sce lestisque mulieribus novissime congestum, Prologus.

SCRIPSIMVS iamdudum sacratissima regina, latiori volumine de universis regibus, virisque quibusque illustribus, tam recentioribus quam novissimis, sed et de plerisque mulieribus: ac de rotius mundi rebus gestis, cum geographia multorum regnorum atque regionum, prout historia ipsa quam scribebamus, locorum aliquam requirebat significationem, ut lucidior fieret. Quod plane volumen, chronicarum Supplementi titulo praenotavimus, quodque opus impressorum officio, iam pluribus commune studiosis hominibus reddere curavimus. Id quoque nescio quo merito (nisi quia curiosiora admodum mortalibus placent) ab universis iam fere, ingenti comparatum est afsectu. Attamen si quid in his, ipsis lectoribus arriserit, non utique mihi ascribendum putavi, sed deo permunifico gratulandum puto, a quo semper effluit quicquid egregium potest humana fragilitas. Hinc igitur animata, hinc incensa fidu cia motusque (etsi rugosa fronte in senium perductus) cum saepe saepiusque mecum tacita cogitatione animo versarem, multarum mulierum egregia facta, cum divina, tum humana ab ipsa gloriosissima dei genitrice Maria initium sumendo, et aliis propemo dum innumerabilibus, cum gentilibus, tum Christianis, ad hanc usque nostrae faecis aetatem etiam subsistentibus. Quarum quaedam utpote gentiles, ut ceterosclaris facinoribus anteirent, omne studium, substantiam, sanguinem, ac ipsam suam animam exigente opportunitate ponere statuere, ut ex ea, nomen suum in posteros deducerent, ac perpe tua memoria commemorarentur. Christicolis vero, quae plura pro Christi gloria, stre nue, fortiter, et sapienter egerunt, ac praeternaturam fecerunt. Quibus etsi a natura


page 15, image: s029

rerum mollities insita et corpus debile, ac tardum ingenium datum fuerit, in virilem tamen evaserunt animum, ita ut ingenio celebri, infractoque pectore, atque virtute conspicua, ausae fuerint viris etiam difficillima, pro Christo aggredi atque perficere, ex quibus certe maximis laudibus veniunt extollendae. Et idcirco ne merito etiam ipsae frau dentur suo, in primis in animum venit, ex his quae historiae et memoriae referunt, et hebraeis veteris testamenti, et gentilibus, sanctissimisque martyribus et virginibus, atque aliis plerisque nostri aevi viraginibus, quas aut audacia, seu ingenii vires, et idustria ac literaria, aut singulare aliquod naturae munus, vel fortunae gratia, seu mundialis iniuria no tabiles fecit, in unum deducere voluminis corpus. Nec volo tuae maiestati legenti incongruum videatur, si Sarae, Oldae, Iudith, Hester sanctissimis pudicissimisque matronis, immi xtas Semiramidem. Medeam, Athaliam, Olympiadem et Cleopatram compererit. Neque etiam post seruatoris nostri aduentum si similiter sanctae Petronillae, Marthae, Mariae Magda lenae, Agnetis, aliisque similibus sanctissimis Christi martyribus et virginibus, commixtas Agrippinam Neronis matrem, Faustinam Augustam, Semiramidem et alis impudicissi mas faetulentasque feminas, quibus praegrande sed perniciosum fuit ingenium, vel eisdem bonis conforme. Non enim mihi animus est, hoc claritatis nomen ita strictim sumere, ut semper in virtutem vel sanctitatem videatur exire, quinimmo in ampliorem sensum bona cum pace legentium trahere. Et illas solas intelligere claras, quas quocumque ex facinore orbi, vulgato sermone notissimas novero. Cum etiam inter apostolos aliosque sanctissimos ecclesiae catholicae doctores viros illustres, seditiosos haereticos, Arrhium, Sabellium, Eunomium, et ceteros tales a divo nostro Hieronymo connumeratos le gerimus. Verum quoniam extulisse laudibus memoratu digna, et depressisse increpationibus infanda nonnunquam, non solum erit hinc egisse gloriosos in gloriam, ut inde igna nas ab infaustis paululum retraxisse. Et ne more prisco apices tantum tetigisse rerum videar, ex quibus a fide dignis cognovisse potui, amplius in longiusculam historiam protraxisse, non solum utile, sed et opportunum arbitror, existimans harum egregia facinora, non minus tuae regiae maiestati, quam quibuscumque tam viris quam mulieribus placitura. Q cum ut plurimum harum historiarum sis ignara, sermone prolixiori indi gere et laetati te animaduerto. Commiscui etenim hoc in volumive gentiles feminas cum Hebraeis et Christianis, secundum exigentiam temporum earundem, licet non satis bene conveniant, nec aequo incesserint gradu. Erit itaque hoc opus, tanquam apotheca aromataria, in qua ad profectum hominis dulcia et amara reponuntur necessaria. Sa pit namque non solum historiam, sed et mundi philosophiam, ad Christi evangelium peroptime. Has igitur nostras clararum mulierum historias, magno studio a me elabo ratas, cum satis diffiderem multis placere, et praesertim his, qui aegre aliquid probare consuevere, de dei omnipotentis nihilo minus bonitate confisus, discrimen facturus, tentavi illas in lucem emittere. Et ut se ostendere coeperunt, illico a multis dignae ha bitae sunt. Clarumque praeter ceteros, cui testimonium dedit Donatus Arretinus sacerdos ille dudum per omnia tuus, Strigonensis ecclesiae vicarius, ille inquam, qui non mo do iuris pontificii, sed et singulari eruditione, doctrina et eloquentia, nemini docto nostrae aetatis cedit. Sed nec ab hoc munere expers extitit sapientissimus princeps Her cules Estensis sororius tuus, qui nec invitus audivit eas legentes, non semel, sed pluries, quarum quidem laudationem cum approbatam didicissem, extemplo ne ex me ipso quicquam, de tua maiestate afferre viderer, videlicet ne criminandi ansas praeberem inimicis, sed testimoniis verissimis uterer, ab eisdem in primis locupletissimis huius operistestibus, deinde a tribus clarissimis tuae maiestati notis, viris utique sapientia ac fide dignissimis, utpote in primis ab reverendissimo Nicolao Maria Estense dignissimo Adriense episcopo, viro plane et moribus et eloquentia pontificiique iuris, ac aliarum bonarum literarum apprime eruditissimo, deinde seorsum ab Thoma Ceruiense aeque episcopo conterraneo nostro theologo consultissimo ac concionatore disertissimo. Ac demum a Petro Tranense, Telesino coepiscopo, philosopho ac


image: s030

theologo consummatissimo, quem prae ceteris tua inclita mater mirabilem non igno rat. Hi autem plenissimo ore de tuis incredibilibus virtutibus plurima mihi coram referentes maiora inquiunt plane sunt pater Iacobe Philippe huius nostrae divae viraginis merita, quam tuis humeris perferre queas. Neque equidem dix erunt, apud veteres sive recentiores mulieres, usquam, ulla unquam posset inveniri huic comparatio congrua. Ab eis dem vero percontari coepi, an tibi mulierum praestantissimae inclitaeque Reginae id opus dicandum esset. Iam diu etenim talis etiam ad nos usque de longinquo positos, de consummatissimis tuis virtutibus fama processit, ut tanquam laeticiae oleo nostra im pinguaverint ossa. Quae certe in primis magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi ad solium tuae celsitudinis etiam praestitere. At illi illico exquirenti mihi comprobarunt runt (uno omnium consensu) delectionem nostram, asserentes te utique non solum Italicum, sed et totius pene Christianitatis iubar fore praefulgidum ac singularem non tan tum feminarum, sed et regum omnium gloriam. Asseverantes insuper, te longe omnipotentem expectatione gratissimam munificentissimamque inter ceteros mortales, ut pote Neptem, filiam, sororem, amitam, consobrinam, uxorem denique inclitam tantorum regum qui omnes rei bellicae peritissimi, qui celeberrimas victorias de hostibus saepissime reportarunt. Aiunt praeterea, te illis ornatissimis literarum studiis (quas liberales vocant) ita ab adolescentia operam dedisse, ut tibi iam aut in historiis, aut cer te divinis literis, sive quacumque eruditione, ac etiam in philosophia ipsa, nihil prorsus incognita remaneant. Unde factum est, ut tuus sermo (ut multorum fert opinio) in om ni publica privataque re promptissimus atque disertus existimetur. Perhibent quoque ti bi quandam elegantissimam civilis eloquentiae inesse vim, a natura insitam, in qua quidem splendidissime tuam regiam maiestatem persaepe elaborasse constat, adeo, ut in admirationem etiam audientes quoscumque traheret. Inest et eidem tuae maiestati promptum et versatile ingenium, ut illico intelligat, quicquid ab oratoribus seu privatis coram proponatur, respondeatque opportune et latino sermone, aut idiomate Hungaro seu Pannonio, aut Theutonico prompte et expedite, ac semper comiter et perurbane. In colligendis vero hominibus comiterque apud te suscipiendis, tuo illo coniuge Matthia rege prope divino, par certe est humanitas atque muniicentia, per quam tibi in omni regno illo gloriam non modicam, cum maxima omnium civium benevolentia comparasti. Tui praeterea compositi mores, mansuetudo, atque humanitas, et familiare ac urbanissimum vivendi genus, te non solum deo optimo, sed cunctis populis admodum gratam charamque fecere. Neque parum tuae excellentissimae dignitati conduxisti, quia Hungaros Bohemosque antea semibarbaros, ad quendam urbanum vivendi modum tuis mirsicis auspiciis tibi conducere licuerit. Neque enim inquiunt ulla tuis incredibilibus virtutibus, utpote fidei, charitati, pietati, religioni, constantiae, prudentiae, for titudini, iustitiae, temperantiae, ac illibatae semper castimoniae posset diebus nostris inveniri comparatio. Gloriose etenim, malle pulchreque mori, quam turpiter foedeque vivere te omnes autumant. Sed hoc in loco bona cum omnium pace ingentem ac inau ditam certe tuam liberalitatem silentio praererire nequeo, cum ad summam tuae celsitudinis et omnium aedificationem pertinere dignoscatur. Civius fuisse tantam constat, ut nullis profecto literis posset ipsi tuae maiestati meritas accommodare laudationes. Nam parua aut mediocria largiri humanitatis, maxima autem, proprium plane deorum est. Dum divus ipse maritus tuus rex in vivis subsisteret, una tecum, et publice et privatim, tanta utebamini liberalitate, et charitate, atque munificentia, ut domus vestra officina quasi semper fuerit existimata, in qua sane nihil aliud quam liberalitas venderetur. Constat etenim vulgato sermone, vos magis intentos in distribuendis erogandisque maximis opibus, quam in illis comparandis fuisse. Quid multa memoro? Te equi dem solam non mortalem aliquem, sed propriae fortunae benignissimum sinum vocant. Quanta itaque tua sit, ne dicam humana, sed divina liberalitas in solo illo memorabili sane facinore erogationibus tantorum thesaurorum et inaestimabilis supellectilis,


page 16, image: s031

quae tibi obvenerat ex regia consuetudine illa Hungarica, quam et tutum, tua sub potestate apud Strigoniam urbem tibi reseruabas, ipsam nempe totam, ut eras animo quam divitiis locupletior, in beneficio et conseruatione regni liberalissime, tua sponte erogare voluisti, quod quidem speciosum munusperennem ecerte tibi gloriam acquisivit. O Iesu bone, quid hoc munere maiestatis excelsius? quidve iucundius? univerli profecto obstupuere. Maius equidem mulieri hoc fuit, quam populo Romano Asiam Atralo regi condonasse, cum ipsa etiam non minoris pretii habita sint, quam tum tota Asia (ut ita loquar) fuerit aestimata. Ipsa igitur munera tua virago dignissima, tuam regalem magnitudinem prae se ferunt. Ad decus enim et ad gloriam cum sis nata et educata, omnia supra hominem et meditari et facere, videre visa es. Persaepe quoque veluti Christianissimam mulierem, saluberrima confessionis medicina tuam te conscientiam humiliter abstergere referunt. Adeo namque apud nos existimata es natura, virtute, gloria tam excellens, ut etiam hoc uno, aetas nostra possit in omni genere laudis cum antiquioribus novissimisque selectisque mulieribus decertare. Consimi libus itaque ex sententia seruatoris nostri, margaritae et sancta utique danda sunt atque di canda, non autem porcis seu impuris canibus et immundis. Et idcirco hoc peregregium clararum mulierum opus, tuo amplissimo nomini merito et opportune his tuis in aduersis fortunis dicandum putavimus, quam speciosissimum certe caput, omnium clarissimarum mulierum futurum indubitato auguramur, modo in tot tuis aduersis non prosterneris. Et quamquam haec mea scripta seu lucubrationes, longe distent ab eorum ma xima laude quae saepe in manibus habes divorum, scilicet, Ecclesiae sanctae doctorum atque aliorum pene innumerabilium eruditissimorum virorum sublimia opera, quibus ad cumulum nihil conferri posset. Attamen et post adipem, etiam blandissima oluscula ap petibilia sunt. Indubitato etenim credo sacratissima regina, si hasce mulierum vitas diligenti examine perlegeris, quia iacentem tuum animum, variisque molestiis deiectum, parumper attolles. Ex quibus profecto cognosces, quia te tamquam fidelem et charam suam pius dominus his momentaneis et fragilibus bonis priuavit et exuit, non utique ut contra te saeviat, et tanquam carnifex perdat, sed ut optimus liberator, cum eisdem sanctissimis mulieribus, ab omni culpa eximat, et in perpetuum muneret. Nec dubito quin et tandem cum gratiarum actione cum Apostolo dicas. Quaecumque scripta sunt, equidem optime animaduerto, quia ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem harum scripturarum, et nos spem habeamus. Quod si feceris, nec tuis laudibus ulla unquam aetas finem imponet, atque ego homunculus, summa cum obseruantia, nomen constantissime extollam reginae. Tanta profecto est inclita tua apud omnes laudata mansuetudo et sapientia, tantaque religio, et animi tui rectitudo, ut quanto diutius tecum immoror, maiorem eo in me diffidentiae notam, legentes interpretari queant. Quare mihi nunc modum imponens, tuam maiestatem exoratam cupio, ut pro singulari sua ingenitaque virtute, hoc nostrum clararum mulierum munus, humanissime suscipiat, illudque saepius legat, Quod si fecerit, secura et periu cunda etiam in aduersis, eidem videbitur vita.

Vale feminei sexus, ac cunctarum reginarum ornamentum atque decus.


image: s032

DE MARIA VIRGINE PERPETVA, DEIQVE genitrice gloriosissima, caelorum atque angelorum regina. CAP. PRIMVM.

MARIAE beatissimae et immaculatae semper virginis, genitricis dei ac domini nostri Ihesu Christi vitam con summatissimam, omniumque perfectissimam, hoc in exordio scripturus, quae scilicet omni genere mirificorum exemplo rum, totum terrarum orbem repleverat, vereor ne pondere laudis quam meruit, obrutus, magis imbecillitatem ingenii mei detegam, quam eius inenarrabiles divinasque virtu tes, sicut par est, repraesentem. Cum sit ipsa angelorum regi na, sacrarium spiritus sancti, et totius sanctissimae trinita tis domicilium, portaque per quam caeleste regnum ingre di licet, sitque praeterea et virtutum omnium specimen, errantium semita, honestatis totius norma, atque destitutis solacium, afflictis resugium, demum quoque navigantium salutis portus. Plane haec talis et tanta, ante omnia saecula, atque ante quam suspicari quis auderet, creata fuit. Et quamquam apud nos postmodum in carne fuerit fabricata, apud deum nihilo minus ante saecula erat, etsi non substantia carnali, tamen plena dispositione. Divina etenim illa providentia cui omnia prorsus cognita et praesentia sunt, quum et angelorum et hominum defectionem, ante conditam condendamve huius mundi molem, ab aeterno luce omni clarius praenidisset, et angelorum quidem instaurationem per homines, hominum vero per filium sibi natura atque aeternitate parem, eodem be neficio redemptionem et subuectionem operari decrevisset, medium quoque quo id fieri aptissime posset, sapientissime simul et beneficentissime praeparavit. Nam cum videret captivum hominem, liberari nisi a deo non posse, fatissacere vero deum innocentem, pro reo homine non debere, pulcherrima atque incomprehenlibili utriusque naturae con iunctione, sive (ut verius loquar) unione, unigeniro filio humanam naturam assumendam, atque inter homines, ut vero homini vivendum moriend umque, constituit. Quae quidem omnia, cum divina mens in illa ineffabili aeternitatis et sapientiae suae luce praevidisset, Matrem suo filio coaeterno, omni naturae munere perfectam, omni virtute praedi tam, omni suae beneficentiae munere perornatam, denique qualem dei matrem esse conveniebat, in amplissimo suae mentis utero prius procreavit. De qua quidem aeterna nativitate, Sapientiam dixisse reor, prout etiam sanctae ecclesiae consuetudine edocemur, qua discimus, peculiare ipsius sanctissimae virginis subsistere praeconium, vel potius testimonium, Cuius specialis est attributa lectio. Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam. Simile quid est in Proverbiis, ex ipsius perso na, quae beatissima virgo est. Dominus creavit me, ab initio viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me. In principio, antequam terram faceret et abyssos, priusquam procederent fontes aquarum, priusquam formarentur montes, ante omnes colles generavit me domi nus. Sic quoque et dinus testatur Augustinus. Ante mundi conditionem deus omnipotens, an te quam Iesus nasceretur, et uterum de quo nasceretur, et tempus quo nasceretur, et diem quo nasceretur, et civitatem in qua nasceretur, delegit, atque thronum ubi ipsam suam sacratissi mam collocaret genitricem, ipse condidit et elegit. Sie quippe et per prophetam praedixisse inquit. Mater Sion dicet homo, et ipse fundanit eam altissimus. Condito itaque mundo, revolutisque ab origine mundi quinque milibus, ac sex et octoginta supra centum annis, cum tempus adesset, quo dei filius e caelo ad homines, ut homo descensurus esset, quam deus matrem aeterna sua mente conceperat, eam optimis nobilissimisque progenitoribus procreandam tandem curavit. Nam ut divus commemorat Lucas evangelista, sumpsit eam primo a Seth filio Adae, qui cultum dei primum docuit, deinde a Noe castissimo, qui virginitatem usque ad quingentesimum vitae suae annum,


page 17, image: s033

seruavit. Ab Enoch, q in illum locum delitiarum transsatus est. Ab Abraam sidei patre, Isaac, lacob, et Iuda eius filio, optimis, sanctissimisque patriarchis. Deinde ab inclitis, perfe ctimissisque regibus, et prophetis, videlicet David, Salomone, Ozia. Asa. Ezechia et Iosia rege optimo, omni praeconio digno. Ceterosque praetereo, quos et divi evangelistae Matthaeus videlicet, et Lucas, sua in genealogia et generatione, serio ordine describunt. Ioachim autem castissimus sanctissimusque vir ex huiusmodi stirpe divina, tandem procedens, Annam aeque sanctissimam feminam duxit uxorem, ex qua cum iam multis annis nullos suscepisset liberos, et uterque nihilo minus castissie religiosissimeque viveret, sobolem quam illis, neque aetas, neque natura dederat, summis a deo precibus et votis demum impetravere divinam, et supra naturam mirabilem. Divinus enim angelus utrique seorsum sanctissi mae puellae conceptum, partumque promisit. Nata igitur suo tempore ipsa puella, Maria iuxta angeli monitionem, est nuncupata, et supra omnes mulieres primum fuit benedicta. Et a parentibus triennio, admirabiliter, in domo extitit educata. Quibus exactis, mox tem pli seruitio (ut ipsi voverant) cum sacrisvirginibus ministratuta offertur. Quae quidem, cum eo pervenisset, non secus, atque adulti solent, qndecim eius templi gradus, facile apteque con scendit, Cuiusmiraculi memoriam, totidem postea psalmi, qui propter id graduales sunt ap pellati, Christiana religio celebravit. Iam quippe dominus in virginis suae infantia magnum quod operabatur, quantave futura esset, huius miraculi indicio praemonstrabat. Sacrisicio igitur secundum legis consuetudinem celebrato, votoque suo integre perfecto, virginem dilectis simam intra septa templi, cum aliis sacris virginibus, ibidem educandis dimisere parentes, et domum omnes rediere. Admissa autem Maria virguncula in templo, extemplo ceteras virgines cum quibus morabatur, et morum elegantia, et virtutum copia ac omnis vitae sanctimonia antecessit, quato filius ex ea nasciturus ceteros mortales, in ea ipsa, ad quam descenderat naturae humilitate erat antecessurus. Quotidie namque ab angelis frequentabatur quoridieque etiam divina visione fruebatur, qui eam a malis omnibus custodiebant, bonisque omnibus redundare faciebant. Euasit itaque puella haec Maria, mox in tam admirabilem, tamque celebrem corporis pulchritudinem, ut non solum ceteras quae in templo erant, virgines, sed et quae unquam in mundo fuerunt, superaret mulieres. Unde et hoc praeter naturam in ea fuit admirabile, quia quamplurimos regni Iudaeorum primores nobilioresque, ad se visendam, eriam sua in pueritia excitaverit. Erat eidem in primis corpus optime compactum et digna proceritate elatum, facieique decus, per omnia praecipuum, in suo quoque vultu quoddam oculis humanis sy dereum habebat, sicut et eius postmodum filius Iesus Christus, eidem per omnia in liniamentis corporis simillimus, sine quo certe numquam tam cito, eum secuti fuissent apostoli, ac ceteri omnes discipuli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent. Eratque in ea quaedam inenarrabilis oculorum laetitia atque modestia, quam tamen, etiam ab ipsa puerili aetate, intra vestimentorum suorum fimbrias coercere didicit. Erant praeterea illi caelestis faciei suae motus, secundum actuum verborum suorum varii et decori. Auream insuper comae volatilis copiam hinc inde per humeros renidentem, quam semper nihilo minus velo coopertam gestabat, et lepidam sonantemque vocis suavitatem. Necnon et quosdam actus et gestus prope divinos. Tam rosei oris, quam splendidae frontis, atque eburnei gutturis. Illi denique propter ip sius immensam prudentiam, erant verba, non solum honesta, sed et pauca quidem, quae pro lo co, et tempore effundebat. Otium tanquam perniciosissimum suae virginitatis hostem, fugiebat. Ieiunia inter cetera summopere frequentabat, ac meditationibus, contemplationibus, et sacris orationibus ardentissime insistebat, et invigilabat. Quibus plane beneficiis atque virtutibus, in amplissimam famam apud cunctos Hierosolymorum nobiliores prae ceteris tem pli virginibus felicissime pervenit. Hocitaque vivendi modo beatissima puellula virgo Maria ad. 14. usque pervenit annum, ut non solum de ea nihil mali reprehensione dignum confingere quisquam potuerit, verum et boni omnes qui eam noverant, vitam, et conversationem eius omnem admiratione dignam iudicarent. Maximus autem templi pontifex publice tunc ex more denunciavit, ut virgines oens quam in templo erant, et aetatis hoc tempus iplessent, domum suam cum benedictione reverterent, ut nuptiis scdm morem gentis, et aetatis maturitatem, operam darent.


image: s034

Cui mandato cum ceterae omnes paruissent, sola virgo domini Maria, hoc se facere non posse respondit, dicens. Se quidem et parentes suos domini seruitio mancipasse, sed et insuper se ipsam domino perpetuam virginitatem deuovisse, quam numquam viro aliquo commixtionis more cognito, violare decernebat. His auditis pontifex in angustiam animi mox devenit, quia neque contra scripturam, quae dicit. Vovete et reddite, votum infringendum putaret, nec morem genti introducere praesumeret. Divino itaque oraculo praemonitus pontifex, mandavit, ut omnes ex Hierosolymis aliisque finitimis locis primores adessent, et ad imminentem festivitatem convenirent, quorum consilio scire posset, quid de tam dubia re faciendum esset. Quod cum factum esset, omnibus in commune placuit, dommum super hac re consulendum esse. Cunctisque orationi incumbentibus, mox de oraculo vox prorupit. Secundum Esaiae vaticinium requirendum esse virum, cui virgo illa commendari et desponsari deberet. Liquet. n. Esaiam ipsum praedixisse. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intel lectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietaris, ac replebit eum spiritus timoris domini. Ergo secundum hanc prophetiam, cunctos de domo David nuptui habi les non coniugatos suas virgas ad altare allaturos praecepit, et cuicumque, virgula florem emisisset, in eiusque cacumine spiritus sanctus in columbae specie consedisset, ipsum esse, cui virgo Maria commendari ac desponsari deberet. Inter ceteros autem Ioseph de domo et familia David grandaevus homo erat. Cunctis vero iuxta ordinem suas virgas cum gau dio palam deferentibus, ipse solus pudore suffusus suam abscondit. Unde cum nihil divinae voci consonum ea vice apparuisset, Pontifex iterato deum consulendum et exorandum esse pu tavit. Quibus illico respondit. Solum illum ex his qui designati essent, virgam suam non prodidisse, cui virgo desponsanda veniret. Proditus est itaque Ioseph. Qui cum suam attulisset virgam, in eiusque cacumine columba e caelo descendens consedisset, Liquido omnibus patuit, virginem eidem esse desponsandam. Nuptiarum igitur iure, de more celebrato, statim Ioseph novus sponsus in Bethleem sui ortus civitatem rediit, domum suam dispositurus necessariaque nuptiis procuraturus. Virgo vero domini Maria, cum aliis virginibus coaevis et collectaneis suis, quas a pontifice ex more susceperat, in Galilaeam ad parentes suos est reversa. Primo igitur die sui aduentus in Galilaeam missus est ad eam angelus Gabriel a deo in specie viri, qui ipsi virgini Mariae et conceptum dominicum annunciaret, et con ceptionis ipsius vel modum vel ordinem exponeret. Ad eam ergo angelus ingressus, primo cubiculum ubi manebat ingenti lumine perfudit, ipsamvero reverendissime salutans, ait. Aue virgo domini gratissima, virgo inquam gratia plena, dominus tecum, benedicta tu prae omnibus mulieribus, atque benedicta prae omnibus hactenus natis hominibus. At virgo, quamquam angelicos diu antea novisset vultus, et lumen caeleste sibi in suetum non esset, ea quidem angelica visione minime territa, sed neque ipsa luminis visione stupefacta, verum in solo eius sermone conturbata, cogitare coepit qualis ista salutatio esse posset, quidve portenderet, vel quem finem esset habitura. Cuius sapientissimae cogitationi angelus divinitus occurrens, Ne timeas inquit dulcissima virgo dei Maria, quasi aliquid tuae con trarium virginitati, hac salutatione contexam. Invenisti etenim maximam gratiam apud dominum, quia castitatem et humilitatem integram delegisti, ideo virgo sine peccato con cipies, pariesque filium, et vocabis nomen eius Iesum, id est saluarorem. Ipse quidem magnus erit, quia dominabitur a mari, usque ad mare, et a flumine, usque ad terminos orbis ter rarum, filiusque altissimi, non hominis camalis vocabitur. Quia cum in terris nascetur hu milius, in caelo postmodum regnabit sublimius, Praeterea dabit illi dominus deus, sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob inaeternum, et regni eius non erit finis. Ip se quippe tex regum ac dominus dominantium est, cuius thronus in saeculum saeculi erit. His autem verbis angeli virgo haud incredula, modum scire gliscens, respondit. Et quomodo istud fieri potest? Nam cum virum iuxta votum meum numquam cognoverim quodomo sine virilis seminis incremento, unquam parere possum? Ad hoc angelus. Ne extimeas inquit veneranda Maria, quia humano more concipias. Nam sine virili commixtione, virgo concipies,


page 18, image: s035

virgoque paries, ac virgo nutriens permanebis. Spiritus etenim sanctus supervenier in te, et virtus altissimi, contra omnes libidinis ardores obumbrabit tibi. Ideoque quod ex te nascetur, solum erit sanctum, quia solum sine peccato conceptum, natumque, vocabitur filius dei. Tum Maria divini consilii non ignara, expansis manibus, luminibusque in caelum erectis, cum ingenti et incredibili humilitate dixit. Ecce ancilla domini, neque domine mi tanti sacramenti dignam me existimo, Veruntamen fiat mihi secundum ver bum tuum. His verbis necdum perfecte prolatis, Filius dei aeterni Iesus, spiritu sancto cooperante, in utero sanctissimae virginis conceptus est, deus et homo verus. Et hoc fuit die octava calem. Aprilis. Qua quidem dei mater gloriosissima, maximo primum affecta est gaudio. Propter quod et singulis continuo diebus maximas ob tantum mysterium deo gratias agebat atque habebat. Post aliquot vero dies, ipsa iam felicissima virgo animaduertens, quae de Elizabet cognata anus, ab angelo intellexerat, quia sex iam mensibus gravida esset, Ad ipsam visendam et salutandam pro communi gaudio protinus accedere constituit, et una cum suo sponso Ioseph, concito gradu Hierosolymorum urbem se contulit. Ubi ipsa Elizabeth anus cum eius marito Zacharia, extra eandem urbem, in colle quodam amoenissimo habitabant. In cuius domum cum intrasset et benignissime ac reverenter cognatam salutasset, Conversa Elizabeth iam et ipsa spiritu sancto affatim repleta, dixit. Benedicta tu es virgo gloriosa, inter omnes mulieres, sed longe omnium, est benedictus fructus ventris tui. Quomodo enim commerui, ut mater domini mei ad me misellam accedens? Ecce enim ut filius meus, meo in utero, tuam saluationis vocem au divit, prae gaudio exultavit, et lusit in ventre meo, gratias agens, ipsi domino nostro filio tuo. Audierat quidem Elizabeth filius in utero genitricis, verba domini per os virginis Mariae pertonantis et idcirco de utero ipsius, in occursum domini gestiebat erumpere. Tunc Elizabeth adiecit dicens. Beata quae credidisti, quoniam perficientur in te ea quae dicta sunt tibi a domino. Tunc dei mater gloriosissima, quae prius oracu lum angeli et conceptionis mysteria, pro virginali pudore celaverat. audiens cognatam suam anum, silentium soluit, et plena spiritu sancto, intentione sublimi, laudes aggressa domi ni cum tympano spiritus, in Elizabeth conversa, divino carmine, cecinit dicens. Magnificat anima mea dominum. etc. Atque idcirco divinitus ab ecclesia solenniter in omnibus vesperorum horis, canticum istud tam mirificum, in honorem beatissimae huius virginis decantari institutum est. Tribus igitur mensibus sanctissima virgo in obsequium cognatae suae Elizabeth sua in domo permansit, eius in necessitatibus omni cum ardore charitatis et amoris sedule ministrando, donec filium domini praecursorem edidit. De cuius no mine cum in ipsius circuncisione, magna inter cognatos et affines orta esset disceptatio, Zacharias pater eius mutus existens, spiritu sancto ductus, innuit pugilares sibi affer ri. Cum quibus, confestim scripsit. Ioannes est nomen eius, quo quidem nomine, universi proti nus sunt admirati, statimque vinculum linguae eius solutum est. Quas ob res maxima inter eos surrexit exultatio. Moxque in laudem dei omnipotentis et ipse prorumpens, dixit. Benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit. Et reli. Quodlitem canticum optimum, ab ecclesia horis in matutinalibus, sicut illud beatae Mariae, continuo decantatur. Hanc itaque sanctissimam, virginis Mariae visitationem, divinis sane mysteriis plenam, ac multis et maximis sacramentis fecundam. Bonifacius et Sixtus eius nominis quarti pontifices Ro. sexto nonas Iulias, ppetuo singulis annis solenniter celebrari sanxere. Reversa post haec beatissima virgo ad Ioachim patrem, eius sponso Ioseph consociata, et cum quartus iam extaret mensis, ex eo te`pore quo desponsata fuerat, interea paulatim utero puerperae intumescente, puerperium se manifestare coepit, quae res Ioseph minime latere potuit. Nam sponsi more liberius ad virginem introiens familiariusque cum ea colloquens, ipsam gravidam esse deprehendit. Quamobrem aestuare ac fluctuare animo coepit, quia ignoraret quid sibi potissimum faciendum esset, cum eam traducere omnino nollet, quia iustus erat, sed neque fornicationis suspitione infamare, quia pius. Cumque cogitaret, clam id matrimonium dissoluere, et eam occulte dimittere,


image: s036

Ecce angelus domini eidem in somnis apparuit, dicens. Ioseph sili David, quid dubitas, quare imprudenter et irrationabiliter cogitas? Scito quia deus est, qui gene ratur, virgo autem quae generat, huius tu generationis minister eris et non largitor, tu seruus es, et non dominus. Idcirco mandat dominus ipse, ut ei seruias, eique ministres, atque eidem intendas ac opem feras, et huic qui nascetur, et isti quae generat, Et quamquam ti bi Maria uxor nominetur, non tamen tibi uxorem existimes, sed dei unigeniti matrem. Ergo, hoc modo accipe eam, sicut commendatum caelestem thesaurum, ac deitatis di vitias. Accipe inquam, sicut unigeniti dei mansionem, sicutque honorabile templum, ac regis sponsique caelestis immaculatam domum. Ita igitur fili David Ioseph, ne timueris accipere Mariam coniugem virginem, tuae religiositati commendatam, Serua ea`, habetoque curam. Ascendes in Aegyptum ob Herodem fugiens, iterum remeabis cum ea post ipsius Herodis obitum reducendo in terram Israel, pariet enim filium, et vocabis nomen eius Iesum, id est seruatorem. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis suis. Igi tur Ioseph secundum angeli monitionem Mariam hanc virginem duxit uxorem, nec tamen ullo modo cognovit eam, sed caste procurans custodivit eam. Statimque virtutem mysterii ac quoddam magnificum sacramentum in eadem optime deprehendit, cui etiam approximare, sese indignum existimabat. Unde et se profunde humilians, ante tantam, tamque ineffabilem virginem, cavebat, ac sibimet summopere pertimescebat, istius tantae sanctitatis nedum vestimenta contingere. Iamque nonus instabat a conceptione CHRISTI mensis, cum Ioseph, uxore et his quae necessaria erant assumptis, ex Nazareth in Bethleem civitatem, unde oriundus erat, ad imperii mandatum explendum tetendit. Erat tunc Octavianus Augustus prae ceter is imperatoribus, universam imperii Romani monarchiam tenens, iustitia et religione felix. Cuius quidem virtute pax per totum orbem constituta erat, per quam certe per totum mundum, non amplius ferreum sed aureum videbatur exortum saeculum. Cuius quidem suavissimo fructu gaudere videbantur agri, laetari maria, tecta civitatum, viae, campi, et alia quaecumque, exultabant quadam inusitata laetitia. Qui cum annis iam plurimis imperasset, anno imperii sui secundo et quadragesimo quoddam edictum statuit, ut universus describeretur orbis. Et haec descriptio primum in oriente facta fuit a praeside provinciae Syriae nomine Cirino. Iusserat namque, unumquemque sub Ro. imperio constitutum, numum argem teum pro censu afferre. Illumque censori offerens, profiteretur se sub Ro. imperio consti tutum esse. Ioseph vero vir utique iustus, ac sanctus utpote ex Davidis stirpe procreatus, et ipse obedientiae gratia, cum virgine sanctissima praegnante, Bethleem veniens, se praesidi primum praesentavit. Bovem autem vaenalem asinumque quo portanda beatissima vir gine uteretur, si forte pedibus ambulare gravaretur secum adducens. Atque ita, cum in vesperam diei sabbati Bethleem pervenissent, ibidem omnia urbis hospitia multitudo quae pauloante eos antecesserat, occupavit. Exquo, cum ad hospitandum, eis nullus relictus esset locus, Lassati, extra oppidum, quodam in diversorio ubi antrum aderat, propter frigus Ioseph cum uxore hospitatus est. Cum ibidem stabularentur animalia, Ioseph ipse collocatis primum bove et asino, foenoque in praesepe apposito, denique se una cum virgine sanctissima, circa ipsa sua animalia ad dormiendum collocavit. Verum ubi nox ipsa medio in cursu extitit, ecce vigilantibus ipsis ingens lux, omni claritate clarior, super ipsos apparuit. Quo quidem tempore, mox virgo gloriosissima cum suae virginitatis pudore unigenitum aeterni patris ante omnia saecula filium, sine ullo partus sui dolore, sineque ulla obstetrice, aut mulierum sedulitate est enixa. Quem elegantissimum silium ipsa dei mater in velaminibus quae de industria secum attulerat, tamquam obste trix et mater involuit. Atque ipsum deum quem genuit, mox ingenti tremore profundissime adoravit, suoque quamprimum virgineo lacte cibatum, dormientem tanquam in cunis, inter bovem et afinum super foenum reclinavit. At ipsa animalia, ut paruulum viderunt, dominum et cunctorum viventium creatorem cognoscentes, protinus adoraverunt. ut Esaiae prophetae vaticinium comprobaretur, quod dicitur. Bos cognovit


page 19, image: s037

possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, etc. Ipsa itaque animalia suppliciter, tanquam veniam ab ipso expetentes, colere eum videre visa sunt. Quod quidem inter septem gaudia sanctissimae virginis, secundum et perquammaximum suum extitit gaudium. Et ideirco a conditione mundi, quo diabolus peccati inventor, mortem fraudulenter in humanum genus intulerat, usque ad hanc admirandam Christi domini nostri nativitatem, quae temporis plenitudo utique erat, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuerat reconciliandam authori suo humanam naturam, quinque milia et ducenti intercessere anni. In qua quidem plenitudine dominus omnipotens ipsi saevissimo ho sti, non in sua quidem maiestate, sed in humana humilitate obiecit, eidem eandem na turam et formam mortalitatis, totius tamen peccati expertem, ut ipsam quidem qua se vicisse gloriabatur, vinceretur natura. Eadem itaque nocte, qua hora natus est mundi creator atque redemptor, venere chori angelorum per aera dulcissima modulatione cantantes, qui ad ipsum mundi redemptorem venientes, primum adoraverunt, inde ad pa stores qui ea in regione complures erant, nocturnis custodiis inter sese convenerant, et tibiis ac fistulis cantu solito invigilabant supra greges suos, cum magno splendore accessere, quibus et annunciavere, natum esse dominum redemptorem, diu a patribus antiquis expectatum. Qui cum essent tremore non modico perterriti, ac pavore perculsi, mox unus angelorum eos solando, dixit. Nolite timere. Ecce quia annuncio et evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo quia natus est vobis hodie seruator, qui est Christus dominus, in civitate David, Et hoc vobis signum est. Quia invenietis infantem ipsum pannis involutum ac in praesepio positum. Quibus expletis, evestigio, cum eodem angelo, facta est multitudo caelestis mlitiae exercitus inenarrabili vocum suavitate canentium et laudantium ac dicentium. Gloria in altis simis deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ijsdem itaque verbis et modulationibus suavissimis stupefacti pastores concito gradu, omnes ad locum indicatum accessere, et puerum in praesepio videntes protinus adoraverunt. Quibus peractis, in regionem suam, cum plausu reversi, laudantes et glorificantes deum in omnibus quae audierant et viderant, quia perspicue cognoverunt verum fuisse, quod dictum fuerat illis de puero ipso. At Ioseph vir sanctus, cum haec omnia secum animaduerteret, et propriis oculis perspexisset, et ipse mox ante puerum matremque eius procidens ait. Tibi domine deus meus gratias ingentes ago, quia me hac mea in senectute decreptia dignum tua praesentia iudicasti, quodque genitricis tuae virginis intactae, curam qualicumque modo possum, habere voluisti. Cum ipsam liquido cognoscam virgultum illud esse, quod ex Davidis semine, sanctissimi prophetae tui, divinitus iandudum praedixere. Haec ipsa eo loquente, ecce alia lux perquam maxima apparuit, atque angelorum multitudo euntium et redeuntium in caelo cum hymnis iubilantium. Maria autem, cum omnia haec audiret et videret, in corde suo conferebat et conseruabat. Eodem igitur tempore, quo ex ma tre in terris natus est ipse saluator mundi, tres in oriente visi sunt soles, qui et statim in unum coierunt, ad denotandas tres fore divinitatis personas, patrem videlicet et fi lium, et spiritum sanctum, in unico dei filio ex virgine genito. Quod etiam Romae com probatum est. Nam et in eadem noctis hora templum Pacis ibidem corruit, de quo scriptum erat, ipsum ad id usque tempus duraturum, quo virgo divinitus peperisset. Eadem quoque hora, etiam Romae olei fons ortus est, qui et per diem integram iugiter fluxit, atque in Tyberim fluvium usque decurrit. Plurima praeterea alia elementa suum autho rem hoc tempore advenisse, laetabunda contestata sunt. Admirabilis profecto res exti tit, quia ineffabilis divina illa maiestas, substantiam propriam, in homine immortalem, ipsis in hominibus impetrare voluerit. Octavo deinde ab ortu Iesu die, cum Ioseph censum Caesari Augusto ex more persoluisset, seque eidem subiectum iureiurando affirmasset, ut vetustissimum sancti Abrahae morem obseruaret, cum puero Iesu (circuncidendi et imponendi nominis gratia) ad templm venit. Quibus ex more rite peractis, impositum est eidem puero nomen IESVS, quod


image: s038

ab angelo prius quam utero conciperetur, nunciatum fuerat. Atque idcirco ab ecclesia hoc solenne festum in calendis Ianua. celebratur. Quo quidem in die, Christiani ad detestationem idolo latriae antiquae, quaedam ligna alias maiorum suorum simulachra, maximo cum gaudio et voluptate, in foco propellunt comburenda. In ipso autem saluatoris nostri Iesu Christi ortu, nova stella praeter ordinem splendida in oriente orta est, quam tres Magi, viri utique potentissimi, philosophiae et astrorum peritissimi, concernentes, e vestigio ex ipsa novae stellae claritate, cognoverunt regem caeli et terrae in Iudaea natum. Memoresque quam maxime, Balaam eorum prophetae vaticinio quo praedixerat, saluatoris nostri aduentum, in Iudaeae terris nasciturum, dicentis. Nascetur stella ex Iacob, exurget homo de Israel, qui conteret universos mundi principes sub pedibus. Cumque indubitato crederent orbis saluatorem natum, communi decreto statuerunt eum esse quaerendum. Iter igitur suum omnes Hierosolymam regiam civitatem ver sus dirigere statuerunt, ubi ipsum potius natum existimabant. Eoque equidem apparatu, qui reges ipsos magnifice decebat, cum auro et argento, aliisque innumeris thesauris et muneribus ipsi regi novo et domino omnium, convenientibus. Qui cum equos conscendissent faleratos, multis cymbalis aliisque musicorum et tympanorum generibus comitati, mox stella quae ipsis apparuerat, ipsos tanquam itineris eorum dux, ne a ve ro itinere deviarent, antecedere coepit. Atque ita intenta contemplatione, comitati, diebus duobus et decem Hierosolymam felicissime applicuere. Quod quidem itineris spatium, vix unius anni tempore, alii conficere potuissent. Quibus regibus, novitate rei plurimi permoti, obuiam accesserunt, donec ad Herodem in palatium pervenirent. Nam rex ipse causam aduentus ipsorum paulo ante intellexerat. At stella quae illos huc usque praecesserat, mox ea in civitate ab eorum oculis protinus evanuit. Eam ob rem, ab ipso Herode accurate petiere, quonam in loco, Iudaeorum rex natus esset. Omnia etenim quae de stella viderant et intellexerant, ipsi Herodi serio retulerunt. Quam ob rem, ipse Herodes valde suspicatus est. Qui mox sacerdotibus et legis doctoribus ad se convocatis, sciscitatus est si quid ex Iudaeorum et maiorum scripturis haberent, ubi rex Iudaeorum foret nasciturus. Ad quem hi Magi videndum, adeo festinanter, tam honorifice etiam adorandi gratia convenerant. Responderunt, ex eorum propheta reperisse, In Bethleem nasciturum fore, scribente. Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Tunc callidus Herodes, secreto Magis ipsis astute dixit. Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renunciate mihi, ut ego pariter accedens, ipsum ado rem. Indeque Magos abeuntes, iterum stella antecedens ad eum usque locum comitata est, ubi infantulus Iesus dominus noster in humili stabulo, et in gremio pariter beatissimae matris consistebat, tunc tredecim tantum compleverat dies. Quo cum Magi ipsi introgressi fuissent, admiratiplurimum sunt tantae humilitatis summi dei hospitiolum, et apertis suis thesauris, coronaque unusquisque in terra deposita, poplitibus flexis, primum in carne verbum adoraverunt, in infantia sapientiam, virtutem in infirmitate, et demum in veritate hominis, dominum maiestatis, et ut sacramentum suae maximae fidei intelligentiaeque manifestarent. Quod cordibus credebant, muneribus etiam protestarentur, obtulerunt ei, aurum, thus, et myrrham. Aurum videlicet regi, thus deo, et myrrham mortali homini, venerantes. s. humanam divinamque naturam, in vuitate. Inde poplitibus in terram defixis coram puerulo Iesu, dixerunt. Ad te, o rex aeternae gloriae verum deum, et dominum nostrum adorandum venimus, cum his muneribus, non equidem tua maiestate dignis. Verum et te ipsum obnixe deprecamur, ut nostram devotionem nostramque fidem, suscipias, in quo omnis nostra salus dependet, dirigas quoque actus nostros ac mentem nostram, in viam salutis aeternae. Deinde eius pedem devotissime exosculantes, ab eo licet infantulo suam divinam accepere benedictionem. Tunc sanctus senex Ioseph muneribus susceptis, una cum gloriosissima matre virgine vehementer laetatus est, quae avidem beata virgo prio non mediocriter conspectum tantorum regum admi


page 20, image: s039

rata fuerat. Sed et eorum humilitate atque precibus ante ipsius conspectum fusis, et auditis, tertium accepit gaudium, profecto maximum, quoniam aperte etiam cognovit, se summi dei genitricem fore constitutam. At Magi, cum aliquandiu in colloquio beatissi mae virginis iucundissime stetissent, divinae maiestatis conspectu fruentes, cum se summo omnium creatori ac gloriosissimae eius matri plurimum commendatos reddidissent, eorum commeatu accepto, iter suum sequenti die constituerunt ad Herodem (uti promiserant) reverti. Sed in somnis ab angelo domini, mandato accepto, ne ullo modo ad Herodem redire praesumerent, gaudio plurimum recreati, per aliam viam, in pa triae suae regionem reversi sunt. Post haec, accessere dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi. Tunc puerperis quae ante sacerdotem purificandi gratia ad templum accedebant, consuetudine antiquissima cavebatur, offerre aut par turturum, aut duos pullos columbarum. Beatissima igitur virgo una cum infantulo domino Iesu, et suo Ioseph in Hierusalem accessit. Quae cum primum in templum introgressa esset, Ecce Simeon vir iustus et timoratus, qui iam annos tres et centum aetatis expleverat, spiritu sancto edoctus, ad templum nullo quasi senectutis im pedimento impedirus pervenit. Huie namque diu ante praedictum erat, quia priusquam diem suum obiret, Dominum omnium saluatorem, oculis suis omnino concerneret. Qui puerum ipsum e sinu beatissimae matris quadam inenarrabili iucunditate, in ulnas suas excipiens, mox cognovit ipsum, verum suum esse redemptorem et saluatorem, mirificeque ipsum complectens, exclamavit et dixit. Nunc domine dimitte seruum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, etc. Quod canticum postea etiam in istius memoriam, ab ecclesia est institutum, ut singulis continuo diebus, in completorii officio solenniter memoretur. Conversus deinde sanctus senex Symeon ad beatissimam virginem, dixit. O beatissima virgo, scito hunc puerum tibi a domino deo esse concessum, in mundi totius salutem, verum ipse mul tas patietur contumelias et delusiones, quibus et tu maximo afficieris dolore, ut nulla hoc in saeculo, angustia consimili mulier tibi comparabilis inveniri possit, et id ob eius mortis acerbissimam passionem. Verum ipsa haec amaritudo postmodum in maximam tui convertetur gloriam. Fies etenim ob hoc totius mundi regina et mater. Huic etiam purificationi, Anna vidua optima matrona, Phanuelis de tribu A ser filia interfuit, quae cum esset anus et grandaeva, continuisque obsecrationibus et orationibus dedita, et ipsa eadem fere, quae a sancto Symeone praedicto dicta fuerant verba, divinitus inspirata approbavit et confirmavit, atque alia permulta, quae de ipso Iesu futura erant, in miraculis, multorumque gentilium veneratione et conversione praedixit, beatissima virgine semper audiente ac in corde conseruante. Quibus dicti sancti viri Ioseph, una cum Symeone cantantes suavi modulatione, cum matre virgine ac prophetissa An na, puerulum Iesum ad templi altare detulere. Ubi in primis beatissima virgo flexis genibus, haec ipsa ad deum omnipotentem conversa, protulit verba. Tibi domine deus meus omnipotens pater, hunc filium unigenitum tibique coaeternum offero, quo me ancillam tuam dignatus es matrem appellari. Ipsum igitur meque, ad omnem tuamvo luntatem commendatos suscipias obsecro. Deinde turtures seu columbas ex more delatas reverenter et devote, super altare obtulit sacerdoti. Qui ipsum benedicens, admiratus est tantam ipsius circa deum venerationem. In huius ergo purificationis et processionis commemorationem, postmodum ab ecclesia catholica institutum fuit, ut perpetuo, singulis annis, quarto nonas Februarias, cum candelis processio et solennitas a fidelibus solenniter atque devote celebraretur. Posthaec beatissima virgo et Ioseph, Symeoni et Annae prophetis gratias agentes, valeque facientes ad Zachariam et Helizabeth cognatos sanctissimosque visendos, maxima cum voluptate accessere. Ubi et aliquot dies affinitatis causa, ac amoris inter se maximi, commorati sunt. Ioanne baptista et Iesu Christo infantulis inter sese quotidie mirifica vo luptate blandientibus. Deinde consolati, in Nazareth eorum cluitatem sunt reversi, animo videlicet quiescendi, suoque labore vivendi. Cumque duos ibidem annos in sancta


image: s040

quiete iucundissime permansissent, ecce profanus Herodes, e Roma in Hierusalem regressus, decrevit, secundum suam pessimam vesaniae et insaniae machinationem, pueris omnibus, qui in Bethleem et in omnibus finibus eius eraut, necem inferre turpissi mam, ut vel sic, regem Iudaeorum dominum nostrum, quem a Magis natum intellexe rat, in tanta puerorum nece interficeret. Verum eius malitia contra consilium altissimi minime potuit. Scriptum quippe est. Non est sapientia, non est consilium, non est prudentia contra dominum. Nam mox in visione nocturna per angelum Ioseph monuit, ut puerum cum matre in Aegyptum tacite velociter transserret, atque ibidem permaneret, donec ipse angelus denuo ad eos rediret, Futurum esse asserens ut Herodes omnium pessimus, puerum inquirere faciat ad perdendum. Ioseph vero quamprimum somno excitatus, matrem cum puero, uti mandatum acceperat, in Aegyptum idolis plenam transtulit, atque in vetu stam Hermopolis civitatem, tacite cum eisdem se contulit, ubi et perbenigne ab accolis exceptus est. Sed et in hoc unum admodum accidit admirandum. Quod ubi in Aegyptum ingressus est, extemplo omnes idolorum imagines et simulachra corruere, ut illud prophetae dictum impleretur. Cum virgo puerum pariet, omnes Aegypti simulachra sponte corruent. Hermopolis autem haec civitas Moysi prophetae opus suit quia Chenores seu Chenephim Pharao cum ipsum invidia vellet occidi, ipsum contra Aethio pes cum exercitu non multo misit. qui cum id bellum per decennium protraheretur, Ipse Moyses propter eius diuturnitatem, hanc civitatem, non longe Aerhiopia condi dit, in qua cum suo exercitu sedens, Aethiopum impetum sustineret, quam Hermopo lim, id est Mercurii civitatem appellavit. Ste´tit itaque in ea magnus propheta Moyses, atque postmodum dominus omnium prophetarum Iesus Christus. Inibi namque ibin avem primo consecratam fuisse scribitur, quoniam nocentes interficeret serpentes. Herodes interea pessimus et insanus homo, suis in meditationibus iniquis frustra, exardescens, per suos militares praefectos, omnes Bethleemiticos paruulos infra bimatum necari iussit, quoniam quem metuebat ignorabat infantem, generalem sententiam, in suspectam tetendit aetatem. Sed quos impius homo exemit mundo Christus pientissimus inseruit caelo. Et quibus nondum sanguinis sui impenderat redemptionem, iam martyrii tribuere voluit dignitatem. Annos igitur septem beatissima virgo cum suo puero Iesu in ipsa Hermopoli civitate quam iucundissime cimum omnium gratia stetit vixitque. Qui ipsius virginis virtutem ac formam adnimaduertentes, non humanam certe, sed divinam potius plurimum admirabantur. Eoque loci inter cetera sui divini ingenii praeclara monimenta, vestem acu pictam, alias contextam, pue ro Iesu crescenti mirabilem construxit. Qua confecta ab ipso omnipotenti deo impe travit, ut quemadmodum puer ipse excresceret, ita et ipsa, quod ita evenisse, clarissimo argumento postea comprobatum est. Nam ipsa vestis illa fuit, quae in passione ip sius domini nostri sortibus obiecta fuit, ut prophetae David dictum impleretur, dicens. Et super vestem meam miserunt sortem. Postea iterum angelus domini in Hermopolim ad Ioseph venit, contestans mortuum esse Herodem, et eos omnes qui pue rum occidere nitebantur, eidemque mandato divino iussit, ut tolleret puerum ipsum et eius matrem et sine ulla prorsus trepidatione et cunctatione, in Nazareth civitatem suam revertetetur, ibidemque habitaret, ut adimpleretur quod dictum erat per prophe tas. Quoniam Nazaraeus vocabitur. In ipso autem eorum recessu, dum gratias accolis pro beneficiis receptis agerent, omnes lacrimis fluentibus amorem ac dilectionem mutuam indicavere. Compluresque pro suis eorum imaginibus, quae in eorum aduentu cecidetant, ipsius beatissimae virginis cum filio infanti in sinu posito, imagines pictas suis in templis, atque etiam privatis domibus posuere. Ipsi vero longo itineris labore peracto, tandem sospites in Nazareth pervenere. Ubi et a consaguineis aliisque amicis suis, summa cum iucunditate sunt excepti. Ibidem tamen beatissima virgo aliquali tristitia est affecta, quia genitorem ipsius Ioachim mortuum, matrem vero Annam, iterum Cleophae Germano Ioseph sponsi sui nuptam invenerit. Eodemque loco etiam


page 21, image: s041

cum ceteris affinibus suis quinque annis convixit. Non enim antea ausa fuerat in ludaeam accedere propter Archelaum qui loco Herodis fratris Iudaeam regebat. Iesus autem cum factus esset annorum duodecim, Ioseph statuit una cum beatissima virgine filioque Iesu atque cognatis suis in paschatis festo, Martio mense celeberrimo in Hierusalem conscendere, quo cum pervenissent, sanctum pascha ex more celebrarunt. Diebusquefinitis, Ioseph et gloriosissima virgo, cum innumerabilibus suis contribulis in patriam redibant, existimantes proculdubio puerum Iesum cum ceteris coaevis suis ipsos secuturum esse. Verum ubi unius diei spatio ad oppidum nomine Hiericho usque pervenissent, respicientes, inter suos puerum non invenerunt. Idcirco admodum tristes, illico in Hierusalem sunt reversi, inquirentes ab agnatis et notis si forte ipsum puerum vidissent. Et cum neque in Zachariae domo invenissent, neque a con sanguineis quidpiam de illo intelligerent, maesti nimium, in templum orandi gratia sunt regressi. Et ecce respicientes, ipsum Iesum puerum in medio doctorum sedentem, disserentem ac disputantem conspexerunt. Ibique tandiu disputationis finem expectantes, quam inter ipsos doctores proposuerat, in qua ipsi doctores et pontifex atque alii innumerabiles, summa cum admiratione obstupuere, maxime cum ea ipsa, quae ab ipso puero Iesu, ea in aetate tenera proposita essent difficillima omnibus viderentur. Tan dem cum victor inter omnes extitisset, venit obuiam matri, quae ardentissime illum complectens, humiliter codoluit, quia ipsam et patrem Ioseph putativum inscios deseruisset, exposuitque iter, a quo requirentes ad ipsum inveniendum reversi fuerant. Respondit autem ipse puer Iesus, et quid est quod me tantopere quaerebatis, an nesciebatis, me in his quae patris mei sunt oportere iugiter consistere? Ad quae me ipsum, ipse pater meus misit, ut eius omnis voluntas, penitus per me adimpleatur? Haec, et multa alia cum matre et Ioseph eloquens, ex templo discessit, et una cum ipsis humi liter in civitatem Nazareth reversus est. Ubi multi etiam de eius disputationis victoria, beatissimae matri congratulati sunt, admirantes admodum tantam, cum prudentia, sapientia eloquentiam. Stetit igitur deinceps Iesus cum matre virgine subditus ad annum aetatis usque nonum et vigesimum, quo tempore praedictus Ioseph putativus pater mortuus est cum omni vitae suae laude, et praeconio. Ea itaque tempestate accidit ut Iesus ipse undique iam notus inter vicinos populos, ob suas innumeras virtutes, et ingentem ac mirificam doctrinam, ab omnibus ferme expeteretur, ac unusquisque optaret, ut do mum eius invisere dignaretur. Contigit autem eadem tempestate, ut quidam ex Chana Galileae oppido vir nobilis et optima fama cognitus, nuptias celebraret, ad quas idem nobilis, ipsam beatissimam virginem matrem, et Iesum cum discipulis quos iam sibi delegerat invitare voluerit. Ad quas dum benignissime accessissent, accidit, ut in fine convivii vinum deficeret. Cui indigentiae pientissima Christi mater compassa, filio, quem noverat miracula iandiu fecisse multa, fidentissima ait. Fili amantissime, hi vinum no habent. Cui respodit, quod nec ad se nec ad eam huius vini defectus pertine ret, verumtamen non mediocriter conduoluit, quia in ipsis nuptiis non essent necessaria ad copiam. At beatissima mater secreto ministris dixit, quaecumque vobis filius meus dilectissimus iusserit, quamprimum efficite. Verum Iesus paulpost, ipsis ministris dixit. Implete hydrias aqua, quas cum evestigio ad summum usque implessent, Iesus iussit eos haurire quod intus esset. E quibus cum optimum hausissent vinum, admiratus Archi triclinus, sposo patrifamilias succensuit, dicens. Qui ad nuptias gerendas accedunt, bonum vinum principio dare cosueverunt, et cum inebriati et satiati fuerint, quod deterius fuerit postea afferunt. Tu autem ordine praepostero omnia fecisti. Nesciebat autem Architriclinus unde vinum esset, et quod de foris venerat, in cella vinaria latere ciedebat. Ministri tamen qui hauserant, utique sciebant quo tandem vino, nuptiae summo honore decoratae sunt. Novit divina sapientia, quando vult et quantum, et ubi, et quibus sua munera impetiri. Initium autem miraculorum hoc celebratum est in Chana Galileae populorum eruditione discipulorum cofirmatione, et matris satissactione,


image: s042

quo quidem miraculo magna laus atque praeconium ipsi Iesu accessit. Et quoniam malis, boni semper odio fuere, non tulerunt sacerdotes et pharisei tunc religiosissimi aestimati viri, Christum miracula facientem, quia ab omni gente mirum in modum venerari coeptus esset. Unde in necem eius meditati, primo lingua eum percusse re, damnantes, quia gentem subuerteret, quia legem divinam aspernaretur, quia diem sabbati contemptui haberet, quia romano populo aduersaretur, quia Caesari, dari tributum dissua deret. Haec omnia ipsi insimulabant, quo populum in sua traherent vota. O temera rius ausus, o impudentia teterrima, o impurissimi homines, o efferati canes, animad vertite quia in vos ipsos tela ignea vertitis, nec quid agatis consideratis. Rati estis illum exterminatum iti, qui quando voluit captus et mortuus est. Virus invidiae omnia equidem exedebat, nec quo se exhalaret habebat. Habito igitur malignantium con silio, dixerunt. Morte turpissima condemnemus eum, Erit enim respectus in sermonibus ipsius. Si filius dei est, liberabit eum. Ac sic filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Cum ergo de occidendo Iesu inter sese malignantes colloquerentur. Ecce avaritia tandem locum adinvenit, et Iudas discipulus author tanti mali fuit. Apud quem plusculum auti longe plus, quam fides, aut magistri amor valuit. Hunc Iudaei pecuniola corruptum a Christo abduxerunt in haec foedera, loco no bis designato, Christo prodito, pecumiam promissam accipiens. Nocte igitur proxima in ortum orationis gratia Christus cum discipulis una convenit, Iudaei certiores redditi, ortum mox ingrediuntur. Christum qui sit, vel ubi sit ambigunt. Iudas propior factus, osculo detexit. Cui Christus comiter air. O amice, filium hominis hoc modo prodis, Illum amicum, o bone Iesu appellas, qui sanguinem et vitam tuam tam infenste sitit? Quid, o Iuda proditor demoliris? quid operaris? illum ligno affi gis, qui nos omnes ligno obrutos, proprio holocausto liberavit. Post osculum autem ac ceptum Iesus illico capitur, vincitur, et ad Annam et Caypham sacerdotes primum ducitur, et postea Pilato pro Romanis rectorem se gerenti praesentatur. Apud quem fiagris immanissime caeditur, conspuitur, irridetur, accusatur et morte turpissima demum damnatur. Dum haec geruntur, Ioannes evangelista ipsius dilectus discipulus, doloris im patiens, e vestigio Bethaniam versus, ubi virgo mater tanti sceleris nescia, cum Maria Magdalena et Martha sororibus Lazari sedebat, citissime maturavit, rerum ordinem, flens et eiulans expromit. Illam quam Crucis mysterium non latuit, dolor internus exedit, loco statim mota mulieribus comitata in Hierusalem festinavit, et inter itineris angustias, Ioannem sic alloquitur. Chare nepos, Christique alumne, filius meus inter tormenta, animam adhuc agebat, an ne? dicito. vita vivet quoad advenerimus? libero locutu obsecro fare. Inter lacrimas et suspiria prolapsus Ioannes quod nesciebat, pia mente spondebat, una sic colloquentes simul et flentes ad oliveti mon tem pervenere. Deinde valle Iosaphath emensa, civitatem Hierosolymorum ingre diuntur, in cuius ingressu, numerosam populorum multitudinem offenderunt, quae ad montem Caluariae ubi Christus crucifigendus erat pergebat, hanc praevenire pia ma ter nequivit. Sed gradatim iens, ad locum quendam, ubi Christus erat transiturus, tan dem pervenit. Qui ut magis ludibrio esset, trunco arboris, quem Crucem dixere maiores, onustus erat. Cuius plane pondere pressus, ut ad locum ubi Maria mater erat, se recepit, mox in terra lassus cecidit. Distabat etenim ipse Iesus ab illa sua priori forma, atque eins species adeo sic murata erat, ut nec ipsi genitrici suae, primo aspe ctu cognitus extiterit, Ut autem locum aliquantisper altiorem Maria mater ascendit, filium cognoscens, expavit, ac quasi exanimata remansit. Quis inquies hanc gloriosissimam matrem ad terram prostravit? Quae eius lamentationis causa, aut quis tanti ululatus finis, amor filii an diffidentia, utrumque ipso docente, nonne didicerat? Quid ergo flebat, quid ocellos madefaciebat, quid tantum gemebat, quid tanta suspiria du cebat? An non videbat omnium astantium oculos in se una coniectos esse, ut quod il la faciebat, et ipsis facere liceret? Non ne flendo tempus terebat, et de divina bonitate


page 22, image: s043

diffidere se demonstrabat? Cui ipsa maxime confidere videbatur, cui non latuere divina mysteria. videlicet incarnationis, passionis, resurrectionis, et glorificationis. immo laetari et gaudere debuerat, quia evius filii mors futura ipsius glorificatio esset. Sed ipsius fletus utique modestissimus fuit, et charitate non diffidentia plenus. Hoc itaque loco ubi virgo collapsa est, aedificatum est sacellum, quod antiquitus pha num sanctae Mariae de Spasmo appellatum est. Paulo post ut ad se rediit beatissima mater, sic ore locuta est. O dinina et inclita species, o mundi spes unica, hinc abiens, cui matrem solandam relinquis? Haec ne passi laboris digna merces, hoc institutionis divinae praemium, nec aliud certe Iudaeum ingratum dare decuit, qui patri rebellis semper fuit, nec fidus erit. Sic colloquentes et lacrimas dantes viam gradiebantur. Et quod itineris erat residui, magno labore emensi ad montem Caluariae tandem applicuere. In quo Iesus Christus nudae humi prostratus, nudus cruci conclavatus est, et a terra in altum elevatus, quo spectaculum illud miserandum, ingrati Iu daeorum oculi cernere possent. Quod cum virgo mater vidisset, haud passa est, sed do lore afflicta, ut mortua relicta est. Circunstabant mulieres, quae pro virili, nimium afflictam consolabantur. Sed virgo, in altum oculos tendens, magis magisque cruciabatur. Inde ut potuit crucis propior facta, sic ora laxavit. O caput gloriosum, qua corona te redimitum video? O manus, quarum opus, sunt terra, pontus, et aether, quid nunc teneris? O pedes pacem orbi et peccatoribus veniam portantes, quid nunc calcatis. O fili trinitatis medius, modo latronum socius, o crux roganti re praebe liberalem, paulisper te flecte, quo sacros filii mei pedes exosculari valeam, redde obsecro virgini, virginem filium. En dies ille nec fallor adest, de quo dudum Symeon sanctus praefatus est, cum dixit. Et tuam animam doloris gladius transibit. Dolor iste, equidem omnia superat, cor dividit, animam separat et corpus totum dissoluit. Inter haec divina virtus in cruce pendens, quae maestitudine cosumptos deserit numquam, matrem pie respexit, cui et humili voce ait. Mulier ecce filius tuus, Ioanne oculo designato, deinde ipsi. Ecce ma ter tua. Iam iam vires desierant, et corpus exangue resoluebatur, cum dixit. Sitio. O crudelis, quid est hoc sitire, nisi salutem tuam appetere? Acetum aderat cum felle mixtum quod potui eidem datum est. Ille ille est Iudae ingrate, qui te tanto tempore Manna pavit, sitienti et semel petenti, hoc potu sitim leasti. Crede vati, non erit insultum, quod impie egisti. Si Cayn semper vagari datum est, quia fratrem occiderit, quid tibi futurum sit, quia omnium Saluatorem, de terra substulisti cogita. Viderat autem beatissima mater antequam cruci appropinquaret, filii genitalia in derisum detecta, cuius rubore permota, iecit quoddam velamen ad ipsos impuros satellites, qui circa cru cem aderant, eius mortem expectantes, rogavitque, ut partes illas visu inhonestas, saltem illo velamine tegerent, quod vix tandem ab ipsis impiis impetrare potuit. Ut autem potum Christus eius filius libavit, viva et alta voce clamavit. Pater spiritum meum tibi commendo, et in haec verba exhalavit. Cuius quidem morte adeo exanimata est beatissima mater, ut mox in terram moritura caderet, atque ibidem aliquandiu incluso spiritu ipso, immobilis permansit. Verum ubi multis mulieribus et viris circum ipsam assistentibus et consolantibus reuiviscere coepit, lamentabiles voces aduersus impios Iudaeos habuit. Crucem deinde complectens, omnes suas commemorabat miserias. Nec mora, et terra poenitudinis signa dedere. Ex astantibus miles quidam longinus nomine, evestigio latus eius lancea aperuit, ex quo sanguis et aqua emanarunt, qua propter et Mariae dolor magis magisque renovatus est. Ut mortuum Christum turba vidit, discessit, et virginem matrem mulieribus comitatam, reliquit. Interea a Pilato corpus Iesu quidam nobilis decurio, cui nomen Ioseph ab Arimathia petiit, ut eum sepulchro traderet Quod cum impetrasset de cruce deposuit, et palpandum matri praebuit. Quod cum intuita fuisset, inquit. Es ne ille benedictus fructus ventris mei, de quo Angelus praedixerat. Aue gratia plena. Quomodo gratia plena, quae omni amaritudine consumpta sum. Dominus tecum, quomodo mecum,


image: s044

qui sine me est? Postquam sacratissimo corpori aliquandiu parentatum est, a Ioseph ablatum, reverenter humatum est. Quo facto, Bethaniam cum comitibus reversa est virgo mater, fidei plena. Id autem virgineum sepulchrum novum erat, in quo nondum quisquam positus fuerat, haud longe ab eodem loco constitutum erat. Cuius antrum to tum preciosissimis unguentis, ipsi Ioseph et Nicodemus nobilissimi potentissimique viri, delinivere atque edoribus imbuere, quod in memoriam tantae passionis et mortis eius filii domini nostri, adhuc extare videmus. At beatissima virgo domum reversa crebro animaduertens, quae saepius eius filius praedixerat, videlicet turpissimam mor tem, deinde resurrectionem in die tertia affuturam, usque ad ipsam diem, in contempla tione tantorum mysteriorum omni cum fide permansit, nec unquam, e domo discessit. Quod cum ita uti praedixerat evenisset, primum (ut decuit) ea cum claritate, quae eius gloriam decebat, ipsum divina et inenarrabili maiestate fulgentem vidit, et adoravit, ac multis complexibus ac suavissimis verbis, ipsum est allocuta. Tandem cum serio intellexisset, quo ordine mundus redemptus fuisset, quiaque infernus spoliatus ab ipso accepisset, inenarrabili laetitia perfusa, summum gaudium percepit, quod quartum ipsi gloriosissimae virgini ascribitur. Ab ipsa deinde discedens dominus et saluator noster, aliis etiam mulieribus et discipulis suis prinatim ac in communi, se gloriosissimum persaepe et saepius, ut sacra evangelii narrat historia ostendit, nec semel tantum, ipsi gloriosissimae matri, sed omni die per quadraginta dies se ostendisse pie arbitrandum est. Post quadraginta vero ab eiusdem resurrectione dies cum multa ipse glo riosus Iesus pientissimam virginem matrem ac suos discipulos docuisset monimenta sui, demum in Oliveti monte consistens, beatissima matre cum aliis sanctissimis mu lieribus cunctisque apostolis et discipulis praesentibus atque cernentibus, propria virtu re caelum mirabiliter ascendit, et nubes eum lucida, ut sacra Actuum apostolorum habet historia, ab oculis corum abstulit et suscepit. Unde et in huius facti memoriam, pedis sui recti vestigium, eo in loco, in marmoreo lapide reliquit, quod in hodiernum usque diem, maxima cum reverentia, ab omnibus conspicitur. Quo quidem facto et aspectu, gloriosissima mater, quintum suscepit gaudium. Exindeque una cum discipulis et mulieribus omnibus descendens, in domum illam venit in qua ipse Iesus filius cum dis cipulis suis paschalem coenam celebraverat. Domus autem ipsa iam Christi Iesu et discipulorum eius tota facta fuerat. Nam ipse dominus domus, vir utique insignis atque bonus, cum ex parte Christi Iesu ab apostolis accepisset, quia ibidem ipse magister Ie sus Christus, suum pascha celebraturus esset ingenti laetitia, perbenigne et comiter retulit, unde et mox hilari admodum vultu, Eu inquit, quae ad pascha vestrum con gruunt, splendide praeparata, vasa videlicet egregia, epulae magnificae, odoramenta, et alia multa quaecumque necessaria, vos igitur vestrum pascha ritusque explete, Deinceps constitui ut ipsa domus rota sit potestatis vestrae, agite de ipsa ut lubet. Sunt qui dicant apparatum hunc regalem fuisse, Herodi dicatum, a Galilaea in Hierosolymam ad Iudaeorum solennitatem venturo, ea strata magnifica praeparata. Catinusque ille quo nullus in mundo lapis pretiosior invenitur, quo Genuenses sese felicio res esse gloriantur omnibus populis, in quo Agnus paschalis repositus fuerat, creditus est. Eo equidem Genuenses ipsi nihil pretiosus nihilque clarius habent. In ea itaque domo cum decem dies beatissima virgo una cum ipsis omnibus in continua oratione perstitissent, decimo die, spiritus sanctus supra cunctorum capita in linguis igneis descendit. pro quo tam ipsa quam ceteri repente omnium scientiarum et linguarum intel ligentiam percepere, pro qua eis nulla gens extranea, nec ulla lingua barbarica inaccessa videretur et invia. Discessuri itaque abinuicem apostoli et ceteri omnes, de consilio beatissimae dei genitricis ipsius, normam sibi prius futurae praedicarionis in com mune constituerunt. ne forte alii postmodum abducti, diversum aliquid his quae ad fidem eius filii domini nostri Iesu Christi imitabantur exponerent. Omnes igitur una cum beatissima matre in uno positi, etiam spiritu sancto repleti, breve praedicationis


page 23, image: s045

indicium in unum conferendo, quod unusquisque sentiebat, composuerunt. atque hanc eredentibus dandam esse regulam statuerunt, quam Symbolum, multis ex cansis et quidem iustissimis, appellari voluerunt. Nam Symbolum graece, indicium a nobis et collatio dici potest, hoc est quod plures in unum conferunt. Id enim beatissima virgo, his sermonibus facere consuluit, in unum conferendo, quod unusquisque duodecim apostolorum sensisset. Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quia praevidebat multos insurgere haereticos, qui simularent se esse Christi apostolos, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum huiusmodi lineis, nunciarent. Et idcirco hoc signum ponere iussit, per quod agnosceretur is, qui Christum eius filium verum utique dei filium, vere secundum has apostolicas regulas praedicaret. Dis cessuri igitur ad praedicandum istud unanimitatis et verae fidei Symbolum apostoli a beatissima virgine dei genitrice benedictione accepta, unusquisque cum gaudio, reple ti spiritu sancto, ad loca inter sese divisa accessit. Quae res sextum gaudium beatissi mae virgini fuit, cum ipsa denuo cum ipsis discipulis spiritu sancto repleta, haec omnia conspexisset mirabilia. Inde postmodum discedens, in domum Ioannis apostoli Symonisque Iusti divertit, et modo in hac, modo in alterius hospitabatur domo. Expletis vero omnibus, quae de Christo ab angelis fuerant praedicata, a prophetis multisarie multisque modis praesignata, divinisque oraculis declarata, virtutibus quoque exhibita, et quae humanitatis sunt ostensa praesagiis, ipsa virgo cum immenso cruciaretur amore, ac desiderio plurimo aestuaret, iugiter cuncta revoluere coepit, quae videlicet audierat, viderat, et cognoverat nec quisquam unquam excogitare posset, quanto indesinenter, crematetur ardore pii amoris, et quantis moveretur repleta spiritu sancto secretorum caelestium incitamentis. Quia etsi diligebat Christum ex toto corde, et ex tora anima, et ex tota virtute sua, novis tamen quotidie inflammabatur praesentia absens desideriorum affectibus, tanto siquidem validius. quanto divinis illustrabatur intus visitationibus, quam totam repleverat spiritus sancti gratia, totam incenderat divinus amor, ita ut in ea nihil esset, mundanus quod violaret affectus, sed ardor con tinuus, et ebrietas profusi amoris, Nam etsi Christus est ab omnibus amandus, ex to to corde, et ex tota virtute quaerendus, maxime tamen ab ea ardentius, cuius et domi nus, et filius dilectissimus erat. unde et prae nimio ardore, in loco quo sepultus fuerat, saepius habitavit, quatenus ibidem piis pasceretur internus amor obturibus, Sic namque locus medius erat hinc inde constitutus, ut adire posset, ascensionis eius vestigia, et locum sepulturae ac refurrectionis eiusdem, seu omnia in quibus filius passus fuerat loca invisere. Non quia iam viventem quaereret cum mortuis, sed suis consolaretur aspectibus, Hoc quippe habet impatiens amor, ut quem desiderat, semper se invenire credat. unde etiam beata virgo, quamuis iam in spiritu esset, tamen dum in carne vivebat, carneis movebatur sensibus. Et ideo persaepe praedictorum locorum, recreabatur visitationibus, et quem genuerat corpore, mentis coplectebatur amplexibus. Denique amor Christi, desiderium sibi pariebat desiderio vero gliscens, quasi novis iugiter ra piebatur ardoribus, intantum, ut non solum omnia, sed etiam se ipsam transcenderit, quia omnino amor impatiens, quod amat, non potest non videre. Hoc itaque modo beatissima virgo sexdecim annos cum habitu semper funebri et fusco tanquam peregrina stetit. Eius autem vestimenta huiusmodi quae pro filii morte induerat, adeo semper redolebant, ut nihil suavius unquam quis adoraverit, sed nec unquam vel colorem, vel ullam attritionem sint passa. Atque ita beatissima virgo ad annos tres et sexaginta aetatis, in omni vitae perfectione et miraculorum gloria pervenit. Quo in tem pore cum ipsius filio, et domino nostro Iesu CHRISTO placuisset, ipsam ad se evocare, et ex huius caliginosi saeculi tenebris, ad gloriam suam caelestem eam traducere, cum satis existimaret ipsam in fidei eius testimonium inter homines permansisse, eidem angelum suum transmisit, videlicet Gabrielem cum viridi palma praefulgidum, qui ipsi sanctissimae virgini post triduum mortis dormitionem denunciaret, atque ipsius


image: s046

in caelum assiunptionem certificaret. Qui cum ipsam in Symonis iusti domum orantem comperisset, ea ex more prius salutata, dicendo, Aue Maria gratia plena, adiecit. Dominus noster Iesus Christus filius tuus, me hac cum palma ad te matrem suam dilectissimam transmittit, ut tuam mortem adesse propinquam annunciem, videlicet post tres dies affuturam. Et in fidei huius signum, hanc palmam foliis virentem ad te dono misit. Exaltaberis etenim super chotos angelorum omnium, ma terque omnium viventium, et mortuorum de cetero vocaberis, ac te beatissimam, atque nimium selicem dicent omnes genertiones. Quibus expletis, palmam pulcherrimam ipsi reverenter contradidit. Cui beatissima virgo, post gratias exhibitas respondit, se per omnia ad iussa filii sui capessenda praeparatam esse, verum magnopere optare, atque id ab ipso deo filio suo humiliter expostulabat, dignaretur eidem in hoc obtem perare, quatenus ipsius discipluli omnes suae dormitioni praesentes adesse cocederet, cum et ipsa ea in hora humani generis hostem expavescere affirmaret. Cui per humane respondit angelus, Non solum tibi charissimae genitrici aderunt discipuli omnes, sed et ipse Iesus filius tuus cum omnibus angelorum choris praesentes aderunt, Q nibus dictise vestigio angelus festinus ab ea discessit. Hoc itaque nuncio accepto bea rissima virgo mortem suam propinquam imprimis omnibus domesticis et affinibus suis nuncians. palmam pulcherrimam in huiusmodi signum ac suae illibatae perpetuaeque virginitatis et fidei ostendit, deinde ceteris notis et cotribulis id innotescere voluit, Atque ita die tertia se ipsam tanquam ad sponsum suum aeternum itura, suis vestimentis decenter et mirifice composuit. Cum vero iam ipsa mortis hora adesset propinqua, Ecce illico ingenti quodam miraculo, discipuli affuere omnes, Quibus beatissima virgo, post ingentes gratias deo relatas, retulit quod de propinqua ipsius morte ab angelo acceperat. Veruntamen ipsa primum non minus obstupuit de eorum aduentu, quam postea laetata est, quia eidem evenisset, quia optaverat rogaveratque. Ex quibus maximum sibi gaudium afferebatur, tot discipulos intueri, cum quibus etiam ipsa vivendi felicitatem maximam compatravet at. Postquam autem sancti apostoli aduentum suum admiratione dignum animaduertissent, plurimas gratias deo, et ipsi beatissimae virgini egerunt, quia praesentibus ipsis diem suum obire elegisset. Paululum vero cum eisdem san ctis apostolis immorata, paululumque laudibus praestitis, auditisque gessere ipsi supra lectulum quasi dormitura ascendit, ubi in meditatione rerum caelestium cum consisteret, ecce omnes angelorum chori cum IHESV CHRISTO eius filio inenarrabi li splendore, ad eam descendere, quos cum vidisset ingenti gaudio mox repleta est. Tunc dominus ipse Iesus Christus totus sestivus, ad eandem conversus, clara voce serio dixit. Veni de Libano mater veni, veni inquam ad caelestem gloriam tibi a patre meo praeparatam atque decretam, Ubi et corona perpetua ac gaudio incredibili et sempirerno rerno decoraberis atque frueris. Ipsa quippe verba Iesu Christo prosequente, et ipsa oculos claudens, parua occasione tempori adhibita, animam sanctissimam ipsi deo filio suo Iesu Christo reddidit immaculatam, quam divinis manibus ipse Iesus suscipiens, mandavit apostolis suis, Ut sanctissimum corpus, in valle Iosapharh sepelirent ipsumque ad triduum usque omni adhibita custodia obseruarent, quoniam ipsum omnino resuscitare decernebat atque glorificatum, in caelum afferre volebat, Ad eam itaque dominus Iesus Christus tanta cum gloria, et inenarrabili splendore, nec non et cantuum in comprehensibilis melodiae advenit. Ut et apostolorum sanctissimum collegium, ceterique omnes, qui eiusdem virginis lecto astabant, prae nimio gaudio, ex caelesti illa suavitate atque iocunditate, in suavissimam, immo pene divinam ectasim converterentur. Deinde haud multo post in se reversi, subito conspiciunt gloriosissimam, intemeratamque dei matrem virginem Mariam, humanis iam excessisse rebus. Et nihilominus cunctis videbatur somnum carpere suanissimu, Quod tametsi emortua quiesceret, attamen erat facie candidissima, labiisque decentissime, sicut rosae purpureae. Dum vero apostoli omnes et ceteri qui sanctissmo funeri astabant, miraculi


page 24, image: s047

insoliti speciem concernentes, extemplo in terram humiliter prostrati beatissi mum corpus adorarunt, et lacrimis ac sanctis gemitibus quo magis poterant exequiis obsecundabant. Tunc Simo Petrus, qui inter apostoos, et authoritate et vo cis magnitudine omnes anteibat, huiusmodi praeconium de ipsa gloriosiffima dei ge nitrice omniumque Christi discipulorum parente Maria in orationis modum divulgare coepit, dicens. Vos omnes qui astatis dilectissimi condiscipuli in primis hortor ac commoneo, unanimiter in schola magistri et domini nostri Iesu Christi perma neatis, donec et ipsi in gaudia aeternae beatitudinis intrare possitis, quo beatissima ma ter nostra virgo hodie tam feliciter introinit, alternantibus hymnidicis angelorum choris, intra pascua videlicet aeternae viriditatis. Ubi est dulcis solennitas angelorum ac supernorum civium. Hodie dilectissimi mei gloriosissima mater nostra caelos ascendit, rogo nolite tristari sed gaudete, quia ineffabiliter sublimata, cum suo filio magistroque nostro Iesu Christo inaeternum est regnatura. Regina nostra immo totius iam mundi, hodie de terris et de hoc praesenti saeculo nequam erepta est, Idcirco dico gaudere, quia iam iam de sua immarcessibili gloria secura, ad caeli cum filio suo dilectissimo pervenit palatium. Exultate inquam atque gaudete, et omnis omnino laetetur orbis, qui nobis eius intervenientibus meritis salus magis ac magis augebitur, Idcirco dilectissimi omnes laetemur et laudemus eam, quia si deum propehetico ore in sanctis eius laudare iubemur, multo magis, in hac felicissima faustaque dormitione beatissimae matris ipsius atque nostrae oportet nos lacrimas in primis deponere, ac cum suavissi mis canticis diligentissime eam extollere, atque dignis iubilare praeconiis. Ex quo cha rissimi ac praestantissimi patres ceterique omnes vos magnopere deprecor, quamuis nec nostra sanctitas vel facundia suppeditet, ut ipsam dei ac domini nostri Iesu Christi matrem digne laudare queamus, quoniam quicquid humanis dici potest verbis, minus sit a laude ipsius, quia ut oculis videre potuistis, divinis et angelicis est excellentius laudata et praedicata praeconiis ab angelo, videlicer pluries venerabiliter et officiosissime salutata, a prophetis praenunciata, a sanctis patriarchis, figuris et aenigmatibus praesignata, atque etiam a nobis indignis Apostolis omnibus ubique terrarum iam exhibta et monstrata. Hanc tamen quantum in nobis fas est, pro modulo parui tatis nostrae veneremur, ac quibus possumus laudibus prosequamur. Quia ut liquido animaduertere et videre possumus, Dedit caelis gloriam, terris pacem, gentibus, im mo universo mundo refudit fidem, finemque vitiis, et vitae ordinem ac optimis moribus disciplinam. Quae cum in carne praetet carnem viveret, tota in se gratiae plenitu do simul infudit. Et quamquam ad huiusmodi laudes idoneum minime me animaduertam nec quod sentio explere queam, votis tamen omnibus ab eiusdem laudibus non cessabo, et propterea quia iter salutis cuiuscumque in laudibus in primis consistit saluatoris, hortor vos, ac in dimino Iesu commoneo, in hac praesentis diei (ut ita loquar) solennitare a laudibus tantae virginis nolite cessare, Ipsam quidem virginem deus virginitatis et castitatis amator, ideo elegit, ut ipsa nobis quoque esset castitatis exemplum, quae sem per quoad vixit, qua se speculo refulsit omnis forma virtutis, Habuimus inquit in ea magisteria omnis probitatis expressa. Quid primum eligere, quid ve respuere, quidque sequi debeamus. Prima eius virtus fuit omnium virtutum fundamentum et custos humilitas ipsa de qua gloriabatur mater nostra, Quia respexit inquit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ergo praemium discendi incitamentum, nobilitas est magistri, Deinde merces laboris, optimi fructus beatitudinis. Et ideo charissimi mei, si talis ac tanta mater vobis unquam placuit, pla ceat et virtutis opus, cuius vita, exemplum est, disciplina cuius, mores, decreto erunt optima instituta ecclesiarum, quae cunctos praecellit, et supereminet univer sis. Ea propter quicumque nostrum, sibi ab ea optat aliquod auxilium, oportet imitari exemplum. Et idcirco charissimi mei maiorem in modum rogo nolite contristari nec turbetur cor vestrum, sed una gaudeamus, gaudeamus inquam, quia nobis via nunc caelorum


image: s048

est patefacta. Quod licet de hoc mundo scimus, favente tamen deo et domino nostro Iesu Christo, iam amplius in hoc mundo sumus, quia etsi saeculum aliquando nos habere meruit, tenere tamen omnino non potuit. Beata igitur mater domini nostri Maria, deinceps non solum a nobis filiis suis, sed ab omnibus gentibus propter ipsius ingentes virtutes et crebra miracula longe lateque praedicabitur, et cunctis qui secuti fue rint tantae virginis exemplum, tandem caelestis beatitudo indubitato codonabitur. Quia sola est quae post deum omnes in virtute confirmabit, suis quoque qui eidem se commendaverit meritis atque precibus indubitato adiuvabitur. Superexcellunt nem pe universa inquit divus apostolus Petrus quae de illa nobis dicta sunt. quia divina atque ineffabilia sunt quia deum ex se carne factum, ipsa beatissima et gloriosissima vir go genuerit. Hic igitur Charissimi omnes, quaecumque quaerimus omnia affatim sunt, In illa post deum dirigamus mentem nostram, ut cum Christus eius filius in fine saeculorum apparuerit, cum ipso et nos appareamus in gloria, Amen. Aderant autem ad eius exequias famulaturi sancti angeli, cum universa caelorum curia, qui festiva spondebant obsequia, Nec mirum (ut divus inquit Hieronymus) quia honor maternus eius erat, qui ex ca natus est, quem omnis caelorum ordo veneratur et ipse filius aderat super se elevatus, cum patre in sede maiestatis domini, ut ipsius sanctissimam animam, primum usque ad thronum maiestatis dei, cum hymnis et laudibus afferent, Unde mox suavissimus odor nisi paradisi tantus einanavit, ut ex eo sanctae mulieres quae aderant excitatae, in pientissimum planctum omnes prorumperent. Maxima deinde veneratione sese ad componendum sanctissimum corpus in loculoque colocandum ornatissime, quo magis poterant studio et devotione accinxerunt. Sicque demum decentissime in eodem collocatum, simul sanctae mulieres et apostolorum atque aliorum plurimorum chorus Ioanne evangelista a beato Petro cum palma divinitus missa praemisso comitantibus sanctis angelis delecti iuvenes feretrum subiere, sicque pompa quasi caelesti d sepulchrum detulerunt. antequam sancti illi apostoli et alii nonnul li concinne in psalmis et hymnis cantantes, adeo mirabili modulatione, ut ex resonam tia suorum cantuum et sonora iubilatione, universa ferme Hierosolymorum cinitas in admirationem fuerit conversa, Atque plurimi undique ad id spectaculum conflue rent. plurimi vero Iudaeorum iniqui et pestilentes, aduertentes ac cognoscentes, quia corpus illus, quae Iesum Christum genuerat, qui se dei filium apud sectatores suos effecerat efferretur, non minime turbati, magno cum furore atque insania in ipsos irruere, ut corpori sancto defunctae iniuriam inferrent, ipsos quoque apostolos ab exequiarum officio disturbarent cogitantes apud semetipsos, ac conspirantes atque dicentes. Si haec permittimus, suturum est ut ex secta hac, nobis maximum scandalum, et non modica ruina suboriatur. Sicque inter se adinuicem tumultuantes, maximum scisma et grandis confusio surrexit. Quod dum sic intra sese debaccharentur, Ecce unus ex eis sacerdos ceteris audacior et insolentior, quodam rabido furore incensus, cucurrit, ut sacrilegam manum sancto feretro iniiceret, utque ipsum protinus subuerteret. Qui dum manum loculo admovit, illico divino iudicio, ipsa eius manus infausta feretro adhaesit, magno in eo quidem tormento et cruciatu illato, verum protinus ad poenitentiam ex magnitudine facinoris conversus, Apostolorum auxilium implorare et expetere cum lacrimis coepit, ut sui ipsius dignarentur misereri, proque se deum deprecarentur, Cui cum sancti apostoli dixissent, si tuae sanitatis beneficium assequi peroptas, te utique oporter credere, dominum nostrum Iesum Christum verissime in primis fore dei omnipotentis filium, in utero quoque huius virginis defunctae de spiri tu sancto incarnatum, ex ea praeterea natum, ipsa virgine utique permanente, aliter nul lo pacto te posse sanitatis beneficium assequi, At ubi primum dixit. Credo, simulque corpore virginis adorato, confestim pristinam sanitatem consecutus est. Ad suos deinde Iudaeos reversus, et miraculum, et rei ordinem, ac discriminis causam quod ei acciderat, eisdem enarravit, omnibusque suasit, ut et ipsi quoque, in dominum Iesum


page 25, image: s049

CHRISTVM omnino credere vellent, atque in ipsam suam sanctissimam parentem semper virginem illibatam Mariam, Quam ob rem omnis illa turba mox credidit. Apostoli autem sanctissimi reliquique omnes discipuli atque mulieres, in vallem Iosaphath tandem pervenientes, admirandum illud atque sanctissimum corpus, ibidem in monu mento novo venerabiliter sepeliere, Ea quippe vallis inter montem Sion, ac montem Oliveti est posita, ubi et postmodum a fidelibus Christicolis fabricata fuit ecclesia, miro lapide undique tabulata. Postea vero quam sanctissimum corpus sepulturae, omni impenso ifficio (utpote matri saluatoris) apostoli dederunt, ibidem circa mausolaeum per triduum orationi tantum insistentes, resurrectionem eius simul et assumptionem praestolabantur. Ubi et post trium dierum spatium, venit iterato dominus noster IESVS CHRISTVS festivus totus cum suis agminibus angelorum, et maxima beatorum spirituum pompa, intra nebulam crystallini coloris fulgentissimam, quae quidem totum matris cooperuit monumentum. Cuius tantus erat splendor, ut neque apostolorum quidem, neque sanctarum mulierum acies, eam aliquo modo sustinere posset. Tunc ipse dominus IHESVS de monumento lapidem tollens, matrem suam dulcissimam ex mortuis revocans, iterum sanctam eius aniam corpori adium xit illamque omnino resuscitavit. Eidemque haec verba iucundissima dicens, veni regina caelorum et angelorum, veni intemerata mater mea, veni columba mea, immaculata mea veni. iam enim hyems transiit et recessit, veni inquam possidere regnum patris mei, atque immortali illa perfrui beatitudine, Atque cum esset multis et maximis meritorum virtutibus dealbata, ac spiritus sancti muneribus decorata, adiecit. Veni de Libano sponsa dei, veni coronaberis. Ad hanc itaque vocem beatissima virgo mox con surrexit, et extemplo divino iussu super choros angelorum cum ingenti pompa atque triumpho, quintadecima die Augusti, aetatis vero suae sexagesimo tertio anno, in corpore et anima mirabiliter est assumpta, Quo quidem die, universi Christicolae eidem maximum sacrificium et solennitatem tribuunt. Assumpta inquam fuit, ut iugiter viveret et frueretur, specie et vultu unigeniti filii sui saluatoris nostri, quem semper amaverat, ac ex toto sui cordis desiderio, semper concupierat. Quod si gaudium in caelo est de quolibet peccatore converso, multo magis putandum pro tantae virginis exaltatione atque gloria, quia in supernis incomparabilis fiat exultatio atque tripudium. Cuius nimirum exultatio et festivitas, omnium supernorum civium est etiam gratulatio, praesertim quia ipsius celebritas est, et laus et favor saluatoris. Quoniam quicquid in ea gestum fuit, totum equidem puritas et simplicitas, totumque veritas et gra tia, totum denique misericordia et iustitia, quae utique in ea de caelo prospexit. Tantus namque circa huiusinodi beatissimae virginis Mariae assumptionem fuit ordo, dispositioque pulcherrima, omnium videlicet caelestium spirituum, quia lingua humana minime expli care posset. Cessere eidem in primis caelestes throni, cessere potestates virtutesque bea tae, cessere Cherubim, cessere et Seraphim, atque ceteri omnes angeli, qui tametsi na tura excelsiores fuerint et semper futuri sint, in mortali tamen assumpti corporis, eorum gloriam omnem, eorumque fulgorem, beatissima virgo praecelluit. Nemo corum spi rituum nisi candidissimis fulgentibusque vestimentis eidem occurrit. Hoc itaque modo bea tissimam iam caelorum reginam, sancti angeli dei incaelum deduxerunt. Et pruno quidem, in fronte prima affuere sancti angeli, candidissimis induti vestibus, auro intextis, et gem mis fulgentibus, quem singuli cum cytharis, et organis, atque aliis prope infinitis instrumentorum canticis personabant, Secundo loco archangeli incedebant albis induti vestibus, auro argentoque distinctis, aliis atque aliis coloribus perornati, Veluti Smaragdini, miro quodammodo canentes, ac ineflabili quadam arte et lyrarum cantu tibiarumque dulcissime personantes. Post hos subsequebantur etiam Virtutes et ipsi veluti solis radiis amicti, rosas vernantes in manibus portantes, qui solummodo variorum modulatione


image: s050

canticorum permulcentes, mirifice personabant. His autem principatus adiungebantur, tanta incedentes gravitate, et maiore quadam reverentia, coruscantes. solaribus aeque radiis, stellas prefulgidas in capite gestantes, cymbalis et rinnitibus argentinis perstrepentibus in harmoniam proprie dei dignam auditu. Dominationes dehinc procedebant viridati, cum caelesti colore certantes, radiantibus cum stellis, canentes simul in organis et aliis suavissimis cantilenis, ad efferendas mirificas sanctissi mae virginis laudes. Hos autem prope et Potestates associati applaudebant, caelesti quidem colore mirifice decorati, cantantes et ipsi una, cum psalteriis tibiis, et sistris, resonantiam quandam concinentes laudes cumulabant. His praedictis iam Che rubim prodibant, Ignita plane et fulgida mirum in modum acies, pariter quoque et Seraphim vestibus nimitum purpureis auro splendidissimis, comis per colla sparsis auro radiantibus, agilia et elegantia praeter humanum sensum et intellectum, nimium certe splendida atque spectabilia. si humanus fuisset eorum aspectus, et ipsi cantantia laudes ineffabiles, incomprehensibilis harmoniae, ut vox dei aeterni, pro huiusmodi exequiis imperatricis et matris unigeniti filii dei diceretur. Ceterum ipsa eademque gloriosissima regina triumphatrix in throno omni lapide peronatissimo sedens, caelestibus quidem margaritis et gemmis atque fulgoribus coruscans, lunam tenebat sub pedibus suis, cui paranimphus eius archangelus Gabriel antecedens, palmam insignem in manibus gestabat, Apud quam plane deducendam et ipse saluator, omniumque plasmator IESVS CHRISTVS ex ea incarnatus est natus, tanquam princeps et rex regum totus festivus et laetus pariter ascendebat author scilicet, et gloria, atque ornamentum illius triumphi. Sedens vero ipsa in curru, triumpha li, mirabilis equidem ac eximiae pulchritudinis, atque inaestimabilis fulgoris quem no nisi Michael archangelus optimus auriga deducebat. Sanctis undique angelorum agminibus circunsedentibus ac mirifice canentibus in omnium (ut praemissum est) musicorum generibus atque applausibus divinis atque omnibus beatorum spirituum choris laetantibus in iubilis et exultationibus, et variis modulantium vocibus, qui omnium aures demulcere potuissent. Sicque hoc modo beatissima virgo dei ac domini nostri IESV CHRISTI mater, omniumque mortalium aduocata ad immortale regnum est evecta, et usque ad throni celsitudinem est sublimata, ubi post CHRI STVM gloriosissima resedit. Quod ad huiusmodi confirmationem confidenter ubique nostra sancta de ea canit ecclesia, quod de nullo alio sanctorum fas est credere, ut ultra angelorum vel archangelorum merita transcenderit. Hoc quippe speciale privilegium beatissimae virginis huius non naturae equidem fuit, sed gratiae, de qua nasci voluit ipse deus et homo, Idcirco (ut divus refert Hieronymus) et ipsa plus fuit et est meritis et non natura, quam virgo et homo, Ascenderat enim CHRI STVS in caelum, gloriam suam resumpturus, ut etiam huic suae sanctissimae genitrici virgini immortalitatis locum praepararet, ut cum eo postmodum in perpetuum regnare posset. Et haec est celeberrima omnium sanctorum festivitas, in qua mater nostra tandem gloriosa et felix ad aethereum pervenit thalamum, Quae sicuti ipsi beatae virgini incomparabilis est, etiam admiranda omnibus spiritibus certe extitit. Propter quod, ex persona eorundem spirituum, spiritus sanctus admirans, ait in Canticorum capite tertio. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulueris pigmentarii. Sanctus vero Thomas apostolus, cum divina sic dispensante providentia nec migrationi e corpore, nec suscitationi, nec postremo assumptionis sanctissimae matris MARIAE interfuisset, quod per Iudaeam praedicatione occupatus esset, in ipsa quidem hora assumptionis subito raptus est, arque in montem Oliveti extitit deportatus, ubi elevatus in caelum oculis, confestim cernit gloriosissimam


page 26, image: s051

domini nostri IESV CHRISTI matrem triumphali admodum pompa caelum scandere, Cui post gratiarum actiones tam ipsi beatae virgini quam deo factas ab eadem gloriosissima virgine aliquod signum sibi impartiri deposcit. quo postmodum, et ipse cunctis mundi mortalibus, auderet huiusmodi assumptionem suam libera fronte praedicare. Cuius precibus beatissima virgo permota, eidem suum sericum cingu lum quo eam sanctae illae mulierex post ipsius emigrationem cinxerant soluens, apostolo ipsi Thomae benignissime elargita est. Qui statime monte laetus descendens, ad alios sanctos apostolos et fideles concitus pervenit. Quibus et narravit, quomodo gloriosissimam saluatoris sui matrem, ad paradisi gaudia vidisset ascendere, comitatam innumerabilibus angelorum agminibus. Et ut ea res facilius crederetur, cingulum seu zonam sibi ab eadem condonatum, protinus obtulit visendum, Quod dum omnes cognovissent monumentum extemplo aperuerunt, introspicientesque si forte sanctum corpus invenirent, nihil equidem nisi suavissimos odores ex eo perceperunt. Dumque iterumatque iterum solicite exquirerent, comperiunt mausolaeum omnino vacuum, ex quo corpus illius mirificum a mortalibus nusquam amplius compertum est, ac sic tantae imperatricis assumptio longe lateque ab ipsis apostolis alusque discipulis clarificata et divulgara est, Cum subito etiam ipsi sanctissimi apostoli, virtute spiritus sancti, ad eadem loca in quibus antea praedicabant, miro modo fuerunt restituti, zona autem ipsa in rei restimonium apud beatissimum Thomam apostolum quoad vixit in pretio suit, cum qua etiam incredibilia miracula fecit. Quo tempore vel a quibus ipsa zona beatae virginis ad Italos fuerit delata, nullibi compertum habemus verum nunc Pratum insigne et spatiosum ac speciosum Thusciae oppidum eadem claret zona, et illam incredibili veneratur religione, ac co litur fide, eaque si aliquid ab ipsis implorandum sit, oppidum accolae suppliciter lustrant. Ea equidem ipsi Pratenses se feliciores ceteris putant, quo aliis in hoc premi nent. Tali igitur ac tanto triumpho dominus noster IESVS CHRISTVS suam gloriosissimam matrem ad siderea regna perduxit. Ubi perfruiaeterna immor talitate et patris et filii, ac spiritus sancti beatissima visione valeat, transcendensque cunctos caelos, postremo ad imperium gloriosa pervenit, quod e vestigio latissime patuit. Ubi etiam eidem statim tam immensum lumen apparuit, atque sanctorum om nium splendor, necnon et gaudium exultantium spirituum: et id quidem tantum, ut nec lingua, nec mens, neque humanus intellectus capere sufficeret. Ibi quoque ab ipso filio domino nostro IESV CHRISTO ineffabili gaudio incredibiliter affecta, iocundissime patri luminum est praesentata, Qui eam hilariter excipiens, omnibus electis in commune exultantibus, ipsam in praecipuam angelorum reginam coronanit, et ut presset etiam caelis mari et terrae decrevit, Et tunc quidem ab omnibus in commune illud suave canticum, cantari coeprum est. Regina caeli laetare Alleluia, quia quem meruisti portare Alleluia, resurrexit sicut dixit alleluia. Fuitque hoc eius septimum gaudium extremum quidem, et omnium plenissimum. Quod etiam paradisi singulare extitit tripudium, et id quidem ex sex et viginti praesertim praerogativis. Quibus ipsa beata virgo dignissime fuerat praedita et culta, unde etiam felicissimam reportat palmam, Insignia igitur prima suae singularis honorficentiae, haec extitere, videlicet, Quod ex regali stirpe fuerit orta, decus deinde divinae pulchritudinis, morum elegantia, Sapientia, maxima et fecunditas, Item et a prudentia extitit commendabilis, de hinc a iustitia, a fortitudine, a temperantia, a magnificentia, ac a liberalitate. praestabat iterum insignibus sanctitatis maximae, humilitatis, mansuetudinis, clementiae, misericordiae, charitatis, fidei, atque spei. Rursumque in domino gloriabatur, propter illibatam virginitatem et pudicitiam, propter religionem et gratiam atque beatitudinem in omnibus gaudiis et gloria, Quae in unum omnes et singulae hae virtutes, eidem gloriosissimae virgini ad tantum decoris et gaudii accessere cumulum, inter ipsa paradisi amoena, ut fuerit quid equidem


image: s052

mirabile dictu, in caelo praesertim in omnibus sanctis atque dei beatis in hanc usque diem. Praedicemus itaque charissimi omnes, ac toto cordis ardore magnificemus con simmatissimam, et admirandam totis saeculis vitam gloriosissimae ac superexcellentissimae matris dei Mariae, quae vere virgo et martyr fuit, quamuis in pace vitam finierit. Nam in ea passa fuit parte, quae impassibilis est, et idcirco plusquam martyr habita fuit. Constat enim eam deum plus omnibus dilexisse, propterea plus doluisse, intantum ut doloris vis passionis Iesu Christi, eius totam pertransierit aniam, et quia mente passa est plusquam martyr etiam ab omnibus existimata est. Sicut militans ecclesia an niver sarios triumphos, diesque laetissimos, de uno quocumque vitae ipsius actu, divinis in officiis, agit suis temporibus frequentem memoriam, quae caelos gloria, et orbem ter rarum universum gaudio semper compleat. cuius quidem ducta commemorataque felicitas, magnos ad palmam et sanctimoniam, ac generosos excitet animos, Ut et ipsi de ea in orationibus et obsecrationibus simus benemeriti, ac tandem post huius vitae consummationem, eam videre et contemplari possimus, Quibus post quam nostris demeritis eam hac in vita videre non contigit, Ut vel saltem eius integritatem et con summatissimos actus considerantes, tum oculorum, tum aurium ac linguae ceterorumque gestuum quorum cogitatio solum paradisi paras est atque eius odore et sanctissima fama necnon et mirificis exemplis, sic componamus et nos et nostras actiones, nostros sermones, nostros denique cogitatus, ut in fine vitae nostrae ipsam beatissimam matrem, superexaltatam, cum omnibus angelis sanctis spiritibus una videte possimus, Quod quia praestare vel assequi ipsi non facile possumus, tu passim tuos adiuva fideles atque devotos, tua vestigia sequentes pientissima parens Maria, Cum sis principium virtute potens et pacis amatrix, Ac patriae caelestis honos, et gloria mundi. Demum hoc in loco cum Alano doctore praestantissimo, atque huius sanctissimae ac intemeratae virginis devotissimo Alumno, ardor spiritus cunctis fidelibus haec dicere me cogit.

Haec est stella maris: vitae via, porta salutis,
Regula iustitiae: limes pietatis, origo
Virtutis, veniae mater: thalamusque pudoris,
Hortus conclusus. fons consignatus, oliva
Fructificans: cedrus redolens, paradisus amoenus:
Virgula pigmenti, vinaria cella: liquore
Praedita caelesti, nectar caeleste propinans:
Nescia spineti florens rosa, nescia culpae
Gratia, fons expers limi: lux nubila pellens.
Spes miseris: medicina reis, tutela beatis:
Proscriptis reditus, erranti semita: caecis
Lumen, deiectis requies: recreatio fessis,
Haec primos casus, primaeque parentis iniquam
Abstersit machlam, vincens virtute reatum:
Diruta restituens, reddens ablata: rependens
Perdita, restaurans amissa: fugata repensans,
Post vespertinos gemitus, nova gaudia donans:
Post mortis tenebras, vitae novitate relucens.
Cuius ad aduentum redit aetas aurea mundo:
Post facinus pietas, post culpam gratia: virtus
Post vitium: pax post odium, post triste iocosum:
Ut rosa spineti compensat flore rigorem,
Ut dulcore suo, fructu, radicis amarae
Ramus adoptivus redimit, sic crimina matris
Ista luit: matremque facit, sua nata renasci,


page 27, image: s053

Ut sic munda, ream: corruptam, virgo: pudica
Effrontem: miseram, felix: humilisque, superbam
Abluat, et vitae pariat sua filia matrem.
Ergo, et serui tui iusta precantis
Exaudi regina preces, quem criminis acti
Poenitet, et scelerum terrent monumenta suorum.
Iamque animam commendo tibi cum corpore virgo
Intemerata meam, vera probitate carentem.

De Eua prima omnium parente. CAP.II.

EVa prima omnium parens, anno ante Christi domini nostri nativitatem nonagesimo non supra centesimum quinque milium, non in hac miseriarum valle, uti omnes mortales ad laborem nascuntur producta fuit, nequeodem malleo, aut incude fabrefacta, neque etiam eiulans, vel invalida venit in mundum, sed ut sacra libri Geneseos habet historia, cum deus ipse omnium plasmator faber optimus Adam protoplastum ex limo terrae formasset in agro Damasceno, illumque in hortum delitiarum traustulisset, mox hanc ex latere ipsius Adae dormientis, artifi cio quodam sibi tantum cognito, eduxit in lucem, eandemque perfectam et sapientissimam, atque maturam viro, et sui factoris laetabundam et visu pulcherrimam, immortalem quoque, et rerum omnium dominam, atque vigilantis viri iam sociam, quam cum conspexisset, Euam mox eam appellavit. Neque enim si statum huius mulieris contemplemur, cuiquam nascem ti unquam maius aut splendidius Euae contigisse compertum est. Quoniam praestantiorem eam ceteris animantibus eduxit, dum ad sui imaginem deus informatam effinxit. Fuit equidem, ut arbitrari perpulchre possumus, corporea formositate admirabilis, quia dei et opera semper perfectissima sunt, et ideo futuras omnes mulieres eam excessisse omnino credendum est. Quid enim eius statu praeclarius, quidque sublimius animaduertere possumus? Quid tam diligenter in membris digestum, aut decore per articulos inflexum? Quid tam sublimiter in ora oculosque erectum, vel tam vocaliter in verba modulatum? Quid tam velociter animatum? Quid iu sensu diutius, aut in cogitatione secretius? Quid in sermone effusius vel ingenio fortius? Quid in dispo sitione instructius, vel memoria tenacius, aut in cogitatu denique sublimius? Ut ex his evidenter apparet quia illam parentem nostram cum protoplasto nostro deus in omnibus dignitatibus venustare voluisset. Imoo et statu filii sui domini nostri Iesu Christi ad finem saeculorum, pro redeptione sua successorumque omnium venturi, in suo corpore ornasset. Et quoniam his magnificis fulgoribus insignis plurimum fuit, non superflue arbitramur eam parentem nostram inter claras mulieres, tanquam ful gor praecipuus, hic secundo loco mulierum illustrium seu clararum, fore apponendam. Haec itaque, tam in re originis quam incolatus, omni splendore illustrata eidem deus paradisum velut amoenissimum praedium urbanis consitum insignibus, et rusticis co venustatum arboribus sub quadam lege donavit. Quae loci illius patrona effecta dum una cum viro suo delitiis delectabiliter frueretur, e vestigio ille mortis praeseminator tantae felictiatis invidus, quaedam nepharia eius animo ingessit, si de po mo tantummodo sibi vetito commederet, mox in ampliorem gloriam pervenire, Cui dum levitate feminea crederet arbitrans sua quadam stultitia ad altiora conscendere, statim contempto unico dei sui mandato, pomum vetitum degustavit, moxque virum suum, nimium flexibilem, in suam sententiam et errorem traxit. Qui temerario ausu pomo arboris boni et mali degustato, se et omne futurum genus ex aeternitate et quiete optima, in miseram mortem traxit, ac in corporibus humanis quoddam venenum latenter immersit, Qui scilicet unicam perfectamque hominis naturam, quadam divisionis discordia in duabus substantiis divisit, ut


image: s054

cum humano generi, in una tantum mens esset. i. quaedam germanitas animae et corporis per vitiatam naturam ob eius praecepti transgressionem aliam voluntatem, contra naturam fibi a deo concessam in animam ingessit. Quam ob rem et Paulus dixit. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Itaque parentes nostri cum clementia dei summi felicissimi haberentur, confestim a turbato creatore maledicta super singulos eorum, prout criminis quantitas exigebat, receperunt. De quibus infra dicemus. Veruntamen, ut mortem inventam vidit, mox velut piissimus pater eisdem salutis suae mysterium ostendere curavit. Ut novo more, quae materia fuerant iracundiae, origo esse viderentur et clemevtiae. Sic atcana operatione manifestans, quod infirmiratem suam, argumentum voluerit esse virtutis, quantumque eos amaret, dum in ipsum peccassent, ostenderet. Deus autem cotra omnem spem, ex divitiis suae misericoridiae, in malo bonum nactus, in iracundia pietatem generans, peccandi semen fructum voluit evadere miserendi. Et qui ipsos ac posteros omnes propter transgressionem perdere debuisset, propter misericoridiam suam reparandum esse promisit. Atque illo tempore quo supplicium merebantur, argumentum saluationis ostendit. In ipsa ergo parente nostra Eua ut dominus locutus est statim omnibus posteris misericordiae suae spopondit auxilium, statimque ignotum etiam ipsis angelis sacramentum quod novissimo tempore implendum est publicavit, et de terreno Adae, Adam promisit e caelo Nam cum serpentem pro demerito suo malediceret, iussit in primis eum terram pro cibo habere, deinde quia mortem illam ipse primus fecisset, addidit dicens. Et ponam inimicitias inter te et semen mulieris. Ipsa quippe caput tuum calcabit, et tu eius obseruabis calcaneum. Ex quibus quidem verbis cum iam in muliere Eua, innuitur Mariam domini no stri Iesu Christi matrem fuisse promissam, Quae serpentis inimicitiis opposita est. ponam inquit inimicitias inter te, et mulierem. Non certe dicit pono. Ne hoc ad Euam hanc pertinere videretur, Verbum est promissionis, ut divus refert Hieronymus quod in fu turum transmittitur. Ponam inquit inimicitias inter te, et mulierem. Illam utique dico mu lierem, quae saluatorem parturiat, non quae generat fratricidam. Ponam inquit idest mulierem suscitabo, quae non solum te audiat sicut ista Eua facilis, et nimium credula, sed etiam Gabriele ipso disserente verbum, exigat rationem de novitate promissionis dicendo. Quomodo erit istud, quoniam virum non cognovi? Illam utique sanctam, quam ad visionem angeli, pudor auris tremere fecit. Fidei tamen ardore et constantia labi nesciam, ad inquirendam rationem fecit audacem. Et quae advenienti praestitit de pudore, quod tacuerat, hoc promittenti de admiratione non cessit. Nam et solicita de eo quod annunciabatur, exquisiit. Cui angelus. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ecce quia istud est semen mulieris, quod non per ministerium commixtionis sexuum infundatur in corpore sed claustro virginitatis clauso, invenitur in utero. Ipsum itaque huius sanctissimae virginis semen, fuit do minus noster Iesus Christus, qui secundum carnem patrem hominem non habuit. Denique subiunxit, dicens. Et ipsa tuum calcabit caput. Et quis dubitet, quia nemo praeter dominum nostrum serpentis caput calcabit, qui solus, super dracones et scorpiones am bulavit, ipseque omnem duxit captivitatem, Nam quod sequitur, et tu insidiaberis calca neo eius, ad quem alium credimus pertinere, nisi ad futuram hominis resurrectionem? Sic enim calcaneum dicimus ad ultimum vestigii hominis pertinere. Similes enim sibi parentes nostros videlicet Adam et Euam idest ad imaginem suam fecit dominus, cum se cisset eos, et similesfuturi sunt cum resurgent, quoniam quicquid nunc in nobis authori nostro dissimile videtur, id omne trasgressionis vitio horum parentum nostrorum impressum est. Ipse enim mendaciorum artifex vivam hominis formam, suis deceptionibus defor mavit, et suam pravitatem nostris in membris dum mentes corrumpit ascribit, quae omnia per resurrectionis gloriam, tandem sua pietate et virginis matris suae gloriosae intecessione diluentur. et id solum, quod rerum omnium authore tanquam in speculo reddat emicabit. ut ipse inimicus inventor mortis, se doleat, suum opus perdidisse, et homo tandem se integrum


page 28, image: s055

fore glorietur, Non tamen hoc omnes, sed iusti tantum, in luce erunt. Quoniam om nes resurgemus quidem, sed non omnes immutabimur. Ipsam enim personarum discretionem, utique faciet diversitas meriti, Ad Euam igitur redeuntes, dico, quia postquam plurimum obiurgata fuit, illam dominus cum protoplasto nostro, perizomatibus cincts ex loco delectabili inter montes et vepres, ad anxios labores confestim emisit, Cumque in Hebron agrum lassi et exules tandem pervenissent, Ibidem egregia mulier, ut nonnullis placet, primum vertente viro ligone terram, ipsa colere coepit. Atque ibidem (ut Methodius martyr scribit) centum partus, cum intolerabilibus doloribus edidit, ac alios Iabores et algores plurimos, et aliamulta huius vitae incommoda usque in senium sustinuit. Tandem in mortem sibi a domino praenunciatam cum pervenisset, eo in loco cum viro suo ubi dominus crucifixus est, sepulta fuit.

De sancta Sara Abrae uxore. CAP.III.

SARA Hebraea femina, magni patriarchae Abraae uxor, invictae fidei et amoris in deum ac virum suum, atque etiam spectatae formositatis mulier, anno ante Christi domini nostri aduentum septuagesimo octavo supra millesimum et octingentesimum, cum centum et viginti septem vixisset annis, in Chananea Syriae puincia, sanctissime mortem obiit, quam Abraam vir suus in ea peregrinus, post pientissimum conlugalisamo ris luctum in Hebrom, permittentibus Chananeis, sepelivit. Ipsa quippe mortua, Abraam utique iustissimus vir, mox ibidem agrum a quodam Ephron hebronita quadringentis siclis probatae monetae emere voluit. In quo non solum ipsi suae uxori defunctae sed et sibi atque eius soboli, sepulchra constituit. Haec Sara, Aram Thare quondam patriarchae filium, habuit patrem, qui Abrae et Nachor frater fuit. Cuius pater Aram, Loth filio derelicto et Sara et Melcha filiabus, cum apud Chaldaeos mortem obiisset, Abraam Saram hanc et Nachor Melcham duxere xvores. Erat itaque Sara inter universas sui saeculi claras mulieres, cum insigni formositate et pulchritudine, tum deo dignissima, pro studio quod circa eum habebat plurimum insignis et conspicua, Perseueravit autem in ea (ut sacra libri Geneseos habet historia) usque in suam senectutem caelestis quidam decor, ac pulchritudinis elegantia, ita ut etiam in illa, facillime posset adamari. Abraam autem cum eam duxisset uxorem, mox Loth, suum et uxoris germanum, cum nullum legitimum haberet filium, adoptavit sibi: Iussuque divino cum esset aetatis annorum quinque et septuaginta, volensChaldaeam dimittere, et in Chana neam demigrare, etiam ipsa adolescentula iam invicti amoris facibus succensa in virum, in amplissimas regiones viro peregrinari volenti, sese invictam ac fidelisimam comitem esse constituit. Existimans illum peregrinationis laborem, divini omnino fore consi lii: atque neminem praeter se posse viro, et domino suo, rite obsequia omnia impendere. quae res, etsi tenellae aetati difficillimum videretur, prae nimio tamen amore, prosequendi consilium et propositum sumpsit. Egressus itaque Abraam cum Sara de Aram, perrexit in Chanaan, atque cum multo labore tandem pervenit in Sichem, ubi altari aedificato sese deo optimo plurimum commendavit. Cumque haud multo post valida fames Chanaam oppressisset, Abraam famis necessitate compulsus, cum Sara hac coniuge sua et omni familia, in Aegyptum perrexit, Audierat enim Aegyptios feliciter vivere, eo quia re frumentaria aliisque plurimis bonis abundarent, ut scilicet eotum abundantia, suae inopiae subveniret. Verum cum prudentissimus per omnia haberetur, sciens Aegyptios impuros quam maxime circa mulieres esse, veritus ne propter uxoris speciem ab eorum rege occieretur, antequam Aegyptum intraret (evitandi periculi gratia) optimam excogitavit artem, Unde ipsam praemonuit, ut interrogata, responderet, se illius esse sorotem. Ab rege ergo interrogata, Dixit, se Abraae esse sororem, nihil utique mentiti, erat etenini, et hoc propinquitate sanguinis, sicut et Loth ea ratione dictus erat frater, Atque ita, hoc modo Sara pudicitiam suam deo optimo commendans, se uxorem Pharaoni tacuit, sed esse minime negavit, Verum cum Pharao


image: s056

ipsam sibi accepisset uxorem, a deo gravi morbo e vestigio afflictus est. Quibus qui dem malis permotus, ipsam illico impollutam, multis donatam muneribus, marito restituit. Quas ob res et Sarae pudicitia virtusque ac gloria apud maritum suum magis magisque clarior effulsit. Fuit nempe, ut praemissum est, Sara haec usque in senium eximiae pulchritudinis, mirabilisque decoris femina, Quod in nulla prorsus muliere unquam contigisse compertum est. Nam et Abimelech Palestinorum rex, ipsam in sua senectute propter elegantiae formam, ad corruptionem, licet frustra, adamasse legitur, Sed deus ubique de sanctissima muliere specialem curam habuisse visus est. Demigraverat enim Abraam cum Sara uxore alia vice, et propter famis necessitatem in Gerara Pa lestinae, Ubi cum Abimelech rex vidisset eam, et ipse illius pulchritudine captus, ip sam ad corruptionem ad se adduci praecepit. Qui mox summi dei voluntate, in maximam devenit aegritudinem. Cumque ob hoc, maximo cruciaretur dolore, etiam domi nus eidem per visum terribilis apparuit, dicens. Quare peregrino meo tantam iniuriam facere praesumpsisti, ut auferres ei uxorem suam? Quo quidem pavore et ver bis expergefactus rex, etiam id amicis suadentibus, mox uxorem peregrino Abraae, et ipsam intactam reddidit. Et venia expostulata, se orationibus Abraae humiliter commendans, illico tam ipse rexquam ceteri sui omnes sanitatis beneficium consequi meruere. Erat nempe et Sara maximae fidei mulier, eratque magnae devotionis rerum di vinarum, pro quibus plane studiis, digna deo plurimum habebatur. Quas ob virtutes etiam vir suus utique sanctissimus, deo sic volente, sicque mandante per ommia eidem obediebat. Erat quoque Abraam vir optimus, erat et sapiens rebus in omnibus primusque praenuntiare praesumpsit: deum unum creatorem esse cunctorum. Et propterea solus inter omnes mortales fidei pater appellari promeruit, Unde et ipse deus eius virtutem magnopere comprobans. Non perdes inquit Abraam mercedem tuam, Dignum etenim pro tali religione te existimavi gratia mea, Et idcirco habebis ait filium pro mercede tua, ex quo tanta soboles proveniet, quantus est stellarum numerus, qui prae multitudine dinumerari minime potest Attamen licet de promissis sibi a deo nulla ei prorsus foret dubitatio, Nihilominusreo quia in carne una cum uxore dilecta vivebat ex tali desiderio, iugiter carnalibus monuebantur sensibus. Habet enim hoc impatiens amor, ut quae magnopere desideret, semper habere exoptet. Ut aliud vix queat cogitare, quam quod diligat. Nec amor capit, de dilatione solacium, neque de difficultate remedium. Sara igitur aduertens suam sterilitatem suamque senectutem, amore filiorum iugiter incredibili cruciabatur desiderio. Quo quidem aestu permota, unam ex ancillis suis nomine Agar aegyptiam (in primis domino deo sic praecipiente) marito suo collocavit, tamquam ex ea filios habitura, ut quos natura non poterat, voluntate suos faceret. Veruntamen de hac concubina (Ut divus refert Augustinus) nullo modo aliquod crimen sanctissimo Abraae inferendum est, Quia ea ad explendam libidinem usus non est, sed ad prolem procreandam. Obtemperavit quippe coniugi quia credidit suae sterilitati fore solacium. Nulla utique ibidem lasciviae cupido, nullaque nequitiae turpitudo fuit. Ab uxore ancilla moarito tantummodo prolis causa tradita est, a marito etiam causa prolis accepta. Atque sic ab utroque solummodo naturae fructus exquisitus est. Verum ancilla cum se concepisse nosset, Sarae dominae suae in superbire coepit, quasi rex foret filius ex ea conceptus: quod Sara aegre ferens, supitione muliebri, viro suo illius crimen, potius quam eidem imputare coepit. At Abraam vir sanctus, ut tantummodo voluntatem Satae implesse ac per omnia se innocentem demonstraret pro illius vindicta, e vestigio, dixit. Ecce ancilla tua in manibus tuis est. utere ea quomodo libet. Corripiente autem eam Sara pro ingratitudine et superbia sua, fugam mox arripuit. Eunti autem per desertum, angelus domini occurrit ei, dicens. Ipsam illico reverti ad dominos suos, et vitam pristinam protinus emendare, Quod si secus foret, et deo inobediens esset, sciret se statim morituram. Si autem rediret pro certo fieret mater pueri, in illa terra postea regnaturi. Reversa igitur domum, a dominis


page 29, image: s057

fuis veniam obtinuit, Et post non multum temporis Agar Ismaelem edidit filium. Quem Sara tanquam suum cum ingenti gaudio et gratiarum actionibus excepit, nutriens ipsum ac proprium, et sui principatus per omnia successorem, Eo maxime quia putavit impletum esse in ipso quod marito promissum fuerat quum sibi vernaculum suum vellet adoptare, dicente deo, hic non erit haeres tuus, sed qui exiet de te, ille erit haeres tuus. Hoc ergo promissum, ne in ancillae putaret impletum, iam cum esset ipsa annorum nonaginta, et dominus suus novem et nonaginta, apparuit dominus Abraae, et dixit illi. Ego sum deus, esto placens in conspectu meo, et ponam testamentum meum inter me et re, et implebo te valde, erisque pater multarum gentium, et non appellabitur nomen tuum Abram, sed Abraam, et gentes, ac reges ex te exient. Deinde adiecit deus, Sarai uxor tua, non appellabitur Sarai, sed Sara erit nomen eius. Benedicam quoque illam, Et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Quibus auditis, Abramm mox procidit in faciem suam, et risit, dicens in animo suo. Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sata annorum noaginta pariet? Subiunxit autem deus Abrae, et dixit. Utique Sara uxor tua pariet tibi singulari dono filium praeter naturam. Et vocabis eius nomen, Isaac, et statuam testamentum meum ad illum, in testamentum aeternum, Audivit itaque denum deus Abraam, exaudivitque et humilem Saram, dans eis filium, Nam post haec, Sara evoluto anno, non simpliciter secundum naturam generandi, sed supra naturam suae aetatis quia nulli unquam contigisse compertum est, genuit Isaac filium, quia maximi be neficii indicium utique fuit. In isto itaque promissionis filio, qui per gratiam, non per naturam fuit. De vocatione gentium per gratiam, deus evidenter intelligere voluit. Quae scilicet non per generationem, sed per regenerationem futura erat. Risit igitur Abraam in promissione dei, risit et Sara, sed non utique per modum irrifionis diffidentium, sed gratulantium. Verba enim eius illa, in animo suo. Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sara nonagenaria pariet, non fuere dubitantis, sed potius admirantis et exultantis. Ex hoc enim puer id nomen habuit, Nam quia risus illis ut pater Augustinus refert non ad irridendum opprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, patet, quia nato Isaac, et eo nomine vocato. Sara monstravit cum dixit. Risum mihi fecit deus, Quicumque enim audierit, mihi utique congaudebit. Nato itaque Isaac Sara, etsi prius Ismaelem tanquam filium proprium diligeret, verita, ne aliquando abipso, filius proprius, mortuo patre, opprimeretur, moluit ipsum cum Ismaele enutri ri, Sed marito suasit, eum cum matre in aliam regionem transmitti, Quae quidem res cum ab initio nimium crudelis Abraae videretur, filium videlicet paruulum cum muliere sine alimento proiicere. postea cum placuisset, ad quae Sara praecipiebat consensit. Tradito igitur Ismaele puerulo matri cum aqua in utre et modico pane, Iussit eam abire, ireque, quo itineris necessitas imperaret. Dum ergo abeunti, panis et aqua deficerent, agar in maximis curis et aerumnis constituta, puerum iam morti proximum sub arbore proiecit, et ne ea presente deficeret, procul abscessit. Ad quam mox veniens angelus dei, dixit ibidem adesse fontem, ex quo posset puerum recreare, mo nuitque eam, omnino aerumnas declinare, ac puero curam adhibere, quod et factum est. Sara igitur puerum cum charitate suscipiens, beigne aluit, ac per omnia religiose educavit, atque illum incredibili affectu dilexit, eo quia unigenitus esset. ac pro eo, quia sin gulari privilegio atque munere sibi dominus concessisset. Ipse quoque puer parentes ad amorem suum atque favorem provocabat, quia omni virtute studeret, et ipsorum magnam haberet solicitudinem atque affectum circa religionem. Custodiebat etenim ad eorum imitationem praecepta dei, eiusque iustificationes atque legitima. Porro ip sam Saram cognovisse divinitatem unam esse eandemque substantiam, atque ipsam in tribus aequaliter personis in esse absolute, et indubitato credidisse haud dubito, Et idcirco eius nomen virtus appellatum est. Sicut et Paulus in epistola ad Hebraeos scripsit dicens. Sara, ex fide, virutem accepit ad emissionem seminis. Eius equidem fidelis constantissima,


image: s058

spesque certa, ac charitas immensa, maximae utique erant, quia eius sanctimonia et caeremonia, cultus, necnon et religionis studium perquam optime demonstrabant. Eius denique matrimonialis benivolentiae charitas sancta et incredibilis pene fuit Nam tanto amoris ac verae reverentiae studio virum suum quoad vixit prosecuta est. ut non solum illum verbis decentissimis appellando eum dominum suum, teste beato Petro apostolo, sed et ipsius omnes quas perpessus suerat, in corde suo secreta semper susti nuit passiones, Persaepe enim eius corde obuersabantur, quae et quanta vir suus sanctus Abraam passus fuerat dum fidem, solus inter cunctos seruasset incredulos Chal daeos, dum patriam et propinquos deseruerit, dum suam sterilitatem condoluerit, dum propter famis egestatem modo in Aegypto, modo in Gerara peregrinationis pertulerit iniurias, dum mori propter suam ipsius pulchritudinem extimuerit, dum sibi ereptam cruciaretur, quod aequissimi iudicis dei non passa fuit iustitia, Dum iussu divino sibi ipsi circuncisionis vulnus inferri vidit. dum etiam filium Ismaelem cum matre eiece rit. denique quia difficillimum videbatur, dum ipse vir suus religiosissimus Abramm tentatus fuit immolatione Isaac dilectissimi filii, quae res etsi omnem doloris cruciatum excessisse visa sit, tamen tanquam fidelis omnes istas iacturas constanti animo pertulit. Agnoverat enim ad caelum hominibus, et asperam, per duros huius vitae anfractus esse viam adeo constitutam, quam viam non tenent, qui omnino tentari recusant. Et ideo maxima eisdem successerunt bona, Unde etiam propter ipsius maximas et innumeras virtutes, Arabici populi, qui omnem terram ab Euphrate usque ad mare rubrum tenent, qui ex Agar ancilla propagati sunt, ad ampoliorem eorum dignitatem, et excellentiorem gloriam se potius Saracenos quam Agarenos appellari maluere. Haec itaque Sara sancta omnium clarissimarum matronarum parens et magistra, posteris omnibus, ut augurari possumus, duo vinendi genera constituisse visa est, unum videlicet con templativum alterumque activum, In quibus ipsa tanquam quoddam certissimum exemplum et auriga, sese omnibus praemisit. Ut futuras omnes mulieres accenderet et inflammaret, ad aemulanda omnium virtutum ornamenta, ex quibus omnishonos, omnisque vera laus perficitur. Et de hac satis superque.

De Semiramide Assyriorum regina. CAp.IIII.

SEmiramis insignis Assyriorum Regina temprobisu Sarae praedi ctae, militaris disciplinae sexuin mentita suum, grandia plurima et egregia facinora gessit, quae quidem (et si dissimilia Sarae facinoribus sint habita) illam tamen clarissimam plurimum reddunt. Haec enim a nobilissimis parentibus progenita fuit, a quibus in florida sua aetate, Nino Aslyriorum Regi matrimonio iuncta est. ex quo Ninum unicum genuit filium: Porro cum Ninus rex universam Asiam et Bactriam sibi subegisset, ictu sagittae interfectus est. Quae cum admo dum adhuc iuvencula remansisset vidua, et filius similiter puerulus, non exstimans tutum fore, tam grande Imperium, aetati tam telelae committere, Adeo grandis et ingentis animi fuit, ut quas ferus maritus armis subegerat nationes, coercueratque viribus, arte et ingenio regendas, femina assumere auderet. Nam quodam astu muliebri, fallacia praegrandi excogitata, more viri in primis decepit suum exercitum. Erat haec Re gina omnibus lineamentis corporis similis filio, nudae utrique genae, et consona utrique vox, atque statura corporis parum differebat a puero sibi nato, Quibus iuvantibus, ne in processu, quod fraudem detegere potuisset obesset, caput et brachia, ac crura utriusque, velamentis contexuit. Et quoniam id insuetum Assyriis forte visum fuisset, egit (ne afferret hic novus habitus admirationem populo) ut ornatu simili omnes uterentur. Et sic Nini olim coniunx filium et feminam simulans, mita cum diligentia maiestatem regiam adepta, eam militaremque disciplinam seruavit, et mentita sexum grandia multa, et egregia multa viris robustissimis decentia operata est, Et dum nullo


page 30, image: s059

labori parecens, aut periculo territa, inauditis facinoribus quorumcumque superasset invidiam, non est verita cunctis aperire quae foret: quod ne etiam fraude simulasset feminea, quam vellet ostendere, non sexum, sed animum imperio opportunum. Quod quantum aduertentibus ingessit admirationis, tantum mulieris maiestatem inclitam ampliavit. Hoc ut eius facinora paululum protensius deducamus in medium. Sum pris (post insigne figmentum) virili animo armis non solum quod vir suus quaesiverat, seruavit imperium, sed Aethiopiam a se acri lacessitam bello atque superatam, tum xit eidem, Et in Indos vehementia arma convertit. Ad quos nondum praeter virum quisquam accesserat. Babyloniam insuper ingentem Nembroth civitatem in Chaldaea ampliat. Cuius muri (ut Philosotratus historicus scribit) erant trecenta per circuitum sta dia: Plinius vero refertL murorum ipsius sexaginta quatuor passuum milia. Crassitudo vero quinquaginta cubitos, altitudo autem quater tantum. Erat itaque Babylonia muris temploque, ac validissima arce admirabilis, Quam postmodum Cyrus Persarum rex evertit et complanavit. Semiramis autem clarrissima mulier, non contenta acquisitos a viro regni terminos tueri, sed et Aethiopiam quoque suo adiecit im perio, atque Indis bellum intulit. quo praeter illam, et Alexandrum magnum, neminem unquam intrasse legimus. Multas praeterea ex novo condidit civitates atque alia ingentia peregit facinora: quae omnia ne dum femina, sed in quocumque viro strenuo, mi rabilia atque laudabilia, et perpetua memoria viderentur celebranda. quae tamen suis obscoeitatibus foedavit, illecebris videlicet et stupris. Quia cum inter ceteras quasi assidua prurigine libidinis ureretur: et plurimos haberet concubitores, etiam equum (ut Plinio placet) quendam tantum amavit, ut authore Iuba, cum eo coiret, Sed nec filio misceri erubuit, a quo cum concubitum expostulasset ab eodem interfecta est. Dicente Orosio, Semiramis libidine ardens, sanguinem sitiens: cum plurimos quos concubitu oblectasset, occideret, tandem a filio proprio interfecta est, cum duobus et quadraginta regnasset annis. Haec foedissima femina cum decus suum per omnia turpi nota maculasset, putans astutia sua abolere quod lascivia deturpaverat: legem condidit, ut circa venerea, liceret agere impune quod liberet. Timensque ne a domesticis feminis concubitu frauderetur filii (ut quidam scribunt) prima usum femoralium excogitavit, omnesque aulicos subcinxit eisdem, quod adhuc apud Aegyptios et Afros obseruatur. Hoc enim lasciviae scelestum facinus, et haec pestis ubique evolare consuevit, adeo, ut nisi e vestigio e cordibus amoveatur: sensim incautas hominum mentes occupet, illasque in immane praecipitium pertrahat, ita ut omne decus inficiat, et commaculet. Haec itaque Semiramis regina adhuc vivens, Ut Plutar chus refert sibi sepulchrum extruxit, in quo haec literis scripsit. Quicumque rex pecuniis indiguerit, patefacto hom monumento quod voluerit acciptio, Itaque Darius Persarum rex lapide sublato, pecuniarum nihil invenit, sed alias literas reperit: quae haec dicerent. ni malus vir esses, ac nummis insatiabilis, cadaverum loculos non moveres.

De Minerua. CAP.V.

MInerua seu Pallas femina a poetis cantatissima, temporibus Iacob patriarchae in Graecia, multa fuit claritate conspicua. Quae, ut nonnullis placet, et quam maxime illi stolidae hominum antiquitati, non ex mortalibus, sed e caelo lapsa est, et apud Tritonidem lacum primum inventa, ex cuius nomine, postea Tritonia appel lata est. Haec nanque Iovis primi primogenita fuit. Quae apud rudes Afros cum multa ante incognita reperisset, non solum ipsi, sed et Graeci, eam absque matre ex Iovis cerbro genitam credidere. Quae ideo, ut pa ter Augustinus scribit, tanto proclivius dea credita vit, quanto eius origo minus innotuit. Nam ipsa primum lanificium Afris et Graecis omnibus antea incognitum invenit. Ostenso videlicet quo ordine purgata lana superfluitatibus, et dentibus serreis


image: s060

mollita, colo apponeretur. Atque demum digitis deducentibus, converteretur in filum. Textrinum insuper excogitavit officium: eaque docuit, quo pacto internecterentur invicem fila et tractu pectinis iungerentur, et pedibus solidaretur intextum. In cuius opificii laudem, pugna insignis illa eiusdem et Arachnes Colophoniae recitatur. U sum preterea olei eousque mortalibus inauditum, haec invenit. Docuit enim Atticos olivas seu baccas mola terere, trapetisque premere. Quod quia multum utilitatis afferre visum fuit, ei aduersus Neptunum in nominandis a se Athenis attributa victoria creditur. Volunt etiam huius fuisse opus, cum iam quadrigarum prima reperisset usum, etiam ferrea armamenta ad contegenda corpora in bellis ordi nasse, et leges omnes quibus eatur in pugnam, edocuisse. Dicunt praeterea eam nu meros invenisse et in ordinem deduxisse, qui in hodiernum usque seruatur. Ceterum fistulas seu tibias ex palustri calamo, primam eam composuisse credidere, easque in terras e caelo deiecisse, eo quod flantis redderent turgidum guttur, et ora deformia. Itaque ob tot comperta insignia, antiquitas eidem Sapientiae numen attribuit. Quo intuitu Athenienses sapientiae studiosi, eam in suam sumpsere patronam, eique arcem dicavere: et ingenti templo constructo, suoque nomini consecrato, in eodem illam effigiavere oculis toruam, eo quia raro noscatur, in quem finem, sapientis tendat intentum: Galeatam, volentes ob id, sapientum tecta et armta significari co silia: Indutam lorica, eo quia ad quoscumque fortunae ictus, semper armatus sit prudens. Praeterea crystallina casside, et in ea Gorgonis caput infixum, protectam: praeten dens ob hoc, lucida sapienti omnia, esse tegumenta, eosque semper serpentina astutia adeo praemunitos, ut saxei eorum intuitu videantur ignari. Eius in tutela posuere noctuam: figurantes, sicut in luce, sic et in tenebris videre sapientes. Hanc ante alia voluerunt perpetua floruisse virginitate, quod ut pleniori credatur fide, finxere Vulcanum ignis deum, ob concupiscentiae carnis fernorem diu cum ea luctatum fuisse, superatumque. Tandem huius mulieris fama, atque numinis reverentia, se adeo longe lateque diffudit, tantumque favit illi veterum error, ut fere per universum orbem eius in honorem templa construerentur, et celebrarentur sacra, eousque conscenderet, ut in Capitolio penes Iovem optimum maximumque, eidem cella dedicaretur. Et inter potentissimos Romanorum deos, cum Iunone regina et ipsa pariter dea haberetur Huius autem templum apud Milesios fuisse admirandum Herodotus historicus scribit, quod postmodum ab Haliate viro nequissimo absumptum fuit. Sunt autem plurimi viri eruditissimi qui dicant non unius Mineruae sed plurium, quae di cta sunt, fuisse comperta, Nam quinque fuisse invenimus. Primam hanc Iovis filiam, et Apollinis matrem. Secundam Nilo ortam, quam Aegyptii, Saletem dicunt. Tertiam ex Iove secundo natam. Quartam Iovis tertii et Cirsicae Oceani filiam: quam Arcades Corion nominant, quadrigarum inventricem. Quintam Palantis filiam, quae patrem interemit, virginitatem suam violare volentem, cui pennarum talaria affigunt. Quae quidem Mineruae praedictas omnes invenere virtutes.

De Rhea seu Opi. CAP.VI.

RHea seu Opis vel Ops Uranii potentissimi hominis coniunx, ex Ve sta filia, temporibus praedictae Mineruae inter prospera et aduersa huius vitae discrimina claritate plurima emicuit. Quae cum Saturni regis soror pariter et coniunx esset: ex eo Iovem et neptunum atque Plutonem filios genuit, quos cum a morte, pacta inter Satur num et Titonem eius fratrem muliebri astutia, liberasset: se tantummodo egregiam fecit. Qui filii postmodum, cum insania hominum: cui illius in claritatem praecipue deitatis evasissent, haec reginae non solum de cus adepta est, quinimmo errore mortalium: dea insignis et deorum mater habita est, eique templa sacerdotes et sacra instituto publico constituta sunt. Adeoque enorme


page 31, image: s061

malum convalnit, ut laborantibus secundo bello Punico romanis, quampro salutari remedio seu auxilio missis consularibus viris, ab Attalo Pergami rege simulachrum eius expetitum precibus et sacrorum ritibus, ex Asia, cum summa diligentia et reverentia Romam delatum, cum summa reverentia susceptum est, et ab ipsis tanquam sublime numen in insigni templo locatum fuit. Atque ibidem tanquam reipublicae salutare per multa tempora ceremoniis plurimis cultum est. Mirabile profecto fortunae ludibrium, seu potius hominum caecitas, et ut melius dicamus, daemonum decipula, quorum opere actum est, ut femina longis agitata laboribus, demum senex mortua et in cinerem versa, et apud inferos alligata, et Dea crederetur, et in tam grande aevum fere ab univerfo orbe divinis honoretur obsequiis.

De Iunone regnorum Dea magna. CAP.VII.

IVno fuit Saturni ex praedicta Opi seu Rhea filia, quae poetarum car mine toto orbi prae ceteris mulieribus gentilitatis labe infectis, celeberrima praedicatur, temporibus patriarchae Iacob in notissimum apund gentiles evasit nomen. De qua certe potius egregiam fortunam recitare possumus, quam aliquod opus memorabile de ea referre. Fuit enim cum Iove illo Cretensi (quem veteres deum caeli finxere) uno partu edita atque enutrita: et ab infantia Samum trans missa, et ibidem cum omni diligentia educata. Demum cum ad pubertatem pervenisset, ipsi Iovi fratri nupta est. Quod per multa saecula eiusdem ita tua in templo Samii est testata. Nam existimantes Samii, non modicum sibi posterisque suis afferre glo riae quia se penes alta, atque desponsata Iuno sit, quam caeli reginam atque Deam arbitra bantur, ne memoria dilueretur eidem ingens templum et mirabile extruxere, luoque Numini dicavere, atque ex marmore candidissimo einsdem imaginem in habitu virginis nubentis sculpserunt, et suo in templo imposuerunt. Haec tam magno regi nu pta, excrescente in dies fama eius atque imperio, lenge lateque ipsius nomen efferente, non modicum et ipsa splendoris consecuta est. Sane post quam poeticis fictionibus, et insana antiquorum liberalitate caeli regina facta est, quae mortalibus regina fuerat, Olympi regnis eam divitiisque praefecere, necnon et illi coniugalia iura, atque parien tium auxilia commisere, et alia longe plura ridenda, potius quam credenda. Ex quibus sie humani generis hoste suadente, multa illi undique constructa sunt templa altariaque plurima, Sacerdotes vates, inter quas fuerunt Cassandra Chyresae virgines tam ipsius Iunonis quam Apollinis, et sacra atque ludi more veteri instituta, Et ut de reliquis taceam, post Samos, celebri veneratione, ab Argivis populis et Carthaginensibus diu mul tumque honorata est. Et postremo Romam delata, in Capitolio, et in cella Iovis opti mi, non aliter quam iure viro iuncta suo locata, sub vocabulo Iunonis reginae a Romanis rerum dominis, ceremoniis multis, etiam postquam in terris christiana religio surrexit, honorata est.

De Iside Aegyptiorum Dea. CAP.VIII.

ISis, cui antea Io nomen erat clarissima, non solum Aegyptiorum regina, sed eorum postremo sanctissimum et venerabile numen temporibus sanctissimi patriarchae Iacob inter mulieres illius temporis claras, peregregia fuit, ac memoratu dignissima, Haec itaque celeberrima femina, in primis Inachi Argivorum regis filia fuit, et Phoronei soror: quam etsi poetae singant, ad venustatem formae placuisse Iovi, et ob id ab eo oppresam, et Argum custodem a Mercurio occisum vaccaeque a Iunone, oestrum suppositum, et cursu rapido in Aegyptum devectam, Ibidemque a se recuparatam forman, et ex Io Isidem appellatam, ab historiae verita te non discrepant, Cum sint qui asserant a Iove adultero. virginem oppressam, eamque


image: s062

ob perpetratum scelus, metu patris impulsam, cum quibusdam ex suis conscendisse navem, cui vacca esset insigne, et igenio igenti praeditam, animo regnandi cupidineque agitatam, prospero vento ad Aegyptios transfretasse, Et ibidem anchora iacta, regioneque delectata constitisse. Ubi cum comperisset populos regionis, rudes et inertes, et rerum humanarum omnium fere ignaros ac ritu bestiarum potius quam hominum viventes, cum multo labore, et celebri industria docuit illos terras colere, et cultis semina committere: et collectas tandem fruges, in cibos seu panem deducere. Praeterea etiam illos syluestres et vagos in unum redigere, et datis legibus, civili more vivere. Et quod longe spectabilius in femina est, Literas idiomati convenientes characteribsu adinvenit, et viris ad doctrinam ipsius aptioribus ostendit quo ordine jungerentur, quae adeo mirabilia insuetis visa sunt, ut arbitrarentur facile, ipsam e caelo lapsam, Et propterea divinos eidem honores statuerunt. Sed ea mortua, etiam diabolo suadente, in tantam venerationem evasit, ut non solum apud Aegyptios singulis annis sacra illi instituerentur, sed etiam apud Romanos atque alias nationes templa praegram dia illi construerentur. Huius autem praeclarae mulieris, Apis rex vir fuit, qui cum eadem Iside multis annis imperavit. Sunt tamen qui dicant huic Isidi Theglonum quendam fuisse virum, et ex ea Epaphum suscepisse: qui Aegyptiis postea regnavit, De hac quidem muliere veteres poetae multa finxere figmenta: quae ad historiam non peftinent.

De Cerere frugum Dea. CAP.IX.

CEres magna Siculorum regina, caeli regis filia, iisdem tempori bus quibus et praedicta Isis, apud Siculos magno fuit in pretio. Quae primo cum Sicanio Siculorum regi coniugio copulata fuisset, tanto ibidem ingenio valuit, ut cum agrorum culturam excogitasset, prima apud eos boves domuit, et ingo affuefecit et aratro atque vomere adinuentis quibus terras proscinderet, sulcis seinina primum tradere coepit. Quae cum in amplissimam segetem excrevissent, eam spicis eruere, lapidibus terere, panem consicere, et in cibum deducere (homines glandibus et pomis syluestribus alluetos) edocuit. Ob quod meritum cum esset mortalis femina, eam frugum Deam Siculi arbitrati sunt, et divinis ho noribus ipsam extulete, eamque Saturni et Cybeles credidere filiam. Huic tantum unicam ex Iove filiam Proserpinam fuisse dicunt, quam eidem orcus Molossorum rex furtim rapuit. quam quia diu quaesivistet, poetae veteres multis confixere fabulis. Altera Ceres apud Eleusin Atticae regio nis civitatem, etiam fuit eiusdem meriti apud suos clara, cui Triptolemum obsequiosum fuisse tradunt, Quam vetustas ipsa stolida, et deitate et honoribus aeque extulit sub uno tantum nomine, ambarum ingenia extulere. harum itaque mulierum ingenium, magno equidem praeconio dignum existimo, quia vagos syluestresque et indoctos homines, e nemoribus ad urbes trans tulerint, et politico modo eos vivere docuerint. Quod ferino modo viventes, ad meliorem vivendi modum edocuerint. Q vod corpora lucidiora vegetioraque membra, ex alimentis humano usui conformiora praestiterint. quod orbem arboribus vepribusque incompositum et incultum in maximam pulchritudinem ad utilitatem publicam verterint. Quod desides animos ad quandam contemplationem excitave rint. Quod vires hominum fractas et desides ex rusticitate quadam in urbanu` exer citium traxerint. Ex quibus ampliatae conditaeque sunt urbes innumerabiles, aucta quoque sunt imperia, atque alia plurima bona provenere, quibus certe humanum genus propter tot tantaque beneficia plurimum debere confiteor.

De Marpesia Amazonum prima regina. CAP.X.


page 32, image: s063

MArpesia et Lampedo Amazonum innicem reginae, sorores, temporibus Iacob fuere: quae quidem ob illustrem bellorum gloriam sese Martis vocavere filias, Quarum, quoniam peregrina est historia, illam pau lo altius repetemus. E Scythia igitur ea tempestate provincia utique syluestri et fere exteris inaccessibilli, quae quidem sub arctoo climate, et usque in oceanum ab Euxino sinu distenditur, Silesius et Scholapicus quidam regij iuvenes factione maiorum suorum pul si, cum parte populorum iuxta Thermodontem Cappadociae flumen devenere: ibique Cirijs campis occupatis, raptu vivere, et incolas latrocinijs infestare coeperunt. A quibus tractu temporis per insidias fere omnes trucidati sunt homines. quod cum aegre ferrent viduatae coniuges, et in ardorem vindictae devenissent, feruide, cum paucis qui fuperfuerant viris, in arma prorupere. Et primo impetu facto hostes a suis submove re finibus, Inde ultro circunstantibus intulere bellum. Demum arbitrantes seruitutem potius quam coniugium, si exteris adhaererent hominibus, et feminas solas posse sufficere bellis et armis, ne mitiores viderentur habuisse deos ceteris, e quibus viros a cae de finitimorum fortuna seruasset, communi consilio irruentes in suos, omnes interemere. Inde in hostes furore converso, quasi virorum neces ulturae, illos adeo contrinere, ut ab eis pacem impetrarent. Qua suscepta, ad successionem consequendam, vi cissim finitimis adhaerebant, et cum concepissent, e vestigio revertebantur in sedes suas. Tandem qui nascebantur mares, occidebantur statim, feminas autem reseruabant, et ad militiam cum diligentia instruebant, Et dum adhuc tenellae forent, mamillas dexteras igne aut alio medicamento eis auferebant, ne adultis exercitium sagittandi ipsa impediret mamilla. Sinistra autem linquebatur intacta, ut ex illa nutrimenta porri gerent nascituris. Ex quo Amazonum vocabulum sortitae funt: ab a quod est sine, et Mazonum mamma, quasi sine mamma, Nec eis in alendis feminis erat ea cura, quae nostris. Nam colo calatisve alijsque muliebribus exercitiis abiectis, venationibus, discursionibus, domationibus equorum, laboribus armorum assiduis sagittationibus, et huiusmodi exercitijs, maturiores durabant, in aptitudinem et virile robur: quibus artibus non solum cirios tenuerunt campos, a suis olim maioribus occupatos, quin immo Europae ingenti parte bellorum iure quaesita, plurimum Asiae occupavere, formidabilesque omnibus fuere. Sane ne viribus deesset regimen, ante alias Marpesiam et Lampedonem has post caesos viros, sibi instituere reginas, sub quarum auspicijs, suum plurimum auxere imperium, Hae quidem cum militari disciplina insignes utique essent, partitis intra se provincijs (utputa) cum una in regni tutelam subsisteret, reliqua parte copiarum sumpta, ad subiciendos finitimos earum imperio, incedebant. Et sic vicissim maximis partis praedis, auxerunt aliquandiu rempublicam suam. Verum cum Lampedo ad ultimum in hostes duxisset exercitum, repentino barbarorum circumadiacentium incursu, Marpesia nimium sui fidens aliquibus siliabus relictis, cum parte copiarum caesa est. Quid autem de Lampedone eius sorore factum fuerit, nullibi invenitur. Has tamen reginas longe ante tempora Iacob fuisse multi asseverant, ut et nos in secundo chronicorum nostrorum libro commemoravimus.

De Hipermestra optima Lyncei regis uxore. CAP.XI.

HIpermestra Danai Argivorum regis filia, et Lyncei regis coniunx, temporibus Moysi prophetae, et genere et dignitate ac pietate clara plurimum fuit, Nam ut in tertio chronicorum nostrorum libro scripsimus, Danaus et Aegystus fuere fratres, Belique prisci filii spectabiles quidem, et imperio praeminentes, Quorum prolibus non fuit aequa fortuna, esto numerus aequus: quia Danao quinqua ginta filiae fuere, et Aegysto totidem filii masculi. Sane cum Danaus


image: s064

habuisset oraculo, quia manu nepotis occidendus eset. dum tremore hanc ob rem plurimum angeretur, cuius ex tanta filiarum multitudine suspectas deberet habere manus, contigit, ut filiae ipsius omnes iungerentur coniugio cum filiis Aegysti, desponsatisque filiabus nepotibus suis, filiis videlicet Aegysti, Cum sacrum nuptiale pararetur, Danaus filias suas omnes summopere praemonuit, ut si salutem suam vellent, unaquaeque virum suum nocte prima, dum somno gravi illigatum cognosceret, gladio perimeret quod omnes, gladiis clam cubiculis suis illatis, marcentes crapula iuvenes, iussu paterno interfecere, Sed sola Hipermestra abstinuit. Apposuerat quippe iam animum suum in sponsum, e vestigio ut viderat illum, diligere coepit. Et ob id puel larum more, ei compassa, sua cum ingenti laude a funesta caede abstinuit, iuvenique fugam suasit, per quam mortem evasit. Verum cum ceteris mane ob scelus patratum crudelis pater applausisset, sola Hipermestra obiurgata, et carcere clausa, pium aliquandiu flevit opus. Verum postquam crudelis et truculentus senex: quinquaginta annis regnasset, dei insto indicio, manus Lyncei nepotis enadere non potuit, quin ille suus nocuus sanguis effunderetur, quae multo nepotum sanguine redimere potuisset. Qui tandem regno pulsus et fugatus transfretavit in Graeciam, et Argivorum regnum ingenio et viribus Lyncei occupatum fuit. Qui in eodem pro Danao patruo regnavit, memorque ipsius truculentiae illum gladio necavit. Eductaque carcere Hipermestra, eaque muliebri alias meliori honore sibi coniungio iuncta, regni participem effecit. Quae non solum regina effulsit sed Iunonis Arachne sacerdos essecta, candore dupli ci splendoris, ornata comparuit. Et cum sorores in turpem abiissent infamiam, ipsa ob commendabilem pietatem, nomen suum, omni laude dignum ad nos usque dimisit insigne. At Danaus qui plutimo nepotum sanguine, suos iam tremulos annosam pliare nisus fuerat, se robusta ac splendida nepotum acie nudavit, et perenni se commaculavit infamia.

De Diana quae et Luna. CAP.XII.

DIana quae et Luna Apollinis Delphici soror, et Iovis secundi ex Latona silia temporibus Aegyptiacae seruitutis, hoc est anno ante Christi domini nostri aduentum, nonagesimo sexto post millesimum quingentesimum, apud Delphos virginitate perpetua insi gnis plurimum fuit. Et licet Cicero de natura deorum Dianas multas fuisse dicat, hanc tamen praecipuam et nominatissimam fuisse scribit. Cui omnia decora attribuuntur. Eo quia ob virginitaris amorem, spreto hominum consortio silvas petierit, et venationibus plurimum operam dederit. Quare eam cum arcu et Pharetra veteres depinxere, atque nemotum et montium eam dixere Deam, voluereque ipsam curru uti a ceruis albis tracto. Et propterea virgines plurimae eandem simili modo sequebantur, Unde et Nympharum consortio et obsequio usam fuisse dixerunt. Voluerunt praeterea ipsam viarum praesidium fore, et una cum Luna multis vocavere nominibus. Ipsa nanque fuit femina, quae more sanctimonialium nostri saeculi, libidinis pruritum omnino a se abdicavit. Et ideo stulta gentilium opinio, eam Lunam dixit, eo quia Lunae planetae convenire petpulchre visa sit. Quae suo frigore concupiscentias venereas refrenare habet et nemo ra montesque nocte, suo lustrare lumine, ei ad lunam spectantia, tanquam si ipsa luna esset, Haec Orionem Neptuni filium se vitiare volentem occidit. Et idcirco eidem hostiae sacrae ex humana carne fiebant. habuit enim apud Ephesum templum admirandum, magna frequentia et religione frequentatum, Haec quoque a parturientibus plurimum invocabatur, eoque primum ut nata fuit, parturienti matti Apollinem fratrem suum, obstetricis officium exercuisse Seruius scribat.


page 33, image: s065

De Niobe illustri Thebanorum regina. CAP.XIII.

NIobe illustris femina Tantali Phrygiorum regis filia et Amphionis Thebanorum clarissimi regis coniunx, temporibus Orhoniel Hebraeorum indicis, et ante domini nostri IESV CHRISTI aduentum, anno decimo nono supra millesimum quadringentesimum, inter egregias sui temporis feminas notissima enasit. haec Pelopis regis soror fuit. Quae tam Iovis prole quam quia praecipua valeret fancundia, cum esset fecundissima mulier, septem viro suo peperit filios et totidem filias. Quod quidem munus, cum sapienti profuisse debuisset, superbienti exitium fuit: Nam tam splendore conspicuae prolis, quam maiorum suorum fulgore elata, etiam numinibus obloqui ausa est. Erant equidem iussu Manthus Thyresiae vatis filiae, soliciti dierum una Thebani cura sacrum Latonae matris Apollinis, et Dianae veteri superstirione veneram dis numinibus, cum quasi agitata furiis circunsepta natorum acie, et regiis insignita notis, prosilivit in medium Niobe clamans, et dicens: quaenam esset Thebanorum dementia, Latonae sacra disponere, et exteram feminam duos tantum ex adulterio enixam filios, sibi eorum reginae, rege Tantalo natae, et quae quatuordecim eis videntibus illis, ex coniuge peperisse gnatos, sibique tanquam digniori caeremonias illas deberi. Tandem paruo temporis spatio factum est, ut ea vidente, eius nati omnes pulchra inventute florentes infra breve spatium letali peste absumerentur. Et Amphion, quia ex patre quatuordecim filiorum repente orbus factus esset, et dolore im pellente, manu propria gladio sese transsodit. Existimantibus Thebanis haec ira superum ulciscentium, numinis iniuriam contigisse. Niobe autem tot funeribus superstes, vidua maestaque, in tam grandem atque obstinatam taciturnitatem devenit, ut potius im mobile saxum videretur, quam femina, quam ob causam a poetis postea fictum est, eam apud Sypilum, ubi sepulti fuerant filii, in lapideam statuam fuisse conversam. Durum quippe est, ac valde odiosum, superbos homines non solum tolerare, sed etiam aspicere, mulieres vero, fastidiosum et quasi importabile, cum illos feruentis animi atque elati, ut plurimum natura protulerit. has vero mitis ingenii et remissae virtutis, lautitiis potius quam imperiis aptas produxit. Quam ob rem mirabile minus, si in elatas dei proclivior sit ira, et iudicium saevum, quoties eas suae debilitatis contingat excedere ter minos. ut insipiens haec Niobe fecit, fortunae delussa fallacia, et ignara, quoniam amplae prolis parentem fore, non virtute parientis, sed naturae opus est. Satis igitur illi, immo dabitum erat: deo ex concessis egisse gratias, quam sibi divinos qualescumque quaesisse honores, tanquam sui fuisset operis, tam numerosam prolem atque conspicuam peperisse. Quae dum superbe potius quam prudenter operata est: egit, ut infortunium viva ferret, et post multa tempora, suum nomen posteritati fieret exosum.

De Arachne ingeniosa muliere. CAP.XIII.

ARachne Asiatica femina, cuiusdam Idmonii Colchonii plebei lanarum tinctotis filia, temporibus praedictae Niobes, nonnullis meritis clarissima fuit, Cuius inter cetera lanificium suum fuisse inventum plurimi tradunt. Eamque primam rhetia exogitasse, sed quae, aut aucupatoria, seu piscatoria fuerint, incertum est. Cum autem eius filius nomine Closter fusos lanificio aptos reperisset, arbitram tur quidam hanc texturae artis principatum suo tempore tenuisse, tanquam certa hanc grandis ingenii ut digitis filisque et spatula, et aliis tali exercitio opportunis id egisse, quod pictor peregisset peniculo, Non equidem in muliere spernendum exercitium, Sane, dum non solum Ipheis quae habitans, textrinam habebat, sed ubique fama se celebrem audiret, adeo elata est, ut ausa sit aduersus Mineruam, seu Palladem, huius artis inventricem certamen inire, et cum se superari aequo animo ferre non posset, accepto


image: s066

laqueo, vitam finivit, Ex quo, locus fingendi, poetis datus est. nam cum nomine exercitioque aranea vermis cum Arachne conveniat, et filo pendeat, ut ipsa laqueo pe pendit, Arachne deorum miseratione, in araneam vermem conversam dixere, et assidua cura pristino vacare seruitio, alii vero dixerunt, quia esto laqueum induerit moritura non tamen mortuam, adiutorio interveniente seruorum, sed artificio posito, do lore vacasse.

De Delbora prophetide Hebraea. CAP.XV.

DElbora prophetis, femina natione Hebraea ex tribu Effraim, cu iusdam viri tribus suae nomine Lapidoth uxor, populique Israel iudex et princeps, anno ante aduentum domini nostri IESV CHRI STI vigesimo supra millesimum et trecentesimum, Suscepto itaque populi sui principatu, tantum sanctimonia bellisque valuit, ut multis populi sui imperium honoribus ampliaverit, ipsumque populum suum, a finitimis Channanaeis variis ac plurimis vexationibus op preisum, ingenti virtute liberaverit, atque eum in libertatem perquam maximam per viginti annos vendicaverit. Nam Aioth Hebraeorum iudice, optimo plane viro vita functo, cum populus Ifrael ab institutis et praeceptis domini plurimum deflexisset, et Apidis vitulum, atque alia gentium portenta adorasset, divinam misericordiam et benignitatem infensissime offendit. Quorum quidem ingratitudine dominus permotus, illos insectando in manus Iabim Chananaeorum regis affligendos tradidit, qui in Aseroth civita te regnabat. Qui habebat armatorum. 300. milia, equitum. 10. milia, et curruum tria milia possidebat. In ipsa sua militia Sysara dux erat, apud regem honore primus. Qui venies ad Ifraelitas, vehementer per. 20. annos afflixit, ita ut tributa eis imponeret. Qui dum crudelem in modum opprimerentur agnoscentes has calamitates sibi pro legum contemptu evenisse, hanc prophetidem Delboram rogaverunt, ut deum pro eis deprecaretur. quatenus misericordiam haberet eorum, et ne despiceret eos a Chananaeis oppressos. Quae populi sui pietate permota, dominum deum patrum suoru` orationibus et obsecratiombus exorare non destitit. Cuius orationibus inclinatus dominus, eorum saluti annuit, et confestim Barach de tribu Neptalim ducem elegit, virum utique robustillimum. Quem cum ad se evocasset, madavit ut exercitum. 10. miliu` pugnatorum tribuum Neptalim et Zabulon sibi deligeret, et ad hostes procederet intrepidus, quoniam victoriam reportaret. Cumque Barach non satis sibi confidens, dixislet: non se exercitum fore ducturum, nisi et illa quoque una procederet. Illa, ut erat femina invicti et excelsi animi, maxima fide praemunita: irata, dixit. Tu quidem mulieri dignitatem quam cedis, deus tibi contulit, ego non refutabo. Et congregantes praedicti exercitus numerum, castra metati sunt apud montem Thabor, Quibus Sysara exercitus dux obuiam venit, et non procul ab eis castra fixit, At Delbora cum Barach fide perquam maxima praemunita, con tra eos viriliter in certamen accessit. Congressuque facto, universum inimicorum exercitum fusum, ad internetionem usque fugavit. Sysara vero exiliens de curru, cum videret fugam exercitus sui, et ipse fugiens venit ad quandam mulierem Cinei nomine Iahel, quae ro gantem ut se celatet, suscepit: et petenti dedit lactis potum, rat enim fatigatus. et cum nimium bibisiet, statim in gravissimum somnum est conversus, Illa vero illico dormiem ti ferreum clavum per tempora immisit, et eum malleo percussum, ad terram usque defixit, et hominibus Delborae post paululum venientibus, eum ostendit terra defixum. Hacque victoria Delbora elata etiam exercitum super Assur movens, et obuiam venientem interemit Iabim, et cadente rege, civitatem cepit, et ad fundamenta usquevniversam ever tit. Ac sie triumphus perquam maximus Hebraeis per feminam accessit. Ipsa autem ne cantum bonum victoriae sibi, sed deo omnipotenti ascriberetur pro tam splendida victoria cum esset etiam mulier eruditissima, hymnum domino una cum Barach decantavit fuavissimum, ut habetur libro Iudicum cap. quinto. Barach autem post haec princeps Hebraeorum fuit per. 40. annos.


page 34, image: s067

De Erithraea Sibylla una ex decem. CAP.XVI.

ERithaea seu Eryphilla Sibylla, ex decem Sibyllis secunda, tempo ribus praedictae Delborae iudicis, plurimum apud Erithraeam insulam insignis et honorata fuit. haec quippe cum etiam femina admondum timorata, rerumque divinarum magnae devotionis ac ma ximi ingenii maxime illustrata, necnon et magni meriti apud deum omnipotentem, meruit divino munere tanta claritate futura describere, Ut evangelium potius quam vaticinium diceres. Nam de CHRI STI incarnatione, passioneque, ac resurrectione, necnon et de beata virgine MARIA, atque de Iudaeorum regno plurima apertissime praedixit, Deinde percunctantibus Graecis de expeditione Ilii, tanta claritate suos labores et Ilii excidium pulchro descripfit carmine, ut nil post factum, quam ante clarius nosceretur, Alii sque carminibus varios casus imperii Romani complexa fuit. atque alia futura prope innumerabilia arcana, di vina mente ita aperte conspexit, ut eam historiam dictasse, non venturos actus diceres. Quibus meritis, et dilectissimam deo fuisse arbitrandum est, et prae ceteris gentilium feminis venetandam. Floruit quoque perpetua virginitate, quia profecto creden dum omnino est. Cum in contagioso pectore tanta futuorum lux, nullatenus deflu xisse potuisset. Quibus illustrata virtutibus, tandem beato fine quievit.

De Medea Colchorum regina. CAP.XVII.

MEdeae Colchorum reginae, quae fuit temporibus praedictae Sibyllae, vitam, non inter claras mulieres utique computandam, pro cau tela tamen multarum mulierum, quae nesciunt suos a noxiisaspectibus cohibere oculos, putavi scribendam. Quia ex eorum impn dentia, saepe plurima proveniunt mala, ut ex documento huius perpulchre elicere possumus. Fuit itaque haec Medea saevissimum veteris perfidiae documentum. Habuit enim Oetam clarissimum Colchorum regem patrem, Matrem vero Persam ipsius regis coniugem. Fuit formosa sttis, sed malefica in omni genere maleficii. Quae a quocumque magistro instructa fue rit, ita plena evasit erudita, ut nemo melius. Adeo enim herbarum vires familiares habuit, earumque virtutes plene novit, ut cantatis quibusdam carminibus, turbare coe lum, ventos ex antris elicere, tempestates movere, flumina sistere, venena omnia conficere, pro libito posset, atque elaboratos ignes ad quodcumque incendium componere, et omnia huiusinodi sciret. nec illi, quod longe peius, ab artibus fuit dissonus animus. nam deficientibus eis ceteris, ferro uti arbitrabatur levissimum. haec Iasonem Thessalum, eo saeculo conspicuum virtute iuvenem, a Pelia patruo, suae probitati insidianti, sub praetextu gloriosissimae expeditionis missum in Colchos, ad aureum surripiendum vellus, eiusdem capta praestantia, dilexit ardenter, egitque ad eius promerendam gratiam, ut orta inter incolas seditione, patri suscitaretur bellum, et consequendi votum Iasoni spatium praestaretur. Quis hoc sensatus homo etiam arbitraretur, quia ex uno oculorum intuitu opulentissimi regis exterminium sequeretur? Eo igitur patrato scelere, cum dilecti iuvenis meruisset amplexus, cum eodem secum patriam, substantiamque omnem trahens, clam fugam arripuit. Nec tam grandi facinore contenta, in peius trucem animum convertit. Arbitrata quidem Oetam secuturum profugos, ad eum sistendum, in Thomitana Phasidis insula, per quam secuturo transitus futurus erat, Egyaleum puerum fra trem suum quem in hoch fugae comitem fecum traxerat, obtruncari, et eius membra passim, per arua dispergi inssit, ut dum sparsa miserabilis colligeret genitor, et ea lacrimans tumulo daret, et fugientibus, etiam fugae spatium commodaret. nec fesellit opinio, sicenim factum est. Tandem cum post errores plurimos in Thessaliam cum Iasone


image: s068

devenisset suo, Esonemque socerum, tam ex reditu nati quam parta victoria, praedaque et il lustri coniugio tanta replesset laetitia, ut revocatus in floridam videreutur aetatem, Ia soni paratura regnum, arte sua Zizaniam inter natas et Peliam sevit easque in patrem misere armavit. Ceterum labentibus annis, exosa iasoni facta, et ab eodem loco eius, Creusa filia Creontis Corinthiorum regis assumpra, Impatiens fremensque, cum multa in Iasonem excogitasset, eo prorupit, ut ingenio suo Creusam Creontisque regiam omnem absumeret igne volatili. Et spectante Iasone, quos ex eo susceperat filiostru cidaret et Athenas aufugeret. Ubi Aegeo nupta regi, cum Medum a se denominatum suscepisset filium ex eo, et frustra Theleum redeuntem veneo tentasset occidere, tertio fugam arripuit. et cum Iasonis in gratiam redisset, una cum eo, omni Thessalia ab Aegialeo Peliae filio pulsi repedavit patriam in Colchos: Senemque atque exulem pa trem regno restituit. Quid tandem egerit, quove sub caelo, seu mortis genere diem clauserit, non invenitur. Huius igitur Medeae pessimae mulieris gesta volui sub con pendio hic apponere, Ut reliquae mulieres discant suos cohibere acri sub freno ne lasciviant oculos, quia si eos clausisset haec tristis Medea, et non in Iasonem impudenter erexisset, Diutius patris potentia stetisset, similiter et vita fratris, ac suum virginitatis decus perseverasset infractum, Quae omnia ipsorum impudentia simul periere.

De Orithia amazonum regina. CAP.XVIII.

ORithia Marpesiae reginae fuit filia, et ipsa praedictarum trium feminarum tempestatibus matri in Amazonum regno feliciter suc cessit, Mulier sane inter cetera virginitate perpetua insignis ac plurimum commendanda. Quae tantum bellis valuit, ut regnum avitum magnopere auxerit, et adeo militaris disciplinae suae laudes extulit, ut arbitraretur Euristeus Mycenarum rex duro posse bello eius balteum obtineri, Et ob id aiunt debitori Herculi, tanquam maximum iniunctum ut illud offerret eidem. Eximia quippe mulieri gloria est, sibi ad splendidam ac morum gloriam et virtutem, obiectum Herculem cuncta superantem. Qui cum in expeditionem intrasset et novem longis navibus Amazonum occupasset litus absente Orithia, in tumultuantes Amazonas ob paucitatem et incuriam de se facile victoriam praebuere, captaeque menalippa et Hippolita sorores, Antiope dato reginae balteo Menalippae restituta est, verum cum asportasse Hippolitem Theseum expeditionis socium Orithia audisset in Graeciam omnem, convocatis auxiliis, bellum movere ausa est, Sed ob dissensionem, ab auxiliis derelicta, ab Athe niensibus superata in regnum rediit, nec quid ulterins egerit invenitur.

De Argia Graeca muliere. CAP.XVIII.

ARiga mulier Graeca fuit, et ex Argivorum regibus stirpe progeni ta, Adrasti egis filia, temporibus Abimelech Hebraeorum iudicis, cum esset nupta Polinici Thebarum regi exuli, perpulchrum atque integerrimum coniugalis amoris perenne exemplum universis re liquit. haec itaque cum viro exuli Thesandrum peperisset filium, adnertens maritum curis agitari, facta anxietatum particeps, Adrastum patrem iam senem, non solum exoravit lacrimis precibusque verum et armavit in Etheoclem praeter pactionum leges, cum fratre Thebanum regnum occupantem. Et ne fatale responsum detrimentum susciperet, Euridici Amphiarai vatis coniugi, praeter naturam femineam liberalis effecta, pretiosum illud matronis infastum ultro contulit. Ex quo latitans patefactus Amphiaraus in Thebas ivit, sed infelici fortuna. na praeter multam certaminum stragem, ceteris interfectis ducibus, et


page 35, image: s069

Andrasto auxiliis nudato atque semifugato, cum inter cetera sordidi vulgi caesique cadave ra, Polinicis sui mariti corpus insepultum iacere anxia uxor audisset, Co`festim regio decore abiecto, et thalami mollitie, ac debilitate feminei sexus seposita, paucis comi tata, accessit in castra. nec eam terrere potuerunt in sidiantium itinera, non impii ho mines, non ferae, non aves occisorum hominum sequentes corpora, nec quod terribilius est, Creontis regis edictum, quo cavebatur poena capitali, ne quisquam ullum occisorum sepelire praesumeret corpus: Quin ardenti plenoque animo, nocte media certaminis campum intrans, caesorum atque foetenti odore redolentia corpora nunc hoc, nunc illud devolueret, ut paruae facis auxilio, ora tabentia dilectislimi viri agnosccret. Nec ante destitit, quam quod quaereret inveniret. O nimium semesa iam facies armorum rubigine et et squalore oppleta puluereo et marcido iam cruore respersa, nulli iam certe cogno scenda amantissimae coniugi occultari non potuit. Nec infecti vultus sordes potuerunt amovere uxoris oscula, non voces, non lacrimas, non ingens regis praeceptum. Nam cum saepe vitalem per oris oscula exquisislet, lavisset foetidos artus, et saepe cum vocibus in suos amplexus revocasset mortuum, flammis iam flagrantibus, ne quid pii officii praetermissum reliqueret, eum ignibus tradidit comburendum, consumptumque ipsamet urna condidit. Nec ob amorem sui viri expavit severi regis gladium aut cathenas subire. Flevere persaepe plurimae mulieres virorum aegritudines, carceres, paupertatem, et multa alia infortunia, tamen spe mitioris fortunae stante. Quod ersi videatur laudabile, extremum tamen dilectionis indicium dici non potest. ut Argivae obsequia pientissima dici potuere. haec quippe intrepida hostiles petiit agros, dum flere in patria posset, foetidum contrectavit corpus quod iniunxisse poterat aliis feminis, regium etiam impendit honorem, cum clam infodisse qualitate temporis in specta, satis erat. Ululatusemisit femineos, ubi poterat pertransire tacita. nec quid speraret habebat ex occiso marito, cum quid timeret adesset ab hoste. Sic verus amor, sic fides integra, sic coniugii sanctitas et illibata castitas suasisse potuere. Quo merito, laudanda, colenda, et splendido extollenda praeconio venit haec Argia.

De Manto tyresiae filia. CAP.XX.

MAnto tyresiae maximi Thebanorum vatis filia, temporibus Thola iudicis Hebraeorum et ante Christi domini nolltri aduentum, trigesimo septimo, supra milesimum et ducentesimum: plurimis virtutibus insignis et clara plurimum fuit. haec itaque sub magisterio et doctrina patris tam prompti atque capacis fuit ingenii, ut Pyromantiam len nigromantiam vetustissimum Zoroastis regis inventum adeo egregie disceret, ut tempore suo nemo melius flamarum motus, calores, et murmura, quebus, nescio quo diabolico opere, fututorum dicunt demonstrationes inesse, co gnosceret. praeterea fibras pecudu` et aliaru` quaruncumque pecudu` exta perspicaci cognovit intuitu, traxitque saepissime (ut creditum est) suis artibus spiritus immudos et inferorum manes coegit in voces, et responsa dare quaerentibus compulit. Sane cum bello cecidissent Argivi, reges qui thebas obsederant, occupassentque imperialem urbem, haec novum regem metuens in Asiam perrexit, ibique Clarii Apollinis fanum poitea celeberrimum divinatione instituit, et Mopsum inclitum diumatorem peperit, licet ex quo conceperit nesciatur. Alii tamen aliter sentientes, dicunt eam post Thebanum bellum, cum quibusdam suis complicibus diu errasse, Et tandem in Italia deve nisse, Ibique cuidam Tyberino iunctam, concepisse et peperisse filium quem Cytheonum dixere, a qnibusdam etiam Bianorem vocitatum. Et inde cum prole in Cilalpina Galliam transisse, Ubi cum palustria loca Benaco lacui contermina comperisset, fur natura immitis sima seu ut suis incantationibus vacare liberius osset, seu vitae residuum securius ducere, in palude in supereminente aquis solo sedem posuisse. Et demum mortuam ibidem


image: s070

sepultam fuisse. Circa cuius tumulu` (aiunt) Cytheonum civitatem grandem suis condidisse, et eam de matris nomine Mantuam appellasse. quidam tamen aliter affir mant, eam videlicet usque ad mortem virginitatem illibatam seruasse. Sed per se urbem Mam tuam condidisse, et ex suo nomine ipsam vocitasse.

De Medusa quae Gorgonis cognomentum habuit. CAP.XXI.

MEdusa femina, quae gorgonis cognomentum sortita fuit, usque ad tempora Thola iudicis Hebraeorum, qui fuit ante Christi dominino stri aduentu`, anno. s. quinto decimo supra millesimum et centesimum, felicissime pervenit. haec itaque Phorci ditissimi regis filia, et prae ceteris quatuor sororibus suis haeres fuit, ipse enim Phorcus rex et pater huius gorgonis de quo in tertio libro Chronicarum no strarum meminimus quatuor filias habuit eximiae pulchritudinis, Eurialem, videlicet et Stenionem, Syllanam ac Medusam hanc, quae ita similes sibi erant, ut vix una dignosceretur ab altera. quibus etiam unum fuit regnu`, unde finguntur fuisse monoculae. i. eiusdem vultus et pulchritudinis cu` omni pulchritudine. Huius igitur opulentissimum regnum in atlantico mari extitit. et ea ceteris sororibus praelata fuit, Quae tam admirandae fuit pulchritudinis, ut non solum ceteras sui temporis mu lieresexcederet, sed quasi quoddam mirabile praeter naturam, quam plurimos ad se videm dam pertraheret homines. Praeterea eam nonnulli agricolationis fuisse peritissimam asserunt eamque inde gorgonis consecutam cognomen. Cuius opere mira cum sagacitate, non solum patrias seruavit divitias, sed et in immensum auxit adeo, ut qui eam noverunt, crediderunt ipsam quoscumque reges anteisse thesauris. Et sic tam pulchritudine eximia, quam etiam opulentia et sagacitate in amplissimam famam apud multas nationes evasit. Verum inter alios celebri rumore ad Agrivos perlata est. Inter quos Perseus florentissimus Achivae iuventutis, audito talium relatu, in desiderium incidit, et videndi speciosissimam feminam et occupandi thesauros, et sic navi conscen sa, cui Pegasus equus erat insigne, in occasum mirabili celeritate devectus est. Ibique prudentia usus et armis, reginam occupavit, et aurum, et omnia sua auferens, onustus optima praeda, ad suos cum gaudio remeavit. Ex his, locum sibi poetica adinvenit fictio, qua legimus Medusam gorgonem assuetam saxeos facere quos inspiceret, eiusque crines in angues versos ira Mineruae, eo quia templum eius, neptuni concubitu vitiasset, peperissetque Pegasum et Perseum equo insidentem alato, eius in re gnum enolasse, et Palantei egidis usu superasse. Varro dicit Phorcum huius Medusae patrem regem fuisse Sardiniae et corsicae insularum. qui cum Atlante rege navali praelio decertasset, victus, et in marisubmersus, marinus deus Graeca loquacitate vocatus est. quod Vergiliusin quinto Aene, tetigit dicens, Tritoesque citi, Phorcique exercitus omnis.

De Nicostrata Ionii Arcadum regis filia. CAP.XXII.

NIcostrata, cui postea apud nostros Carmentis nomen fuit, tempore Iair Hebraeorum indicis, qui fuit ante CHRISTI domini nostri aduentum, anno duodecimo, supra millesimum ducentesimum, apud Italos nostros vaticinateix clarisiima effulsit. haec quippe Ionii Arcadum regis filia, non solum regni fulgore insignis fuit sed et literarum graecarum doctissima, adeo versatilis eximiique inge nii fuit, ut ad vaticinium usque florentisiime pervenerit, et vates notissima vocaretut. Quae cum quaerentibus, et a se ipsa nonnunquam futura multa carmine expromeret, a latinis postea Carmenta est nuncupata. Quae Euandrum Arcadu` po stea regem gennit filium, quem fabulae seu quia eloquens atque facundus seu quia astutus homo fuerit, ex mercurio fuisse conceptum volunt. Qui, ut quidam dicunt, cum casu eum qui verus pater erat occidisset, e regno avito pulsus, suadente Nicostrata matre, et


page 36, image: s071

magna vaticinio promittente si has peteret quas ostenderet sedes facta peregrinationis socia. Conscensis itaque navibus cum parte populorum, vento prospero, ex Peloponeso ad Tyberis hostia devenit, et no` procul ab eodem loco, matre duce in Palatino monte quem a Palante filio nominavit, cum suis consedit. Et ibidem palantaeum oppidum condidit. Porro Carmenta cu` indigenas gentes comperisser fere syluestres, Esto iandudum Saturni munere didicissent segetes serere, eosque nullo literarum usui, seu modico et hoc Graeco modo assuetos. eisdem cum esset ingenii versatilis et prope di vini mulier, novos literarum characteres adinvenit, eosque et earum coniunctiones atque sonos edocuit. Quae ab initio sedecim fuere. Syluius deinde quidam ludorum magister K postmodum superadiecit. Q autem superuacua habetur. H vero, non est litera, sed aspirationis nota. X temporibus divi patris nostri augustini perhibetur inventa. Tunc quoque, Y et Z, a Graecis latini mutuati sunt. Atque ita his supradicits characteribus usque in hodiernum omnes utimur. Cuius mulieris vaticinium et ingenium admirati omnes latii rudes, ipsam non feminam sed deam e caelo lapsamar bitrati sunt. Quam ob rem cum viventem divinis celebrassent honoribus, etiam post mortem eidem apud Capitolium ubi primum consederat, sacellum suo nomini con didere, et ad eius perpetuandam memoriam etiam loca adiacentia a suo nomine Carmen talia vocavere. Huic itaque divinae prope mulieri, non solum Italia nostra, sed et Europa universa pro tanto beneficio tantoque insigni munere plurimum debere existi mo. quam ob rem ne a quoquam ingratitudine merito redargui unquam possimus, ut illud pro viribus in aeternam memoriam efferamus, piissimum est. Creditur quoque illam no bis grammatice facultatis dedisse prima semina, quae in ampliorem segetem maiores nostri successu temporum traxere, quibus adeo propitius fuit deus, ut Hebraicis Graecisque literis parte maxima gloriae dempta, omnis quasi Europa amplo terrarum tractu nostris utatur. Quibus delinita facultatum omnium infinita splendent volumina hominum gesta, deique magnalia perpetua seruantur memoria, ut quae vidisse nequivimus ipsi eis opitulantibus cognoscamus.

De Penthesilea virgine Amazonum regina. CAP.XXIII.

PEnthesilea virgo Amazonum regina, temporibus Iepthe Hebraeorum iudicis. qui imperabat Hebraeis anno mundi. 4007. hoc est ante aduentum domini nostri Iesu Christi nonagesimo secundo supra millesimum et centesimum annum. Orithiae reginae in Amazonum regno successit. Hanc ferunt sprevisse omnem decorem femineum, et superata omni muliebri mollicie, arma induere maiorum suarum aggressam et auream comam galea tegere, ac latus munire pharetra, et militari non muliebri ritu currus et equos ascendere, seque prae ceteris reginis mirabilem exhibere, et viribus et disciplina tali ausa est. Cui nec ingenium validum defuisse constat, Cum legatur securis usum usque in tempus suum penitus incognitum, ab ea fuisse compertum. Haec igitur audita Hectoris Troiani virtute, etiam invisum atdenter amavit, et cupidine inclitae prolis in successionem regniex eo suscipiendae, in tam gran dem opportunitatem, cum maxima suorum copia, in auxilium aduersus Graecos, facile provocata descendit. nec eam clara Graeorum principum perterruit fama, quin Hectori armiatque virtute cupiens, quam formositate placere, saepissime certamina frequentium ar matorum intraret, et nonnunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperite, Et persaepe arcu versas in fugam turmas pellere, et tot tamque grandia viriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Hectorem in sui admirationem deduceret. Tandem dum in confertissimos hostes haec virago praeliaretur sola, seque ultra solitum tanto amasio di gna responderet, multis iam ex suis caesis letali vulnere suscepto, miseranda medios inter Graecos a se stratos occubuit. Alii tamen volunt eam Hectore iam mortuo applicuisse


image: s072

Troiam, et ibidem acri pugna caesam. Essent qui possent mulieres quantuncumque armatae mirari, in viros unquam incurrere ausa, quoniam usus in naturam vertatur alteram, quo haec, et huiusmodi longe magis in armis homines factae sunt, quam sint, quos sexu masculos natura fecit, et otiositas et voluptas vertit in feminas, seu lepores galeatos.

De Helena tyndari regis filia. CAP.XXIII.

HElena Tyndari Oebaliae regis et Laedae formosissimae mulieris filia, quae ex sua admiranda et incredibili pulchritudine credita est solis filia, et Menelai Lacedaemonum regis coniunx, temporibus praedictae Pentesileae reginae propter diuturnum bellum ex ea confectum toto orbi notissima effulsit. haec itaque tanta pulchritudine insignita fuit, ut ceteris omnibus mulieribus merito praeponi debeat. Fa tigavit etenim plurimum divinum illum divini ingenii virum Home rum poetam, ante quam posset illam secundum praecepta, satis convenienter carmine describere. Praeterea pictores et sculptores multiplices omnes egregii, eundem sumpsere la borem, ut tam eximii decoris, saltem effigiem, si possent, posteritati relinquerent. Ab hac tam spectanda pulchritudine, in Laconas Theseus ab Athenis ante alios evocatus, virginem aetate tenellam, in palaestra ex more ludentem, rapuit. Etsi praeter oscula pauca eidem quicquam auferre nequiverit, tamen aliqualem labefactatae virginitatis iniecit notam. Quae a fratribus ab Electra Thesei matre, sen ut alii volunt, a Proteo Aegyptio rege, Theseo absente repetentibus, testituta est, Et tandem matura viro, Menelao Lacedaemonum regi matrimonio coniuncta est. Cui Hermionen filiam peperit unicam, post haec fluentibus annis, cum Ilion redisset Paris, qui ob somnium praegnantis matris, in Ida fuerat expositus et in lucta Hectorem fratrem superasset, non cognitus: mortem, crepundiis ostensis, et a matre cognitis, evitasse, memor sponsionis speciosissimae coniugis, sibi a Venere oblatae apud Idam suam, fabrefactis ex Ida navibus, regio comitatu sociatus tranffretavit in Graeciam, ubi a Menelao humanissime fuit hospitio susceptus, Ibique cum vidisset Helenam caelesti decore conspicuam, atque in regio cultu lascivientem, seque intueri cupientem, illico captus, et ex moribus sumpta spe, captato tempore, scintillantibus feruore oculis furtim in pudico pectore, ignem suae dilectionis ingessit. Coeptisque fortuna favit. Nam exigente opportunitate, eo relicto, Cretam Menelaus perrexit. Quam ob rem Paris Helenam ita volentem, statim repuit, et suae classi paratae, cum maxima thesaurorum Menelai parte imposuit. et sic cum ea gaudens (post multa pericula) in Troiam devenit, Ubi et magno cum honore a Priamo rege suscepta est. hac huius mulieris illecebra universa Graecia commota est. Et cum Graeci omnes principes, Paridis potius iniuriam ponderarent, quam Haelene lasci viam (ea frustra saepius repetita) in Troiae excidium coniurarunt. collectisque unanimiter viribus, cum mille et eo amplius navibus armatorum onustis, litus Phrygium occupavere, et Ilion civitatem obsederunt, frustra obsistentibus Troianis. Helena autem quanti foret sua formositas, ipsamet ex muris obsessae civitatis perspicue vidisse potuit. Cernens litus omne hostibus completum, et igne ferroque omnia desolari, populos certamina inire, ac per mutua vulnera, in mortem ruere, et tam Troiano quam Graecanico san guine omnia foedari. Quae quidem tam pertinaci proposito, repetita fuit atque deten ta, ut dum non redderetur, per decennium, caede multorum nobilium cruenta perseuerave rit obsidio. qua stante, Hectore iam mortuo et Achille atque a Pyrrho acerrimo iuvene Paride trucidato, Helena quasi paruum sibi foret semel peccasse, in secundas iniit nupti as, Nupsitque Deiphobo iuniori. Tandem Troia a Graecis eversa, Helenam Graeci Menelao restituere, Qui gaudens navim cum illa conscendit, patriam. s. repetiturus, sed tempestatibus acti, in Aegyptum, ad Polybum regem devenerunt. Indeque discedentes, atque octo annis errantes (ut Eusebius refert) in patriam tandem redierunt. Quid autem post reditum


page 37, image: s073

suum domi egerit, aut quantum vixerit, seu quo tempore obierit: non habemus. Iso crates vero Graecus historicus de Helena plurima referens, dixit illam iam senio con fectam, et faciem in rugas contractam / per specula inspicientem, viros illos fortes, longo risu ridere consvenisse: qui pro tam caduca tanquam fallaci re, tanto ardore et pertina cia depugnassent. Non enim ob aliud ab Homero pugnare Graecos scriptum est, quam restituta Helena se recessuros promittebant. Illam tamen Ouidius noster flevisse non ri sisse refert cum ait. Flet quoque ut in speculo rugas conspexit aniles Tyndaris, et secum cur sit bis rapta, requirit. Et ideo quia non sponte sua rapta fuit, a viro suscipi promeruit.

De Hecuba uxore Priami Troianorum regis. CAP.XXV.

HEcubam clarissimam Troianorum reginam eximii splendoris fulgentem iisdem temporibus miseriarum certissimum documentum omnibus fuisse constat. haec quippe Cypsei Graecorum regis filia fuit, quam virginem pater in coniugium illustri Priamo Tro ianorum regi dedit, ex quo cum fecunda admodum foret, decem et novem utriusque sexus genuit filios, Inter quos iubar illud eximium Phrygiae probitatis, Hector fuit. Cuius tantus extitit mi litiae fulgor: ut non se tantum aeterna fama splendidum faceret, quinimmo et parentes, patriamque perenni nobilitaverit gloria, verum non tantum felicis regni decore ac multiplicis prolis serenitate fulgida facta fuit, quin urgente aduersa fortuna, orbi toto longe cognita deveniret. Hectorem nempe sibi dilectissimum et Troilum adolescentem, et iam maiora viribusaudentem immani Achille caesos, ea caede regni solidam spem fere eversam maestissime flevit. Sic et a Pyrrho Paridem trucidatum, inde auribus naribusque Deiphobum obtruncatum atque turpiter occisum, Ilion igne cre mari, Polytem patris in gremio confodi, Priamum ipsum senem secus domesticas aras exenterari, Cassandram filiam, Andromachen nurum, seque captivam ab hostibus trahi, Polixenam ante Achillis tumulum obtruncari, Astyanacten nepotem e latebris ereptum, saxo illidi miseranda conspexit. Et postremo in litore Thracio tumulatum adoscentulum Polydorum Polymnestoris fraude occisum comperit atque fle vit. Quibus tot, tamque immanibus oppressam doloribus, in rabiem versam, per agros Thracios, velut canis discerpendo se ululasse dicunt, et sic mortuam in tumulo Hellespontiaci litoris, cui nomen a se Cynosenia dedit, sepultam.

De Polixena praedictae Hecubae reginae filia. CAP.XXVI.

POlixena ipsius Hecubae reginae filia fuit, tam floridae pulchritudinis, atque elegantiae virgo: ut pectori Achillis Peliadis, flammas immittere potuerit cupidinis, eumque matris Hecubae fraude in suam necem, nocte solum in templum deducere. O quam minus debito, lapsis Troianis rebus ac viribus et Ilio deiecto, a Neoptolomo in piaculum manium patris, et ad eius tumulum deducta est. Ibique delicata adolescentula videns acrem iuvenem gladium exemisse, flem tibus circunstantibus omnibus, adeo constanti pectore, et intrepido vultu iugulu` prae buit, ut non minus admiratio fortitudinis eius, quam pietas pereuntis, moveret animos. Magnum quippe et memoratu dignum nequivisse tenera aetas, sexusque femineus, mol lities regia, mutata fortuna, grandem opprimere virginis animum. Et potissimum sub victoris et hostis gladio nonnunquam praestantissimorum virorum pectora persaepe deficiunt.

De Cassandra praedictae Polixenae sorore. CAP.XXVII.


image: s074

CAssandra Troiana, praedictae Polixenae ex uno patre rege soror, virgo et ipsa admodum formosa fuit. quae capta Troia in sortem Agamennonis captiva devenit, quam secum Mycenas perduxit, Ubi innocentissima puella a dolosa Clytemnestra ipsius Agamennonis uxore interempta fuit, Hanc (ut Homerus scribit) cum Apollo plurimum amaret, et eius concubitum summopere expeteret, ipsa hoc munus ab eo expostulavit, quod illi Apollo se daturum iuramento affirmavit, a quo illa petiit, ut vates fieret insignis, et mox quod po stularat obtinuit: volens postmodum Apollo ab ipsa quod spoponderat, illa negavit. Quam ob rem indignatus Apollo, cum auferre quod dederat nequiret, egit ut nulla unquam eius vaticiniis fides adhiberetur: et sic factum est, ut quod diceret tanquam fatue dictum, a nemine creditum sit. Nam cum ex raptu Helenae futura mala patri et fratribus praediceret, non solum non credebant ei, sed et verberibus duris castigabant eam. Et inter cetera cum Mycenis a Menelao traheretur, eidem praedixit: sibi a Cly temnestra uxore ptaeparatas in sidias atque mortem. Cuius verbis cum nulla daretur fides, ipse Mycenas cum pervenisset, ab ipsa Clytemnestra occisus est, atque ipsa eiusdem Clytemnestrae iussu iugulata.

De Penelope Ulyssis uxore. CAP.XXVIII.

PEnelope Ulyssis strenuissimi viri uxore ex Icaro rege filia, temporibus Troiani belli fuit, cunctis matronis (teste Homero poeta) extitit sanctissimum et aeternum illibati decoris atque intemeratae pudicitiae exemplum, Cuius quidem pudoris vires permultum acriter a fortuna, sed frustra, agitatae sunt. Nam dum esset iuvencu la et virgo et magnae venustatis ac elegantiae adolescentula, pater illam Ulyssi matrimonio copulavit. Cui cum Telemachum filium tan tummodo peperisset, mox Ulysses lacessentibus Troianis, in bellum conceslit, Ubi cum per decennium perseverasset, illa constanti animo, per id tempus, omnem viduitatis iniuriam pertulit, Sed et denique, Ilio deiecto cum ceteri proceres patriam repe tentes, in sinistram fortunam devenissent. Navis Ulyssis incertum cursum adeo tenuit, ut ab omnibus mortuus aestimatussit, Qua credulitate, Anthiclia eius genitrix mise randa, ad leniendum dolorem suum, laqueo vitam finivit, Penolope autem constantissima atque sapientissima, etsi aegre plurimum ferret viri absentiam, longe egregius, sinistram mortis illius suspitionem pertulit, sed post multas lacrimas, et Ulyssem frustra saepissime vocatum, disposuit cum patre et filio puero animo firmissimo castissimam, et perpetuum seruare viduitatem, Verum cum esset praestantissimis motibus, et eleganti forma plurimum in signita, plurimorum nobilium expostulationibus vexata fuit. Eo maxime quia in dies, Ulyssis vitae spes et eiusdem reditus minue retur, verum eo ventum est, ut Penelope ob fastidium procorum rus abiret. Sed procl ipsi, Ulyssis domum occupare coeperunt, ut ita Penelopen ipsam his modis in suum provocarent coniugium. Sed castissima mulier, metuens ne forte sui pectoris sacri violaretur propositum, cum iam cerneret viam negationibus auferri, divino illustrata lumine interius et astutia, infestos saltem, ad tempus fallendos esse est arbitrata. Unde instanter petiit, sibi liceret tandiu expectare virum, donec telam, quam more regalium coeperat, perficere posset, Quod cum egregii competitores facile concessissent, ipsa femineo astu, quicquid in die, solerti studio texens, videbatur operi iungere, clam revocatis filis subtrahebat in nocte. Qua arte cum eos in regia Ulyssis bona assiduis conviviis consumentes, aliquandiu lusisset, nec iam amplius videretur locum fraudi posse praestare, pietate dei factum est, ut ex Pheacum regno navigans, post vigesimum sui discessus annum, solus et incognitus Ulysses domum deveniret. Et suam Penelo pen fidelissimam, ab insidiis et molestiis provocantium liberavit. Quae cum vidisset


page 38, image: s075

maritum, vix eum cognoscere potuit. quo tandem cognito, ipsum cum ingenti gaudio, diu desy deratum suscepit, Et cum eo iucunda usque in mortem devenit. Cuius quidem clarissima atque commendabilis virtus (cum rata certe inveniatur) maximo et aeter no digna est praeconio: eo quia impulsa acri certamine, constantissime perseverat inconcussa, usque in finem.

De Circe maxima maga et incantatrice. CAP.XXIX.

CIrce Solis et Nymphae Persae (ut poetae omnes testantur) filia, his tem poribus quibus et Penelope, Incantationibus et celebri forma famosissima toto orbi habita est. Quam ideo Solis filiam dixere, quia singulari floruerit pulchritudine, ac etiam her barum omnium claruerit cognitione, Quas ob res in maximam evasit meretricem et notissimum scortum. Unde ut liberius turpitudini vacaret, relictis Colchis in Italiam venit, et Etheum Volscorum montem, quem de suo nomine in hodiernum usque diem Circeum dicimus, primum incolere coepit, Et licet multa Poetica de ea referantur: videlicet quod magno praestabat ingenio et quia suis blanditiis et incantationibus homines in eius amore succensos in beluas conver teret, Divus tamen Aug. decimo octavo de Ci. dei, non hoc fabulosum sed verum fuis se utique affirmat, Quia cantatis quibusdam carminibus, aut infectis veneno poculis, in feras diversarum specierum homines convertebat. Inter quos fuere Ulyssis socii, eo Mercurii consilio seruato: Qui cum evaginato gladio mortem ei minaretur, nisi socios in Pristinam formam restitueret, ab eadem quod postulabat obtinuit. Verum cum per annum apud eam permansisset, et Thelegonum ex ea suscepisset filium, ab eadem plenus consilii discessit. Eo tamen sub cortice sensum aliquem latere existimo. Haec itaque (ut praedictum est) haud longe a Caieta Campaniae urbe, in quodam monte seu insula habitavit qui Cyrceus ab ea usque hodie dictus est, Super quem in cacumine postmodum oppidum fabricatum Cyrceum habuit nomen, Sicut testis est virgilius, in vii. Aene. circa quod aiunt incolae, adhuc rugire bestias diversi generis. In quo postmodum templum permagnificum in eius laudem a gentilibus extructum fuisse dicunt, ubi et monstrabantur olim quaedam Mineruae antra et Ulyssis filia. Quo in lo co demum Romani pontifices, Arcem condidere munitissimam. Quae afflictis Romanis rebus, barbarorum quam maxime temporibus, auxilio semper fuit. Suut etiam qui dicant hanc feminam Pici Saturni filii fuisse coniugem, eumque augurandi docuis se scientiam. quando autem, seu quo mortis genere, aut ubi haec defuncta sit Circe, non invenio.

De Camilla volscorum regina. CAP.XXX.

CAmilla Volscorum Regina, ex Methabo rege, et Camilla coniu ge nata, temporibus Sanson hebraeorum iudicis, hoc est ante Christi domini nostri aduentum anno censitesimo, supra millesimum et centesimum. cum esset virgo memoratu dignissima, inter arma ta exercitia ab Arunte quodam ex hostibus, sagitta letaliter percussa, cum maximo suorum damno expiravit. Quae tantae dignitatis et laudis virgo fuit, ut in eius laudes Virgilius longa descriptione, septimum Aeneidos librum terminaverit. huius itaque mater regina cum primum eam peperisset, emortua est: qua mottua, rex Methabus pater, in sui solacium, ex ma terno nomine, una tantum litera dempta Camillam nuncupavit. Cui quidem virgini, ab ipso suo natali semper severa fortuna fuit. Nam paulo post matris obitum Methabusrex pater e regno pulsus, nil aliud secum in nemore abiportavit, praeter hanc paruulam filiam, prae ceteris rebus sibi dilectam. quam cum in nemore detulisset, eam magno labore ferino lacte educavit. Quae cum in validiorem devenisset aetatem coepit


image: s076

corpus suum, tegere tantum pellibus ferarum, inde femineos labores a se omnes abiciens, corpus suum multis laboribus assuefacere coepit: ut pote fundas csrcumagere arcus tendere, ceruos capreasque sy luestres insequi, et alia permulta sustinere. Indeque iuvenum amores deludere, ac potentum procerum conubia omnino respuere: ut virginitatem suam inviolatam (quam Dianae obsequijs deuoverat) posset integram obferuare. Quibus quidem exercitijs virgo assuefacta, in patrium regnum tandem cum gloria revocata: etiam post adeptum regnum, virginitatis propositum inflexo feruavit robore. Demum cum Aeneas e Trois in Italiam pervenisset, et Laviniam sumpsisset uxorem, et ob id bellum inter eum Turnumque Rutilum esset exortum, ipsa Aeneae par tibus favens, eidem cum grandi suorum agmine in auxilium venit: et cum saepius armata irruisset in hostes, et die una pugnans ex eis multos occidisset, et novissime dum Cho rebum quendam Cybeles sacerdotem avidius insequeretur, a quodam ex hostibus sa gitta percussa, defecit. cuius mors, maximum suis damnum intulit. Eam itaque Aeneas cui auxilio venerat, post eius mortem laudare volens, non amplius habens quid dice ret, nisi virginem eam nominare, ait. O decus Italiae virgo. Hinc puellae hodiernae optimum castitatis et pudicitiae exemplum excerpere possunt: videre scilicet virginem sui iuris adultam, et pro libito nunc huc, nunc illuc discurrentem, assiduo labore lascivias et immoderratos appetitus prementem, delitias atque mollitiem fugientem, et constantissimo animo iuvenum verba spernentem: quam cum viderint, et ipsae discant, quid eas in domo, quid uboque deceat. Quia non convenit virginem optare quodli bet, nec etiam agere quod licet.

De Didone regina optima, CAP.XXXI.

DIdo cui Elyssa prius nomen fuerat, Beli Phoenicum regis filia, et Pygmalionis soror, Sichaeique optimi viri coniunx, temporibus Da vid regis, in praecipuum viduitatis evasit exemplum. Hanc itaque puellam forma speciosissimam, post Beli genitoris mortem, Pygmalion praedictus frater, Sichaeo seu Acerbae Herculis sacerdoti viro, utique insigni et ditissimo, in coniugio iunxit. Qui coniugati invicem sanctissime se semper amaverunt. Erat prae ceteris mortalibus cupidissimus Pygmalion auri, sic et ditissimus Sichaeus. quem Pygmalion cupiditate tractus, per fraudem occidit incautum. Quod cum cognovisset Dido, adeo impatienter tulit, ut vix a morte potuerit fe abstinere. Sane cum multum temporis consumpsisset in lacrimis, et frustra saepius dilectissimum sibi vocasset Sichaeum, atque in fratrem diras omnes maledictiones expetisset, in somnis monita, fugam capessere deliberavit: ne forsan, et ipsa aliquando avaritia fratris, traheretur in mortem Et posita mollitie feminea, ac firmato in robur virile animo (ex quo postea Didonis nomen promeruit quod latina lingua virago sonat) sumpta occulte fratris classe, confestim navalibus socijs compleri iussit. Et nocte sumptis thesauris omnibus, quos viri noverat esse, et quoscumque fratri subtrahere potuit, clam navibus imponi fecit. Et excogitata astutia, pluribus involueris harena repletis, sub figmento thesautorum Sichaei invidentibus omnibus easdem oneravit. Et cum iam altum teneret pelagi, mi rantibus ignaris in mari proici, involucra iussit, et lacrimis se mortem quam diu desyderaverat, thesaurorum Sichaei viri submersione, adinvenisse testata est. sed socijs compati, quos non dubitat si ad Pygmalionem irent, diris supplicijs (una secum) ab avarissimo rege excarnificari, Sane si secum fugam arripere vellent, non se illis, et eorum opportunitatibus defuturam asseruit. quod miseri nautae audientes (et si aegre) natale solum, patriosque penates relinquerent, timore tamen saevae mortis exterriti, in consensum exilij venere, et flexis proris, ea duce, in Cyprum insulam ventum est: ubi virgines Veneri in litore lamenta suorum more soluentes, ad solacium iuventutis et prolem procurandam rapuit. Et Iovis antistitem cum omni familia praemonitum, et magna


page 39, image: s077

huic fugae subsecutura, vaticinantem socium peregrinationis suscepit. Et iam Cre ta post tergum et Sicilia a dextris relicta, in Africum litus flexit, et Messuliorum oram radens, sinum intravit postea satis notum: in quo tutam navibus stationem arbitrata: dare pauxillum quietis, fatigatis remigio, statuit. ibidemque consistens, ne iniuriam accolis facere videretur: et nequis eam magnum aliquid suspicaretur facturam, non amplius, quam quantum posset bovis corio occupare, ad sedem sibi constituendam, ab accolis telluris partem mercata est. At illa prudentissima, astutia usa: confestim bovis corium in tenuissimas corigias concidi mandavit: et longe plus soli, quam venditores arbitrati sunt, amplexa est. Et auspicio equini capitis, bellicosissimam condidit civitatem: quam Carthaginem nuncupavit, et ipsius arcem a corio bovis Byrsam. Socii autem eius fugae, videntes urbis principium ac thesauros Didonis innumerabiles, animati: illico surrexere, et urbis moenia, templaque, ac forum cum aedificiis publicis et privatis erigere coeperunt. Ipsa autem datis populo legibus et norma vivendi, cum repenter civitas evasisset egregia, et ipsa fama inclita, invisae pulchritudinis, et inauditae virtutis atque castimoniae, per omnem Africam delata est. Quam ob rem, cum in libidinem pronissimi homines Afri sint: Factum est, ut rex Libyae in concupiscen tiam venisset eiusdem: Qui eam a principibus urbis, sub belli denunciatione in coniugem postulavit. Quod cum ipsa rescisset, et sua seque ad omnem casum pro salute urbis et patriae donasset, aegre tulit: verum, terminum impetravit, intra quem se ad virum ituram promisit. Qui cum venisset, constructo ingenti rogo in eminentiori urbis parte, quasi Sichaei olim placatura manes, et pulla tecta veste, ceremoniis variis paratis, ac hostiis plurimis caesis, illum ascendit. Et astantibus civibus atque expectantibus quidnam factura esset. Quae cum omnia pro votis egisset: cultro, quem sub vestibus gesserat, erepto, ac castissimo pectori apposito: dixit. O cives charissimi, ut vultis ad virum vado: vocatoque Sichaeo, inquit. Ego ad te venio vir amantissime ad inferos. Et vix verbis tam paucis finitis: in cultrum et in ignem sese praecipitem dedit, et au xiliis frustra admotis: cum perfodisset vitalia, pudicissimum sanguinem effundens ivit in mortem. De hac Didone, mulierum omnium gemma, divus Hieronymus contra Iovinianum sic inquit. Casta Dido Carthaginem condidit, et pro castitate vi tam finivit: quia maluit ardere quam nubere. et rursus inquit. Eadem urbs in castitatis laude finita fuit: Quia Hasdrubalis uxor, capta et incensa urbe: cum se cerneret a Romanis capiendam esse, apprehensis ab utroque latere paruulis filiis: in subiectum do mus suae deuolavit incendium. Igitur quam diu Carthago stetit: Dido pro dea habita fuit, et merito quidem ab illo gentili populo: quia fuit inviolatum pudicitiae decus, infractaeque viduitatis venerandum specimen. Quam vellem viduae Christianae considerare dignarentur. Videre scilicet mulierem gentilem infidelemque: cui adhuc Christus nondum advenerat, nec ulla salutis spes inerat, sed solum ad consequendam laudem perituram, tam perseveranti animo, tamque forti pectore in mortem usque pergere: et von aliena manu, sed sua illatam: ante quam in secundas transiret nuptias, ante quam suum venerandissimum obseruantiae propositum violari permitteret. Igitur Carthaginenses cives reginam Didonem mortuam, cum maximo luctu maeroreque, pro viribus non solum humanis, sed et divinis extulere honoribus. nec tantum pulblicae matris et reginae loco: sed deitatis inclitae habita est, atque eam exquisitissimis sacrificiis semper coluere.

De Sabba Regina quae Nicaula proprio noie appellabatur. CAP.XXXIII.

NIcaula Aethiopum Regina, quam sacer tertius Regnorum liber, Sabbam nominat: cui et dominus in evangeliis testimonium dat, quia in die iudicii veniet cum viris generationis incredibilis et condemnabit eos. quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis ante Christi domini nostri aduentum: anno decimo nono, supra millesimum, hoc est tempore Salomonis regis: non solum divitiis incomparabilibus,


image: s078

sed et scientia atque insignissimis moribus evasit splendida. haec itaque Meroe cuiusdam Nili insulae apud Aethiopiam regina fuit potentissima. quae cum omni doctrina atque sapientia esset imbuta, audiens crebro perquam maximam regis Salo monis sapientiam, virtutemque, ac prudentiam: desyderio eius capta et mirabunda, ad videndum eum, Hierosolymam ire disposuit. Et magnifico comitatu, ac splendido sumptu suscepto, suo insigni regno derelicto, per Aethiopes Aegyptiosque, et rubri maris litora, atque Arabum solitudines profecta: tandem multo labore Hierosolymam pervenit, eum auditura: a quo et summo cum honore suscepta est. Cui cum primo aenigmata et quaestiones quae ei prius insolubiles videbantur, atque ab ipso de agnitione veri dei, et de creaturis mundi, necnon et de immortalitate animae, et iudicio futuro: quod apud eam et apud doctores eius gentiles duntaxat philosophos incertum manebat, proposuisset, et earum solutiones ab eo velocissime audisset: ultro confessa est ipsius sapientiam, longe suam excessisse. Vidensque culmina regalia, mirabatur, eorumque pulchritudine mira delectabatur et magnitudine egregia, nihilo minus et de dispositione fabricarum varia: in qua multam regis prudentiam astutiamque cernebat. plus tamen eam obstupescere faciebat domus quae silva Lybani vocabatur: et quotidianarum opulentia coenarum et apparatus eius, et ministerium, et vestes ministrantium, eorumque decens circa suum officium disciplina. praecipue tamen sacrificia quae quotidie deo celebrabantur, et sacerdotum circa haec necnon maxima levitarum diligentia: Haec videns diebus singulis nimis admirabatur. Et cum non posset tacere mira cula quae videbat, verbis voluntatem sui cordis aperuit: dicens ad regem quibus suam men tem victam esse monstrabat. Cuncta, inquit, o rex quae per auditum ad notitiam cum quadam incredulitate seu dubitatione suscipiuntur: tuorum vero bonorum, quae et ipse in te possides hoc est sapientiam et prudentiam, et quae tibi praestam tur ex regno: non est mendax fama, sed utique vera: licet multo minor quam in praesenti conspicio: Nam opinio auribus quidem aliquid suadere nititur: dignitas vero rerum, non ita potest fieri nota, sicut aspectu et ipsa praesentia comprobatur. Ego siquidem neque his quae nuntiabantur, propter multitudinem et magnitudinem credens, multo potiora conspexi. et beatum dico populum tuum, seruosque tuos, pariter et amicos: qui quotidie tuo fruuntur vultu, et tuam sapientiam audire promerentur. Quis etiam non benedicat deum: sic hanc provinciam et eius habitatores amores pro sequens, ut te ad regium culmen eveheret? Et ad ostendendum suae mentis affectum: statim suis apertis thesauris, viginti auri talenta regi obtulit, et aromatum infinitam multitudinem, ac lapides pretiosissimos multos. Et inter cetera etiam (ut Iosephus historicus in octavo antiquitatum libro scribit) quasdam arbusculas seu radices balsama sudantes: quas Salomon ipse non longe ab Hierosolymis in monte Engadi plantari iussit et coli. Ipsaque vicissim a Salomone maioribus susceptis muneribus, summa cum laude in pa triam rediit. hanc eandem: Sibyllam vatem fuisse, Comestor dicit, deique cultricem, quae eidem Salomoni futura praedixit: eique, lignum quoddam ostendit: quo vir affi gendus esset, cuius morte eius regnum esset consumendum. Quod et factum est. Id quippe lignum (ut aiunt) in probatica piscina tempore passionis domini nostri Iesu Christi inventum fuisse perhibetur, ex quo eius crux a Iudaeis confecta est. hanc nonnulli ab Aegyptiorum regibus descendisse ferunt, et (ut praedictum est) Meroen Nili insulam regnum habuisse, ubi et tam grandi divitiarum copia abundavit, ut creda tur omnes mortales in hac vita excessisse. Nec incongruum aliquibus profecto videri debet, Quia ea in insula (quae per quam maxima est) aurum et argentum ferrumque permultum effodiuntur, et lapides pretiosissimi reperiuntur multiplices: atque hebenum lignum ibidem nascitur. in ea tamen divitiarum abundantia, tanta haec regina praestam tissima, nullis delitiis, aut otio seu molliciei femineae sese dedit: sed virtutibus omnino inhaerens scientias permultas perdiscere curavit. Haec itaque regina Sabba: catholicam ecclesiam figurasse per omnia visa est. quae ex gentili populo venit audire


page 40, image: s079

sapientiam Salomonis, hoc est veri pacifici domini nostri Iesu Christi. venit primo quidem tentans eum per quaestiones et aenigmata: quae ei prius insolubiles videbantur, de agnitione veri dei, et de creaturis mundi, et de immortalitate animae, atque iudicio futuro: quod apud eam scilicet ecclesiam et apud doctores et philosophos eius gentiles, incertum semper aut dubium manebat. et ab soluitur ab ea. Venit etiam in Hierusalem ad visionem scilicet pacis, cum multitudine et virtute multa, non cum una sola gente ut prius synagoga, quae solum habuit Hebraeos: sed cum totius mundi gentibus venit, deferens munera digna Christo, id est bona opera quae ad deum per odorem suavitatis ascendunt. sed et auro venit repleta: sensibus sine dubio, et rationabilibus disciplinis. Detulit etiam lapidem pretiosum: per quem ornamenta morum possumus intelligere. Cum hoc ergo apparatu regina sabba, hoc est ecclesia Christianorum intrare debet ad pacificum regem Christum, et tunc ipse aperit cor suum in confessione et poenitentia praecedentium peccatorum. Et locuta est omnia ei quae erant in corde suo. Propter quod et Christus qui est pax nostra enuntiavit ei omnia verba eius, et non est verbum quod omiserit rex et non enuntiaverit reginae sabbae, id est ecclesiae ex gentibus congregatae. Quod si intueamur diligenter ecclesiae statum et eius dispensationes, ordinationesque ipsius consideremus: tunc aduertemus quomodo regina mirata sit omnem prudentiam Salomonis. quoniamquidem eruditi viri: prudentiam, de humanis negotiis: sapientiam vero de divinis intelligi volunt. Vidit quoque et domum quam aedificavit: sine dubio incarnationis eius mysteria. Vidit et cibos Salomonis: illos putandum est, de quibus ipse dicebat: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Et vidit ordinem puerorum eius. Et in hoc etiam putandum est, et dicendum ordinem ecclesiasticum, qui in episcopatus et presbyterii sedibus habetur. Sed et vini fusores vidit: eius arbitrandum est doctores dici, qui verbum dei et doctrinam quasi vinum populis miscent: quando auditorum corda laetificant. Vidit et holocausta eius orationum supplicationumque: sine dubio mysteria. haec omnia ergo ubi vidit in domo regis pacifici Christi Sabba regina, obstupuit, et ait ad eum: Verus est sermo quem audivi in terra mea de verbo tuo, et de prudentia tua: propter enim verbum tuum, quod agnovi verum esse, veni ad te. Omnia enim verba quae dicebantur et quae audiebam: cum essem in terra mea a doctoribus saeculi et philosophis, non vera sunt: Istud autem solu` verum est verbum quod est in te.

De Pamphile Graeca bombicis inventrice. CAP.XXXIII.

PAmphilen quandam Graecam feminam: quae quoddam bonum reipublicae attulit, temporibus Salomonis fuisse, et generosa virtute floruisse compertum est. haec quippe etsi amplissimis titulis decorari non possit, tamen quoniam aliquid reipu. addidit boni, sua portione laudis, taciturnitate nostra fraudari non debet. Quae cum esset ingentis ingenii femina, prima (ut quidam autores volunt) ex arbusculis volatilem bombicem collegit: et illam a superfluitatibus miro modo pectine purgare primum coepit, et purgatam colo apposuit, atque etiam ex ea filum trahere coepit, et inde texere voluit, et alios itidem docuit. Et sic illum usum eousque universis incognitum introduxit. Cuius rei ratio excogitata ostem det facile, quantum in reliquis agendis debuerit haec femina valuisse.

De Athalia saevissima Hebraeorum regina. CAP.XXXIII

AThalia Hierosolymorum regina, femina siquidem nequissima, nongentesimo ante Christi domini nostri aduentum anno, regni Hierosolymitarum, per tyrannidem adepta potestate, regnavit annis septem. haec quippe femina Achab regis Israelitarum ex illius pessimae Iezabelis feminae Ulyssis filia fuit: quae qualis mater, et ipsa utique extitit. nuptaque fuit Ioram Iosaphat filio regis scilicet Hierusalem. Et tandem Iosaphat marito atque Ochozia filio


image: s080

natu maiore, morte sublatis, Ioram vir eius praeter omnium opinionem, rex Hierusalem coronatus est: qui et hanc coniugem maledictam voluit esse reginam. Cui splendori, Achab genitore defuncto, Ioram frater eius patri suffectus, suo solio non modicum splendoris iniunxit. Temporis vero successu, multis prius agitata infortuniis (viro iam desuncto) Ochoziam filium suum vidit in patris throno sedentem. Sane cum et ipse Ochozias filius, sagittae ictu ivisset in mortem: truculenta mulier in desyderium regnandi accensa, cum memorabile excogitasset facinus, et animum satis ad perpetrandum collegisset, pulsa feminea pietate, non solum dare lacrimas mortuo filio omisit, Quinimmo in ampliores flerus si femineum illi cor fuisset progressa, madente adhuc terra cruore nati, in omnem Davidicae stirpis expedivit gladios: et tandiu in illam debacchata est, donec ex masculis nullum dimitteret, quin per vulnera in necem compelleretur. Solus quidam tantae immanitati suae Ioas Ochoziae regis parnulus filius subtractus est, ea non aduertente: Nam Iosaba eiusdem filia et Ochoziae olim foror, furtive subtractum paruulum in domum Ioiadae pontificis viri sui, seruandum nutriendumque intulerat. Et sic per tot impie occisorum sanguienem, mulier audax, tanquam in vacuam suo opere possessionem, regium solium conscendere ausa est, et regalia dis ponere cuncta. Resplenduit itaque Athalia haec diademate tegio, equidem magis purpu reo respersa cruore spectabilis, quam regia nota: Sane sicuti ultro in innocuas Davidicae stirpis animas, gladio truculenta saevierat, sic in suos exasperatos, alienos sensisse potuit. Ioram quidem Israel regem fratrem suum in agro Naboth iacentem, per mille vulnera canibus vidisset exhibentem, capiens potuisset facile. Sic et Iezabelem matrem, regiis ornatam, e turri celsa deiectam, et discurrentium calcatam pedibus, et plan strorum rotis attritam: ut in coenum versa, nullum infausti corporis remaneret vesti gium. Sic et septuaginta fratres suos una hora, apud Samariam (victoris iussu) percus sos: et palis infixa eorum capita, egregii facinoris argumenta praestantis. Sic ceteros quoscumque cognatos, nec unus evaderet, quin eiusdem percussoris ferro confoderetur. Et postremo ne sanguinolenta et scelesta mulier pertransiret impune, se cum septem (ut praedictum est) regnasset annis: opera Ioiadae pontificis, elevato Ioas nepote suo in regem, quem ipsa cum reliquis arbitrabatur occisum: e regia sede, ferui detrahi vidit, et clamante in eam populo, militum manibus dedecorose ad portam usque mulorum frustra clamantem atque minitantem deduci, ibique pro meritis, turpiter trucidari: ut non alia via, ad inferos pergeret nocua, quam innocuos ire coegit. sic egit divina iustitia, quae etisi differat, non obliviscitur tamen, agitque feveriori supplicio, in quos diu expectatos mores mutari non videt. Quod dum cogitare neglegimus, credere nolumus, ncc emendari curamus: et nos ipsos amplioribus flagitiis illigamus dum minime atbitramur absorpti procella, dum non prodest miseri, comissa deflemus. haec omnia ex quarto Regum, et secundo Paralipomenis, ac nono Iosephi historici libris excerpta sunt.

De Caia Cirilla Tarquinii Prisci Ro regis uxore. CAP.XXXV.

CAia Cirilla Ethrusca femina, Tarquinii Prisci romanorum regis uxor gratissima, temporibus Iosiae regis Iudae, id est ante Christi domini nostri aduentum anno vigesimo sexto supra sexcentesimum: cu` Tarquinio viro suo rege, in regnum Romanorum felicissime intravit: Quae cum esset praestantissimi ingenii femina, quantumcumque regia coniunx, et in regio solio sublimata, non est passa otio torpere: quinimmo, cum se lanificio inter cetera dedriiet (quod credam eo tempore apud latinoshonorabile fuisse) adeo in illo, egregia opifex et solicita evasit: ut in hodiernum usque diem sui nominis fama sit protensa. Nec eam ob rem toto tempore vitae suae, publico caruit munere. Nam cum ob hoc apud Romanos mirabilis et amantissima haberetur femina: instituto publico cautum


page 41, image: s081

est, ut ab intrantibus novis nuptiis primitus sponsorum suorum domos, unaquaeque rogaretur quo vocaretur nomine: rogataque, e vestigio Caiam vocari profiteretur, quasi ex hoc sumpturae essent futurae frugalitatis fortunam bonam. Quod quantuncumque apud insolentes neotericorum animos videantur perquamminimum, non dubitem quin apud prudentires illius saeculi simplicitate pensata, optimae et plurimum laudandae mulieris videatur iudicium.

De Sapphol Lesbia insigni poetria. CAP. XXXVI.

SAppho poetria Lesbia, ex claris patentibus atque honestis genira, divinique prope ingenii puella, iisdem temporibus quibus et praedicta caia, in omni genere metri plurimum claruit, et inter cetera Sapphicum versum prima invenit: quae adeo generosae mentis fuit, ut aetate florens et forma, non contenta solum literas iun gere plurimas, sed ampliore feruore animi, ingeniique vivacitate persuasa, studio perugili conscensa per abrupta Parnasi montis, se felici ausu musis immiscuit, A quibus gratia accepta, modulos lyricos expromere non dubiravit. A qua ii versuum Sapphici dicti sunt, De qua Ouidius noster in secundo de Tristibus sic meminit, dicens Lesbia quid docuit Sappho nisi amare puel las? Et de Remediis libro secundo, Me certi Sappho meliorem fecit amiciae. Et propterea illi erecta fuit statua aenea, et suo nomini dicata, eo quia inter celebres poetas fuerit numerata. Eius tamen opeta multorum negligentia amissa sunt. Verum si danda sit omnibus fides, et ipsa infelici amore fuit corrupra, Quia seu facetia, seu decore, seu alia gratia cuiusdam iuvenis dilectione, una intolerabili peste capta alias occupata, cum ille suo desiderio non assentiret, ingemiscens in eius obstinaram du ritiem, dicunt versus flebiles eam cecinisse, quos Elegos fuisse dicunt. Cum tali sint elegi materiae attributi, Illa ramen demum spe omni frustrata, desperata, ex Leuca dio se praecipitem dedit, atque interiit.

De Sappho altera vate Cretea. CAP. XXXVII.

SAppho altera nobilissima vates Cretaea fuit, et ipsa divini ingenii poetria longe ante praedictam Sappho, in eodem carminum munere plurimum claruit, et plectrum inter caerera suae virtutis mune ra invenit. Quae cum ob suam maximam eruditionem cuidam ditissimo viro nupsisset, eidem Dydamum solum peperit filium. Haec itaque cum apud A siaticos omnes ob admirandam doctrinam maximo habe retur in pretio, inter ceteras eius discipulas, praestantiores Anago ram Milesiam, Congillam Colophoniam, et Euthemam Salominam habuit, quibus et lyricos versus plures edocuit. Scirpsit autem haec lyricos modulos, Epigram mata, Elegias, Iambos, atque monades multos, qui mulieris eruditionem prae se ferte videntur.

De Olda nobilissima Hebraeorum prophetissa. CAP. XXXVIII.

OLda clarissima Hebraeorum prophetissa, Sellum eiusdem gentis nobilissimi ac praeclarissimi viri uxor, Helchiaeque maximi ipsorum pontificis genitrix, et ipsa eadem tempestate Hietusalem prophetiae dono mirabiliter insignita fuit, ac maximo apud Iosiam regem optimum est habita in pretio, Cui cum vaticinando multa ac plurat praedixisset, eriam Hierosolvmorum eversionen, ac populi ip sius transmigrationem et dispersionem, dicens. divinitatem quidem iam decrevisse, populi et civitatis ruinam, et quod iam contra eos protulisset, amplius infirmari precibus non posset i. ut populus non intereat, aut non de provincia pellatur,


image: s082

aut bonis tunc praesentibus minime privetur, dum transgressi fuissent leges, et tauto tempore poenitentiam non egissent, prophetis monentibus ut sobrie viverent, et impietatis supplicia devitarent, quae facienda dicebat, ut crederent, quia deus est, et nequa quam mentitus in verbis, quae per prophetas suos praenuntiavit: propter iusticiam tamen regis retinendas istas aerumnas, et post eius obitum definita supplicia populis inferenda, his a muliere prophetide dictis, qui missi fuerant a rege, remeantes domum, eidem retulerunt. Haec itaque et alia multa praedixit Olda, Quibus quidem meritis et gratiis, et dilectissimam deo optimo fuisse haud dubium est, et prae ceteris Hebraeorum mulieribus magno dignam praeconio, ut in quarto Regnorum libro et decimo antiquitatum Iosephi perpulchre scriptum habetur.

De Tomyri Scytharum regina. CAP. XXXIX.

TOmyris Scytharum illustrissima regina, temporibus Cyri Persarum regis, hoc est quingentesimo nono et trigesimo anno ante Christi domini nostri aduentum fuit insigne nobilitatis et nota, admodum conspicua femina, quia indomitos Persas sibi armis subegerit, ac eisdem multis annis imperanerit. Hanc itaque mulierem ex avibus parentibus ortum habuerit, aut cui connubio se iunxerit, authentico quidem autore non constat. Eius autem regnum Scythicum, est in sterili loco, et sub gelida caeli plaga, Riphaeis hyperboreisque montibus annexum. Suntque (ut a nobis in secundo Chronicorum nostrorum libro dictum est) eo in regno seu solo, homines admodum syluestres et pauperes, sed semper invicit, et eo usque a maximis etiam regibus plurimis bellis lacessiti, invicti semper extitere. Huic autem Cyrus Persarum rex, cum universam sibi subdidisset Asiam, aviditate latius dominandi bellum movit., Cuius cum praenovisset aduentum Tomyris, non ut femina territa latebras petiit, seu leges pacis expostulavit. Quinimmo, congregatis copiis suis, et dux belli sui fact, cum posset navato opere obsistere, in suos fines eum intrare passa est, arbitrata longe melius ex pugnari Cyri rabiem infra terminos suos, quam extra posse, Et certior facta, eum ad interiora regni penetrasse, adolescentulo filio suo unico, tertia parte co piarum commissa, iussit ut Cyrodoniam pugnaturus pergeret, Cyrus vero tam qualitate locorum et gentium moribus pensatis, quam auditis, sentiens venientem cum exercitu iuvenem, fraude quam armis eum potius vincere statuit, Castrisque vino, quod nondum noverant Scy thae epulisque et delitiis ceteris confertim relictis, fugam finxit, Quae vacua cum intrasset iuvenis, quasi victor hosteque fugato, laetos cum Scythis suis, non ad bellum, sed ad epulas invitatus, ample cibos et pocula incognita ingurgitare coeperunt, ex quo soluta disciplina militari, somnus affuit: quo sepulto, superveniens Cyrus, illum cum ceteris dedit in mortem, et quasi certus victoriae, ad ulteriora processit. Tomyris au tem cum audisset suorum caedem, etsi plurimum ob unici filii necem vidua moveretur, non tamen soemineo more se dedit in lacrimas, quinimmo illis sedatis, irae et vindictae cupida, cum residuo copiarum, ea arte qua captum filium audierat, eriamsl non omitterentur referta poculis castra, hostem, licet astutissimus foret, capi posse existimavit. et locorum gnara, fugam simulans, avidum sectatorem inter steriles hor ridosque montes, non longo viarum tractu decusit atque seduxit, et inopem fere omnium opportunitatum inter aspera saltusque montium conversa, cum omni fere suo exercitu eum delevit, nec ipse Cyrus evasit, quin cruenta morte viduae satiaret iram. Tomyris autem efferato animo, iussit inter cadavera Cyri corpus exquiri, et ei comperto, auferri caput, et in utrem sanguine suorum immitti mandavit. Et quasi superbo regi dignissimum exhibuisset tumulum, ait: Sume Cyre et bibe sanguinem quem semper sitisti. Sed quid tandem, nil praeter hoc facinus, Tomyris habetur tanto clarius, quanto Cyri maius fuerat imperium.


page 42, image: s083

De Amalthea Sibylla virgine. CAP. XL.

AMalthea Sibylla, virgo et vates clarissima, ex Cumis Campaniae urbe originem ducens, eadem tempestate qua et Tomyris praedicta regina plurimis virtutibus claruit. Cui inter cetera tam grata virginitas fuit, ut tot saeculorum spatio, nulla viri contagione foedari passa sit. Et quamquam aliqui testentur, ipsam a Phoebo dilectam, et eius munere divinitatem obtinuisse, Alii potius existimant, virginitatis merito illam ab ipso vero sole iusticiae, qui illuminat om nem hominem venientem in hunc mundum, vaticinii suscepisse donum. Quo quidem munere multa ac plurima praedixit et scripsit futura. Huic insuper in Baiano litore secus Auerni lacum dicunt fuisse insigne oraculum, quod nuncvique ab ea seruat cognomen. Quae denique dum Romam venisset Tarquinio Prisco novem attulit libros a se editos: Ex quibus cum trecentos Philippicos postulasset a rege, eo denegante pretium postulatum, e vestigio turbata, tres eorum eodem vidente combussit. Et cum die sequenti ex sex reliquis idem pretium quod ante ex novem petiverat, postulasset: asseruissetque, ni darentur tres confestim exustutam, et die tertia reliquos, a Tarquinio petitum suscepit. Quos cum seruasset Tarquinius, a posteris compertum est, eos Romanorum facta omnia continere, Quam ob causam, maxima cum diligentia, post haec Romani seruavere, et iuxta opportunitatum exigentiam, de futuris consulturi, ad eosdem quasi ad oraculum recurrebant. Haec itaque post multa virtutum insignia a se gesta, apud Siculos diem clausit extremum, ubi et diu eius tumulum ab accolis demonstratum cum reverentia fuit. De Christo autem haec ipsam cecinisse tradunt. Er mor tis faciem finiet, tirum dierum somno suscepto, tunc a mortuis regressus in lucem veniet, primus resurrectionis initium ostendens.

De Iudith vidua Hebraea. CAP. XLI.

IVdith Hebraea femina, ingentis animi vidua, sanctissimi et perrarissimi feruoris, integerrimaeque viduitatis, ac castitatis exemplum posteris sempiternum, temporibus Iudaicae captivitatis, hoc est ante nativitatem domini nostri Iesu Christi anno vigesimo supra quingentesimum, pulcherrimum ac memorabile pietaris opus in liberandam suam Bethuliae civitatem, ad suae gentis decus egit, ac tale quidem facinus peregit, ut eriam quicumque robustissimus vir acrioris animi fa cere utique extimuisset. Fuit enim haec femina memoratu dignissima in primis Merari cuiusdam Hebraei nobilissimi filia, Manassaeque eiusdem gentis coniunx, quae cum speciosissima ac formosissima mulierum sui saeculi haberetur femina, in ipso suo iuventutis flore vidua remansit, nec deinceps ad secunda vota, castitatis amore transire vo luit, rata satis honeste mulieri semel nupsisse, unde a nemime deinceps quovis modo, ad secundas nuptias potuit provocari, immo reliquum vitae suae spatium intra limites cu biculi viri sui, adeo sancte adeoque caste transegit, ut praeteritarum omnium matronarum Hebraeorum laudes, viduitate celebri superaret. Eo itaque in optimo vivendi modo Iudith vitam celibem agesns, cum audisset quodam die sacerdotes et concives suos Bethuliam urbem suam Holopherni principi exercitus Persarum, illam acriter et infese obfidenti, nisi infra triduum a deo auxilium mittereur, velle tradere, Religione et gentis fuae pietate permota, sese mortis periculo pro eius liberatione omnino exponere statuit. Unde haec pudicissima femina non sibi numerosum exercitum, nec fertia tela, non finitimorum opem expostulavit, sed dei altissimi prius auxilia, summa fide, cuni lacrimis et ieiuniis exoravit. Deinde ab ipso summo deo opifice maximo instructa, putavit ornamentis suis se omnino de potentissimo imperatore triumphaturam fore. Quam ob rem nocte quadam, dispositis vestimentis viduitatis, faciem suam unguento perunxit, colligavitque crines suos mitra ad decipiendum Holophernem,


image: s084

atque ita cum ingenti corporis ornatu, et incredibili pulchritudine, urbis portis ul tro sibi apertis ad Holophernem militiae principem quasi fugitiva cum sola pedissequa ad castra accessit. Apud quem mox tanto oris decore, et totius corporis venustate enituit, ut eiusdem principis et ceterorum eam intuentium falleretur eredulitas. Quam ob causam barbari omnes dicebant, ipsam non Hebraeam neque terrestrem, sed caelestem omnino fore feminam, Itaque sandalia eius rapuerunt oculos eius, et pulchritudo ipsius, captivam fecit animam Holophernis, cum prius captis oculis, mens volutaretur in crimen. atque huiusmodi irritamento et aucupio Iudith sancta mirabiliter ornata, atro cissimi hostis anima, et capite tandem glorio sissimo porita est. Post quam autem haec virago tantum principem obtruncasset, tanto in pretio apud Iudaeos habita est, ut cunctis diebus vitae suae omnibus Iudaeis praeferreretur, et triumphali laude perpetuisque praeconiis celebrartur, quam non solum feminis praetulerunt, sed etiam viris imitabilem exhibuerunt, Quia castitatis eius remunerator, virtutem talem ei contulit, ut invictum omnibus vinceret, et insuperabilem superaret. Nam Holopherne interfecto, civitareque liberata, tan quam regina Iudith apud Iudaeos habita est. Illam enim cunctus populus Bethuliae Hebraeis laudibus iugiter efferebat, dicens. Tu gloria Hierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum in domino, eo quia castitatem amasti, et post virum tuum alterum nescieris, Ideo et manus domini confortavit te, et eris in aeternum benedicta. Demum Iudith cum quinque et centum vixisset annis, deficiens in senectute bona, in Bethulia apud virum suum cum ingenti luctu et pompa sepulta est. Cuius quidem vitam etsi apud Iudaeos inter hagiographa computetur, in Nicena tamen synodo in sanctarum scriptu rarum computata fuit numero.

De Lucretia femina pudicissima ac nobilissima. CAP. XLII.

LVcretia Romanae pudicitiae decus, Lucretii Spurii filia, et Tarquinii Collatini coniunx, temporibus praedictae Iudith ob violatam pu dicitiam nolens superuivere, maculam corporis suo cruore delevit, et maximum omnibus posteris verae pudicitiae exemplum reliquit. Haec itaque cum esset et oris formositate ac morum honestate inter Romanas matronas specio sissima, a Sexto Tarquinii Superbi filio violata, se ipsam interemit. Sane cum Tarquinius Superbus Ardeam obsideret civitatem, apud Collatii oppidum hand longe ab urbe Roma, quidam regii luvenes simul coenare coeperunt, inter quos Collatinus Lucretiae maritus unus erat Et forte nimo calentibus vino, incideret sermo de coniugum honestate, et cum ceteris suam, ut moris est, unusquisque praeferret, in consilium hoc ventum est, ut conscensis citis equis, visisque, quibus noctu, eis bella gerentibus, ignarae mulieres seu coniuges exercerentur officiis, probabiliorem fide occulta perciperent. Sane cum iuvenes, Regias Romae inter coaequales ludentes innenissent, versisequis Collatium devenere, ubi cum mulieribus suis lanificio vacantem, et nullo exornatam cultu invenere Lucretiam. Quam ob rem iudicio omnium laudabilior visa est. Collatinus autem reliquos iuvenes benigne suscipit in domum, in qua dum honorarentur, Sextus Superbi filius, impudicos oculos in honestatem atque formositatem castae mulieris iniecit, et nefario succensus igne, per vim potiundao, sia liter non detur, eiusdem venustatem, tacito secum consilio disponit. Nec multis interpositis diebus, urgente insania clam castris relicits nocte Col latium venit, ubi eo quia viri consanguineus esset a Lucretia comiter susceptus et honoratus est. post quam autem domum omnem tacitam sensit, et sic omnes sopitos arbitratus, extracto gladio cubiculum intravit Lucretiae, Et quis esset aperuit: minatusque illi mortem si vocem emitteret, aut suae non acquiesceret voluntati. Quam cum reluctantem desiderio suo, et mor tis impavidam cerneret, ad damnandam recurrens astutiam, inquit se illam secus seruum ex suis occisuram, et cunctis eam a se ob adulterium cum adultero caesam dicere,


page 43, image: s085

substitit his auditis tremebunda mulier, et a tam obscoena infamia terrefacta, timens, si eo occideretur pacto, purgatorem suae innocentiae defuturum, Et ob id aspernanti animo, corpus permisit adultero. Qui cum illecebris suae volupratis satissecisset, abiissetque iudicio suo victor: Aegra tam scelesti facinoris Lucretia, elucescente die Sp. Lu cretium patrem, et Brutum Collatini patruum, et alios affines et necessarios confestim accersiri iussit et virum. Quibus advenientibus, quae a Sexto nocte intempesta, in eam gesta essent, cum lacrimis et ordine natravit. et cum eam flentem misere so larentur affines, cultrum quem sub veste texerat educens, inquit, Ego me ersi peccato absoluo, non libero supplicio, nec ulla deinceps impudica vinet Lucretiae exemplo: hisque dictis, illum impegit in pectus innocuum, et vulneri incumbens vidente viro et patre, moribunda collapsa est, nec diu et animam cum sanguine fudit. Tunc quoque iam moriens (ut Ouidius seribit) ne etiam procumberet inhoneste, respexit. et hoc etiam cura cadentis erat. Eaque mortua cum maritus et pater in luctu occuparentur, Brutus eius avunculus cultrum confestim ex Lucretiae vulnere extractum sumens cru orem prae se ferentem, magna voce dixit. per hunc castissimum sanguinem iuro, me deinceps quacumque vi potero persequuturum Taruqinium Superbum: et nec illum, neque alium Romae regnare passurum. Infelix equidem Lucretiae pulchritudo, et tanto clarius num quam satis laudata pudicitia sua, dignis praeconiis extollenda est, quanto acrius ingesta ignominia expiata, cum ex eadem non solum re integratum sit decus, quod foeditate facinoris iuvenis labefactaret impetus, sed consecuta sit Romana libertas. Lucreria igitur violenter compressa, etsi nullo adulterio fuerit maculata consensu, quia tum in praeclaris eius laudibus dictum est, duo fuerunt et unus adulterium admisit, Veruntamen ut pater Augustinus in primo de civitate dei scribit, quia in se ulta fuit crimen alienum, alterius sceleri addidit suum.

De Veturia nobilissima Coriolani matre. CAP. XLIII.

VEturia Romana, nobilissima femina fuit ante aduentum Christi domini nostri quingentesimo anno, temporibus videlicet Darii Persarum reigis, et laudabili opere annos in viriditatem traxit perpetuam. Huic itaque mulieri erat adolescens Cneus Martius, cogno mento Coriolanus strenuae virtutis filius, consilio et manu promptus et cum oppugnantibus Romanis Coriolos oppidum Volscorum cuius inclvta probitate captus videretur, Coriolani cognomen adeptus est, et tam grade nobilitatis favorem, ut omnia verbis et opere auderet. Quamobrem Iaborante urbe annonae penuria, et opere patrum plurima ex Sicilia delata foret, severa oratione prohibuit, ne plebi partiretur prius, quam quo paulo ante in sacro monte secedens, honores propter discordiam nobilitati abstulerat, dimisisset. In quem infesta plebs, ut erat famelica manus profecto iniecisset, ni illo a tribuno peropportune dies ad dicendam causam indicta fuisset. Qui cum non paruisset, indignus exilio damnatus est, et in Volscos paulo ante Romanorum hostes secessit, a quibus et benigne et honorifice susceptus, Ubique enim virtus in pretio est: hos iste tam sua quam Accii Tullii Volsci fraude in bellum aduersus Romanos redegit, et belli dux ab eisdem factus ad fossas Clusillas ad quartum a Roma lapidem, deduxit exercitum. Eoque rem Romanam redegit, ut a senatu, qui pacem aequis legibus impetrarent, ad eum exulem mitterentur. Quos Coriolanus atroci cum responso dimisit in patriam, ob quod iterum missi sed minime recepti sunt. Iuere tertio cum infulis velati pontifices, et suis cum insignibus supplices, sed frustrati rediere, et iam undique desperatio Romanorum intraverat animos, cum ad Veturiam hanc Corionali matrem, et Volumniam coniugem frequentes et quaerulae venientes matronae, obtinuere ut magno nata mulier loco in castra hostium, precibus lacrimisque placaturum filium post quam armis ab


image: s086

hominibus non posset resp. tutari videretur, iret cum coniuge neque ex eis ingens prosequentium turba defuit. Cuius aduentum cum Coriolanus cognovisset, ersi animo turgidus esset, consternatus tamen matris aduentu, e sella consurgens exivit taberna culum, et suscepturus illam obuius factus est. Sane Veturia hinc coniugem, inde liberos Coriolani tenens, non ante filium vidit, quam pietate patria posita, se in iram suc cendit, et ubi supplex exiverat urbem in hostium castra veniens, obiurgatrix effecta est. et suscitatis in effoeto pectore viribus, inquit. Siste gradum infeste iuvenis, scire velim antequam venias in amplexus meos, an matrem an captivam hostem suscepturus advenias, Hostem puto: me miseram in hoc expotata mortalibus aevi longitudo deduxisse me debuit, ut te damnatum exilio et inde hostem reipublicae cernerem co gnoscis quaeso, quo armatus hostis consistas in solo, cognoscis equidem etsi nescis, Hoc est in qui genitus, in quo natus, in quo labore meo educatus es. Quo igitur ani mo, qua mente, quo impulsu hostilia potuisti inferre arma? Non intranti tibi pareti debitus honos, dulcis uxoris amor, filiorum pietas, et naturae patriae reverentia obuii facti sunt? Non acte pectus moverunt, non iras quantuncumque susceptas obruisle potuerunt? Non, dum primo illa spectares moenia, in memoriam venit tibi, domus et penates patrii mei sunt ibi, coniunx et liberi, Ibi infortunio et opere meo infelix mater est? Venere patres, venere et pontifices, nec saxeum pectus potuerunt movere tuum, ut id rogatus ageres, quod sponte tua facere debueras, Satis me miseram aduerto, fecunditatem meam patriae mihique fuisse aduersam: ubi filium et civem peperisse arbitror, hostem et infestissimum atque inflexibilem me peperisse video. Satius quippe non concepisse fuerat, poruerat sterilitate mea, Roma absque oppugnatione consistere, et ego misella anus in libera mori patria, Sed ego iam nil pati nec miserius nec turpius possum, quam ut sim misera atque miserrima diu futura. de his natis tuis videris, quos si pergis, aut in materia mors aut longa seruitus manet. Verba lacrimae secutae sunt, et inde coniugis preces, atque natorum et amplexus mutui, clamoresque flentium, et orantium matronarum. Quibus verbis et gemitibus precibusque actum est, ut quod Togatorum maiestas et sacerdotum reverentia nequiverat, matris veneratiene ducis acerrimi frangeretur ira, et propositum verteretur, et suis complexibus, atque osculis retro ab urbe castra hostium moverentur. Ex quo secutume est. ne gloriae mulieris ingratitudine detraheretur, ut ex senatus conlilio eo in loco in quo Veturia filii iram molliverat, templum ad eius rei memoriam perpetuam, et ara for tunae muliebri construeretur. Sanxitque ut praetereuntibus mulierbus, quibus nullus vel minimus usque ad illam aetatem a viris praestabatur honor, et assurgerent homines, via cederent: quod ubique etiam nunc seruatur. Et quia eis liceret uti auro et purpurea veste, aureisque fibulis et armillis, Et sunt qui dicant etiam ex senatusconsulto eisdem mulieribus adiectum fuisse, ut quod ante non licebat, possent haereditates consequi quoruncumque. Quod quidem peramplum donum nec nostris temporibus mulieribus minoratum est, immo tenacissima perseverantia seruatur. Grarias igitur mulieres agant Veturiae huic atque eius colant nomen perpetuum, quoties lapillis et purpura et auro ornantur, et incedentibus a viris assurgitur.

De Hippone Graeca muliere pudicissima., CAP. XLIIII.

HIpponem quandam nobilem in Graecia temporibus praedictae Veturiae fuisse fertur, quae uno tantum celebri opere clara fuit, quod ne pereat, aut illi mericum subtrahatur decus, ad exemplum multarum, illud tantum hic commemorare operaepretium existimem. Haec igitur Hippo pudicissima femina, ut fertur, a nautis hostibus casu capta fuit. Quae cum forte forma valeret, perpendererque praedones suam pudicitiam dehonestare velle, tanti castitaris suae decus


page 44, image: s087

aestimavit, ut cum nisi per mortem seruari posse cerneret non expectata violentia in undas se praecipitem dedit, a quibus vita sublata, et pudicitia seruata est. Quis tam severum mulieris consilium non laudet, paucis quidem annis quibus forsitan vita protendi poterat castitatem redimit, et immatura morte, sibi pereune decus acquisuit. Quod virtutis opus procellosum nequivit mare contegere, nec desertae auferre litus, quin literarum perpetuis monumentis, suo cum honore seruaretur in lucem. Corpus autem suum post quam ab undis aliquandiu ludibrii more volutatum est, ab eisdem in Erithraeum li tus impulsum, litoranis naufragii ritu sepultum est. Tandem cum foret ab hostibus exorta fama, quaenam foret, et mortis causam, ab Erithraeis simma cum veneratione sepulchri locus in litore ingenti tumulo, atque diu mansuro, in seruati decoris testimo nium exornatus est, Ut noscamus quoniam nullis aduersae fortunae tenebris, lux possit obfuscari virtutis.

De Thamiri pictrice egregia. CAP. XLV.

THamiris pictrix sui aevi peregregia, temporibus praedictae Hipponis et egregio nomine atque tali artificio insignis plurimum habita est. haec quippe cuiusdam egregii pictoris Atheniensis nomine Miconis filia fuit. Cui ingenium tam mirabile inerat, ut despectis muliebribus exercitiis paternam artem accuratissime imi tata fuerit, et in singularem pingendi gloriam et famam devenerit, et in tantam quidem, ut Ephesi apud quos honore praecipuo Diana colebatur, eiusdem Dianae effeigiem in tabula quadam mann eius pictam tan quam celebrem diu seruaretur. Quae cum in longissimam aetatem perseverasset, artificii huius testimonium tam grande praebuit, ut usque quasi nostris temporibus memorabile plurimum visum sit. Et profecto laudabile plurimum si in spiciamus alia feminarum exercitia.

De Hester sancta hebraea Persarum regina. CAP. XLVI.

HEster Persarum regina, Artaxersis secundi regis coniunx Hebraea ex tribu Beniamin fuit, habuitque Abiahilem nobilissimum inter Hebraeos virum Mardochei videlicet germanum patrem. haec quippe anno ante Christi domini nostri aduentum octogesimo secundo supra trecentesimum ab Artaxersae praedicto Persarum rege in locum repudiatae Vasti coningis uxor ex milibus delecta, typum beatissimae virginis Mariae et ecclesiae praefigurare visa est, quae populum suum omnem de periculo mortis liberavit, interfecto videlicet Aman qui interpretatur iniquitas, convivii panes ad posteros misit, haec itaque Hester Hebraea am bobus parentibus orbata, in Babylone apud avunculum suum nomine Mardocheum virum utique optimum summa cum diligentia enutrita, in tam admirandam corporis pulchritudinem evasit, ut quoddam praeter naturam admirabile decus omnibus videretur, et gratia vultus sui respicientium delectabat aspectum, Inerat nempe huic mulieri in primis quaedam inenarrabilis oculorum laetitia et corpus per omnia digna proceritate elatum. Quae cum universas illius saeculi virgines omni splendore excederet ab ipso Artaxerse rege ex innumerabilibus virginibus preelecta fuit. Nam cum Vasti reginam uxorem rex ob contumaciam merito repudiasset, hanc solam ex ingenti virginum multitudine qua tunc abundabat, tan quam pulchrior castiorque nutu dei ab ipso rege selecta fuit, didicerat etenim rex ipse hanc praeter pulchritudinem ipsius incomparabilem, sacris dei summi meditationibus et orationibus saepius insistere ac invigilare, noxiosque appetitus totis viribus calcare, et superfluos ornatus omnino respevere, ac domesticam rem cura diligentissima curare, atque parsimoniae et sobrietati iugiter vacare, quae cum in ceteris omnia non invenirentur explicita, sed in sola haec Hebraea


image: s088

comperta: merito, deo inspirante, ceteris omnibus eam praetulit, atque sibi uxorem dese git charissimam. Veruntamen etsi charissima admodum regi foret, minime eidem prodere voluti, ex qua foret natione. Auunculus autem eius Mardocheus, ex Babylone in Susim Persicam urbem statim transiens habitavit illic, ubi singulis diebus palatium introibat, volens scire qualiter puella conversaretur, quam tanquam filiam diligebat. Erat tunc Aman Amalechites genere, apud Assuerum regem omni honore praelatus, qui cum ad regem ex more introiret, omnes Persae et peregrini ex iussione regis assurgebant: Mardocheus vero propter sapientiam et patrias leges, illi assurgere recu sabat. id Aman perpendens, intelligensque eum esse Iudaeum, indignatus dixit. Omnes liberi Persae adorant me, hic seruus existens, hoc facere dedignatur. Et punire vo lens, ipsum quidem a rege petere tormenta putavir, atque Iudaeos omnes, quos odio habebat, decrevit una exterminare. Accedens igitur ad regem: ait, gentem esse malignam, dispersam per universum orbem: o Rex, qui tuo seruiunt imperio, nec mixtam quidem, nec aliis gentibus coadunatam, nec eandem cum ceteris gentibus religionem colentem: quae nec legibus, inquit, similibus utitut, ac etiam inimicissima moribus et professionibus tui populi, et hominibus cunctis extitit: Sed si vis aliquod benefi cium subiectis tuis commodare, iube radicitus eam exterminari, nec eius reliquias aliquas omnino remanere, nec aliquos eorum ad seruitutem aut captivitatem seruari. Veruntamen et nullum patiaris damnum, tributa eorum de propria substantia ipse me praebere polliceor. Quadraginta milia pecuniarum talenta ubicumque et quandocumque praeceperis, offero, modo ab his malis pacatum sit regnum tuum. Postquam autem Aman haec regi intimavit, rex eidem et pecunias et homines omnes doanuit, ut de his efficeret quicquid vellet. Desiderio autem adepto Aman, statim mandavit tan quam a rege, per omnes gentes praecepta crudelia, ut una die per omnes provincias, videlicet centurm viginti septem, interficerentur omnes Iudaei una cum coniugibus et liberis suis, nec essent in toto regno Persarum: qui misererentur eisdem, tanquam inimici et turbatores regni haberentur. Quae cum mardocheo nuntiata fuissent, vestem e vestigio rumpens, saccum induit, cinereque perfusus, sparsis crinibus eiulando et clamando civitatem circuibat: dicens, interfici gentem quae nil peccavit. Et hoc dicens, ad aulam regis pervenit, et eo modo ante eam stetit, verum minime ei licebat tali circundatum amictu ingredi. idem etiam fecerunt Iudaei omnes per civitates, quibus de hoc per literas fuerunt certificati, lugentes et plangentes denunciatis sibi calamitatibus. Cum vero quidam reginae nuntiasset Mardocheum, in tam misero ante aulam habitu stantem, audito sermone, turbata, misit qui eius vestimentum mutarent. Quo nolente sacco exui, Mandavit eunuchum, interrogans quid ei tristitiae contigisset quod hunc habitum non deponeret. Tunc Mardochens per eunuchum indicavit reginae causam sui luctus et ha bitus. Mandavitque ei, quatenus de his regi supplicaret, nec recusaret pro salute gentis suae habitum humilem assumere, per quem regi ostenderet, Iudaeis periculum imminere. Aman inquit, qui secundum honorem post regem obtinet, accusando Iudaeos, regem aduersum eos accendit. Haec, cum regina cognovisset, rursum mittit ad Mardocheum: dicens quia non esset a rege vocata, et si quis ad eum non vocatus intraret, moreretur nisi volens quenquam seruare, porrigeret ei virgam auream. Mardocheus vero ea verba deportanti sibi eunucho ad Hester renunciare praecepit. Non suae saluti providere, sed totius gentis periculum amovere. Nam si nunc ipsa contemneret, adiutorem quidem genti deum, omnibus modis affuturum, ipsam vero et paternam domum ab illis quoscon tempferat perituram. hester autem cum esset fidelis, denunciavit Mardocheo, ut ad con tionem omnes Iudaeos qui erant in Susis congregaret, et ieiunare cunctos pro ipsa praeciperet. quod et ipsa cum suis agens ancillis, promisit praeter legem adire regem, etiam si mori oporteret non recusaret. Mardocheus autem secundum Hester maendata fecit, deumque suum petere ut nec eam, nec gentem suam perituram contemneret, sed sicut peccanti veniam concessit, et nunc ab interitu denuntiato liberaret. Non enim propter aliquod peccatum ita cogebatur


page 45, image: s089

sine gloria deperire, cum et ipse dominus nosset causam furoris Aman, quia eum non salutabat alias salutabat. Neque enim inquit honorem quem tibi domine offerebam, hunc illi quoque patiebar offerre: ideoque iratus contra eos, qui tuas leges non transgrediuntur talia machinatus est. Postquam vero hester in cinere et cilicio per tres dies ieiunasset, et deum cum lacrimis propitium sibi expostulasset: in cultu regio, cum rubore et timore regem adivit. Qui videns reginam prae timore super ancillas collapsam: ve ritus nequid ea mali ex illo timore pateretur, confestim e sella sua surrexit, suoque eam in gremio suscepit et fovit. exosculans quoque, eam blando sermone allocutus est, dicens quia expostularet quicquid vellet: quia etiam medium ei regnum postulanti utique daret. At Hester eum ad convium cum Aman amico suo venire suppicavit. Cumque annuisset et advenisset inter poculmorum laetitiam: iussit rex Hester aperire quod vellet, nihil enim se negaturum esse promisit, etiam si mediam regni partem poscere voluisset. Tum illa, in posterum diem explanaturam se suum consilium promisit, si rur sus ad convivium cum Aman conveniret. Cumque rex promisisset, Aman egressus et gaudens, quia solus apud Hester cum rege meruit epulari, dum nullus alius talem ho norem potuisset adipisci. Cumque rex una cum Aman epulans, interrogaret reginam, quam vellet ab eo donationem impetraret: completurum enim se desyderium eius omnino compromisit. Tunc regina regis pedibusaduoluta, deprecabatur pro populi sui periculo: dicens se esse traditam cum sua gente in perditionem, et idcirco hos sermones ad suam maiestatem facere decrevisset. neque enim sibi molestum esse debebat, si amaram eius seruitutem exponeret: paruum quippe hoc ei esse malum dicebat, Sed supplicabat cito haec amoveri. Interrogante veto rege a quo haec sancita forent. Aman (inquit) o rex inimicus gentis nostrae ista ex nomine tuo molitus est. Quibus ex verbis rex plurimum turbatus, e convivio in hortos statim secessit. Aman vero cum iam intellexisset quibus in malis esset, reginam humiliter rogare coepit, ut veniam suis sa cinorosis machinationibus impartiri dignaretur. Cumque super lectum prae dolore processisset, ut reginam pretaretur: superveniens rex, ex huiusmodi visu magis magisque incitatus: dixit. Pessime omnium etiam uxori meae violentiam irrogare non vereris. ad quod Aman obstupefactus, nihil amplius respondit. Tunc unus ex eunuchis reginae, accusare coepit Aman, quemadmodum praeparasset crucem in atrio domus suae, ad Mardochei necem, quae erat altitudinis cubitorum quinquaginta. Quod rex audiens, in illa eum appendere e vestigio praecepit. atque ita Aman honore quem a rege perceperat supra modum abusus, huiusmodi cruci confixus est. Rex vero substantiam eius, reginae donavit, et Mardocheum in locum eius per omnia surrogavit. Nam iam regina Hester ad notitiam eius perduxerat cognationem quam ad illum habebat. Donavit vero et regina Mardocheo avunculo suo Aman possessionem, et cetera quae illius fuerant: supplicavitque regi liberari a mortis metu gentem Iudaeorum, asserens si patria gens sua perempta esset, nec ipsam nullatenus superuivere posse. Scribas ergo regales statim vocans, iussit scribere gentibus et principibus, et magistratibus pro Iudaeis ab India usque Aethiopiam centum et viginti septem provinciarum. in haec verba dicens. Aman Amadathi filius, et animo et mente Macedo, alienusque a Persarum gente, pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus susceptus fuerat a nobis, et tantam in se expertus fuerat humanitatem, ut pater noster vocaretur, et ab omnibus post regem adoraretur secundus, Qui in tantum arrogantiae tumorem se sublevari praesumpserat, ut regno nos privare niteretur et vita. Nam Mardocheum Iudaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Hester cum omni gente sua, novis quibusdam et inauditis machinationibus expetivit in mortem: Hoc cogitans, ut illis interfectis, insidiaretur nostrae celsitudini, et regnum Persarum transiret in Macedonas: nos autem, cum Iudaeos prorsus ab omni culpa immunes repere remus, sed e contrario iustis utentes legibus, et filios maximi dei viventis esse, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie felicissime


image: s090

custoditur: Eas literas quas sub nomine nostro direxerat, inanes et irritas facimus: Pro quo scelere ante portas huius nostrae urbis Susis, ipse qui talia machinatus est, et omnis eius cognatio pendet in patibulis. non nobis sed deo reddente ei quod meruit. Hoc autem edictum quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iu daeis uti legibus suis: Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere, tertiodecimo die mensis duodecimi: Quam diem deus suus omnipotens ex maerore et luctu convertit in gaudium. Mardocheus vero regia indutus stola, et corona aurea, et torque processit ornatus. Quem videntes ita honorificatum a rege Iudaei in Susis habitantes, communem extimaverunt eorum felicitatem. Tunc Persidis satrapae, tyranni et regis scribae, summum Iudaeis reddebant ho norem, quoniam timor Mardochei eos ad reverentiam coaceruabat. Postquam edictum regis per omnes provincias lectum est: mox Iudaei in Susis trecentos viros interfece runt, et decem Aman filios crucifixerunt. post hoc etiam per alias civitates Iudaei interfecerunt de inimicis suis ad summam septuagintasex milium. Quibus gestis Iudaei in Susis collecti, quartam et quintamdecimam diem duodecimi mensis, quo de inimicis suis vindicati sunt, cum summo gaudio celebrarunt: Scripsitque Mardocheus omnibus sub imperio Artaxersis degentibus Iudaeis: quatenus hos obseruarent dies. unde praedictos dies Iudaei celebrant, appellantes eos conseruatores. Mardocheus autem magnus erat et clarissimus apud regem, principatumque eius regebat, potiebatur com muni converfatione cum regina. Tunc Iudaei super omnes libertatis munere, meritis huius sanctissimae reginae donati sunt. Haec itaque Hester regina, summis laudibus effe renda est: quae pericit!tem populum apparatu regio et lautissimo cultu liberare potuit et scivit: pro quibus crucem mardocheo paratam, mutata regis sententia in Aman, quem summo studio rex prius amabat: transferre fecit. Ipsa autem quandiu vixerit, aut quid aliud egerit, aut quo tempore vitae suae mortua sit: nusquam habere potuimus.

De Arthemisia Cariae Regina. CAP. XLVII.

ARthemisia Cariae Regina ingentis animi femina, temporibus praedictae reginae Hester, et ipsa fuit integerrimae viduitatis decus, et sanctissimi coniugalis amoris exemplum futuris dignissimum. Haec quippe Hecathomi primi urbis Cariae regis extitit filia: quae Mausolum germanum suum ex eodem patre editum accepit maritum. Quem adeo in vita dilexit, ut superstes mortuum unquam obli visci non potuerit. Cuius rei stetere diu insignia monumenta. Nam ut Valerius Maximus seribit: cum primum eius amantissimus maritus diem clausisset extremum, eius cadaver exquisitissimis honoribus extulit. Nec passa fuit post funebres ignes collectos cineres aurea in urna seruandos condi: existimans tam amati coniugis omne aliud vas incongruum fore praeter quam pectus suum, in quo veteris amoris flammae longe plus solito eo defuncto flagrabant. Quam ob rem omnes cineres collectos ipsa ebibere voluit: et residuum vitae suae tempus in lacrimis consumpsit. donec laeta in mortem ad virum iret. verum vidua facta ingentia peregit facinora. Et inter cetera ex more suo egregio et amabili viro insigne sepulchrum erexit: Quod plane pous nimis admirabile et sumptuosum fuit. Eo quia tam arte, quam impensa omnia fere orbis aedificia excesserit: Ac inter septem mundi miracula seu mirabilia unum diu extiterit, Quod sane opus de mariti nomine mausolaeum appellavit. Aquo tanquam a digniori sequentium regum sepulchra Mausolaea denominata sunt. Et non solum in hoc Arthemisia extollenda fuit: sed et virili robore et audacia ac militari disciplina plurimum valuit, ac mulits triumphis maiestatem sui nominis plurimum exornavit. Quia ut leginus post viri mortem: ad tempus sepositis lacrimis bis arma suscepit. primo ut salutem patriae tutaretur: Secundo ut socialem fidem requisita seruaret.


page 46, image: s091

Nam mortuo Mausolo cum indignarentur Rhodii, non longe ab halicarnaso constituti eam mulierem preesse regno Cariae, armata classe, quasi certa spe potiundi, frequentes ad occupandam eam, illuc venere. Sane Halicarnasus civitas mari imminens Icareo, in loco natura munito sita erat, geminos habens portus: quam cum Rhodii occupate tentassent, astutia Arthemisiae non solum prohibiti sunt, sed et eorum Rhodiana civitas, ab ipsa felicissime occupata est: Qua adepta, iussit omnes eorum principes caedi. Praeterea (ut Iustinus in tertio epitomatum libro scribit) cum rex Persarum Xerses aduersus Lacedaemonas Graecos bellum indixit, requisira Arthemisia, cum armatis navibus venit in pugnam, fractisque iam terrestribus Xersis copiis, cum in conspectu Salominae in navale praelium, Xersis classis et Atheniensium sub Themi stocle duce convenissent, spectante Xerse, Arthemisia inter primos principes, suos exhortans atque acriter impellens: quasi cum Xerse sexum mutasse visa est, Adeo ut si tam audax robustusque Xersi fuisset animus, haud facile classis eius proras vertisset in fugam. Magna equidem et multo plura fuere huius Arthemisiae facinora et acta, quae et admiratione digna sunt: De quibus haec dicta sufficiant.

De Olympiade Magni Alexandri matre. CAP. XLVIII.

OLympias Macedonum regina, cui ab infantia Mistilis nomen fuit quinquagesimo supra trecentesimum ante Christi domini nostri aduentum anno: regina constituta, multorum titulorum illustris inclitaque evasit. Eo quia Neoptolemum Molossorum regem habuerit patrem, qui ex Aeacidarum sanguine, qui tunc prae ceteris totius Graeciae, immo orbis terrarum splendidior habebatur. praeterea et Alexandrum Epyri regem habuit fratrem: et Macedoniae Philippo marito rege mortuo, filium Alexandrum Magnum, cuius tam ingentia fue re facinora, ut qui illum superaret gloria, nec natus audiretur, nec nasceretur in posterum: quod Olympiadi huic non modicum fulgoris adiunxit, si matribus fulgor est praestantes genuisse filios: Sed non omninc fulgor iste evasisse potuit, quin notis aliquando iniectis obfuscaretur, esto ex illis Olvmpias notiore evasisset. Nam adulterii illecebra eius aetate florente, Olympias labefectata fuit: qua nil fere dedecoro sius reginae contigisse potuit. Et quod turpius fuit, suspicatum est Alexandrum adulterio genitum. Quae quidem suspitio adeo Philippum emovit, ut non solum aliquando palam diceret, ex se scilicet Alexandrum non genitum, verum et Olympiadem igno minia notaret repudii, et Cleopatram Alexandri Epyrotae filiam in uxorem duceret. Quod quantum Olympias aegre tulerit, dissimulare non potuit. Nam que usque in diem illam hac excepta labe, regiis tantum fulgoribus clara erat: enormitatibus variis, sese fecit inisgnem. Creditum quidem est, agitatum atque impulsium Pausaniam iuvenem ex splendido Orestis sanguine natum, in Philippi uri sui necem conscio etiam Alexandro. Nam Pausaniae ob occisum Philippum in cruce pendentis caput, opere Olympiadis mane sequenti, a die qua cruci affixus fuerat, aurea insignitum corona compertum est: et paucis interpositis diebus, Olympiade iubente, eius cadaver depo situm, super relicuiis Philippi honorifice, Macedonico ritu exustum est, et cum pompa funebri sepultum gladium praeterea quo Philippum Pausanias occiderat, regina sub nomine Mistilis in templo Apollinis iussit apponi. et Cleoptarm sibi superinductam (post illisam saxo filiam) in tantum verbis exasperavit, ut miseram ad induendum laqueum compalerit. Aucto tandem maximis victoriis filio Alexandro, eoque apud Babvloniam veneno absumpto, et Alexandro fratre apud Lucanos caeso: ac Arideo Macedoniae rege et Euridice coniuge, eam Macedoniam absque Epyro venientem intrare prohibentibus, favore Macedonum veterum datis in mortem, Macedoniae regnum sola obtinuit, vidua et regina: verum cum passim in cruorem tam nobilium


image: s092

quam plebeiorum Macedonum, quasi belua baccharetur, a Cassandro in Epidna eivitate obsessa est: ab eoque coacta, ut una cum oppidanis, retum omnium inopia, deveniret in famem: qua cogente, actum est, ut conditionibus appositis se in fidem Cas sandri committeret. Qui fraude exornatis occisorum amicis: post deditionem in mor tem vocata est. Ad quam occidendam, cum Cassander ubi detinebatur scelerum ministros intromisisset, ea iam aduertente, se manu venientium morituram, duabus innixa ancillis, imperterrita surrexit, et vestimentis crinibusque compositis ne quid cadens, videretur inhonestum, nec orare passa est nec audire voces, aut ululatus femineos emittere, quinimmo percussoribus obuia facta, paratum in vulnera corpus obtulit ul tro: quasi paruipenderet quod robustissimi etiam homines consvenere ut plurimum expavescere. Actu equidem illo, confessa est: se vere extitisse tam egregii Imperatoris genitricem.

De Claudia Vestali virgine mirabili femina. CAP. XLIX.

CLaudia quaedam Vestalis virgo, ex Romanorum generoso sangulne procreata temporibus praedictae Olympiadis reginae, perpulchrum ac memorabile pietatis opus in tutando paterno decore felicissime Romae peregit, quod eriam quisque robustissimus iuvenis facere extimuisset. Pater igitur huius virginis triumphum ex senatus decreto agebat spectabili pompa: quod quidem Romana plebs frequens, curiosissimeque spectabat. Dum vero haec agerentur, ractum est ut unus tribunorumplebis, ob privatam simultarem, se in eum, non ali ter quam in male meritum prorumpens in medium dedit, et quadam insolenti audacia, violentas manus in triumphantem iniciens, eum de curru evoluere conatus sit: Quod cum haec virgo inter spectantes conspiceret, illico urgente paterna pietate, commota, tristis et sui sexus oblita, ac vittarum honestatis quibus obtecta erat, pati non potuit: quinimmo repente inter medias cateruas, impetuosa prorumpens, et sibi audaci visu, cedere turbam cogens, inter tribuni arrogantiam, et patris gloriam se indefesso ro bote miscuit, et quibuscumque ausis factum ist, amoto tribuno, liberum in Capitolium patri ascensum concessit. O dulcis amor: O infracta pietas. quid credemus, vires imbecilli corporis praestitisse virginis: quid religionis oblivionem iniecisse? praeter eum cernere iniuria opprimi, quem meminerat infantiae suae educatorem, et pijs delinitorem blanditijs, votorum in suam salutem exhibitorem, noxiorum omnium amatorem, et provectioris aetaris instructorem. Sed ut de hoc satis dictum sit: quis ob hoc tumul tuantibus hominibus, sanctimonialem immixtam virginem de honestate redarguet? quis temerariam dicet? quis tanquam in tribunitiam potestatem ausam vere damnabit? Equidem non immerito dubitem: quis spectabiliorem triumphum, an pater in Capitolium, an filio in aedem Vestae reportaverit.

De Irene Graeca mirabili pictrice. CAP. L.

IRene Graeca Crathini cuiusdam pictoris filia et discipula, iisdem temporibus quibus et praedictae duae clarae mulieres, in arte pictoria maximo apud Graecos habita fuit in pretio. Quae tanto laudabilior aestimata fuit, quanto et arte et fama videbatur superasse magistrum patrem suum: cum eius nomen pluribus in locis diu viguerit. Eius autem pater is fuit, qui frondes, atque radices omnium herbarum ad earum praestandam notitiam in forma depinxit propria: quod quidem artificium et ingenium memorabile utique fuit. veruntamen tanta fuit huius filiae in eadem arte praestantia, ut patre existente, fere innominatus extiterit. Cuius quidem magisterii in longum argumenta fuere, puella quaedam picta, quae apud


page 47, image: s093

Eleusinam civitatem, diu in tabula pro miraculo visa fuit, atque alia permulta admiranda: Quae ideo, quia id officium est a femina (ut plurimum) alienum, nec absque vi maxima ingenii consecutum, quod eis etiam tardissimum esse consuevit: dignum aliqua laude celebrari visum est.

De Martia Romana mira pictrice. CAP. LI.

MArtia alia sed multo praestantior pictrix, Varronis cuiusdam Romani civis filia, virgo quidem perpetua, temporibus Philadelphi regis, hoc est anno ante Christi domini nostri nativitatem septua gesimo supra ducentesimum: et virginali pudicitia et pingendi ac sculpendi gratia maximo apud Romanos fuit in pretio, quam tanto egregiori laude extollendam putabant, quanto sui iuris femina, sua sponte, non alicuius superioris impulsu, integriorem seruaverit virginitatem. Non enim erat alicui Vestae sacerdotio alligata, aut Dianae voto obnoxia, seu alteri professioni implicita, sed sola suae mentis integritate superato carnis aculeo (cui etiam praestantissimi nonnunquam succubuere viri) illibatum a contagione hominum corpus, in mortem usque seruavit. Verum etsi hac tam commendabili constantia, plurimum haec laudanda sit femina: non minus tamen ingenii viribus, et artificio manuum comendanda est. Haec quippe aspernatis muliebribus exercitiis, ne otio torperet, se in picturae et sculpturae studium omnino dedit. Quo factum est, ut miro et incredibili artificio et politia, penicillo pingeret, atque ex abore imagines exquisitissimas sculperet: ita ut omnes pictores sui temporis famosissimos superaret. Eiusque rei notissimum argumentum fuit: tabulas a se pictas fuisse ceteris pretiosiores. Et quod longe mirabilius: asserunt eam non tantum eximie pinxisse (quod et nonnullis aliquando contigit) verum adeo veloces ad pingendum habuisse manus, ut nemo usquam similes habuerit. Fuerunt insuper diu eius artis insignia: sed inter alia eius effigies, quam adeo intergre liniamentis, coloribusque seruatis, et oris habitu in tabula, speculum consulens protraxit, ut nemini coaetaneo, quaenam foret, ea visa verteretur in dubium. Et inter ceteras et ad eius mores singulares deveniamus. ei fuisse mos praecipue asserunt, seu penicillo pingeret, seu celte sculperet, mulierum imagines saepissime facere: hominum vero nunquam vel raro. Arbitrandum profecto est huic consuetudini pudicum ruborem causam dedisse. Nam cum antiquitas utplurimum nudas, aut seminudas imagines effigiaret, visum illi sit opportunum, aut imperfectos facere viros: aut si perfectos fecisset, virginei videretur pudoris oblita fuisse. Quae ne in alterum incideret, ab utroque abstinuisse satius arbitrata est.

De Sulpitia Romana venerandissima femina. CAP. LII.

SVlpitia Romana venerandissima femina, ducentesimo ante Christi domini nostri nativitatem regnante Ptolemaeo Euergete, non minus, matronarum Romanarum testimonio, laudis ob obseruatam castimoniam, quam cultro se perimens Lucretia, consecuta est. Haec quippe cuiusdam Serui Patritii filia, et Tullii Flacci coniunx fuit: nobiles Romani ambo viri. Et cum senatus a decemuiris, visis more veteri Sibyllinis libris, decrevisset, ut Veneris Verticordiae simulachrum in urbe consecraretur, Ut virgines ceteraeque mulieres, non solum a libidine abstinerent, sed etiam facilius in laudabilem pudicitiam verterentur, petivisserque iuxta decemuirorum mandatum, quo cavebatur, ut castior ex Romanis matronis dedicaret illud: ex ingenti multitudine, qua tunc abundabat Roma, castiorum feminarum iudicio, actum est, ut primo eis agentibus, centum ex omni coetu, quae pudicitia clariores existimatae essent, selectae traderentur: inter quas una Sulpitia sumpta est. Demum


image: s094

senatus iussu, earundem mulierum iudicio, ex centum decem etiam lucidiores subtractae sunt: quas inter et Sulpitia numerata. postremo, cum ex decem peteretur una: summo omnium consensu Sulpitia data est. Cui etsi pulchrum fuit, ea tempestate Veneris Verticordiae simulachrum dedicasse, longe tamen pulchrius, tam ingen tis multitudinis existimatione fuit, quia castimonia ceteris fuerit praelata: eoque non tam tum oculis assistentium, tanquam caeleste pudicitiae numen omnium admiratione conspe cta sit, sed futurorum omni aevo etiam veneratione, fere immarcessibilem gloriam ei videatur eise delatam. Sed in hoc loco inquiet aliqua, si centum pudicae electae sunt, quid huic uni, aliarum magna pudicitiae addi et superaddi potuit, ut ceteris merito praefereretur palam est hi vel hae videant, quae arbitrantur solum ab alieno quam viri concubitu abstinuisse pudicitiam. Quae quidem si intueri saniori volumus oculo non solum consistit ab amplexibus exterorum virorum abstinere, quod multae faciunt: sed aliis in virtutibus plurimis pudicitiae assistentibus, quas commemorare nunc longum esset.

De Sophonissa Hasdrubalis Carthaginensium filia. CAP. LIII.

SOphonissa Hasdrubalis maximi Carthaginensium principis filia, et Syphacis potentissimi Numidiae regis coniunx temporibus Ptolemaei Philopatoris, hoc est ducentesimo anno ante Christi domini nostri nativitatem: austeritate mortis intrepide a se susceptae evasit luculenta et clarissima. Haec itaque cum esset aetate flo rens et forma satis egregia: Syphaci praedicto regi a patre in coniugium copulata est. Nec sane id gestum fuit desyderio affinitatrs regiae tantum, sed optabat vir sagax instante Romanorum bello, solum barbarum regem Romanis subtrahere, et id opera filiae blandientis in partes Carthaginensium aduersus Romanos convertere. Nec a praecogitata malitia deceptus est. Nam cum nuptias Syphax celebrasset, a praemonita adolescentula, formositate favente, intantum suae dilectionis ardore tractus est, ut nil praeter illam sibi earum aut delectabile arbitraretur, et sic dum ureretur infelix, et appareret P. Scipionem ex Sicilia in Africam cum exercitibus traiecturum, Hasdrubalis monitu, Sophonissa blanditiis precibusque adeo Syphacis animum in suum desyderium traxit, ut non solum Romanos relinqueret, quibus amicitiae fidem praestiterat, et Carthaginensibus iungeretur: verum ultro beili principatum assumeret. Quam ob rem, perfidia calcata fide, quam pridie Sciproni hospiti suo promiserat, ei per literas, nondum in Africam transfretanti, ingres sum interdixit. Ceterum Scipio ingentis animi iuvenis, damnata barbari regis nequitia, ex positis haud longe a Carthagine copiis, illum ante alia expugnavit per Massinissam regem socium, et Laelium legatum suum: per quos, exercitu fuso, captus vinctusque deductus est Cyrtam regiam Numidie cuivitatem, nec ante cathenis onustus est, quam Massinissae civitatis dedito facta. Quo cum nondum Laelius appulisset, eam intrans, motu rerum repentino tunultuantibus omnibus, regiam, ut erat armatus, obuiam habuit Sophonissam: quae fortunarum suarum conscia, cum eum intrantem vestibulum, vjtra alios armis insignem cerneret, ut erat, regem suspicata, ad eius pedes procumbens, pristinae fortunae animum retinens, inquit: Sic rex inclite deo visum est, et felicitati tuae, ut in nos, qui paulo ante reges eramus, quae velis, possis omnia: verum si permisium est, ut captiva coram victore, et vitae mortisque suae domino, supplices voces emittere possit, eius genua et dexteram victorem contingere deiecta: precor per maiestatem tuam, in qua et ego paulo ante eram, perque genus regium, et commune Nu midicum nomen, etsi meliori suscipiaris omine, quam hinc abierit Syphax, in me, quam tui iuris, noviter adnersa fecit fortuna, agas quod in oculis tuis pium bonumque visum sit, dummodo insolenti et fastidioso (potissime Penis) Romanorum arbitrio, vina non tradat. Facile enim potes animaduertere, quid ego Romana hostis, Carthaginensis


page 48, image: s095

et Hasdrubalis filia, sive quia Syphacis coniunx, timere possim: et si omnis in hoc tollitur modus, ut tua manu potius moriar facito, quam in potestatem hostium viva deveniam, precor et obsecro. Massinissa qui et ipse Numida erat, et uti omnes sunt in libidinem proni, venustatem oris orantis inspiciens: addiderat quippe infortunio pium quoddam et insolitum decus supplici, motus humanitate et a libidine tractus, cum nondum aduentasset Laelius, uti erat in armis dextera data (inter feminarum querulos motus et uluatus, ac tumultum discurrentium undique militum) lenavit orantem, eamque e vestigio sibi in uxorem accepit, medio in strepitu armorum nuptiis celebratis: puto hac via, arbitratus et libidini suae, et Sophonissae precibus invenisse modum. Die demum sequenti, Laelium venientem suscepit. et eo sic iubente, cum omni regio ornatu, et cetera praeda, ac nova coniuge redeuntes in castra: primo a Scipione ob rem bene gestam comiter sunt suscepti, Deinde cum ab eo, ob celebratas cum captiva Ro mani populi nuptias, amicabiliter redargutus esset, et in tabernaculum secessisset, arbitrisque remotis, suspiriisque ac lacrimis oppletus diu ingemuisset, adeo ut a circunstantibus audiretur: uregnte Sophonissae fato, accersiri iussit ad se quem ex seruis fidelissimum habebat, cui commiserat seruandum venenum, ad incertos fortunae casus, eique praecepit, ut illud poculo dilutum Sophonissae deferret, diceretque: libenter se illi, quam sponte dederat fidem seruaturum si posset: verum tibi, a quibus poterat, arbi trium subtrahebatur suum: quam ipse potuerat, non absque suo maerore praestaret fidem, si uti velit, scilicet ne in potestatem Romanorum vina deveniat, ipsa tamen patris patriaeque et duorum Regum quibus paulo ante nupserit memor, sibi quod videretur consilium sumeret. Quae quidem audita, constanti vultu, nuntio dixit. Accipio muptiale munus, etsi nil aliud, a viro coniugi dari poterat, gratum habet: Sed refer, satius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem, Nec acrius dicta dedit, quam poculum sumpserit, et nullo signo trepidationis ostenso, confestim hausit omne: Nec diu tumescens, in mortem quam petierat, miserabunda collapsa est. Aedepol, annoso homini, cui iam vita taedium, nec alia spe praeter mortem, nedum puellae regiae, tunc habi to respectu ad notitiam rerum vitam intranti, et quid in ea dulcedinis sit percipere incipiem ti, magnum et admirabile fuisset, et nota dignum, morti certae adeo impavide occurrisse.

De Tertia Aemylia Scipionis uxore. CAP. LIIII.

TErtia Aemylia ex Aemyliorum clarissima familia nata, Scipionisque uxor, centesimo et octogesimo ante Christi domini nostri nativitatem anno, perpulchro ac lucidissimo facinore a se gesto, evasit lucidissima. Mulier sane sapientissima, et sanctis etiam in caelum usque extollenda laudibus. Haec quippe inter cetera suae sapientiae praeconia, hoc unum, praeter omnium uxorum morem, fecit: quia cum vidisset virum suum iam senem, in dilectionem ancillulae suae et concubitum incidisse, Quantumcumque eidem difficillimum foret, id tamen animo constanti, tan quam mulier geverosa pertulit. Existimans, ut erat discreta mulier, indecens ni mium fore, quia vir tantus qui sua ingenti virtute reges multos, et validas nationes Ro. subiugasset imperio, diceretur vel sciretur amore ancillulae detentus esse. Unde et quoad vixit, viri crimen omnino oppressit silentio, ut nedum alteri, sed etiam vir ipse, quoad vixit perpendere potuit, eam scisse quid ageret. Et non solum hoc crimen Sci pione ipso vivente seruavit, sed et eo defuncto, ad auferendam eius infamiam, statim ancillam ipsam liberali animo manumisit, ac liberto suo in coniugem dedit, Et hoc, ne magnifici viri inclita fama macularetur. Alia profecto femina conclamasset, et in concilium convocasset, et affines vicinasque, atque eas longa dicacitate complesset, enarrassetque innumeris querelis, se derelictam, se omissam, se vilipensam, se in nullo pretio a viro habitam: eoque vivente viduam, et ancillulae seruulae et deiectae sortis meretriculae


image: s096

postpositam, virum etiam lacrimis et quaestubus publice infestasser, nec curasset, dum ius suum garrulitate defenderet. Est profecto femina suspitiosum animal et omnino impatiens, et quam maxime in fractione fidei maritalis. nihil enim nuptae mulieri iniuriosius fieri potest, quam cum se viderit a viro iure suo privari. Quicquid enim a viro in alteram agitur, id in detrimentum amoris sibi debiti factum esse arbitratur.

De Dripetrua Laodiceae Regina. CAP. LV.

DRipetruam Laodiceae Reginam fuisse, magnique Mithridatis filiam scriptum est. et anno ante Christi domini nostri nativitatem cen tesimo, ex inaudito quodam opere memorabili, a se erga patrem fidelissime gesto, commendabilis plurimum evasit. Nam cum Mithridates pater suus a Magno Pompeio superatus fuisset, illum nullis periculis aut laboribus, seu necessitatibus ullis indulgende deserere voluit, quinimmo semper eum subsequens, illi obsequiis fidelissimis seruivit. Ferunt hac reginam cum gemino dentium ordine (sicut et pater erat) fuisse natam. quam ob causam monstrosum de se spectaculum omnibus Asiaticis suo tempore tribuit. qua ex re, etsi nullum in mandendo a tam inusitata dentium quantitate susceperit impedimentum, tam insigni deformitate non caruit: quam, ut dam praedictum est, laudabili fide compescuit.

De Claudia Vestali virgine Romana. CAP. LVI.

CLaudia Vestalis virgo, Romana femina, temporibus Ptolemael Soter, hoc est septuagesimo ante Christi domini nostri nativitatem anno, apud Romanos suos insigni quadam audacia, perpetuam sibi laudem et claritatem acquisivit. Haec quippe Vestalis virgo, cum assidue variis et accuratissimis uteretur ornamentis, et sic nimio cultu ornata in publicum incederet, ut a pluribus iudicata fuit non honesta virgo, sed impudica mulier. Sane factum est Marco Cornelio, et Pu. Sempronio consulibus imperantibus, ut simulachrum Ideae videlicet Opis Deorum matris, Romam in fauces Tyberis applicatet: Ad quod suscipiendum e navi manibus, iuxta responsum oraculi, Nasica ab universo Senatu totius urbis vir optimus iudicatus, cum matronis omnibus eo usque concederet, ubi propinqua navis erat, contigit, ut volentibus nautis litori appropinquare, haereret vado fluminis, Et cum trahentibus iuvenibus non moneratur, Claudia aliis matronis immixta, suae virtutis et pudicitiae confisa, palam genibus flexis, Deam supplex deprecata est: ut si se castam et pudicam arbirraretur, cingulum, navis sequeretur suum. Quibus dictis, illico fidenter consurgens, id futurum non dubitans: Navi cingulum alligari iussit. et ab ea iuvenes omnes amoveri praecepit: quibus amotis, Claudia navem e vestigio a vado evulsit, et (mirantibus cunctis) eam in partem qua cupiebant, facillime traxit. Ex quo tam mirabili successu, secuta est mox de Claudia optima opinio: Et sic Claudia quae ad litus, cum turpi lasciviae nota accesserat, decorata insigni pudicitiae splendore, in civitatem rediret. Melius tamen (ut inquit Seneca) cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius ex ploratae pudicitiae fuisset, quam du biae patrocinium. De hoc etiam divus Hieronymus contra Iovinianum meminit, dicens. quod licet id pro voto Claudiae accesserit, absit, ut credendum sit, sanae mentis fuisse, quantumcumque innocuae gentili feminae, similia audere. Ut quis, quan quam innocens sibi videatur et sit, id velle agere, quod praeter naturam fit, quinimmo potius esset tentare deum, quam obiecti criminis labem purgare. Sancte equidem tantum vivendum est, etsi minus extimemur, non absque bono nostro id patitur deus: vult quippe nostra fumetur


page 49, image: s097

patientia, auferatur elatio, et virtus exerceatur. et ut nobiscum latemut, dum alios noscit indignos, Satis nobis est, immo perquammaximum, si deo teste bene vivimus. Et idcirco si minus bene de nobis sentiunt homines, dum bene fecerimus, non curemus. Quia, ut divus pater inquit Augustinus, nec damnate iniuria, nec coronare po test laus falsa.

De Ipsicretaea Mithridatis regis coniuge. CAP. LVII.

IPsicretaea Mithridatis regis coniunx et regina, femina satis spectabilis et generosa, ac invicti amoris in virum, temporibus praedictae Vestalis virginis adeo commendanda est glorioso praeconio, ut ex eo sui nominis fulgorem perpetuum meruerit. Mihtridati igitur viro suo diuturno ac sumptuoso, necnon discriminibus variis pendulo, aduersus Romanos bello laboranti, amoris eximii facibus incensa, seu regiones amplissimas peragranti, seu certamina ineunti, seu transfre tationes paranti, semper fidelissima comes esse voluit. Haec quidem aegre eius absentiam patiens, atque existimans, neminem praeter se rite posse obsequia impendere viro, et utplurimum infida ministeria seruorum, ut ipsa dilectissimo sibi, posset opportuna praestare, etsi difficillimum videretur, sumpsit tamen prosequendi consilium. Et quoniam tanto operi, muliebris habitus videbatur incongruus, et indecens lateri bellicosissimi regis incedere feminam, ut marem fingeret: ante alia aureos crines, quibus plurimum honestabatur, sibi secuit, et siderei vultus sui praecipuum deeus, non solum una cum crinibus galea tegere passa est, verum puluere et sudoribus, ac armorum deturpare rubigine, iocalia quaeque, et purpureas vestes et fluetas in pedes deponere, et eburneum pectus lorica tegere, atque tibias ocreis devincire, abiicere annulos, et digitorum pretiosissima ornamenta: et eorum loco ensem, et hastas gestare, Parthicos arcus et pha retras monilium loco cingere, et adeo apte omnia, ut ex delicata regina crederes veteranum militem atque strenuum. Sed forsan difficilia haec assuetae quidem regiis thalamis, otio et molliciei, et raro aerem videnti, cum eis omissis, virili animo insignita, equis insidere didicisset, invicta, et armorum onusta, post virum per aspera montium et convallium concava, die noctuque algores, aestusque superans, citato discurrere cursu, persaepe comperta fuit. Regalisque thori loco, nudam quandoque humum, et lucos ac silvas impavida ferarum corpore durato, cogente somno premebat. Victori viro, seu profugo semper comes adiutrixque laborum, et consiliorum particeps incedens ubique. Quid multa? pios oculos, vulnera, caedes, sanguinem quem et ipsa pugnans effundebat, aliquando psse absque horrore conspicere docuit. Et aures cantibus assuetas, equorum fremitum, militares tumultus audire, absque suae mentis obstupefactione coegit. Tandem cum multa pertulisset grania, Mithridatem a Pompeio superatum atque fugatum per Armenios saltus, Pontique latebras et efferatas quascumque nationes, cum paucis ex amicis secuta est. Nunc afflictum spe meliori recreans, nunc solaciis, quorum cupidum videbat et noverat demulcens, adeo ut illi tantum consolationis attulerit, ut in quascumque solitudines ageretur, coniugali sibi videretur in thalamo refoveri. Opectus coniugalis dulcedinis sacrarium, o inexhausta amicitiae virtus? quibus quanque sanctis viribus, muliebrem animum roborastis, nulla profecto usquam uxor pro viro similia, nedum graviora pertulit: quo merito, si in eius perpetuam laudem, antiquitas versata est, minimum admirari iure posteritas poterit. Ceterum ex tot Iaboribus, tamque inclita fide bene merita mulier, a viro non satis dignum retulit praemium. Nam cum is senex, iam filium ex ea susceptum iratus occidisset, urgentibus Romanorum viribus, non solum in regnum sed in regiam se recepisset, esto animo moliretur ingentia, et in legationibus, varias atque longinquas nationes, in bellum aduersus Romanos suscitare conaretur, a Pharnacis filio, ob eius saevitiam in filios amicosque, rebellante obsessus est. Quod cum cerneret, et eam inexorabilem innenisset,


image: s098

postremam rerum suarum arbitratus ruinam, cum reliquis tam coniugibus quam pellicibus ac filiabus Ipsicretaeam, quae tot vitae suae subsidia laborando praestiterat, ne illi superuiveret, veneno absumpsit. Sane ingratissimum Mithridatis opus, Ipsicretaeae meritam gloriam minuisse non potuit, corpus mortale, veneno immatura morte sublatum est. nomen eius monimentis venerandarum literarum, ad nos usque, et in perperuum celebri fama vivet, et longa quidem posteritate fraudari non poterit.

De Iulia C. Caesaris filia. CAP. LVIII.

IVlia Caii Caesaris ex Cornelia coniuge unica filia, quinquagesimo ante Christi domini nostri nativitatem anno, et genere et coniu gio ac sanctissimo amore, fatoque quodam repentino fuit omnium mulierum sui saeculi clarissima, Nam Iulius Caesar eius genitor ab Aenea inclito Troianorum duce, per multos duces immo reges, et alios medios paternam duxit originem, maternam vero ab Ancho quondam Romanorum rege, bloria bellorum atque triumphorum, et dictatura perpetua insigni homine. Nupsit praeterea mango illi Pompeio, ea tempe state Romanorum clarissimo viro, qui in vincendis regibus et deponendis, eisque de no vo faciendis, nationibus subigendis, pyratis extinguendis, favorem Romanae plebis obtinendo, et regum totius mundi et orbis clientelas aquirendo, non terras tantum sed caelum omne fatigavit diu. Quem adeo illustris mulier, licet iuvencula et ille aetate provectus, amavit, ut ob id immaturam obierit mortem. Nam cum Pompeius in comitiis sacrificaturus, ob hostia quam tenebat, ex suscepto vulnere, se in varia agitante plurimo respergeretur sanguine, et ob id vestimentis illis exutus, domum eadem, et alia induturus remitteret, contigit ut deferens ante alios Iuliam praegnantem haberet obuiam, Quae cum vidisset viri cruentas vestes, ante quam causam exquireret, suspi cata ne forte Pompeio fuisset violenta manus iniecta, quasi non illo occiso, dilectissi mo sibi viro superuivendum foret, in sinistrum repente delapsa timorem, oculis in te nebras revolutis, manibus clausis concidit, e vestigio expiravit. Non solum viri, atque civium suorum, sed maximo totius orbis ea tempestate incommodo.

De coniugibus Theutonum et Cymbrorum mirabilibus. CAP. LVIIII.

COniuges quaedam Theutonum et Cymbrorum, ac earum quide infinitus pene numerus, temporibus Caii Caesaris in Germania fuit, Feminae plane ob castitatis propositum miris extollendae lau dibus, Hae equidem a Romanis superatae, ne etiam libertatem ac pudicitiam suam perderent, non ex conventione aliqua, non ex consilio publico, in una nocte non alite quam idem omnibus fuisset spiri tus, in unam mortis sententiam devenere. Romanis igitur rebus florentibus Theutones Cymbrique, et quaedam aliae Germanorum nationes (ut Orosius hi storicus in quarto historiarum suarum scribit) in Romanum coniuravere nomen, ut eos in fugam verti posse nemo dubitaret, coniuges, natos et omnem supelectilem secum magno agmine traxere vehiculis, inde ut omnem Italiam, uno et eodem concuterent impetu, triparitio illam intrare agmine, triplicique itinere, statuere: Quibus a consternatis tumultu Romanis, Caius Marius consul, in quem niti omnis reip. spes ea tempestate videbatur, obuius missus, primos obiectos habuit Theutones insolentes, aduersus quos, in nihilo declinantes certamen, cum conseruisset et longa pugna partium aliquandiu nutasset fortuna, postremo multo sanguine fuso, terga dedere Theutones, Deinde in Cymbros itum est, et ut Theutones apud aquas Sextias, sic illos in campo Raudio, duplici fudit certamine, facta strage perquammaxima, Quod aduertentes cuncae teris impedimentis sepositae coniuges, non virorum secutae sunt fugam, sed plaustris, quorum grandis illis erat copia, in formam valli redactis, animoso consilio praetextis fustibus,


page 50, image: s099

lapidibus gladiisque, libertatem suam castimoniamque tutari, quam longius possent, disposuere. Sed acie facta, advenientibus Romanis mulitibus, cum non diu obstitissent, sen sere quoniam invacuum conatus disponerent, et ob id si possent, inire cum imperatore concordiam petiiere. Erat enim illis infixum animo, si viros, si sedes avitas, si substantias omnes, pugna perdidissent, una saltem qua possent via, libertatem et pudicitiam seruare suam. Et idcirco postulavere unanimes, non fugientium virorum pacem, non in patriam redire suam, non ut sua resarcirent auro damna, sed ut omnes Romanis iunge rentur virginibus Vestalibus: quod cum honestissimm visum foret, et syncerae mentis testimonium, nec impetrassent, furore succensae, in obstinatam voti sui perseverantiam, consilium iniere crudelissimum. Nam ante omnia collisis interea parietibus filiis suis, ut illos qua possent via, turpi seruituti subtraherent, nocte eadem intra vallum a se constructum, ne et ipsae in dedecus suae castitatis, ac victorum ludibrium traherentur, laqueis omnes mortem conscivere sibi, nec praedae aliud ex se, praeter pendentia cadavera avidis liquere Romanis. Iuissent aliae mulieres, fractis suorum hominum viribus, obuiam victoribus supplices, solutis crinibus, manibus extensis, et ululatu multo omnia complentes, et quod obscoenius fuisset, nonnullae blanditiis et amplexibus impetrassent si po tuissent, suppelectilibus suis conseruationem, reditum in patriam, nulla honestatis foe mineae habita mentione, aut se permisissent a quocumque more pecudum trahi. Ast Cym bricae constanti pectore melioris fortunae seruavere animos, nec ulla passae sunt ignominia maiestatis gentis suae gloriam foedare., Dumque seruitutem et turpitudinem laqueo obstinatae fugerent, non viribus, sed fortunae crimine, suos viros superatos respondent, et castimoniae suae, puacis abiectis annis, quibus suspendio vivere potuissent, vitam longissimam adeptae sunt.

De Cleopatra Aegyptiorum magna regina. CAP. LX.

CLeopatra magna Aegyptiorum regina, Dionysii Auletis regis filia, totius orbis fabula, Olympiade centesima, prima et octogesima, videlicet quadragesimo nono anno ante Christi domini nostri nativitatem, Aegyptiorum regnum per neplias obtinuit, et viginti duobus annis regnavit. Haec quippe femina, nulla fere nisi regia di gnitate et oris formositate, verae claritatis nota refulut. cum e con trario, avaritia, crudelitate, atque luxuria omni mundo conspicua fuerit facta. Nam ut ab eius dominii initio exordium sumamus. Auletes Dionysius pa ter suus, Romani po puli amicissimus, et ipse omnium flagitiosissimus, in mortem veniens ex testamento instituit suo, ut filiorum natu maior, sumpta in coniugium Cleo patra eius filia natu maiore, insimul post ipsius patris mortem regnarent. quia familiarissima etiam apud Aegyptios turpitudo, matres filiasque tantum a coniugiis exclu sisse, executum est. Porro exurente Cleopatrra regnandi libidine, eundem adolescentulum fratrem et virum suum, quintumdecimum aetatis agentem annum, veneno absumpsit. quo mortuo, sola regni potita est. Inde cum civitas Alexandrina a Caesare capta fuisset, et ipse Caesar delectatus formositate huius mulieris plures noctes cum ea dormisset, postquam Pompeium superasset. tandem quasi praemium noctium et voluptatum Cleopatrae exhibiturus, regnum ei denuo concessit et confirmavit. Arsinoe ipsius Cleopatrae sorore abducta, ne forte ea duce novi aliquid moliretur in eum, Sic iam scelere gemino regnum adepta Cleopatra, in voluptates suas effusa, quasi scortum orientalium regum facta, auri et iocalium avida, non solum contubernales suos talium nudos arte sua fecit, verum et templa sacrasque Aegyptiorum aedes, vasis, sta tuis, et ceteris thesauris vacuas dimisisse traditum est. Haec iam Caesare occiso, et Bruto ac Cassio superatis, Antonio in Syriam eunti, obuiam facta, impurum hominem sua pulchritudine et lascivientibus oculis facile cepit, et in amore suo eum misere detinuit, eoque deduxit, ut quae fratrem veneno necaverat, Antonii


image: s100

manu Arsinoen sororem ob suspitionem regiminis amovendam omnem, in templo Dianae Ephesinae, quo salutem quaeritando infelix aufugerat, trucidari faceret, et id adulteriorum suorum a novo amasio loco primi muneris assumptura. Et cum iam sce lesta mulier, Antonii mores novisset: verita non est, ab eodem Syriae et Arabiae regnum postulare. Sane cum perquammaximum videretur illi et nimis incongruum, ad satissaciendum tamen desyderio amatae mulieris, sortiunculas ei ex utroque dedit, superadditis etiam civitatibus omnibus, quae intra Eleutreum flumen et Aegyptum Syria co litori appositae sunt, Sydone et Tyro retentis. Quae cum obtinuisset, Antonium in Armenios, sive ut aliis placet, in Parthos euntem, ad Euphratem usque prosecuta. Dum Aegyptum per Syriam repeteret, ab Herode Antipatris Iudaeorum rege magnifice suscepta, non erubuit eidem per intermedios suum suadere concubitum, sibi si annuisset, muneris loco Iudaeae subtractura regnum, quod ipse Antonii opete non diu ante susceperat. Verum Herodes aduertens, non solum ob Antonii reverentiam abstinuit, quinimmo, ut illum a nota tam incestuosae feminae liberaret, ni disuasissent amici, gladio eam occidere disposuerat. Cleopatra autem frustrata, quasi ob hoc mo ram traxisset, eidem locavit redditus Hiericontis, ubi balsamum nascebatur, quod et ipsa postmodum in Babyloniam Aegyptiam transtulit, ubi vigere dicitur usque in hodiernum diem. Et inde amplis ab Herode susceptis muneribus, in Aegyptum rediit. Inde vero in fuga ex Parthis redeunti Antonio, accersita occurrit, Qui avidem Antonius cum fraude, Arthabarzane Armeniae regem, olim Tigranis filium, cum filiis et satrapis cepisset, et thesauris perquammaximis spoliasset, atque argentea cathena vinctum traheret, ut avidam in suos amplexus provocaret, effeminatus, venienti captivum regem cum omni regio ornatu ac praeda deiecit in gremium, quo laeta mulier cupidissi ma, adeo blande flagrantem complexa est, ut repudiata Octavia, Octaviani Augusti sorore, illam totis affectibus sibi uxorem iungeret. Ceterum cum insatiabilis mulieris in dies regnorum aviditas augeretur, ut omnia complecterentur in unum, temulento Antonio etiam Romanum expostulavit imperium, quasi in manibus, posse concedere, fuisse Antonii. Quod ipse minime sui compos, minus opportune suis Romanisque viribus pensatis, se daturum spopondit. O bone deus, quam grandis poscentis audacia, nec minor spondentis stultitia. O liberalis homo, tot saeculis, tanta cum difficultate sanguine fuso, et morte tot insignium virorum, tot etiam populorum, tot egre giis operibus, tot bellis, vixdum quaesitum imperium, postulanti mulierculae, non aliter quam unius domunculae dominium, inconsulte quasi e vestigio daturus concessit. Sed quid iam? ob repudium Octaviae, belli seminarium inter Octavianum et Antonium videbatur iniectum, et ob id actum est, ut congregatis ex utraque parte copiis, iretur in illud. Verum Antonius cum Cleopatra sua ornata purpureis velis et auro classe pro cesserunt in Aegyptum, ubi cum obuiis hostibus, inita terrestri pugna, cessere victi et in classem se recipientes, Antoniani in Accium rediere, navalis belli experturi fortunam. Aduersus quos Octavianus cum Agrippa genero factus obuius, cum ingenti classe, mira audacia eos aggressus est. et susceptus, acriter tenuit aliquandiu Mars dubius pugnam in pendulo. Tandem cum succumbere viderentur Antoniani, prima om nium insolens Cleopatra, cum aurea qua vehebatur navi, et sexaginta aliis fugam cepit. Quam mox Antonius subsecutusest, et in Aegyptum redeuntes, incassum suas vires ad defensionem regni, transmissis omnibus filiis, ad rubrum mare dispo suerunt. Nam victor Octavianus secutus eos, pluribus secundis praeliis eorum vires exinanivit. A quibus, cum serae pacis conditiones peterentur nec obtinerentur, desperans Antonius (ut nonnulli volunt) mausolaeum regum intrans, sese gladio interemit. Ca pta vero Alexandria, cum Cleopatra ingenio veteri, invanum tentasset, uti iandudum Caesarem et Antonium illexerat in suam concupiscentiam, sic et iuvenem Octavianum illicere, indignans, cum audisset se seruari triumpho, atque de salute desperans, regiis ornata, suum Antonium secutura, adapertis brachiorum venis


page 52, image: s101

serpentes quosdam vulneribus apposuit. Aiunt quidam serpentes illos, Ipucipes qui sunt aspides surdi, fuisse, qui quecumque momorderint, mortem statim inferunt. Quae resalutatis avaritiae, lasciviae, gulae, cosuetis exercitiis, vitae sinem assumpsit infelix. Atque ita Antonius et Cleopatra pessima femina, eo modo mortui, in uno monu mento Octaviani iussu una tumulati sunt. Ac sic Lagidarum felicissimum imperium, per feminatp quae suum interemerat germanum, eversum est, quod per annos trecentos et sex, sub regibus tredecim feliciter permaserat. De quibus in septimo Chro nicorum nostrotum diffuse locuti sumus.

De Portia magni Bruti coniuge. CAP.LXI.

POrtia Marci Catonis Uticensis filia, et magni Bruti coniunx, tem pore Octaviani Augusti, et patria fortitudine, atque amoris maritalis perseverantia insignis plurimum fuit. Haec quippe cum matrona esset multarum vittutum ptaeclara, inter ceteras ipsius praeclaras virtutes, et muliebres curas, adeo virum suum Brutum integre et caste dilexit, ut opportuno tempote no potuerit honestas amoris flammas casto occultare in pectore. Quae, quonia eius in perpetuam evasere memoria et laudem, et ad eius amplianda claritatem se ultro offerunt, huc adscribeda putavi. Quieverat jam pestifer civilium bellorum tumultus, oppressis a Caesare ubique Pompeianis, cum in eum dictatorem perpetuum, ut satis animaduersum est regnum affectantem, Senatus sanior pars coniuravit. inter quos et ipse Brutus interfuit. Qui integritatis Portiae conscius, cum eidem scelesti facinoris arcanum aperuisset, factum est, ut ca nocte cui dies illuxit, qua Caesar humanis rebus coniuratorum opere subtrae ctus est, exeunte Bruto cubiculum, Portia tonsoris novaculam sumeret, quasi unguium superflua resecatura, fingensque illam sibi casu incicisse, de industria se vulneravit. Potro astates ancillulae, cum manare vidissent sanguinem, suspicatae aliquid, gravius clamore sublato, abiens Brutus, in cubiculum revocatus est et ab co obiurgata Portia, quoniam tosoris praeripuisset officium. Portia antem semotis ancillulis inquit. Minime temerarie factum quod putas est, tentatura autem quo animo me ipsam gla dio perimere, et mortem perpeti possem, si minus tibi pro votis coepta succederent, seci. O inexhausti vigoris amor, et vir tali coniuge felix. Sed quid vitra? In scelus a coniuratis itum est, et occisores, Caesare occiso evasere, non tamen impune, sed cum praeter aestimatum, omnia respoderent, a reliquo senatu damnati parricidae, in diversa abierunt. Brutus autem et Cassius in orientem tendentes, no paruas copias aduer sus Octavianum Augustum et antonium Caesaris haeredes collegerunt: aduersus quos cum Octavianus et Antonius eduxissent exetcitum, apud Philippos pugnatum est. et cum victae fugataeque Cassii Brutique partes essent, et ipse Brutus ctiam occisus est: Quod cum audislet Portia, nil sibi subtracto viro laetum futurum existimans, ar bitrata nonalio animo mortem passuram, quamolim cultri tonsorii vulnere. confestim in vetus propositum venit, et cum ad voluntariam necem, nihil sibi adeo cito, ut pectus exposcebat, praestari videbatur in seruimentum, ignitos catbones, quos forte propinquos habebat, indubitater manibus gutturi iniectos, exhausit. A quibus praecordia exurentibus, spiritus vitalis abire in mortem coactus est. nec dubium, quin quanto magis inusituatum mortis genus intulere, tanto occumbenti plus fulgoris con iugalis diligentiae ingessere. Cuius etiam fortitudini patris reseratum manibus vulnus, nil meritae laudis potuit auferre. Apud hanc (ut divus scribit Hieronymus) cum aliquando quaedam bene morata laudaretur, quod secundum accepisset maritum, respondisse ait: felicem et pudicam matronam, nunquam nisisemel nupsisse compertum est.


image: s102

De Hortensia eloquentissima oratrioe. CAP.LXII.

HOrtensia Quinti Hortensii egregii oratoris filia, temporibus Octa viani Augusti extitit, mulier dignis extollenda laudibus, cum non solum Hortensii patris facundiam vinaci pectore fuerit amplexa, sed eum etiam pronuntiandi vigorem per omnia seruaverit, quem oppor tunitas exquisivit, et qui saepissime in viris, doctissimis deficere consuevit. Haec autem triumuitorum tempore, cum matronarum multitudo exigente reipu. necessitate, intolerabili fere onere pecu niae exoluendae gravata videretur, nec homine invenirent neminem, qui in rem tam incongruam patrocinium praestare auderet. Sola ausa est constanti animo, coram triumuiris, rem feminarum assumere, eamque perorando tam efficaciter inexhausta facundia agere, ut maxima audientium admiratione, mutato sexu rediuivus Hortensius crederetur. Nec infeliciter opus tam egregium a femina praesumptum, aut executum est. Nam uti nulla in parte fracta orat ione, aut laudabili sui iuris demonstratione defecerat, sic nec ex optato aliquid a triumuiris diminutum est, quinimmo libere concessum, ut longe amplior pars iniunctae pecuniae demeretur. Arbitrati quantum sub matronali stola in publicum taciturnitas laudanda videatur, tantum opportunitate exigente, ornatu suo decora sit extollenda loquactias. Quo tandem facto, non absque max imo Hortensiae fulgore, reliquum quod minimum erat a matronis facile exactum est. Quid dicam vidisse tantum veteris prosapiae spiritus in Hortensia afflavisse femina? nisi eam inerito nomen Hortensiae consecutum.

De Cornificia poetride egregia. CAP.LXIII.

COrnificia poetria memoratu dignissima, et ipsa iisdem tempor. bus, tanto poetico dogmate effulsit, ut non Italico lacte enutrita, sed Castalio latice, et Cornificio germano fratri eiusdem, cui poetae insigni aeque esset illustris in gloria. Nec contenta tantum, tam splendida facultate valuisse verbis, reor sacris impellentibus inusis, ad scribendum Heliconicum carmen, saepissime calamo doctas apposuit manus, reiecto colo, Et plurima ac insignia conscripsit Epigrammata, quae Hieronymi pres byteri viri sanctissimi temporibus, ut ipse testatur, in pretio stabant. O femineum decus, muliebria neglexisse, et studiis maximorum vatum ingenium applicuisse: verecundentur pigrae et negligentes, et de se ipsis misere diffidentes: quae quasi in otium et thalamis natae sint, sibi ipsis suadet, se nisi ad amplexus hominum et filios concipiendos alendosque utiles esse, Cum omnia quae gloriosos homines faciunt, si studiis insudare velint, habeant cum eis communia. Potuit haec na turae, non abiectis viribus, ingenio et vigiliis femineum superasse sexum, et si honesto labore, perpetuum quaesisse nomen, nec quippe gregarium, sed quod optat, paucis etiam concessum viris, rarissimum et excellens.

De Sulpitia Lentuli Turcellionis coniuge. CAP.LXIIII.

SVlpitia Lentuli Turcellionis coniunx, et ipsa supradictarum duarum mulierum temporibus insignium, aequa fere benenolentia sibi incredibilem acquisivit fama. Fuit igitur Lentulus vir eius, hac eadem qua supra, procella a triumuiris proscriptus. Qui cum esset volucri fuga tutatus in Sicilia, et ibidem exulo moratetur et inops, facta eius rei causa Sulpitia certior, in sententiam ivit, Labores velle una cum marito pati, rata indecens esse, laetos honores et for tunam candida ferre cum viris has, quae eorundem aerumnas si opportunum ferre sit, suga renuerent. Verum nec ad virum pergere facile Sulpitia consecuta est, Summa quippe


page 52, image: s103

diligentia, ne exilium sequeretur viri seruabatur a matre Iulia. Sed avas non ludit verus amor custodias? Captato igitur tempore, seruili sumpta veste matte custodiisque deceptis, reliquis duabus tantum ancillulis et seruulis totide splendida mulier sociata, natale solum patriosque penates relinquens, exule virum secura est. Cum posset lege no prohibente, infelici abdicato, novascelebrare nuptias. nec expavit mulier inclita, per subterfugia et maris aestus, ac montana Italica, incerta viri sequi vestigia, eumque in incognitas exquirere religiones, donec comperto se illi iunxerit. Honestius rata, per mil le vitae discrimina virum sequi a fortuna deiectum, quam eo exilio laborante, in patria vacare delitiis et quieti. Inclitae profecto mentis, et prudentem virum potius quam feminam redolentis, tale indicium est. Non enim semper auro et gemmis splendendum, non semper indulgendum cultui, non semper aestivus fugiendus sol, aut hyemis pluviae et gelu, non semper colendi sunt thalami, nec semper sibi parcendum, Sed cum viris, fortuna exigente, subeundi sunt labores, exilia perpetienda, pauperies toleranda pericula forti animo perferenda. Haec uxorum spectanda militia est, haec sunt bella, hae victoriae, et victoriarum triumphi conspicui, videlicet molliciem luxumque, et angustias domesticas, honestate et constantia ac pudica mente superasse, Hinc illis est fama perennis et gloria.

De Albumea Sibylla Tyburtina. CAP.LXIIII.

ALbumea Sibylla Tyburtina, vates et virgo praecipua, tempore Octaviani Augusti in Italia et maxime in orbe Romano, multa claritate refulsit, ac multa ipsi Augusto praedixit. Haec ideo Tyburtina di cta fuit. quia Tybure civitati iuxta anienis amnis ripas velut dea exculta fuit. Cuius in gurgite ipsius fluminis, cius simulachrum, in manu librum tenens, inventum fuisse fertur, in quo hoc seriptum inventum fuit. Nascetur Christus in Bethleem, et annuntiabitur in Nazareth. O felix illa mater, cuius ubera illum lactabunt. Hanc igitur Augustus, cum Romani eum deisicare vellent, consuluit. Quae post trium dierum ieiunium, respodit ea quae divus pater augustinus 18 libro de civitate dei cap. 23 refert, dicens. Iudicii fignum, tellus sudore madescet. Ecaelo rex adveniet per saecula futurus. Et sunt septem et viginti versus pulcherrimi, quorum ultimus hicest. Decidet ecaelis ignis et sulpliuris amnis Quorum versuum, capitales literae hunc reddunt sensum. IESVS CHRI STVS dei filius, veniet saluator mundi. Quibus dictis illico, vidente Augusto, coe lum apertum est, nimiusque splendor super eum irruit, in caelumque respiciens, vidit, pul cherrimam virginem super quoddam altare stantem, puerulum paruulum in ulnis tenentem, qua visa, repente vocem etiam audivit, dicentem: Hec ara filii dei est, hunc ipsum adora. Quibus auditis et visis, illico Augustus, in thalamo suo consistens, in terram se proiccit, et deum adoravit. Quas ob res, decetero se deum appellari prohibuit et recusavit. Quo in loco postea, ad perpetuam rei memoriam, templum cele berrimum, sub titulo sancte MARLAE virginis in Ara caeli, constructum fuit, quem Iocum postea ordo beati Francisci excolendum suscepit.

De Mariane Hebtaea regina pulcherrima. CAP.LXV.

MArianes Hebraea femina, magni Aristoboli Indaeorum regis, ex Alexandra uxore filia suscepta, temporibus Octaviani Augusti, Herodi, Antipatro, genere Idumaeo, Hierosolymorum regi, suo infelici omine matrimonio copulata, magis genere quam viro felicior fuit. Quae tantae, taque invisae pulchritudinis admiranda fuit, ut non solum eo tempore cateras feminas anteiret formositate, sed caelestis crederetur imago potus quam mortalis. Nec credulitati


image: s104

huic, Marci Antonii testimonium defuit. Erat autem huic Mariani frater nomine Aristobolus, ex eisdem parentibus, aequae secum pulchritudinis et aetatis. cui cum Alexandra mater defumcto Aristobolo patre, sacerdotii principatum dari ab Herode Ma rianis viro, atque rege summopere cuperet ac procuraret. Gelii amici suasione, amborum effigies optimi pictoris artificio tabula pictas, ad Antonium triumuirum extremae luxuriae hominem, ad eius in se excitandam libidinem, et per consequens in desyderium suum trahendum, in Aegyptum usque transmissas aiunt: quas cu vidisset Antonius, primo in admiratione longiuscula constitit, deinde dixisse asserunt. hos quantum ad formositatem, profecto dei filios esse, et subsequenter iuramento affirmasse, se num quam, aut usquam, nedum pulchriotes, sed nec similes aspexisse. Sed ad Marianem solum redeundum. Haec quidem, etsi inaudita pulchritudine insignis fuerit, animi tamen ingenti fortitudine, longe magis emicuit. quae cum ad nubilem venisset aetatem, infausto omine he rodi Antipatri alienigenae Iudaeorum regi nupta est. et maximo suo quidem infortunio, summe ob eius venustate ab eodem dilecta. qui cum gloriaretur plurimum, se so lum toto orbe possessorem divinae pulchritudinis, in tam grandem curam lapsus est, ne quis alter sibi in hoc posset aequari, ut timere coeperit ne sibi superstes evaderet Marianes. Ad quod evitandum, primo dum vocatus in Aegyptum ad Antonium esset iturus, causam dicturus super morte Aristoboli, fratris Marianis a se occisi, et demum An tonio mortuo accessurus ad Octavianum Augustum, et se purgaturus si posset, quia amicis Antonii aduersus eum auxilia praestitisset: Cyprinae matri amicisque reliquit, ut si quid in eum, quod in mortem tenderet, aliquo casu ageretur, Marianem confestim occiderent. Marianes autem tractu temporis, quod occultissime decretum suerat intellexit. Et cum iam ob Aristoboli indignam mortem, in Herodem concepisset exe crabile oditum, arbitrata se ab Herode, non nisi propter pulchritudinis usum diligi, cumulavit iras, Vitam suam bis immerito damnatam ab eo aegerrime ferens, et quamuis Alexandrum et Aristobolum conspicuos pulchritudine pueros, ex eo enixa fuisset, in nullo potuit moderasse conceptum: eoque inferente impeetu delapsa est, ut amanti viro, suum denegaret concubitum, et dum sperneret, quasi veteris regis prosapiae om nis in se resurgeret, in dolos gestu quodam elata, illius calcare conabatur potentiam, non verita persaepe palam dicere, Herodem alienigenam, non Iudaeum, nec regiae prolis hominem, quinimmo Idumaeum ignobilem, nec regia coniuge dignum, trucem, insolentem, infidum, scelestumque, et immanem beluam. Quae etsi Herodes cum difficultate sustineret, tamen amore prohibente nil saevum audebat in illam tentare. Tandem rebus in peius procedentibus, ut aliquibus placet, a Cyprina Herodis matre, et Salomonie sorore, quibus Marianes summe gravis erat, actum est, ut ab eisdem subornato pincerna, Herodi accusaretur, quia eum conata fuerit exorare, et illi amatorium poculum, quod ipsa paraverat propinaret, Seu quia effigiem suam speciosissimam ad Antonium, ut illum in sui desiderium provocaret, et in Herodis odium transmisisset. Quae cum Herodes crederet, et Marianis in se malevolentia, fidem sa ceret: iratus, et anxio furore succensus, cum amicis longa oratione conquestus est. Eoque, eis suadentibus, et Alexandra Marianis matre, ad eius gratiam promerendiam, deductus est, ut eam tanquam in regiam maiestatem excidium molientem, capitali dam natam supplicio, iuberet occidi. Quae quidem tantum in se excitavit generosi animi, ut vilipensa morte, integro vultus sui seruato decore, nec ex parte ulla femineo usu flexa, et obiurgantem matrem, tacita audiret, et flentes ceteros, genis siccis aspiceret, et ut in triumphum laetissimum, no solum intrepida, sed alacri vultu, nullis pro salute sua porrectis precibus, iret in mortem, eamque a carnifice, ut optatam susciperet. Qua quidem tam immota securitate, non solum efferati regis tristavit invidia, sed et plura suo nomini ecula auxit, quam immortalitati suae menses concessisse, lachry mis precibusque suis, flexus potuisset Herodes, Postquamvero Marianes affabilis femina interiit, regis animus intantum exarsit, ut saepe saepiusque nomen illius invocaret.


page 53, image: s105

Quam ob rem omnia moliebatur facere, quae possent ei super hoc aliquod afferre so latium, quotidie enim convivia, et incunda colloquia celebrabat, sed nihilo minus ei in nihilo subveniebant. ita ut etiam gubernationes regni recusaret, tantumque doloribus tenebatur, ut aliquando etiam Marianem tanquam viventem ministris vocare preciperet. Cumque sic teneretur (ut Iosephus in quintodecimo antiquitatum scribit) aegri tudo quaedam pestifera supervenit, quae plures amicorum eius extinxit: et omnibus suspicari praebuit, quod id per iram dei contigisset: videlicet pro iniquitate erga Ma rianem innocentissimam confecta. Ideoque et ipse rex ad peiora pervenit, ut ultimo tan quam desperatus et profugus solitudines eligeret. Hisque cogitationibus et anxietatibus confectus, non diu superuixit: sed in valitudinem difficillimam incidit. Nam astri ctione gutturis et mentis mutatione ita detentus fuit, ut omnia quae tali morbo curam conferre consvenerant, nihil eidem omnino prodessent, immo dei iudicio contraria visa sunt. Unde demum desperatione facta, medici, dum nequaquam medicaminibus allatis aegritudo cessaret, et rex nihil recipere potuisset, quae ille vellet iusserunt ei praebere, desperatione salutis suae deuoventes. Demum post quam Alexadram socrum suam et filios suos ex Mariane susceptos interfici iussiset, Archelao filio ex pellice suscepto successore sibi constituto, vir ab omni iustitia essrenatus, et iudicio omnium infelicissimus, apud Sebastem hoc est Samariae urbem vita decessit.

De Antonia minore, Marci Antonii filia pudicissima. CAP.LXVI.

ANtonia minor Marci Antonii triumuiri ex Octavia coiuge Octaviani Augusti sorore silia, temporibus Tyberii caesaris fuit clarissi mae viduitatis indelebile exemplum. Haec quippe pudicissima ma trona cum Drusio Tyberii fratri, et Octaviani privigno nupsisset, et ex eo Germanicum et Claudium postea Augustum atque Livillam filios peperisset, eius vir in Germanica expeditione (opere cognati sui Tyberii) veneno extinctus, vidua remansit. Cuius post mortem, cum aetate florida atque cospicua formositate niteret, rata semel honestae mu lieri nupsisse: a nemine ad secundas nuptias provocati potuit. quinimmo reliquum vitae spatium sub Livia socru intra limites cubiculi viri sui, adeo caste, adeoque sancte transegit, ut praeteritarum omnium matronarum laudes viduitate celebri superarit. Equide Cyncinnatos, Fabricios, Curio sque absque lasciviae nota, pudicam duxisse vita, et laude plurima extollendam existimo dignam fursse. Quod si sie fuit, quibus prosequemur preconiis iuvenem scilicet pulchritudine insignem, et Marci Antonii spur cissimi hominis filiam, non in syluis et solitudinibus, sed inter imperialia otia atque delitias, inter Iuliam Octaviani filiam, et aliam Iuliam Marci Agrippae libidinis et lasciviae feruentissimos ignes, inter Marci Antonii genitoris sui, atque Tyberii principis obscoenitates et dedecora in patria olim frugi: inter mille concupiscentiarum exem pla, constanti animo, et forti pectore castimoniam, non per tempusculum, et in spem futuri coniugii, sed virtuti obsequentem, in senectam et mortem usque seruantem. Aedepol, nil dignum relictum satis est: quod quidem quia vires excedit scribentium, consy derandum, et merita consyderatione extollendum, satis est sacris ingeniis reliquisse.

De Agrippina Neronis matre. CAP.LXVII.

AGrippina Marci Agrippe filia, ex Agrippina uxore suscepta, Ne ronisque mater: post Christi nativitatem anno quinquagesimo, et genere consanguinitateque, et filii monstrusitate, ac non minus sua, quam ullis claris facinoribus, inter claras mulieres coputata fuit. Haec igitur in primis Caii Caligulae soror fuit, nupsitque Cneo Domitio, homini fastidiosissimo et gravi, ex quo Neronem insignem beluam (praemissis ex utero materno pedibus) peperit. Verum


image: s106

Domitio eius vito intercutis morbo absumpto, Nerone adhuc puerulo: cum formosissima esset, Caius frater eius homo spurcissimus, turpi stupro ea abusus est: Et subli matus in principem, minus eius mores approbans, eo quia se lepide dominii spe miscuerit, seu aemuli alicuius impulsu, eam fere bonis omnibus prinuatam in insulam relegavit quadam. Quo tandem, a militibus suis trucidato, cique Claudio substituto, ab eodem revocata est. Quae tractu temporis cum audisset Valeriam Messalinam variis agentibus meritis confossam, spem e vestigio intravit, sibi natoque potiundi orbis imperii, et celibem principe, esto Germanici patris sui fuisset frater, sua decora pulchritudine, aduer sus Lolliam Panlinam, opitulante Calixto liberto, et Narcisso favente, opere Pallantis Claudium in praegrande nuptiarum suarum desyderium traxit. Sed obstare voto honestas videbatur, eo quia illi neptis esset ex fratre. Verum oratione Vitellii subornati, actum est, ut in desyderium suum cogeretur precibus senatorum: eoque orante, fieret a senatu decretum, quo praestaretur, patruos posse neptes ducere. et sic Agrippina volente Claudio et orante Senatu, eius venit in nuprias: Quae et tandem Augusta dicta est. et carpento in Capitolium ferebatur: solis sacerdotibus ante con cessum: et inaduersos sibi, saevire coepit suppliciis. Demum cum astutissima esset niulier, tempore captato (quanquam utriusque filii essent Claudio) eum induxit (suadente illi Mellio Pollione tunc consule, et urgente plurimum Pallante liberto, qui ob stuprum Agrippinae summe fautor erat) ut Neronem privignum in filium adoptaret Claudius, quod ante in familia Claudiorum, nemo meminerat: eique Octaviam quam ex Messalina suscepit, et quae Lucio Syllano nobilii iuveni desponsata fuerar, sponderetur in coniugem: Quibus obtentis, rata in casses beluam incidisse, non tantum Claudii assiduarum ingurgitationum affecta taedio, quantum ne ante temporis mottem Britannicus Claudii filius in aetatem deveniret solidam, exterrita: Narcisso etiam pro Britannico multa procurante, quasi proposito suo futurum obicem arbitrata: in mortem Claudii sacinus exitiale, comenta est. Delectabatur quide insanus Claudius boletis plurimum, illosque cibos dicebat deorum, ideoque absque semine, et sua sponte nasci. Quod cum aduertisset Agrippina, studiose coctos, veneno infecit, eosque, secun dum quosdam, ipsamet temulento apposuit. Verum cum vomitu, et alui solutione videretur Claudii salus secututa, opere Xeno phontis medici, veneno illitis pennis, ad vomitum continuandum porrectis, eo itum est quo cupiebat uxor. Ipse tandem in cubiculum reductus, ignatis ommbus praeter Agrippinam, mortuus est. Cuius quidem mors, non ante ab Agrippina palam nuntiata est, quam amicorum sussragia, omisso Britamnico tanquam inniore, Nero iam pubescens, sublimaretur in principem. Quod adeo Neroni gratum suit, ut matrem illico tanquam bene nieritam, in cunctis tam publicis quam privatis praeponeret: Videreturque sibi titulum, matri vero principatum sumpsisse. Et sic e specula Romani principatus Agrippina toto effulsit orbi. Ceterum splendor iste tam grandis, turpi macula haud multo post labefactatus est. Nam caede plutimum atque exiliis aliquandiu debacchata est. Praeterea creditum fuit, ea patiente (praeter naturam) matrem amore illecebri, a filio fuisse dilectam: cum is meretricem ei persimilem, inter pellices assumpsisset, et concubitum testaretur, per sepe maculae vestibus iniectae, quotics cum ea lectica delata est. Dato, velint alii, eam in facinus hoc filium attraxisse, desyderio recuperandi dominii, a quo deiecta videbaturteo quia in Neronem quibusdam ex causis, multum oblocuta fuerit. quod firmari volunt ob id: quod decreto Nero sit assuctus fugere eius contubernium, et solutudines collocutiomum: Attamen quae patrinum in coniugium suum allexerat, boleto peremerat, ineptum iuvenem fraudibus et violentia sublimarat imperio: indetestabilem (quanquam meritam) mortem deducta est. Nam cum in multis filio gravis esset, eius meruit odium, ex quo omni honore et Augustali maicstate ab eo privata est. Quae indignans, et femineo irritata furore, eidem uti procuraverat, sic se subrepturam imperium minata est. Quibus exterrstus Neto, cum eam, et oculatam nimium nosceret, et ob memoriam Germanici


page 54, image: s107

patris, amicorum subsidiis plenam, veneno ter illitam iurripere conatus est. Sed discreta mulier antidotis offensam vitavit. Demum cum et laqueos ceteros, quos in necem eius tetenderat evitasset, intellexit Nero cautiori fraude agendum sote, eique exposcenti, ab Aniceto praefecto classis, apud Missenum olim a pucritia nutritore suo, responsum est: navem posse componi fragilem, in qua suscepta Agrippina doli ignara, periclitari posset. quod cum Neroni placuisset, eam ab Ancio venientem, quasi praeteritorum odiorum poenitens, ficta filiali affectione, suscepit in ulnis, et usque domum, cum renerentia prosecutus est: Inde apparata navi in suam perniciem, ad coenam itura, illam conscendit, comitatibus Creperio Gallo et Aceronia libertis, eisque per noctem navigantibus: dato signo conseiis, cecidit tectum navis, plurimo plumbo grave, et oppressit Creperium: deinde nautis agentibus, ut traquillo mari navis verteretur in latus, auxilia Aceronia invocante comitis remis occisa est. Et Agrippina humero laesa et saucia, et in mare tandem deiecta, litoralibus suffragantibus in Lucrinum lacum, villaque suam deucta est. Inde ab Agerino liberto, Neroni quoniam evasisset nuntiatum est. Qui detineri illum iussit, quasi saluti suae insidiaturus venisser. Missique sunt Anicetus et Herculius tettatchus et Oberius centurio classiarius, ut illam omnino perimerent. Et cum esset ab Ariceto circundata domus, et aneillula, qua sola sociata erat Agrippina, fugisset. introgressi ministri ad eam, primus Herculius fu ste percussit. inde cum ipsa crneret centurionem ferrum in mottem eius expedientem, protenso utero, clamavit, ut ventrem ferirent. Et sic occisa, nocte eadem cremata est, et vilibus exequiis terra contecta. Alii volunt a Nerone conspectam post caedem, et ex membris aliqua ab eodem damnata, aliqua laudata, et demum sepultam.

De Pompeia Senecae uxore. CAP.LXVIII.

POmpeia Paulina, Lucii Annei Senecae philosophi et oratoris eximii inclita uxor, natione Romana, licet incerta cius careamus familia, post Christi domini nostri nativitatem anno quinquagesimo secundo, floruit: pientissimi coniugalis amoris in virum suum Senecam, universo orbi optimum praebuit exeplum. Accusatus itaque suerat celeberrimus atque senex optimus Seneca apud Neronem, tanquam particeps et conseius Pisonianae coiurationis. Qua sub umbra, ob vetus, immo ob innatum in virrutes illius odium, ab ipso Nerone saeviendi in Senecam via comperta est. Esto arbittati quidam sint, impulsu Popeae, atque Tigillini, unicum imperatotiae credulitatis consilium, eo itum sit: ut indiceretur per Centurionem Senecae, ut sibi quam vellet mortem deligeret. Quem cum se ad executionem accinxisse vidisset Paulina, sepositis consolatoriis viri ad vitam bladitiis, quibus hortabatur castissimi amoris impulsu: mortem et illud mortis genus, forti animo capessere una cum marito suo dilectissimo disposuit: ut quos iunctos honesta vita tenuerat, iunctos una mors dissolueret. Et cum impavida tepentem intrasset aquam, et eadem hora cum viro, ad effundendum spiritum venas aperuisset iussu principis, cuius in illam nullum erat particulare odium, ad opprimendam paululum infamiam innatae crudelitatis, renitens a seruis morti subtracta est. Verum non adeo cito sanguis consistere coactus est, quin pallore perpetuo testaretur mulier optima, plurimum vitalis spiritus emisisse cum viro. Tamen cum paucis annis, viri memoriam laudabili viduitate seruasset, cum aliter non posset, nomine sawltem Senecae, coniunx clausit die. Quid praeter amoris dulce dinem, et conspicuum pietatis decus insigne, ac venerabile sacrum coniugii, suasisse potuisset muleri optime: malle honeste (si potuisset) cum sene viro mori, quam vitam (ut plurimum faciunt feminae) secundis nuptiis, non absque erubescentia ineundis, seruare? Etenim in maximum matronalis pudicitiae dedecus nonnullis nostris temporibus, non dicam secundum aut tertium, quod omnibus fere


image: s108

commune est, sed usque ad octavum, si casus emerserit, mire, connubium: adeo familiare est, novorum hominum thalamis inferre faces, ut videantur meretriculis abstulisse. Quibus consuetudo est, pernoctando novos saepissime mutare concubitus: nec alio subeunt vultu iugalia saepius iterata cura, quam si per quam sanctissimu honestati praestarent obsequium. Equidem non satis certum est an ex lupanaris cellula, an ex praemor tui viri thalamo tales exire dicendae sint. nec suspicandum, quis agat aut inhonestius, intrans, aut stultius intromittens. Heu miseri, quo nostri corruere mores. Consuevese veteres, quibus erat pronus in sanctitate animus, ignominiosum arbitrari, nedum septimas, sed secundas iniisse nuptias, nec posse decetero tales honestis iure misceri matronis Hodiernae autem longe aliter, nam libidinosam prurigine reticentes, suas formositates chariores quam sese existimantes: quoniam erebris sposalitiis viduitatis superata fortuna, toties placuerint variis maritis.

De Sabina Popea Neronis uxore. CAP.LXIX.

SAbina Popea illustris femina, Neronis coniunx, T. Ollii Patritii Ro. filia: a materno avo Popeo Sabino viro inclito sic appellata, anno quinquagesimo a nativitate Christi, cum esset invisae formositatis mulier et universas Ro.adolescentulas sua pulchtitu dine excederet, a Nerone in coniugem ducta est. Cum ultra eximiam eius pulchritudinem, quam maxime ei esset sermo blandus, et laudabili sonorus dulcedine, atque eidem egregium ingenium et versatile: quae tamen munera adeo ei sic collata magno fuissent apud omnes in pretio, si eisdem honestis artibus uti voluisset. Illi tamen assiduus mos erat, palam modestia praeferre, clam autem lascivia uti: quod comune est mulieru crimen. et cum illi rarus esse: in pubicum accessus, arte tamen non caruit. Nam cum intellexisset callida mulier, intuitu oris sui multitudinem et primores potissime delectari, semper eius parte velata egressa est: non quidem ut absconderet, quod concupisci desyderabat, verum ne intuentium oculos, liberali nimium demonstratione satiaret, sed potius eius quod occultaverat velo, videdi desyderium linqueret. Et per mores suos, cum nunquam famae parceret, eo libidinem flectebat suam, quo paratior ostendebatur utilitas, nullum faciens inter matitos moechosque discrimen. His insignita notis femina, obsequentem satis habuit fortunam. Nam cum sibi abunde facultates, ad gloriam genetis sustinendam suppeterent: primo Ruffo Crispo Ro equiti nupsit. et cum iam ex eo peperisset filium, suggestu othonis, iuventute luxuque valentis, potentisque Neronis contubernio, eidem Othoni adhaesit adultero: nec diu et coniunx essecta est. Sane is, seu amoris feruore minus cautus, seu iam nequiens petulcae mulieris tolerare mores, et ob id eam in Neronis concupiscentiam trahere conaretur, seu sic exigente fortuna Popeae, e convivio Caesaris surgens, addadius dictitare consueverat: se ad illam rediturum, cui a su peris, omnis concessa fuisset nobilitas, elegantia morum, et divina formositas: in qua consisterent omnium vota mortalium, atque gaudia, voluntatesque felicium. Quibus facile irritata Neronis libido, adinuenta non longa cunctatione, per intermedios adeundivia, in amplexus principis, volens cupiensque devenit. Nec multum distulit, et attificiosis feminae delinimentis adeo irretitus est Nero, ut arbitraretur ea esse verissima, quae dictare consueverat Orho. Quod cum nosset sagacissima mulier, dissimulas quod optabat, apto tempore, fictis perfusa lacrimis, aiebat, aliquado se amorem suum animo quo cupiebat, inferre non posse, cum et ipsa Othoni, coniugali sure obnoxia foret, et principem teneri gratia Atis ancillulae pellicis aduertebat. Ex quibus secutum est, ut Otho sub specie honoris amotus, praefectus Lusitaniae provinciae mitteretur. Atis vero, excluderetur omnino: Inde in Agrippina supradictam principis matrem invehi coepit Popea dicens aliquando principem, nedum imperio sed nec libertate


page 55, image: s109

gavisurum, eumque esse pupillum, et tutricis arbitrio trahi: Quibus nemine obstante (ob odium fere omnium in superbiam Agrippinae) actum est, ut Neronis iussus (ut prediximus) misera mater violenta morte subtraheretur, et paulatim subtraherentur aemuli plures. Tandem cum principem, in sui dilectionem ardentissimum cernerer, et obstacula sui desyderii cuncta fuisse sublata, in coniugium Neronis, retia explicare coepit. et cum illi iam peperisset filiam unicam, Memmio Regulo, et Virginio Ruffo consulibus: quam summo cum gaudio Neto susceperat, eaque Augustam Popeam appellari iussit. Quam ob rem mater iam audaci oratione instare coepit, dicens, nemini un quam geminam concessisse noctem, quin e vestigio sequeretur concubitum, neque se fore degenerem, et fecunditate uteri, atque formositate corporis imperatoris mereri nuptias: Et cum iam flagrantem principem in esyder ium connubii traxisset: primo Octavia coniunx, olim Claudii Caesaris filia in Pandeteriam insulam innocua relegata est. Et demum vigesimo aetatis suae anno impulsu Popeae, Nerone mandante occisa, et Popea Caesari iuncta coniugio: Sed non din, longis artibus quaesito ac potito culmine, eo gavisa est. Nam praegnans iterum facta, fortuitu Neronis ira, calce percussa, diem obiit. Cuius corpus igne aboleri Romano more Nero prohibuit, sed exterorum regum ritu, magnifica exequiarum Pompa, deferri publice iussit. Illudque odoribus refertum Iuliorum tumulo condi. Ipse autem pro rostris illam, et potissime formo sitatis praecipuae, longa et accurata oratione laudavit: Nonnulla fortunae sen naturae dona, quibus insignita erat, loco clarissimarum virtutum illi attribuens.

Sed iam intermissis aliquantulum antiquarum gentilium clararum Mulierum virtutibus: ad sanctarum virginum aliarumque Matronarum Christianae religionis praecipuum decus et stabilimentum tandem nostra vertenda est oratio: quod quidem ad hoc usque tempus syncerum et incolume seruatur. In cuius quidem tutela, atque sinu, optimus sanctae religionis Christianae status conquiescit.

De sancta Petronilla virgine, divi Petri apostoli filia. CAP.LXX.

PEtronillam autem virginem sanctam, divi Petri apostolorum principis filiam, tanquam Christianae virginitatis primum decus, ceteris claris mulieribus Christianis, hic merito praeponendam dignum duxi: eo quia ex eius eximio fulgote, multum ceremoniis nostris, inclitae suae claritatis accesserit. haec itaque anno a natali Christiano secundo et quinquagesimo, suae vero aetatis, sexto et vigesimo, Ro mae sanctissime quieta dormitione euolavit ad Christum. Hanc quippe virguncula divus genitor suus Simon, cognometo Petrus, paulo antequam Chri sti domini nostri sequeretur vestigia, ex uxore sua (postea Christi martyre) cum susce pisset, perpulchre suam uxorisque suae animaduertens ignorantiam et subrusticitatem, post baptismum (ut pie quidem augurari possumus) beatissimae ac pretiosissimae virgini Mariae tanquam sapientissimae erudiendam informandamque in omnibus tradidit. Quae, ut erat ingenuae pietatis et clementiae mater, ac optimae fidei et chatitatis in do minum eius unigenitum filium, illam praecipuo quodam ardoris affectu, cum Philip pi apostoli filiabus atque aliis nonullis excepit. Quas cum primum de legis praeceptis, deque sanctorum patrum et patriarcharum obedientia, atque prophetarum oraculis per quam optime et peregregie instruxisset: etiam ad sui ipsius exemplum, docuit omnem frangere sexus mollitiem, et sanctum virginitatis carpere propositum, contestans ipsam sanctissimam virginitatis virtutem magnae dignitatis ineffabilisque gloriae fore apud deum optimum. Quia eius munere, etiam in fragili corpore, se deum tanquam sponsum sicut et ipsa inveniri utique posse affirmabat. Et quanquam ipsis virginibus, magnus foret pudicitiae lbaor, maius tamen in aeterna vita cum angelicis spiritibus dicebat esse praemium: et si temporalis esset custodia, remunerationem postmodum expeterent aeternam.


image: s110

Pro certo quippe tenerent, in caelesti gloria nullum sacris dei virginibus, clausum penitus esse locum, quinimmo cuncta caelestium mansionum eisdem omnino esse reserata et aperta. Atque ut ipsis, virginitatis meritum illustrius innotesceret, et quam deo vino digna foret, aperte protulit: quia Iesus Christus suus, atque unigenitus dei filius, pro humani generis salute hominem assumere volens, non aliud quam virginalem uterum eli gere voluit. Ac ut huiusinodi virtutem sibi plurimum placuisse demonstraret, et pu dicitiae bonum utrique sexui intimaretur, se virginem matrein sibi delegerat, virgo et ipse permasurus. Et ideirco dicebat: suum filium deum et hominem verum, statuisse, viris praebere exemplum virginitatis, sicut et ipsa feminis. Monebat praeterca eastillam, supernam patriam, ex qua unusquisque propter inobedientiam primorum patentum divulsus fuerat, praeter cetera omnia praecipue amare, amatamque optare, et optatam pro virili sua per bonas operationes acquirere. quia in ipsius acquisitione, erat cunctis sinis beatissimus. His igitur et aliis complurimis documetis, Petronilla virgo, a glo riosissima matre domini edocta. Ut erat divini spiritus adolescentula, sanctive spiritus documento sussulta, attentius sibi censuit providendum: ne tantus eruditionis labor matris dei amitteretur: Et ut fructum aliquem afferre posset, aliqua necessarit huic virginitati perpulchre excogitavit. Et primo quidem decernens ob caelestis regni praemium pudicitiae integritatem omnino seruare, quod tamen sine vitae aeternae merito, neminem posse cosequi certum habebat. Aeterna autem vita, non nisi per omnimodam divinorum mandatorum obseruantiam promereri non posse, prout a magistro suo domino Iesu Christo audiverat, dicente. Si vis ad vitam ingredi, serna ma data. Ne igitur suae gloriosae castitatis et continentiae laborem in interitum deduceret: Super omnia mandatorum praecepta integerrime obseruavit et custodivit. Scies praeterea praeceptorum obseruationen, duplici genere custodiri: ut nihil eorum quae prohibentur faceret, et cuncta quae iubentur implere contenderet. Atque cum saepius au divisset a beatissima virgine, inter cetera scriptum esse: Recede a malo, et fac bonum. quia si faceret bonum, et non recederet a malo: peccatrix haberetur. Cum nihil in bo nis utique haberet quo misericordiae corporalis opera exercere posset: dicente eius san ctissimo genitore Petro, Ecce domine nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: ad misericordiae spiritualia se convertit, et crebris orationibus, et obsecrationibus, vigiliis ieiuniisque, ac aliis operibus bonis indesinenter proximum adiuvare contendit: Ac quacumque sancta, quaecumque amabilia, et quaecumque bonae et optimae famae essent: die noctuque cogitare et meditari minime recusabat, atque avibus posset operibus satagebat promereri quae domini eslent. Postremo quoque, ut esset sancta et corpore et spiritu, etiam ad seruandam totius corporis castitatem, pro qua fiducialiter suae virginitatis palmam postmodum expetere posset: suos omnes corporis sensus ab omnibus inquinamentis mundavit, necnon ut et animam una cum corpore mundam haberet, omni cum custodia etiam cor suum custodivit. persaepe quoque illud domini sui documentum memoras, quo aiebat: Beati mundo corde, quoniam deum ipsi viderent. et aliud divi patris sui Petr. dictum saepius repetitum: Castificate animas vestras filii charissimi. Sciens praeterea, a beata virgine matre dei edocta, sponsum caelestem a virginibus cius sposis, non corporalia sed spiritualia concupiscere ornamenta: reiectis omnibus huius saeculi popis, otnabat se tunicis, in primis humilitatis et charitatis, atque iusticiae auro, ac sanctitatis omnis gemis splendescere annitebatur. Et in cunctis suis operibus bonis, speculatorem deum solumsibi constituebat. Et cum speciosanimis haberetur, sciens sponsum deum zelantem, summopere sibi cavebat, ne cuiquam concupiscendi occasionem tribueret. Ma gna profecto fuit huius sanctae Petronillae dignatio, magna et beatitudo, maximique ipsius fulgores: videlicet oculis suis commeruisse videre invisibile verbum, quod in principio erat apud deum, per quod et facta sunt omnia, carnem factum et humanatum, inter mortales habitasse, plenum omni gratia et veritate: Vidisse ipsius gloriam atque potentiam, non in verbo tantum, sed in signis ac virtutibus plutimis, cunctisque


page 56, image: s111

credentibus in eum, dedisle potestatem filios dei vivi fieri: non ut superiores clarae mulieres Iovi spurcissimi hominis: Vidisse praeterea post eius turpissimam mortem, pro salute mundi aequissimo animo perlatam, postque tertium diem trium phatorem mortis, ex sepulchro resurrexisse, atque in caelos postmodum, eodem corpore, propria virtute coseendisse: Et virtutem spiritus sancti, tam in ipsam, quamin ceteros, in linguis igneis dem isisse, cuius munere omnium linguarum sciet ia et agnitione et ipsa donata fuit. Praeterea et pretiosissimae cius matris Mariae virginis consortium meruisse, a qua tan quam a consummatissimo omnium scientiarum doctore, optimam bene beateque vinendi normam haurire meruit. Quid plura? vidisse et genitorem suum Simonem Petrum, piscatorem dudum ignarum et subrusticum, ad tantam pervenisse sapientiae co gnitionem, ut interroganti domino quem dicerent homines ipsum esse, E vestigio respondisse: Tu es Christus filius dei vini. Qua confessione, eidem a domino dictum fuisse. Et ego dico tibi Petre:quia tu es Petrus, et ipse super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: et ultra ex nunc tibi dono claves regni caelorum: ut quod solueris super terram, sit et in caelo utique absolutum. Postremoque super omnem plebem suam, principem evectum cospexisse: Demum et inter apostoloscum ceteris virginibus et aliis sanctissimis mulicribus affuisse, quando symbolum fidei sanctum unanimiter, ad indicium sue unanimitatis, sanctissimi apostoli composuere. Quibus quidem donis Pe tronilla virgo, super omnes claras feminas praedictas, non modo clata sed et clarissima effulsit. Post ascensionem vero domini, cum per aduentum spiritus sancti super singulos apostolos, alios quosque credentes igneae linguae sedissent, ut diversis Ioquelis, variisque loquerentur. Petrus apostolus cum ceteris apostolis abinuicem discessuri, normam prius futurae praedicationis in commune constitutam, ceteris onmibus hinc inde dispersis, ipse solus cum aliquibus Christi discipulis et aliis se conversis et uxore ac Petronilla, in Antiochiam non multo post perrexit, et sedem apostolicam ibidem per septem annos prius sibi constituit. Cumque istic eius sancta coniunx, Petronillae mater, martyrium pro Chriso (Eusebio Cesariense teste) constanti pectore pertulisset, hinc ipso sanctissimo Petro apostolo discedente, Romam profecturus, Petronilla illum, nullis periculis, nullis laboribus, aut incommodis indulgendo, inter maris fluctus et aestus, inter ccelique procellas, barbarorumve perfidias, et hostium perseentiones et infestationes, necnon et quandoque persequentium et saevientium manus, eidem ingenti animo in omnibus ministratura subsequi voluit. Dumque Petrus Romam peregrinus cum illa ac aliis pervenisset, et civitatem olim frugi et modestam, turpitudinibus omnibus et pessimis cocupiscentiarum exemplis deditam offendisset. Vetitus ne quid contrarium virginitati Petronillae, propter ipsius immensam pulchritu dinem obesset: illam in magnam et longam corporis aegritudinem devenite permisit. Existimas utique ex hoc, etiam magnum illi lucrum provenire: si talem perferret membrorum iacturam: Veruntamen iugiter illam commonere non desistebat, talem langorem aequo perferre animo. Dicens dominum redemptorem nostrum, hoc modo, ipsam in magna praemia destinari volens et decernens, per huiusmodi afflictiones corporis eam experiri oportere. In tantam itaque totius corporis invalitudinem Petronilla devenit, ut e lectulo aut surgere, aut moveri minime posset, nisi quantum alienis lacertis anniteretur. Igitur aliquando discipulis discumbembibus cum Petro: Titus quidam discipulus, videns Petronillam valitudinariam, dixit Petro. Cum omnes a te sanentur infirmi, cur Petronillam sic iacere permittis? Cui Petrus: Quia sic expedit ei. veruntamen ne putaretur impossibilitas sanitatis eiusdem sermonibus excusari: Evestigio ad illam ait. Surge Petronilla velocius, et ministra nobis. Quae statim sanata, surrexit et eis ministravit, Completo autem ministerio, Dixit Petrus: Petronilla redi ad lectum tuum: quae statim rediit, et ut prius langore laborate coepit, Acsi patri diceret: Mi genitor sancte, ut valeam animo, quicquam tolerare nego, At pretium pars haec corpore maius habet. Eligo etenim mi pater sanctissime, per omnem hanc


image: s112

vitam meum atque humanum diem, pati semper, ut expurgata et expiata hinc evadam. Denique Petronilla cum pristinam sanitatem ac pulchritudinem recuperasset: Flaccus quidam Comes Romanus, cam videns aetate valentem, et totius corporis formositate conspicuam, in ipsius mox concupiscentiam decidit: Romanacque honestatis et iusticiae immemor, ut illam sibi acciperet uxorem, cum armatis accessit. At illa ingenuae modestiae praecita, benignis sermonibus eidem dixit: generose comes, si me uxorem habere desyderas, iube ad me virgines et matronas graves venire, quae me ad do mum tuam usque associent. Quas cum ille pararer, Petronilla magis ac magis orationibus ac ieiuniis infistere coepit, viaticoque domini sacratissimo suscepto, se iterum in lectulo reclinans, post triduum, pridie calendas Iunias ad Christum migravit. At Flaccus delusum se videns, ad Felliculam Petronillae sociam se convertit, ut aut sibi nuberet, aut idolis immolaret. Quod cum illa utrunque renueret, eam immanibus et cradelissimis suppliciis Christi matyrem fecit: qua mortua, eius corpus in cloacam proiecit. Quod cum sanctus Nicodemus elevasset, iussu beatissimi Petri apostoli in via Ardeatina una cum sancta Pctronilla cum aromatibus honorifice sepelivit. Ac sic diva Petronilla, ut posteris no solum virginitatis et pudicitiae praestaret exemplum, etiam per aspera, per angusta, et durissimos huius vitae anfractus, divino munere evola vit ad caelum. Atque postmodum ut eius sactitas, ab universo mudo claris honorificaretut obsequiis, anniversalis eius festiutas pridie calendas Iunias ubique celebrari coepta est.

De sancta Martha Christi hospita virgine. CAP.LXXI.

MArtha praeclara Christi Iesu discipula, hospitaque largissima, et multa sanctitate egregia, nobilitate, facultatibusque ac etiam regia propinquitate, necnon et omnium bonorum fama satis clara, anno a natali Christiano sexagesimo nono, apud Aquensem vetusta Galliarum urbem, creberrimis miraculis decorata, migravit ad dominum. Cuius vitam sancta Marcella eius ancilla, claro sermone conscripsit. Haec itaque virgo, pago Hierosolymorum oppido Bethanico, regalis prosapiae, Syro patre, Eucharia matre extitit oriunda. Cuius uterini fuere, Maria Magdalene natu minor, et sanctus Lazarus a domino postmodu a morte suscitatus. Quae quidem femina, in primis fuit elato venustoque corpore decorata, hebraicis literis apprime crudita, et sermone facunda, ac egregiis moribus, necnon et castitate refulsit praecipua: cuius pater, quan quam multarum orarum dux haberetur egregius, etiam cum fratre et sorore iure haereditatis maternae tria possidebat oppida, ex quibus quotamnis multos percipiebat fructus et proventus: De quibus cum natura esset pientissima, et sacras non ignoraret literas, etiam ab ipsa sua adolescentia iam sacrum Euangelium condere visa est: Ut ex ipsis suis amplis proventibus, de et insquo mam mona sibi faceret amicos, qui postmodum eam reciperent in aeterna tabernacula. Sane praetermittendo innumerabiles non modo domesticos, sed etiam barbaros, quos iugiter sustentabat, pascebat, vestiebat, atque visitabat: Iesu Christi domini nostri, eiusque pretiosissimaematris, ac multorum apostolorum a se potissimum adiuta necessitas, ut Euangelii textus eloquitur: a quo perpulchre elicitur, ipsius praeconia in sovendo saepius peregrinationis ipsorum incommoda. Hanc ante quam nosset Christum Iesum verum fuisse dei prophetam: duodecim annis acerbissimos hemorroidarum cruciatus cum multo sanguinis profiuvio pertulisse, nonnulli tradunt. in quibus cum multam (sine aliquo sanitatis remedio) in medicis expendisset pecuniam: tandem auditis cre berrimis ac per quam maximis Christi Iesu miraculis, credens ipsum utique verum dei silium, in audaciam fidei virgineum pectus armans, dixit in corde suo. Edepol haud dubito, quin si ipsius vestimenti fimbriam contingere potero, sana fiam. Quam cum retro tandem tetigisset, ipseque conversus, eam benigne conspexisset: Filia (inquit) esto


page 57, image: s113

confidens et iucunda, quia ipsa tua indubitata fides, te saluam secit. Quibus dictis, illico sanatam sc sensit. Quo plane beneficio Martha permota, eide deinceps tanquam vero medico et benefacrori optimo, ac eius pretiosissimae genitrici inhaerere per omma coepit. atque ipsi tanquam sui iutis scemina, sese suo magisterio erudiendam informandamque contulit. Ob eam rem et divus Ambrosius hemorroidam eam censuit appellandam. Unde et Eulebius Cesariesis, m septimo suae Ecclesiasticae libro, hoc miraculum tan quam historiae dignum, his verhis commemorat, dicens. Muller quae sanguinis profiuvium din pertulerat, a saluatore (ut sacra cuangelii tradit historia) curata, Hierosolymitanae urbis civis fuit. Cuius domus suis temporibus ostendebatur. In cuius foribus, basis quaedatn in editiore loco collocata monstrabarur: In qua ipsius mulieris, velut genibus provolutae, palmasque suppliciter tendentis, imago aere videbarur expressa, Cui nihilo minus et alia aerea statua adstabat, fusa in habitu virili, quadam stola mirifice ernata, et dexteram mulieri porrigens. Ad cuius statuae pedem, e basi quaedam herba, nova specie et inusitata nascebatur. Quae cum exorta esset, usque ad stolam arei illius monumenti crescere solebat, quae cum ad verticem usque ipsius vestimenti crenisset, maximam vim ad pellendos omnes morbos langoresque habere dicebatur: ita ut quaecumque fiusset illa corporis infirmitas, haustu exiguo illius graminis depellebatur. Asserens nihil omnino habere virium, si decerperetur ante quam fimbriam illius aerei vestimenti contigisset. Contestans illam statuam ad similitudinem vultus Iesu fuisse for matam, quam ipse Eusebius se vidisse asseruit. Ad Martham autem undedigressi sumus, nunc nostra vertenda est oratio. Consecuto igitur sanitatis beneficio, e vestigio, ut familiaritatem Christi medici sui mereretur adipisci, sese magisterio et doctrinae bearissime matris eius informandam tradidit. A qua primum humilitatis documentum accepit, ad saluatoris, suique exemplum: dicens, Se nequaquam ab eodem filio et saluatore suo didicisse caelos fabricare, non angelos creare, nec ipsius deitatis insignia operari, sed tantummodo humiliari, ac cetera virtutum quaruncumque documenta, intra hnmilitatis custodiam aggregare. Sicque eidem magistri et saluatoris sui Iesu Chri sti proponebat exempla imitanda, quoniam ipse utique humilis et mitis, pastor et agnus poterat dici, qui pro omnibus venerat immolandus. Et ut ostenderet, nihil ip sa humlitate sublimius, protulit, ipsum caelorum dominum, in paruo Bethleem soramine se enixam fuisse, panisque involuisse, a pastoribus visum, a stella monstratum, atque ibidem a Magis adoratum necnon et alia huiusmodi humilia de Christo ostendit. Indeque et charitatem summopere comonuit amplexari, quoniam in ipsa dicebat universam legis canda pendere, atque per eandem sola dei similem frei posse. Ea propter hospitalitati magis ac magis toto mentis ardore insistere coepit. Ac per hoc factum est, cum Martha laetabunda dominum aliquando hospitio recepisset, ut soror eius Maria ad pedes ipsius sedens, et dulcedini verbi dei intenta, otiosa maneret: Cuius rei causa Martha contristata, apud ipsum conquesta est, quia eam in ministrando laborantem non adiuvaret. At dominus index sic interpellatus, Mariae causam defendendam suscipiens, Marthae e vestigio respondit. Martha Martha solicita es, et turbaris erga plurima, cum unum sit necessarium, quod soror tua Maria tanquam optimam partem preelegit, quae nunquam auferetur ab ea: Ac si diceret. Tu adhuc navigas, et illa iam in portu est. Ea quippe excusatione, Maria securior sedit. In istis autem duabus mulieribus, duas vitas figuratas esse Aurelius pater Augustinus dicit, praesentem videlicet et futuram, laboriosam et quietam, temporalem et aeternam. His autem beneficiis minime ingratus Iesus, semper eas mirum in modum amare coepit. quia la chrymarum contristatione in morte Lazari earum fratris cum maximo charitatis affecu erga eas monstravit, quando occasiones, earum fletus attulit, et suscitatum Lazarum ipsis sororibus vivum reddidit, ut illud coprobasse videretur, pie est flere cum flentibus. Eo quidem miraculo Martha felicissima nimium se existimavit, atque pro maxi ma dignitate sibi duxit, Quae regis omnium ac domini, societatem meruisset habere, quem


image: s114

angelici spiritus iugiter habere cocupiscunt. Et ne tanti muneris esset ingrata, quoadip se saluator omniu Iesus Christus inter homines ut homo fuit, nil aliud praeter ipsu dominum et redemptorem suum, studio curabat praecipuo, eique (quem tota veneratione cole bat) obsequi posset, et eius ac genitricis suae pretiosissimae promereri gratiam. Qui et ip se demum ex tot laboribus, tantis beneficijs impensis, tanta, tamque inclita fide, huic bene meritae virgini Marthae, post ascensione suam donum spiritus sancti in linguis igneis cum ceteris apostolis, ac ardetissimae eius germanae Mariae Magdalenae etia pro praemio contulit. Quo sane munere, no solum hebraeae suae linguae sed et diversarum linguarum scietia perpulchre edocta fuit, atque eodem igne succensa, per Iudaeam in evagelio non modicum laboravit. Cumque in ipsis omniu virtutum exercitationibus Martha et Maria sine intermissione ipsi deo et saluatori suo placere anniterentur, a Iudaeis innumeris iniurijs et cotumelijs, atque danis immensis lacessitae, patrium solurn linquere copulsae sunt. Transuectis igitur mare cum Maximino alijsque nonullis Christi fidelibus Matha et Maria Magdalena, no longe a Massilia infigni Galliarum urbe applicuere. Inde Martha (ibide sorore relicta) ad mediterranea penetrans, ad Aquesem urbem pervenit. Ubi, cum esset lingua diserta et ingenio divino ac peracuto, ciusdem populi partem ad Christum covertit. atque ipsius fidem no solum sectis sermonibus, sed et prodigijs ac clarissimis miraculis semper coprobavit. Ex quibus hoc unum ad honestandam historiam solum appo nendum hic censui. Siquidem Draco mirae magnitudinis erat quodam in nemore, inte Arelatem et Auinione constitutus, medius videlicet animal residuusque draco, quem ineo lae Terrascurum vocabant, unde et locu ipsum, cum prius appellaretur Niger, postmodi appellarut Terrascurum, hic cu omne longe lateque vastaret provinciam, et no solum armeta et pecudes, sed et agricolas quoque et agros stercore vastaret suo et absorberet, ad eunde Martha ipsa, populorum precibus pmota, illico accessit: que cum aqua benedicta in modum crucis aspersisset, cofestim tanquam ovis, ipsius cingulo se alligati et interfici permisit. Ibique deinde quadiu vixit, ut in carne, no carnaliter vivere se coprobaret: ar dentes diaboli sagittas in primis ieiuniorum et vigiliarum multarum frigoribus restinguen curavit, Atque pro salute multorum, labores innumeros, persecutiones, angustias ac aegn tudines plurimas patienter pertulit. Vescebatm primis annis herbis crudis radicibusque ac pomis syhiestribus. Postea coadunata ibidem fratrum ac sororum per se comorantium mutitudine, et basilica aedificata, satis ibi etiam aspera duxit vitam, carnem videlicet et omne pinguedinem, ona et caseum ac vina omnino declinas, semel duntaxat in die comedebat. Hyeme ovina pelle et pallio, aestate vero tunica et birrho, interula caprina, ex more induebatur, nudis pedibus, albam chameli mitram in capite geres, Cingulo insup nodoso ex setis equinis cofecto, corpusculum suum ingiter cingebat: quod adeo in memoriam passionis dilectissimi hospitis sui affligebat, ut ex putrefacta carne sua saepius ver: mes effluerent. Extesis solo ramis arboreis, et lapide capiti supposito recumbebat. Ob: secrationibus sedule intenta erat, pro quibus ceties ex more suscepto in die, totideque in nocte genua fiectebat. Fide, spe, et charitate, ceterisque virtutum fulgoribus insignita. Mensa eius cum peregrinis et hospitibus persaepe ex more erat. Dum a divinis exhortationibus cessaret, crebris manuum operibus innigilabat. verba autem quae praedicando pferebat, exquisitissimis miraculis cofirmabat. Porro dum apud Auinionem egregit Christi apostola multos curaret aegrotos: ecce iuvenis quidam, qui Rhodani fluminis aquis obrutus interierat, ei suscitandus obicitur. Quo viso illa mox iuxta illum, cunctis astatibus, humi in modum crucis se prostravit, achis verbis dominum rogavit. O Adonai Christe lesu magister meus, quitua sancta, ineffabilique clemetia fratre meum Lazerum di lectu tuum, am mortuis suscitasti, qui tenes claves mortis et vitae: quique morti imperas, et fa: git: qui et mortuos vocas, et resurgunt. Respice hospes mi charissime, et respice quamso ad fidem et circundantuim pces, et resuscita puerum istum, ut videtes virtutes tuas magnas, credat in te deum verum et vinum. Qui vivis et regnas cum patre et spum sancto, in saecula saeculo rum ame. Et apprehensa mortui manu: In noie domini Iesu Christi puer, inquit, surge.


page 58, image: s115

hisque dictis, e vestigio vinus et incolumis surrexit, et baptismum suscepit. Obitum suum longe ante praescivit. Denique cum per annum fere febribus aestuasset, nocte media ante trasitus sui diem, Cjhristus festivus totus ad ea venit, dicens Veni mea dilecta hospita veni, exi de carnis ergastulo, et ad palacium caeli transi, quoniam et tume saepius suscepisti. Gratiam vero desolatos cosolandi, quam tibi singulari prinilegio cotuli, nequaquam tibi etiam post dormitionem auferam. Eosque qui ad sepulchrum tuum exquirendae opis tuae gra tia devote advenerint, indubitanter exaudiam. Postmodum Martha praecepit sibi dominicam passionem, qua hebraice scripta secum habebat, legi. Quae dum secundo le geretur, et lector diceret, pater in manus tuas commendo spiritum meum: illa, digna deo tradidit animam, Tertiodecimo lustro totius vitae suae expleto, sexta seria, et hora nona, qua Christus mundum redemit, quarto (ut praemissum est) claendas Augustas. quo quidem die, eius anniversaria devotissime celebrantur. Magnus itaque fuit huius mulieris fulgor, meruisse videre et palpare illum qui ante tempora suit, et per quem facta sunt tempora, quique venerat in plenitudine temporum, et qui habebat potestate ponendi animam suam, et iterum recipiendi eam. Fuit nihilo minus et alia Martha martyr, Marii uxor: quae sub Claudio principe, martyrii cum filiis sui Audisax et Abacho atque marito pal mam adepta est.

De sancti ssima Christi apostola Maria magdalena. CAP.LXXII.

MAria Magdalena ardentissima Christi Iesu discipula et apostola, a vico Iudaeae Magdalo sic appellata, regnante et imperante Romanis Nerone, anno a natali Christiano sexagesimo octavo, non loge a Massilia Galliarum urbe, migravit ad dominum. Haec quippe (ut aliquibus placet) ab antiquis quibusdam Regulis generosam du xit originem, et Syrum nobilissimum inter Hebraeos virum habuit pa trem. quae uti suis contemporaneis sua ingeti pulchritudine laetum spectaculum praebuit, sic et posteris omnibus integerrimum, atque perpulchrum divini amoris, et poenitentiae perenne reliquit exemplum. Na cu esset absque notitia creatoris et saluatoris sui lesu Christi, uti pecus erat: Post eius vero notiria, mediantibus ipsius fernore et poenitentia, evangelia et voces cunctarum gentivin sonare coepit. Quae enim (ut divus ait Hieronymus) aures ta durae, et praecordia de silice ta durata, poterunt sine lacrimis huius sanctissimae peccatricis audire conversionem, poenitentia ae feruo rem? Aedepol est novis efferenda praeconiis, cum sit omnium peccatorum singulare solacium. Haec igitur Maria inter ludaeorum mulieres, non solum generis nobilitate et divitiis, sed et totius corporis pulchritudine admirabilis atque formosissima fuit. Adeo, ut propter ipsius immensam et invisam pulchritudine, in tam grande devenerit fa mam, ut multos Iudaeorum viros, ad eius lascivia sectanda traherer, et suis facultatibus pene spoliaret. na inter cetera, tam grandem ac placidum habebar oculorum vigorem et nitorem, ut quos benigne aspiceret, sui nescios et immobiles fere redderet, sed et capillicium aureum habebat supra modum numerosum et longum, quod ruffum cum exquisitissimis eincinnulis et gemis mirifice coponebat. facie insuper omni splendore elegantissimam, quam etiam pururisso, et cerussa iugiter depingebat. Collum praeterea et au res, auto et margaritis supra modum ornabat. Eburneum pectus, omnibus pretiosissimis ornamentis decorabat, atque universum corpus armillis aureis et iocalibus, ac vestime tis purpureis, cum im pedibus fluxis summo studio iugiter componebat, et flagrantissimis odoribus quotidie ad lasciviam provocandam utebatur. Et cum effet etiam non mediocriter erudita, et in loquendo blanda, et lepidi mores, etiam quocumque sua verteretur oratio. Illa utique cum esset facetiarum, atque leporis plena, audientes in sui dilectionem trahebat. Sed nec possent huius nmulieris vanitates calamo explicari, quibus ad decipiem dos, provocandosque homines in sui amorem, corpus suum perornabat. Ac per hoc, cu se feeisser turpitudinis prostibulum, iure etiam effecta est delubrum daemonioru. Verum domi no nostro Iesu Christo aliquando praedicante et terrorem peccatoribus interminante,


image: s116

Maria confestim iisdem sermonibus compuncta, ante oculos cordis sui, suae turpitudinis culpas et aeternum dei iudicium ponens: doloreque cordis intrinsecus tacta, culpas suas fletibus amarissime puniens, hisque verbis coram deo sua confitebatur et deplorabat peccata. Heu me Maria, quia facta sum sicut Sodoma, et combusta sicut Gomorra. Quis miserebitur peccatis meis? Durius offendi quam Sodoma. quia legem neseiens illa deliquerat, Ego accepta, peccavi. Ideo i civitate domini vilificata est anima mea. deletum est de libro viventium nomen meum, facta sum sicut nycticorax in domicilio, nec con solantem me invenio. Cosidero a dextris et aspicio, nec est qui cognoscat me periit fuga a me, et non est qui requitat animam meam. facta sum sicut vas perditum, audivi vituperationem omnium circum habitantium. Vae diei illi in quo me infelicem genuit uterus, et lux ista crudelis accepit: oportuerat me potius fuisse non natam, quam sie in gentibus fabu la fiere. Et licet in puluerem mortis deducta sim, veruntamen surgam, et in corde clamabo ad dominum dum mihi tempus adsit acceptabile et dies salutis. quia in morte no est memoria, et in inferno nulla est cofessio. His fletibus amarissimis perfusa Maria, spem non modicam suscipies, inquit. Quid frustra deciperis soemina peccatrix? Surga ait, et ad dominum lesum Christum dominum deum vivum et verum, rerum omnium creatorem, redemptoreque meum certissimum ibo, doloremque meum iterum atque iterum plagam, ac uninuersa scelera mea amatissime deplorabo. Ad ipsum igitur dominum lesum Christum Maria plena fide coversa, tan quam sui oblita, non invitata, tanquam ad medicum suum, in domum Simonis leprosi, pharisei quada die convivante, nulla consideratione habita, lymphatico more, sparsis erinibus, veste cocisa, et lacerato pectore, ad pedes ipsius Saluatoris sui retro irruit: et procumbens, sui cordis compunctionem lacrimarum fonte demonstravit, et ipsius pedes lacrimis rigavit et lavit, atque saepius deosculans, crinibus tersit, et mundissimo suae devotionis unguento perungens, dicebat. Erravi mi domine sicut ovis perdita, quaere famula tuam, ne lupus crudelis devoret eam. Multi dixerunt animae meae, non est salus ipsi in deo eius. Non intres mi domine in iudicium cum famula tua Defecit anima mea in salutari tuo, defecerunt et oculi mei lachry mis: essusa est in terra gloria mea. Memento domine quia puluis et vermis sum, vide humilitatem meam, et dolore meum: et remitte mihi ut refrigerer, priusquam a te abea. Cuius cum confessionem et poenitentiam vidisset cominus: Ait. O mulier magna est fides tua, ideirco dimissa sunt tibi peccata tua, quamquam enormia et plurima. Quae cum in omni famulatu devotionis et confessionis suae no esset repudiata, et talia ex ore eius audisse verba, ausus familiaritatis confisa, etia aliud super sanctissimum domini caput, pretiosissimi liquoris essu dit unguetum, adco fragrantissimum, ut tota domus ex odoris ipsius fragrantia more aromatum redoleret. His ex sentetia gestis, Maria evestigio domum reversa, universa monilia et ardentes gemmas, ac omnes corporis cultus ac saecularis habitus omnino deposuit et reiecit, omniaque fratri Lazaro, et sorori Marthae virgini consignavit, quasi sui propo siti impedimentum. Et habitu ipsius medici ac magistri sui domini Iesu christi, humili videlicet runica, et humiliori pallio sese induit, ac contegere voluit. Quo quide habitu toto fere tepore vitae suae cotenta fuit. Et deinceps toto vestigio ipsi domino inhaerens, quasi sui bolita, cum ipso suo magistro et doctore suavissimo tanquam optimam partem omnibus rebus praeposuit. ibi suum gaudium, ibi suam requiem ac verum cibum existimans. quia eius refectionem spiritualem, meliorem sibi existimabat quam quacumque carnalem unde et postmodum ipsius demini et saluatoris sui, rebus ac locis in omnibus comes semper extitit, ac de sua substantia eidem, ac preriosissimae eius genitrici Mariae, necnon et apostolis ingenti charitate ministrare non destitit. Quotum beneficio et sanctimonia permotus lesus, illas diligere mirificis indiciis monstrare dignatus est. Unde ut ipsam et Martha sororem sua ingenti amore et dilectione prosequi videretur, non solum in resuscitatione Lazari eorum fratris, sed et in essusione la chrymarum suarum evidentissime coprobat: quod verae pietatis et amoris indicium fuit, cum post lacrimas, mox frater eisde etia vivus redditus fuerit. Mirum in modum eius


page 59, image: s117

dulcissimis ac suavissimis oblectabatur sermonibus, nec sibi quiequam dignius aut illustrius vel etia iucundius, quam assidue alere animum suum cosummatissimis ipsius domini documentis. Ex quibus plane, eam omnimodam dei sapientiam, ac rerum omnium divinatum scientiam, pulcherrime promeruisse et ebibisse reor. unde et tanquam operum domini electrix, atque illius verae disciplinae doctrix, de se cunctis mortalibus, ad bene beateque vivem dum omnibus diebus vitae suae optimum praebuit exemplum Sieque eidem suo magistro ac domino, et matri ipsius virgini in afflictionibus constitutis, usque ad mortem prae caete ris magno solacio et comodo fuit. Eo denique in cruce pro salute omniu exarumato, Maria exteplo abiecta omni mollitie, atque sui sextis debilitate seposita, scissa veste, erinibusque resolutis, maesto et ardenti animo sese inter frequentem turbam, ac impios sa tellites proiiciens, ad cruce ipsius accessit: ibidemque prostrata eam complectens, pietissimis ululatibus et plangoribus amplexari, et sanctissimum cruore exosculari non destirtit, atque iisdem amplexibus et vocibus saepius ipsum suum dilectissimum magistrum et dominum revocabat exanimem. Neque ea ab amore ipsius, armatorum suretium manus retrahere potue re, aut sacerdotum et Pilati praesidis imperantis edicta, quibus cavebatur, nequis eidem vivo aut mortuo aliquod praestaret pietatis officium. Sic sanctus amor, sscque integerrima fides, ac ingentia beneficia suadebant, ac costringebant: ob quae merito lauda da, colenda ac splendido praeconio extollenda venit Maria. Quo quidem fider feruore et amore ac sedulitate, maria rite appellanda est. Sed et post mortem, cum ipsius absentiam perferre non posset, p totam noctem, non semel aut bis, sed crebro, tanquam sui oblita, ad sepul chrum eius cucurrisse deprehensum est. et licer prius ipsum dominum cum altera Maria videre et adorare meruerit, et ab ipso domino Iesu, avete audisse dicatur, et domum per noctem rediisse, nihilominus ibidem diu manere ob desiderium non potuit, sed iterato ad sepulchrum cucurrit. Quo in loco cum lapidem, quo monumentum fuerat clausium, ablatum vidisset, illico ad Simoncm Petrum et adIoanem (quem plurimum dili gebat Iesus) cur rens, dixit. Heu mihi domine mit, quia tulerunt dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Quibus verbis perinoti Petrus et Ioannes, ad monumentum et ipsi mox cueurrerunt. ubi cum linteamina et sudarium quo domini caput involutum fuerat, seorsum positum vidissent, eum resuscitatum perfecte illico crediderunt. At Maria quae domini maiestatem saepius noverat, recedere omnino recusavit, immo ad monumentum plorando, ptinaciter consistere decrevit. Eoque in planctu pertinaciter persistes, et se inclinas, duos angelos in albis in loco monumenti sedentes, unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus magistri sui, videre meruit, Qui eam voluntatem et quasi amentem increpando, dixerunt mulier quid ploras, et quae queris? Quibus illa (ignoras quia angeli essent) dominm meum inquit ego ploro, quia tulerunt eum, et nescio ubi posuerunt eum, cum tamen paulo ante adorasset eum Cumque ipsos angelos intueretur, nesciens ipsos angelos, utique tanquam alienata huc atque illuc facie circumferendo, nihil aliud sapere videbatur aut desiderare, nisi videre dominum Iesum, cuius suavissimo consortio, iandudum plurimum delectata fuerat. Denique eriam retrorsum conversa, ipsum dominum Iesum stantem conspexit, quem cum nesciret ipsum, existimavit hortualnum esse. Cui dominus iisdem verbis quibus et angeli, illam interrogans inquit. Mulier quid ploras, quem querisss Illa tanquam amens, nil aliud respondit, nisi: Domine si tu sustulisti eum, precor dicito mihi ubi posuisti eum, quia ego eum tollam. Cumque ipsam Maria appellasset, evestigio quem facie non noverat, voce agnovit. Verum etia aliquo in errore persistens, nequaquam illum dominum, sed Rabbi. i. magistrum vocavit. Tanta quippe erat illius mentis perturbatio, ut quem hortula num putabat, dominum nuncuparet. Et dei filium resuscitatum magistrum vocaret. At Iesus ad eam (que quaerebat vivente cum mortuis) quae errore femineo, et muliebri imbecillitate huc illucque currebat, et corpus occisi quaerebat, cuius pedes viventis tenuerat, lo entus est, dicens. Noli me tangere, Nondum enim ascendi ad patrem meum: quasi diceret, Ex quo non credis me perfecte surrexisse, non mereris me tangere. Sic necdum putas me ad patrem meum ascendisse, sed hominum fraude sublatum mco itaque tactu, te indignam facio.


image: s118

Hoc autem Iesum dominum suum dixisse quidam assevetant, non ut Mariae dilectissimae suae quaerentis studium obtunderer, sed ut dispensationem carnis assumptae, in divinitatis gloriam sciret esse mutatam, et nequaquam velle esse cu domino, quem spiritualiter debuerat credere regnare cum patre. Postascensionem vero dilectissimi magistri sui, usque ad missionem spiritus sancti, una cum pretiosissima eius genitrice Maria, omnibusque apostolis, atque aliis plurimis utriusque sexus discipulis, et ipsa in coenaculo montis Sion propter timore ludaeorum in oratione ardenter perseueravit. propret quod, donum spiritus sancti et ipsa recepit. Eodemque modo igneae linguae super eam, sicut et in ceteros quosque discipulos sedere: ut loquelis diversis, variisque loqueretur. per quod eietia tanquam apostolae, nulla gens extranea, nec ulla barbarica lingua difficil lima videretur. Praeceptum etia eidem a domino datum hoc, ad praedicandum dei verbum, primo per Iudaeam, deinde ad quasdam Gallicas nationes statuit proficisci. Discessuni itaque abinuicem apostoli, norma prius sibi futurae praedicationis in commune constituerunt: ne forte alii pestilentes falsique apostoli abducti, diversum aliquid ab his quae fidei Christi innitebantur exponerent. Omnes igitur apostoli una cum beata Matre Iesu, et ceteri omnes in uno positi: ipsi 12 primi pastores spiritu sancto repleti, Breve quoddam futurae praedicationis indicium, in unum coferendo quod unusquisque sentiebat composuerunt, atque hanc credentibus regulam dandam esse statuerunt. Qua quideregulam, symbolum, multis et iustissimis causis appellaverunt. Na symbolu graece, apud Latinos collatio et indicium appellari potesi, hoc est quod plures in unum coferunt. Id quippe fecere apostoli in his sermonibus: in unum collatis, quae unusquisque sentiebat. Indicium vero vel signum diceretur, ut ex illo cognosceretur ille qui Christum vere secundum suas regulas praedicaret. Discessuri igitur ad praedicandum apostoli, et ornnes fideles istud unanimitatis et fidei suae indieiu posuerunt, ut videlicet primo symbolum fidei unusquisque in corde suo, deinde in documentis suis impraetermisse et constantissime praedicaret, ut si forte aliquis occurreret praedicanti de quo dubitaretur, symbolum. i. indicium proderet, utrum foret hostis vel amicus. His itaque fidei signis pulcherrimis atque indiciis Maria Magdalenae ab apostolis sumptis, post separationem apostolorum prius in Iudaeam efficacissimis sermonibus praedicavit. Deinde rebus suis aplissimis pro Chri sto magistro suo pientissime erogatis, Domoque suo in ecclesiam constructa, ut ludaeorum persecutiones declinaret, immo ut spiritui sacto assentire videretur, ad getes secundum domini sui praeceptum transire costituit. Discessura vero in primis a beata virglne ssanctissima Maria doctrice sua, cum licentiam eius et benedictionem expostulasset: alia quaed a et praecipua vitae praecepta pientissime denuo dedit, videlicet seruare parsimo niam, paupertate gaudere, masuetudinem colere, studere paci, puritatem cordis summope re amplecti, ac patientiam in omnibus custodire. His et aliis documentis susceptis, va lefaciens beatissimae virgini Mariae, cum Martha sorore sua, Lazaro, Maximino sanctissimo et optimo viro, ex septuaginta duobus discipulis uni, aliis plurimis Christi fidelibus consociata, Navigio tandem post multas tempestates acti, Massiliam nobilem Galliarum urbem applicuere, Ubi cum applicuissent, in primis multos labores, multasque egestates ac tribulationes a gentili illo populo sustinere coacti sunt, verum ipsan nihil eidem molesti videbatur pro Chtisto, quia egregium et grandem aliquem fructum acquirere sperabat. Itaque cum regem ac reginam cum multis suis exquisitissimis declamationibus, necnon et in mirabilibus exquisitissimis quoque mi raculis convertisset, etiam ad mediterranea loca sine sacculo, sine pera, aut alicuius adminiculi saecularis, ad Aquensem urbem usque pedibus suis cum ceteris comitibus penetravit. quibus in locis etiam fundatis erectisque ecclesiis multis. ut solo deo efficeretur digna, ac de excelsis locis, excelsa contemplari posset, ad exemplum salnatoris et magistri sui IESV CHRISTI, qui oraturus ascenderat in montem vel in templum. et in Thabor monte se transsiguraverat, in monte Caluatio cruci suffixus fuerat, ac in monte Oliveti in fulgida nube caelum penetraverat, necnon


page 60, image: s119

et denique in motem Sion, in cuius summitate coenaculum erat, ubi sibi et apostolis spi ritus sanctus darus fuerat: rati motes et colles rationem aliquam cum caelestibus habere, omnibus valefaciens, spiritu sancto inspirata, Marsilia versus regrediens, ad secretissimum locum in montem concessit. Ibidem etiam cum multa lustrasser loca, tandem asperrimum montem. 12, milibus ab urbe praedicta procul secretissimum et quo vix reptando manibus genibusque posset ascendi, dininitus sibi praeparatum invenit. Quo quidem loco delectata, per triginta annos incognica postmodum stetit. ubi plane nec aquarum fluenta, nec herbarum aut arborum erant solacia, ut ex hoc manifeste probaretur, quia magister suus Iesus Christus ipsam no terrenis refectionibus et epulis dispo suerat satiare. Qualibet autem die septem horis canonicis ab angelis in aethera elevabatur, et caelestium agminum gloriosos concentus corporeis etiam auribus audiebat. unde diebus singulis, his suavissimis satiata conviviis, per eosdem angelos ad locum proprium inde revocata, alimentis corporalibus nullatenus indigebat. Demum Ma gdalena iam aetate matura, sciens se ia ex itinere longo, nimiumque difficili in soporem suavissimum, placidamque quietem a domino Iesu Christo propediem traducedam, atque eo conducenda, ubi bonis bene actae vitae corona, et omnium sanctarum actionum praemia conferuntur, ut se praeparare, non ad mortem, sed ad immortalitatem videretur. proximo ante resurrectione domini die, ministerio angelorum ex monte illo suptadicto, cum maximo splendore, ante altare ubi sanctus vir Maximinus erat episcopus delata est. Quam idem vir sanctissimus ad modum solis radiantem cum inspiceret, multo tremore et pavore perterritus est. Que illa placido vultu, et suavissimis sermonibus alloquens: Accede inquit ad me mi pater sancte, accede ad filiam tuam, nec verearis. Convocans igitur Maximinus episcopus sacerdotes, cidem sanctissimu domini sui corpus et sanguinem offerens, tanta cum devotione, tantaque cum lacrimarum copia suscepit, quanta einus dignationi competere nosceret. Eoque suscepto, e vestigio ibidem ante al tare, suum sanctissimum deo optimo reddidit spiritum, qua exanimata, illico tantis fragravit odoribus, ut delibuta optimis unguentis putaretur. Maximinus autem sanctissi mum corpus diversls aromatibus coditum, eo in loco honorisice sepelinit. De einsdem vero magdalenae sanctissimae mulieris admirandis plurimisve miraculis, quibus in vita pariter et post morte claruit, modo cum mihi plurima et inaudita quidem undique se offerunt seribenda, cosulto nunc relinquo, ne longam nimium videar cotexere lustoriam. Huiusmodi itaque Magdalenae olim peccatricis coversatio fuit et poenitentia, ac demum vera sapientia adeo fulgida, ut aetati ne dica suae, sed saeculis omnibus nihil usquam auditum fuerit ipsa ardentius, ipsaque sanctius, ut merito cunctis claris mulieribus in omni genere claritatis et fulgoris veniat praeferenda. Demum plurimi Francorum reges, aliique principes et praepotentes illius provinciae et regni viri, existimantes non modicum sibi, posterisque suis afferre gloriae, quia se penes steterit, et vitam caelibem duxerit Christi apostola Magdalena, qua ob hoc sanctissimam et caeli reginam fere arbitraba tur, ne loci illius in quo per triginta annos asperrime vixit memoria, facile elueretur, ibidem ingens templum, deinde monasterium prae ceteris mirabile construxere, atque plurimis eius reliquiis co delatis, cum ingentibus divitiis et proventibus, nomini eius dedicavere. Ad eunde autem locum inaccessibile, et iter deurum, deinceps et in praesens usque, cum quotidie signa fiat plurima: innumerabiles populi ex omni orbe ad vota persoluenda, et ad coprobandam vera in ipsa dilectione ac devotione, necno a deducedas peruigiles in eius antro noctes, iugiter cocurrunt. Qui templaum et antrum introgressi, mox ut locum et lapidem quem maxime cospiciunt, super quem triginta cotinnis an nis, sine ullo prorsus stramento aut tegumeto qutevit: si tame illa quies diceda erat, super quo iugibus orationibus cum lachtymis pene dies noctesque lugebat, in maximam peccatorum snorum contritionem, ex illius sanctissimae poenitentiae cosideratione resoluuntur. Nec ullus adeo duri et obdurati cordis invenit, qui cunde locum adeat, ut se a lachry mis cohiberi possit. Ad quem, cum aliquando venerandus sacerdos F. Petrarcha cum multis


image: s120

devotionis causa accessisset, provolutus genibus lacrimisque perfusus, expasis manibus, hos in eius laudem cecinit versus.

Dulcis amica dei, lacrimis inflectere nostris.
Atque humiles attende preces, nostraeque saluti
Consule. nanque potes. neque enim tibi tangere frustra
Permissum, lacrimis pedes perfundere sacros,
Et nitidis siccare comis, ferre oscula plantis:
Inque caput domini pretiosos spargere odores.
Nec tibi congressus primos a morte resurgens.
Et voces audire suas, et membra videre,
Immortale decus, lumenque habitura per aevum
Nequicquam deditaetherei rex Christus olympi.
Viderat ille cruci haerentem, nec dura paventem
Iudaicae tormenta manus, turbaeque furentis
Iurgia et insultus, aequantes verbera linguas:
Sed maestam intrepidamque simul, digitisque creventos
Tractantem clavos, implentem vulnera fletu,
Pectora tundentem, violentis candida pugnis,
Vellentem flavos manibus sine more capillos.
Viderat haec inquam, dum pectoria sida suorum
Diffugerent, pellente metu memor ergo revisit
Te primam ante alios, tibi se primum obtulit uni,
Te quoque digressus terris, et ad astra regressus,
Bis tria lustra, cibi nunquam mortalis egentem,
Rupe sub hac aluit, tam longo tempore, solis
Divinis contenta epulis, et rore salubri.
Haec domus atra tibi et stillantibus humida saxis,
Horrifico tenebrosa situ, tecta aurea regum,
Delitiasque omnes, et dulcia vicerat arua.
Hic inclusa libens longis vestita capillis,
Veste carens alia, ter denos passa Decembres
Diceris: hic nec fracta gelu, nec victa pavore.
Naque famem, frigus, durum quoque saxa cubile
Dulcia fecit amor, spesque alto pectore fixa.
Hic hominum non visa oculis, stipata cateruis
Angelicis, septemque die subuecta per horas,
Caelestes audire choros, alterna canentes
Carmina, corporeo de carcere digna fuisti.

De sancta Thecla virgine et martyre. CAP.LXXIII.

THecla Christi sanctissima virgo, primaque eius martyr, divi Pauli apostoli ardetissima discipula, Nerone impurissimo homine Ro manis imperante, anno. s. nono et sexagesimo salutis nostrae, post innumera acerbissimaque tormenta, apud Seleuciam Asiae urbem pro Christo constantissime tolerata, nono calendas Octobris, cum magno sui nominis fulgore migravit ad Christum. Haec quippe cum natione esset Asiatica, ex Iconioque insigni urbe originem duceret, no solum parentum generositate, magnove suye pulchritudinis fulgore, sed et atrocissimis immanissimisque tormetis, p castitate, proque fidei ardore costatissime platis, clara et insignis plurimum fuit. Cuiusmater Theoclia nomine cum virgunculam ipsam, Thamiro cuidam nobili et ppulchro iuveni despodisset, contigit divum apostolum Paulum,


page 61, image: s121

ea in urbe, in domo culusdam civis nomine Honisiphori Christianissimi ac optimi viri, quae videlicet domui Theocliae vicina erat, de castitate, deque oratione, atque aliis plu rimis virtutibus sermonem facere. Erat autem Paulus, ea sanctorum documentorum et sermonis elegantia in primis insignitus, ut vel ipsos lapides excitaret in amorem redemptoris Christi, quae quidem verba cum audisset Thecla, mox tantam eidem attulere voluptatem, immo potius quandam felicitatem, ut deum aliquem suis in concionibus audisse visa sit. In fenestra itaque domus suae per triduum, quasi sui oblita, ad au diendum hominem pellecta, sine vollo prosus cibo consedit, ut inde a nemine amoveri potuerit. Quod ubi matri nuntiatum fuisset, et rem veram agnovisset, illico sponsum ad se accersitum, cum lacrimis, his verbis allocuta est. Heu proh dolor, heuque fili mi Thamire, novum tibi spectaculum dictura sum. Tres quippe sunt dies totidemque noctes, ex quo Thecla sponsa tua, Christi nescio cuius prophetae amore detenta, e fenestra (ut vides) non recedit. Ibidem plane tanquam in epulis intenta, ita viro cuidam peregrino, seductoria de illo verba efficacissime promenti adhaetet, ut etiam mirum videatur, quomodo talis virguncula, se tam saevissime affligat. Accede ergo inquit protinus ad eam, quoniam tibi despondi eam. Cumque embo puellam dulcissimis verbis alloquerentur, hortarenturque, ut vel aliquid diceret, aut saltem in eosdem oculos convertere dignaretur, illa adeo Pauli doctrinae intenta, se nil sensisse visa est. At Thami rus sponsus e vestigio exeruciatus, ad hospitium Pauli (de eius doctrina, deque religione scilcitaturus) perrexit. Qui cum certior factus esset, eum Christianum esse, qui virgi nes suis exhortationibus nubere prohiberet:indignatione et furore succensus, ipsum vinctum Sextilio praesidi praesen tavit: Illicoque Paulus in carcerem includi iussus est. Ad quem nihilo minus Thecla (quibusdam muneribus carceris ianitoribus oblatis) inclito et invicto animo, audiendi sanctissimi hominis avida, tetrum carcerem intrare non horruit: prostrataque pedibus sancti viri, eius vincula et pedes exosculari non cessavit: grandem profecto fidem, egregiumque amorem prae se ferre visa est. Eidemque Paulus cum multa tradidisset documenta, eam quoque iam in fide fundatissimam cum conspexisset, commonuit, sibi necesse fore per varios cruciatus, et aerumnas intrare in regnum dei: veruntamen eidem in aerumnis perseveranti, opemque petenti, tanquam filiae charissimae adesse sibi deum et dominum Iesum Christum omnium saluatorem non dubitaret, quemadmodum ipse pollicitus est in psalmo, videlicet. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam, et glorificabo eum quo tam praesente praesidio armata, clamaret cum fiducia, cum a carnificibus veniret excrucianda, et diceret. Dominus illuminatio mea, et salus mea quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Si exurrexerit aduersum me praelium, in ipso etiam sperabo. Thecla igitur his docu mentis et aliis perquam optime instructa, a proconsule accersita, interrogataque: Cur secundum Iconiorum legem non nuberet, fidemque connubii seruaret. Illa eidem quidquam respondere haud est dignata. Quam ob rem proconsul indignatione non modica com motus, Paulum in primis durissimis verberibus caesum, extra civitatem depellens: Theclam virginem tanquam maleficam supplicio igni exurendam damnavit. Sed Thecla iam documentis Pauli praemonita, ubi se crucis signo praemuniisser, in ignem proiecta, divino eam protegente auxilio, ab incendio penitus illaesa, exinde cum gaudio exilivit: quo quidem miraculo magis magisque roborata, cum se a tanto periculo a deo li beratam animaduerteret, illum psalmistae versum cecinit, dicens. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae domine laetificaverumt animam meam. Indeque exiens cum Paulo in Antiochiam usque concessit. Erat tunc Antiochiae quidam Regulus Alexander nomine, qui civitati praeerat, Is cum vidisset Theclam virginem aetate valentem, corporisque formositate conspicuam, mox in eius concupiscentiam lapsus, suae dignitatis immemor, aspernanti, quibus potuit viribus, virgini, stuprum inferre curavit: quod virgo grandi adeo pertulit indignatione, ut coronam eidem protinus de capite excuteret, eique pallium proscinderet et laceraret, sed


image: s122

et alia multo maiore animaduersione a domino nostro Iesu Christo ultus est, quia videlicet eum in quandam mentis hebetudinem, et insaniam mox redegerit. Quas ob res, Thecla tanquam malefica et venefica castiganda proconsuli mox tradita est. Quam cum ad bestias devorandam damnasset, etiam tanquam ad delitias invitata, ad ipsa supplicia laetissime perrexit, sed etiam ab eisdem divina operante virtute, illaesa evasit. Denique cum fustes et bestias, necnon et plurima alia sine vila prorsus laesione pertulisset tormenta, factum est, ut quaedam mirabilis pietatis vis, mox efferatum et adamantinum proconsulis pectus prae compassione innocentissimae virginis penerraret, et dutum eius in lacrimas emolliret cor, Diceretque virgini. Quae nam es tu, aut quae citca te aguntur mitabilia? quia ferarum nulla re contingere potest ferocitas. Illa autem, cum inquit ancilla dei viu sim, nullae mihi ferae nocere possunt. Quoniam ipse est deus solus, salutis terminus, ac vitae mortisque discretio, ipse lumen vitae est iis qui in eo spem omnem constituunt: Et ut multa compendio dicam. Qui in hunc, inquit, crediderint, procul dubio vitam habebunt aeternam. Haec cum audisset proconsul, Theclam populo liberam remisit, atque permisit. Illicoque totus civitatis populus ad suscipiendam virginem cum gaudio effunditur, ut prorsus migrasse quasi civitatem putaretur. Omnis quippe aetas, omnis sexus in iubilo conclamare coepit, dicens. Unus verus est deus lesus Christus, qui saluavit innocentissimam Christi virginem Theclam. Tantus nempe extitit populi clamor, ut in ipsis vocibus omnis civitas etiam quodam motu contremisceret. Illam igitur universi fideles susceperunt ut patronam, dilexerunt ut alumnam, ac ut sanctam venerati sunt. Eo maxime, quia noverant ipsam virginem nobilem, virginemque divitem, et quod his maius est, ardore fidei, tam cito di vitias, matrem, sponsum ac propriam vitam quasi sprevisse et calcasse. Erat etenim virgo omni veneratione digna, omnique laude celebranda, quae cum summis delitiis enutrita, variis quoque huius mundi blandimentis, velut quibusdam vinculis irretita esset, subito ad praedicationem vuius peregrini concionantis eruperit, et cuncta simul corporis bona cum virtute commutasse, atque suam carnem, in ipso suae iuventutis flore (tamquam sacratam domini hostiam) deo obtulisse visa sit. Itaque Thecla hand multo post, auditi quia Paulus magister suus Smytnae esset ex Iconio a pluribus consociata, eo pro= fecta est. A quo et perbenigne, tanquam dulcis filia atque charissima, assumpta et excepta, mox eius pedibus pronoluta est, et aliquot diebus (instructionis gratia) ab eodem charitate quadam detenta est, non eodem utique loco aut refectione (ut aliqui arbitrati sunt) sed in opus dei, ut rebus multis probatum est. Quo in tempore, multis ab eodem do cumentis admonita et edocta est, ut pote omnimodam sanctimoniam et perfectionem ad imitationem saluatoris sui complecteretur: dicens ex hoc potissimum eam perfectam esse debere, sicut et pater caelestis perfectus est. Et ut cauta solicitaque esset, contra insidias callidi hostis, et qualia contra eum sumere deberet arma, qualibusve ornamentis tanquam sponsam Christi se oporteret ornari: Postremoque, ad omnem laborem et persecutionem perferendam ex consyderatione maxime instabilitatis humanae, ac con templatione felicitatis aeternae, Denique et virtutes ac titia discernere, ac quid inter bo num et malum, fictamque ac veram humilitatem interesset docuit. His igitur et aliis multis Thecla virgo a beato Paulo documentis informata, ab eo discedens Conum reversa, inde Seluciam abiit, ubi et sponsum iam defunctum reperiens, tanquam vera christicola et virgo, multos et exemplo, doctrinaque, atque mitaculis Christi iugo subingae vit. Indeque tanti muneris gratia percepta, non delitiis, non voluptatibus, aut quibusuis peccatis, sed soli domino, indultum vitae spatium humilis et devota exhibuit. Et ne quod acceperat donum incauta et negligens custos amitreret, currebat ut non negligeret, atque festinabat ut bravium supernae patriae celerius cum sodalibus suis virgl nibus comprehenderet. Quantis igitur haec sanctissima virgo Thecla claruerit virtutibus et miraculis, quantave sanctimonia: in hodiernum usque per orbem ubique tota fidelis testatur ecclesia. Demum post multos labores pro Christo exactos sentiens


page 62, image: s123

beatissima virgo sibi adesse mortem, dixit. Domine tex meus et deus mens, tedemptorque omnium, precot adesto mihi, et animam egredientem in tuo misericordi sinu pientissime excipere digneris. Tua enim in fide et misericordia sperans ad te venio: et haec dicens sanctum ipsi domino emifit spiritum, nono videlicet calendas Octobres, Quo quidem die, eius annuam diem celebramus.

De sancta Domicilla Flavia virgine. CAP.LXXIII.

DOmicilla Flavia, nobilissima virgo Ro. Flavii Clementis Romani pontificis, ex sorore neptis, nonagesimo salutis Christianae anno: quanquam et rerum terrenatum abundantia, corporalibusque bonis admodum floreret, pro amore Christi caelestibusque bonis (in pri mis Nerei et Archilei eius eunuchorum documentis praemonita) omnem coniugii voluptatem, omnemque posteritatis curam, divitiarum illecebras, saeculi pompas, ac carnis omnem cupidinem respuens, ut mundum sibi crucifixisse per omnia ostenderet, seque mundo. atque ne cuiquam de se prorsus etiam lenem obscoeni rumoris fabulam faceret, reiectis omnibus (ut praemissum est) saeculi pompis, se tunicam humilem induit, et sacro velamine ab avumculo suo pontifice Romano consecrari fecit, ac virginitatis perpetuae votum primae emisit. Quae tametsi foret generis nobilitate, doctrinaque ac religione admodum insignita, adeo ut merito inter claras mulieres cuiuscumque conditionis veniret computanda: veruntamen inter alia, etiam hunc sibi fulgoris titulum vendicavit, quia pietatem adeo adamasse summo ardore visa est, ut propter continentes et largas ipsius eleaemosynas, eius aula, pauperum domus diceretur: cum pene omnes egestate laborantes cius auxilio sustentarentur et confoverentur. pupillique omnes in ea matrem invenisse dice rentur. Cumque his in vittutibus iugiter ardentissime obuersaretur Flavia haec virgo: Dominus qui multimodis vexationibus sanctos suos ad patientiam tentare consuevit, etiam ipsam intolerabilium tentationum discrimina subire coegit, ut ipse sua di vina virtute, per patientiam, ex huius vitae turbinibus quasi de pelago eruens, ad portum salutis perducere videretur, maximam itaque eidem, et ceteris Christi fidelibus persecutionem excitari permisit. Quippe cum Christi fidem et verbo et opere sine cessatione constantissime praedicaret, ab infidelibusiussu Domitiani principis capta, bonisque omnibus in primis spoliata, ac innumeris verberibus contumeliisque diu afflicta, in Pontum insulam denique relegata est: ubi cum longum pro Christo duxisset exilium, ac multos ibidem, et doctrina ac miraculis adveram Christi perduxisset fidem, tandem in cubiculo domus suae cum Euphrosyna et Theodora, aliisque plurimis virgi nibus, nonis Februarii a quodam tyranno exusta est, quo etiam die, eius anniversalia clarissima, a fidelibus cum gaudio celebrantur. Eorum autem corpora statim a sancto Caesario diacono collecta, in sarcophago novo simul condita sunt.

De Triaria Romana. CAP.LXXV.

TRiaria, Lucii Vitellii fratris Auli Ro. principis coniunx: anno salutis nostrae nonagesimo, cum multis aliis meritis foret spectabilis, in hoc uno, ob feruidum viri sui amorem, acetiam ob insitam naturae atrocitatem, tantae fuit ferocitatis contra muliebrem morem: quia virago merito venerit appellanda. Discordantibus igitur ob principatum, Vitellio Caesare atque Vespasiano, actum est: ut cum intrassent Terracinam Volscorum oppidum, nonnulli gladiatores sub luliano quodam duce, et remiges etiam plures Romanae classis haud longe a Cyrceo monte sub Apollinario praefecto morantes, et hi cum Vespasiano sentientes,


image: s124

per negligentiam et socordiam tenerentur, serui cuiusdam indicio factum est, ut nocte illa Lucius intraret: Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro saeviret: Triaria haec, quae per noctem virum secuta, civitatem intraverat, in coniugis victoriam avida, gladio accincta, et Vitellianis immixta militibus, nunc huc, nunc illuc, per medias noctis tenebras inter clamores dissonos, et discurren tia tela, sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris severitatis omittendo, irruebat in miseros, adeo ut crudeliter nimium atque superbe, in hostes egisse relatum sit. Ingentes in sano pectore coniugalis amoris sunt vires, nulla illis, dummodo viri gloria extollatur, formido: nulla pietatis memoria, nulla feminei sexus erubescentia, nulla denique temporum qualitatis extimatio. Potuit Triaria in decus viri ut omnia facili labore subire: quae nedum feminas, quibus ut plurimum mos est in diurno viris obmurmurare, nocte in sinu coniugis foveri, sed robustos iuvenes atque bellicosos horrore quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit haec in arma nocturna, mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueverint, seu exitiosae sint, seu celebres, solae mortalium pectora subire vitutes.

De sancta Serapia virgine. CAP.LXXVI.

SErapiam insignem virginem et martyrem Antiochenam tantummodo fuisse invenimus:verum quibus ex parentibus, aut quo ex genere, nobili sive ignobili, haud invenire potui. Nobilem nihilo minus ex consequentibus eam fuisse reor: quia sub specie feminae, virilem ac nobilem animum prae se ferre visa est, quia pro fide Christi castitatisque amore, maximo animi vigore, multa ac terribili tormentorum genera contempserit. Haec igitur Serapia Hadriano principeo Rmani simperante, anno videlicet salutis nostrae vigesimo supra centesimum, cum Romam ex Antiochia devotionis gratia adnavigasset, audita quam maxime sanctitatis fama illustris feminae Sabinae Romanae, cum una fides easdem iam ambas copulasset (sic quippe morum similitudo, maximam inter se contrahere didicit familiaritatem) ad illam protinus in suo Vendinensi oppido concessit, a qua et perhumanissime hospitio recepta fuit. Sed haud multo post (cognito quia esset Christiana peregrina) a quodam praeside Berillo nomine, eius tribunalibus iussa est sisti. Cui cum praeciperet diis thura offere: Serapia respondit, Ego deum omnipotentem colo, qui caelum et terram mareque et cuncta quae in eis sunt creavit. Non autem deos, quos me colere iubes, scilicet Iovem, Iunonem, Venerem et reliquos: qui dii non sunt, sed daemones pessimi, ludificatoresque callidissimi. Tum praeses ad illam: accede ergo inquit et sacrifica Christo deo tuo nunc si vales: et quod genus sacrificii illi offeres? ut me ait mundam, per castam conversationem exhibeam. Nam si ipso iuvante munda permansero, ero eius utique templum, ac optimum sacrificium. Saepe saepiusque a tyranno admonita et inter pellata ut thura diis offerret: et ipsa iterato constanti pectore ac vultu in proposito persistens, id se nunquam facturam minime respondit. Quam ob rem tyrannus multa indignatione permotus, mox Serapiam virginem duobus lascivis iuvenibus illudendam tradi praecepit, ut per totam noctem ea abuterentur. Quae ubi in secreto domus suae cubicu lo, se perductam vidit: confestim genibus provoluta, cum lacrimis, his verbis dominum exoravit: dicens. Te invoco domine mi lesu Christe, qui es virtus mea, lumenque omnium, et gaudium sempiternum: Adesto nunc peregrinae tuae, libera eam a sordida iuvenu istorum contagione, cofunde eorum pudentia, et me ancillam tuam praeserua ab omni inquinamento carnis, ut ad te impolluta pvenire valeam. Iuvenes itaque praedicti, nocte insequentc cum stu prandae virginis causa ad eam accessissent: subito sonitus magnus factus est, terribilisque ac horribilis terraemotus: adeo ut per totum oppidum audiretur, quo tremefacti, ceciderunt in terram exanimes. Diluculo vero cum a quaerentibus in terram prostrati inventi fuissent, nec se penitus erigere valentes: mox concursus populi factus est non modicus. interrogans autem praeses Serapiam, quibus maleficiis sic iuvenes eneruasset: Respondit.


page 63, image: s125

Nobis Christianis, esse maleficos non licet. Nam quos per maleficia vestra saepe interfecistis: noster dominus lesus Christus cum fide invocatus, mox viuificavit. Ad haec praeses. Si Christus tuus omnes maleficas artes superat, eum invoca ut his iuvenibus sanitatis beneficium restituatur. Certus quippe sum, quia illos tuis maleficiis dementaveris, verita ne tuas turpitudines detegerent. Serapia dixit: Deus cuius ego ancilla humilis sum, omnipotens utique est, et nihil adpud illum omnino impossibile, Perge, inquit, o praeses ad locum ubi iuvenes sunt, precareque super eos deos tuos. At ille, immo ait, precate tu deum tuum. Tum Serapia, ut non alii fraudentur miraculo, aut certe male sentiant sicut et tu: iube ergo eoshic in conspectu omnium ad me perduci. Quibus perductis: oravit Serapia his verbis dominum. Domine deus omnipotens, qui fecisti ex nihilo caelum et terram ac omnia quae in eis sunt, quique per sanctos apostolos tuos, mortuos suscitasti, leprosos mundasti, daemones effugasti, mutis quoque linguam donasti, surdos audire fecisti: exaudi nunc ancillam tuam te precantem: in teque confidentem, et ne dissimules propter hunc incredulum, et releva hos iacentes iuvenes in conspectu omnium expectantium te, accelera domine, ut cognoscant, quia tu solus es deus, qui facis mirabilia in caelo et in terra, et non est alius praeter te. Er his dictis, praecepit cunctis audientibus, ut in nomine domini Iesu Christi surgerent. Qui mox ut audierunt surgentes, in conspectu populi stererunt: et quo pacto id eis accidisset, enarraverunt. Quam ob rem et ipsi iuvenes aliique nonnulli eo in oppido, relictis idolis, conversi sunt ad dominum deum verum, Christoque subiecti sunt. Verum cum praecipienti praesidi ut maleficiorum genus Serapia indiearet, et diis sacrificaret, illaque id efficere negligeret: Tyrannus eidem lampades ardentes circa latera apponi iussit, inde aliud tormentorum genus videlicet fustigationis neruorum aliorumque flagellorum eam excruciari mandavit. At illa constantia pertinacissima, pro tuenda amplificandaque fide Christiana, et alia plurima tormenta sustinere induit, deforme satis sibi existimans, quam religione ac signis praestaret plurimis, a cruciatibus superari. Itaque postremo, posteaquam omne corpus Serapiae vel tormentis, vel verberibus fuisset absum ptum: data sententia, capitis obtruncatione martyrii coronam adepta est, tertio scili cet nonas Septembris. Huius itaque clarissimae mulieris virtus non potuit cruciatibus superari, quin merito inter claras sanctasque mulieres venit applicanda. Eius autem sanctissimum corpus ab illustri Sabina collectum, in suo monumento quod sibi praeparaverat, debito honore cum aromatibus conditum est.

De illustri et sancta Sabina Romana. CAP.LXXVII.

SAbina illustris et famatissima matronarum ac martyrum femina, et ipsa eo aevo, quo et praedicta diva Serapia, Romae multis cla rissimis titulis, necnon et perenni virtutum fama effulsit clarissima, ac celebrata fuit. Haec itaque in primis apud Romanos ex illustri praepotentique familia nato, Herodem Metallarium habuit patrem: quam idem pater cum puellulam forma eximiam, innume rabilibus divitiis dotatam, praeclarissimo iuveni Valentino patritio coniugio iunxisset, illum quandiu superuixit Sabina sanctissime dilexit. verum cum primum idem amantissimus vir, suum diem clausisset extremum, eiusque cadaver regiis honoribus extulisset: a Sixto pontifice in fide Christiana instructa et baptizata, mox tanquam quoddam caeleste pudicitiae numen viduitatis propositum sumens, om nibus admirationi fuit. In primis enim parsimoniae et sobrietati vacare, et ieiuniis di vinis inhaerere coepit, inde siummopere sacris meditationibus et orationibus die noctuque insistere, ac invigilare, atque superfluas respuere cogitationes, tanquam sui propositi impedimentum aggressa est. Cumque praedictam Serapiam sanctissimam peregrinam, tanquam pudicissimam feminam, omni cum gaudio hospitio recepisset suo: videns eius


image: s126

inentem per omnia cultui divino deditam, eam deinceps ceu fidei suae ardore germanam et matrem habuit. et non modo usui suo de facultatibus suis ministravit, sed et eius hortatu ac commonitione, ipsam adeo ad omnia pietatis opera accendit, ut omnes Christi pauperes, tanquam filios a se editos, alacri vultu iugiter exciperet ac confoveret. Inde etiam ad mundi tribulationes et passiones aequo animo perferendas, ita ex documento apostoli Iacobi eam incanduit et inflammavit, ut ipsa easdem ultro, summo cum gaudio exoptaret. Saepius etenim illud beati Iacobi documentum suo obuersabatur in ore, et dicebat. Omne quippe gaudium existimare debemus soror charissima: cum in varias tentationes inciderimus. Unde et postmodum, quanquam complu ribus iniuriis lacessita, in eadem tamen animi virture semper constantissime perman sit, nec unquam sibi cuiquam tyranno irasci permisit, tam perseverans in amore Christi fuit. Demum cum sanctissimas reliquias praedictae Serapiae collegisset, et eas ex more Christiano tractasset, ac suo in monumento quod sibi summo ornatu construxerat reposuisset: apud Elpidium praefectum e vestigio accusata est quod esset Christiana, quodque Serapiam martyrem sepulturae tradidisset. Quam cum furore sibi in praetorio praesentari iussisset, ab eadem e vestigio exquisivit. Tu es Sabina uxor quondam Valentini illustrissimae memoriae, ac Herodis Metallarii optimi viri filia? Sabina respondit: Ego sum. Et ille. Quare oblita es generis tui, et maluisti te sociare impurissimis Christianis quorum vita mors est, et non magis deis, quos adorarunt maiores tui Au gustique nostri? Ad haec illa. Ego gratias ago domino Iesu Christo, qui me peccatricem per sanctum pontificem nostrum Sixtum, ac sanctam famulam suam Serapiam de mul tis sordibus ac daemonum potestate liberare dignatus est, ut amplius erroribus non decipiar, sicut vos errare concerno, adorando daemones, pessimos ludificatores Tunc praeses: Ergo non solum inquit nos, sed et sacratissimi Augusti nostri decepti, daemones adorant et non deos? Sabina respondit. utinam deum adoratetis qui fecit omnia, cu iusque nutu cuncta reguntur visibilia pariter et invisibilia, et non stulta aut insensata vestra daemonum simulacra. quia pariter cum eis arsuri estis vos et imperatores vestri. Praefectus dixit: Per deos, nisi sacrificaveris, sine ulla cunctatione de te capitalem feram sententiam. Sabina inquit. Daemoniis unquam non sacrificabo, quia Christiana sum, et Chri stum pro deo vero habeo, et ipsius ancilla sum atque cultrix, et licet ait mihi omnia tormentorum genera inferre mandaveris, licet et mortem crudelem identidem mini teris, nunquam tamen efficies, ut propter exiguum huius vitae temporis, fidem domini mei Iesu Christi (pro qua mihi caeli aperti sunt) abnegem. Tunc praefectus in Auentino monte sacrilegam protulit sententiam: dicens. Sabinam, licet Romanam patritiam, deos nostros blasphemantem, Augustisque non obtemperantem, gladio percuti decer nimus, atque eius omnes facultates publicis titulis praesignati. Cumque tyrannus sua scelerata dementia tristem de eius morte tulisset sententiam, atque ipsa forti animo ac con stanti vultu omnia pertulisset, inclinato iam capite, suis fidelibus inter flerum et lamentationem vociferantibus, eam innocentem et sanctam perimi, Quid ergo, inquit, innocenti mihi morisatius esse duxistis? Ac sic haec sapientissima ac praeclara inter mulieres femina, nec etiam in ipso suo vitae excessu, sui oblivisci potuit. Gladio itaque Sabina percussa, quarto calendas Septembris martyrii palmam promeruit. Quo quidem die, et eius anniversaria a fidelibus cum omni devotione celbrantur.

De sancta Simphoriosa martyre. CAP.LXXVIII.

SImphoriosa Romana nobilissima ac pudicissima matrona, Getuli quondam martyris nobilissimi viri uxor, et ipsa eadem tempestate, qua Hadrianus princeps Romanis imperabat, hoc est pri mo et vigesimo supra centesimum, nostrae salutis anno: ex violenta sui, filiorumque suorum morte, contestari voluit quantum suae magnanimitatis, quautumve verae fidei feruoris illo suo in pectore habuisset clausum. Nam apud Tyburtinam Latinae regionis


page 64, image: s127

urbem existens cum septem filiis, accusata apud praefectum urbis quia quia Christiana esset, uxotque Getuli patritii nuper pro Christo suppliciis damnati. Quam illico ad se accersitam, multis in primis adhortationibus et suasionibus commonere non desistit, dissua dendo utique ipsam ab intentione Christiana revocando. Illeque cum nil proficere videretur, in furorem versus, ita diris verbis eam exacerbare coepit, ut perinde ac si eius oculos et vitam omnem eruere vellet. Verum illa ut suum sidereum decus, ac certissimam verae suae virtutis fidem repraesentaret, una cum septem suis filiis aetate fulgentibus, multa ab tyranno sustinere voluit tormentorum genera: ut pote flagellorum multorum caesionem, per capillos suspensionem, et alia huiusmodi funesta ac terribi lia contempsit, ut speciosum suae mentis non flecteret rigorem. Nam propter eius fidei et constantiae perseverantiam, excepit non dignas suae generositati, suqeque integritati plagas. Cum enim animaduerteret quo tenderent ipsius tyranni impiissimi conatus, quantoque malo, suae filiorumque suorum saluti, ac religioni Christianae si eidem assenti ret, in acerbissimam mortem, quam in eius legem maluit ire. Nec hoc loco aliquid, hac viragine dici posset constantius: quae ne sua pelleretur sententia, una cum charissimis filiis per acerbissimos cruciatus vita carere sustinuit. Nam cum filii amantissimi dinersis excruciarentur suppliciis: talibus constantissima et religiosissima mater, ad filios utebatur verbis. Scitis dulcissimi mei filii, quomodo genitor vester ipsaque, vos in disciplina dei educaverimus, scitisque quia ab infantia deus vobis pater, deus institutor ac redemptor vester extiterit: Nunc igitur filii amantissimi pro eius amore, qui et pro nobis tanta pati non extimuit, vestros generosos excitate animos, et qui inter vos maiores estis, fortius agite et ingenti animo: poetentiores, potentius sustineant. quia ipsa pretiosissima mors, vindictam salutemque denique nobis omnibus praestabit. Videte in quam filii per omnia dulcissimi: quia ista omnis vis nos a deo separare studet. Cumque haec Simphoriosa diceret, alligato ad collum eius molari saxo, in flumen praecipitata, martyrii coronam a domino promeruit. Eius autem sanctissimum corpus Eugenius frater vir magnificus colligens, aromatibus conditum sepelivit. Altera veto die, imperatoris iussu per diversa tormenta filii interfici iussi sunt. Quorum etiam corpora a Christianis collecta, in via Tyburtina nono miliario ab urbe, condita sunt. Natale vero sanctissimae Simphorio sae filiorumque eius martyrum, quintodecimo calendas Augu. a fidelibus cum gaudio et multa veneratione celbratur.

De sancta Praxede virgine. CAP.LXXIX.

PRaxedes et Pudentiana sorores, Ro. virgines per omnia insignes clarissimaeque: anno salutis nostrae quinquagesimo supra centesimum, Antonio Pio principe, Romanis imperante, ac Pio pontifice ea in urbe in cathedra Petri praesidente, plurima claritate, ex operibus piis a se gestis emicuere. Hae nanque sorores in primis fuere genere nobiles, vita mirabiles, specieque satis pulchrae, sed vita pulchriores. Pudentemque virum Christianissimum, optimum et doctissimum, patrem habuere: qui et a beato Paulo apostolo in sidem perductus, etiam ab ipso de rebus divinis mirifice edoctus fuit. Has itaque idem Pudens pater cum solas haberet filias, et a pueritia, et ingenio, et probitate plurimum valere conspiceret: ex more Romano ad liberales artes ediscendas, magnopere conferre curavit: in quibus cum eminentissimi ingenii forent adolescentulae, brevi ultra patris opinionem, eisdem in disciplinis clarae evaserunt. Cumque non mediocrem mundanarum literarum discipli nam adeptae fuissent, divino afflante spiritu tactae, ut verae patris filiae imitatricesque dicerentur. Ab ipso in primis genitore doctissimo, necnon et a beatissimo pontifice Ro. Pio eius nominis primo, de fide Christi edoctae, mox cunctis gentilitatis idolis ab se abdicatis, ad lavacrum baptismatis cum gaudio evolarunt. Divinis etiam literis ac documentis apprime diligenter instructae: etiam virginale propositum suscipientes, virginitatis vestem suscipere voluerunt, ac ab eodem Pio pontifice ad imitationem


image: s128

sacratissimae Domicillae virginis sese consecrari fecerunt. Et cum iam totis affectibus cuperent, ad vitam ingredi supernam, quam veram esse iam didicerant, aliquem sibi modum regulamque constituere voluerunt. Et ut ad apicem aposto licae perfectionis, dirigere iter suum viderentur: Ad duo legis praecepta se contulerunt, in quibus pendet quiequid est legis, quicquid prophetae aut sancti omnes apostoli fuerant scrutati, videlicet dominum deum suum in primis diligere ex toto corde, menteque ac viribus suis plusquam se ipsum, atque suum proximum sicut se ipsum. Noverant quippe ex monumentis sui patris Pudentis, a divo Paulo magistro suo saepe et saepius se audinisse, se minime glo riari in linguis angelorum et hominum, non se etiam gloriatum in cognitione myste riorum dei, non in spiritu prophetiae, non in asperitatibus carnis, non etiam in eleaemo synarum largitione, non denique in aliis quibuscumque operibus, si eidem defuisset charl tas: quae sola facit hominem deo viventem. Unde die noctuque orationibus, vigiliis, jeiuniis meditationibusque insistentes, nihil aliud sentrie videbantur, nisi pium lesum, et hunc crucifixum. Sacris etiam lectionibus insistentes, qua dam ineffabili quiete intuebantur perfectissimam trinitatem. Nam ex apostolorum lectionibus et documentis, cuncta eis aperiebantur fidei sacramenta: unde nimium se felices arbitrabantur, quia omnium regi domino commeruissent se matrimonio copulari. Sed neque ex hoc pietatis opera tanquam Marthae intermittere voluerunt. unde iugiter cum tota familia misericordiarum operibus insistentes: secundum prophetae documentum, Egenos vagosque in domum suam introductos, esurientibus panem suum frangebant, cooperiebant nudos, occisis pro fide domini lesu Christi sepulturas praebebant: insuper et colligationes et fasciculos impietatis dissoluentes, atque onera dirumpentes, domino et sponso suo Iesu in pauperibus sic ministrare se existimabant. Et quanquam cum Martha circa frequens hoc ministerium occuparentur: etiam horis constitutis, cum Maria optimam partem eligebat, sedentes ad pedes lesu, eius lavantes pedes lachrmis compunctionis, devotionis: contemplationis, intentae dulcedinis, ac charitatis et gaudii capillis extergem tes superfluitatem e cordibus suis omnium retum terrenarum. Ac sic Praxedes haec cum sorore Pudentiana in ipsa sancta et inviolabili conversatione usque in finem per durantes, omnibus tam praesentibus quam futuris se perfecte virgines exhibuere. Et quoniam se dei sacrificium fecerunt, ut et earum sanctificationis, univer sa ipsarum familia (quae utique magna erat) esset particeps, in titulo quem earum patet Pudens sub nomine divi pastoris dedicaverat, De consilio Pii sedis apostolicae episcopi, fontem baptismatis construxe re, Ut earum familia in die sancto paschae, in eodem baptizari posset: quosad nonaginta numero manumissos, beatus Pius aquis salutaribus abluit. Inde post agones multos, multasque eleaemosynas, atque alia innumera pietatis opera: postque multorum sepulturas martyrum, quos in beatum cimiterium cum aliis duobus et viginti, apud supradictum ritulum sepelierunt, qui per martyrii palmam, ad regna caelorum transierant. Denique et post omnes facultates suas in pauperum visceribus inclusas, et Christo fideliter commendatas, Circa annum domini nostri Iesu Christi centesimum sexagesimum quintum, cum coeptum suae virginitatis propositum usque ad finem optime conseruassent, Pudentiana venerabilis in primis, quartodecimo calendas Iunias: eius vero soror Praxedes sanctissima duodecimo calendas Augustas de terris ad caelos migraunt. et apud patrem suum Pudentem via Salaria in cimiterio Priscillae, positae et conditae sunt.

De Faustina Augusta. CAP.LXXX.

FAustina Augusta, quae postea, et inter deos relata fuit, gloriae plurimum, vinens moriensque viri sui benignitate magis, quam suo aliquo opere consecuta est. floruit circa annum salutis nostrae centesimum septuagesimum. Fuit autem Antonii Pii Augusti ex Faustina coniuge filia. Marcoque Antonio connubio iuncta. Eiusque patre mortuo, imperavit una cum vito. et ex senatus consulto Augusta est appellata: non parua equidem eo tempore mulieri gloria. Nam ersi


page 65, image: s129

praecedentibus ab Augustis viris Augustarum cognomen esset, nulli ante hanc senatus consulto fuisse concessum invenitur. Fuit quippe tam exquisiti decoris, ut aliquod divinum crederetur eius mortalitati admixtum: quod ne consummaretur senio aut morte, actum est ut iuvencula et aetate provectior, aureis, argenteis, atque aereis nummis effigies eius sculperetur. In quibus etsioris habitus, oculorum motus, color vividus, et hilaritas faciei desinit: illud tamen liniamenta testantur perquammaxime. Sane quantum totius or bis fama celebrata est, tantum turpi impudicitiae nota polluta. creditum quippe est, hanc non uno praeter virum contentam fuisse amasio, quinimo in amplexus devenisse multorum, ex quibus quorundam nomina detexit infamia. Sed qui anteivit ceteros amasios, Ter tullus est nominatus, quem etiam aiunt, ab Antonio secum in coena repertum. Et his superaddirus Marcus Varus, non obstante quia eius esset ex Lucilla filia gener. Et quod ho rum omnium turpius est, aiunt eam gladiatorem quendam adeo amasse, ut ob desyderium eius incurreret aegritudinem fere letalem, et sanitatis desyderio, Antonio suam detexisse concupiscentiam. eumque, medici consilio ad feruorem sedandum languentis, gladiatorem occidi fecisse, et eius adhuc tepenti sanguine, omne delivisse corpus aegrotae: et sic ab ipetuoso amoris aestu, ac etiam morbo liberasse coniugem. Quod quidem remedium fictum credidere prudentes. Cum in processu temporis, Commodus Antonius ea tempestate conceptus, non deliniti san guinis, sed potius ex habito cum gladiatore concubitu. Scelestibus itaque opibus suis, quibus potius gladiatoris, quam M. Antonii credebatur filius, testimonium veritati praestabat. Quibusdam Fanstinae ignominiam personantibus, M. Antonio ab amicis psuasum est, ut illam occideret, seu saltem abdicaret. verum Antonius cum esset mitis ingenii homo, esto aegre ferret adulteria coniugis, recusavit in consilium ire: et ne in maius evaderet dedecus, perpeti maluit. nec aliud suadentibus amicis respondit, quam oportere repudiatis dotes restitui. volens ob id intelligi, quod ob Faustinam teneret imperium. Sed ista sinenda sunt. Saepissime etiam intuitu quidem minimo, minus etiam adducitur facto, labefactari honestiores consuevere. et e nebulis, redeamus in lucem. Antonio autem apud orientales reges magnifice remp. actum est, ut Faustina unica, in radicibus Tauri montis aegritudine, diem clauderet extremum. Quam Antonii precibus, senatus inter divos extulit. Et de cetero, dius Faustina appellata est: ad apud Romanos nullae alteri mulieri unquam contigerat. Et cum eam iam castrorum matrem appellasset Antonius, ei templum eo in loco in quo decesserat construi fecit insigne. Et eidem statuas iussit apponi, sui nois conspicuas. Instituitque puel las sacerdotes in templo, quas Faustinianas vocari praecepit. Et sic loco deae per tempus ibidem celebris habita est Faustina: ut quia luxuria subtraxisse claritatis videbatur, deitas resarciret.

De sancta Felicitate martyre, matre septem filiorum. Cap.LXXXI.

FElicitatis Romanae feminae insignis sanctissimaeque matronae virtus hoc in loco non est obliteranda silentio, verum ex quibus sit orta paren tibus, aut quo genere, seu cui iuncta fuerit coniugio incognitum mihi est. Haec itaque quibusdam nobilitatis notis conspicua, anno salutis no strae quarto et sexagesimo, supra centesimum, flagrante adhuc pestifera illa crudelissimi tyranni Domitiani principis psecutione, tamquam Chri stiana a praefecto urbis Publio cum septem filiis suis liberalis formae, optimaeque spei pueris velut alia Hebraea septem Machabeorum fratrum mater comprehensa, ex sua fide et patiem tia pquammaxima, posteris oibus perpulchrum atque integerrimum verae fidei testimonium penne reliquit. Ob quod etiam catholica ecclesia, ut suum nomen, in aeternum usque praecipua corusca tione pmaneret, statuit:eius, filiorumque suorum anniversaria a cunctis fidelibus tamquam de muli ere forti, religio sa veneratione celebrari. Filiorum aunt suorum martyrum noia, ista fuisse tradunt. Primum. s. Ianuarium, Felicem, Philippum, Silvanum, Alexandrum, Vitalem, et Martialem. Hos praefectus (matre praesente) cum interrogasset et audisset, tandem variis iudicibus laniandos et excruciandos transmisit. Atque iussit ipsis iudicibus Felicitatem matrem induci, et filiorum cruciatibus semp adstare, quo magis, videns tormenta filiorum, terretetur. Iubentur


image: s130

ergo filii per deos iurate, eisque thura incendere: Illi vero e contrario aiebant, nullos esse deos, per quos iurare cogebantur. Cumque plurimis verbis exprobrarent gentilium deos: insanire in eos magis magisque iudices coepere. unde et per omnia tormentorum genera, quasi eos circulo quodam peragentes, nihil deesse poenis patiebantur, quas crudelitas invenisset. Erat quippe, non solum deformis, sed etiam quidam miserrimus status, videre filios aetate florentes, ita funestissimis tormentis per omnia corpo ris membra excrueiatos, ut nisi ipsius ardentissimae genitricis subvenisset eloquentissima exhortatio, in ipsis suis cruciatibus utique corruissent filii. Sed in ipsis inauditis, insolitisve cruciatibus pene deficientibus, sua oratione suavi, ad meliora et saniora consilia revocatos, in fide confirmavit. Ipsa quippe tormenta tam in se, quam in filiis, quantopere contemneret, mira patientia ostendere voluit: quia non modo tormentis, sed et morti fortiter se obiectabat, ut filios omnes incendiis comburi pateretur. Ita nempe constanter praeter naturalem matrum affectionem, filiorum tormenta su stinuit: ut laetitia superante dolores, ridentis os, usque ad ipsorum necem restimonium praebuerit. Fuit profecto acer et animosus tam filiorum quam matris vitae exitus. Stupentibus etiam ipsis impiis iudicibus, et dicentibus, quia nunquam fuerit femina, quae tanta ac talia in filiis perferre potuerit. Et idcirco etiam ecclesia catholica, quasi mirabunda, in missarum celebratione, de ipsa tanquam ex speciali privilegio in epistola sic ait. Mulierem tam fortem quis inveniet? Et divus Augustinus. Magnum spectaculum inquit, ante oculos fidei nostrae positum est. Auditu audivimus, cordeque vidimus, oprantem matrem, ante se, vitam istam finire filios suos, longe contrariis votis consuetudini humanae. Omnes enim homines ex hac vita migrando praecedere filios suos volunt, non subsequi: Felicitas autem optavit posterior mori. Tantae quippefi dei erat, quia diceret se eos non amittere, sed praemittere. Nec intuebatur tanquam vitam finirent, sed tanquam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant moritu ri. et incipiebant, vivere, sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mitati sumus po tius hortatricem. Fecundior virtutibus, quam foetibus: videns certentes, in quibus oibus et ipsa certabat, In omnibus vincentibus et ipsa vincebat, una mulier, una mater: cum propheta decantabat, atque dicebat. Salus autem iustorum es domine, in tempore tribulationis. sicut manifeste extitit tribus illis viris, deambulantibus sine ulla laesione inter ignes, laudantes deum. ubi homo saeviebat, flamma parcebat. Ipsis igitur (inquit Augustinus) a domino manifestara salus fuit: istis autem, scilicet septem fratribus in occulto affuit dnns, Illos tres Iudaeos liberavit visibiliter, istos invisibiliter coronavit, Sunt tamen qui dicant illos non per ignem (ut dinus tefert Augustinus) sed per diversa tormentorum genera martyrii coronam promeruisse. Nam lanuarium inquiunt, post virgarum caesionem et teterrimum carcerem, plumbatis demum occisum: Felicem et Philippum fustibus maceratos: Silvanum praecipitio interemptum: reliquos tres, capitali sententia punitos fuisse. Ac per hoc sanctissimi fratres et filii, durum genitricis imperium et hortamenta gratanter suscipientes, atque illius amonitionem per mortem comprobare volentes, lucemque istam moriendo contemnentes, omnium sanctorum consortes effici meruere: atque illorum germanitas, aeterno collegio firmata est, Ecoe quid praestitit verus maternus amor, qui vitam perpetuam filiis per passiones acquisivit. Atque illi sanctissimae matri obediendo, a domino coram angelis coronari meruere. Ho rum itaque sanctorium martyrum natalitia, sexto idus Iulii celebrantur, quo die per mat tyrii palmam ad regna caelestia demigrarunt. Mater vero in carcerem per quaruor menles cum multa calamitate reseruata, tandem nono calendas Decembres pro Christo decollata est. quo quidem die, eius specialis recordatio, cum veneratione praecipua celebratur. Alia nihilo minus Felicitas virgo fuit, quae una cum Perpetua etiam virgi ne et aliis multis, in Mauritania civitate Tuburbitanorum, anno salutis nostrae 212. sub principe Severo, ad bestias deputata, non idns Mar, Christi panem effici meruit.

De sancta Caecilia martyre. CAP.LXXXII.


page 66, image: s131

CAecilia Romana virgo et martyr, femina corporeo decore, magnanimitate, moribus, castitate, et sanctitate splendida atque praecelsa, anno a natali christiano, nono et vigesimo supra ducentesimum, Severo principe Romanis imperante, clarissimum pro Chri sto pertulit martyrium. Haec quippe, tametsieius genus, teligionemque, ac parentum nomina nobis ignota habeantur, praeclarissimi tamen Patritijque generis, et potentissimorum consulum eam filiam fuisse reor, quod quidem ex facinoribus suis praeclarissimis a se gestis comprobasse visa est: pro quibus certe, non immeritam sibi acquisivit claritatem et laudem, ac vitam po stremo conquisivit aeternam. quae cum a pueritia quasi omnibus didicisset esse amabilis, eius universa propinquitas (ut dicitur) divina, plurimum gaudere coepit. Et praeter alia, bonarum literarum egregiam eruditionem (eius parentes forte in tenebris infidelitatisambulantes) deo optimo inspirante consecuta est: ut radicis scientiae amaritudinem dulcedine fructuum temperaret. eamque sie erudire in omnibus amici curarunt, ut nil aliud disceret audire vel loqui, nisi quod ad optimas virtutes capessendas pertineret. Demum (forte parentibus orbata) a sanctissimo pontifice Urbano eius nominis primo, de divinis scri pturis imbuta et baptizata, ne ad diversa vitiorum diverticula raperetur: et ut in recto christianitatis tramite prosequeretur, eidem mox etiam optima vivendi praecepta diges sit. Verum et ipsa tamquam iam sapientissima adolescentula, sciens adolescentiam multa corporis bella persaepe sustinere: ut sui optimi propositi explicaret fulgotem, atque ipsum suum virgineum corpus in seruitutem redigeret, Ipsum quodam flagrantissimo amore et ardore, ieiunijs, vigilijs, orationibus creberrimis, cilicio, alijsque cruciatibus castigare volu it. Atque pietatem et hospitalitatem magnopere inter ceteras diligens virtutes, panperum ac orphanorum, et viduarum adeo curam suscepit accuratissimam, ac si omnes proprio edidisset corpore, quos omnes, ex opibus suis perquammaximis, pavit et nutrivit, ac curam egit solicitam. Et quamque auro, margaritis, alijsque plurimis monilibus iugiter romano more et ritu ornaretur, nihilo minus omnes delitias, lepores, ceterasque saeculi ineptias risu dignas, abs se proiciens, divinas scripturas ardenti desyderio, pro summis delirijs legebat, ita ut earum lectio de eius manu vix recedebat. Et post sacrum evangelium, ut virtutis patientiae exempla sectaretur: librum Iob saepius legere volebat. Nec satiari profecto poterat, quadam dulcedine mirabili considerans altitudinem consilij divini super salute generis humani. unde et saepius, eius haec ipsa erat oratio. O bone deus, obsecro revela oculos meos, ut considerem, mirabilia de lege tua. Porro Caecilia virgo, ut boni testimonij super omnia fundamenta sibi componeret, prudentiam, summope re iusticiam, temperantiam ac fortitudinem, sibi necessariam habere curavit: quibus quidem, tamquam de optimo virginum ornatu, dominus sibi multum complaceret. Eiusdem tamen sanctissi mum suae christianitatis titulum Caecilia virgo parentibus silentio oppressit: nec id suorum operum ar canum, cuiquam voluit esse expressum, praeter quibusdam ancillulis suis. Quinimmo omnia suae sanctitatis opera, quadam sagaci industria, intra domestici laris parietes, cu biculique sui secretum semper contexit. Nec praeter ancillas conscias, nemo etiam ex necessariis id arbitrari, nedum scire poruit. Diebus etenim ac noctibus (divo Ambrosio teste) a divinis colloquiis oratio neque minime cessabat: ita ut etiam angelum suum suique corporis et propositi custodem, saepius videre et alloqui commeruerit. Proposuerat quidem Caecilia virgo (in primis divino afflata spiritu) quadam suae mentis integritate, supato omni carnis aculeo, constantissimo pectore omnino corpus suum a contagione hominis in mortem usque seruare. A parentibus itaque aliquandiu ante, Valeriano cuidam nobilissimo Patritio, acrique iuveni romano desponsata fuit Caecilia virgo. Ex more sunt dilatae nuptiae. Eratoque ipsa Caecilia quadam incomparabili pulchritudine, ob venustatem formae plurimum diligenda, inerat et ingenium peregregium, ac sermo blandus et disertus, modestissimusuque. Cumque tardius nuptiae Caeciliae irent in votum, ardentissimus iuvenis, a parentibus coniu gium instantissime expostulare coepit. Caecilia vero (ut praemissum est) ad carnem subtus


image: s132

cilicio induebatur, desuper autem vestibus auro contextis tegebatur: nec ut optabat amorem sui cordis in deum indiciis evidentibus poterat aperire. Quid multa? Venit dies in qua thalamus collocatus est, Et cantantibus organis: illa in corde suo soli domino hymnum decantabat: dicens. Fiat cor meum, et corpus meum domine immaculatum, ut non confundar. Et biduanis ac triduanis iejuniis orans, commendabat domino quod timebat. Invitabat angelos precibus, lacrimisque interpellabat apostolos, et sancta agmina omnia Christo famulantia exorabat: ut suis eam deprecationibus adiuvarent, suamque domino pudicitiam commendarent. Sed cum haec agerentur, venit nox in qua suscepit una cum sponso suo secreta cubilis silentia. Et ut erat ingenio celebri vegeta, sermoneque diserto, his sermonibus suavissimis sponsum alloquitur. O dulcissime atque amantissime iuvenis, est secretum, quod tibi confitear. si modo tu iuratus, asseras tota illud obseruantia custodire. Valerianus illico unat se illud nulla ratione, nulla necessitate detegere. Tunc illa ait. Angelum dei habeo amatorem, qui nimio zaelo custodit corpus meum. Hic si vel leviter senserit, quia tu me polluto amore contingas, statim contra te furorem suum exagitabit, et amittes florem tuae gratissimae iuventutis. Si autem cognoverit, quia me syncero et immaculato amore diligas, et virginitatem meam integram illibatamque custodias: ita quoque diliget te, sicut et me, et ostendet tibi gratiam suam. Eius igitur verbis suavissimis et sapientissimis, ac dei nutu permotus Valerianus sponsus, illico dixit. Recte, pie ac sancte dicis. Sed si vis ut credam sermonibus tuis, ostende mihi ipsum angelum. Et si vere probavero, quia angelus dei sit, confestim quod hortatis faciam. Si autem virum alium diligis, te et illum interficiam. Tunc beata Caecilia dixit. Si consiliis meis, promittis te acquiescere, et permittas te purificari fonte perenni, et credas unum deum esse in caelis, vivum et verum: poteris eum videre. Dicit ei Valerianus. Et quis erit qui me purisicet, ut ego angelum videam? Respondit ei Caecilia. Est senior, qui novit purificare homines, ut mereantur videre angelos. Dicit ei Valerianus. Et ego ubi hunc inveniam senem? Respondit Caecilia. Ibis in tertium ab urbe miliarium, via quae Appia nuncupatur: Illic nonnullos pauperes a transeuntibus auxilium expostu lantes invenies, de quibus mihi semper magna cura extitit, Eisdem meam in primis ex nomine meo dabis salutationem: dicens. Caecilia me ad vos misit, ut sanctum senem Urbanum mihi ostendatis: quia ad illum habeo secreta quae perferam. Hunc tu dum videris, indicabis quae inter nos sunt commentata. Is dum te purificaverit, etiam vestimentis candidissimis te induet. Cum quibus mox ut hoc cubiculum intraveris indutus, angelum sanctum etiam tui amatorem effectum, invenies: qui omnia quae ab eo poposceris tibi donabit. Tunc Valerianus accedens, omnia quae eidem Caecilia prae dixerat invenit. Qui Caeciliae verba Urbano latitanti in sepulchris referens, gaudio magno exhilatatus: genibus in terra prostratus, manibus expansis, cum lacrimis, dixit. Domine lesu Christe pastor bone, seminator casti consilii: suscipe seminum fru ctus, quos in Caecilia famula tua seminasti. Domine lesu Christe pastor bone: Caeci lia famula tua, quasi apis mellifera tibi deseruit. Nam sponsum quem quasi leonem ferocem accepit, ad te quasi agnum mansuetissimum destinavit. Iste huc misi credidisset, minime venisset. Aperi igitur mi domine cordis eius ianuam tua gratia: ut te cre atorem suum cognoscens, diabolo et idolis eius renuntiet. Haec et his similia sancto episcopo orante, Evestigio ante ipsos senior indutus niveis vestibus apparuit: qui in manibus tenebat librum, aureis literis scriptum. Quem videns Valerianus, mox mimio tremore correptus, in terram quasi exanimis cecidit. Quem senior elevans, blandis ser monibus dixit. Fili tolle, et lege huius codicis textum, et crede: ut purificatus, merea= ris videre sanctum angelum, quem tibi sponsa tua Caecilia repromisit. Scripturae autem veiba, haec erant. unus deus, una fides, unum baptisma, unus deus, et pater omnium, qui est super omnia, et in omnibus nobis. Senior autem interrogans Valerianum, expostula vit, an adhuc in fide haesitaret. Cui ille, magna voce exclamans, inquit, nil est profecto,


page 67, image: s133

sub caelo verlus, quod credi queat. Tum pontifex Urbanus, Valerianum de fidei regula edoctum, baptizatumque ac candidis vestimentis indutum, laetum ad Caeciliam remisit. Reversus igitur Valerianus, Caeciliam orantem intra cubiculum invenit, et iuxta eam angelum doministantem, pennis fulgentibus alas habentem, flammeoque aspectu radiantem, ac duas coronas aureas gestantem. Quique unam Caeciliae, alteram vero Valeriano dedit, inquiens. Istas coronas mundo corde et immaculato corpore custodite, quia eas de paradiso dei vobis attuli. Et hoc vobis erit signum, quia ab aliis videri mi nime poterunt, nisi quibus castitas ita placuerit, sicut et vobis probatum est placuisse. Et idcirco Valeriane, quoniam consilio castitatis consensisti, misit me Christus dei filius ad te: ut quam volueris petitionem insinues. At Valerianus e vestigio obnixe exoravit, ut eius frater Tiburtius aeque saluus fieret: quoniam ad credendum ipse forte duriusculus foret. Tandem Caeciliae virginis, et ipse rationibus victus, sacrum baptisma suscepit, et paruo post tempore, una cum Valeriano germano, martyrii palmam adeptus est. Coepit post haec Almachius urbis praefectus, Caeciliam compellere, ut diis ex more thura offerret. At illa apparitoribus dixit. Audite me fratres: Mihiequidem gloriosissimum est, valdeque optabile, omnia pro nomine, confessione ve Christi perferre tormenta: Sed de vestra satis doleo iuventute, quam sine solicitudine gerentes, facitis quicquid vobis ab iniusto iudice fuerit imperatum. Tunc illi flentes, rogabant eam, ne tam singularem amitteret pulchritudinem. Quibus ita respondit. Hoc non est iuventurem perdere, sed mutare: Dare lutum, et accipere au rum: dare habitaculum vile paruumque, et domum perquammaximam, eamque lapidibus pretiosis constructam accipere. Perseverante hoc modo virgine, de regno dei, deque Christi pietate verba contexente: supra quadringentos promiscui sexus credidere, atque sacro baptismatis fonte perfusi sunt. Dehinc cum Almachius praefectus iterato Caeciliam interrogasset, cuius conditionie esset, aut religionis. Illius (quamquam eo in loco consisteret, in quo etiam principes tremere consueverant, et hinc inde dissonis clamoribus imperitae multitudinis agitaretur, minaretur ve ei ex aduerso torua facie) in nihilo constantia fracta est, quinimmo memor suae salutis, Christique fidei ardore suc censa, constantissimo pectore et acri vultu, nullae x parte territa: praefecto sapienter et argute respondit, nulla ratione eidem assentire posse. Cui ille. Eduobus unum ti bi elige: aut sacrifica, aut te christianam esse abnega. Subridens Caecilia. Oiudicem necessitate confusum, inquit, qui iubet ut negem innocentem, ut ipse me nocentem constituam Si vis damnare, cur hortaris negate? Si vis absoluere: quare vis inquirere? Depone audaciam inquit Almachius, et deos adora. Caecilia respondit. Nescio ubi tu oculos amiseris. Quos enim tu deos appellas, ego et omnes qui oculos sanos habent, saxa videmus esse, et aeramentum atque plumbum. Ac sic iudicem, eam mendaci demonstratione deorum foedare volentem, a se ignominiose reiecit. nec ad id agendum quod iubebatur, ullis imperiis induci potuit. Tunc vehementer iratus, iuslit eam domum suam reduci, ibique eam flammis balnearibus concremari. Cumque in balnei calore inclusa fuisset, die integro ac tota nocte, quasi in loco frigido roseoque, illibata perstitit sanitate: ita ut ne una quidem membrorum eius pars, sudoris saltem signo labasset. Quod cum audisset Almachius, misit qui eam ibidem decollaret. Quam ubi spiculator tertio percussisset, et caput amputare nequivisset: seminece relicta, discessit. Per triduum autem, quo superuixit Caecilia, non cessavit omnes mulieres, quas in fide catholica enutriverat, animose confirmare: quibus et vinuersa quae habebat, divisit. Tunc sanctus pontifex Urbanus corpus eius abstulit, interque collegas pontifices collachrymantibus cunctis, devotissime collocavit. domumque suam (ut iusserat) in ecclesiam erexit et consecravit: ubi dei beneficia exuberant ad memoriam tam clarissimae virginis Caeciliae. Passa est autem haec praestantissima virgo, decimo calendas Decembres. quo quidem die, eius anniversatia, digna celebratione a cunctis relebrantur.


image: s134

De sancta Martina virgine et martyre. CAP.LXXXIII.

MArtina virgo Romana et martyr, Imperante adhuc Romanis Severo principe: eo anno, quo supradicta sanctissima Caecilia, et ipsa martyrium Romae pro Christo constanter pertulit. Haec quippe inter ceteras romanas mulieres, potentia, origine, moribus et religione, suo aevo illustris fuit femina: De qua certe multa et praeclara facinora adsunt nobis hoc loco scribenda. Fuit ergo haec praeclara virgo in primis potentissimi genitoris (licet eius nomen et familia nobis ignota fuerit) ac Christianissimi piientissimique filia: quam ob rem in hoc tantum, divae superioris Caeciliae virginis, nobiliorem ac digniorem effulsisse dicimus. Huius igitur pater patritius Romanus ter Consul, Christianissimus in primis, cum perfectam in deum charitatem, et in homines integerrimam custodiret, etiam ut in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela incedere demonstra ret. cum ad omnia seruorum dei obsequia promptissimus haberetur, hanc unicami si liam tanquam futuram Christi sponsam de moribus, de fide, aliisque iustificationibus, atque bonis literis apprime erudiri fecit. hisque in documentis peregregie erudita, mox et ip sa ad deum conversa, quamquam in multa hominum frequentia obuersaretur, ac sine carne existe ret, saeculum omne se nescire ostendit. seseque ipsam domino offerens, ingenti animo om nium liberorum, et sobolis paruipendere voluit successionem. Inde ut erat bonarum literarum haud mediocriter erudita, ad sacras literas ediscendas summopere se trans tulit. Et ut omnes mundi solicitudines, atque culparum omnium materias, evangelica falce succidere a se posset, inter cetera Christi evangelia, cum magno ardore perlegebat, ac eorum documenta, in cellario sui pectoris pro modulo suo recondebat. Et cum dives admodum foret, ne alta sapere, aut in incerto divitiarum suarum, sed in deo vivo sperare videretur: sciens misericordiam sacrificiis a Christo esse propositam, dicente domino in evangelio: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, Ad pietatis et humilitatis opera se convertit: et ut eam apprehenderet quae bona est vitam: per eleemosynarum largitionem, futurum bonum sibi thesau rizate quoad vixit curavit. Et ut decet virgines sacras quae castitatem promittunt, non tantum illam verbis, sed per bonam iustitiam, et conversationem, in omnibus suis operibus maximam pudicitiam prae se ferebat. Omnis eius sermo ad destructionem idolatriae erat: unde ob hoc, et omnifarie ad expugnandos hostes, et ad eorum iacula repellenda, iugiter constantissimo pectore omnes incendebat. Eoque tunc Severi principis iussu, omnes ad culturam deorum cogebantur. Sed Martina virgo spreto principis praecepto, Christum in templo quodam adorabat. Ob quam rem, a gentilibus tenta est, et ad Caesarem, ut diis immolaret, perducta est. At illa hilari vultu imperatori ait. Ingredere tu Apollinis templum, et quanticumque amatores sunt, videantque quomodo synceriter intemeratus, et misericors, ac sanctus deus meus omnipotens immaculata et integetrima mea suscipiat sacrificia. Mandavit ergo Caesar, summa cum diligentia intueri, quae a martina fierent. At illa orante, statim terrae morus adeo magnus est factus, ut Civitas tota concuteretur, et Apollinis simulachrum comminueretur, ac magna populi multitudo fuerit oppressa. Daemon tunc qui in Apollinis idolo habitaret, se in puluere volutans, magna voce dixit. Heu me, Martina virgo, magni dei qui in caelis residet, ancilla, quae eius iugiter praecepta custodis, cur me meo habitaculo spoliasti, ac tam deformem ostendisti? Imperator vero cernens quia idolorum cultus virginis oratione disperderetur: eam alapis graviter caedi iussit, ac eius palpebras turpiter uncinis dirumpi. At illa orans, dixit. Domine pater et dominator, vitae meae, ne derelinquas me, nec sinas me cadere in hanc exprobrationem, Adiuna me in cogitatu meo, et in flagellis eorum ne derelinquas me, sed infunde cordi meo


page 68, image: s135

doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non paream, et non praevaleant mihl eorum delicta. Oratione autem fusa, Martina protinus ingenti lumine perfusa, ad eam con festim vox de caelo facta est: dicens. Confide filia, ego sum quem adoras, Noli ex pavescere, quia nequaquam te deseram. Qui vero eam excruciabant: audientes mirabilia, illico in faciem cadentes, precabantur Martinam ut suis orationibus, sibi ignosci impetraret. Quibus illa: Si ab idolis ex totis praecordijs recesseritis, et in unum deum qui cuncta creavit, ac in eius unicum filium lesum Christum, eundemque pro salure omnium erucifixum credideritis: qui unicuique iuxta opera sua retribuet, et vos mercede vitae aeternae perfruemini: sin aliter sentietis, procul dubio aeterna supplicia vos excipient. Cumque in deum patrem omnipotentem, siliumque eius unicum dominum nostrum lesum Christum, deinde etiam in spiritum sanctum, qui cuncta quae deus per verbum fecerat animanit, credidissent, atque unum esse baptismum, quo homines regenerentur in deo, eodem mo do credidissent, et plenam fidem suscepissent, Christianique facti: paulo post per martyrij palmam ad caeli regna evolarunt. Sequenti vero die imperator pro tribunali sedens, iterato Martinam idolis sacrificare iussit. Quae constanti animo renuens, turpiter et dire excarnificata, lac pro sanguine (cunctis videntibus) dedit. Ex cuius quidem ore, etiam tantus odor fragravit, ac si ibidem vas omnium aromatum effusum esset. postmodum immaniter fustibus caesa, depositaque de ligno, tursum ad carcerem revocatur, alijs adhuc agonibus praeparanda. Ibidem quoque ex more oratione fusa, tantus repente e carcere odor effluxit, ut omnes in admirationem traherentur. Quae tabulam tenens, haec in ea legebat. Quam magnificata sunt opera tua domine, omnia quippe in sapientia fecisti. Post haec educta Martina de carcere, mandavit Caesar aut Arthemidem deam eam adorare, aut feris obici. Cognovit itaque tortuosus daemon ad ingressum virginis in phanum, quia scilicet ad sui perniciem sancta intromissa fuisset: idcirco terribilibus clamoribus exclamavit: dicens. Vae misero mihi, quo deus a spiritu tuo fugiam, ignis undique me persequitur. Ingressaque templum, Imperatori ait: Vis ut Arthemidi sacrificem? Severus laetus, dixit. Dij immortales in aeternum vivant. quia mihi iam fanere videntur. Tum Martina appropians idolo: dixit. Tibi dico qui habitas in hoc idolo immunde spiritus, discedens dentibus stride, et egredere de hac seductione, et his qui tibi sacrificant seductis. Quibus dictis, oratione facta, mox fulgurationes et tonitrua magna facta: e vestigio ignis cadens de caelo, combussit sacerdotes, ac non modicam populi multitudinem absumpsit, atque Arthemidis simulachrum in favillam pror sus redegit. Iratus Caesar, Iustino praefecto dixit. Suscipe hanc maleficam, et diversis eam poenis cruciatibusque interfice. Cogente autem praefecto Martinam dijs omnino sacrificare, illaque abnuente, uncinis et ungulis excarnificata turpiter est Iustino autem interroganti, an in sententia adhuc persisteret: respondit. Ego Christum dominum meum habeo consolatorem, et idcirco nequaquam tuis sacrifico dijs. Tunc in amphiteatrum, ut obijceretur feris ducitut. Ad quam discerpendam cum saevissimum leonem iuffisset emitti, eandem non mondo (divino protegente munere) laesit, quinimmo eius provolurus pedibus, ipsamque adorasse visus est. Inde in Casearis parentem impetum faciens, protinus illum discerpsit. Quo facto, a cunctis circunstantibus una voce conclamatum est. Salua imperator, quam deus feraeque commiserentur: absolueque, per quam dij nostri periere. Impe rator Martinae dixit. Confitere magno deo Iovi, et noli tandem in obstinata tua opinione, atque ista tua inflexibili pertinacia amplius perdurare, sed eidem humiliare ut vi vas. Illa vero ubi orationem fudisset, mox etiam Iovis simulacrum cecidit, propterquod gladio percussa, martyrij coronam adeo promeruit. Cumque gladio percuteretur, cunctis audientibus, vox de caelo facta est. Quoniam generoso animo et inconcussa fide pro no mine meo certasti, Martina dilecta virgo, iam tandem cum sanctis meis in regnum caelorum ingredere. Tunc Ritorius quidam sanctus episcopus, cum Romanis sacerdotibus veniens, san ctissimum virginis corpus cum canticis in sextam regionem transtulit. Ibique eam cum hymnis, prima Ianuarii die sepelivit. Quo quidem die, eius anniversaria a fidelibus celebratus.


image: s136

De sancta Blandina martyre. CAP.LXXXIII.

BLandinam feminam Gallicam natione, fidei virtute incomparabilem, sub persecutione Severi principis, praesidente in cathedra Petri Eleutherio pontifice, apud Lugdunum Galliarum urbem, quam praecipiti lapsu Rodanus fluviorum nobilissimus praeterfluit, pro Chri sto martyrium inauditum constantissime pertulisse ferunt. Quae quidem femina cum de se, suo aevo infidelibus spectaculum praebuisset, sic et posteris cunctis flagrantissimum fidei atque amoris integerrimum testimonium reliquit perenne: ob quod, ut in saeculum usque nomen eius fulgidum coruscatione praecipua deveniat: eius mirabilem patientiam atque constantiam inter claras mulieres conscribere ratus sum. Haec igitur Blandina tametisi ex pleberia gente originem, et non nobilibus parentibus ortum duxerit, maxima tamen animi virtute, inter nobilissimas matronas computanda venit. Nam cum apud eandem Lugdunesem civitatem vulgus, iudex, officiumque omne, quodam in furore persisteret, ut ex confessione sanctorum aliquod sacrilegum eliceretur crimen: inter ceteros contigit Blandinam femi nam plebeiam, per quam Christus ostendere voluit, quia ea quae apud homines sunt despe cta, contemptuique habentur, in magna gloria apud deum ducuntur. et quia eius charitas, ea quae per naturam solent esse fragilia, per gratiam facit esse constantissima. Cum enim omnes fideles ea in urbe trepidarent, ne haec Blandina in tormentis cederet propter debilitatem corporis et fragilitatem sexus: ipsa tanta tolerantiae virtute firmata fuit, ut prius conciderent carnificum manus, qui sibi pro contentiosa iudicis animositate invicem succedebant, quam ipsa poenis fatigaretur. Nam dum a prima luce usque ad vespe ram eidem semper innovassent tormenta, tanta in ea divina effulsit gratia, ut ipsi ad ultimum se victos confiterentur. Magnopere equidem stupentes, quomodo in ea spiri tus permanere posset, eo quia in ea nihil ex corpore suppliciis cessisset. At illa postmo dum asseruit, quia quoties vocem confessionis verae fideissemittebat, et se Christianam consi tebatur: toties novae vires corpori suo adiungebantur. Ac si ablutis per confessionem doloribus, instauraretur ad agones recentior. Atque quo magis intelligebat: quia vox pia, do loris sensum extingueret, saepius et alacrius Christiana sum diceret, nihil mali poterat eidem inferri. Aliquibus postmodum interiectis diebus, cum semiamina Blandina, et pene in quodam mortis confinio posita, eisdem fuisset pulsata cruciatibus, velut e somno quodam subito evigilans, in memoriam futurae beatitudinis venit, et constanti voce ac si in populo concionaretur: ait. Multum erratis o viri, quod existimatis nos viscera infantum comedere, cum etiam a carnibus brutorum propter deum absti neamus. Et in confessione constanter perseverans, iterum in carcerem recluditur. Post aliquot autem dies cum nundinae celebrarentur, ubi aderat maxima populorum frequentia, Blandina e carcere cum Pontico filio suo, quindecim annorum puero educitur, Statuunturque in medium, et per deos iurare iubentur. Qui cum nullos esse deos per quos eos iurare cogerentur, et cum multis verbis eorum deos exprobrarent: in eos magis magisque populi multitudo insanire coepit. Unde neque pueri teneram aetatem, nec sexum feminae miserantes, per omnia tormentorum genera eos excruciare coeperunt, Tunc Ponticus puer (tanquam alter Machabaeus) maximum patientiae robur, cohortatione materna suscipiens, et in fidei confessione perseverans, implllutum deo reddidit seipsum. Beata vero Blandina omnium ultima velut illustris mater et vera virago, praemissos per martyrium ad coronam filios, iam eos insequi festinabat. Exultans et ovans tanquam ad sponsi thalamum invitata. Ex quo dominus concesserat ut in verberibus tripudiaret, et craticulis exusta gauderet, Atque tam hilaris et laeta acsi inter regias dapes accubaret. post haec etiam ad bestias tradita, sed et ab eis intacta recessit. Inde quoque alio excogitato crudelitatis genere, quia reti constricta, tauro ferociter instigato obiecta fuit. Aquo cum innumeris fuisset ictibus lacessita, et toto amphitheatri ambitu


page 69, image: s137

volutata, nec tunc quoque penitus laesa: sed ut semper laeto vultu, et constanti mente permansit. Ad ultimum gladio iugulata, maximam martyrii coronam adepta est. Stupentibus etiam ipsis impiis carnificibus, et dicentibus. Quomodo potue rit femina, tanta ac talia perferre? Saepe etenim illud psalmistae dicebat. Secundum multitudinem dolorum meorum, in corde meo consolationes tuae laetificaverunt ani man meam. Eius autem anniversaria festivitas, celebratur quarto Nonas Iunias.

De sancta Agatha virgine. CAP.LXXXV.

AGatha sanctissima virgo et martyr, apud Cathaniam vetustissimam nobilemque Siculorum urbem, anno salutis nostrae quarto et quinquagesimo supra ducentesimum, Decio Caesare Ro. imperante, atque Lucio Romano pontifice in cathedra Petri praesidente, glo riosissimum martyrium ea in urbe pro fide Christi pertulit. Hanc igitur etsi nobilissimam scimus, tamen ex quibus parentibus, vel quo ex genere, seu qua ex religione ortam fuisse non satis patet. Verum quoniam in militia Christiana pro pudicitia fortiter egit, ac tandem pro fide Christi et gloria constantissime interiit, eam a vero genere originem duxisse dicemus: quia tam insigni constantia aeternam sibi coronam, ac perpetuam claritatem commeruerit, Nam eius parentibus ditissimis gentilibus (se sola superstite) defunctis, Ut erat adolescentula, et genere, invisaque formositate, ac celebri ingenio, et doctrina inter Cathanien ses feminas plurimum insignita. et sui iuris iam effecta, a deo inspirata, sagaci mente humanam conditionem, et errores gentilium perlustrare coepit, ac intrinsecus aestimare, quonam modo vitam suam per viam salutis posset traducere: ut in se diabolo interfecto, fontem purissimarum aquarum, tanquam cerua emissa ad restringenda gentilitatis pestifera venena, desyderare coepit. Ut scilicet de Aegypto, hoc est de isto saeculo nequam recedens, Pharaone in aquis suis submerso, etiam omnem pristinum suorum errorum exercitum, per baptismum in se omnino necare constituens: ad fontem ecclesiae catholicae, videlicet patrem et filium et spiritum sanctum tandem perue mit. Et ut erat mulier omni sapientia praedita, ne id leviter fecisse, sed toto desyderasse ardore, totoque exoptasse incendio videretur: in primis baptismo percepto, omnes ani mo voluptates obterere curavit, ac omnia delectationum studia reliquit: ut voluptatibus cunctis a se ampuutatis, omni sua conversatione eo tenderet, ubi credebat Christum esse in dextera dei patris. Ac per hoc, ut ita verum esse fateretur, ludos, iocos, con viviaque, ac vanitates omnes deserens, in sacco et cinere dormiens, orationi et ieiunio vacare coepit, ac futuram vitam, peccatorum suorum confessione quaesivit. Er quia fu dit lacrimas, iccirco ecclesia in eius singulari praeconio, dicit. Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. Quas ob res ut diabolus sibi insultare posset, ac dicere, Ubi est deus tuus? maximam in eam excitavit persecutionem. Nam tum Quintianus ea in urbe Decii Caesaris consularis residens, tum virginis pulchritudine ductus, tum divitiarum copia permotus: eam sibi in coniugem tradi quaesivit. Quod ut facilius effici posset, triginta dierum spatio, nunc blanditiis, nunc tormentis per quandam feminam nomine Aphrodisiam, a proposito eam revocare curavit. Sed puellae mens, quae supra petram Christum, fidei constantia fundata erat, nec pollicitationibus adduci, nec ullis terreri minis potuit, quo minus Christo sponso inconcussam seruaret fidem. Nam et saxa molliri, et ferrum converri facilius erat, quam ut ab intentione Chri stiana, Agatha moveretur. Quae gemmas, et vestimenta auto intexta, praedia quoque, et vana quaeque ornamenta, perinde atque terram, quae pedibus calcatur, nihili faciebat. Qua ex re ira percitus Quintianus, post varia ultro citroque verba fuissent facta, et virgo pudicissima in sua persisteret sententia: eam in tetrum et squallidum carcerem, cathenis prius obligatam, quam rapidissime pertrahi iussit: ut ibidem, et pedore et


image: s138

caligine ab omnibus neglecta consumeretur. Sed illa laeta gloriabundaque carcerem introivit, et quasi ad epulas invitata, agonem suum domino precibus commendabat. Dehinc truculentus tyrannus, cum ei suaderet Christum abnegare, et deos falso creditos colere: illaque penitus, cum tam grave facinus admittere noluisset, ingenti eculeo suspensa, ibidem diu torqueri iussa. Tum illa, Sicut qui bonum audit nuntium, vel qui videt quem diu desyderat, quive multos adeptus est thesauros: ita me, quae tu mihi summo studio inferre satagis, oblectant tormenta. Neque enim mihi cum martyrii palma caelum adeundi copia datur, nisi corpus meum, a carnificibus diligenter feceris attrectari. Quoniam nec horreo infertur triticum, nisi theca eius fortiter conculcata, e pa leis fuerit excussum. Post haec impius ille, omni belua truculentior, cum mammillam in virgine torqueri iussisset, etiam tortam denique a carnificibus abcidi fecit. Qua divulsa, in cruciatua ad carnificem ait. Par erat crudelissime tyranne, ut in puella amputare erubesceres quod tu in matre suxisti. Tamen perge ut coepisti. At ipsa habeo do minum meum Iesum Christum, qui solo quidem verbo instaurare mihi potest universa. Abcisa itaque mammilla, iterum Agatha carceri hac lege iniecta est, ut nihil pa nis, neque potus ei praeberetur omnino, sed inedia consumeretur. Sed cum virginis spes omnis, in domino foret constituta, opem etiam illi de caelo contulit. Nam intempesta nocte ad eam sanctus apostolus venit, quinon modo plagas omnes curavit, sed et mammillam integram, suo pectori restituit. Tantoque fulgore per totam noctem ea est perfusa praesentia, ut prae pavore, carceris custodes aufugerint, apertamque custo diam reliquerint. Unde cum virgini abeundi facultas facta esset, hortarenturque eam nonulli ut quo vellet abiret: non modo e carcere non discessit, sed et constanter perseverans: dicebat, nolle se pati, ut tam longo tempore desvederatam amitteret coronam. Quam ob rem, cum post quatriduum iniquissimus consularis eam morti destinasset: acutissimas testas, quibus accensi carbones suberant, eam nudam desuper volutari fecit. Sed divina permissione, cum terrae motus factus esset, duoque ex charioribus Quintiani forent oppressi, tursus in carcerem recepta est. Ubi et in haec verba, orationem ad dominum fudit. Mi creator domine deus, qui me ab infantia custodisti, saecularem omnem a me auferens amorem, ut corpus meum ab omni pollutione separares, quique me viriliter fecisti agere, et carnificum tormenta superare, Te deprecor, ut meum nunc accipias spiritum. Tempus etenim est, ut relicta hac corruptibili vita, iubeas me ad tuam misericordiam pervenire. Quibus expletis, confestim immaculatum deo reddidit spiritum. Cumque sanctum corpus aromatibus delibutum sepulchro mandaretur, Ecce angelus subito affuit, et ad Agathae caput tabulam posuit, in qua haec exarata erant verba. Mentem sanctam, spontaneam, deo honorem, et patriae liberationem. Habuit nempe mentem sanctam, obtulitque spontaneam, Deo honorem dedit, patriaeque liberationem fecit. Ibidem vero angelus tandiu substitit, quousque sepulchrum cum diligentia clausum fuit. Abscedensque, ulterius in tota Siculorum insula non est visus. Quantique meriti ac sanctimoniae fuerit Agatha, hinc liquido ostenditur: Quod mons quidam haud procul a Cathania urbe, post exactum annum, a die qua passa fuerat, ruptus est, tantumque ignem evomuit, ut quasi torrens quidam, de monte saxa terramque liquefaciens, ad urbem magno impetu descenderet. propter quod pagani ad sepulchrum virginis confugientes, eius tumuli velum arripuere, eoque contra ignem posito, statim ignis extinctus est. Qua ex re factum est, ut non solum Christiani sed Iudaei quoque, atque gentiles omnes beatissimam Agatham summo honore habuerint, et ad monumentum eius quotidie accedentes, vota ei facerent, tanquam mulieri sanctae: cuius intercessione ad dominum, se non parum iuvari profitebantur. Quintianus autem post hoc ad investigandas Agathae facultates, et ut omnes de familia eius teneret accedens, dei iusto iudicio in flumine interiit. Passa est itaque beata Agatha Nonis Februarii, quo quidem die ecclesia, eius egregia opera carmine comprehensa, cantare frequentat: ut ad ea imitanda, Christianorum virtutes alacriores reddat.


page 70, image: s139

De sancta Apollonia virgine. CAP.LXXXVI.

APollonia virgo sanctissima, natione Alexandrina, et ipsa memoratu dignissima, hac saeva Decii persecutione acerbissimum martyrium pro Christo perferens, non modicum etiam in terris sibi acquisivit fulgorem. Haec itaque sancta virgo, Eusebii cuiusdam fortissimi exercitus imperatoris, strenuae ac inclitae virtutis viri, ex Laomia uxore suscepta, filia fuit. ambo quidem nobilissimi, ac multa generositate, plurimisque virtutibus praeclarissimi: qui ut ex antiquis historiis habetur, fuere inter ceteros gentiles inclita fama nominatissimi. Hi quippe cum hanc unicam, in feminis sulscepissent filiam, insigni decoris conspicuam (ut erant omni sapientia conspicui) animaduertentes, quia saepe et saepius virtus rationalis animae, ab exterioribus iugiter huc atque illuc feratur, ne aliquando ipsa charis sima gnata, ex mala conversatione corrumperetur, quinimmo si forte aliqui, in ea ma li consurgerent mores, ex bona probaque conversatione corrigerentur. Iccirco super om nia nutrici et genere et moribus nobilissimae educandam informandamque contradiderunt. quae utetiam erat religione nobilior, puellulam ipsam in custodia suscipiens, non modo cum diligentia corporali alimento fovit, sed et Christiano ritu cum omnistudio informavit. Cumque corpusculum eduxisset in robur, ne nimia licentia vaga ri, aut aures faciles obscoenis verbis praeberet (cum ipsi parentes deprehendissent, saepe his agentibus et honestati, nonnunquam notas impressas turpes, quas etiam perpetuae castitatis decus abstergere vix potuit) cum Apolloniam ipsam corporali formositate valere deprehendissent, eam in turre ornatissima inclusere, quae muris adeo circuncincta erat, ut vix avibus praeberetur aditus. Sicque eius muri tendebantur in altum, ut non solum quisquam pedibus, sed nec oculis quidem quae intus gerebantur, posset agnoscere. In ea siquidem cum omni supellectili pretiosa Apolloniam adolescentulam cum duodecium puellis ornatissimis et nobilissimis, eiusque nutrice praedicta, ac sene quodam gravi, nomine Aemyliano, viro in primis doctissimo, atque moribus perornato, parentes incluserunt. Ubi (sicut divus ait apostolus, omnia munda mundis) mihil aut loquebatur, sive operabatur, nisi quae ad virtutes, ad urbanos mores, ad bonitatem doctrinamve spectare videbantur. Adeo quippe innocentiam in eius mente conseruare curarunt, ut cogitare quidem sibi foret indecens, atque credere nefas, aliquem in hoc mundo quovis modo posse peccare. Mirum auditu, sed felix obtentu. sic praedicata nutrix, huius puellae cor transformavit in virtutes, ac (ut ita dixerimus) in creaturas deificas, ut eius caro pe ne esset nescia carnis: licet per Ioannem dicatur, Quod quicquid est in mundo: aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitae. Nam sic simpliciter et humiliter magistrae suae Apollonia innitebatur documentis et vestigiis, ut quasi eisdem videretur una anima sola. Nam inter eas tantum iam exurrexerat amoris glutinium, ut ipsa in primis sancta nutrix nihil omnino scire vellet, nisi quod Apollonia, atque ipsa antea conabatur iussa et documenta cappessere et implere, quam forent emis sa: et quibusdam quodammodo indiciis nitebatur prophetare de voluntate ipsius man dantis. Cumque nutrix sapientissima, Rosam de spinis iam floriusse cerneret: maxima sumpta fiducia, pro ingenii sui modulo, ipsi Apollonia virgini in primis falsam, et si ctam, errorisque plenam gentilium religionem, bonitatis nomen ementitam, insinuavit, aperuit ac damnavit. Indeque Christi evangelium, quod aeternorum atque incorruptibi lium bonorum continet doctrinam, et hominibus affert felicitatem, praedicare coepit. Quod scilicet non caecas, caducasque huius saeculi divitias, nec brevem hanc calami tosamque vitam, neque ista instabilia corporis commoda, sed animarum quae intellectualis substantiae sunt, a quibus etiam corporum bona, quasi umbram consequentia depen dent: summam propriamque universis affert beatitudinem, cuius caput, Christiana re ligio fere est, pro qua plane, maxima cum deo contrahitur amicitia. Qui quidem universis


image: s140

suis amatoribus, tanquam bonorum omnium largitor, vitam et lucem elargitur, Quibus certe, nec melius nec beatius excogitari posset. Affirmalbat praeterea: quia quicumque beatissimam amicitiam, cum deo, per talem exquisitam christianam religionem contraheret, quia omnia utique quae ad animam, quae ad corpus, quaeque ad externa pertinerent, perquam oprime, beatissimeque, ab eodem consequeretur, atque tandem frueretur. Hortabatur quoque eam, ut omni studio ac cura, hoc bonum suscipere non recusaret. At Apollonia, ut vocem eius audivit, illico dedit cor suum ad eius documenta, et ad legem vitae et disciplinae. Et propterea deus excelsam fecit illam: quia carmalibus con temptis, sponsi se iunxit amplexibus. Erant autem huie tres uterini fratres, a quibus certe maiorem in modum amabatur: a quibus, et multis et pretiosissimis iocalibus donata saepe erat, quae nihilo minus Apollonia pauperibus elargiebatur. Veruntamen Apollonia, etsi ad deum, et dominum Iesum Christum ex toto corde esset conversa, iugiter tamen suspirabat, quia nondum sacratissimum baptismi sacramentum consecuta esset. Unde ut ampliorem tutioremque thesaurum sibi in caelo conflaret: ubi neque fur pe netrat, ne que rubigo rodit: neque tinea exedit, neque denique ullus territat metus. Ut deo ipso propitio ad ipsum tutiore semita propitius accederet. Per sanctum Leonium ere mitam extra urbem Alexandrinam tandem in nomine Christi baptizari promeruit. Qua baptizata, ac in Christi nomine roborata, mox universa patris sui quae in turri erant simulacra confregit, ac pretium pauperibus erogavit. Cumque etiam regium constantissimo pectore reculasset coniugium, iratus pater, durissimis eam flagellis et aliis multis affecit cruciatibus. At illa quidem non aegre modo, sed aequo immo alacri animo, divina suffragata gratia, pro Christo omnia pertulit. quibus aequanimiter toleratis, non est dedignata parentes exorare, ut sibi liceret ea in turri privatam vitam duccre. Ast illi (esti titulus christianitatis gravis videretur) nihilo minus quia eius vita, eis admodum erat grata, aspectusque suavis, patrio affectu precibus acquievere. Ibidem namque in senectam usque suam (ut sacram decebat virginem) cum omni sanctitate vitae vixit, atque in omni seu tempestate, seu tranquillitate rerum, semper et fidei, et iustitiae clavum tenere voluit. Verum cum iam anus virgo esset effecta, crudelia Decii Caesaris in Alexandriam et in omnem Aegyptum edicta missa fuere, ut Christiani omnes persequerentur. Quibus tanta aduersus christianos ferebatur immanitas, ut secundum quia praedictum fuerat a domino, si fieri posset, etiam electi scandalizarentur. Exquo multis praetermissi: in primis quandam nobilem mulierem Coytham nomine corripientes, ad idola perduxerunt, adorandi simulacri gratia. Quae cum recusasset, immo execraretur, vincula in pedibus eius illico innexere, et adeo eam foedo et horrendo supplicio, per totius urbis plateas traxere, donec tota discerperetur. Dehinc hanc admirandam longaevae aetatis virginem Apolloniam comprehendentes, illi sine ullo personae et generis delectu, cum maxima impietate ptimo omnes excusserunt dentes Congestis postmodum lignis, maximum rogum incenderunt, comminantes vivam eam se incensuros, nisi cum eis pariter impia proferret verba. At illa ut rogum accensum vidit, paululum quid orans, et in semetipsa deliberans: completa oratione, e manibus impiorum repente se eripuit, atque in ignem quem minabantur sponte prosiluit. ita ut etiam ipsi crudelitatis autores perterrerentur: quia promptior ad mortem inventa esset femina, quam persecutor ad poenam. Ac sic in confessione et exultatione Apollonia virgo, quinto idus Februarii introivit portas domini sanctas. Quo quidem die, eius anniversaria a fidelibus cum humili devotione celebrantur. Apolloniam igitur virginem antequam in ignem paratum prosiliret, hanc orationem, in terra genibus prostrata, luminibus ad deum elevaris, in hunc modum ipsi deo et domino nostro Iesu Christo porrexisse digno scitur. Ospes et salus credentium, domine deus omnipotens, pater domini mei Iesu Chri sti: qui omnium creaturatum extitisti conditor. qui me Apolloniam famulam tuam dignatus es ad tuam dulcissimam gloriam vocare, meque tibiholocaustum offerre, obsecro digneris in hac hora animam meam, spiritumque suscipere, et ad tuam ineffabilem gloriam pervenire concede.


page 71, image: s141

Petoque domine deus, qui es gloria virginum tuarum, quique es rex regum, ut quicumque passionis meae memoriam egerit, in quacumque tribulatione constirutus fuerit, meque devote ac humiliter invocaverit: per tuam gloriam tuae miserationis salutarem con sequatur effectum. Qui es benedictus in saecula. Responsoque a circunstantibus, Amen. Illico ad eandem de caelo vox insonuit: dicens, quia ipsius petitio esset exaudita.

De sancta Reparata virgine et martyre. CAP. LXXXVII.

REparata virgo speciosissima, et ipsa hac periculosissima Decii persecutione, apud Caesaream Palestinae civitatem, gloriosum pro Christo pertulit martyrium. Haec igitur ex nobilissimis parentibus, nobiliorique genere ea in urbe duxit originem, quorum tamen nomina ignota sunt. Fuit quippe in primis adolescentula, decore corporeo, moribus, honestate, ac incredibili fide admodum splendida: Quam certe duodenem adolescentulam non immerito ob insignem eius coram Decio Caesare ad defendendam animi et corporis sui synceritatem, constantiam et magnanimitatem, inter sanctas claracque mulieres ecclesia hono rabiliter censuit esse ponendam. Nam cum duodecim aetatis esset annorum, Decio Caesari ea tune in urbe existenti accusata fuit: quia interdiu, noctuque ieiuniis et orationibus Christiano more vacans, omnique momento et actu crucis signaculum in fronte sua imprimens, Deos, deasque abnegare despicereque diceretur, ac Christum a Iudaeis crucifixum adoraret, et eidem iugiter sacrificium offerret: c vestigio Decio praeientata est. Cuius cum aliquandiu pulchritudinem, formositatemque, et habitum nulla varietate distinctum, honestatemve eius et gravitates puellares admiratus, laudasset. Eam in primis blandis sermonibus allocutus est: dicens. O infantula omni honore digna, quam beata sunt ubera quae te lactanerunt, felixque mater quae te genuit. Cognovi profecto, quia nobili genere orta, poretis tibi clariffimum copulare coniugium, modo diis immorralibus sacrifices ut vivas. At illa coram principe stans, purpureo respersa colore, elevatis paululum in principem oculis, et deinde in terra deiectis, voce humili sed animo excelso dixit. Sufficit mihi o princeps duodecim vixisse annos, si ad il lam merear pervenire vitam quae nescit habere finem. Siste quaeso mi imperator, ne dixeris. Quia ego quidem semper sacrificavi, sacrificoque hostiam laudis domino meo Iesu Christo. Cui Decius Quot te manent tormenta, nisi sacrificaveris. Respondit illa. Non expavesco ini domine poenas, quas mihi te inflicturum promittis. Decreni erenim magis mori, quam ut deos tuos adorem. igitur fac ut luber. Allatum est ergo in primis plumbum in olla liquefactum, ut perfunderetur Reparata. verum illa orante, adeo frigefactum est, ut nulla penitus virgini ex eo illata sit laesio. Tum ecius. Afferte inquit fernens acerum, ut illa decoquatur protinus lingua quae Christum nominavit. Cumque in delicatum puellulae os infunderetur: constantissimo pectore dixit. Acetum tuum o Caesar, tanquam favum mellis ebibo, Ex hoc enim confortata sum in do mino meo Iesu Christo. Tormenta quippe tua quae mihi inferre iubes, non dolorem, sed refrigerium praestant. Cumque Caesar puellulam conspiceret nullis tormentis, nul lisve minis, aut dissonis clamoribus imperitae multitudinis aliqua mentis consternatione fore concussam: dixit. Oduritia huius puellae: quam nec blandimenta, nec aspe titates revocant ad salutem. Accendite rursus lampadas, et pectori eius apponite, ut vel sic Deos invictissimos adorare cogatur. Quod posteaquam factum fuit, nil illi prorsus molestiae illatum est: quia ignis illico suas perdiderit vires. Oleo deinde illita, mox in caminum ignis ardentis immissa: cum propheta decantabat. Deus in adiutorium meum intende, domine ad adiuvandum me festina. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Iam lassus Caesar suspirabat in gemitu quali, nec ei videbatur nouns excruciandi modus, Iam victa saevitia corpus illaesum


image: s142

perinanebat. Extemplo ira excitus, incendantur, inquit, faculae, et utrunque latus eius exuratur. Sed illae, orante Raparata virgine, illico extinctae sunt, ac protinus carnificum manus aruere. Rursum ad eam Decius. Misella quid agis? hortor accedens sacrifica diis, et te in filiam charissimam assumam, aurumet argentum et divitias multas tibi donabo, tantum ne tanta tua pulchritudo depereat. Respondit Reparata. O serpentina mortiferaque suasio: accede tu, et sacrifica: nam ego ab infantia mea, me deo meo sacrificium mundum obtuli. Igitur Decius, pastis cruore luminibus ut fera, quae gustato semel sanguine, semper sitit: multiplicari tormenta mandat, et saevis dentibus frendens, similem carnificibus minatur poenam, nisi adoraret puellula infirmior. Itaque ad catnifices ait. haec virguncula nimirum in poenis perdurat. Afferte craticulam fer ream, et subter illam prunas ardentes sternite, et super illam nudam adolescentulam sterni praece pit. Quae dum ureretur, ea quae et iandudum eadem Laurentius martyr dixerat verba, intulit: Tyranni crudelitatem etiam eludens, ait. Affatum est, versa et manduca. Inde manibus post terga ligatis, oculis quos tortor alligare non poterat, ad caelum elevatis, et evolutis per ora lacrimis, dixit. Domine Iesu Christe qui non meis meritis, sed tua pro ineffabili misericordia, me indignam, in numero ancillarum tuarum annumerare dignatus es: Tibi genua cordis mei flecto, et obsecro, ne de caete ro corpus meum in manus inimicorum tuorum lacerandum tradas. Equidem mi do mine mori cupio, infirmumque hoc corpus exuere: ut te dominum et saluatorem meum Iesum Christum videam, quoniam te videre desydero. Eademque hora terrae motus magnus factus, quo plurima populi multitudo extincta est, et carnificum manus protinus aruerunt. Cumque ex hoc multus populus periclitaretur, una in terim vox populi est facta. Caede, ure, lacera, et intersice. Quo clamore permotus Caesar, iam quasi laisus post multos agones et tormenta, quae omnia aequo animo pertulerat, et superaverat: data sementia, iussit eam capite truneari. Acsie dominus noster Iesus Christus cum elegisset Reparatam sanctam virgunculam, ex omni carne, in sua lenitae ac fide sanctam fecit illam, et eam glorificavit in conspectu regum, et ostendit illi universam gloriam suam. Unde et propter tantorum tormentorum mirificam liberationem, postmodum sanctae Liberatae nomen accepit, quia multis signis et miraculis claruerit. Cuius eriam fama et nomen ad occidentalem Ecclesiam cum multo cius fulgore perveniens, a parturientibus potissimum, aliisque variis necessiratibus agitatis, tanquam liberatrix plurimum invocatur. Ea itaque martyrio taliter coronata, christiani sanctum eius corpus rapientes, ipsam aromatibus conditum venerabiliter sepeliuntur, octavo idus Octobres. Cuius virtutis et sanctitatis fama, et reverentia longe lateque diffusa, tantum san ctitatis et miraculorum gratiam eidem tribuit, ut per universam ferme Europa plurimis in locis, multae illi construerentur ecclesiae, et sacra celebrarentur. In cuius hono rem potissimum apud Florentiam, primariam Hetruriae provinciae urbem, superbissimum atque mirabile toto orbe terrarum templum, cum campanaria celeberrima la pidibus quadratis et sectis aedificatum est, in medio urbis ipsius foro.

De sancta Victoria virgine et martyre. CAP. LXXXVII

VIctoriam virginem romanam, sub hac periculosa persecutione triumphum martyrii promernisse constat Verum utrum fuerit verero mama ambigitur: attamen dum fidei et constantiae eius gloriositatem intueor, malim eam credere romanam quam forensem seu alienigenam fuisse. cuius etsi certa careamus origine, certissimo tamen eius flagrantissimi amoris in pudicitiam et castitatem conseruandam exemplo, ecclesiae restimonio non caremus. Haec itaque virgo pudicissima, cum invita fuisset desponsata cuidam pagano, et aegre nimium ferret taje coniugium, tum propter hominis incredulitatem, tum etiam quia nollet suum virginitatis


page 72, image: s143

propositum infringere, cum nubere omnino nollet, nec diis gentilium sacrificare. et id nec blanditiis, aut aliis iniuriis multis minime perficere vellet. quinimmo contemneret, cum diu ob catholicae veritatis et suae virginitatis defensionem, bis excrucia ta fuisset a quodam carnifice immanissimo, rogatu sui sponsi gladio in corde percussa, decimo calendas Ianuarias suae vitae cursum per martyrii coronam consumavit. Quo quidem die, eius anniversarta a catholicis fidelibus, etiam devotissimis cerimonils celebrantur. Et ob eius frequentes virtutes et miracula, non solum eidem tem pla et sacella, atque altaria multa, et ludi, sed et oppida multis in locis frequentissima suo sub nomine, in Italia sunt constructa. Quibus quidem privilegiis et virturibus, Victoria haec victoriosisima, inter claras mulieres venit merito computanda.

De sancta Eugenia virgine et martyre. CAP. LXXXIX

EVgenia nobilissima virgo romana, religiosissimaque femina, sub Valeriano et Gallieno Romanis principibus, Sixto pontifice eius nominis primo in cathedra Petri praesidente, anno salutis nostrae sexagesimo supra ducentesimum Romae martyrio coronata est. Haec quippe Philippi praeclarissimi patritii Romani, ex Claudia uxore aeque praeclarissima fuit filia. Cuius si magnificentissimum nobilissimumque genus, si illibatam virginitatem, si doctrinam consumatislimam, si religionem, et celeberrimum ingeium, si denique corporis formositatem inspexerimus: eam magnum claritatis fulgorem sibi vendicasse utique confitebi mut quae cumeminentissimi in primis foret ingenii adolescentula, a parentibus scho lis literarum tradita, mox dulcedine scientiae tracta, una cum duobus eunuchis suis Proto scilicet et Hyacintho optimis viris, adeo vigilanter liberalibus studiis insudavit, et brevi profecit: ut prae ceteris in omni doctrina excellens haberetur. Ipsam autem scientiarum omnium perfectam eruditionem, Eugenia cum suis eunuchis Proto scili cet et Hyacintho Alexandriae, ubi eius genitor Philippus praefecturam ex senatus mandato splendide administrabat, didicit. Atque ita graecis et latinis literis diligentissime apprimeque eruditi evaserant, ut eisdem parata sermonum copia videretut, ad quancumque partem sua vertissent ingenia: et undecumque interrogati fuissent, sine aliqua dilatione paratam haberent competentemque responsionem. Erant praeterea ipsi eunuchi graves prudentissimi in omnibus, verique philosophi. Hi vero esto adhuc infideles forent, et quotidie philosophorum syllogismos scropuloso transigerent studio, et Ari stotelica argumenta, Platonisque ideas, ac Socratis monita, atque breviter denique quicquid poetae cantant, quicquid orator, et quicquid philosophi cogitant, ac si unluersa librorum volumina curiosis animis discurrerent: etiam postremo ad sanos divi Pauli apostoli codices divino munere transierunt, et in ipsis sanis veridicisque documentis, eorum curiositatis curarunt cursum suum figere. Diusno postmodum afflati spiritu, animaducretentes, utpote qui ingenii acumine nemini cedebant, suis erroribus in immenso tenebratumnubilo eos involui, cum multa ex ipsis lectionibus percepissent ad veritatem documenta, saepiusque audissent decantare. Omnes dii gentium daemonia, dominus autem caelos fecit: Mente sua dixerunt, revera nihil esse erroribus gentilium vanius, nihilque fallacius: christiana autem fide, nil verius, nilve sanctius. Statuentes itaque animabus suis (quibus nil in hoc mundo habebant charius) salutem parare, ad sacrum baptismum tandem fideliter pervenere. Eugenia vero tum, cum inter pue ritiam adolescentiamque incederet medio, et iam grandiuscula, multa corporea formositate splendesceret, et gemmis, purpureisque vestibus auro textis quotidie ornaretur-Protus et Hyacinthus eunuchi sui, eidem dixerunt. Quanto studio domina nostra ornaris in corpore, ut filium consulis scilicet Aquilianum Aquiliani, hominem mortalem accipias maritum? Si tanto studio in animo ornateris: regem utique immortalem


image: s144

dei filiumadipisci posses sponsum: Qui etiam te aeternam faceret, et nunquam tibi neque ornamentis tuis, neque gaudiis finem faceret. at terminum vitae corporalis permitteret evenire. Respondit eis Eugenia, et ait. Quae potest esse melior charitas, quam habere virum, suscipere filios, per quos posteritas dulcissima possit propagari, et tam generis dignitas, quam memoria nominis non deleri? Cui eunuchi respondere. Melior domina nostra est virginitas, quae quando de matris tuae utcro existi, tecum nata, tecum lactata, tecum semper fuit: a carnis corruptione aliena, quae est deo amabilis, eiusque angelis chara. Quam profecto, cum quaelibet perdiderit virgo, huius reatum per poenitentiam evadere potest, ipsam vero integritatem adipisci nequa quam valet. Omnis namque sanctitas, dum per aliquam voluptatem, aut necessitatem amissa fuerit, vel quaeque perdita virtus, ad statum suum, vel integritatem, seu ad suam gloriam, per poenitentiae lacrimas recuperari et revocari potest: Sola virginitas si semel perierit, ad pristinae integritatis stabilitatem pertingere minime valet. Cumque eunuchi praedicti: haec, laudando virginitatem, et alia proferendo disserenent plurima, quibus aeternam mereretur actibus vitam: Eugenia prudentissima virgo dixit. Utinam ad me etiam ista dei sententia pervenisset, ut nun quam suscipiam hominis mortalis sponsionem. Nunc vero quia deus aperuit os vestrum ad lucrandum etiam animam meam, quicquid vultis me facere, accelerate quamto ocyus. Quid multa? contemptis huinsmodi po-pis, femineo habitu, et nomine mutato, clam cum suis eunuchis optimis christianissimisque iam veris, e domo patris in curru aufugit, et ad monasterium cui Helenus vir dei preerat perrexit. Ad hunc igitur cum Eugenia pervenisset, seque virum diceret: Abbas ait. Recte utique vir diceris, quia cum sis femina, viriliter agis: sibi etenim eius conditio, a domino prius revelata fuit. Ab eodem igitur cum suis eunnuchis Proto et Hyacintho, religioso habitu suscepto, se Eugenium appellari fecit. Parentes autem p9ostmodum Eu geniae currum vacuum cernentes, maerentes, et quam maxime eius genitrix charissima. cum minime inveniretur, sordido habitu suscepto, flentibus oculis, et maesta facie, et nullis compta de more velamentis, sed quasi sui nescia, permulta tempora, huc atque illuc percunctando obuios amicos, subditosque omnes nunquid vidissent Eugeniam dilectam filiam suam, aut scirent per quamnam viam iisset, aut numquid viveret: et si viveret, quorsum fugam fecisset, et quibus sociis, et si esset aliqua spes: Heu filia mea dulcissima dicebat pia et maesta mater, quantum cupio tuorum incommodorum fieri sociam et participem. Haec et his similia, quae consuevere infelices matres pro filiis, diu Claudia Eugeniae mater fecit. Demum Eugeniae parentes cum interrogassent vates, quid de ipsa actum esset. Responderunt, quia a diis super astra translata fuisset. Illi mox ad leniendum doloriem, quo nimium torquebantur, in solacium doloris eorum, eius imaginem sibi sculpere fecere: cui statim tantam exhibuere reverentiam, ut ab accolis adoraretur. Porro Eugenia in mo nasterio constituta, quanta de se praestiterit sanctitatis exempla, scribere nunc omnia dis ficillimum esset. In singulis enim virtutibus ita eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter monachos, et ipsos etiam suos eunuchos iam coaequales, prima in opere etiam vi lissimo, extrema in ordine. Mortuo autem praeposito, ipsa subrogatur. Et se eo in officio (secundum Philosophum) virum ostendit. Quippe quae omnibus abstinentiis, vigiliis et orationibus insudabat, lacrimas deo, non hominibus offerebat. Scripturas divinas libenter legebat, libentiusque audiebat, respondebat verecunde. Et quan quam doctissima philosopha habertur, nihilo minus disputantes contra se, magis se vinci quam vincere ingenuo pudore et simpliciter confitebatur quae cuiusque victoria: atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissima habebatur. Erat tunc Alexandriae quaedam matro na nobilis et admodum dives, Melantia nomine: quam sancta Eugenia oleo perungensin noie Christi, a quartana liberaverat. Cuius ob beneficium, multa ei transmisit munera, sed Eugenia omnino quidpiam recipere recusavit. Praedicta autem matrona ro certo existimans Eugenium vero fore virum, eum saepius invisere curavit. Delectataque eius pulchritudine et aspectus elegantia, moxque illius amore iam confecta, putare coepit quomodo


page 73, image: s145

ei posset persuadere, ut in eius veniret concubitum. Cumque vehementer a passione obsideretur, quoddam experimentum de eo facere statuit, ut. s. aegritudinem simularet: ex hoc ocasionem captans Eugenium ad se visendi gratia accersendi. Qui dum accessisset: Eidem suum desyderium prodidit, atque de permixtione verba fecit: vehementiore autem flamma incitata, suum desyderium ardoremque ostendit. verum cum verbis ei persuadere minime posset, desperata eriam manus in eum misit, volens ip sam Eugeniam in suos amplexus compellere, Cum fugisset irata Eugenia: Matrona in formidine constituta, ne cuiquam hoc diceret, iniuriamque volens praenenire quatenus aduersus Eugenium mentiretur: excogitavit hoc modo ulscici inniuriam, quia fuerat ita verecunde contempta: procedere vero in accusationem sapientissimum fote, simul et muliebre. Accessit igitur ad Philippum praefectum, conquestaque dixit. Iuvenis quidam, magnifice praetor, perfidus christianus, ad me medendi causa ingressus, in me impudenter irruens, violare curavit: et nisi unius ancillulae meae suffragio fuissem adiuta, utique me vitiasset. Audiens autem hoc praefectus, ira percitus, illico misso apparitore. Eugenium cum reliquis omnibus CHRISTI seruis ferro vinctum adduci praecepit: Diemque statuit, quo omnes morsibus bestiarum tradi deberent. Accersitis itaque coram se praedictis, ad Engenium dixit. Dic nobis hominum scelestissime, hoc ne CHRISTVS vester docuit: ut corruptionibus operam daretis, matronasque impudenti vesania violaretis? Cui Eugenia demissa in terram facie, oculisque ne agnosceretur, voce submissa humilique rel pondit. Dominus noster IESVS CHRISTVS castitatem docuit, integramque seruantibus, vitam aeternam promisit. Hanc autem Melantiam impudicam, falsissimam accusatricem, monstrare possumus, ut convicta poenam talionis sustineat. Et ne dignissime praeses impudica femina in seruos CHRISTI crimen imponat, nec tanquam falsa glorietur, Utque veritas mendacium superet, sapientiaque malitiam vincat, veritatem tuae magnitudini, nunc misericorditer ostendam: non utique ad iactantiam, sed pro gloria dei mei. Haecque dicens, tunicam suam usque ad cingulum aperuit, et se feminam protinus ostendit. Atque eidem praefecto ait. Tu mihi pater, Claudia mater, fratresque hi duo qui tecum sedent, Auitus et Sergius: ego Eugenia filia tua, hi quoque duo Protus et Hyacinthus. cui cum omnem operum suorum retulisset seriem, atque illius consilium suum apemisset omne, vix eam cognoscere potuerunt. verum parentes summo perfusi gaudio, diu desyderatam susceperunt Eugeniam, et vestibus aureis indutam, in sublime extulerunt. Ignis autem de caelo confestim cadens (cunctis videntibus) Melantiam fal sam accusatricem cum suis omnibus absumpsit. Atque ita Eugenia santa, haud multo post: parentes ac fratres omnes, cum universa familia ad CHRISTI fidem felicissime convertit. Philippus autem praefectura relicta, paulo post Episcopatus honorem (cum esset egregius vir) promeruit. quem cum diu cum ingenti gloria ac sanctitate tenuisset, tandem a Peremnio urbis praefecto in oratione constitutus, gladio necatus, martyr CHRISTI efficitur. Claudia autem cum filiis et Eugenia ceterisque omnibus conscensa navi, postmodum Romam rediere, ubi multos ad CHRISTI fidem aggregavere. Ea propter imperator Eugeniam cum saxo alligatam, in Tyberim praecipitari iussit, sed sune soluto mox Eugenia super undas incolumis incessit. Cumque principi nuntiatum fuisset eam incolumem evasisse, protinus in fornacem ardentem ipsam immitti mandavit, sed divina virtute frigefacta, etiam illaesa (sicut tres pueri) evasit. Deinde in tetro tenebrosoque carcere inclusa, ibidemque in vincula coniecta, multo tempore squalore et pedore carceris atque fame eam excrucjari praecepit, verum illa in carcere sic consti tuta, non desistebat tanquam sapientissima animos quoruncumque credentium ad martyrii tolerantiam roborare. Cumque per decem dies sine ullo humano cibo perseverasset ac praeser nata fuisset, demum dominus noster Iesus Christus eidem candidissimum panem attulit, dicens. Accipe dilecta mi cibum de manu mea. Ego quippe saluator tuus sum, quem puro corde


image: s146

amasti, scito, quia eo quo ad terras descendi die, eo scias te a me fore excepturam. Itaque Engenia haec sanctissima virgo, post plurima virtutum insignia, post sacros virginum choros, pro Christo Iesu diu agonizata, novissime octavo calendas Ianuati as, iussu praedictorum principum gladio iugulata, martyrii coronam promeruit. Ac sic huiusmodi, huius sanctae virginis, vitae cursus fuit. Qua quidem in vita, quafi quodam in speculo, variam atque multiplicem bene vivendi formam atque doctrinam illius feminae licet admirari. Eius autem eunuchi Protus et Hyacinthus, et ipsi cum nul lo modo sacrificare voluissent, post durissima flagellorum tormenta, nec acquiescere vellent: tertio idus Septembres decollari iussi sunt. Quorum corpora elata in cimirerium Basillae, via Salaria condita sunt.

De sancta Ruffina et Secunda martyribus. CAP. XC.

RVffina et Secunda sorores virgines, imperantibus praedictis Valeriano et Gallieno principibus, anno salutis nostrae nono et sexa gesimo supra ducentesimum, Felice pontifice romano in cathedra Petri praesidente, martyrii coronam adeptae sunt. Hae quippe sorores, Asterii nobilissimi inter Romanos viri, ex Aurelia uxore susceptae, filiae fuere: quarum virtus et castimonia, ac non vulgaria facinora, talia fuere, ut hoc in loco, a nobis mereantur in praecipuam efferri gloriam. Nam cum ex prisco illo felicissimo Romanorum more, quo non modo filii, sed et filiae omnes, in ipsis etiam quasi matrum visceribus, bonarum literarum eruditionem imbibere consueverant, evasissent in omni doctrina eruditissimae: etiam dei vivi munere, ad veram christianorum philosophiam, in ipsa earum adolescentia, cognitionem pervenire meruere, quae inter cetera, iusticiam, et pudicitiam summopere persuadet. Qua cognita, e vestigio idolis omnibus spretis, unius ac veri dei cognitionem simul et religionem sumere statuere. Sacro igitur baptismatis fonte renatae, cum essent cruditissimae, etiam mentem suam ad perfectiorem viam indagandam erexere: ea propter etiam ad sactos evangeliorum codices ediscendos se transtulere. ubi inter cetera eorum documenta cum deprehen dissent, aeternas imminere poenas, his qui pudicitiam in vita sua iustitiam contempsissent, Illico non solum pudicitiam ipsam, sed et virginitatem illibatam, perpetuo inse seruare statuerunt: quia ubi sponsis (qui nuper a christiana religione recesserant) renuntiatum fuisset: confestim eas novo criminis genere, pro virginitate apud Donatum urbis praefectum accusarunt christianas eas esse. A praefecto autem comprehensae, continuo in vinculis et in carceribus macerandae contraditae sunt. Deinde eius tribunalibus praesentatae: praefectus ex more eas interrogavit, et dixit Ruffinae. Cum nobilibus sis orta natalibus, quid est quod ad tantam ignobilitatem deveneris, ut malis esse captina, et in vinculis irretita, quam libera cummarito gaudere? At illa: captivitas inquit ista temporalis, aeternam captivitatem excludit: ac vincula remporalia, perpetua vinculorum ligamina dissoluunt. Ad quam praefectus. Istas vanas fabulas ridiculaque verba retice, et tantummodo diis mortalibus sacrifica, ut possis cum tuo sponso congaudere, atque eodem perfrui, et usque in senectutem cum gaudio delirias attingere? Ruffina respondit. Duo mihi abs te persuaderi inutilia animaduerto, et unum dubium quod promittis. Nam mandas me idolis sacrificare debere, ut in perpetuum cum ipsis excrucier. et post haec, maritum accipere, ut gloriam illibatae meae virginitatis amittam. Duo ista tam aspera, tamque contraria promittis: quia usque in senectutem cum gaudio delitias attingam, Cum de te ipso incertus sis, quia ad diem crastinum fururum attingas. Et praefectus. Ista cessent verba, quoniam


page 74, image: s147

parata sunt verbera. Unde mihi videtur, ut consilio meliore corrigas cor tuum, et ab istis vanitatibus fugias, ut tempus quod tibi superesse potest non amittas. Ruffina respondit. Aliquantulum mi digniffime praeses, tuum correxisti sernionem, cum dicas tempus quod tibi superest: ostendit etenim hominis vitam non esse certam, quia in incerto utique posita est. Sed ego illam complector vitam, quae in aeternitate consistit, nihilque suis amatoribus incertum compromittit. Tunc Archesilaus comes adiciens, cum furore ait. Istam sacrilegij ream esse dicimus, nec in matrimonij sortem est admittenda. Ruffina respondit. Utique magnifice comes recte dixisti, me in matrimonij sortem haud admitti debere: quasi ipsa hominis mortalis coniugium expostulem, cum constanter mean CHRISTO dei filio virginitatem deuoverum. Unde Archesilae comes audi. Quaere cui tuae minae timorem incutiant: me autem nun quam a virginitatis merito, nec a cultura dei mei poteris revocare. Tunc Secundam eius germanam in conspectu suo adduci praecepit, ut Ruffina in conspectu ipsius acrius flagris caederetur: ut vel sic terrore perculsa, facilius concederet. Sed ut vidit sororem immanissime caedi: Quid agis inquit constantissimo pectore sceleratissime iudex? an ignores quia sororem glorificas, et me urique honoras? Applica ignes, gladios, flagella, saxa, fustes, atque virgas et huiusinodi, nam quot tu poenas intuleris, tot ego glorias atque triumphos nostri martyrii connumerabo. Omnis quippe nostra gloria, sunt poenae, quas pro CHRISTI nomine atque amore suscipimus. Tunc in squalido tetroque loco inclusae: fumus stercorum, iussu iudicis iniectus est, ut sic pedote et foetore excruciarentur, sed divina vittute sumus ille, eis quasi thymiama fragrantissimum visus est: obscuritasque quasi media dies lucidissima videbatur. Denique nudae in Tyberim saxo ad collum alligato proiectae, dum per mediam fere horam demersae fuissent, mox siccis vestibus indutae, cunctis apparuere, gloriam domino decantantes. Quod ubi iudici nuntiatum est. Archesilaus comes eas in insulam miliario ab urbe decimo duci iussit: ibique, etsi sexu infirmae, virtute tamen fortissimae, cum manus ex foetore carceris sordidas post tergum vincula cohibuissent, oculis, quos tortores alligare non poterant, versus caelum elevatis, cum lacrimis in hunc modum ad dominum orarunt. O omnipotens benedicti et dilectissimi filii tui domini nostri IESV CHRISTI pater, per quem cognitionem tui suscepimus, Deus angelorum atque virtutum omnium, necnon et universarum creaturarum quae coram te et in caelo et in mari atque in infimis abyssis vivunt. Benedicimus te, qui nos ancillas tuas perducete in hanc usque diem sine ulla pollutionis macula dignatus es: ut participes fieremus martyrum et calicis CHRISTI tui, in resurrectionem vitae aeternae, per incorruptionem spiritus sancti: in quibus suscipiamur in conspectu tuo hodie, tanquam sacrificium acceptabile, sicut praeparasti et praesignasti, ita et fecisti. verus es tu et sine mendacio deus: propterea et in omnibus te laudamus, benedicimus et glorificamus te per aeternum pontificem tuum IESVM CHRISTVM filium tuum: per quem et cum quo, tibi in spiritu sancto gloria est nunc per infinita saecula. Et cum amen insonuisset, oratione completa, sanctissimae virgines in terram poplitibus flexis: carnifex, unius ad primum statim ictum amputavit gladio caput, alterius autem, etsi totis viribus dexteram concitasset in vulnus lictor, quarto tamen percussa, nec laesa: paulum post migravit cum palma martyrii ad caelum. Plantina autem pudicissima matrona Romana, quae hoc pietatis officium susceperat, cruenta linteaminibus cadavera obuolnit, et aromatibus delibuta, fabricato ad id sepulchro, sexto idns Iulias imposuit. Quo quidem die, eius sacra anniversaria a fidelibus cum gaudio celebrantur.


image: s148

De sancta Sophia virgine et martyre. CAP. XCI.

SOphia Mediolanensis matrona pudicissima atque sanctissima, Hadriano principe Romanis imperante, et Thelophoro pontifice, in cathedra Petri praesidente, post multos agones pro Chri sto constanti animo perpessos, Romae pridie calendas Octobres, ad caelos cum palma martyrii ascendit. Haec quippe optima mu lierum, etsi sanguinis ac patentum christianorum fulgore, locum inter claras mulieres sibi quesivisse forsiran videatur, longeta men magis ob fidei feruorem, et pietatis profusissimae exhibitionem, atque praecellentem sanctimoniam, occupasse censendum est. Nam mortuo marito, nobilissimo Mediolanense cive ditissimo, tanquam christianissima femina, ut viduitatis coronam, illaeso pudicitiae nomine conseruaret, cum sciret se a CHRISTO grandi pretio fore redemptam, scilicet sanguine suo. in primis ipsi CHRISTO suas innumerabiles dotales divitias dimittere statuit, qui mori non potest, ut ipsum haeredem haberet, quem et dominum. Et ne meminisse videretur pristinae voluptatis, confestim omnes ardentes diaboli sagittas, ieiuniorum et vigiliarum frigore restrinxit. Deinde amorem monilium aliorumque ornamentorum, ad scientiam dininarum seripturarum transserre curavit, atque in eisdem, tanquam in terram promissionis lacte et melle manantem, introiisse videre visa est. Et ut sibi faceret amicos de ammona iniquitatis, qui eam tandem in aeterna tabernacula reciperent, Super egenum et pauperem summopere intendere coepit. Unde et universas suas diutias, in utroque fidei testamento obtulit. Dum enim recordaretur viduae Sareptanae, quae et suae et filii sui salute Heliae praetulisset famem, et in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem relinquebat propheram hospitem: maluit nihilo minus vitam perdere, quam eleemosynam, et quam in pugillo farinulae seminarium sibi mellis dulce praeparare: Et ipsa eam ob rem, sua omnipotenti dare constituit, et maxime domesticis fidei. Nudum quippe vestiendo, esurientemque cibando, ac aegrotantem visitando, semper CHRISTVM cogitabat. Inde cum novi et veteris testamenti suppellectilis suo in corde iugiter ferueret: Ieiunia pro ludo habebat, et orationem una cum suis filiabus virginibus, pro summis delitiis reputabat. Huic autem erant filiae ex marito susceptae, speciosissimae quidem virgines, videlicet Elpis, istis et Agape, patris, haeredes. Quibus connocatis ad eas tandem dixit. Charissima pignora, quaeso vos ut ab istius saeculi dulcedine declinetis, totamque animi intentionem et corporis, aeternae laetitiae tradatis: nec vos delectent falsa perituraque mundi blandimenta, nec divitiarum abundantes census, aeternae promissioni praeponatis: Sed delectet vos mundi contemptus, et opes paternae quae vobis relictae sunt, sponte a vobis sacrificium CHRISTO offerantur. Unde eas tyrannica fortitudo nequeat exculpere. At sanctae virgines dum animaduerterent, sanctissimae genitricis in CHRISTVM ardorem, pallorem ex ieiuniis, eleemosynas in pauperes, obsequium in CHRISTI fideles, humilitatem vestium et corids, atque in cunctis moderatum sermonem: responderunt se id libenti animo perfecturas. Post haec, intra pauci temporis spatium, cum Sophia omnem censum in pauperes erogasset, omnemque familiam utriusque sexus numero circiter decem milium, manumisisset. Rursus ad filias Davidicum documentum intulit, dicens. Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est dominus tuus. Grande praemium, inquit, filiae meae, populi obliti ut concupiscat rex decorem vestrum. Idcirco eas exemplo Abrahae hortare coepit ad exeundum de patria sua, et eundum ubi martyrum florerent victoriae. proficiscentibus illis itaque Romam, angelicum quotidie habebant comitatum: ita ut nil aduersi illis in itinere


page 75, image: s149

contingere posset. Apparuere autem eis decem aegroti in agro per monumenta degentes: quorum quinque caeci, quinqueque leprosi eleemosynam a praetereuntibus expo stulabant. Quos ut vidit Sophia, pro eis orationem ad dominum fudit: et ut osten deretur iam deo accepta esse eius conversatio, statim sanitatis beneficium assecuri sunt. pro qua re et ipsi illarum comitatui protinus iuncti sunt. Cumque iam urbis moe nia aspicerent, flexis genibus Sophia sancta cum tribus pignoribus, oravit ad dominum ut earum iter dirigeretur. Astitit illico angelus eis, crucem in manu gestans: qui dixit. Sequimini, Dominus Iesus Christus direxit pedes vestros in viam prosperitatis et pacis. Praebensque eis ducatum inter innumerabiles turbas, ad beati Petri Basilicam feliciter perduxit. Quibus et dixit. Eritis hac in civitate caecis lumen, incredulis firma credulitas, et haesitantibus invictum firmamentum. Igitur Sophia in domo Thessaminiae pudicissimae matronae romanae persistens, die noctuque in dei laudibus insistebat, adeo ut ea in domo circiter quatuor milia hominum utriusque sexus Christo domino per fidem intra paucos dies lucrata fuerit. Quod ubi ab imperatore scitum est, Capta Sophia cum filiabus, reliqui protinus incendio absumi inssi. Laetabatur antem mater, de tam beato germine filiarum: quarum decor incomparabilis videbatur. Quae cum palatium Caesaris intromissae fuissent: Caesar cernens earum eximiam pulchritudinem nimium contristatus est propter eminentem gloriam vultus earum. Interrogavit autem Sophiam in primis quod esset nomen eius, et qua ex patria illuc venissent. Qui cum ex ordine prudentissime et graviter respondisset, adiecisserque se esse christianam et generosis parentibus christianis progenitam: iussit eam apud Palladium illustrem virum sub custodia reneri, ut postmodum diligentior fieret percunctatio. Hortabatur aurem pudicissima mater filias his verbis, ut fidem seruarent. Scitis dulcissimae mihi filiae, quomodo vos in disciplina domini nostri Iesu Christi educaverim: scitisque quia a paruulis deus vobis pater, deus nutritor, deusque institutor ex titerit. Et quod pudicitiae et virginitatis ac castitatis bonum, mecum pariter dilexistisivt ne oculus quidem vester (ut vobis conscia sum) lasciviore maculatus fuerit aspectus. Quid igitur nunc agendum sit, animaduertite. Vereor etenim ne ista nostra captivitas, a deo nos studeat aut a pudicitia separare. Prostituentur forsitan publicis lupanaribus membra nostra, quae aer pene ipse habuit incognita. Ne quaeso filiae meae: quia nec tam parua nobis de deo fides est, ut mortem pertimescamus, nec tam despencta pudicitia, ut vivere etiam cum turpitudine cupiamus. Monebat praeterea, ut armarent se lorica fidei, praepararent pedes in evangelio pacis, confiterenturque constanti animo, patrem omnipotentem, eiusve filium dominum IESVM CHRISTVM, et spiritum sanctum. Quibus verbis ita earum fides crevit, ut alacres invicem se ad moriendum pro CHRISTO hortarentur. Septem vero diebus exactis, hadrianus Augustus pro tribunali sedens, sanctas virgines ad se adduci mandavit: casque his dulcibus allocutus est verbis. Video o sacrae virgines decorem vestrum, mores vestros per omnia generosos, animaduerto quoque vos nobilissimis progenitas esse natalibus, quibus ex rebus oculis imperii nostri admodum gratae fuistis. Idcirco tanquam pater super vos pietatis et clementiae, ac mansuetudinis viscera impendentes, monemus atque hortamur vos, et nostro imperio ac nobis tanquam patri acquiescatis, ut solum deos immortales adoretis: quod si feceritis, vos celsitudinis nostrae filias charissimas appellabimus, ac matrimonia consulum assequemini celeberrima. Quod si secus a vobis essectum fuerit: multis variisque tormentis excruciabimini, et decor vestrae pulchritudinis deperibit. Videte nunc quid facto opus sit: malle gloriam aut tormenta: vitam aut mortem. Cui ancillae dei: Erras domine imperator, in his tuis persuasionibus vanis. Nam si nosces quantum nobis gloriae culmen, a fabricatore caeli et rerrae CHRISTO domino nostro praeparatur, non utique ista falsa de ore tuo proferres. Christi igitur ancillas nos esse fatemur, qui cun ctorum est creator, caeli. s. et terrae, marisque, et omnium quae in eis sunt. qui etiam tibi licet


image: s150

indigno hanc regiam concessit potestatem. Erras itaque imperator erras profecto, ut non agnoscas, a quo tantum tibi imperium concessum sit. Nos autem qui iam deo propitio cognovimus veritatem: ipsa quidem nos admonet, ne respicere saltem ad vanitatem, sed nec ad insanias falsas. Eas ob res ira percitus Augustus, ipsas tres virgines diversis poenarum generibus interfici iussit. At superstes Sophia, quae honores respuerat, divitias omnes despexerat: etiam ipsam suam vitam martyrii amore contemnere visa est. Saepius enim diligenter revoluens, et brevitatem huius aeternitatis contemplatione despiciebat. atque ipsum quoque mundi contemptum, maiori cum virtu te despiciebat et contemnebat: et se tantum ad illum diem praeparabat, in quo mundi contemptum, maiori cum virtute despiciebat et contemnebat: et se tantum ad illum diem praeparabat, in quo mundi gloria finienda est. Illum inquam diem quem beatus petrus describens, ait. Advenit autem dies domini sicut fur, in qua caeli magno impetu transibunt, elementa vero a calore resoluentur. Itaque sancta Sophia feminarum sapientissima, defunctis hoc modo per martyrium filiabus suis virginibus, haud mul to post cum multitudine virginum viduarumque (quas Christo acquisierat) orans, ut cum sanctis filiabus suis virginibus consortium mereretur. Facta est ad eam vox de caelo, dicens. Veni benedictarum mater, percipe cum ipsis filiabus tuis regnum tibi paratum a domino. Quibus expletis, in fide et misericordia dei summi sperans, ad eum suus euolavit spiritus et anima, pridie calendis Octobres: quo quidem die, eius annua dies cum iubilo multisque ceremoniis celebratur. Cuius cum vit tutes et miracula ubique in dies divulgarentur: exigentibus sic virtutibus suis, illi undique constructa sunt templa mul ta atque sacella et altaria. Et, ut de reliquis taceam, post occiduas ecclesias: quae eam ce lebri veneratione diu excolunt, in orientem translata, a divo culta fuit illo sapientissi moque Iustiniano Augusto eius nominis primo in Byzantio, divinis ceremoniis, mul tisque quoad vixi festivitatibus. Cuius sanctimonia atque sapientia, cum memorabili devotione principis cor inenarrabili gaudio affecisset, et ad magni dei gloriam ipsiusque sanctissimae matronae mentem inflammasset: ad declarandam suam erga se singularem pietatem, ut preces praeterea pro se suas ad caelum efflagitaret in honorem ipsius templum ingeus et prae ceteris orbis mirabile ingenti impensa ea in urbe Constantinopolitana, in medio urbis loco construxit: quod sanctae Sophiae templum appellavit. In quo quidem templo christianissimus idem Augustus innumerabiles pene sanctorum felicissimas reliquias, per varias orbis plagas dispersas, perque barbaras et infestas nostrae fidei nationes iactatas, cum magno labore collectas, reposuit, et domicilium ibidem reperiri fecit.

De Zenobia regina Palmirenorum. CAP. XCII.

ZEnobia Palmirenorum Assyriae urbis inclita regina, omnium vittutum insignis femina: anno salutis nostrae sexto et septuagesimo su pra ducentesimum Eutitiano pontifice Romano in sede petri praesidente, ab Aureliano principe superata et capta, Romam cathenis aureis vincta, in triumphum ducta est. Haec quippe tam eximiae virtutis fuit mulier, ut ceteris gentilibus feminis inclita fama sit praeponenda. nec ante alia fuit insignior. nam Prolemaeis Aegyptiorum regibus claram volunt originem habuisse, parentibus tamen memoriae non concessis. Dicunt autem hanc a pueritia sua, spretis animo muliebribus officiis: cum iam corpusculum duxisser in robur: silvas et nemora plurimum incoluisse, et accinctam pharetra, ceruis capreisque cursu, atque sagitris fuisse infeltam. Inde cum in acriores devenisset vires: ursos amplecti ausam, pardos, leonesque insequi: obuios vero expectare, capere et occidere, ac in praedam trahere, et impavidam, nunc hos, nunc illos per altus, et praerupta montium discurrere, lustra perscrutari ferarum, et sub aperto caelo somnos, etiam per noctem capere, imbres, aestus


page 76, image: s151

et frigora, mira tolerantia superare. Amores hominum et contubernia spernere, assuetam virginitatem summopere colere. Quibus, fugata muliebri mollicie, adeo eam in virile robur duratam aiunt, coaetaneos iuvenes luctis, palaestricisque ludis, omnibus viribus superaret. Tandem instante aetate nubili, amicorum consilio, iuveni aequis studiis exercitato, et longe Palmirenorum nobiliori principi nuptam volunt. Erat speciosa corpore, esto paululum colore fusca: sic enim urente sole regionis illius omnes sunt incolae. Praeterea nigris oculis niveisque dentibus decora. Quae cum cerneret Odenatum a Sapore Persarum rege captum, Valeriano Augusto turpi sernitio damnato, et Gallieno filio effeminato torpescente, neque ad orientale occupandum imperium intento, non immemor duritiei pristinae, armis formositatem tegere, et sub viro militare statuit. et cum eo sumpto regio nomine et ornatu, atque cum Herode privigno, col lectis copiis, in Saporem late iam Mesopotamiam incolentem et occupantem, animose progressa est, et nullis parcens laboribus, nunc ducis, nunc militis officia peragens, non solum accerrimum virum, et bellorum multorum expertum, virtute armorum superavit, sed creditum eius opere, Mesopotamiam in iurisdictionem venisse: et Saporem castris eius cum concubinis et ingenti praeda captis, usque ad Crhesiphontem pulsum atque insecutum. Naec multo post Quietum Macrini filium, qui patrio sub nomine otientis imperium intraverat, ut opprimere curavit vigilanti studio. Et cum iam omnem orientem ad Romanos spectantem, una cum viro pacatum obtineret. Ecce a Meonio so consobrino, Odenatus una cum Herode filio occisus est. et (ut quidam asserunt) ob invidiam. Existimantibus aliis: Zenobiam in mortem praestitisse consensum, eo quia saepius, eius damnasset molliciem, et ut filiis Hierennyano et Thymolao, quos ex Odenato susceperat, regnum cederet. Et imperante Meonio aliquandiu quievit. Verum Meonio a militibus suis brevi trucidato, quasi possessione vacua derelicta, generosi animi mulier, in praedae modum, desyderatum intravit imprium continuo, et filiis eius adhuc paruulis, Imperiali sagulo perfusa, et regiis ornata comparuit, filiorumque nomine longe magis quam sexui conveniret gubernavit imperium nec segniter. Nam in eam, nec Gallienus, nec post illum Claudius imperator aliquid attentare ausisunt. Similiter, nec orientales Aegyptii, neque Arabes, aut Saraceni, vel etiam Armenii populi quinimmo eius timentes potentiam: suos posse seruare terminos, fuere contenti. Fuit enim illi tanta bellorum industria, et adeo acris militiae disciplina, ut aeque illam magni penderent sui exercitus et rimerent. Apud quos nun quam concionata est, nisi galeata, et in expeditionibus, vehiculo catpentario per quamrarissime utebatur. Equo saepius incedebat, Et nonnun quam tribus vel quatuor milibus passuum cum militibus pedes segna procedebat. Nec fastidivit cum ducibus suis quandoque bibere, cum alias esset admodum sobria. Sic cum Persis et Armeniis principibus, ut illos ur banitate et facetia superaret. Fuit tamen adeo pudicitiae severa seruatrix, ut nedum ab aliis abstineret omnino, sed etiam Odenato viro suo dum vineret, se nun quam exhibere, praeter ad filios procreandos voluisse legimusiac in hoc semper habita diligen tia, ut post concubitum unum, tandiu abstineret ab altero, donec aduetteret, utrum ex illo concepisset, quod si contigerat, nun quam praeter quam post partus purgationes, a viro tan gi patiebatur ulterius. Si autem non concepisse perceperat, se ultro poscenti consentiebat. Olaudabile mulieris iudicium. Satis quidem apparet arbitratam, nil ob aliud, a natura mortalibus immissam libidinem, quam ut prolis innonatione continua conseruetur posteritas, et reliquum tanquam superuacaneum vitiosum per quam rarissi mas quidem huiusmodi moris comperies mulieres. Haec tamen ne a mente differrent ministeria, ad opportuna domestica, praetr eunuchos, aetate atque moribus granes, neminem unquam, vel perraro admitti voluit. Vixit praeterea, titu regio, et magnifico sumptu, usa ea qua reges utumtur pompa. Persicoque more voluit adorari, et ad iustar Romanorum imperatorum convivia celebrare. In eis, vasis usa aureis gemmatisque: quibus olim usam Cleopatram acceperat. Et quam quam seruatrix thesaurorum


image: s152

per quammaxima esset, nemo ubi opportunum visum fuit, ea magnificentior aut profusior visus est. Etsi plurimum venationibus armisque vacasset, Non obstitere haec, quin literas Aegyptias nosceret: et sub Longino philosopho praeceptore, graecas etiam di sceret: quarum suffragio, historias omnes latinas, graecas et barbaras, summo cum studio vidit: et memoriae commendavit. Nec hoc tantum: quinimmo creditum est, illas etiam sub epitomatis brevitate traxisse, Et praeter suum idioma, novit Aegyptium. eoque cum Siriacum sciret usa est: Iussitque filios latine loqui. Quid multar Tanti profecto fuit haec, ut Gallieno et Aicreolo, atque Claudio Augusto sublatis, et Aureliano integre virtutis homine, in principatu suffecto, Romam, ad ignominiam nominis expiandam, et ad ingentem gloriam consequendam, in se traxerit. Nam Marcomanico bello pera cto, et Romae rebus compositis, Aurelianus cum omni cura contra Zenobiam expeditionem assumpsit: Et multis egregie aduersus barbaras nationes; eundo consectis bel lis cum legIonibus, tandem haud longe Emessam cicuitatem devenit. Qquam penes, Zenobia in nullo perterrita, una cum Zaba quodam, quem belli susceperat socium, cum exercitu suo concesserat. Ibi inter Aurelianum et Zenobiam istam, de summa rerum acriter, et diu pugnatum est. et ad ultimum cum Romana virtus videretur supe rior, Nenobia cum suis in fugam versa, Palmiram sese recepit. In qua e vestgio, a vi ctore obsessa est. Quam cum aliquandiu, nullas voces conditionis deditionis audire volens, mira solertia defendisset, in magnam penuriam rerum opportunarum deducta est. Hinc nequeuntibus Palmerinis Aurelianorum obsisterere viribus, intercepris etiam ab eodem Persis, Armenisque et Saracenis auxilio Zenobiae venientibus, armorum vi civitas a Romanis capta est. Ex qua cum Zenobia vecta dromedaris cum filiis in Persas aufugeret, ab Aurelianis militibus sequentibus capta cum filiis, Aureliano viva praesentata est. Exquo non aliter, quam si per quam maximum superasset ducem, et acerrimum reipu. hostem AUrelianus gloriatus est, Eamque triumpho reseruavit, et una cum filiis Romam deduxit. Inde ab Aureliano celebratus triumphus, spectaculo Zenobie admirandus. In quo inter alia egregia et memoratu dignissima, currum duxit, quem sibi ex auro gemmisque pretiosissimum Zenobia fabricari fecerat, sperans se Romam venturam, non quidem captivam, sed rerum dominam ac triumphaturam: et Romanum possessuram imperium, quem et ipsa cum filiis praecessit. Verum ipsa cathenis aureis col lo, manibus, pedibusque iniectis, corona et vestimentis regiis, ac magaritis et lapidibus pretiosis onusta adeo, ut cum roboris inexhausti esset pondere fessa, persaepe subsiste ret. Sane triumpho consumato, thesauro et supellectili, aiunt illam privato in habitu, inter Romanas matronas cum filiis senuisse: Concessa sibi a senatu possessione apud Tyburtum: quae Zenobia diu postmodum ab ea denominata est, haud longe a divi Hadriani palatio, quod eo in loco est: cui conchae ab incolis dabantur. Huius au tem reginae civitas Palmira appellara, in Assyria secundum Plinium in quinto naturalis historiae fuit. Distabat etenim a Damasco, ut ille refert, viginti septem passuum milibus: Verum nunc (ut aiunt) prorsus complanata est.

De sancta Columba virgine et martyre. CAP. XCIII.

COlumba perpulchra Senonensis vitgo Aureliano Romanis imperante, Caioque pontifice in cathedra Petri praesidente, cum ignem atque alia multa tormentorum genera superasset, tandem gla dio occisa, ipsam SEnonensem ortus sui Metropolim, sui marty rii confessione illustriorem fecit. Huius quippe virginis genus et parentes, et si aut scribentium desidia, seu annositatis vitium indigne nobis abstulerint, nihilo minus quia eius sanctitas et fider ardor tanti extitere praeconii, ut in praecipuam gloriam mereantur efferri. Idcirco hoc in loco, eam qua poterimus arte, pro viribus sub compendio posteritati tanquam


page 77, image: s153

meritam deducemus. Columbae igitur huic sanctae virgini, secundum Platonis maximi philosophi sententiam, non temere quidem neque tantum naturae suasu, sed divina quadam providentia impositum fuit nomen: quod multis argumentis probari licet. Nam cum floridae pulchritudinis, intus et extra Columba haec evasisset pulcherrima: merito illi a domino Canticorum illud verbum dici poterat. Tota es pulchra Columba mea, totaque formosa, et macula in te non est ulla. Quum primum enim sacrum dei baptismum Columba recepisset, mox quidem dei verbum in se concepit, et ut vere sapientiae et scientiae illius thesaurum apprehenderet, volatu celeri ad ipsum iugiter cupiebat pervenire: dicens. Quisdabit pennas sicut Columbae, ut tandiu volitem, donec illo pertingam, ubi quietius requiescam? Erat enim humanarum divinarumque scripturarum non mediocriter erudita. Cumque legeret spiritum sanctum in specie Co lumbae saepius apparuisse, etiam ipsa non modo nomine tantum, sed et vittute Columbam fieri optabat: ut de terrenis et corporeis locis evolaret ad astra, pennis sancti spiritus sublevata. Coniuncta itaque Columba deo, in uno eodemque spiritu, cum mor tem Christi in se recepisset, ut mortis ipsius similitudinis efficeretur particeps, sua membra super terram omnino in mortem usque mortificare voluit. Et ut eius anima ante omnia, perfecte in primis deo iungeretur et sociaretur, omnes hyemis perturbationes et vitiorum omnium procellas a se depulit, ut scilicet omni doctrinae vento non circun ferretur. Et ideo cum perfectissime nosset: quid sit deus et qualis, et quantus, quis et filius et qualis filius, et quis spiritus sanctus: quoniam tres unum sunt. ne temere (ut multi putabant) superstitionem a parentibus traditam, eam contem psisse videretur, et vero ac certo iudicio evangelicam veritatem se complexam fuisse: Deos gentilium maiorum suorum improbans, aperte dicebat, ipsos dei veri hostes esse, ac omnino pernitiosos daemones impiosque fore, et ab omni bonitate prorsus remotos. Aquibus certe nemo unquam praeter dominum lesum Christum genus humanum misericorditer per suum evangelium, tanquam a durissima et antiquissima seruitute omnes liberans, ad veram libertatem, convocare dignatus fuerat. Cumque Columba virgo, haec et his similia in contemptum deorum, et exaltationem fidei christianae ardentissime praedicaret, Aureliano principi haec perquirenti oblata est. cui Aurelianus dixit. Quem deum colis Columba? Nullum alium dignissime princeps inquit, nisi solum dominum Iesum Christum, qui hominem ad imaginem suam ex nihilo creavit, deditque nobis suum san ctum spiritum, ac nos confirmavit in suam sanctam catholicam ecclesiam, ut in optima huiusinodi religione actus nostri perseverent. Aurelianus dixit. Nota ne tibi sunt decreta Romanorum principum, qui veritatem persuadent, ut relicta superflua superstitione, christiani me verum principem recognoscant, patriosque deos pie adorentur. Pereant inquit Columba tales dii, cum sint crudeles et immanes hominum hostes, qui iugiter amentia et stultitia mortalium laetantur, et qui eos adorant, turpissima morte damnentur. Consentire mihi ait Augustus, veris diis sacrificans: quia si feceris, filio meo coniunx efficieris. REspondit Columba. Cum diabolus pater tuus, dominum meum Iesum Christum tentaret, dixit ei. Si procidens adoraveris me, haec omnia tibi dabo: et dominus ad eum. Vade post me sathanas, non tentabis dominum deum tuum. Et ipsa similiter dico tibi. Non tentabis ancillam Christi. Tum Augustus furore succensus inquit. Sacrifica diis, ne turpiter illusa incendaris. REspondit Columba. Potest mihi dominus meus tolerantiam utique praebere, ut omnia libenter perferam quae tu minaris tormenta. Commotus furore Augustus, recludi eam in carcerem praecepit, mandavitque Barugae iuveni admodum deformi, ut abuteretur ea. Quo cum pervenisset, et virgini iniuriam inferre vellet: illa ad eum ait. Ne mihi obsecro molestus sis: ne forte iratus tibi ob hoc deus meus, mortem tibi inferat. Compunctus his verbis iuvenis, ad eam pertingere recusavit. Moxque quaedam ursa e caverna ubi tenebatur inclusa fugiens, in carcerem seu lacum ubi Columba virgo seruabatur introgressa, in faciem virginis intendere coepit, expectans quid sibi iubere dignaretur. At virgo. Sine


image: s154

inquit in Christi nomine illum illaesum, ut cum eo verba salutis conferam. Res mitabunda et miraculo digna: Fera illum omnino dimisit, atque in ipso lacus ingressu adeo immobilis substitit, ut nemo nedum ingredi, sed nec Bargae quidem inde discedendi datetur facultas. Tum Columba: Ecce fera Christi domini mei nomine audito, per promptam obedientiam et honorem se deo exhibere ostendit. Tu vero infelix homo, magno te sceleri obnoxium reddis. Christi igitur fidem amplectere, sin minus, fera protinus devorabit te. Evestigio ille clamavit, dicens. Qui Christum dei filium verum deum non fuerit confessus, hinc minime discedat. Non enim est alius deus verus, nisi quem Columba colit et praedicat. Audiens haec imperator, praecepit ut Columba cum ursa igni imponeretur. Sed ab Africo nube superveniente, ignis protinus extinctus est: et fera in silvas aufugit. Quo facto, Augustus denuo praecepit sibi beatam virginem praesentari, cui et dixit. Quaenam ars est tua? vel quae maleficia? ut etiae ferae silvarum tecum iungatur. Respondit illa. maleficia nulla un quam novi sed Christum deum meum colo, illumque ex corde adoro, et ideo misertus est mei. Aurelianus dixit. Tibi inhibebo ut ipsum Christum haud nominare praesumas. Tum illa. Lupe rapax, omnique fera immanior, haud un quam poteris, tuo isto sermone rabido, me ab huinsmodi sententia permutare. Aurelianus ergo ira percitus, iussit Columbam extra urbem miliario primo duci, et eius caput amputari. Eoque deducta, si maiorum literis fidex ulla praestanda est, Videns acrem lictorem expedisse gladium, flentibus cunctis circunstan tibus, constanti pectore ad Aurelianum dixit. Aspice vultum meum malorum conscius omnium, ut cum re meo coram sponso accusavero, meam gloriam, in tuam perpetuam ignominiam recognoscas. Cumque decollanda foret, oratione fusa, e vestigio vox de caelo audita est, dicens. Veni speciosa mea, veni Columba mea: quae utique simplicitatem Columbae in omni vita tua repraesentasti nomine pariter et opere, ideo aperti sunt tibi caeli, gauderque paradisus, colluctationibus omnibus per te devictis. Stat quippe dei filius, qui tibi coronam meritam imponat, et angeli qui te suscipiant, ut perducant in civitatem magnam caelestem Hierusalem. Intrepido igitur vultu virgo Columba iugulum praebens, capitis obtruncatione martyrii palmam adepta est pridie calendas lanuarias, in nomine Iesu Christi, qui est benedictus in saecula amen. Quo quidem die, eius anniversaria cum gaudio et hymnis solenniter celebratur.

De sancta Agnete, virgine et martyre. CAP. XCIIII.

AGnes illustris et anctissima virguncula romana, Diocletiano et Maximiano Romanis imperantibus, Marcelloque pontifice in cathedra Petri praesidente, anno videlicet salutis nostrae quarto supra trecentesimum, brevi vitae spatio, clarissimarum virtutum tempora permulta complevit. Haec quippe clarissima virguncula, quibus ex parentibus, aut quo ex genere apud Romanos originem duxerit, apud illustes historiarum scriptores, et maxime a divo Ambrosio et ipso romano, qui eius historiam eleganti stilo conscripsit reticentur. Ipsam enim maximo oris decore, et totius corporis venustate emicuisse scribit: adeo quidem, ut saepe intuentium falleretur credulitas. Cuius (ut ita dicam) si infantiae etiam sapiem tiam atque ardorem animaduertere voluerimus, eam profecto prius consecratam quam genitam affirmare non verebimur. Quod de ipsa sancta virguncula etiam scripturam commemorasse haud dubitandum est, quando dixit. Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab. atque dominus noster in evangelio Ignem inquit veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat. Eam igitur divina sapientia ab ipso matris utero amplexatam omnino fuisse non dubitamus. et Abisach Sunamitis quae sapientia calebat, quaeque nun quam senescit, in Agnetis huius utique requievit sinu. Eam ob rem (ut divus refert Ambrosius) Infantia eius computabatur in annis: sed erat senectus mentis immensa: corpore


page 78, image: s155

quidem iuvencula, sed animo cana, pulchra facie, sed pulchrior fide. Tanta enim ab ipsa pueritia fuit eius fides, ut crederet indubitato quia deus ea quae promiserat, potens foret ut adimpleret: et iccirco spem suam in suturum transtulit. Ipsa enim fides univer sa invisibilia eidem, iamiam ante oculos posuit, et universa huius mundi deserens, cum fiducia deo se proximate constituit. Itaque Agnes cum ad tertium decimum suae aetatis pervenisset annum, et moribus optime instructa foret: quippe quae (ut praemissum est) illustres haberet parentes, literis etiam operam navaret: die quadam dum a scholis renerti contigisset, ob summam qua ceteris praestabat formae elegantiam, sic in eius amorem Praefecti filius exarsisse dicitur, ut eam sibi in uxorem dari obnixe expostularet: Et quo id facilius assequi posset, omnia pretiosissima ornamenta in primis, divitias, domos, familiasque, et quicquid visu pulcherrimum foret, virgini se daturum compromisit. Quae tamen omnia Agnes beatissima veluti stercora recusavit: asserens se eum habere sponsum, cui nemo merito foret praeferendus. quia eius genero sitas celsior, possibilitas fortior, aspectus pulchrior, amor suavior, et omni gratia elegantior habe retur Haec ubi iuvenis accepit, prae tristitia lecto prosternitur, dein per alta suspiria amor medicis aperitur. Tum Symphronius urbis Praefectus pater iuvenis: ad virginis petitionem iterum revoluitur. Abnegat Agnes prioris sponsi foedera violare. Audito, autem quia christianitatis imbuta esset sacramentis: misit qui eam suis sisterent tribunalibus. Et primo quidem eam blandis sermonibus provocat, deinde terroribus pul sat. Sed virgo Christi, nec blandimentis seducitur, nec terroribus concurtitur, sed eodem vultu, terrentem similiter et blandientem, constanti deridebat animo. Videns au tem Symphronius Praefectus, puellae constantiam, optionem ei obtulit: ut quam mallet acciper et, aut cum virgimbus deae Vestae sacrificare, aut cum meretricibus in lupa nari vitam duceret infamem. Ad haec Agnes beatissima. Cum inquit domini mei Iesu Christi virtutem et potentiam noverim, secura tuas contemno minas, indubitato credens, quia neque tuis idolis sacrificem, neque (cum mecum sit custos angelus domini) ma lis sordibus polluar. His dictis percitus ira insanus iudex: eam nudam ad lupanar pertrahi iussit. At ubi beata virgo vestibus exuta est, statim crine soluto, tantam capillis densitatem eius divina gratia concessit, ut melius illorum fimbriis, quam vestibus tecta videretur. Introgressa quidem Agnes turpitudinis locum, Angelum domini praeparatum invenit: qui eam mox tanto lumine perfudit, ut prae magnitudine splendoris, a nemine conspici posset. Cumque ibidem in oratione se prostrasset. Ecce ante oculos stola candidissima oblata est: qua illico arrepta induit se Agnes. Verum cum Praefecti filius, exercendae libidinis suae gratia lupanar ingressus esset. Diabolo eum praefocante, statim extinctus est. Quem postea quam virgo precibus vitae reitituisset, vehemnsque ex hoc a templorum pontificibus seditio exorta fuisset. Aspansio vicario, protinus tra ditur punienda. Qui ubi compromissum ignem praeparari iussisset, AGnerem beatis simam in medium iactari praecepit. Tum Agnes in medio ignis, expansis manibus ad dominum oravit: dicens. Benedico te pater omnipotens: quia per filium tuum unige nitum Iesum Christum, evasi minas impiorum hominum, et spurcitias diaboli impolluto calle transivi. Benedico te pater praedicande, qui etiam inter flammas, intrepidam me ad te venire permittis. Ecce quod credidi iam video, quod speravi iam teneo, quod concupivi, manibus iam complector. Te igitur labiis confiteor, te corde, te totis visceribus concupisco. Ecce ad te venio vivum et verum deum: qui cum domino nostro Iesu Christo filio tuo, et spiritu sancto vivis et regnas in cuncta saeculorum saecula amen. Vix Agnes virgo haec effata est: cum ignis ita extinctus est, ut ne incendii quidem tepor remanserit. Tunc Aspasius vicarius, populi seditionem veritus, mox in guttur sanctae virginis gladium infigi praecepit. Atque hoc exitu, roseo sui pretiosi sanguinis rubore perfusa, Christus eam sibi sponsam et martyrem consecravit. Propter hoc Agnes anno tertiodecimo aetatis suae duodecimo calendas Februarias, mortem perdidit, et vitam invenit, quia solum vitae dilexit autorem. Hora itaque


image: s156

qua caelos sancta Agnes penetravit, tantus terrae motus, cum esset nimia caeli serenitas, tantique nimbi et coruscationes, ac tanta fulgura et tonitrua extitere, ut maxima pars insani popull expiraret. Sepultaque fuit a parentibus intra urbem cum maximo omnium fletu, tantoque gemitu quanto nun quam antea quisquam a Romanis, propter pietatem factitatum fuerit. Dum autem eius parentes assiduis pernoctationibus, ad sepulchrum ipsius vigilarent: post octavum sui martyrii diem, in medio noctis silentio, viderunt exercitum virginum, quae omnes auro textis cycladibus indutae, cum quodam ingenti lumine pertransibant. Quas inter viderunt beatissimam Agnetem simili veste ful gentem, et ad eius dexteram Agnum nive candidiotem. Quod cum vidissent patentes, in magnum mentis stuporem protinus incurrerunt. Quibus beatissima Agnes hi lari vultu blandaque voce, ait. Nolite de me dormiente, in similitudinem gentium contristari nec flere, immo congaudete mecum: quia mortua minime, ut me existimatis, sum: Sed si me un quam amatis, si vestris sui instituta monitis, ne meae tantae gloriae invidere videamini: Habeo enim hic multas, ut videre potestis, matres, sorores, affines, sodales: quas antea nesciebam, cum quibus certe unam virginitatis palmam accepi. Miseremini fortassis mei, quia mundum per tot tantaque tormenta reliqui. Et ego pocius vestram sortem doleo, quos adhuc saeculi carcer includit, quos quotidie in acie praeliantes, nunc ira, nunc avaritia, nunc libido, nunc variorum incentiva vitiorum pertra hunt ad ruinam. Ego autem, cuius exitum angelorum turba comitata est, cui et Chri stus obuiam occurrit, iis exempta malis laetamini ergo mihi. Gravamini praeterea vos potius, quia diutius in isto tabernaculo mortis subsistitis: quia quam diu hic immorari con tigerit, peregrinabimini a domino. Igitur mecum laetamini et iterum congaudete, quia me tenebrae non comprehendent ullae: immo quia de tenebris ad lucem migrans, inter fidei incipientis ardorem, consumati martyrii accepti coronam. His dictis Agnes pertransiit. Quae quidem visio, ab omnibus, qui viderant ubique divulgata fuit. Huius itaque sanctissimae virginis quanta fuerint merita, vel hoc maxime comprobatur indicio: quia eius ope Constantia Constantini Augusti filia, a lepra curata fuerit: ac quicumque credentes ad eius tumulum advenere, salui sacti sint, quacumque infirmitate detenti essent. Hanc igitur tam sanctae virgunculae vitam legant et imitentur virgines, viduae, monachi, sacerdotes, ceterique fideles omnes. Quae sicut in Christo in caelis optimevivit: sic et in hominum memoria victura per monimenta est. Brevis eius vitae spatium, aeterna memoria compensabit.

De sancta Emerentiana, virgine et martyre. CAP. XCV.

EMerentianam autem virginem martyremque Romanam, praedictae beatissimae Agnetis collactancam, post triduum a passione ipsius virginis Agnetis, ab impiis lapidatam fuisse, martyriique coronam promeruisse traditum est. Cuius vero generis, aut quorum paren tum duxerit originem, incertum habemus. Eam tamen ex generoso claroque Romanorum sanguine procreatam, digne crediderim, dum eius insignem pietatem intueat in nobilissimam Agnem, atque fidei at dorem in deum. Haec etenim praeter nobilitatis et virginitatis insignia, cum necdum christiana sed cathecumina tantum haberetur, ex eius actibus unicum tantum, sed laudarissimum referam, ad ipsius omnem vitam cognoscendam, eique claritatem meritam impendendam, sat erit. Pompa sane funebri Agnetis parentes, Romano more ipius sacratissimum corpus sepeliebant:maxima suorum parentum, affiniumque, ac ceterotum amicorum multitudine subsequente: qum se plurimi gentilium, ob christianorum odium inimicitiamque, in eos non alirer quam in infensissimos reipu. Romanae inimicos irrumpentes, in medium dedissent, et insolenti audacia, in ipsos parentes, aliosque sanctos, exequias honestantes: convitia et improperia multa, atque lapides iacerent: eos ob hoc ab


page 79, image: s157

officio funeris perturbare procurantes. Quod qum inter lugentes Emerentiana vitgo consisteret, illico urgente pietate commota, tristis nimium, oblita sexus, honestatisque ac lugubrium vestimentorum quibus obtecta erat, pati non potuit: quinimmo repente, mediam inter turbam, et dissonos imperitae multitudinis clamores, impetuo sa prorupit, et eam praestanti animo, atque fidei ardore, necnon et audaci vultu, facieque torua minitari coepit, quia fideles christicolas ab officio pietatis tam infense perturbate anniterentur. Ea propter, insanus ipse populus, mox contra eam tan quam in detestabi le genus tumultuoso impetu insurgens, dissonis clamoribus, conclamare coepit, dicens: Quare hoc pessimum genus non urbe omnino propellitur, aut fluctibus praecipitatur: aut certe lapidibus obruatur? Atque furorem suum in ipsam convertentes omnem, lapidibus eam insequi coeperunt. At ipsa apud sepulchrum beatissimae Agnetis in tertam poplitibus fixis, et oculis in caelum erectis, inter ipsos populi clamorosos tumultus atque innumeras lapidantium percussiones et vulnera, invictam usque ad mortem tenuit patientiam. Dicebat autem se minora sustinere quam merussiet tormenta. Unde haud dubium est Emerentianam virginem hanc suo in anguine fuisse baptizatam: quoniam pro iusticiae defensione dum confiteretur dominum, mortem constantissime pertulis se visa est. Eadem quippe hora qua Emerentiana virgo pro Christo occubuit, maximae coruscationes, tonitrua ac fulgura fuere: ob quod et maximam multitudienem periisse tradunt. Unde ob hoc factum fuisse dicitur, ut deinceps nullus gentilium sepulchris sanctorum aliquas penitus iniurias inferre praesumpserit. Parentes vero Agnetis, nocte cum sacerdotibus venientes: huius sanctae virginis Emerentianae reverenter corpus rapientes, cum hymnis illud in confinio agelli sanctae Agnetis deportarunt, atque ibidem aromatibus delibutum sepelierunt, decimo calendas Februarias: Quo quidem die, eius anniversaria solennitas, celebris apud christianos habetur.

De sancta Eulalia virgine et martyre. CAP. XCVI

EVlaliam virginem similiter natione Hispanam, Maximiani prin cipis ac Marcelli papae aevo, hoc est tertio et trecentesimo a natali christiano anno: apud Barcinonam, vel, ut aliis placet, Emeritam Hispaniarum urbem, tertio supra decimum vitae suae anno, glorio sissimum pro domino pertulisse ferunt martyrium. Haec au tem, quibus parentibus, aut quo ex genere, sive nobili, sive ignobi li ortum deduxerit, ignotum habetur. Fuisse tamen feruentissimae fidei constat, quia non solum divitias, sed et seipsam domino ab ipsa pueritia obtulisse visa est. Quippe quae contra diaboli tergiversationem, nequa quam pellem pro pelle, sed et carnem, et ossa, atque ipsam suam animam cum aliis nonnullis virginibus Christo consecravit. Cuius quidem vita, mors et exitus, et eloquium potest ad maiora perdu cere: plane se ipsam immaculatam hostiam vivam deo placentem obtulit. Se ipsam inquam, non sua tantum: Equidem virguncula haec a spiritu sancto edocta, noverat, Chri stum dominum nostrum plurima, pro salute eius, pertulisse tormenta: unde etiam cum optime nosset, regnum caelorum, non posse sine variis tentationibus adipisci, ut scriptum est: Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum dei. Et ipsa constituit, diversa tentationum et tormentorum genera, atque ipsam crudelissimam mor tem lubenti animo perpeti: per quae sibi caelestis ianua tandem aperiretur. A divo er go pres bytero Donato edocta Eulalia, et ad martyrium pro Christi amore animata: tertium supra decimum iam annum agens, a Datiano praeside derinetur, ad execrandaque deorum immo potius daemoniorum sacrificia compellitur. Cumque puellula constanti animo soli deo vero, sacra facere se diceret, et Christum suum esse sponsum assere ret: nodosis primo fustibus ex arbore cum stirpibus decerptis, expoliata, durissime caeditur. Deinde ipsius mammillarum papillulae, feruenti oleo perfunduntur. Postmodum


image: s158

in calcis vivae aceruum immergitur. Atque cum haec omnia constantissime su perasser: Olla plumbo liquefacto Datiani iussu iterum repletur. Ipsaque super ferreo lecto nuda extenditur: ut si diis supplex immolare abnueret, ipso confestim perfunderetur plumbo. Quae dum Thyrsi martyris passionem commemoraret, ad Christumque orationem fudisset, infundentium manus protinus exussit plumbum, virgini vero repidum extitit. Quam ob rem Darianus, cam virgis ab integro acerbissime caedi, minutisque testularum fragmentis, illius plagas confricari praecepit. Tunc sancta vir go Eulalia inter tot varios ictus, diversaque supplicia et procellosos impetus, in cruciatuum praelio constituta, praestantissimo pectore tan quam caelestis armiger, in tot tan tisque cruciatibus potens gloriabatur. Atque cum Paulo apostolo dicebat. Libentissime equidem in istis gloriabor tormentis, ut inhabitet in me virtus domini mei Iesu Christi: Propter quod o dire crudelissimeque tyranne, nunc mihi libet gloriari, in istis tuis tantis cruciatibus et carnificationibus, incendiis, angustiis atque persecutionibus ob amorem domini mei Iesu Christi. Cumque haec et similia dixisset Eulalia virgo, atque in huiusmodi suppliciis immoblilis redderetur, ac Christum pro hominis salute aper tissimis rationibus passum comprobaret, deosque gentium non modo confunderet sed etiam aspernaretur: praeses denuo eius genua candelis accensis exuri mandavit, Inde sinapi aceto liquefactum eius naribus infundi necnon et calcem olivo permixtum, su per ipsius vulnera aspergi: sicque eam in caminum igne succensum, immitti mandavit. In quo diu psallens, in flamarum medio illaesa permansit: Educta deinde de igne, ad ipsius maximam confusionem, nuda, decaluataque, per totam civitatem ab atrocissimo Datiano, virgo adolescentula iussa est circunduci. Tunc Eulalia aperiens os suum, constanti pectore dixit. Ille caret munere, qui carere vult certamine, et qui tela formi dat aduersi certaminis, nun quam merebitur sortiri nomen victoris. Iccirco auscultate tyrunculam vos qui astatis. Quia iacentis animi est formidolosa timere, scitote quoque, quia amatoribus praeliorum, ornamenta: sunt vulnera sua. Cumque haec et consimilia Eulalia divino afflata spiritu colloqueretur ad populum documentorum monimenta: e vestigio extra urbem perducta et decollata, sanctum deo reddidit spiritum. Cuius plane constantia multi ad martyrium ultro accesserunt: Quos inter, Iulia virgo ipsius Eulaliae sodalis amantissima, comesque individua, eadem die passa est. Dum vero decollata fuisset Eulalia: mox ex eius ore columbae species exiit, et ad caelos cunctis videntibus protinus euolavit. Corpus cuius in ipsa eadem civitate, Donatus sanctus pres byter omni cum reverentia atque honore sepelivit, quarto idus Decembres. Quo quidem die, eius natalis dies, celebris apud Hispanos habetur: et urbis tutrix habita est.

De sancta Leocadia Hispalensi virgine et martyre. CAP. XCVII.

LEocadia virgo similiter Hispalensis ex nobilissima vetustaque Toletana urbe oriunda, et ipsa eodem aevo sicut Eulalia, sua ardentissima fide atque insigni virtute de se temporaneis atque posteris laetum spectaculum praebuit: et ipsa perpulchrum fidei, et constantiae testimonium reliquit perenne: ob quod, ut in perpetuum usque, eius sanctitatis fulgidum nomen praecipua coruscatione deveniat, aliqua, licet pauca, hic memoriae gratia referre dignum duximus. Nam cum praedicaret atque confiteretur se christianissimam fore, a sacrilego praeside Datiano similiter ea in urbe comprehensa, mox in teterrimum carcerem coniecta et trusa est. Ubi cum dita eiusdem carceris custodia, diu macerata fuisset: Et ipsa tandem, cum audisset duros ac gravissimos, immanesque beatae Eulaliae virginis, ac reliquorum mar tyrum cruciatus et tormenta, genibus in terra positis, in oratione persistens, sie impollutum Christo reddidit spiritum, quinto videlicet idus Decembres: quo quidem


page 80, image: s159

die, eius anniversaria a fidelibus solenniter celebrantur, utpote quia integram deo einsque filio domino nostro Iesu Christo seruavit fidem, cuis et nos fide, et charitatis perseverantia optamus participes esse.

De sancta Iustina Patavina, virgine et martyre. CAP. XCVIII.

IVstina virgo non solum nomine, sed (ut Plato scripsit) ab rei effectu sic appellata: natione Italica, ex Patavina insigni vetustissimaque Antenoris urbe, haud procul a radicibus Alpium constituta originem ducens: Diocletiano et Maximiano principibus Romanis im perantibus, Marcelloque pontifice in cathedra Petri praesidente, circa annum salutis nostrae octavum supra trecensimum: apud eandem ortus sui urbem, martyrium pro Christo perferens, illustriorem sui generis reddidit urbem. haec esto ignorentur nomina a quibus progressa fuerit paren tum, nec ex qua fuerit eiusdem urbis familia, in dies nostros venerit: satis ad eius nobilitatis laudem est, novisse eam christianorum tum potentisslimorum parentum fuis se filiam. Quae inter generosas sui saeculi feminas, et praeclara indole, spectataque eruditione, atque sanctissima fama effulsit praeclarissima: in cuius plane mente, et sacrae religionis instantiam, ac sobrium sapientiae culmen Christus sibi dignum collocavit domicilium, vere utique dignum: in quo Christus delegerit templum. Erat etenim tot, tantisque meritis ornata orationibus, ieiuniis, ac puritate referta, ut omni Iapide pre tioso lucidior appareret. Iusticiaeque adeo cultrix insignis, ut merito eidem Iustinae no men divinitus inditum fuisse constare videretur. Inerat ei quidem singularum rerum et personarum quaedam aequissima distributio. Sciebat quid deo in primis, quid sanctis, et coaequalibus reddere deberet, quid proximo competeret, quidve denique om nibus congruerer. Noverat nanque iustum esse: deum colere, et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: Sanctos deinde et coaequales honorare, superbum non esse, sed magnis humilem et mitem, proximos tan quam se diligere, inimicos odio non persequi, immo propter deum amare. Subiectam se esse maioribus, ac etiam aetate praecedentibus. Et, ut omnem iusticiam implesse videretur atque protestaretur, ea omnia tan quam obsequia deifica pro virili sua adimplevit. Didicerat nempe a Paulo dictum de Christo fuisse. Ipse est nobis a deo iusticia, et iustificatio, et sanctificatio, et redemptio atque pax, et dilectio. Imperabat igitur tunc universo orbi saevissimus omnium Maxi mianus Caesar et Augustus. Qui quum apud Patavium moras traheret, iussit sibi in campo Martio (qui nunc ut reor vallis campus appellatur) tribunal praeparari, ut illic dei sanctos apud Iovis maximi templum interficeret, si sacrificare abnuerent. Hinc beatissima tunc Iustina, qum de suo Vitelliano praedio ad visitandos dei famulos properaret, a militibus repente comprehensa, sacrilego tyranno praesentatur. Quam ita aggressus est imperator. Nomen tuum, tuamque conditionem mihi o bona puella oro ut indices. Cui illa hilari vultu, christiana inquit sum, Iustinaque vocor. Ad quam Ma ximianus: An nescis christianos omnes impie agere, pie non colere deos immortales? immo tam manifestas eorum virtutes proterue contemnere, legesque patrias transgre di, quas oportet unumquenque sub Romano imperio constitutum, ita ad unguem obseruare, ut res novas temeraria praesumptione scrutari non videatur? Praesertim cum a legibus eapitalis poena aduersus eos decernatur, qui secundum leges et consuetudi nes patriae, immortales deos non venerantur? Ad quam Iustina. Miror prudentiam tuam, quum clarum quid et utile facinus praedictorum istorum tuorum deorum factum fuisse nun quam proditum sit, et saepenumero (ut ex historiis colligere potes) ipsis aegrotantibus salutem et vitam tan quam dii crediti promisisse, proditum est: qui postmodum ex eventu et morte languentium, non dii sed daemones pessimi proditi sunt. Unde et


image: s160

ab omnipotente deo, iam cum templis et suis simulachris omnino deici coepti sunt. Obsecro per deum meum, dic mihi, ubinam est iam oraculum Delphicum: quod magna dudum veneratione, a maioribus ruis Graecisque hominibus colebatur? Ubi illa Iovis effigies magna: quam decus universae Graeciae fuisse dicunt? quae divinitus fulmine icta, conflagrata fuit? Sicque Capitolino Ione, quando iam quadringentis annis, una cum Vestae templo perhibetur exustum. Et quomodo eos adorare me iubes, ut me adiuvent, qui sibi ipsis prodesse haud potuerunt, nec se, a periculis defendere valuerunt? Vos autem his deceptionibus irretiti, creatore relicto, creaturas falso colitis. Tu autem si veri creatoris invisibiles virtutes considerares, quibus omnia replet, omnibusque adest, omnia gubernat et continet, impijssimas et turpissimas utique fabulas proijceres, et ad ipsum verum et vivum deum te converteres: quia si de eo pio animo, ac recta sententia sentires, ut non in simulachris, aut alia inani materia, ipsum honorandum adorandumve esse minime putares, atque rectam Christi fidem et virtutem amplexari velles:haud dubito quin te ad suam similitudinem, quantum homini possibile est, protinus adduceret. Ad haec Maximianus. Quid verborum prolixitate mea inquit refellis dicta? Accede, et Iovi magno deo sacrifica, ut tuae queas consulere iuventuti. Respondit illa. Dixi iam tibi christianam me esse, meque illi sacrificium offero, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita, qui credit in me, non morietur in aeternum, huius vera promissio, apud me inconcussa tenetur: et nullus un quam ipsam praefixam sen tentiam, ab eius amore poterit revocare. SEd siqua tibi sunt exquisita tormenta, in Christi ancilla exercere festina. Quid moratis? Cupio erenim ad eum transmigrate, qui me ab ipsis cunabulis sibi consecrare dignatus est. Ait Maximianus: Nisi sacrificium Iovi magno obtuleris, gladio te punitam reddam. Tum Justina: Omentis inops obsecro audi, et ad te aliquantulum revertere: quia dij quos me adorare suades, non dij sed daemones impij et deceptores sunt. prisci enim sapientes saeculi, qui se omnia scire iactitabant, qum deum cognonissent, non ut deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sicut noster Apostolus ait: sed obtenebratum est imprudens cor corum: diecentes se esse sapientes, stulti inventi: creaturas, non creatorem colentes, atque alios id ipsum facere docentes, universum genus humanum contaminaverunt. Ago ego itaque ipsi deo meo gratias, qui me suam hostiam accipere, et in ancillarum suarum numero me ascribere dignatur: omnia tormentorum enera, parata sum perferre. Quomo do enim certamen hoc formidem, quando ipse dominus meus Iesus Christus pro hu mano genere suum effudit sanguinem? Nam devotionis maximae est, maxima sustinere: atque ingentis virtutis est, ingentia superare. Si deo meo et Iesu Christo qui pro me pati non est dedignatus placuerit, me pro eius amore mori, ersi ex ipsius pendet arbitrio ut moriar, age ut lubet. potestatis enim est emendare: conditionis autem subia cere. REgis est onus imponere, et militis sustinere. His auditis, iussit imperator beatam virginem gladio extingui. Cum autem spiculator, Iustinae lateri gladium infixis set: per unam ferme horam elevatis in caelum oculis, universis astantibus in hunc modum ad dominum oravit. Suscipe domine Iesu Christe animam mean, quia te solum dilexi, et te concupivi, et iccirco tui iuris esse desidero et glisco: et cum nullum praeter te amatorem quaestuerim, ita fac ut ad te solum perveniam. Post haec cum se crucis vexillo consignasset, beatissimum deo emisit spiritum. Quam christiani ardore fidei de medio auferentes, eius venerabile corpusculum aromatibus conditum, non lon ge ab eodem loco sepelierunt. Cuius plane virtutum monumenta tot et tanta extite re, ut ipsam suam Patavinam urbem, virture, gloria, et amplitudine illustratam et au ctam reliquerint. Equidem huic ipsa sua civitas liquido constat plus debere, quae eam et sanctitate, et vitae moribus perornavit, quam Antenori Troiano, qui eam condidissehi storiae tradunt. Ipsa edepol, sibi sine iniuria illud Caesareanum vendicare potest, videlicet veni, vidi et vici. Ad vos o cives mei utique veni, ut patrona praesim: vidi, ut


page 81, image: s161

urbem miraculis et virtutibus perornem: vici, ut vos odientes affligentesque colliga. Ego inquam sum lustina Patavinorum mater, urbisque totius tutrix. Ergo meas, quaeso erigite statuas, et tales quidem, quibus omnes cedere dicantur. Existimantes postmodum Patavini non modicum sibi posterisque suis afferre gloriae, quia penes se alta, passaque Iustina sit, quam ex evidentissimis prodigiis et signis sanctissimam arbitrabantur. Ne ingratitudinis vitio notarentur, aut cius memoria dilueretur, Iovis templum ingens et prae ceteris urbis illius mitabile: eidem dedicavere nominique consecravere suo. Ipsius autem sanctissimae reliquiae, ea in basilica seu templo, digno nunc seruantur honore. Illamque non modo religiosissimi, sancti Benedicti monachi nigri, loci illius inco lae: sed et universa Patavina civitas, tanquam peculiarem patronam et dominatricem, amplectuntur, venerantur, et colunt, veluti de urbe ipsa, deque civibus omnibus bene meritam: cuius sacrassimum nomen, per tot religiosissima monasteria, in universa prope Italia, ac etiam extra celebratur.

De alia sancta Iustina, Antiochena virgine et martyre. CAP. X CIX.

IVstina Antiochena eius nominis secunda, virgo et martyr. et ipsa eadem periculosissima persecutione Diocletiana, sua in urbe ab Eutelio nocente iudice, innocenter una cum Cypriano pontifice et do ctore pro Christo occisa, aulam caelestis regni perpetuo intravit victura triumpho. Haec erenim Eudusii optimi civis, atque laudandae vitae viri, licet gentilis filia fuit: quae in omni vita sua semper patefecit virili quodam robore, generosum in se esse animum, quae et sua in adolescentia, viam christianae religionis una cum genitore suo atque familia a diacono quodam nomine Praelio audientes, ab Optato sancto episcopo in Christi nomine bap tizati sunt. Iustina autem, uti prae ceteris adolescentulis formositate oris et corporis venustate habebatur insignis, sic baptizata, Christoque consecrata: inclitae pudicitiae et sanctimoniae specimen reputabatur a christianis. nec aliud praeter Christum, et ecclestam studio curabat praecipuo, quam ut deo optimo eiusque filio domino nostro Iesu Christo, quem tota veneratione colebat, obsequi posset, et eius promereri gratiam. Sane, quum ob hoc Iustina plurimum frequentaret ecclesiam, et eius spetiositas a cunctis admiraretur. Agladius quidam scholasticus ipsius pulchritudine captus, in eius amo re exardescere coepit, atque eam impense, nunc oculis, gestubus, facetiis, nunc promissi ovibus, atque muneribus, nunc precibus et blanditiis solicitabat: si forte posset obtinere, quod ardenter optabat: sed omnia frustra, castissima virgo soli Christo dicata, et sam consecrata, amantis cuncta sinebat effluere in auras. Qui dum coeptis insisteret, aduerteretque, aperto calle sibi virginis constantia, viam praeripirad daemones vertit ingenium: unde amore suadente, dolum cogitare coepit inauditum. Et ratus Cyprianum magum suis incantationibus, votis suis plurimum posse conferre: Illum adivit, illique amplissima dona compromisit, si cum daemonibus operaretur, ut Iustinam in suam posset deducere sententiam. Cyprianus autem daemonibus invocatis, coepit agere, ut virginem Christi sibi adducerent. Qui pluries ad virginem venientes, nihil suae deceptiones valuere, immo Christi signo turpiter repulsi, infecto negotio recessere. Cyprianus autem magus cum illorum virtutem aduersus virginem haud quaquam valuisse cerneret: ad daemonem dixit. Die mihi quemadmodum a virgine christiana superati estis? Quod ubi virtutem Christi perspicue intellexisset, contemptis rebus magicis, earumque libris exustis, illico ac Antimum urbis episcopum supplex humilisque concessit, eiusque pedibus cum lacrimis prostratus, expostulavit se christianum fieri. At sanctus pontifex gratias agens deo: illum primo monuit, ipsum oportere ab idolis et ab omnibus voluptatibus prioribus, totis praecordiis recedere: quibus radicitus amputatis, bona possent et religiosa in suo pectore seminari: Hoc est, oportet te fili ante omnia unum deum credere, ipsumque timere,


image: s162

illum quoque credere, quia cuncta fabricaverit: inde esse unum scripturae corpus quod lex et prophetae vocatur. deinde credere Iesum Christum dei filium esse, per quem deus cuncta fecerit, et sine quo nihil est factum. Ac demum esse spiritum sanctum, qui cun cta quae deus fecit, per sermonem animavit, et confirmat unum esse baptismum quo homines regenerantur in deo. Cumque Antimus episcopus Cyprianum virum doctissi mum sacro fonte cum gaudio purificatum deo reddidisset: mox a spiritu sancto edoctus, cognovit Christum dei filium, ab initio fuisse, in primis veram sapientiam, spiritum, lucem, viam, virtutem, brachium, fortitudinem, veritatem, panem, vinum, vi tam, ostium, pastorem, et alia multa quae propter homines sunt, ut omnes in illo vinant. His igitur doctrinis institutus Cyprianus, non modo doctrina, sed et moribus plusque credi possit adeo excrevit, ut brevi etiam miraculorum gloria praeclarus evaderet. Non multo autem tempore post factus episcopus, et ipse sanctam Iustinam virginum matrem instituens, sacro velamine consecravit. Armatus itaque fide, gratiaque Christi consecutus Cyprianus, plurima ad aedificationem ecclesiae composuit librorum volumina. Iustina autem domini seruitio taliter mancipata, charitas Christi mox eam fecit humilem corde pietatis, divitem vero operibus benedictionis. Talis namque e vestigio de sanctis fidei suae divitiis fama processit, ut etiam ad longinqua positos penetraret. Segregavit enim se in omnibus, et utero cognationis, et terrae suae: non regione quidem, sed spiritu bonae voluntatis: et de terrenis suis opibus maximis, fidelem sibi constituit in caelestibus earum participem. Unde plurimi impensius admirabantur gratiam quae ei data erat a domino: verum ut magis magisque in ea magnificaretur Christus, haud multo post cam dominus in laboribus hominum una cum sancto episcopo Cypriano exponere voluit, ut scilicet eos salutifero paternae pietatis verbere atque martyrio visitaret et castigaret: ut in paucis vexatos, in multis postea melius disponeret. Accusati apud Eutilium orientis comitem, tanquam christiani reique maiestatis crimine laesae comprehenduntur, eiusque tribunalibus vincti praesentantur. Quibus comes: in primis Cypriano dixit. Tu es Cyprianus christianorum doctor, qui per maleficia tua multos in errorem perditionis pertrahere diceris: Beatus Cyprianus respondit: Ali quando in perditionem daemonum devolutus, multos luxuriosos efficere curari, sed saluavit me deus, per virginem istam suam Iustinam, quam magicis artibus dementare conatus fueram, ipsa autem suis orationibus suisve commonitionibus ad Christum me convertit. Quibus auditis furore repletus comes, illico beatum Cyprianum in aculeo appendi et exungulari praecepit: beatam vero virginem Iustinam, tanquam universae urbis pestem funestissimam, post alapas et crudelem ac immanissimam neruorum caesionem, revinctam, puluereque conspersam, pugnis et calcibus punctam, atro carceri custodiendam seruandamque designat. Interea quae eius senserant captivitatem et tor menta virgines, ad deum expositae, manibus complicatis, gemitibus et lacrimis salutem matri suae Iustinae, ac episcopo sancto orare non desistebant. Post aliquot vero dies in praesentia iudicis adducti, in sartaginem ferream eos iussit imponi, ac torqueri, deinde pice et cera, ac adipe liquefactis perfundi mandavit. Ubi cum alacri vultu, sine ulla prorsus laesione deo omnipotenti laudes decantarent. Athanasius idolorum sacerdos, invidia commotus, indici dixit. Video magnifice index hanc nostram urbem funditus ruituram ac interituram, si hos superuivere permiseris. Igitur si placet tuae claritati, ego nomine deorum sublimium protinus destruam virtutem istorum sacrilegorum christianorum. Cumque temerario ausu sartagini appropinquasset, confestim e sartagine ignis erumpens, cunctis cernentibns illum consumpsit. Tum comes videm miraculum: dixit de sacerdote idolorum. Abeat sibi: Se miserum et nimium temere, in suo se vulnere occidit. Acceptis autem idem comes tot tantisque miraculis, quae deus in seruis suis operari dignatus fuerat. Scripsit Diocletiano imperatori: quid super eisdem iuberet. Qui mandaviteos Nicomediam transmitti, atque ibidem gladio in eos animaduerti. Erat tamen Nicomediae Theonicus


page 82, image: s163

nobilis vir christianus, is cum videret tam crudelibus atque immanibus suppliciis Cyprianum et Iustinam affectos, ad decollandum adduci: constanter et libere accurrens magno fidei ardore osculatus est Cyprianum. Quod cernens cognatus regis, ira succensus, egit ut cum Cypriano et Iustina pariter decollaretur. Eorum vero corpora feris prosecta, per sex dies insepulta mansere. Quidam christiani nautae nocte rapuerunt sanctorum corpora, et Romam usque perduxerunt. Ruffina autem venerabilis matrona, illa excipiens, aromatibus delibuta, reverenter suo in praedio sepelivit. Atque ita ad aedificationem nostram beatissimorum martyrum Cypriani et Iustinae divinos agones, pro viribus hoc in loco breviter explicavimus,

De sancta Iuliana virgine et martyre. CAP.C.

IVliana virgo nobilissima natione Asiana, ex Nicomedia Bythiniae provinciae insigni urbe oriunda: inter cetera daemonis aeque victix, Diocletiano principe Romanis et orienti imperante, circa annum salutis nostrae decimum supra trecentesimum. In illo mi serabili foedoque persecutionis spectaculo, ea in urbe maxime ipsius principis iussu excitato: et ipsa cum innumerabilibus, ad consequendam non perituram laudem, sed futurae beatitudis gloriam tam perseveranti animo, tanquam forti pectore in mortem usque ventre maluit, quam veneran dissimum suae virginitatis propositum violari permitteret. Haec autem quibus procreata sit parentibus, aut a quo sacerdote CHRISTI fuerit insignita charactere, me legisse non memini: nobilissimorum tamen ac praepotentissimorum conditionem habuisse compertum est. Quae quum eminentissimi etiam a primo aevo esset ingenii, ac honarum literarum apprime erudita evasisset adolescentula, divino afflata spiritu: cognovit suos gentiles detestabili quodam errore detineri, et in immane praecipitium quotidie detrudi. Unde salutem suam quaesitura, furtim baptizare se fecit. Quod ubi eius genitor intellexisset, ipsam virgunculam forma eximiam, christianitatis sacramentis fore initiatam, vehementer indoluit. Verum ut eam ab ipsa sanctissima opinione revocare posset, mox eam Erusio iuveni nobilissimo ac splendido in matrimonium co pulavit. sperans nuptiarum lenociniis, sanctam eius voluntatem immutare. At virgo, quo plura ad eius voluntatem labefactandam a parentibus fiebant, eo quotidie feruentiore animo ad religionem christianm ferebatur. Iugiter etenim expostulabat, soliciteque ac vigilanter exorabat, ut domini voluntatem, in cunctis vitae suae motibus, atque cogitatibus perficere posset. Iam nempe didicerat dominum deum: hominum obsequiis minime indigere, sed ipsi potius sui auxilii. Unde semper apud se illam domini sententiam summopere excogitabat. Si vis ad vitam venire serua mandata. Didicerat praeterea scriptum esse: mandata eius desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. quoniam in custodiendis illis: retributio multa. Et idcirco, cum admodum prudentissima vir go esset, non tantum desyderasse videbatur quod iussum erat, quia illum qui iusserat: nec quantitatem imperii, sed imperantis semper cogitasse visa est dignitatem. Unde singulis diebus orationi vacabat, deique templum frequentando sacras scripturas incredibili ardore auscultabat. Aduentantibus igitur diebus quibus nuptiae conficeren tur, negavit Iuliana nulla ratione velle sponso coniungi, nisi ipse prius patrem et filium, et spiritum sanctum confiterectur. Quod audiens pater nimium contristatus est, verum primum verbis blandis, de hinc terroribus, puellae animum ab ipso proposito revocare omnino non destitit: quae quum in sua sententia persisteret, suo sponso iam praefecto castiganda tradita est. Qui ubi eam suavi sermone ad consensum nequivisset pertrahere suum: iratus, officii autoritate a quatuor viris denudatam durissime caedi fecit. Cumque nec sic lulianam ut deos adoraret inducere


image: s164

potuisset, per sex horas capillis appendi iussa est. Atque aetamento conflato, super ca put eius diffundi videlicet ut doloris necessitate, faceret invita quod praecipiebatur. Verum cum in nullo prorsus evasisset laesa, in carcerem teterrimum recepta est. Ubi cum domino orationem cum lacrimis fudisser, illico daemon eidem in forma angelica apparuit, hortans sibi cavere, atque tormenta quae sibi parata erant praecavere. Ingemuit virgo vehementer, oculisque ad caelum erectis, dixit. Ne deseras, neque despicias me domine deus meus, rex caeli et terrae in tempore iuventutis meae, neque me ancillam tuam perire permittas: sed confirma me in virtute tua. Demonstraque mihi quisnam sit qui talia mihi suadere non veretur. E caelo confestim vox insonuit, dicens. Confide Iuliana, quia ego tecum sum ut glorificem te: hunc autem qui te alloquitur apprehende. Quem quum apprehendisset, atque de eius nomine virtureque percunctata, ut autem illum cognovit, statim immanissimis verberibus et cruciatibus diu afflixit, atque ad ultimum laqueo appensum, in sterquilinium proiecit. Postmodum Iuliana rutilanti vultu in praetorium concessit, et se praefecto sponso suo mirabilem ostendit. Quam cum intuitus fuisset, dixit. Dic mihi sponsa mea Iuliana. quonam pacto, a te tot sunt superata rormenta? Audi me inquit infide et dire tyranne: Sathanam patrem tuum, dominus meus IESVS CHRISTVS evicit, neque id quidem, ait, meis virtutibus, sed angeli domini mei LESV CHRISTI praesidio liberata etiam in tuam confusionem. Incredibili autem furore succensus praefectus, iussit beatam Iulianam crudeliter et ignominiose in rotam ferream imponi cui acutissimi clavi infixi erant: sed dei virtute et munere, mox etcatasta et omnis machina comminuta est, atque vincula omnia prorsus dirupta. Tum Iuliana virgo astantibus ait. Audite me omnes qui meo huic spectaculo adestis. Nihil cuiquam accidere vel contingere potest, quod aut dono summi dei, aut permissione sua non fiat. Nos autem CHRISTI IESV fideles, qui regnorum caelestium, praedam censumque muneris sempiterni contendimus occupare, esse non possumus sine aliqua congressione victores. Nunquam enim delicata ac ignara certaminis virtus, praemium de subactis aduersis recipit. qui victoriam chariorem vilissima iudicat sui corporis vita, nec mortis concutitur metu, cui de morte vita nascitur: praetiosum est illi sanguinem fundere. His dictis in hunc modum oravit ad dominum, dicens. Deus pater omnipotens et immortalis, vita omnium in te credentium, qui caelum extendisti, terramque fundasti, atque hominem quem tuis fecisti manibus, minime deseruisti. Quique nihil fieri permittis, quod non de interiore intelligibilique aula tuae summae maiestatis egrediatur. Cuius quidem tua voluntas primaria causa est, videlicet vitae et mortis, tum etiam praemiorum, poenarumque eodem modo, et collati cuiuscumque beneficii, et relatae gratiae: Eandemque tuam esse voluntatem solam, a qua quaecumque sunt, ortum habuere, quum ipsa tua maiestas sit aeterna, quae nullum unquam habuit ortum. Eam quidem et naturam et potestatem infudisti, ut omnia ratione atque ordine suos faciant progressus, et nascendo, et moriendo per varias diversasque causas et effectus, nunc tardius nunc citius. Nihilque contingere permittas, quod aut tuo dono, aut tua permissione non fiat. Nunc igitur mi domine deus qui mihi ancillae tuae, in omnibus auxi lium donare dignatus es, esto mecum in hac hora, et libera me a malitia et tyrannide huius pessimi tui nominis inimici. Vix haec expleverat beatissima virgo, quum omnes carnifices clamore sublato, dixerunt. Potens est deus Iulianae, nec alius nemo est deus praeter ipsum. Poenitet etenim nos plurimum, quia hunc usque distulerimus dominum IESVM CHRISTVM verum deum agnoscere. Igitur age, facque de nobis quoduis, infer supplicia, ignes, ferrumque para: quia optimam partem domini LESV CHRISTI decernimus assequi. Renuntiatum est illico Diocletiano imperatori: qui iussit eos omnes gladio puniri, beatam vero Iulianam ignibus concremari. Sed Iuliana in medio ignis animo infracto arque ingenti illaesa persistens, glorificabat dominum saluatorem omnium. Tuncimposita est super ollam, in qua liquefactum


page 83, image: s165

erat plumbum: quae et ipsa dei virtute tanquam balneum temperatum effecta est, sed ex resilientibus guttis, ex astantibus gentilibus, quinque et septuaginta periere. Ea propter data a praefecto sententia, Iuliana decollata est. Ac sic ex huius saeculi taediosa, permolestaque peregrinatione, et ex hisce erroribus turbulentis in tranquillum illum et exoptatum beatitudinis portum beneficio acerbissimi martyrii, decimoquarto calendas Martias elata est. Illam igitur cum diabolo primum conflixisse, et de ipso triumphasse, atque inde flammas ignium, et ollam feruentem superatam, opratam beatitudinem promeruisse constat, quae nulli fortunae, nullive corruptioni subiecta est. Unde eius martyrium Christiani singulisannis, cum laude et gratiarum actione ad deum, atque singulari devotione prosequuntur: quia his fluctuosis saeculi malis Iuliana virgo liberata, caelestibus illis sempiternisque bonis cum triumpho potita sit. Eius autem sanctum corpus haud multo post aromatibus conditum, per Sophroniam nobilem matronam, apud Puteolanam Campaniae urbem delatum est. Aliam autem eiusdem nominis virginem apud Comum Cisalpinae Galliae fuisse constat, quam huius martyrii genus pertulisse plurimi asseverant: quibus ego non libenter assentio.

De sancta Christina virgine et martyre. CAP.CI.

CHristina virgo et martyr, natione Hetrusca, ex oppido Vulsino, quod nunc Bulsena oppidum nuncupabatur. quod quidem oppidum aedificatum fuit in ruinis urbis Vulsinensium, quae olim erat ex pri mariis Hetruriae urbibus oriunda. Imperantibus Diocletiano et Maximiano principibus, et Marcello pontifice in cathedra Petri praesidente, gloriosum pro Christo, apud idem oppidum pertulit martyrium. Haec quippe Urbanum virum nobilissimum habuit parentem: quae cum esset eximiae pulchritudinis ac ingenio, et moribus plurimum insi gnita, sua in adolescentia, magno fuit patri solacio, magnoque gaudio ac voluptati, maxime cum animaduerteret ipsam ingenii esse maximi. et plurima morum elegantia, atque probitate filia: quibus quidem virtutibus ipse Urbanus pater miro perfundebatur gau dio. Haec itaque omnibus virtutibus decorata, divino afflata numine, ad Christum connersa et baptizata, christianam religionem et re ac nomine, miro ardore complexa est. Eius pater cum in turri excelsa diis aureis argenteisque saepius sacrificaret, etiam filiam id facere edocuit: quo postmodum errore cognito, spretis idolis, suum sacrificium Christi offerre constituit. Quod ancillae videntes, eidem dixerunt: Quid est domina nostra, quia iam multis diebus exactis, ex quibus abs te diis non est sacrificatum? Veremur etenim, ne ob id irati, iram super nos e caelo transmittant. Accusarunt igitur eam apud patrem suum, quia confractis paternis idolis, pretium pauperibus distribuisset. Quam ob rem pater nimium iratus, acriter eam caedi fecit, ac in tetro carcere recludi. At Christina post caesionem ad patrem ait. Aurum mi pater ignis probat: sic et flagella bonos viros. Opus est enim ad notitiam sui, experimento venire. Quid quis possit, nisi tentatus non didicit. Rursus e carcere ubi seruabatur a patre accersita, videns eius animum in proposito christianitatis fixum: furore succensus, nullum excogitari potuit genus cruciatus, quod illam ad mortem usque non afflixerit: deinde in rota porrecta ac vincta, quo tortionis genere aliud nullum inveniebatur horribilius, ita membratim exa gitari fecit, ut solutis eius neruis, artubusque laxatis, eius carnes defluerent. At virgo constantissima, tulit de carnibus suis, et in faciem patris proiecit, dicens. Desyderasti innocentium carnes manducare, iam tuam ipsius carnem manduca. Tum pater iussit aliam rotam afferti: in qua Christina ligaretur, et igne sub rota supposito rotando oleum desuper infunderetur. Sed CHRISTI ancilla dum haec immania circa eam agerentur, animo infracto dixit. Sicut dies tui pater pronis lapsibus accelerant


image: s166

incassum, sic mundus sordibus senectutis te rotabit in lapsum, sed me suffragio mortis victricem tandem suscipiet caelum. Apud me et cunctos Christi fideles post perditum mundum, postque huius corporis mortem, sanata erunt omnia, ipsa quidem laetabor in incolumitate membrorum, ubi vita nullo morbo vexabitur. Cumque iam eius dirumpentur membra: Christina his verbis orationem fudit. Odomine Iesu Christe, qui una cum patre aeterno, in caelo semper habitas, et nusquam dees: obsecro ne relinquas me in agone constitutam, sed extende manum tuam, et hunc qui mihi ancil lae tuae paratus est extingue ignem, ne tyrannus pater meus super me gaudeat. Vix haec erat verba effata, flamma erupit, et mille viros interfecit. Tunc pater: enarra mihi inquit Christina obsecro, quis te tot, tantaque maleficia docuit? Respondit illa. Dixi iam tibi, meum patrem esse Christum, qui me veritatem obseruare docuit, et ab errantium via ad aeternam gratiam me reduxit. Repletus ira et insano furore Urbanus, iterato eam in carcerem reclusit: ubi angelorum ministerio non modo pasta, sed et ab omni plaga curata est. Circa vero mediae noctis silentium, Urbanus pater misit, qui Christinam virginem ligato ei saxo in Vulsinum ibidem prope demergerent lacum, sed angelico praesidio liberata, in litus e vestigio incolumis delata est. Tunc oravit ad dominum, dicens. Domine Iesu Christe, qui non derelinquis con fidentes de tua misericordia, obsecro nunc, tua mirabilia in me ancillam tuam ostendere non recuses, sed me per baptismum renasci iube, ut ab omni carnis inquinamen to et sathanae spiritu emunder. E caelo protinus nubes lucida descendit, et baptizavit eam. Moxque vox subsecuta est, dicens. Ego Iesus Christus quem confessa es nunc ad sum: quoniam invocasti me, nec te prorsus derelinquam, donec compleatur cursus vitae tuae. Eademque nocte eius pater Urbanus dei iudicio naturae concessit. Post cuius obitum Dyon quidam maximus christianorum persecutor, in magistratu successit. Qui cum Christinam ad immolandum idolis cogeret: ipsaque se facturam omnino recusaret, illico in clibanum pice, ceraque ac oleo succensum immitti iussa est. At illa laeto vultu caelum aspiciens: dixit. Hymnum tibi dico, tuumque nomen sanctum glorifico domine Iesu Christe: qui m dignatus es renasci per lavacrum generationis et renovationis tui sanctissimi nominis. Vidi etenim sanctum angelum tuum, cuius ope ignis iste superatus est, ut per tua mirabilia tuum sanctum nomen ubique glorificetur, Ac per hoc ignis illi minime infestus fuit. Postmodum iussa est Apollini thura dare, sed orante illa, simulachrum quod adorare iubebatur, in favillam subito redactum est: et tyrannus statim interijt. quo quidem miraculo, tria milia hominum Christi iugo colla submisere. At ubi Iulianus quidam eidem successor factus fuisset, et ipse Christinam virginem idolis immolare praecepisser, illaque similiter infracto animo abnuisset, iterato in ardentem caminum proici iussa est: sed dei virtute in nullo laesa, e camino veluti de lavacro sudans, exijt magnifica. Videns autem Iulianus virginis virilem constantiam: per Marsum duas aspides, et duas viperas, ac dracones duos eidem iussit dimitti. Qui mox Marso interfecto, pedibus eius sese prostratos dederunt. Quibus illa, loca deserta mox petere praecepit. Tum Christina ast antibus voce submissa dixit. Non est charissimi mei arbor solida neque robusta, nisi quae assidui turbinis incursione stipitibus concussis, huc atque illuc inclinata tentetur: in qua saepe ventorum turbinum flamen incurrat. Ipsis etenim vexationibus constringitur, premitur, fixisque radicibus certius roboratur. Ita et ipsa nunc mordacibus huius tyranni flagellis frequentium tormentorum munior extensa, et corrigor roborata, ac constringor caesa: igitur carebo squaloribus, dum longis casibus venio ventilata. Post haec Christina oratione fusa, Marsum suscitavit a mortuis. Propter quod Iulianus obduratus: subiugatam, inquit, Christina omnem terram tuis maleficijs reddidisti? Respondit illa. Oobdurato nimium corde, et ab omni prorsus veritare aliene, quomodo necdum deum, et dominum nostrum LESVM CHRISTVM qui pro me tam mirifice pugnavit agnoscis. At ille implacabili ira commotus, post


page 84, image: s167

mammillarum abcisionem, etiam linguam eidem abcidi mandavit. Quibus gestis subito facta est ad eam vox de caelo, dicens. Quia bene et perseveranter cursum con summasti Christina samula dei, multumque sustinuisti, idcirco regna caelorum tibi utique sunt reserata. Igitur sagittis plurimis confecta, martyrii sui cursum consumanit, nonoque calendas Augustas iusticiae coronam et requiem inter angelorum choros accepit, ubi omni perturbatione curaque vacua, laetatur et exultat, divina visione perfruens. Eius autem sanctum corpus Venetias post annos quadringentos quinquagin ta translarum, in Torcellana haud magna urbe seruatur. Ad eam enim urbem a Constantio Heraclii imperatoris filio autumatur fuisse delatum: quia cum Romam accederet, eo in loco declinans, vicum extruxit, quem ex suo nomine Constantiacum voluit appellari. e Roma vero rediens, ex Vulsino sublatum, illi ecclesiae Torcellanae dono dedit, ubi et nunc usque seruatur.

De sancta Fausta virgine et martyre. CAP.CII.

FAustam item Italicam virginem, cum Eulasio militiae magistro, eodem tempore sub Maximiano principe gloriosum martyrium pertulisse comperio: sed ex qua civitate fuerit, verustas abstulit. Nam idem Eulasius cum esset primus Palatii tyrannus seu magister, ab Maximiano primum dehonestatus, deinde in eculeo diu suspensus et tortus fuit. Faustam vero virgunculam aetatis trium et decem annorum: per medium, quasi lignum secari praecepit. Haec itaque tanto memoratu dignior fuit, quanto parentibus orbata puellula effulsit splendidior. Quae ubi tredecim annorum puella parentibus orba fuit, in christiana fide apud quendam gravem virum Cozicum nomine, per agnatos enutrita et informata peregregie extitit. Quae divini prope spiritus cum esset puellula, ut perspicue dignovisset christianorum vita, cunctis in speculo esse positam: mox pro sua virili studuit, sapientiae, gravitati et mansuetudini operam dare, nec suam linguam in operibus hominum loquendo inquinari constituit: sed potius sine ulla intermissione in lege domini meditari die ac nocte. Et propterea si aliquis suae salutis inimicus, eidem quovis modo subsannasset, derisisset, aut detraxisset: non solum non meruere videbatur, sed potius laetabatur. Memorem se illius propheticae sententiae confitebatur esse, per quam dominus sui nominis causa tribulatos hortatur, dicens. Audite me qui scitis iustum: populus meus in querum corde lex mea posita est. Nolite timere opprobria hominum, et eorum blasphemias ne metuatis. quia sicut vestimentum, ita et ipsi per tempus deficient: et ut lanam comede eos tinea. iustitia autem mea in aeternum manet, et salus mea in generationes generationum. Hanc igitur Maxi mianus Augustus audiens esse christianam: continuo Eulasum militiae magistrum misit, qui eam diligenti indagatione exquireret, inventamque idolis sacrificare compelleret: Quam muentam, blandis primo sermonibus ut diis immolaret adhortaricoepit. Cui virgo. O Eulasi, talibus inquit diis ego minime sacrifico: quoniam surdi, muti et caeci, ac opera manuum hominum sunt. Ego quippe deum meum habeo, quem adorem saluatorem meum Iesum Christum, qui in caelis ad dexteram patris sedet, cui sacrificium laudis sacrificem. Nec est, cur eum relinquam, ne meae illibarae virginitatis mercedem perdam, Eulasius ad eam ait. Audi me Fausta, et credens mihi disces am e utique veritatem. Ne me, inquit, putes Fausta de insipientibus saeculi esse virginibus, ut me tuis blandis sermonibus circumvenias aut illaquees, quia Christi ancillam me profiteor: quae etsi aetate paruula tibi videor, cor tamen deo meo firmiter cohaeret. Eulasius ira repletus, praecepit ut ea coram omnia carpentariorum ferramenta afferrentur, ut vel ex his perterrita, eius sententiae obtemperaret. At illa in domino confidens, minas non modo contemnere, sed et tormenta appetere videre visa est,


image: s168

Dicebatque: Mihi equidem tutissimum est Eulasi, atque pro mango duco, posse domini mei Iesu Christi imitari atque sequi vestigia, qui dixit. Ego sum via, veritas, et vita. Nequaquam me errare pertimescam, si veritatem sequi voluero. Et ideo illum humili prece deprecor, ut mihi concedat ambulare, prout ipse ambulavit. Ipse quippe dominus meus Iesus Christus (ut divus eius apostolus Petrus scribit) pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum sequendi vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus. Ad illius exemplum igitur mittimur omnes, quem fatemut imitandum. His ex sententia dictis: Eulasius confestim eam suspendi fecit, atque ungulis immaniter exungulari. Quae dum torqueretur, oravit dicens. Deus pater domini mei Iesu Christi, qui tribus pueris in camino ignis affuisti, et Teclam virginem tuam de igne et amphiteatro liberasti, atque Danielem puerum tuum de lacu leonum, Quique et beatum Petrum ao stolum tuum, qui in vinculis tenebatur in carcere, absoluisti: atque Moysem famulum tuum per mare, quasi per siccum eduxisti, Qui et respicis super terram et facis eam tremere, mihi ancillae tuae peccatrici obsecro propitius adesto, quibus expletis, protinus fulgur e caelo cecidit, quo prodigio multi conterriti ac admirati sunt. Et quam maxime Eulasius expavit, dicens. Ne forte haec malefica perdat nos omnes, sicut hactenus ministros nostros: idcirco ligneum loculum deferri praecepit, ut in eo tanque lignum coniecta, serra immaniter secaretur. Verum carnifices in secando ipsam, adeo desudarunt, ut pro sudore, sanguinem vivum effunderent. Lassique nimium recedentes, Eulasio ipsi nuntiarunt, alios sufficeret, quoniam viribus fracti, ultra am plius non valerent. Ob hoc conturbatus nimium Eulasius: Scio, inquit, o Fausta meis viribus re contristari haud posse, quoniam malefica es. Cui illa. Celerius enim te ad fidem meam converti faciam, quam tu me ad tuos nephandos errores perducas. Deus christianorum o Eulasi immortalis omnino est: immortalesque efficit eos qui ob eius amorem in agone contendunt et vincunt. Nam ipse suo nos evangelio docet creatorem solis et lunae decenti fide colere: nec elementa corporum, nec alia visibilia, sed eum qui per haec invisibiliter cognoscitur, creantem intellectum solum admirari, solumque adorare nos docuit: qui per omnia penetrans, cum sit incomparabilis. solo intellectu percipitur. Panditur autem nobis per ea quae fecit, quae produxit, gubernat, consernat, omnibus invisibiliter assistens: non caelestibus solum, verum etiam terrestribus magnificentiam operum suorum: per haec ostendere volens, his etiam qui deos falsos adorant. His auditis, Eulasius credens, Faustae sententiam illico secutus est. Tum imperator praefectum misit, qui Eulasium puniret. Comprehensa deinde Fausta, in amphitheatrum eam perduci iussit, ut feris eam dilanian dam exhiberet. Quae omnes currentes veluti canes mansuetissimi, ad pedes virginis accubarunt. Post haec clavos plurimos in eius corpore configi praecepit, deinde in sartagine eam una cum Eulasio confrigere praecepit. Ubi in tormentis constituta, cum propheta psallens, dicebat. Tanquam prodigium facti sumus multis, et tu domine adiutor fortis. Maledicunt nobis domine, et tu benedices. Qui insurgunt in nos, confundantur: serui autem tui domine deus noster laetabuntur in te. his expletis, statim sartago refriguit. Tum etiam iste praefectus fidem CHRISTI complexus: e vestigio vox de caelo venit, dicens. Venite iam benedicti, percipite regnum, quia caelestis pater vos in exutatione expectat, redditurus laborum vestrorum praemia. Haec audientes, laetis vultibus, universis circa eos fidelibus plorantibus, soli ipsi ridentes, ac si non emorerentur, sed migrarent, et mutare amicos, non relinquere, spiritus domino reddidere suos. TUnc Maximianus Augustus audiens quae de Eulasio et altero praefecto contigissent, suos deos blasphemavit, cognoscensque, eos nihil iam valere, deinceps a Christianorum persecutione desistere proposuit. Populi autem


page 85, image: s169

circunstantes omnes pariter exlamaverunt. Magnus est deus Christianorum, qui magna in omnibus operatur. Atque ita unusquisque cum gaudio ad sua remeavit, glorificantes et benedicentes patrem et filium et spiritum sanctum. Cui est honor et gloria in saecula. amen. Passi autem sunt Fausta et Eulasius, duodecimo calendas Octobres: quo quidem die, eius videlicet Faustae sauctae virginis annua solennitas celebratur. Eius autem sanctissimae reliquiae, Lucae reconditae, cum honore habem tur in templo divi Fridiani. Innumerabilia de vita istius sanctae virginis Faustae, fortitudine videlicet prudentia, pietateque dici potuissent, quae brevitati studentes omisimus.

De sancta Margarita, virgine et martyre. CAP.CIII.

MArgaritam autem beatissimam virginem, apud Antiochiam gloriosum pro Christo martyrium pertulisse proditum est: verum quibus temporibus, aut quo die, vel quo apud Romanos imperante principe, apud diversos scriptores ambigitur. Quae quidem va rietates argumento non carent. Sed omissis scriptorum discordantiis, quod plurimi opinantur, mens est: eam scilicet imperantibus Diocletiano et Maximiano potius passam fuisse. Eam quippe Theodosii cumsdam gentilium, maximi patriarchae filiam fuisse tradunt. Quae non solum mirabili corporis formositate, et egregia eruditione, ac copiosa vitae sanctimonia, sed et potentia aduersus daemones claruisse ac valuisse proditum est. Eidem nempe convenienter ad naturam rei, Margaritae nomen inditum suit, quia id nomen, ip0sa sua natura et vita fuit. Nam et nomen ipsum Margarita, pretiosum lapidem significare potest, qui multas in se continet virtuosas proprietates. Affuit quippe a puero, in huius virginis animo, divina quaedam vis atque gratia, qua supra corpusculi sui sensus permulta ex sese, et intelligeret et videret: quae alii forte maiores, nec cogitare quidem potuissent. Cumque supra aetatem et callere et sapere cepisset, deum omnipotentem religiosissime adorare et venerari coepit: rebusque divinis, prout cognoscere poterat, nihil ducere sanctius: pauperes inter cetera incredibili pietate propter deum confovere, et prosequi non desistebat. Cumque quintum supta decimum aetatis attigisset annum, audies incredibilia martyrum certamina, quia videlicet multus iustorum effunderetur sanguis, spiritu sancto repleta, totam se domno comendavit, ac dedicavit in primis. Inde ex sese regulam bene beateque vivendi sibi constituens, tota in deum conversa, misericordiam, modestiam et humilitatem, cum omnimoda castitate amplecti voluit. Atque in omni actu et verbo suo mentem quietam atque placidam sibi seruari constituit: semper suis cogitationibus dei praesentia occurrebat. Erat utique in cunctis eidem humilis animus, ac mitis, solummodo aduersus vitia erectus. Pro modulo quippe ingenii sui, animam suam tanquam dei templum virtutibus praeparare conabatur. Affirmabat enim sanctorum corda dei templa esse, sicut Apostolus ait. Templum dei sanctum est: quod estis vos. Cumque nosset dominum per prophetam dixisse. Super quem alium requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem manus meas. Nihil ipsa humilitate habebat praestantius nihilque amabilius: sperans ob eandem solam virtutem, et hominibus et deo effici posse gratissimam. Sequebatur tunc armenta nutricis suae virgo Margarita lasciviens, haud procul ab Antiochia: quam qum Olibrius praefectus ex Asia veniens, vidisset insignem formositate, lascivientem: misit e vestigio tanquam potens homo, qui eam ad se deducerent, ut vel in coniugem, vel in concubinam sibi assumeret. At illa subito Christum invocare coepit, dicens. Neperdas cum impiis deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Ut non polluatur fides mea, nec inquinetur corpus meum. Mitte mihi obsecro deus meus An gelum gubernatorem, qui meos adaperiat sensus, ut cum fiducia atque sapientia respondere possim iniquo praefecto. Raptaque puella, confestim praefecto adducta est. Dixerunt


image: s170

autem, dignissime praeses: puella haec Christum invocat, quem Iudaei cruci affixerunt. At praeses iussit illam suis tribumalibus sisti. Ubi interrogata de nomine, de genere, deque cultura deorum: Respondit. Nomen mihi magnifice praeses Margarita est, Ibgenua equidem et ex spectabili genere: Iesum Christum vero omnipotentem deum invoco et adoro: qui meam virginitatem in hunc usque diem illibatam inniolatamque conseruavit. Iratus praeses, mox eam in carcerem recludi praecepit. Quam postea, cum nec ullis pollicitationibus: blanditiisque, aut minis, nec adduci, nec seduci, aut illudi posse ut deos adoraret, videret, in aere suspensam diu caedi fecit. Illaque caelum suspiciens, dicebat. Inte domine speravi, non confundar in aeternum, neque irrideant me inimici mei. Respice obsecro me ancillam tuam, et miserere mei: libera me de manibus impiorum, ne forte percussa, formidet cor meum: sed mitte rorem tuae gratiae, ut sanentur plagae meae, et dolor meus conquiescat. Haec ipsa orante tandiu questionarii eam ceciderunt, donec terra sanguine eius rubricata perfunderetur. Tunc illa inquit: Melius est mihi supernae disciplinae iudicio humiliari, quam cum infidelitate, et esus sectatoribus damnari, dicente Apostolo nostro. Qum iudicamur a domino, corripimur: ne cum hoc mundo damnemur. Fortitudinis enim christianorum est, quasi per ignes et flammas vasorum more purgari. Tunc praefectus, quid est inquit Margarita quia obaudias nos, et tuinon miserearis? Consenti mihi et deos adora, ne male cum ceteris pereas. Cui virgo. Oinique impudensque canis. Si ego carni meae fragili commiserer, animam meam in interitum deducerem, sicut tu tuam: sed malo ipsam tormentis execrabilibus exponi, ut postmodum anima coronetur in caelis. Ille quidem incolumis est, quem deus quolibet verbere corrigit, qui se nostri ama torem castigando ostendit. Ipse autem nobis dixit. Quos diligo, utique arguo et castigo. Iratus ob hoc Olibrius iussit cam in carcerem teterrimum trudi. Ubi cum orationem fudisset: confestim e carceris angulo, draco horribilis exivit qui eam deglutivit. Verum crux Christi quam sibi impresserat Margarita, adeo in draconis ipsius ore excrevit, ut ipsum illico in duas proscinderet partes. Quam ob rem beata virgo ex eius utero exivit illaesa. Atque in ipso horae momento, in sinistram partem conspiciens, vidit sathanam hominis nigri formam habentem, et stantem. Quem virgo cum apprehendisset, in terram illisit, dicens: Iam tandem inimice, feraque pessima, ac gehennae autor conquiesce. Postero vero die praeses ad eam dixit. Deos meos adora. cui illa. Te potius decet magnifice praefecte, deum meum adorare, quoniam perfectissimus beatissimusque est, sibi quidem ac ceteris omnibus sufficiens. Omnium enim rerum ipse principium, ipse medium, ipseque est optimus finis. Operibus autem notissimus atque manifestissimus. Substantia deinde penitus invisibilis: cui simile, nec videre, nec excogitare quic quam possumus. Quare, nec materia ulla, ad imaginem eius suscipi, nec arsimitari eum fingendo potest. Opera quippe ipsius dei nostri, oculis nostris cernimus, videlicet, caelum, terram, solem, lunam, lucem, stuvios, mare, animalia, plantasque quae ipse solus fecit, non manibus quidem, neque labore, nec alicuius auxilio: sed qum voluit omnia bene fieri, illico benefacta sunt. Hic domine praeses tibi omnibusque hominibus, sequendus est, et utique colendus, colitur autem tantummodo virtutum operatione. Nos autem ob hoc saepius aduersam fortunam, multo magis quia ceterae nationes sustinuimus, nec etiam in summis periculis hanc legem, huncque colendi veri deiritum deserere volumus. Tui autem daemones, quos deorum loco me venerari et colere iubes. Illos utique apertissime malos, hostesque demonstrare possumus. Quia omne quod bonum est, non prodesse non potest, et e contra, quod malum est. Saturnus autem et Iupiter, Minerna, Iuno et ceteri similes dii tui, caede et sanguine hominum summo pere gaudent: et quomodo boni isti dii igitur erunt? immo scelesti atque perniciosi spiritus, quos me adorare compellis. Animaduerte obsecro dignissime praefes: quid de vero deo nostro quem nos colere dicimus, etiam tuus antiquissimus Orpheus vates cecinerit: ipsum videlicet cuncta creasse asserens his verbis.


page 86, image: s171

Ingressus hoc iter: solum illum suscipe mundi,
Qui nullumque malum mortalibus invehit unquam
Ingentem autorem, solum interituque carentem:
Quem praeter non est alius: tu cuncta videto
Quem nos praesenti, qui sit sermone docemus.
Hic ipsum in terris melius quo cernere possis:
Unus perfectus deus est qui cuncta creavit.
Hic etenim video ipsius vestigia: fortis
Cuncta fovens: atque ipse ferens super omnia sese.
Hicque manum video: verum ipsum cernere quis sit,
Qui capitur mente tantum, qui mente videtur,
Nequaquam valeo: nam nubibus insidet altis.
Ipse est principium, medium quoque et exitus idem.
Priscorum nos haec docuerunt omnia voces.

Sed non his solum verum etiam omnibus philosophis, qui hoc nomine digni visi fue re, ita sicut et nos, pia de deo sententia videtur habenda. Sola itaque lex nostra diligen tissime sanxit, quae ad pietatem veram nos adducit, et verae virtutis curam nos habere compellit. His autem rationibus non modo non compunctus, sed maiorem in mo dum induratus praefectus, illam immolare compellit: quae cum abnueret, appendi iubetur, et flagris toto corpore laniari, videlicet ut doloris acerbitate faceret invita quod praecipiebatur. At illa cum maneret immobilis, visceribus iam pelle nudatis, iubetur aceto et sale perfundi. Cumque etiam hoc tormenti genus Margarita virgo con stanter et fortiter tolerasset, vas aqua plenum prunis substratum, iubetur poni in medio, in eoque virgo manibus pedibusque vinctis imponi iussa est. Sed ab ipsa oratione effusa, illico terrae motus factus est magnus, et mox columba e caelo veniens, coronam auream Margaritae capiti imposuit: et mox e caelo vox subsecuta est, dicens. Veni di lecta mea, veni in requiem tuam, venique in regnum caelorum, tibi a domino propter fidei constantiam praeparatum. Beata es quae virginitatem amasti, iusticiam, patientiam conseruasti: quoniam ob hoc corona regni caelestis tibi donata et decreta est. In ipsa autem hora ad quinque hominum milia, exceptis mulieribus et paruulis, in domi no credidisse proditum est. Propter quod Olibrius eam decollari praecepit. Ad quam mox, maximus concursus tam gentilium quam christianorum factus. Nam infirmi, caeci, claudi, surdi, debilesque quotquot sanctum corpus contingere poterant, sani saluique fie bant ab corum langoribus et infirmitatibus. Haec quippe Margarita virgo non solum sanctitatis ob hoc martyrium, decus adepta est, quinimmo prae ceteris virginibus sanctis parturientium aduocata praecipua tanquam mater est habita, eique templa et altaria, atque sacella, et sacra officia instituto ecclesiae publico sunt constituta. Statuitque sacra synodus ecclesiastica, ut ageretur dies martyrii eius in temporibus suis, ab anno in annum tertiodecimo calendas Augustas, cum laetitia et exultatione a cunctis Christi fidelibus.

De sancta Euphemia, virgine et martyre. CAP.CIIII.

FVphemia virgo temporibus Diocletiani principis apud Chalcedonensem urbem, tanque praesentem vitam paruipendens, acerbissi inum pro Christo pertulit martyrium, et futurae gloriae ingenti sua virtute, cum magno sui fulgore conquisivit beatitudinem. Utrum autem haec fuerit Asiana vel Romana non satis constat, Creditur tamen potius Romana, eo quia senatorem habuerit patrem, ex Thodola uxore suscepta. Ipsos quippe christianos crediderim, dum intuear, insignem pietatem eorum, in exequiis funeralibus ipsius Euphe miae post martyrium. Nam ea defuncta, ipsi parentes furtim nocte corpus sustulere,


image: s172

et mille passus ab urbe Chalcedonia aromatibus delibutum, sepulchro condidere. Haec etenim praeter nobilitatis et virginitatis insignia, suo aevo constantiae invictae meritis, ceteris fuit praeponenda martyribus. Cuius fortitudo tanta fuit cunctis in admiratione, ut eam adamantinam potius quam feminam carnalem diceres. Ipsa igitur cum christia nissima haberetur, et Christi nomen infracto animo ubique confiteretur, deferente iniquissimo Apolliano, cum aliis novem et quadraginta proconsuli Prisco tradita est. Cui Priscus. Hortor ac moneo, te ipsam honorare, ac tui generis dignitatem conseruare, ut et tu hic deo Marti, sicut et in ceteris templis supplicationes quae ad expianda prodigia fiunt, immolare velis. Quae quidem verba, etsi virgo Euphemia non sine aliqua mentis consternatione audierit, atque eo in loco consisteret, ubi etiam fortissimi viri timere consueverant, et hinc inde dissonis clamoribus imperitae multitudinis ageretur, minareturque ei ex aduerso torua facie: in nihilo tamen eius muliebris constantia fracta est, quinimmo memor sui saluatoris Iesu Christi, qui pro omnibus nobis turpissimam crucis mortem pertulerat, constantissimo pectore et acri vultu, nulla ex parte territa, iniquam proconsulis suasionem contemnens, signaculo sanctae crucis se munivit, et ipsi proconsuli, foedare ipsam conantem, ignominiose exprobravit: Nec ad id agendum, quia iubebatur ullis imperiis aut minis potuit induci aut flecti. Quae tam animose proconsuli data repulsa, et insani hominis iam iniqua suasione frustrata, iamiam generosi ac christianissimi mulieris animi perseverantia, a cunctis laudari coepta est. Iratus ob hoc vehe menter proconsul, ut eam superare posset, nimia crudelitate saeviens, in ea, omnia suppliciorum genera expendi iussit. Et primo carceres, post verbera innumerabilia, rorarum argumenta, ignes, et lapidum pondera, bestias, et virgarum plagas, secures, ac igneas sartagines: quae omnia virgo nobilissima cum tanta vultus hilaritate, ac animi alacritate pertulit, ut nec tristis quidem pro his videri potuerit. Tunc in proconsulem versa, dixit. Hoc ideo proconsul contra me ceterosque christianos efficis, quia ubi vera sit vita, te ignorare ostendis. Falleris utique proconsul, fallit te quidem iste communis vester error, decipiunt te daemones isti: Istique dii, tanquam infensissimi hostes vos omnes circumveniunt. Atque (ut ita dicam) vitae origine deserta, vivendi quoque perditis rationem. Sed illam nos dicimus veram vitam, vitamque immaculatam, quae deum omnipotentem, cunctorum creatorem vere cognoscit, eiusque potentiam veretur. Indeque amare pietatem, mundum in opifice admirari, et interpellatores contemnere omnino. Praeterea omnem hominem propter deum amare quasi fratrem: nullum laedere, cunctis seruire, sicut ipse deus utique facit. Qui praeter ministerium quod interius continetur, nobis quotidie seruisre non desistit, videlicet producendo in mundo solem, emittendo lucem, pluvias infundendo, tempora variando, fruges vel gignendo vel maturando. Nobis aedepol in totius creaturae facie, vel ubertate deseruit. quoniam cuncta pro nobis creavit. Ex his quidem beneficiis hominem instruit, nudum tegere, alere esurientem, sitientem potare, infirmos visitare, tristibus condolere, mortuos sepelire, nihil apud se habere quasi suum: sed omnia sua cum omnibus existimare communia: tunc magis sibi vivere, cum vivere aestimatur aliis: sibique recondere, cum aliis creditur erogare. Et haec proconsul circa exteriores homines leniamenta tantum contingere dicimus. At vitam interioris hominis: in divinarum rerum cognitione constare dicimus, non qua caelum terrae parte circumuoluatur, sed in bonis optimisque cogitationibus. Cogitationes autem bonae sunt, cum mens nostra sui recordatur autoris, cum eius opera, ipsum in eius operibus visura miratur, Dicente Apostolo nostro. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea que facta sunt: intellecta conspiciuntur, et sempiterna quoque eius virtus, et divinitas. i. cum immensus orbis visibilis creaturae, ad universitatem invisibilis creatoris extenditur. Nos autem separati a mundiali sapientia, quae universa fortuit is aseribit, divinis meditationibus sublimati. et ab illis qui aut materiam semper fuisse dixerunt, deumque tantum artificem rerum voluerunt, separa ti per ipsius adiutorium. aut qui haec ipsa elementa pro diis coluerunt. aut a vobis qui familias deorum per sexus, per aetates, per partes, velut per plebem aliquam sensibus


page 87, image: s173

subiectam introduxistis: discreti per spiritum sanctum, et in altiora subducti, vera vita viventes: hoc est veram sapientiam sapientes, ista tua stultitia caremus. Recordamur etenim, quia mundus a nihilo ex deo factus est, et quia cuncta animalia per deum verbo opifice, vocata venerunt: quae, a natura (ut vos existimatis) neque fuerunt, quoniam ipsi soli fas est, vocare quae non sunt, tanquam quae sunt. Et ne aliqua pars eius vacaret in nobis, ipsum hominem ad imaginem suam, de limo terrae facere dignatus fuit. Quae cogitatio, ut tibi o proconsul dixi, est animae vita, quae est prima vivendi ratio, ut cui se debeat anima non ignoret: ne alium praeter hunc, decepta veneretur et adoret. Est quippe, o proconsul inquit Euphemia virgo, angusta non credentibus haec divina cogitatio, sed vitae utique plena est: incendit equidem hominem ad omne probitatis studium, et illi sui autoris commendat maiestatem. Cumque virgo sancta mirabiliter apud proconsulem Priscum et centuriones impios de divina religione sapientissime diser teque disseruisset (erat enim haec virgo eruditione liberalium literarum, et omnibus quae ad animi virtutem pertinent exercitiis apprime erudita) multi circunstantium contra eam garrire coeperunt, atque dicere ut monitis proconsulis adquiesceret, tot et tantis gra vissimis viris et mulieribus exorantibus animaduertere dignaretur. At illa velut si sa xo immobili unda adlideretur, eorum dicta respuebat, et animum in caelum tendebat. Tunc proconsul indignatus, eam per capillos suspendi iussit: ubi cum diu immobilis permansisset, post negato omni corporali cibo, in carcerem recludi praecepit, ut septi mo deinde die, inter quatuor grandes lapides, tanquam oliva constringeretur, verum etiam ab huiusmodi funestissimo supplicio divinitus per angelum liberata est. Cumque in singulis sacratae virginis delicatissimis membris specialia gestiret inferre supplicia, illa magis ac magis constans et fortis inveniebatur in tolerando, quam ipse proconsul ingenio sus et callidus in exquirendo. Vincebatur etenim in omnibus, propter quod cum prae angustia mori videretur, Spatarius quidam, ut domino suo morem gerere videretur, ac ipsius iniuriam vendicaret, gladium in virginis latus infigens, fanctam virginem tandem Christi martyrem effecit. Atque hoc modo beata virgo, in dei laude et timore perseverans, sextodecimo calendas Octobres, incontaminatum deo patri reddidit spiritum. Sicque Euphemia virgo etiam post eius dormitionem, et sanctitate et miraculis multis effulsit praeclara: pro quo et templis et aris atque castellis et oppidis, in eius nomine constructis, plurimum ubique venit celebranda. Divus autem Ambrosius irrefragabilis ecclesiae doctor, omnem huius sanctae virginis vitam et agones, sua in praefatione his verbis perstrinxit, dicens. Virgo alma triumphatrix Euphemia, vir ginitatis retinens vitam, passionis meruit deco tari corona. Cuius precibus inimicus hostis evincitur, et Priscus aduersarius superatur. A fornacis igne virgo saepius eripitur, et duri lapides in puluerem convertuntur. Ferae mansuescunt, et colla submittunt. Atque omnia poenarum supplicia, eius oratione superantur. Novissime gladii mucrone confossa, carnea relinquens claustra, caelesti cho ro iungitur laeta. Haec sacra virgo tibi domine ecclesiam tuam commendet, haec inquam pro nobis peccato ribus interpellet. Haec etiam vota nostra, ut virgo vernula illibata tibi praesentet per Christum dominum nostrum. Haec mirabilis ille Ambrosius sanctissimus in praefatione istius sanctae conscripsit. Huius sanctum corpus: nunc in Rubina Histriae civitate, in ecclesia suo nomini dicata reverenter, et cum magna veneratione integerrimum seruatur, et magna populorumac peregrinantium frequentia quotidie invisitur: Eo etenim miraculose ex Chalcedonia devenisse tradunt.

De sancta Lucia, virgine et martyre CAP.CV.

LVcia nobilissima Sicula virgo, co anno et die, quo Maximianus iam non Augustus sed tyrannus factus, a Constantino interfectus: hoc est anno a natali christiano, septimo supra trecentesimum, ipsa testante apud Syracusam urbem suam, per diversa tormenta mar tyrii coronam adepta est: quam quidem, de patria sua benemerentem, sua laude hoc in loco haud defraudandam puto. Haec itaque


image: s174

Lucia, quae in primis lux excrescens dici potest, ex Syracusana nobili Siculorum urbe, virgo fuit, matremque Euticiam habuit: nec amplius suae originis, posteritati relictum est Ham tamen ex christianis, honestis, clarissimis, ditissimisque parentibus progenitam fuisse constat. Quae adeo generosae fuit mentis, ut aetate florens et forma, non contenta solum saeculares literas optime nosse, quin am pliori feruore, et ingenii suasa vivaci tate, conscensa studio vigili, felici ausu, se divinis scripturis ediscendis immiscuit, in quibus laborem quamplurimum gessit, et in earum eruditione clara non mediocriter effulsit. fulsit. Quae cum per omnia prudentissima virgo, vita et moribus evasisset ornata, etiam erga indigentes, pientissima charitate ferebatur. Sane iam desponsata, dum ad divae Agathae virginis et martyris sepulchrum cum frequenti multitudine in Cathaniam urbem pergeret, somno arrepta, vidit ipsam beatam Agatham in medio angelorum, gemmis ornatam, et Euticiae matri salutem pollicentem: quae sanguinis fluxum patiens, nulla poterat medicorum arte curari. Quibus quidem visis, ex pergefacta surrexit, tremens matri suae ait. Mater mea, ecce salua facta es, per ipsum ergo te deprecor, qui te saluam fecit, ne tu mihi aliquando sponsum hominem, nec tu velis de corporis mei posteritate fructum morta litatis inquirere. Sed omnia quae tu mihi datura es, eunti ad integritatis meae corruptorem mortalem hominem. da mihi cunti ad integritatis meae factorem dominum Iesum Christum. Cui mater Euticia. Omnia inquit quae suerunt patris tui defuncti, potius ampliani quia minui. Mea autem quanta sunt tu nosti. Tegeprius oculos meos, et quodcumque tibi placuerit de ipsis omnibus sacultatibus posteafa cito. Lucia dixit. Audi mater consilium meum. Non satis deo chatus est, qui illi hocdat, quo ipse perfui non potest: sed si vis tibi gratum esse deum, hoc illi da, quo tu poteris uti. Nam quod moriens das, ideo das: quia tecum ferre non vales. Vinens ergo, et salutem tui corporis tenens, da Christo quod possides. legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me. Et iterum non potestis deo seruire, et mammonae. Igitur exceptis vitae suae necessariis, nihil amplius Lucia cum matre Euticia sibi reseruavit. Unde hic seruor, nisi ex amore dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius qui legem dedit? Omnia itaque bona pene in Christi pauperes a Lucia virgine distracta, apud Paschasium consularem a sponso accusatur Lucia: quia scilicet christianissima esset, et praeter Augustorum legem viveret. Quam ad se accersitam Paschasius interrogavit: dicens, quaenam haec superstitio esset? Respondit Lucia. Ego quidem dignissime Consul, christiana sum, et a christianis doctoribus, triplici regula vivere didici, videlicet pic, sancte, iusteque ut pote amare deum omnipotem feruentissimo cultu, virtutique inhaerere, atque amare proximum feruentissima charitate. Quod autem christiani nostri dignissime Paschasi summe deum diligant, multis argumentis animaduertere utique potes. Nam apud eos castitas perpetua est, iurisiurandi nulla apud eos mentio: mendacia, odia, aliaque vitia procul a nobis sunt. Et ut virtuti inhaerere videantur, pecuniam et opes (ut me fe cisse didicisti) negligunt: gloriam spernunt, voluptates odiunt, constantes, severi, magnique animi etiam in tormentis pro deo existunt, ceteraque huiusmodi innumerabilia. Quanta autem sit christianorum charitas, ex benevolentia, societate, et aequitate perpulchre coniicere potes. Huiusmodi homines, Christi religio efficit: quae quidem virtutis opere, cunctis proposuit: a qua libertas quidem oritur et confirmatur. Causa ve ro, et quae libertatis nostrae sunt, et naturae corporis sunt, et quae accidunt extrinsecus deus est, aquo universa quae sunt producuntur. Tunc Paschasius inquit. Ista vana et superstitiosa sunt. Tantummodo deos immortales adora, et illis sacrifica. Cui illa. Sacrificium verum, et immaculatum apud deum et patrem, hoc est: visitare pupillos, et viduas, in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Tu autem facito quicquid vis, ego vero quae mihi ad salutem profutura sint, ea perficiam. Nam si etiam verbera et caedes minaberis, exclamare non dubitabo: ensem acue, ignem afferas, corpusculum meum totum concide, totumque cremato: stellae potius in terram


page 88, image: s175

descendent, et terra in caelum ascendet, quam falsum a me quicquam audias. Cumque multa ultro citroque dicta fuissent: iussit Paschasius lenones venire, qui virginem in libidinem provocarent. At ubi coeperunt sanctam virginem ad lupanar pertrahere velle, tanto eam spiritus sanctus pondere fixit, ut penitus haud moveri posset, etiam magicis adhibitis artibus, et multis boum paribus. Tum Paschasius. Quae ratio haec est inquit, quia puella delicata, a mille viris tracta, penitus non sit mota? Cui illa. Etiam si alia decem milia abs te adhibita fuerint, audient per me dicentem spiritum sanctum. Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. Hoc audito, magis magisque insanus iudex excruciari se coepit, et terribili voce latratuque persequebatur, instabat, urgebat, cogebat, minabaturque eam caedere, et invictam reclamantemque ad iudicium pertrahe bat. Cui virgo. Quid cruciaris miserrime Paschasi? Quid palloribus trepidas? quid per diversa discerperis? Templum dei si me iam experimento comprobasti: Crede. Si autem diffidis, discede. Verus enim profecto ille propheticus sermo invenitur: qui ait. Omnes dii gentium daemonia. Atque etiam illud apostolicum, quo dicitur. Quia quae gentes sacrificant daemonibus, non deo sacrificant. Et pro certo scias domine iudex, quia si quid boni in diis tuis esset, benefactores et salutares hominibus essent: nec hamano sanguine gauderent, sed responsis, et omnibus modis a caede humanum genus repellerent. Praecepit itaque Paschasius copiosum ignem circa eam accendi, et ut celerius deperiret, picem, resinamque et taedas oleo illitas, lignis adiungi. At illa immobilis persistens: rogavi, inquit, dominum meum Iesum Christum, ut ignis iste non dominetur mei, ut credentibus timorem auferam passionis, non credentibuus vero, insultationis vocem. Tunc amici iudicis videntes eum angore affici, iusserunt immergi gladium in gutture eius. Confestimque percussa, quamdin voluit oravit, atque quandiu voluit tur bam est allocuta, dicens. Annuntio vobis pacem dei ecclesiae datam, hodie Maximiano interfecto Et sicut Cathanensium civitas sororis meae Agathae interuentionem habet, ita et vos si domini voluntatem ex toto corde feceritis, sciatis et me huic nostrae communi Syracusanae civitati, a domino datam. Dum haec igitur agerentur: Paschasius accepta capitali sententia, quia Siciliam expoliasset, punitus est. Dei vero sacra virgo Lucia, e loco in quo est percussa, non est mota: sed neque animam efflavit, quo adusque eidem per sacerdotes omnia sacra mysteria collata sunt. Quo quidem in loco, et basilica mox extructa est, et omnibus sepulchrum eius contingentibus, sanitatum beneficla largita. Sunt qui dicant, licet incerto autore, Luciam hanc virginem tam egregiae formae fuisse feminam, quae quum videret plerosque propter ipsius corporis pulchritu dinem, et quendam maxime adolescentem, cius oculorum fulgorem nimium ardere: iuxta illud Euangelii documentum, quo dicitur: Si oculus tuus scandalizat tererue eum et proiice abs te, protinus sude ambos sibi oculos eruisse, et illos per ancillulam super incisorium eidem transmisisse, volens ex illatis sibimet aliquibus vulneribus, et erutione oculorum potius decorem corporis deturpare, ac deformitare suae castitatis fidem facere, quam alienae damnationis et ruinae, etiam suae pulchritudinis incitamentum praestare. Hinc est, quia beata Lucia a pictoribus consucuit depingi, cum oculis et sude in incisorio manibus delatis. Itaque hoc modo beata virgo Lucia mortalitatis nexibus absoluta, in caelestibus assumpta est, Idibus Decembres: ubi eos nunc videt, qui ob le gem seruatam, eo dei restimonio intelligunt se munitos, ut ob ea quae gesserunt in vita, neque indicium se oporteat, neque iudicii eventum formidare. Illosque nunc contemplatur qui scilicet requiem suam intelligunt. Eoque lenitur solacio, angelorumque prensidiis stipata, suis in habitaculis mira cum tranquillitate gaudet et requiescit. Huius nihilo minus sanctissimum corpus incorruptum integerrimumque Venetiis in ecclesia suo nomini dicata custoditur, adeo: ut eius mammillae videri et cognosci distincte valeant.

Lucia alia, matrona memorabilis Romana fuit: quae quinque et septuaginta annos agens, a filio Euprepio apud Diocletianum Augustum accusata, quia christiana esset: quae cum nollet diis sacrificare, iussu ipsius Diocletiani una cum Geminiano (quem ipsa


image: s176

ad Christum converterat) poenis gravissimis afflicta, diuque torta, tandem post laudabl lem martyrii victoriam, sextodecimo calendas Octobres gladio in eam animaduersum est. Quorum corpora, quaedam matrona Maxima nomine, rapuit et decenter (ut decet martyres) sepelivit. Apud quae, quum multa quotidie fierent miracula, plurimi eos in suos sumpsere tutores: eisque templa et altaria constructa, suis nominibus consecravere.

De saucta Dorothea, virgine et martyre. CAP.CVI.

DOrothea gloriosa virgo, anno a natali christiano, decimo supra tre centesimum, apud Caesaream Capadociae urbem, sub Maximino tyranno, Meltiade pontifice Romano in beati Petri sede praesidente, gloriosum per martyrium promeruit triumphum. Haec quippe ex generoso romanorum sanguine procreata, Dorum senatorem habuit patrem, matrem vero Theam, christianissimi pa rentes ambo locupletissimique: ex quibus duobus quidem nominibus, Dorotheae eidem nomen inditum est. Hi quidem nobilissimi, saevissimas tyrannorum declinantes persecutiones, relictis omnibus praedijs, alijsque innumeris castellis, et domibus superbissimis, in Capadociae regnum cum plurimis pecunijs perrexere. Porro ibidem existentes: hanc mirae pulchritudinis edidere filiam, quae inter cetera, in tam invisae pulchritudinis forma effulsit clara, ut non solum illius regni, ceteras formofitate virgines adolescentulas anteire crederetur, sed caelestis arbitraretur imago, potius quam morralis: verum et eruditione praecipua, ac moribus oprimis evasit praeclara. Tunc illis in regionibus orientalibus Maximinus gerebat tyrannidem, Maxentiusque Maximiani filius et ipse Romae eandem ceperat. Hi quippe sicut in tyrannide socij, ita in sceleribus videbantur alter alterum imitari, ut nescires cui potissimum dare fla gitiorum palmam deberes: unde et vehementiores aduersum christianos et graviores ceteris persecutiones excitavere. Erat enim Maximinus inter cetera totius aequitatis publicus hostis, ac pudicitiae, honestatis et iustitiae destructor, et prae ceteris christianorum persecutor et hostis infensissimus. Aduersus quos, tantum crudelitatis exercuit, ut omnes praedecessores suos in scelere vincere festinaret. Veruntamen saepius vincebatur non solum a viris, sed etiam a feminis: quae verbo dei, et calore fidei succensae, ut feminae quidem comprehendebantur, sed ut viri fortes in certamine coronabantut: his autem in turbinibus, Dorothea haec virgo ersi vultu et alijs corporis membris admodum pulchra haberetur, religione tamen et animi ac vitae honestate pulchrior esse studebat: et quod matus est, id quod pulchrum et decorum hominibus videbatur, quodam suae sanae mentis indicio, potius deo consecrare, quia usui humano dedicare, id est in virginitate perpetua propter deum persistere constituit. At Maximinus qui divina et humana, sua libidine et crudelitate foedabat: cognito huius sanctae virginis solius formae, non autem propositae virginitatis bono, ad eam polluendam et remerandam animum adiecit. Comperto vero quia christiana esset: quae secundum sua edicta, poenae magis quam libidini subicienda videretur, in ambiguo positus aestua re coepit, et in quam se partem verteret ignorare. Sed ubi dubios animos libido, quae ei latius dominabatur, obitnuit, Et expectantem virginem pro martyrio ad supplicium rapi, per occultos nuntios de stupro interpellavit. Illaque nephas sibi esse respondit: templum corporis sui, quod semel deo optimo consecraverat, idolorum et libidinis contagione foedare: proinde se quidem potius ad mortem paratam esse, quam peccare in conspectu dei sui. A crudeli vero tyranno, inquiens, non decere blandum aliquid aut molle proferri, nec esse dignum resolui erga se truces animos, quos quotidie undatim christianorum profufus cruor duraret. Ad quae responsa cum ille libidine accensus acrius incalesceret, et nisi verbis acquiesceret, vi agere decerneret. Omnibus virgo prudentissima ac pudicissima (quemadmodum antea parentes Romae fecerant)


page 89, image: s177

sacultatibus suis, domoque et familia derelicta, noctu clam cum paucis fidissimis famulis, et cum amicissima sibi comite Castate discessit: atque illusum tyrannum, vanum, amentemque dereliquit. Alias etiam virgines plurimas simul et matronas exemplo illius adortus, sed exemplo nihilo minus illius paratiores ad mortem quam ad seruitutem nactus, crudelibus suppliciis affici iussit. Alii ab huiusmodi historia dissentire videm tur, et eius facinora aliter referunt: quae paululum protensius nunc a nobis in medium deducentur. Certissimum etenim asserunt, postquam a Maximini tyranni praedicti iniuria ea aufugisset, diabolum castitatis inimicum non sustinentem virginis perseverantiam bellum denuo contra eam excitasse, et Fabricium praefectum in ipsius amorem stimulasse, ut ipsam carnali concupiscentia appeteret: qui absque compoti determinatione pro dote, ipsam legitimo thoro destinavit ducendam. Quae ubi virgini sanctae nota facta et obla ta fuissent, omnia tan quam lutea despiciens, infracto animo se Christo desponsatam fata batur. Quod Fabricius audiens furore succensus, illico eam in dolium fernentis olei plenum demergi praecepit. Sed illa uncta non adusta, de vase cum gloria illaesa exivit. Quo quidem miraculo plurimi paganorum in Christum credidere. At Fabricius id magicis artibus potiusquam divina virtute factitatum fuisse credens, in teterrimum carcerem, ut ibi pedore et fame diu excruciaretur includi iussit: in quo permultos menses angelica visitatione invisibilique cibo refecta fuit. Quam sibi praesentatam quum praefectus formosiorem conspexisset: Nisi, inquit, deos in praesenti adores, eculei cruciatu excruciaberis. Respondit Dorothea. Ego Fabrici abs te non debeo accusari neque damnari, si gentilium deos despicio, et nostram christianam religionem amplector quum vestram praeclaram philosophiam nusquam ullum produxisse fructum compertum sit. Nam si tua dignatio voluerit, amore atque odio depositis, exquisita ratione veritatem inspicere: mirabilem illam philosophiam simulachris quae manibus hominum facta in viri similitudinem fuerant, dei appellationem turpiter attribuisse comperiet. Nec nos falso accusari aut reprehendi debemus, quia falsam patriarcharum et prophetarum Iudaeorum scripturam elegerimus. Quum ipsi ab initio humanae vitae veram pietatem, et invenerint et intemeratam consernave rint. Cui nihil unquam aut addiderunt aut detraxerunt. Christianaque veritas et religio a scriptura prophetarum et patriarcharum profecta, ita ei congruit si recte inteligitur, ut nulla repugnantia excogitari possit. Talia igitur nostra sunt, quae una sententia, una voce, a primis qui ante Moysem fuerunt patribus, usque ad Christum saluatorem et redemptorem omnium rutilarunt, et a novissimis discipulis, dico ipsius domini nostri Iesu Christi, qui vera pietate. i. ipsius saluatoris nostri doctrina, virtute ac gratia ipsius connexi, in lucem edita, praedicantur ac consirmantur, universumque orbe magis in dies florentem eorum fide conspicimus. Nec Augustorum tuorum edicta, nec hostium insidiae, nec inimicorum gladii unquam praevalere poterunt. His dictis, in terram po plitibus devolutis Dorothea virgo, luminibusque in caelum erectis, oravit ad dominum ut suam ostendere dignaretur potentiam, quia ipse solus nec alius praeter ipsum sit. Ere xerat namque Fabricius praeses ingentem columnam, in cuius cacumine suum collocaucrat idolum seu simulachrum. Et ecce protinus multitudo angelorum veniens suo im petu, et idolum ac columnam comminuit adeo, ut nedum eius puluis vestigium videretur, e vestigioque daemonum vox per aera audita est, dicens. Cur Dorothea virgo tam infense nos persequeris et exerucias? Tunc populus miraculi stupore attonitus, pluri mi ipsi ad Christum conversi sunt ac martyrii palmam acceperunt. Ipsa autem virgo Dorothea (proh pudor) publice denudari iussa est, et inverecunde atque inhoneste huc atque illuc ab impiis trahi, inde eculeo ingenti eius corpus denudatum extendi et flagris laniari est iussa, ut doloris necessitate faceret quod praecipiebatur. At cum illa incredibili animi fortitudine permaneret immobilis, visceribus iam puellae nudatis, aceto et sale perfundi praecepta sunt. Cumque et hoc tormenti genus constanter et fortiter rolerasset. Tam victa saevitia corpus quod laniaret horrebat. extemplo ira excitus tyrannus Fabricius, tormenta multiplicari iubet, et saenis frendens dentibus faculas


image: s178

ardentes ad virgineas mammillas apponi praecepit. Ac sic semimortuam in carcerem recludi mandavit. At illa saluatori mente genibus aduoluta, rogabat ut suum susci peret desyderium, ac suum per omnia reciperet propositum. Maneque facto coram iudice denuo praesentata, nil laesionis in ca apparuit vestigium: pro qua iudex ipse mirum in modum admirari non destitit. Dixit quoque ei, Quousque malefica nos protrahes. Aut sacrifica ut vivas, aut capitali plecteris sententia. Insistentibusque acrius daemonum ministris quo aliquid ab ea elicere possent confessionis illicitae. etiam alia nova poenarum genera pertulit, quae quidem longe substantiam conditionis humanae excedebant. At illa virgo immo virago deo plena, intantum eius crudelitates derisit, et ferinam in quaestione saevitiam, ut aliquo modo flecti non potuerit: immo semper vultu alacri dicebat, quicquid vis, parata sum pro CHRISTO sponso et domi no meo, aequo perferre animo. Ipse enim LESVS CHRISTVS, pro nobis spinis coronatus fuit, et nostra delicta portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus, et tribulationibus spinarum, rosae et poma virginitatis, et lilia castitatis nascerentur, que ego utique colligere spero. Hoc audiens tyrannus, magis magisque se ipsum discerpens, protinus mandavit ei tot vulnera inferri, quatenus omnis eius extingueretur et deturparetur decor. At illa rebus ipsis, et patientiae virtute clamabat. Quia non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. In illa itaque tyrannus Fabritius tanta crudelitate usus est, ut saevitie eius species singulas nemo posset referre. Prompta igitur et laeta beata Dorothea, animam suam pro sidei amore et libertare usque ad capitis sui abscisionem exposuit. In cuius quidem confessione quum quidam scholasticus Theophilus nomine fuisset conversus, a carnificibus statim comprehenditur, et ad supplicium perducitur. Cumque ab eisdem gravissime diu tortus fuisset, nec a fide nullarenus divelli posset: novissime et ipse eo die gladio caesus est. Quum autem beata Dorothea ad locum quo decollanda erat pervenisset, dominum deum pro omnibus, qui eius passionis memoriam egerint exorasse comper tum est, potissimumque pro mulieribus parturientibus, ut si eius nomen in partus periculo invocarent, illico celerem de puerperio sentirent profectum. Orationeque completa, e vestigio vox de caelo facta est, dicens. Veni dilecta mea, columba et spetiosa mea, veni coronaberis. Ecce quia exaudita est oratio tua. Dorothea vero ad spiculatoris ictum dum caput inclinaret, ecce puer splendidus, purpureis indutus vestimentis, con festim apparuit, urbanis quidem et compositis moribus, cum canistro in quo tres rosae, triaque mala perpulchra consistebant, illudque Dorotheae virgini obtulit. Cui Dorothea: obsecro te domine mi per lesum Christum saluatorem meum, ut haec Theophilo scholastico, meo nomine deferas. Illico ipsa eidem Theophilo attulit, dicens. Soror mea Dorothea virgo, de paradiso haec tibi transmittit munera. Quibus dictis evestigio puer disparuit. Quas ob res Theophilus cum aliquandiu cogitabundus siluisset: tandem non sine confusione sui spiritus ac gemitu, in haec verba prorupit. Quam miserabilis est nostra deceptio, humanorumque conditio, atque ignorantia. Quam stulta est hominum vita, nihil deterius, nihil inconstantius, omnis nostra spes vana est. Quid mihi proponendum est quidve futurum existimare possum, quum omnia in tenebris sint constituta. Heu me miserum atque infelicem, quibus in tenebris nunc usque me constitutum video. His paucis questus, illico auxilio dei suffultus, in se rediens, totum cepit tacitus secum cogitare, ac se paulatim ignorantiae reprehendere, quia esset imprudens, quia nesciret periculum salutis suae, unde zelo divino et spiritus feruore plenus, cum tam crudelia ancillae Christi supplicia vidisset inferri, indignitatem rei ultra non ferens postulat se audiri: pro eadem virgine, licet iam defuncta, atque aliis Christi sidelibus, quibus nihil im pietatis commissum probari poterat, locuturus. Erat enim eruditissimus, ac inter suos nobilissimus. Verum quum eius verba obstinatio iudicis non reciperet, inquisivit si iam christianus effectus fuisset: Utque christianum se esse clarissima et libe ta voce testatus est, Taquam christianus, inquit, eorum poenis associaberis. Et sic post dira


page 90, image: s179

tormenta, et ipse pro CHRISTO decollatus est, octavo idus Februarias: quo quidem die, eorum annua solennitas cum gaudio celebratur.

De gloriosa nostra virgine sancta Catharina. CAP.CVII.

CAtharina virgo caelestis, femina Alexandrina, su Maxentio ty ranno Maximiani filio, circa annum domini, decimum supra tre centesimum, Melchiade pontifice Romano in cathedra Petri praesidente: apud eandem sui ortus civitatem, per innumera tormentorum genera, gloriosum martyrii triumphum accepit. Haec igitur Catharina virgo, fuit in primis eximiae virtutis femina: ingenio quidem acri, et gravi, et facili, et excelso, discendique semper appe tentissimo, adeo ut nedum mulierum, sed et doctorum virorum sui saeculi fere diceretur princeps, et absque dubitatione prodigium grandeque miraculum in tota natura. Cui pene videbatur infusum quicquid naturaliter est capax humanum genus. Cuius quidem cor ad CHRISTI domini nostri fidem, supra quam credi potest inclinatum ac capti natum usque ad mortem utique mirabiliter fuit. quae plane credulitas, etsi Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, eidem magnus honos et gloria fuit. Praeterea fuit ante alias genere insignis. Nam Costum regem, qui claram a Ptolemaeis Aegyptiorum habuerat origi nem, habuit patrem. Ipsum enim haud dubitato titulum illum regium ab ipsis Ptolemaeis regibus reor sibi per successionem obvenisse. Nam, ut aliquibus placet, ut ab eiusdem dominio aliquod sumamus exordium: Quum Augustus Octavianus M. Antonium aemulum suum, Cleopatrae maritum extinxisset: Ipsa coniunx (ut supra praemisimus) maritum nimium dolens, se ipsam cum ipso sepelivit: malens cum viro suo commori, quam Augusti triumphatoris incurrere manus. Augustus vero de ipso Antonio celebrata victoria, Romam repedare volens, infinitos Prolemaeorum regum thesauros secum adduxit, et tantos quidem fuisse constat, ut nec ante nec post, Romam adductos noscatur, Verum tamerss regias opes abstulerit, et regnum sine ullo rege stetisse videre visum fuerit: nihilo minus titulus antiquorum Prolemaeorum regius, in hac eademque Lagidarum regia familia, usque ad huius Costi regis tempora remansisse pro certo reor. Atque in hunc modum, Costum ipsum divae Catharinae parentem, Regem appellatum indubitato crediderim, prout etiam in pluribus aevi nostri regibus exploratum habemus, Qui reges talis regni nuncupantur, et regnum illud in possessione alterius est. Ut in regno Hierosolymorum exemplum habemus. Ad Catharinam autem vitginem redeundum est. Fuit itaque haec virgo praeter ceteras Alexandrinae urbis mulietes, origene, potentia, moribus, atque eruditione suo aevo illustris femina: Quod Baptista Mantuanus in secunda Parthenice (eius illustris generis enarratione haud negli genter recitata) hunc in modum (ut ex plurimis pauca dicam) testatur.

Teneris me Costus ab annis
Tradidit eloquii studiis, et misit ad urbes
Cecropias: nidi Thebas Dirceaque rura
Attica regna, solum Pelopis. et caet.

Cuius si parentum velimus avos proavosque, in finem usque exquirere, non subsistemus, antequam per innumeros ascendentes reges: in Ptolemaeum Philadelphum optimum regem venerimus. Ex qua tam antiqua prosapia tor emanavere bona. Haec itaque Costo rege patre, ea adhuc infantula, immatura morte sublato, quum unica esset filia, iure factum est, ut cidem morienti superstes divitiarum innumerabilium efficeretur haeres. Cumque supra aetatem et calleret et saperet, deum omniporentem religiosissime adorare et venerari coepit. Ex quo charitate, pietate nihil sanctius ducebat: Christianos incredibili amore prosequens. Eruditorum virorum ac gravium, sanctorumque praecipue studiosa, a quibus aliquid semper praeclarum, aut audire aut addiscere cupiebat: Et quoniam in deo solo atque eodem Iesu Christo omnium redemptore omnia inesse gloriabatur, quae sibi effingenda discendaque


image: s180

proponeret: adeo ipsum semper per omnem pietatis cultum sibi praeponebat, tanque assidue nonum aliquid ab ipso exquireret. Illum itaque (non ut Cleopatra torius orbis fabula) in omni vitae instituto sequebatur. eidem adhaerebat secundum prophetae exemplum, qui ait. Nihi: adhaerere deo, bonum est, illumque, tanquam vera christicola per omnia imitabatur. Despiciebatque summopere gentilium sectas, et Christianam religionem atque scripturas mirifice amplectebatur, et ingiter insudabat. Erat praeterea supra quam credi potest prudentissima, et omnibus liberalibus artibus imbuta, om niumque pene linguarum sermonem illustrata. Maxentius tunc tyrannus Maximiani filius, qui a principio pro aucupanda sibi plebis gratia, fidei christianae veneratorem se esse simularat, vir utique sceleratissimus et magicae artis appetentissimus, ex Roma in Alexandriam cum omni familia et uxore, visendi collegae sui Maximini tyranni concesserat. Ubi quum applicuisset, et magno cum honore exceptus fuisset. Ex more constituit solenne diis celebrare sacrificium, ad quod etiam cogebat omnes christianos, qui intra urbem reperti sunt. Eratque tunc Catharina virgo aetatis decem et octo annorum: Quod ubi eidem renuntiatum fuisset, Maxentium videlicet in templo una cum innumerabili mulritudine diis immolaturum adesse, zelo dei succensa, Crucis signaculo se praemuniens, cum honesta suorum comitiva, eo progredi voluit, atque ibidem multos ex his qui christianam profitebantur doctrinam collachrymantes offendit. Sicque his verbis imperatorem allocuta est. Cur tam copiosam multitudinem o Caesar, inquit, in tanta stultitia et vano idolorum errore peridst Resipisce iam tandem a stultitia, et dominum cognosce, qui mundum hunc, et ea quae in illo sunt, verbo duntaxat creavit suo. Ipse est qui humanum genus suo saguine a morte redemit aeterna: huic honor perpetuus, huic gloria debetur in saecula saeculorum. Neque enim tibi prudenti ac magno viro huiusmodi immolationes faciendae funt, nec placandi sunt spiritus sanguine, sed animi virtute repellendos consulo. Mundum enim animum, non huiusmodi sacrificia, deus verus expostulat. Si enim dignissime princeps, haec animantia diis offeras: abs te postulo, cuius rei gratia haec facias? Si honoris id facere dixeris: Quisnam honor, hic esse potest? qui ab iniuria origirem trahit: an potius dedecoris et vituperationis. Non possum certe, non negare abs te iniuste agi, quum animalia nihil iniuriantia interficias. Sed neque hac via diis gratiae referendae sunt. Qui enim beneficii gratiam retribuit, non maleficio id peragit. Non enim magis retribuere videris, quam si rem a vicinis raptam, eisdem in gratiam et honorem retribuere velles. sed neque gratiam impetrandi cuiusdam boni, Nam qui alterum laedendo honorare deum purat, hic iniustum se futurum ostendit. Quare tibi nec spe futuri benesicii animalia sunt immolanda, praesertim quum non sit possibile ita haec agere ut deum lateat. Nam ipsa, quum philosophorum poetarumque scientiam didicerim, novissemque haec omnia vana esse, dominum LESVM CHRISTVM secnta sum. Scriptum enim didiceram esse. Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentium reprobabo. Tu autem errore pessimo deceptus, ad aeternam poenam deduceris, confidens in idolis vanis, quae non habere intellectum noscuntur. Divina enim natura impassibilis omnino est. Tui autem dii: quomodo dii esse possunt, qui vestitu, lineis, figuris, herbarum coronis, et verbis quibusdam ineptis ac barbaris, atque etiam vinculis ab hominibus vinciuntur. His stupefactus imperator, et quid virgini responderet, penitus ignoraret. Misit qui sapientes ex diversis orbis regionibus congregarent, pollicens varia multipliciaque dona se praebiturum, qui cam disputando superaret. Ipsaque interim cum custodia in palatioel custodita. Venerunt itaque quinquaginta viri, qui se in omni doctrinae genere ceteris praestare faterentur. Iussitque Caesar Catharinam virginem ante suum tribunal assistere, ut cum illis dissereret. Quae ubi ab angelo prius salutata et praemonita fuisset, etiam imper territa contra eos perstitit. Verum cum oratores deum fieri hominem, aut pati: impossibile dicerent, virgo hoc etiam a Platone praedictum fuisse probavit. Ipse quidem Plato deum


page 91, image: s181

circum rotundum et decurtatum esse dixit. Atque vates Sibylla at. Felix ille deus ligno qui pen det ab alto. Inde christian orum sectam turpiter improbare coeperunt. Hoc enim inqutunt vos christiani gentilium comprobatis religionem, nec Iudaeorum vos moribus vivere videmus: quid igitur hoc monstri est, aut qvenam haec est nova vivendi ratio? Praeterea quomodo impii non estis, ac deotum omnium inimici, qui patrios mores, patria iura, patrias ceremonias: quibus gentes omnes, ac civitates continentur, contempsistis atque abiecistis: quique saluatores et benefactores deos spreviftis. Et quos deos videlicet, qui ab initio saeculorum ad universos homines, tam Graecos quam barbaros, per regiones, civitates, agros, hostiis, diebus festis, ludis, ac ceremoniis, ab omnibus regibus, tyrannis, populis, philosophis, legumlatoribus honorantur atque coluntur. At vos quaedam scelerata ac impia excolitis. et ado ratis CHRISTVM quendam suis demeritis cruci affixum. Qua igitur venia o Caefar hi digni aut potius quem cruciatum, quodque supplicium non merentur, qui patriam neglexerunt, et altena figmenta, spurcis foedisque Iudaeorum fabulis nixa ele gerunt: Aut modo non extrema pravitate isti christicolae sunt? qui tam facile proptia relinquunt, ac fatuam et omnis rationis inopem fidem, uninersis gentibus inimicam ac impiam eligunt. Nec ipsum Iudaeorum deum secundum eorum cetemonias, nec nostram teligionem colentes: inauditum ac invium iter sibi ipsis turpiter confecerunt. Itque dignissime Caesar non recte eos facere dicimus qui haec obaudiunt. Quibus Catharina virgo inquit. Non iniutiia ergo mihi, omnibusque nobis chtisticolis praeceptum est, promptos esse ad respondendum, cuique rationem a nobis de fide et spenoftra quaereti. Certum est igitur saluatorem nostrum praedixisse doctrinam suam, in testimonium omnium gentium per universum terrarum orbem praedicatum iri, et ecclesiam suam quae postea virtute sua consituta est: invictam atque inexpugnabilem fore, necvnquam futurum ut a morte superaretur, sed firmatn fore semper atque immobilem, tanqui in lapide fundatam. cuius divinationis effe ctus omnem impudentissimam linguam vana contradicentem, profecto arcere potest. Sed ad haec om na: non sunt contemnenda ad catholicam veritatem comprobandam Hebraeorum seripturae testimonta, quibus eorum prophetae, indoctorum hominum piscationem universae vitae homium affuturam praedicantes: appellationem CHRISTI nomine ipso exptesserunt, et aduentum eius in carne, modum etiam ipsum, quo doctrina eius ad omnes gentes pervenitet praedixerunt: nec tacuerunt futuram suorum Iudaeorum infidelitatem, quicquid aduersus ipsum facturi essent. per saluat orem nostrum, Catharina virgo inquit, factum est, ut iam iam ex omni hominum genere, pene innumerabiles, spretis idolis vestris, unius ac veri dei cognitionem, religionemque fusceperint. quod ita futurum dei oracula, et per Hieremiam maxime prophetam, ubi dicitur. Domine deus meus, ad te gentes venient ab extremis terrae, ac dicent: quam falsa nostri patres idola possederunt. et non erat in ipsis utilitas? si faciet homo sibi ipsi deos, nec erunt isti dei. Haec igitur domini mei, inquit virgo, universa fidei nostrae veritatem astruunt, nec humana virtute, sed a deo praedicta, et propherarum oraculis scripta ostendupt. et ad haec a multis variisque vestrarum gentium principibus liberos quandoque futuros homines vatcinantur. Nos autem christiani ideo amplius deridemus vestros deos, et miseremur humanum genus, quod daemonas, lupos, canes, et similia veneratur, atque quandoque adhor tamini vos ipsos adorare ignem et aqua, et partes mundi. nos ista no colimus sed eum qui per ea invisibiliter cognoscitur creante intellectum, solum admirari, solumque adorare didicimus: qui per omnia penetrans, quum sit incorporalis, solo intellectu percipitur, immo vero irefabilis, et incomprehensibilis est: panditur autem per ea quae facit, quae produxit, gubernat, conseruat, omnibus invisibiliter assistens, no coe lestibus solum, veru etiam terrestibus magnificentiam operu suorum per haec ostendens, quae vos deos putatis. Cum igitur virgo oratores aperissimis orationibus confutasset:


image: s182

Illi obstupefacti, et quid responderent penitus ignorarent. Tunc unus eotum qui ceterorum magister dicebatur, Caesati ait. Noverit mansuetudo tua, quia quum nullus contra nos unquam persistere potuerit, fatemur et contestemur, Christum ex nunc quem Catharina praedicat, verum esse deum. Dii autem quos nunc usque decepti ado ravimus, non deos, sed lapides, daemonasque pessimos esse protestamut. Accensus ob hoc ira Maxentius, eos omnes, Christi signaculo munitos, exuri praecepit. Sed cum illorum corpora illaesa inventa fuissent: ita ut nec capillns quidem exustus videretur, multi christianam fid ardenti desyderio complexi sunt. Conversus deinde ad Catharinam Caesar, modo confitere deo soli inquit, et statuae plurimae ubique ad tuam imaginem fient, ut ab omnibus tanquam regina magna saluteris. Tua enim facises periucunda, imperio certe digna est, quae solis instar refulget. Respondit virgo. Quoso Caesar me adorare iubes deos non dii sed daemones pessimi sunt, hostesque infensissimos existimo. Qui mala non facienda esse suis cultoribus non admonent, immo incestus et adulteria, bellaque ac homicidia perpetrare iugiter suadent. Haec autem noster verus deus qui in caelis regnat, quique solus profecto est deus verus: ipsa omnia non facienda admonuisse compertum est. Ijsque per suos prophetas, ac alios suos ami cos, universos praemonuit homines, idola non esse colenda: immo tanquam perniciosos spiritus, fore omnino repellenda contemnendaque: atque ipsorum templa, et caerimonias quibus honorantur, sic esse delenda, ut nulla eoru extaret memoria. Qui adeo malitiose genus humanum invasere, tanquam victoriam de omnibus consecuti essent. Ut si tua dignatio dignabitur colligere quae ab historicis tuis scripta de ipsis referuntur: universum suis scelestibus deceptionibus orbem deceptum fuisse invenies. In primis quidem ipsam tuam magnam Romam, Graeciam, Africam, Sxythiam, atque alias plaurimas nationes: in quibus aperte videre poteris, quantas iniquitates hominibus persuaserunt. In ipsis inquam videre poteris, adulteria, fornicationes earum nationum, quae usque ad hunc diem etiam multis in locis praguntur, quae quasi primitias turpissimas quasidam diis debitas huiusinodi in templis offerunt, et me offerti (ut videre videor) iubes. Nam si homines quidem modesti et mites, nec caedibus et stupris laetantur, quanto magis dii ab rebus pessimis esse debent alieni? At do minus et saluator meus IESVS CHRITVS, suo evangelio hac falsam errotibus innumerabilibus plenam superstitionem, immo deceptionem vestram damnans, religionem optimam sanctamque, omni veritate verissimam e caelo, nobis et univer so generi humano attulit: ex qua quidem, vera amicitia inter ipsum deum et homines constituitur. Idcirco Caesar, inquit peulla, haec dixi tibi quia deo meo IESV CHRISTO eius filio desponsata suma, fac quicquid lubet. Unum scito, quia futurum est ut multi potius ex tua familia in CHRISTVM meum credat, quam me in tuam deducas sententiam. Tunc Caesaris iussu virgo sancta regali purpura exuta est, et bubalis neruis per duas fere horas saevissime caedi iussa est. Postea cum in teterrimum carcerem trusa, et per duodecim dies caelesti cibo pasta fuisset, et dominica atque angelica visitatione, et allocutione confortata. rursus Caesari post reditum suum a Maximino collega sistitur, et ut vel diis sacrificet, vel poenam luat iubetur. Catharina autem infracto animo dixit. Misetrime, an ignoras quia CHRISTVM sponsum meum derelinquere minime possum? qui mortem pro salute totius mundi pertulit: neque alium quenquam colere, quam verum deum, et qui solus colendus sit noverim? Nos qui tot tantisque erroribus, ab uno voluptatis collo tanquam Hydra, in diversa capita profusis spreris CHRISTO credimus: quomodo veram pietatem deserere poterimus? Nos enim soli a spiritu sancto edocti, pia, sanctaque consyderatione, etiam per doctrinam, CHRISTI elementa et quae ab elementis composita sunt, solem videlicet et lunam, et ceteras stellas, ac caelum ipsum, non solum deos non esse, verum etiam animae expertia iudicavimus. Deinde quum animalibus rationalibus atque irrationalibus, et substantiis animatis, atque inanimatis, plenum hunc mundum


page 92, image: s183

videtemus, non absque sapientia dei haec omnia facta putantes, a magnitudine creatutatum, puritate mentis, creatorem ommium immorralem, ipsumque, deum atque invi visibilem cognovimus, etiam dominum nostrum IESVM CHRISTVM eius filium verbum aeternum carnem factum, veneramur, colimus, eique sacrificium quotidie offerimus. Negante igitur illa constanti animo idolis sacrisicare, rotae hor ribili imponitur: ut poenis urgentibus a CHRISTI cultura eam revocaret, aut ipsam atrocissima motte extingueret. Componi nanque fecerat, ut duae rotae uno voluerentur ordine, aliae vero duae contrario impetu agerentur: ut primae deorsum lacerando contraherent, aliae vero sursum devorando impingerent. Verum fanentibus superis, et ipsa arotis incolumis erepta est, et multi gentiles intet fecti sunt. Dum haec aguntur, Araba Maxentii Caesaris consots, quum se christicolam assereret, et Porphytius militum magister cum ducentis Christanus effectus esset, prius mammillis reginae turptier evulsis, capitali sententia puniti sunt. Post haec Catharina extra civitaten ducta est, ut ibi capite truncaretur. Ubi quum ad locum supplicii pervenisset, luminibus ad caelum erectis, in hunc modum ad dominum suum effudisse orationem dicitur Ospes vera salusque in te ctedentium deus, O decus et virginum gloria, domine IESV CHRISTE pastor bone te nunc humiliter deprecor, ut quicumque meae passionis memoriam egerit, seu in exitu mortis, vel quacumque tribulatione vel necessitate meum auxilium im ploraverit, tuae propitiationis consequatur effectum, illicoque vox de caelo facta est ad eam dicens. Veni dilecta mea, sponsam ea, speciosaque super omnes mulieres, veni in regnum sponsi tui iam tibi porta aperta est. Nam et his qui tuam paslionem celebraverint, optata praesidia eis de caelo utique promitto. Cumque pro circunstantium salute deum deprecata fuisset (Illos erenim collachrymantes in spexerat) a spiculatore decllata est, lacque cunctis cernentibus, cruoris vice effundi visium est. Sanctum autem eius corpus protinus ab angelis dei in montem Synai delatum est, monumentoque novo conditum, ex quo singulis an nis, lac et oleum emanare dicitur, quibus variis aegritudinibus remedia praestantur, ad domini nostri IESA CHRISTI laudem: cui est honor et gloria in saecula saeculorum amen. Atque ita beata Catharina CHRISTI sponsa in caelum evecta, nunc perspicue cernit quam certo sperarat in vita, sibi gloriae apud humani generis redemptorem repositam esse mercedem: suumque senatum esse cum ipsis angelis eam ad sepulchri deserentibus habitaculum. Nunc praesenti coramque aspicere ei licer illam qua beatorum animae perfruuntur insatiabilem laetitiam. Nam cum eis iucundatur et exultat, qui superata et domita carne, nullis sunt deliniti eius illecebris, atque et ipsa cum eis, quibus pro assiduitate, et innocentia praemium illud est datum. Nunc eidem Maria mater dei cum sacris virginibus, floribus et liliis insignitis, tanquam nutui suae praedilectae, filii sui unigeniti speciosissimae sponsae occurrit. choris etiam circundata angelicis, veluti post rubrum mate Pharaone cum exercitu suo submerso, tympanum tenens ipsi nurui suae Catharinae suanissimis vocibus praecinit, responsurae: Cantemus domino glo riose: quia magnificatus est plurimum: Equum et ascensorem proiecit in mare. Mirabiliori etenim nunc ingenuitate fulget, quam antea ex regia Ptolemaeorum familia, nihil ei certe fel icius obtingere potuisset, quam inire consortium cum his qui in excelso vitam constituere. Haec aquippe degloriosa nostraque singulari aduocata Catharina virgine, strictim a me nunc co-memorasse sat est. Cuius quidem tanta fuere signa et incredibilia miracula, ut in omnem prope mundum etiam apud barbaroseins nomen magnificetur. Eo itaque in loco ex Alexandria corpus eius ab angelis delatum, sub ipsis angelorum excubiis per trecentos annos conquievit: donec a quodam venetabili sanctoque abbate divino iussu translatum est, et in radice montium Synai atque Oreb, in monasterio a Lustiniano maximo imperatore extructo collocatum. In eccle sia igitur ipsius monasterii, in dextro chori cornu, loco videlicet eminentiore, mauso leum ex albo marmore candidissimoque mirifice artificioseque extructum est, quod tumba


image: s184

appellatur: in quo ipsius sanctissimum caput, cum ambabus manibus et aliis quibusdam illius sanctissimis reliquiis conseruantur. Quae quidem eo peregrinantibus ab abbate ceterisque monachis deosculanda demonstrantur. aliae vero reliquiarum ipsins partes, per mundum dispersae referuntur diversis principibus et praelatis ex ptivilegio speciali concessae. Locus autem ubi nunc monasterium et ecclesia consistit is est, ubi Moysi greges pascenti, deus ardenti in rubo apparuit: praecipiens illi ut calciamenta solueret. extatque adhuc ibidem sacellum in huius rei memoriam extructum: in sinistro chori constitutum. Ipsa autem ecclesia duodecim perpulchris sustentatutr columnis. Eidem etiam, ecclesia divae Catharinae, quae quadraginta martyrum nuncupatur, Saracenorum muschea satis ampla adiacet: quam Saraceni ipsi ob sanctissimae virginis pietatem in dies frequentare referuntur. Misso autem eius montis Synai celeberrimo coenobio, quod sanctissimi religiosi divi Basilii profess ores, challogerinuncupati, incolunt. Nullum regnum, nulla civitas, nullum oppidum, nullum rusculum, nullaque private domus in mundo existit, vei Carharinae templa, facella, arae, imagoque non resplendeat, quod tantopere de alia quacumque sancta virgine factitatum esse non videmus. Nam quum ceteris (praeter dei genitricem) praeponatur, fatigavit ubique haec pictores, scultores, multiplices, egregiosque et minores, qui eam penicillo formarunt: et multis in locis, et maxime celebrioribus, ingenium omne atque artis vires exopsuere, Fatigavit insuper et oratores, atque poetas pene innumerabi les, qui in eius praeconio plurima tum oratione soluta, tum oraione vernacula, atque versu. et (ut reliquos finam) divini prope ingenii virum, utique Maronianum, Baptistam Mantuanum Carmelitam, sacrarum literarum profelssorem, et vatem nostri aevi supremum atque consummatissimum: qui eius vitam omnem, pulcherrimo carmi ne conscripsit, et tam praesentibus quam posteris legendam co-tulit. Haec etiam, ipse plu ria quam mei moris est, in laudem huius sanctae monimentis hic literariis mandare volui, qui eius meritis plurima saepe numero expertus sum beneficia, ea quidem apud deum immortalem me consecutum manifesta fide deprehendi: et de gravissimis periculis et infirmitatibus eius ope me fuisse liberatum, atque intereessione.

De sancta Barbar virgine et martyre. CAP.CVIII.

BArbara virgo Asiana, imperante Maximino tyranno in orientali plaga: Maxentio vero Romae itidem faciente, et Meltiade similiter Papa, Romae in cathedra Petri praesidente: apud Nicomediam insignem vetustamque ortus sui urbem, cuin gloria martyrii ad syde rea regna migravit. Haec quippe posito splendidissimum genus intercesserit, austeritate tamen mortis, intrepide pro Christo a proprio genitore inflictae, et laeto vultu sumptae, longe luculentior ef fulsit. Huius itaque pater nomine Dioscorus fuit nobilissimus atque divitiis innumeris praepotens et gentilis: quae quum corpusculum eduxisset in robur, insignis decoris evasit conspicua. Cui tam celebre ingenium quidem fuit, ut potius sacro superumque munere datum ei fuisse diceres, quam humanis studiis quovis modo sibi vendicare potuisset. Erat ei pronus eiam ab ipsa pueritia in sanctitate animus, et ad omnem eruditionem adpiscendam ardentissimus, Unde etsi a parentibus tanquam unica filia inter divitiarum delitias enutriretur, non tamen otio, et mollicriei femineae, eam deditam legimus: immo iugiter supra aetatem divina perscrutari. Cum enim templum aliquando puella cum parentibus introgressa fuisset, videns simulachra, parentibus ait: Quid sibi volunt similitudines istae? Responderunt parentes: in fanis, quid loque ris? Vides quia hominum similitudines non sunt sed dii, qui adorri iubentur per illud, quod nescitur, quodque minime cernitur. Quibus puella. Fuerunt ne in quit aliquado homi nes, quos nunc colimus? utique dixetunt. At illa, ut erat maximi spiritus adolescentula, naturali


page 93, image: s185

instinctu paulisper commota, et iam quasi a sopore quodam, et (ut ita dicam) a profundo somno expergefacta, oculis animi aliquantulum apertis, deum deique virtutem salutarem esse mundo putavit, et ad eum quaerendum animum primum in caelum erexit, et caelestium pulchritudinem corpum contemplans admirata; non plu res deos sed unum deum, qui cuncta ista fecisset, regeretque omnino arbitrata est. Cumque atdenti desyderio in veri dei cognitionem traberetur, philosophos gentiles summopere et accurate evoluere et perlegere coepit. verum quum inter ipsos maximam de vero deo altercationem et contentionem animaduerteret, atque etiam ex ipsis philoso phis didicisset, quandam inanem suprstitionem apud antiquos initium sumpsisse, quae quasi malorum omnium fons, multitudinem deorum co-stituerat, quibus hostias immolare, solennia facere, simulacra constituere, et condere templa persuaserat, quum tamen prius hominum sepulchra fuissent, sed magnificentius condita, templorum appellatione vocata fuerant. Ex hoc: priscorum religionem, potius quasdam poetarum fabulas, quam religionem existimavit. Et quum nihil veritatis in se habere animaduerteret: magna cordis voce omnia illa maiorum suorum idola contempsit. Verum quum etiam ad poetarum theologiam investigandam se transtulisset, ex Hesiodo et Orpheo optimis poetis didicit, universa quae in mundo sunt ab uno deo emanasse, et illius vittute contineri non dubitare: et maxime ex sententia Orphei, qui in quibusdam earminibus, omnia divina virtute in hunc modum gubernari dicebat.

Vos qui virtutem colitis, vos ad mea tantum
Dicta aures adhibete, animosque intendite vestros.
Contra qui sanctas leges contemnitis: hinc vos
Effugite, et procul hinc miseri, procul ite profani.
Tu vero qui divinas specularis, et alta
Mente capis musae voces amplectere, et illas
Aspiciens sacris oculis sub pectore serua.
Et post multa, sic subsequitur.
Nemo illum nisi Chaldaeo de sanguine quidam
Progenitus vidit, quem caelorum aurea sedes
Sublimisque tenet. cuius se dextea tendit
Oceani ad fines, quem de radicibus imis
Concussique tremunt montes, nec pondere quamuis
Immenso sint ferre queunt: qui culmina caeli
Alta colens terris, nunquam tamen ill sit absens.
Ipsum principium, medium quoque, et exitus idem.
Priscorum nos haec docuerunt omnia voces:
Quae binis tabulis deus olim tradidit illis.

Barbara itaque vigo, quum tam piam sententiam de deo vero unoque habendam, ab Orpheo poeta theologoque accepisset: confestim et quemadmodum Aurelium patrem Augustinum fecisse constat, post multos circuitus maiorum suorum errorum, circuire coepit non modo civitatiem per vicos et plateas, sed per totam Asiam, Aegyptumquequaerendo verum animae virum, pro quo: ne moreretur, dignum indicaret mori, ut eius semper inhaereret amori. Tunc ex Alexandria in Nicomediam perlatum est, sapientissimum virorum Alexandriae esse Originem nomine: cuius tanta existimabatur sapientia et facundia, ut cunctos in omni virtutis genere superaret, evidentissi misque rationibus et signis deum vetum proponeret, et idolorum confunderet falsitatem. Quod Barbata quum audisset, non mediocriter gavisa est. Animaduertere quip pe confestim coepit, quonam modo illum et audire et alloqui posset. Subuerebatur nanque maiorem in modum genitoris Dioscori potentiam, et propteren mysterium co- silii et desyderii sui, eidem indicare pertimescebat. Unde et diligenti examine omnibus ponderatis, quia ad perficiendum quae animo obuersabautur suo, sibi impossibile


image: s186

videbatur, id per epistolas et fidum sibi nuntium, in haec verba efficere curavit. Viro Alexandrino, nobilitatis animi longe lateque famatissimo Origeni. Barbara Nicomediae tua aneilla, decus et honorem desiderii mei. Accepi te fore verae diuninitatis optimum ostensorem. A prima etenim scintilla ingenii mei ex tot corda concupivi, ut ad veri dei notitiam pervenirem: sciens nullam prorsus deitatem inesse lignis et lapidibus, quae humana arte composita sunt, quae sensibilitatem haud recipiunt, sed et nec loqui, nec audite posiunt: unde et in memet semper existimavi, non veros sed fal sos mnino esse deos: nec homines deos effici posse, quia homo quum incipiat, etiam desinere est necessarium. Deus autem (ur nuperrime novi) ante tempora fuit. Non ergo qnquam dos credere potui, quos homines mortales agnoveram. ET quanquam nunc usque multis in motibus fuerim co-stituta, semper tamen deum nobis ignotum fuisse existimavi, Qui videlicer solus cuncta creavit, arque eum semper amavi, illique totam me devoni, a quo sum id quod sum, nisi mea me fefellit sententia. Cuius quidem me spiritu animatam sentio, Donecque ad eum pertingam, nullatenus unquam desista-. Quapropter tuae optimae famaeru more perculsa, venerabilis pater: mentem meam his literis tuae dignitati aperire censui. Illum deum solummodo me exquirere, cuius cognitionem perfectam apud te esse cognovi. Unde si ita est, prout fertur, has supplices offero preces, quatenus digneris excutere noctem ignorantiae meae, chaosque confusionos ab ancilla tua, illamque inducere ad verae iusticiae solem, atque discrerionis lumen. Opto quippe verum deum agnoscere, illum scilicet qui fecit visibilia et invisibilia. Et utrum unus vere sit, ut ipsa iam nunc dudum mecum argumentata sum. Vale. Origenes autem susceptis lectisque Barbatae epistolis, inenatrabili gaudio repletus est, intellectaque clarius oratoris aduentus causad: ut erat pater optimus, et in omnes comis et perbenignus, illum hilariori vultu excepit. Quanta vero animilaetitia et iucunditate vitinem Barbaram, tanquam optimam spiritualemque praedam consectus, habuerit, lectoris inudicium expostulo. Origenes igitur ubi ex insperato dei munere, quodam inenarrabili exultasset tripudio, et in exultatione deo et domino Iesu Christo plurimas gratias egisset, quia ipsum maxime propitium animaduerteret in conversione talis alumnae, quodque ex infecunda radice, talem ac tantum percepisset fructum, quae ex innumeris eius virtutibus et exemplo, aedificare ecclesiam esset idonea: mox Valentinum quendam presbyterum ex ipsius discipulis, sanctum et eruditissimum hominem, cum divinae scripturae codicibus Nicomediam cum oratore beatae Barbarae ad eandem Barbaram mittens, in haec verba rescripsit. Origenes veri dei indignus sacerdos, et ut possibile est, eius nominis ostenior, Barbarae barbaricae gentis, in adoptionem filiorum dei et domini IESV CHRISTI, salutem. Sicut scripseras, scite te velle verum deum, et quis sit: Scire debes, quia unus est verus deus in substantia, et in personis trinus, scilicet pater, et silius, et spiritus sanctus. Quicumque igitur haec omnia perfecte credit, habet quo ad eum pertingere possit. Cum his autem literis eruditissimum presbyterum hunc ad te mitto, qui maxima mecum est iunctus fidei charitate, et tanta ut ea maius esse non posset. Itaque quicquid is de instructione verae fidel nomine meo ti bi dixerit: id ita existimato, ac si a deo et a me ipso coram audisses. Vale. At ubi Barbara virgo divi Origenis nuntium una cum oratore suo incolumem in turris sui hospitii locum cum gaudio excepisset: post mutuas salutationes, Valentinus a Barbara virgine de deo interrogatus, eidem in haec verbarespondit. Credimus nos omnes in deum patrem omnipotentem cunctorum visibilium, et invisibilium conditoream: credimusque, et in dominum nostrum IESVM CHRISTVM, per quem creata sunt omnia, verum utique deum unigenitum, et verum dei filium, non factum sed genitum, et unius cum patre substantiae. Credimus quoque et in spiritum sanctum, verum deum ex patre procedentem: aequalem per omnia patri et filio, videlicet potestate, voluntate, aeternitate, et substantia. Et in hac quidem trinitate, nullus est prorsus gradus, nihilque inferius superiusve: sed tota divinitas sui perfectio-e aequalis est


page 94, image: s187

(exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant) ut quicquid de una persona dicatur: de tribus omnino possit intelligi. Nec pater, filii aut spiritussancti personam aliqua-do excludit: nec rursus filius aut spiritus aliquando patris nomen personamque recipit. Sed pater, semper pater est, filius semper filus: et spiritus sanctus, semper spi ritus sanctus. itaque filia aduerte: quia substantia quidem unum sunt, sed personis acno minibus tantummodo distinguitur. Ipsum autem dei filium, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria virgine: verbumque carnem factum esse, non permutando deitatem. Ipsum autem dicimus impassibilem secundum sua- deitatem ut pattem, sinmiliterque incomprehe-sibilem et invisibilem ut patre-. Eidemque quum christianissimum omnem aperusser Valentinus Origenis presbyter atque annuntiasset. Quodque non caecas caducalque huius saeculi divitias, nec brevem hanc calamitosamque vitam, nec instabilia corporis commoda, sed animae quae intellectualis est substantiae appeteret bonum. Docuissetve veram christianae religionis veritatem, quae quidem dei summi mandatis peragitur, declarasset quoque gentilium religionem erroribus plenam, falsam fictamque fore. Declarassetve unam esse sanctorum vitam, sed praemia pro labore diversa, et e contrario, pro modo peccatorum esse supplicia. unum insuper christianis esse baptismum sine quo nemo posset saluari Atque post eum, si peccaverit, per poenitentiam posse saluari. Denique cum novum et vetus restamentum ipsi ostendisset, et declarasset; Eidem ipse sacerdos Valentinus ardenti animo expostulan ti, sacrum baptisma ea in turre co-tulit. Monuitque summopere eam, ut animum suum. sua pro virili in lectione sacrae seripturae iugiter occuparet, ne in bona terra pectoris sui inimicus homo zizania superseminare posset: sed intra semetipsam loqueretur. In nocte quaesivi quem diligit anima mea. Diceretque : o bone deus, ubi pascis, vibi in meridie aubas: quia post te adhaesit anima mea: iccirco rogo ut me suscipiat dextera tua. His itaque et aliis innumeris documentis Barbara virgo, a Valentino sacerdote instructa, relicto iam ex corde saeculo, rentuntiavit etiam diabolo, et pompois atque operibus eius, ser vare volens foedus quia domino pepigit. Cumque Valentinus sacerdos post non modicum tempus vale faciens Barbarae virgini ab ea discessisset, affuit tempus quo viro matura, nuptui tradenda esset. Cumque multi ex optimatibus, eam sibi dari in co-iugein expostulassent: Pater ab ea perquisivit, an cuiquam illoru- nubere vellet. Cui puella quasi subirascens. Ne mihi inquit obsecro de hac re unquam molestus sis. Nam si abs te doa cta fueto ut virum accipiam, potius mihimet mortem consciscam. Accidit autem, ut die quadam turrim quam sibi pater exaedificarat iterato inscenderet: et ibidem paternis et avitis simulachris co-spectis, in eisdem faciebus expuit, dicens. Similles illis fiant qui fecerunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Nec ita multo post, quum de trinitate apud patrem verba fecisset: post verbera quibus plurimum afflicta fuit detrusit eam in catcerem: ibidem tandiu seruandam, quamdiu per Martianum praefectum, ad tormenta raperetur. Sedens itaque pro tribunali Martianus, iussit Barbaram ad se adduci. Intuensque in eam. Cur inquit puella Decora, generi te mortis dedis? Offer diis sacrificium, et il laesa abibis. Quod si efficere neglexeris, scito te variis acerbissimisque tormentis interficiendam. Cui illa. Audi me Martiane dux: dii quos tu me adorare suades, dii non sunt, sed pessimi daemones. Qui caelo relicto, in terram descenderunt, ut homicidia, forni cationes aliaque innumera perpetrarentur mala. Non enim modestiam, aut iusticiam exem plod docuerunt: sed alii obscoenis voluptatibus, alii pugnis, alii vensationibus gaudent. Dominus autem meus Iesius Christus, quem toto corde diligo et colo, ut verus deus non bella aut pugnas, ut tua Minerua quam falso deam appellas: sed pacem et quietem omnimodam in terra hominibus persuasit. Neque eidem variae canum venationes, ut tuae Dianae venatrici placent. aut fistulae et tympana et alii sonitus vani, ac muliebris turba, ut siunt Matri deorum gratissima, omni virtute neglecta. Itaque scias me pa ratam fore, ILaudis sacrificium offerre saluatori meo, qui fecit caelum et terram, et om nia quae in eis sunt. Hi autem quos pro dis colis, et muti, et surdi, et coeci sunt, licet


image: s188

os, oculos, auresque videantur habere. Cumque nares ad odotandum, manus ad palpandum, pedes ad ambulandum eis sint, Olfacere prorsus, aut tangere quidpiam, vel aliquo iter arripere minime queunt, quippe qui nullum habent spiritum. His dictis Martianus furore repletus, post acerbissimas corpori delicaro inflictas plagas, iterum carceri custodienda traditur: ut postmodum eam morti destinarer. Cui in inte-pest nocte saluator apparuit, et blandis eam verbis consolans, protinus curavit Quae postquam tyranno e custodia oblata esset. Ecce inquit quo te acto dii mei diligere demonstrant, qui tuas curavere plagas. Respondit virgeo, cum similes sint dii tui surdis et mutis, et coecis, qui se nec erigere possunt, neque movere, Quomodo me potuerunt curare, qui sibi ipsis prodesse non possunt? Ipse vero deus lesus hristus sanavit me, quem tu a daemone obcoecatus videre non potes. Sed ab ipso suis fidelibus impenditur, ut a medico remedium. disciplina artis medicinae est, aliquotiens etiam ignibus et ferro mot bos curare. Et quid mirum, si dominus noster tanquam medicus animarum nostrarum, nos turbinibus excutiat, morbis examinet, tormentisque excrucruciet et purget? Fortitudinis autem christiianorum est, quast per ignes et flammas vasammas vasorum more purgari. Quod scriptura maiorum nostrorum doctorum testatur. Aurum, et argentum, et ferrum et plumbum, et stannum, ac omne vas quod per ignem transierit emundabitur, Nositaque dominus noster, per vos tyrannos pessimmos urere vult ut curet, tentatque ut liberet, atque vexare nos per daemonem permittit ut saluet ac oronet. Tentat igitur nos hoc modo dominus, ut sciant alii si eum ex toto corde diligamus, ac etiam ex tota anima nostra. Ipse permittit dolorem: ut det refrigeria Obouratus vehemen tius tyrannus, et corpus virginis Barbarae crudelem in modum lacerari, et ad eius latera ignem apponi, atque mammillas eius praecidi iussit. Postremo ubi Barbara orationem ad deum effudisset, diversaque tormenta aequanimiter pertulisset: Martianus iussit caput eius abscidi. Tunc cum furore Dioscorus pater eam accipiens, in quen dem montem eam perduxit. Cumque decollanda esset virgo Barbara, oravit ad dominum ut citius sui certaminis coronam consumare dignaretur Facta est protmus ad eam de caelo vox, diccens. Ven dilecta mea, et in patris mei regno iam tandem con quiesce. quibus dictis, Dioscorus proprius genitor illi sanctum caput abstu1#it. Sed ne inultum tam execrabile patris facinus videretur: factum est, ut eo cum Martiano et ceteris satellitibus suis de monte descendentibus, tanta caligine mox obuolutus fue rit, ut tanquam Phaetontem ictum et ustum pHocbeo curru, sine ulla cunctatione et ipse cum Martiano et pluribus aliis a deo exustus fuerit:; ut nec ullum quidem ex ipsorum cineribus remanserit vestigium. Passa est itaque beata virgo Barbara pridie Nomas Decembres, quo quidem die, eius annua solennitas celebratur. Collectis vero postmodum a supradicto eius patre spirituali Valentino religioso viro reliquiis, eas intra civitatem deferens, conditas aromatibus cum reverentria sepelivit: ubi et sanitates recipiunt omnes qui langore aliquo laborant, ad laudem et gloriam dei oninipotentis: cui est honor et gloria in saeculoreum saecula. amen. Quod autem Barbara haec virgo passa sit sub Maximino tyranno, apud nonnullos et etiam apud me ambigitur: quum Origenes doctor, ad quem ipsa literas dederat, floruerit tempore Alexam dri principis qui imperabat Romanis, circa annum salutis nostrae trigesimum supra ducentesimum. Potius dixerim ego passam fuisse sub Maximino principe et Augusto, non autem isto tyranno Maximino Ex illa Phaetontica Dioscori fulminatione ubi ictus et ustus curru Phoebeo Dioscorus excessit: inolevit consuetudo, ut quum fulgura cernimus, illico: sancta Barbara ora et intercede pro me, acclamate didicimus. Plura enim miracula in similibus eam fecisse, non sum nescius, sed ea nuncseripto man dare longum esset. Suum vero sanctissimum corpus postmodum Venetiis translatum, nunc in monasterio crucigerorum, in sacello nommini suo dicato, sarcophago marmoreo conditum reverenter seruatur.

De sancta Anastasia martyre. CAP.CIX.


page 95, image: s189

ANastasia nobilissima Romanorum matrona, divinae maiestatis optima cultrix, ac intemeratae pudicitiae, et immensae pietatis et religionis: feminis cunctis sanctissimum esemplum sub Diocletiano Augusto Romae pro Christo gloriosum sustinuit martyrium. Quas ob res, geminam sibi acquisivit laudem, tum quia tanquam agricola et cultrix, toto tempore vitae suae bonos fructus pie tatis seminaverat: demum et sacri sanguinis effusione suorum metitrum, omniumque virtutum rigavetat plantaria. Praeexati itaque illustris Ro. gentilis, ex Fausta coniuge christiana extitit filia, quam parentes ipsi adultam, Publio Patrtio Ro. equite nobilissimo matrimonio coniunxere, quo quidem marito, propter suas virtutes et pietatem quoad vixit plurimum agitata fuit. Erat nanque ipsa Anastasia ex paterna haereditate admodum locuplex, adeo ut amplissimus suus census, perquam optime in omnibus suo generi responderet. Eratque in divinis scripturis, a divo Grisogono (postea Christi martyte) egregie instructa atque edoca, in qubus iugiter intenta, veluti quandam famem ssatiare desiderans, per evangelia et divi Pauli episto lashaud negligenter discurrebat. Ex continua autem lectione et meditatione scripturarum dituinarum, cum percepisser non esse christianis sperandum in incerto divitiarum suarum, sed in deo vivo, qui omnibus praestat abundanter omnia: quodque ad factum boni operis divites esse, se in bonis factis communicatores esse. Constiruit thesaurizare sibi bonum thesaurum in futurum, ut apprehenderet eam quae est bona vita. Scie bat quippe se ideo divitias accepisse multas, non ut in his solis se beatitudinem habe te consideret, non ut male uteretur eis, neque ut despieceret pauperes, aut certe illas instrumentum libidinis sibi computaret, aut illas se amissutam existimatet unquam. Iccirco cum legisset apostolum Paulum dicentem. Qui fidenter feminat, fidenter et metet. Et itetum Hilarem datorem diligit deus. Atque et iam quum legisset prophetam dicentem. Et Pauprem et diviten egeo feci: et pro omnibus aequalis cura mihi est: Spititu divino succensia intra semetipsam dixit. Cum curam de omnibus gerat deus, et quis metuere deber, ne eius minnatur patrimonium, unde deo iubente prorogatur? Time Anastasia inquit time magis, ne si tepida et sterilis, et infidelis in bonis operibus fuers, tandem egena et inops protsus inveniaris. Non timeas inquam ne ditficile regna ingrediatis caelorum, modo sis humilis, modo sis larga, quia ex hoc beatior vocaberis Sed nec etiam in hoc saeculo ob hoc, nec in futuro aliquam senties egestatem. Igitur da pauperi, ut denm foenereris deum tibi computa debitorem, sentias praepo sitam esse miserenti misericordiam consequentur, videlicet et tu gloriam consequericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, videlicet et tu gloriam consequeris et requiem. Eam ob rem statuit, non se divitem sentire, neque nobilitatis alicuius dominam, sed humili veste contecta, quotidie cum sola ancillula visitare infirmos et in carcere pro Christo relegatos invisere: et illos atque alios esurientes alere cibo, vestue nudos peregrinos tecto suscipere atque aliis pietatis operibus indulgete, et aeter ni praemii spe, Christo in pauperibus foenerari, qui dixit. Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Et quanquam in his exemplo Marthae iugiter invigilaret, nihilo minus aliquem etiam sibi constituit horarum nurmerum, in quibus divino et spirituali profectui incumbere volebat. Quod ubi nuntiarum marito fuisser, cam videlicet dcum una tantum consociata ancillula, vili habitu, christianorum more, carceres circuire, eisque necessaria subministrare: Eam illico arcissimo et tetro carcere inclusit, ita ut etiam alimenta subtraherentur: ut per hoc sic perempta, eius la tissimas possessiunculas occuparet: verita autem ne ob hoc moreretur, lamentabiles patri et magistro suo Grisogono in haec verba direxit epistolas. Sancto Christi con fessori Grisogono Anastasia. Licet pater meus cultor fuerit idolorum, mater tamen Fausta christianissime semper vixit et caste, ac me inter ipsa cunabula christianam fieri fecit: post cuius e vivis excesium, facrilegi iugum maritisuscepi, cuius deo miserante


image: s190

thorum, mentita infirmitate declinans, die noctuque domini nostri Iesu Christi amplector vestigia. Cumque iste partimonium meum ex quo illustratur, cum indignis et turpibus idolattis exhautiat: me quoque velut magam ac sacrilegam custodiae tam gra vissimae mancipaverit, ut vitam corporalem amittere suspicer. Nihil enim superest, nisi amisso spiritu succumbam morti. In qua morte, licet glorier de confessione demini nostri Iesu Christi: tamen in eo mens mea valde conteritur. quia opes meae quas ego ex asse deo voveram: alienis a deo, et turpibus inseruiunt. Et iccirco deprecor te homo dei, ut instanter dominum depreceris, ut aut ad fidem suam, venturum si praevidet Publium, faciat venire: aut si praevidet eum in hac incredulitatis peruersitate mansurum, inbeat locum dare cultoribus suis. Melius est enim ei exhalare spiritum, quam dei filium denegare, et eum confitentes impedire. Etenim testis mihi est Christus: quoniam si liberate fuero, sanctorum vestigiis adhaerebo: et curas omnium solicitius exercebo ut ceperam. Vale vir dei, et memento mei. Cumque hanc epistolam legisset Gri sogonus: oratione facta cum multis confessoribus, ita rescripsit. Fluctuanti tibi inter procellas et turbines mundi: cito super undas deambulans Christus adveniet, et diaboli aduersum te flantem spiritum, uno iussionis suae sermone compescet. Patien ter et quasi in medio maris posita, dcrede Christura ad te esse venturum, etad temetipsam conversa, cum propheta exclama, dicens. Quare tristis es anima mea, et quate conturbas me? Spera in deo, quoniam adihuc confitebor illi salutare vultus mei, et deus meus. Geminum divini muneris probatur indicium: quum tibi et terrena reddentut et donabuntur caelestia. Deus enim beneficium suum ad has extremitates protrahit, ut non sit nobis vile quod praestat. vide ne turberis in hoc, quia pie viventi tibi inferantur aduersa. Non enim deciperis, sed probaris. Non est defensio tua, quam putas per hominem posse co-stare. Audi scripturam dice-tem. Maledictus homo qui spem suam ponit in homine. Et benedictus homo, qui spem suam ponit in domino. Cave inquit fortiter, vigilanter et strenue universa peccata: et a deo solo quaere solacium cuius iussa conseruas. Cito enim tempus placitum ad te converterur, et quasi noctis tenebras, floridum diei lumen aspicies: atque post glaciei frigus hyemis transeuntis, autea tibi tem pora et serena succedent: ut omnibus qui pro Christi amore affliguntur, praebeas temoralem laetitiam, per quam sine dubio consequeris aeternam. Vale in domino, et ora pro me. Hanc episiolam legens Anastasia, fortiores fidei vires accepit, ac tantum de patientiae virtute in domino gloriabatur, quantum prius de oppressione infidelissimi viri se causabatur affligi. Igitur beata Anastasia quum ita in custodia stringeretur, ut ei vix panis quadr daretur: aestimans se in ipsa tribula tione deficere, denuo in haec verba sancto viro scripsit. Confessori Christi Grisogono, Anastasia. Finis venit corporis, Memento mei, utegredientem animam meam, ipse suscipiat pro cuius amore ista sustineo: quae ex horae huius momento recognoveris. Vale. Ad haec sanctus Griso gonus talia remisit scripta Grisogonus Anastasiae. Semper est ut lumen tenebrae an tecedant, sic etiam post infirmitatem salus revertitur, et vita post mortem promittitur. Uno fine concluduntur et aduersa huius mundi, et prospera: ne vel tristibus despe ratio, vel laetis elatio dominetur. Unum mare est, in quo naviculae corporis nostri velificant, et sub uno corporis gubernatore, animae nostrae nautico funguntur officio. Quorundam igitur naves fortissimis carinarum nexibus solidatae, tenebrosi aequoris concitatos fluctus illaesae pertranseunt: quorundam vero fragili iunctura lignorum etiam in tranquillo vicinum morti conficiunt cursum. Prope etenim illis est ut pereant, qui non cogitant qualiter ad portum salutis pertingant. Tu autem o Christi irreprehensibilis famula, crucis tropheum tota mente constringe, in quo tuis dum desideriis parueris, cum martyrii palma ad Christum pertinges. Interea Publius vir eius moritur, et ipsa fancta e catceribus liberatur. Quam ob rem non minimas gratias egit domino et saluatori nostro Iesu Christo. corripuerat enim in hac calamitate eam dominus, tanquam magister discipulum, quem noverat ardentissimi spiritus et ingenii. Sicque et incarcerationis


page 96, image: s191

moram, Anastasia magnitudine foenoris duplicavit. Nam et propter se asancto proposito minime retraxit, neque enim eam aliquis a timore Christi revocate, aut ab eius dilectione divellere potuit: propter quem omnem saeculi glcriam, pompamque ac etiam ipsam vitam temporalem contempsit, cui nihil dignum comparavit. Magis magisque in ea quotidie amor Christi crescebat, crescebatque fides. Et ne audiret vocem et iudicium sanguinis clausit aurem, et omnem substantiam suam perquam maxi mam dispersit tandem, et dedir pauperibus: ut iusticia eius maneret in saecula et in saeculum saeculi. Exhortabatur autem omnes ad profectum animae, exhortabaturque quam maxime fingulos, quos et eleemosynis et documentis confovebat, dicens. Praeterire figu ram huius mundi, et illam veram esse vitam, quae praesentis vitae emeretur incommodis. Singulis prope diebus lustrabat carceres, in quibus christiani pro fide Christi detinecantur. Neceas ob res alicuius momenti se existimabar. Et quan quam ex patritiis familus innumerisque divitiis plurimum foret insignita, nihil tamen de habitu magnatorum habere volebat. Ea propter etiam ab ancillulis suis miro amore, in eius veneratione deditae erant. Stupebant profecto oinnes de incredibili ipsius humilitate quadem, quia gloriam et honorem pristinae nobilitatis atque fulgoris, pro Christo et calcare et contemnere potuisset. Multis nanque signis dominus glorisicare volens ancillam suam: eam etiam ad coronam martyrii provexit, quibus quidem perculsi plurimi gentiles, simul cum christianis deitatem Chtisti confitebantur. Denique post triennium a viduitate sua, cum ancillis suis gaudens Anastasia in quiete maxima vixisset: a quibeusdam tentata inssu Diocletiani principis, a quodam praefecto inbetur idolis sacrisicare, ut postmo dum eam ducere posset in uxorem. Cumque in thalamum eam perduxisset, ipsamque suo more amplexari veller, illa fideliter reluctante, statim diunino iudicio caecus effedus est. Adiens autem deos suos, sciscitatus est si evadere posset. Responderunt: quoniam sanctam dei vivi ancillam Anastasiam turpiter dehonestasti, ideo nobiscum perpetuo decretus es in inferno excruciandus. Cumque ita obcaecatus domum reduceretur, inter eundum in manibus puerorum suorum vitam finivit. Tribus igitur ancillis sorotibus dive Anastasie martyrio coronatis, et ipsa iubetur in custodia tecludi. Audiens vero praefectus qui eam carceri mancipaverat, quia innumeris ditata esset praediis et fundis, ipsam secreto allocutus est. Si vis inquit christiano ritu vivere, fac quod tuus Christus (quem deum verum existimas) praecipit dicens. Qui non renunciaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Omnia igitur quae possides mihi da, et quo volueris libera abi: tunc quidem vera censeberis christiana. cui illa. Dominus meus inquit utique praecepit, omnia esse vaenundanda, ipsiusque censum pauperibus, non autem dinitibus erogandum. Denuoque diro carceri fame excrucianda traditur Anastasia: verum a sancta Theodora nuperrime martyrio coronata, divino iussu et praesidio per duos menses mirifice extitit refecta. Tandem cum ducentis virginibus ad insulas Palmarias deportata: quum innumera miracula et virtutes dominus per ancillam suam operatetur, misit praefectus qui Anastasiam cum multis revocaret. Quibus adductis: mox Anastasiam ipsam ad palos alligari praecepit, atque ignibus comburi. Cuius exemplum secuti sunt non modo virgines quae secum exulaverant, sed et alii innumerabiles utriusque sexus homines, et cruciatus diversos et poenas alacri vultu et infracto animo susceperunt, ne fidei suae conscientiam maculare viderentur. quoniamquidem perfecta in eis chatitas, foras excludebat timorem. Quorm si velim nunc tolerantiae enumerare vittutes, et constantiae robur exponere, nec mihi sermonis tanta copia adesset, nec etiam aliis puto, nisi his solis qui oculis suis intueri potuerunt. Sed iam de illustrissimis Anastasiae (ut ipse creediderim) virginis virtutibus atque illustrissimo ipsius martyrio, quo a deo, perpetuo in caelestibus coronari promeruit, dicta sufficiant. Tanta quippe huius sanctae matronae Anastasiae fuerunt signa et miraula, ut de sanctis martyribus veteribus deputaretur una. Cuius anniversaria solennitas, celebratur in die natalis saluatoris nostri Iesu Christi, octavo calenas Ianuarias.


image: s192

De sancta Afra martyre. CAP.CX.

AFra sanctae Hilariae martyris filia, imperante Romanis Diocletiano, Rhetiae in civitate Augustana, pro Christo martyrium constantissime perferens, caelestia regna penetrautir. Haec quippe genere Cypria fuit, et Veneris Deae cultui dedita, cum esset innisae pulchritudinis insignita, lupanaria ex documento genitricis celebrabat. Venus enim supradicta falso gentillum dea, femina siqui dem impudicissima, ut ab impudica fronte paululum tuboris abstersisse videretur, et lasciviendi sibi ampliorem co-cessisse licertia-: nefanda turuitudine excogitata, prima meretricia pulica adinvenit, et fornices instituit, det matronas inire compulit: quae satis execranda Cypriorum consuetudo, in nostum (ut ita dixerim) aevum protracta est. Co-sueverat enim suas mittere virgines ad litora, ut foren sium uterentur co-cubitu, et sic suae futurae castitatis libamenta Veneri Deae persoluisse viderentur: et suas in jnuptias quaesivisse dotes. Quam quidem abominandam stnltitiam Afra haec apud Augustanam Rhetiae civitatem seruabat. Cuius detestabilis impudicitia, et turpe meretricium effecit, ut si patria eius, tamen origo non ignoretur. Quae etsi amplissimis titulis dcorari non possit, quoniam tamen martyrium ardentissimo et infracto pectote tam cito pro Christo pertulit, sua laudis portione taciturnitate fraudari non debet. quae etsi minus pudica eodem modo fuit: bona tamen pace aliatum clararum mulierum, non modo inter claras uteumque mulieres, sed inter sanctas merito describendam esse censui. Dedita itaque Afra cum ancillis suis nefando cultui meretricio ea in urbe praedicta: Eius prostibuli locum Narcissus sanctus episcopus, cum Felice diacono persecutionem Dio cletianam devitans aliquando ignoranter introgressus est: A qua et pro turpi amatore primum susceptus fuit. Postmodum ubi eum cognovit christianorum episcopum, confe stim eius pedibus cum lacrimis et eiulatu provoluta est. Cuius tanta profecto fuit do ctrina, ut eam domino lucrari potuerit. Mane autem facto, quum nefandi et persidisatellites christianorum, episcopum cum suis exquirerent: Afra eos e vestigio sub linistramento abseodit: delusisque hoc modo fatellitibus, Afra episcopum ad Hylariam perduxit parentem, quae documentis ab eodem sinmili modo susceptis, et ipsa mox ad pedes eius cum fletu cecidit, et se christianam effici obnixe expostulavit. Baptizata igitur Hylaria cum omni domo sua et alia multitudine non minima, statim daemon ululare et exclamare contre episcopum tanquam vim sustinens coepit, ac dicere: o cruces, o tormnta quae patior, exire de habitationibus meis Narcisse episcope me cogis. Si me vis abire, da mihi locum, vel animam aliquam in potestatem in quam introire possim, ne hinc eiectus praecipiter in abyssos. Cui ille: Si deus meus ait concedit ut maneas, mane: veruntamen ne id quod a me expostulasti frustratus videaris, tibi diaconem perquam maximum talem, qui in faucibus montium non procul a nobis habitat concedeo occupandum, in quo introgrel sus daemon statim interfecit. Tunc Narcissus sancus episcopus Hilariae domum in eccleslam consecravit, atque Dionysium Afraeavumculum Augustanae urbis episcopum otdinavit. Afra vero quum nefanda ut consueverat exercere recusaret, Caio iudici, tanquam christiana accusatur. Cui quum diceret, deum christianorum meretrices abhorrete, Christumque iustissimum in talibus habitare minime velle? Respondit Afra. Ego quidem inquit sicut maiores mei quodam psessimo daemonum ertore decepta, et adulteria et fornicariones atque alia huniuscemodi nefanda nunc usque tanquam primitias diis quasdam debitas, turpissimas sane operationes in templis obtuli. Nec aduertebam, quia si nec homines quidem modesti ac mites talibus nefandis stupris laetarentur, quanto magis dii a similibus esse deberent alieni. Nunc vero a domino Iesu Christo vero utique deo per seruos suos nu perrime illustrata, quum didicerim mea pristina dedecora fuisse mortifera et nefanda, atque eosdem tales deos pernitlosissimos fore spiritus, necnon et omnino esse contemnendos, me ad veram ipsius Iesu Christi religionem contuli, quia didicerim ipsum pro om nibus vivificandis crucis patibulum pertulisse, etiam me ipsam totam contradidi. Et sicut


page 97, image: s193

ipse pro nobis pati voluit, et ipsa pro eius nominis confessione quaecumque volueris tormentorum genera, pati non verebor. Quibus auditis, iudex ira succensus, confestim in insulam Lici fluminis Afram duci, et ibidem concremari praecepit. ob miracula ibidem fa cta: ingens paganorum multitudo conversa est. Atque hoc modo haec Afra suum seruavit femineum decus, sublatumque recuperavit, et sui cordis innocentia reddita fuit. Ideoque haec ipsa monumentis mandasse volui, ut cuncte mulieres prospectent quibus inclitae pudicitiae cura insidet animo: quoniam non satis sit ad cordis synceritatem testandam exterioribus lachtymis et querelis se violentiam passas dicere: nisi quum possint, vin dictam et corde et opere in se ipsas inflictam ostenderint. Passa est autem beata Afra haec, nonis Augusti, Quo qui dem die, et eius anniversaria celebrantur. Heilaria autem eius mater, dum ad sepulchrum ipsius filiae igiter excubaret, et ipsa ibidem pro fide Christi octava die ab ipsius passione, a persecutoribus cum Digna et Euprepia atque Eumenia ignibus traditae, martyrii cotonam adeptae sunt. Atque ibidem eodem die etiam Nimia et Iuliana cum Quiriaco et Largo et Cresentiano cum aliis viginti passi sunt. Quorum quidem annua solennitas, pridie idus Augusti celebratur.

De sancta Grata virgine. CAP.CXI.

GRata matrona, et pudicissima virgo, genere et dignitate insignis, sed admirandie virtutibus et sanctitate insignior, eo anno quo divus Constantinus magnus totius imperii monarchiam est assecutus, post devictum huius secculi cursum, meritis gloriosa, et optima senectute apud Bergomum Cisalpinae Galliae civitatem suam, vitae finem sorti ta est. Haec itaque ex Bergomo urbe originem ducens, Lupum ditissimum ipsius urbis urbis ducem habuit parentem, cui quum filia haeres esset, eidem opulentissimum extitit patrimonium. Quae cum ab ipsa sua adolescentia inter ceteras suae regionis feminas evasisset speciosissima, asserunt cuidam magno Germanorum principi fuisse desponsatam, sed nuptiae nunquam celebratae. Huic igitur in primis Gratae nomen convenienter ad naturam rei inditum fuisse per quam optime reor, quia non modo cunctis gentibus, sed et ipsi deo optimo, per omnia Grata fuisse probatur. Verum a quo christianitatis doctrinam et insignia acceperit, ex historiis minime scitur. Eam tamen apprime non mediocriter, etiam in scripturis divinis atque rerum divinarum appetentissimam fuisse scimus, et quum nihil haesitaret in fide Christi, in oratione perseverabat insistebatque, donec et ipsa munus spiritus sancti accepisset, quod poscebat. Pro quo, adeo in ea incanduit divinus amor, ut in ea nihil esset, mundanus quod violaret affectus, sed quidam continuus ardor: unde et saepe cum propheta cantabat: Pars mea dominus. atque illud: No tas mihi fecisti domine deus meus vias vitae, adimplestique me laetitia cum vultu, delectationes tuae, utique mecum etunt usque in finem. Ea propter, bona quae liberis (si ex marito suscepisset) parasset, in redemptionem animae suae, atque in miser orum alimenta conferebat iugi ter: et non solum divitias, sed et semetipsam quotidie domino offerebat: atque alios et exemplo et lingua (quantum in se erat) adhortabatur. Saepius etenim quum audiret, innumerabi les christianos pro Christo diversis tormentis esse sublatos, mirum in modum laetabatur, acimmortales gratias agebat deo, quia a nequissimis tyrannis absoluti, ad bonum et optimum patrem, regemque omnium dominum remitterentur. Cumque rumores persimiles quotidie percrebrescerent, novissime ex Galliarum partibus Alexander ex Thebeorum legione miles strenuus, Bergomum dum nonnullis applicuit. Vir certe christianissimus, atque multa generositate plurimum insignitus: qui ad Grata- virginem, tanquam christianissimam et urbis primariam declinans, eidem magnitudinem tribulatioum, et gentilium furorem quem sanctis per universas Gallias inferebant tyranni cum lacrimis retulit. Dicens inimicum diabolum omnibus viribus in christianos congressum fecisse, atque suos ministro s in cosdem atmasse et informasse, quatenus omne sceleris ministerium ac crudelitatis possent explere. Is autem Alexander vir stenuus erat, et in deum atque in homines integram et perfectam caritatem custodiebat, in omnibus quoque mandatis et iustificationibus domini sine


image: s194

querela iugiter incedebat. Erat et ad obsequia seruorum dei promptissimus. Eratque non mediocriter eruditus, ac etiam latina lingua disertus. Ibidem itaque Alexander ipse zelo dei succensus, quum dei verbum errantibus, ac Christum ignorantibus Bergomensibus aliquandin disseminans, nonnullos Christo ea in urbe lucratus fuisset. Ipsi pagani Bergomenses indignabundi, quia eum impie agere affirmarent, scilicet transgredi suos facere patrias leges, quas unumquemque ita adeo obseruare oportebat, ut nemo praesumeret novas tes temerario ausu innovare, praesertim quum a suis legibus cau tum foret, ut capitalis poena plecteretur qui secundum leges patrias, deos non adoraret. Ipsum iccirco quia Christum impraetermisse praedicabat, et deos gentium co-dem nabat et improbabat, tandem capitali poena condemnarunt. Quod ubi sanctae virgini nuntiatum fuisset, sanctum videlicet dei hominem trunctarum esse: extemplo muliebri abiecto timore, mollicieque feminea, ac sexus debilitate prorsus abiectis et sepositis, suis comitata mancipiis, ac nonnullis Christi fidelibus, ut sancto homini funebre praestaret officium, ardenti animo nocte media, in aream certaminis sancti viri descendit et intravit, visoque cadavere, et separato capite cruentato, sui ipsius oblita, illud sanctissimum et venerabile corpus lam cruore respersum, exosculari, et amplecti non destitit, et foetidos cruote artus lacrimis suis lavit, saepe vocibus eum exanimem revocabat in amplexus. Nec eam ab hoc pietatis officio removere potuit trba furibunda, aut impiae eorum manus, ne quia terribulius videbatur principium Romanorum publicum edictum, quo canebatur poena capitalis supplicii, nequis cuius quam occisorum christianorum funebre praestaretur officium: quin ardenti animo sublatum corpus, ex suburbanis in superiore deferretur civitate, atque ibidem aromatibus delibutum, omni cum reverentia sepulturae traderetur. Arque ita eam verus Christi amor, integraque fides, et vera christianorum sanctitas, suasisse potuere. Eoque sepultrae condito, deinceps ipsi Gratae virgini totus pene mundus alienus omnino factus est, unde patrem aetetnum desyderans, tanquam a domino vocata in imatine levitarum, super omnia gladiis spiritualibus, corporales omnes affectus in se omnino occidit. Persaepe nanque cum apostolo dicebat. Nihil intulimus in hunc mundum, nihilqque anferre poterimus. Nihil et ipsa intuli in hunc mundum veniendo, sicque et abeundo nihil anferam. Ea de causa ut se mundo mortuam ostenderet, prima ea in urbe claustralem vitam exercete coepit, et plurimas virgines sibi in dei seruitio congregans, gloriosis virtutibus et miraculis valde clare effulsit. Cuius admirandae virtutes atque miraculas diu usque in senium longelateque percrebuere. Tandem in senectute bona, eo suo mo nasterio adhuc extante, collecta est in pace, prima die calendarum Maisas. Cuius sanctitatis praeconium, merito ctedulitatis suae populus Bergomensis debitae venerationis cultu, eo die seilicet calendes Maii, singulis annis celebritaer recolit.

De fancta Helena Constantini matre. CAP.CXII.

HElena sancta, magni Constantini mater, Iulio pontifice Romano in cathedra Petri praesidente, anno a natali christiano septimo et trigesimo supra trecenteslmum, Romae undecimo calendas Iunias, innumeris meritis gloriosa, migravit ad dominum. Haec in primis quidem omnium christianorum, nedum suit praeclarissima regina, sed et parens affectuosissina, aequeque christiani splendoris eximius fulgor, atque bonarum virtutum certissimum documentum. Quae secundum quorundam documenta, et maxime divi Ambrosii, qui eam stabulariam no, minat, plebei hominis filia extitit, Alii vero Caeli Anglorum regis a principio capti vam volunt: quod quidem et ipse arbitror, quum sic a plutibus pinetur. Quae ut erat incomparabilis formae et speciositatis upuellula, nupsit virgo illustri viro Constantio totius occidentis Caesari, Et ex eo (ut ceteros sileam) concepit et peperit iubar illud eximium Christanae fidei constantinum cognomento magnum, postea inclitum Augustum, cuius tantus fuit fidei fulgor et ardor, ut non se tantum aeterna fama splendidum


page 98, image: s195

faceret: quinimmo et parentes, et gentiles infideles, et patriam, atque christianos omnes, perenni nobilitarit et extulerit gloria atque triumpho. Verum non tantum haec sancta virago Helena, felicis regnis et imperii decore, acserenissima prole ta-ti filii, quin urgente maximo divini cultus ardore, invento salutis nostrae crucis troipheo, orbi toto lo-ge cognita devenerit, Eam enim, postea quam perenni fonte, a dino papa Syluestro mundata fuit, atque de omni verbi dei incarnatione et crucis mysterio er quam optime instructa extitit, dixisse saepius ferunt. Quomodo me redemptam arbitrabor, si ipsa redemptio crucis non cernitur. Verum quoniam peregrina est huius sanctae viraginis historia, ante quam ulaterius progrediatur, paulo altius est assumenda. variae etenim, ut supra praemissum est, inter celebres viros de huiusmodi regina feruntur opiniones, ex cuius genere maxime fuerit orta, sed cuiuscumque fuerit, ad historiam nihil refert. Ipsius autem ob venustatem, asserunt plurimum placuisse Constantio Caesari, et ab eo in pri mis fuisse oppressam. Erat quippe ex more illius gentis, qui utplut imum unst pulchro et elato corpore ac membris robustissimis, necnon et colore candido, et quoddam praeter naturam mirabile in ea, ita ut non solum exetcitum Caesariamm sed et aliosinnume rabiles ex omni mundo homines ad illam videndam, usque in ipsis suis occiduis partibus proficiscerentur. Quum inter cetera, et ei esset corpus nimia proceritate elatum, et adeo, ut qui eam novere, crederent occiduas quascumque mulieres etiam in decore faciei anteire. Eratque sermone leni et blando atque lingua diserta, ingenio quoque universis praestabat, magnae prudentiae et sagacitatis decore fulgebat, sicaque tam bonitate et eximia prudentia, quam pulchritudine incomparabili, in amplissimam famam etiam apud re motissimas nationes evasit. Verum post non multum temporis, Constantius princeps modestissimus, ad occultandum crimen tam splendidae mulieris cum ea legitimas celebravit nuptias, Sustulitque confestim ex ipsa pulcherrimas proles, quas inter Co-stan tinus magnus unus fuit, matri quam simillimus. Quem Co-stantinus pater, quum accepis set magni ingenii, et morum elegantia, ac magnae probitatis puerum, ad suae felicitatis cumulum existimavit adscribendum: et deinceps maiore in pretio Helenam uxorem habuit. Erat namque ipsa ingenio miti et placido, adeo ut obsequentissimi numinis benignitatem tepraesentare videretur. quippe tanto animi ardore, ad omnem ferebatur virtutem, ut ab ipsa sua mente, omnem omnino animi depelleret morbum. Eam etiam ob rem, ad tantam eam pervenisse philosophiam ferunt, ut iam contemptis priscorum idolis et erroribus, unum deum verum solum crederet, Ipsumque regem ac domnium caeli et terrae, solis, stellarum, to tius quoque mundi creatorem opinaretur. Et idcirco totis viribus, sic vivere conabatur, ut vel omnia huius mundi blandimenta paruipendere diceretur. Recte itaque iam, tan quam rationis non expers, de providentia dei sentiebat, deque immortalitate animi, ac de bona vivendi norma: quae quidem a fide iamiam dependere videbantur, caque omnia, verae vitae fe licitatem prae se ferre dicebat. Non tenebat solum, sed etiam praedicabat divinam esse iustitiam. Quibus plane ex virtutibus Helena virgo adhuc getilis et pagana, christianita tis fidei fundamenta iecisse visa est. Et quan quam mundus eidem felicissime arrideret, nihilo minus saepius illud philosophorum verbum in medium proferebat, dicens. Quid enim boni in se habet haec mortalis vita, vel quibus potius malis non abundat? Et iccirco ipsam naturae et fortunae co-modis cum tremore moderate semper usam fuisse ferunt, illaque omnia non meritis, sed a deo vivo sibi donata existimabat. Saepe etenim illud He lenae Troianae seu Graecae mulieris apud HOmerum dictum, suo obuersabatur in ore. Ast alias alii quisquis valet omnia solus, Datque bonumque malumque deus. Omnia inquiens, mor talibus et bona, et mala a deo provenire, et id ad eorum utilitatem semper. Incredibili tamen maerore Helena iugiter ex elephantiae morbo filii eius Co-stantini afficiebatur im mo perfundebatur, et eam ob rem quotidianis curis diurnis videlicet pariter et nocturnis angoribus excruciabatur. Ipsa quippe Britamnica regio, propter corporum albedinem tales morbos facile suscipere dicitur, atque in posteros pertransit, ut in ipsius Co-stantini filia Co-stantia postea exploratum fuit. mortuo autem Helenae marito, ipsa quum


image: s196

audisset regnum, et monarchiam et monarchiam totius orbis eius filio Constantino cessisse atque de om nibus tyrannis triumphasse, non poturit non vehementissime laetari atque gaudete, sed quodam etiam inenarrabili exultavit tripudio, Neque enim ob id tam exultavit gaudio Helena, quam quia deus omnipotens iam tandem suos mites benignosque oculos convertisset ad laniatos desertosque per universum iam orbem populos, Eosque voluisse ex efferatis truculentisque rapacissimorum luporum gladiis eruere, et per filium suum Constam tinum mansuetissimum et iustissimum hominem saluos facere. Et cum ipsa sui filii nosset integritatem: existimabat etiam nullum imperio Romano posse praefici, ipso aut prudentiorem, aut aequiorem, aut meliorem, aut doctiorem seu clementiorem, et demum in omni absoluto virtutum genere praestantiorem. Actum nempe dicebat de universo im perio Romano erat, nisi repente divino munere, in tantis turbulentissimarum tempesatum fluctibus et procellis tantorum tyrannorum, iste filius meus gubernaror illuxisset, cuius felicissimo ductu, haud dubitato spero, quin optatus quietis portus, et perpetua quaedam salus, nedum Romano populo, sed et universor orbi diuninitus pariatur. Porro dum in promotione tantae dignitatis Helena mater plurimum iucundaretur: Ecce illico al lata est fama in Britamniam, ipsum ad ritum christianorum per baptismum demigrasse Quod quidem nuncium Reginam permoleste pertulisse ferunt: quia et ipsa iam Iudaeorum proselita facta, legi et religioni ipsorum plurimum inclinaretur et faveret. Maluisse potius asserens ipsum filium Augustum, ex gentiliate ad Iudaeorum quam chtistianorum pertransisse. Qui rumor quum innotuisset Iudaeis: contrisati nimium, plurimi ad reginam concessere, conquesturi de christianis. Asseverantes christianos inique niminm agere. Quoniam quum alienigenae essent, sic scripturis Iudaeorum nihil omnino ad se pertinentibus impudenter abuterentur, ut se in ipsorum Iudaeorum nobilitatem velint intrudere, et Iudaeos omnes a patriis titibus extrudere conentur. Nam si Christum suum divinis oraculis venturum ante saecula permulta scriptum est, atque nostri prophetae aduentum ipsius praedixerunt: qui et saluatorem et regem maiorum nostrorum, non gentium ipsum futurum praedicarunt. Si qua tandem ipsa nostra scriptura, meliora quaedam divinioraque pernuntiat, ea quoque nobis Iudaeis, inquiunt, non gen tibus scripta fuisse. Itaque illustris Regina, christiani non recte faciunt, qui haec obaudiunt. Et quod turpius est, inquiunt, ea quae nobis Iudaeis propter errores nostros incommoda ventura scribebantur, ea iam nobis accidisse asserunt: repromissiones vero bonorum in se ipsos petulanter transferunt: quodque mente capti hominis est, etiam praedictam felicitatem nostram ipsi sibi attribuunt, et datas ab ipsa nostra lege ceremonias impro bant. His itaque et ceteris huiusmodi quum aduersus christianos apud Reginam conquerendo usi fuissent Iudaei: Helena confestim legatos Romam ad Constantinum filium Augustum misit, Qui ex ipsius nomine referrent, se mitabundam plurimum fore, quod tam facile leges et patrias ceremonias reliquisset, et fatuam ac omnis rationis inopem christianorum fidem, universis gentibus inimicam ac impiam, potius delegerit quam iudaicam. Quae quidem fides, nec Iudaeorum deum optimum immortalem, neque eorum ceremonias, nec gentium ritus imitari videtari videtur. Qui quidem christia ni inauditum ac invium iter sibiipsis turpiter confecisse omnibus videntur. Quae quidem verba Helena quum nec Iudaeorum, nec christianorum scripturas, aut religione recte adhuc intelligeret, Constantino filio de christiana fide suscepta referri fecit. Augustus autem Co-stantinus, visis, auditis, et intellectis Helenae matris oratoribus, quam citius fieri potuit: in Britanniam, ad eam Romam accersendam, honoradilem remisit legationem: qui ipsi suae genitrici non modo felicitatem, sed et perfectam ipsius sanitatem, manifestissimaque de caelo dei auxilia, et innumerabillia divinitus miracula referrent, illam quoque ad se reducerent pariter gavisura. Cumque Helenae allatus esset nuntius de filii sanitate, mox tanta animi voluptate perhibetur affecta, ut ex oris hila ritate, etiam circunstantibus iniiceret felicitatem. Ad primum autem de ipsius filii sanitate (baptisino suffragante) nuntium, tantam de illius optima vita futura que probiatate


page 99, image: s197

spem in deum Helena conceperat, ut sibi magnum ad felicitatem curmulum additum putaret, Nec sua profecto fefellit opinio. Plurimos autem Iudaeos, et eosdem quidem eruditiisimos Helenam secum Romam adduxisse tradunt. Et quoniam diximus Helenam hanc insignem reginam ex Britamnia originem duxisse. De ipsius regni situ non alienum erit hic pauca commemorare. Britamnia igitur, quae et Anglianunc appellatur, a Britone Troiano Rege id nomen accepit, quum primum Albian, a quibusdam Albis montibus propinquis appellatetur: ipsa est iusula per quam maxima Oceani, qum quum Iulius Caesar sibi tadeni subiugasset, dixisse ferunt imperium Romanum extra orbem terrarum se propagasse. Porrigitur autem in longum, secudum Solinum, octingentis miliatibus, in latitudinem vero trecentis. In ea inter cetera, Londra est celeberrimum oppidu, quod Lon dinum ab antiquioribus appellatur, totius ferme Occidentis celeberrimum emporium, in quo ommifariam exercetut mercatura. Profecta itaque Helena ex Brita-nia Romam. E vestigio illa ex inopinata filkj amantissimi laetitia, pene usque ad defectum mortis pervenit. Verum ipse eius filiusillam plurimum recreavit, liecet et ipse a lachtymis cotinere minime potuerit. Dicta autem eoreum mihi nunc haud significare videntur. Narravit nihilo minus Co-stantinus ipse suae genitrici charissimae beneficia permulta, sibi a do nuno Iesu Christo multipliciter et inopinabiliter collata. Utpote quia sibi affuisset tempus per quam optimum, quo sol qui prius fuerat in nubilo, sibi maiorem in modum praefulgi dus esset. In primis quippe de macimis periculis liberatum per tropheum sanctae crucis, quod sibi aureum in aere apparuerat, et non modo liberatum sed et victoriose magnum de tyranno reportasse triumphum. Praeterea sibi in visione nocturna apostoli Christi Petrum cum Paulo appatuisse, qui eidem optimum recuperandae sanitatis consilium tradidere. Postremo post adcptam sanitatis gratiam, se una cum omni populo Romano, visibiliter saluatoris imaginem miraculose parietibus effigiatam, vidisse in Basi lica sancti Ioannis baptistae, a se nuperrime extructa. Alia atque alia quam plurima ipsi genitrici suae, Augustus sibi contigisse prodigia et miracula retulit. Quibus auditis gravissima mater vehementer obstupit, et quodam mirabili gaudio stetit attonita, ac vox confestim inhaesit faucibus, interque metum et laetitiam cogitationibus variis nutare coepit. Aderant tum quam plutimi eruditissimi Hebraei, aderat et sanctissimus po-tifex Syluester cu- innumerabili multitudine populorum, quum haec ab Augusto serio genitrici Helenae recitarentur. Moxque de fide diu multu-que disceptatum est. Syluester autem pontifex Hebraeos calumniat ores esse ostendere volens, quia christianos rationis expertes, sed fide sola persuasos, nihil omnino probare posse asseverabant: cavillationibus omnibus abiectis, certas et apertissimas de chribstiana fide mox attulit probationes. Pluribus quoque ac perspicuis argumentis probavit, gratiam dei ac caelestia beneficia, per dominum nostrum Iesum Christum filium dei salatorem nostrum, christianis esse collata. Dixit enim: audite me o Iudaei et qui astatis omnes, sermo et praedicatio nostra non est (ut nostet ait apostolus) in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. et rursum. Sapientiam loquimur inter perfectos; Sapientiam autem non huius saeculi, neque principum, qui destruuntur, sed loquimur sapientiam in ministerio absconditam. Praeterea. sufficientia nostra inquit ex deo est, qui nos et ido neos fecit ministros novi testamenti. Demum Syluester pontifex astantibus Augusto si lio videlicet et matre, ac innumerabilibus sapientissimis viris, quum obiectis Iudaeorum diu et rationabiliter , atque sapientissime eos confutasst, costendit: maiores nostros quum diu daemonum cultus tenuissent, attendisse iudaicas scripturas, pro quibus ipsos cultus pristinos abominaverunt et spreverunt: a quibus quamuis plurima christianae religioni co-sentanea collergissent, nihilo minus ipsorum Iudaeorum ceremonias et vive-di mo dum imitari noluerunt. Sed ne viderentur ipsa sua dicta aliter a se co-ficta, quam si tam ipsa quae a maioribus suis ipsi accepissent, quam Iudaeorum priscas virtutes in medium, ut omnibus paterent, ante oculos omnium proposuit, ut et simul suae disputationis et argumentanonis virtus extaret. probavitauq per ipsam Iudaeorum scripturam fuisse ab erroribus pristinis


image: s198

Christianos liberatos. probavit quoque plurimis rationibus, qua ratione Iudaeorum scripturas Christiani admirantes, illorum vitam nihilo minus recusate voluerint. Postremo ipse divus pontifex Syluester ipsis Iudaeis ostendit quae fuisset ratio evangelii, et quis proprie atque syncere diceretur Christianissimus: quia nec gentilium nec Iudaeorum, sed nova quaedam ac vera religio ab ipso saluatoris nomine appellata. Intu lit enim ipse pontifex coram omnibus astantibus (et quidem stupentibus) priscas omnium et primas theologias, per singulas nationes, et regiones, civitatesque divulgatas, atque probas omnium sapientium philosophorum, de diis et de constitutione mundi opiniones. Ex quibus quidem apertissimis rationibus cognoscere potuerunt, tecte ne an non, Christiani Iudaeorum ritum spernere debuerint. Quibus ex rebus quum Iudaei quid responderent, ignorarent, Sa-ctissimo Syluestro cessere, ac christianitatis iu go colla submiserunt. Helena autem quum ex Iudaeorum longa co-suetudine, aliqualem de scripturis divinis notionem haberet, nec Hebraeorum linguam ignoraret, quaestiones divo Syluestro de scripturis proponebat, et causas et rationes multarum scripturarum exquirebat. At ipse non modo de scripturis divinis, sed et de mysterio sacratissimae trinitatis efficacissime eam ac ceteros omnes instruxit. Declaravit enim deum unum esse, patrem cunctorum visibilium et invisibulium, conditorum omnipotentem, eiusque unicum filium dominum nostrum Iesum Christum, per quem cteata sunt omnia, verum esse deum, et ipsum cum patre, unius esse substantiae, et ei per omnia aequalem, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior, assereus tantum esse illum qui est genitus, qua-tus ille qui genuit. Non autem tenerent quamuis dicatur genitum a patre filium, divina et ineffabili generatione, ei aliquod esse adscribendum tempus, sed nec patrem aliquando coepisse, nec filium. Esse vero spiritum sanctum, etiam verum deum ex patre procedentem, aequalem per omnia patri, et filio, potesstate, volu-tate, aeternitate, et substantia: Nec esse in trinitate aliquis protsus gradus: nihil quod inferius, superiusve dici possit, sed tota divinitas sui perfectione aequalis est, ut exceptis vocabulis, quae personarum proprietatem indicant, quicquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Dicebat autem patrem, et filium, et spiritum sanctum in substantia unum esse, sed personis et nominibus tan tummodo distingui Docuitque filium dei, qui absque initio aeternitatem cum patre et spiritu sancto possedit, in fine saeculorum, perfectum naturae nostrae hominem suscepis se ex Maria semper virgine. Et ipsum quidem passiones hominum adeo suscepisse docuit, ut divinitas permaneret impassibulis. Passum vere docuit dei filium, non putatine omnia quae scriptura protestatur, videlicet esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et cuncta huiusmodi. Deinde ad imitationem Christi interpretatus est omnes scripturas, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, et scripturis quae de Christo scriptae erant, in quibus apertissime ostendit, necesse fuisse ad salutem nostram Christum pati, et resurgere, et ita intrare in gloriam suam. docuit demum unum esse cunctis baptisma: quod quidem iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in adultis dicebat esse celebrandum. His et aliis permultis documentis, permota virago sapientissima Helena regina, cum omni populo atque eriam Iudaeis ipsis cum propheta David dulci melodia cantare coepit. Quemadmodum desyderat ceruus ceruus ad fontes aqarum, ita desyderat anima nostra ad te deus. Atque ita de Aegypto tenebrarum regina cum suis recedens, interfecto Pharanone in aquis suis, per sacrum dei baptismum tandem dei munere, accessit ad patrem et filium et spiritum sanctum. Pro quo statim omnia excelsa domini, et fluctus ipsius, et fluminis impetus, qui dei cinuitatem laetisicant, super ipsam et suos trasiere, Suscepto itaque ab Helena et eius universa familia pene innnumerabili, baprismi sacramento, quavto gaudio quantaque laetitia, universa nedum romana civitas, sed totus penemum dus exultaverit, ad explicandam eius magnitudinem, et Tulliani ingenii certe exiccaretur fluvius. quicquid cogitare potest animus, quicquid lingua explicare non potest, in tempore illo factum existimaredebemus: Certatim in oscula omnes ruebant: et prae gaudio


page 100, image: s199

Christi, non modo sanctus praesul Syluester cum clero, sed sanctissimus Augustus Constantinus flere non desistebat. Obone Iesu quam faustus fuit ille dies, quantumque, in illa urbe tam sancta exultationis fuit. At illa postmodum quantum patiebatur sua regalis conditio, magni ardoris fiedei, et humilitatis ac religionis documenta ptaebuit. Maluit enim (ut divus refert ambrosius) ut stercora reputari, ut Christum per humi litatem lucri faceret. Neque eius misericordiam, eius humilitatem, sanctimoniam, et avi mi ardorem posset quis calamo exprimere. Saepius illud suo obseruabatur in ore: Et quomodo me redemptam arbitrabor, si ipsa redemptio non cernitur? Ego enim in aureis habito, et Christi redemptoris mei triumphus in runinis: ego inquam in tectis, et crux Christi in puluere. Unde repente et contra omnium opinionem, cum maximo comitatu Hierosolymam nauigavit: Ubi multorum excepta fult concursu. Praesul erat tum Hierosolymisoptimus Macharius, vir fidelissimus omnibusque virtutibus adornatus, cui hoc etiam accedebat, quod plurimum esset disertus, ac potens in verbo, necnon et multa eruditione praeditus. Is quum causam aduentus tantae reginae intellexisset, incnarrabili quidem lust et exultavit tripudio, quum animaduerteret, et videret iam tandem con futatam et omnino deiectam tyrannorum acerbissimam peruersitatem. Ipsum autem sanctum hominem Helena regina rebus in omnibus secum adesse voluit, atque eius consilio, negotia cuncta peregit. Ita sancta Helena volens executioni mandare id pro quo in Syriam adnauigaverat: quum loca sancta lustrasset, ad Golgotha locum pervenit. Ibique consistens ait. Ecce losus pugnae, ubi est victoria? Quaero salutis meae vexillum, et non invenio. Iccirco haec Helena dicebat, quia perdiffeile id fieri videbatur, quia antiquis persecutoribus eo in loco Vereris simulacrum fuerat defixum: ut christiani accedentes adorationis gratia, iplam Venerem adorare viderentur, ac compelli dicerentur. Et ob hoc derelictus et infrequens acpene oblivioni datus fuerat locus Ab incolis perquirit. Illi Iudam iudaeum solum locum scite protestantur: is quippe Iudaeorum mos est, ut similia perentes indicent filiia suis ut memoriam in posteros sic transmittant. Iudam itaque Helena apprehendere fecit, illique et mortem et felicitatem proposuit. At ille in carcerem coniectus, veritus ne obtruncaretur, eidem mox Caluariae locum ostendit. Caluariae locus ideo dictus, quia ibidem ptimi parentis nostri perhibentur Calnaria con dita: ut postmodum Christi sanguis de crcestillando, ipslus nostri protoplasti iacem tis peccata diluerentur. Ad eundem igitur locum Caluariae quum Regina sancta pervenisset, videns ibi cuncta profanata et polluta, ingemuit multum: deinde ruderibus purgatis, tres in confuso reperit cruces. Sed obturbabat teperti muneris laetitiam, uniuscuiusque erucis indiscreta proprietas. Aderat quippe et titulus ille qui graecis, et latinis, atque hebraicis literis a Pilato fuerat scriptus. Sed nec ipse satis cuidenter, dominici praebebat signa patibuli. Hic iam humanae ambiguitatis incertum, divinum flagitat testimonium. Accidit ea in urbe primariam quandam loci illius feminam, gravi aegritudine confectam, seminecem iacere. Macharius de quo supra dictum est, illius ecclesiae erat episcopus. Is ubi cunctantem reginam atque omnes pariter qui aderant videt: Afferte huc inquit totas quae repertae sunt cruces, et quae sit quae dominum pottaverit, nunc nunc aperiet nobis dominus. Et ingressus cum regina pariter et po pulus ad eam quae decuinbebat feminam, defixis genibus huiusmodi precem profudit. Tu domine qui per unigenitum filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es: et nunc in novissimis temporibus adspirasti in corde ancillae tuae: perquirere lignum beatum in quo salus nostra pependit. ostende evidenter ex his tribus quae crux fuerit ad dominicam gloriam, vel quae fuerit ad sernile supplicium: ut haec mulier quae semiurua decumbit: statim ut ea lignum salutare contigerit, a mortis ianuis revocetur ad vitam. Et cum hoc dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, et nihil profecit. Adhibuit secundam: nec sic quidem quic quam actum est. Ut vero admonuit tertiam: repente apertis oculis mulier consurrexit. Et stabilitate vitium recepta, alacriot multo quam dum fana fuerat, tota domo discurrere, et magnificare


image: s200

domini potentiam coepit. Tum regina voti compos effecta, tanta laetitia et exultatione una cum omnibus perfusa fuit, ut vix ullus loqui posset. Statim autem regina eo gaudio repleta, nullo suae dignitatis habito respectu, ad crucem cum lacrimis prostrata, quasi dominum praesentem cerneret adorabat, exosculabatur: et quasi sitiens aquas desiderans fideli ore lambebat, atque verbis hebraicis clamabat, et dicebat. Oerux ave spes unica, hoc inventionis tempore, auge nobis iusticiam, reisque dona veniam. O arbor decora et fulgida, ornata regis purpura, electa digno stipite, tam sancta membra tangere. Obona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris domini mei suscepisti, iam, tandem et me peccatricem suscipe, et illi me redde: ut per te me tecipiat, qui per te me redemit. Quid ibi lacrimarum, quantum gemitum, quid doloris estuderit Helena regina, cuncti testes erant qui aderant, testis et ipse dominus quem rogabat ut ignosceret. Iudas autem praedictus iudaeus, mox et ipse a sancto episcopo Machario baptizatus, Cyriacus (mutato nomine) est appellatus: postea Christi mattyr per Iulianum apostatam effectus fuit. At regina eo in loco in quo sanctam domini Crucem repererat, permagnificum templum ambitione regia construxit, et multa munera pretiosa donavit. Clavos autem quibus corpus dominicum cruci fuerat affixum ad filium detulit. Ex quorum uno ille frenos composuit, quibus in praelio uteretut. Idque frenum, a divo Ambrosio mediolanense episcopo, divinitus repertum, magna cum reverentia, in eminentiore cathedralis suae ecclesiae loco adhuc seruatur. Ex alus duobus clavis, galeam nihilo minus belli visibus aptam, fertur armasse. Ligni vero ipsius salutaris partem per medium sectum detulit filio, atque tabulam paruam tituli Pilati, similiter filio Romam detulit. quae novissimis diebus etiam Romae reperta est. Partem vero reliquam thecis argenteis mirifice conditam, in loco dereliquit. Reliquit praeterea ibidem regina venerabilis maximum sui religiosi animi indicium. Virgines ibidem deo sacraras invitasse ad prandium perhibetur, et tania eas curasse devotione dicitum ut indignum crederet, si famulorum uteretur officiis, Sed ipsa manibus suis, famulae habitu succincta, cibum apponeret et poculum porrigeret, et aquam manibus infunderet. Et regina orbis ac mater im perii famuularum Christi se famulam deputaret. Haec quippe Hierosolymis gessit. Helena autem postmodum, quum cuncta terrae sanctae loca, omni cum reverentia collustrasset, et multam ecclesiis, et Christi pauperibus atque consetuis eius pecuniam distribuisset (tenuerat evim eam eisdem in locis diutius fixa fides, et quoddam iam inveteratum sanctorum locorum desiderium) versus Romam statuit remeare. Praeparata igitut classe, sanctissimum crucis pigunus, in puppi seu trireme regia, in qua ipsa degere constituerat, collocari iussit: postea cum reliqua classe Romam versum adnavigans, repente ipsi reginae et cruci domini, uniuersaecivitates, quabus illa cum tanto thesauro appropinquabat, aliae dona ad vitae sustentationem necessaria, aliae thura et cercos, quos circa sanctam incenderent crucem, certatim mittebant. Ferebatur itaque sancta crux in magna eminentique trireme, regia pompa perornata. Aderant praeterea plurimi, et pene innumerabiles cuinscumque ordinis et professionis sancti homines, qui die noctuque incredibili devotione, atque vocum suavitate sacra celebrabant officia, ac sacros canebant hymnos, atque ipsi (ut ita dixerim) triremis remiges, tanta cum iucunditate ciebant fluctus, ut remorum pulsu sanctorum hominum carminibus et hymnis respondete viderentur. Cum vero prope Romam tandem prospero cursu applicuisset regina, Augustus Constantinus eius filius, audito sanctae crucis aduentu, atque ipsius suae genitricis sospitate, nullam moram interponendam esse putavit, quin cunctis sepositis negociis (prius tamen praemissis apparitoribus) et ipse quum multo comitatu obuiam concesserit: atque mulurudo Romani populi, quae extra urbem frequens convenerat, bei Augustum humilem, abiectum, pedibusque discalciatium, ac lacrimis perfusum co-spexit, ingenti principis religione permota, clamorem et ululatum ingentem edidit. Crux deinde cum multa processionis pompa intra urbem delata, a matre filio Augusto donata est. At Constantinus


page 101, image: s201

tandem ecclesla Romae sub titulo sanctae Crucis in Hierusalem, constructa: ipsam sanctam crucem in eadem venerabiliter collocavit. Ac per hoc dicere aufim, Helenam maximam fuisse feminam, et multo plus invenisse quod imperatori filio conferret, quam quod ab ipso acciperet. Fidem namque quam in corde habebat, etiam actione mirifice exequi voluit. His itaque ex sententia perquam optime gestis, Helena regina quod reliquum superfuit tempus ibidem fanctissime exegit, etsemper orthodoxae fidei acerrima protectrix, Et orphanorum,et viduatum ac pauperum, maximam curam gessit: quos tanta prosequebatur humanitate ac charitate, ut merito omnium ma- ter appellatetur. Q vam dominus noster Iesus Christus quum ex stercore elevasset, non modo cum principibus saeculi huins, sed etiam cum coe lestis gloriae principibus evexit: quoniam se semper terrae stercus humiliter existimavit, et CHRISTO lucrifacere promeruit. Demum Helena regina de deo deque hominibus bene merita, filio superstite Romae diem sanctissime obiit, undeeimo videlicet calendas Iunias. Cui fi lius ipse Augustus mausoleum ex prophzritico extrui faciens. sanctum corpus ibi- dem collocavit, Inter fanctasque merito collocata, eo die eius annua festivitas celebra- tur. Sanctissimum autem eius corpus integrum Venetiis delatum, et templo et mo- nasterio superbissimo ea in urbe decoratum est: quo in loco maxima etiam religio- ne et veneratione, a religio sissimis venerandisque patribus monachis, montis Oliveti nucupatis: capsella ornatissima custoditur.

De Helena Aldiabenorum regina. CAP. CXIII.

HElena alia regina Aldiabenorum Armeniae pcovinciae, clara et insignis temporibus Claudii principis fuit: quam de industria hic collocandam distulimus. Hanc quippe ut multis et plurimis meritis fuisse splendidam credam, facit illud permagnificum facinus, quod unicum de se posteritati reliquit, et Iosephus in vigesimo antiquitatum scribit. Ait enim Iofephus idem, ipsam reginam una cum filio Iayate, Hierosolzmam devotionis templi causa proper asse: Monobayus autem Aldiabenorum rex, hanc Helenam sororem suam amore captus, duxit, quum esset gentilis, uxorem: Quae dum ex eo haberet in utero, contigit, ut dum ea dormiente super venttem eius manum poneret, per soporem quan- dam vocem subito audierit praecipientem ut manum de ventre eius auferret, ne infanti eius nocumentum inferret: quoniam deo ptovidente, et principium et finem fe licissimum esset possessurus. Qua voce pavefactus, repente consusgens, haec uxori di xit, Et natum filium, Iayatem nuncupavit. Huic autem filio prae ceteris filiis pater rex maximam devotionem et amorem mitifice impendebat: pro qua re, non paruam frattum suorum invidiam sustinuit, eo quia pater ipsum ceteris preponeret: verum veritus pater, ne idem Iayates aliquid ex odio fratrum aliquando sustineret, illum mul tis muneribus sarcinatum, ad Abenerigum regem in castrum passim transmisit, com mendans ei nati salutem. At rex ille cum illum libenter excepisset, illi ad amoris indicium filiam suam uxorem tradidit. Donavitque ei provinciam ex qua quotannis multos perciperet proventus. Demum etiam moriens, eidem legavit Carrorum provin ciam, terrm admodum fertilem, in qua adhuc erant quaedam reliquiae arcaeNoe. Ipsum autem tegem, Helena mater cernens rebus in omnibus fore perbeatum, et pacifice gubernare, desyderium eidem incessit Hierosolzmam ciutatem invisere, atque remplum cunctis hominibus famosissimum adorare, et in eo pacificas hostias offerre Ob quam rem filio supplicavit. Qui matri perbenigne annuens, multam itineris praeparationem fecit: profecta itaque regina una cum filio rege Hierofolzmam cum innumerabilibus pecuniis, Hierosolzmitis mon parum rofuit. Erat tum universa civitas maxima rei frumentariae egestate oppressa. Ipsa quippe populorum miseratione permota, eos


image: s202

omnes ante alia bono esse animo iuslit. Missisque cofestim navibus ex Alexandria et Cypro frumenti copiam per quammaximan, in Hierosolymam devehere fecit, et indigentibus primum alimenta illa divisit. Suus autem filius et ipse multam pecuniam primatibus Hierosolymorum destinavit. Et alia multa bona ipsi principes, urbi Hierosolymitanae praestiterunt. Postea patrios ritus relinquentes, iudaicis folennitatibus obedierunt: poltmodum ad apostolorum praedicationem conver si Christi fidem susceperunt. Qua connersa multo magis Christi fidelibus qui Hierosolzmis erant fubvenit et quotidianos omnibus sumptus ex bonis suis mira liberalitate quadin ste rilitas fuit exhibuit. Nex ulla ex parre circa opportunitates continue affluentium ma nus retraxit. Equidem mirabile dictu, et in muliere longe mirabilius, quam si homini cinti gisset. Pulchrum equidem facinus et inagnificum fuit pietatis opus, et omnibus certe ptaeconiis extolien dum indigentibus tam munificentissime auxilium etia ultro praebuisse, atque ita Helena haec regina fuis substantiis bene se usam fuisseolte dit. Demum quum Iayates eius filius in regno fuo diem obii sset, eius ossa magna au pompa pientissima mater Hierosolymam deserri fecit, et in mausoleo quod ipsa mater tribus procul stadiis ab Hierosolymis construxit, sepelivit. post morten autem filii quum ad regionem Aldiabenorum rediisset, non multo tempore superntxit: verum Monabalus alter silus rex, et ipsa ossa defunctae matris mitten Hierosolvmae sepeliri praecepit in mausoleo silii. Ac sic haec pientissima femina sibi di gnum memoria pepetit monumentum.

De apostola Hyberorum muliere optima. CAP.CXIIII.

APostola Hyberorum seu Georgianorum quos nunc plerique Scotos esse credunt, Constantini magni aevo dum esset apud easoe gentes captius, et ingenti virtute et fanctimonia praeclara, eam gentem suis miraculis ad Christum convertit: huius autem sanctae captivae deperditum malignitate fortunae nomen et parentu atque patriae suae notitiam, et forsitan aliquantulum decoris meriti sur ripulsse videbitur: verum ante quam ultta mea progrediatur oratio, de huiusce gentis provincia aliquid disserendum est, quum sit memoratu dignum, Hyberia itaque est Asiae monoris insignis provincia: sub axe Pontico conftituta, et Hyrcano mari proxima, Albaniaeque provinciae. estque, ut quibusdam placet, unum et idem, quum Hybernia insula quae versus occasum Britanniae proxima est, quae ab Aphrico in Boream porrigitut, et quoniam pattes priores Hyberiam prospectant, Hyberia Hyberina dicta est. Gentes ibidem ferocissimae et bello aptissimae inesse dicunt: quum robustissimis sint membris et elato similiter corpore, atque ingenio celebri, ac linguae facilitate plurimum praestare dicantur, In ea igitur provincia: ut Ptolemaeus refert, praecipue civitates sunt, Armatica, A gina, Sura, et Varica. Ibidem anguisnul lus, atque apis nulla repetitur. Ad apostolam autem redenntes cuius nomen seu scribem tium desidia seu annositatis vitio, quum nobis subtractamen sit, et quidem indigne di xerim, quum non vulgari facinore mereatur in praecipuam efferri gloriam. Sed postquam invidenti fortunae sic visum est, tamen qua poterimus aete conabimini: innominatam eam pro vitibus digno praeconic, tanquam bene meritam in memoriam posteritati deducere Apostola igitur Hyberorum captiva adolescentula fuit, sed neque quidpiam suae originis (ut praemissum est) posteritati relictum est, Sane si opera domini in con ver sione humani generisex gentilitate ad christianissimum inspicere voluerimus: quod annositas abstulit, pro parte restitutum videbimus: eam scilicet ex humilibus infimisque parentibus fore ptoductam. Sic etenim apostolus dixit. Infirma mundi elegit deus, et ignobilia atque contemptibilia, ut fortia quaecmque confundat. Ipfam igitur eo tempore, eam gentem infra fcriptis miraculis ad Christum conveitisse, et fidem futuri


page 102, image: s203

tegni suscepisse constat. Erat autem ea ipsa Apostila apud Hyberos in captivitate posita. Quae nihilo minus quum pudicam apud eosduceret vitam, et dies nociesque in otationibus consumeret, admirationi barbaris erat. Et quid sibi hoc velit, curiosius ab ipsa pet quitere coeperunt Illa, ut res erat, fimpliciter ita se suum deum colere respondit, qui Christus esset. Nihil ex hoc amplius admirati barbari, quam novitatem nominis, mulierculierculam in honore habuetunt. Mos gentis erat, paruulos quum aegrotarent, per vicinas domos a matribus circumferri remedia exquirentibus. Cumque mulier quaedam nobilis paruulum suum per omnes circuntulisset ex more: nec aliquid remedii cunctas do mos lustrando caepisset: venit etiam tanquam ebria doloris ad captivam, rogando ut siquid remedii sciret, impendere dignaretur. Illa se nihil quicquam humani scire testata est, sed deum suum Christum quem colebat, desperatam ab omnibus salutem sibi conferre posset consirmat, patuulumque eilteio suo super imponens, et orationem ad deum fuum fundens, mox infantem sanum matri reddidit. Implevite vestigio urbem sacti rumor, et ad reginam perlapsus est: quae dolore quodam afflicta, in desperatione ma xima erat. Rogat ad se captivam deduci. Illa ire abnuit, ne praesumeret amplius quamsexus finere videretur. Ipfa se regina deferri ad captivae cellulam iubet: Quam fimul ac supra cilicium suvin positam, invocato Christi nomine, illico post precem suam, et alacriorem fecit exurgere, Christumque deum esse, deique summi filium qui salutem hanc contulerit docet: cumque quem sciret sibi autorem, suae sciret esse incolumitatis et vitae, commonet invocandum. Ipsum namque esse qui et regibus et regna distrbuat, et mortalibus vitam. At illa cum laetitia domum regressa, marito regi percunctanti cau sam tam subitae sanitatis aperuit. Qui cum pro falute coniugis laetes mulieri mune ra deferri iuberet: illa horuminquit o rex nihil captiva dignatur, aurum despicit, atgentum respuit, ieiunio quasi cibo pasitur. Hoc solum ei muneris dabimus, sie eum quem, me illa invocante sanit, Christum dominum colamus. Ad haec tunc rex segnnior fuit: interim distulit, saepius licet ab uxofe commonitus, donec accidit quadam die eo iu fyluis venante cum comitibus fuis: qumque accessisset, coorta subito tempe state, ita tenebrae cuncta operuere, ut neo ipse comites cerneret nec cerneretur ab illis, ignarus quid ageret: promissionis coniugi factae recordatus illico est, Christumque rogavit ut si deus esset, ex tantis eum periculis liberaret. Nec mora dies reddita mum do est. Et rex incolumis ad urbem perductus est. Qui reginae quae gesta erant miracu li loco exposuit. Euocati iam iamque captivam iubet, et colendi ritum ut sibi tradat exposcit> nec se ultra alium deum quam Christum veneraturum esse consirmat. Adest captiva iam spiritu sancto repleta, Christum deum esse mirifice docet: supplicandique ritum, venerandique modum, reiicere omnino idola, atque alia omnia ad salutem necessaria, inquantum aperire feminae fas erat, optime pandit. Fabricari tamen prius ecclessam monet, formamque describit. Igitur rex totius gentis suae populo congregato, rem ab ini tio quae erga se, ac reginam gesta fuerat, exponit. Fidemque edocet, et nondum sacris initiatus, fit suae gentis et ipse apostolus. Credunt viri per regem, feminae per reginam. Cunctisque idem volentibus, ecclesia extruitur inftantissime, et magni quidem operis. Et elevato pertinaciter murorum ambitu, tempus affuit quo columnae collocari deberent. Cumque erecta prima et secunda ventum fuisset ad tertiam, consumptis omnibus machinis, et boum hominumque viribus, quum media iam in obliquum fuif set erecta, et pars reliqua nullis omnino machinis erigeretur, repetitis secundo et ter tio ac saepius viribus, nec locoo quidem moveri attritis omnibus potuit. Admiratio erat totius populi, regis animositas hebescebat, quid sieri deberet omnes simul latebat. Sed quum interuentu noctis omnes recessissent, sola apostola captiva apud ec clesiam in oratione perseueravit. Postea die prima luce redeunte Rege et populo pe ne universo, columna reperta est supra basim, in aere suspensa, quantum esset unius pedis spatium pendente. Tum omnes populi contuentes, magnificaverunt deum. Vetamque omnes regis et captivae fidem cognoverunt, et praesertim praesentis miraculi fi


image: s204

dei testimonio: quibus mirantibus atque stupentibus, columna supra basim suam sensim, nullo prorsus contingente, deposita est, et summa libratione dscendit. Post haecreli quus columnarum numerus tanta cum facilitate erectus est, ut quae superfuerant onmesip fa die collocarentut, Perfecta itaque ecclesia, et populi side confirmata, fuadente capti va totius gentis legatio ad imperatoremConstantinum magnum mittitur. Res ge sta exponitur, et sacerdotes expetuntur, qui coeptum erga se munus expleant. Ferunt Constantinum non minus hoc nuntio laetatum, quam sigentes plurimas Romano imperio incognitas, et ignot regna vicisset. Quapropter Hzberis iucundissimo vultu satissecit, et magno illos dignos praeconio esse censuit. Ruffinus autem optimus testis in decimo Ecclesiasticae historiae: haec sibi Bachurium ipsius gentis Regem nar rasse affirmat, virum fidelissimum, quum Hierosolzmis secum humanitet degeret. Hyberes autem qui et Georgiani etiam hodie usque Christum mirifice colunt, quamuis aliquantulum procul ab apostolica sede veritatis magistra, eo (ut Pius papa inquit) quia barbaris circunfusi sunt gentibus, qui eos non omnem evangelii putitatem seruare permittant. Ea itaque captiva apostola, iam omnium mater virtutum, omniumque certissimum exemplum uninersae Hzbernae et Hyberiae effecta, etiam spiranti adhue ipsa natio divinos (si passa fuisset) voluisset instituere honores. Mortua autem in tam grandem apud eas gentes sanctitatis venerationem evasit, ut illi sacella nonnulla construerentur, atque illi ea ipsa, quae cunctis apostolis decantatur oratio, ab accolis sacerdotibus decantaretur, videlicet: Deus qui nobis per beatam apostolam tuam N. ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, da nobis eius gloriam sempiternam, et proficiendo celebrare, et celebtando ptoficere. Per dominum Iesum Christum, Amen.

De sancta Mellania Romana matrona. CAP.CXV.

MEllania optima Romanarum feminarum mattona, Marcelli quon dam consulis nobilissimi filia fuit: mulier sane corporeo decore, sanctimonia, moribus, magnisicentia ac honestate et laudabili pu dicitia plurimum splendida, quam sactus Hieronzmus ob merita suae virtutis fanctam appellat: eo que vere omnium virtutum esset certa nobilitas, cum qua idem beatus Hieronzmus optabat in die iudicii partem haberi: anno a natali christiano septimo et septuagesimo, supra trecentesimum: qui erat decimus imperii Valentinianlannus, Urbano unico silio, urbis Romae praefecto relicto, Hierosolymam propter Christum adnauigavit. Ubi tanto omnium virtutum, praecipue humilitatis, miraculo omnibus extitit, ut Theclae nomen accipere meruetit. Haec etenim praeter ea quae dicta sunt, videlicet nobilitatis insigna, suo aevo castimoniae et humilitatis ac meritis, ceterisfu erit praeponenda Romanis, cuius actum unicum memorabilem ac quasi incredibilem retulisse, ad eius omnem vitam cognoscendam, eique claritatem meritam impendendam, sat erit. Refert idem divus Hieronzmus inter cetera de eiusdem ardoris et sideinmo nimenta, Quod calente adhuc mariti corpusculo, necdum humato, illam geminos mirae expectationis et futurae probitatis amisssse filios. Quo quidem crudeli nuntio, tanquam mente alienata non spat sit crines, nec vestem laceravit, aut pectus percussit ex more feminarum huius saeculi, sed siccis oculis stetit immobilis, et ad pedes aduoluta crucifixi, quasi ipsum manibus teneret, iucundissime dixit: Nunc mi domine Iefu Christe inquiens, tibi expeditius seruitura sum: quia tanto me levasti onere. Et ut omina prorsus mundanae stoliditatis calcaret ornamenta, contemptis innumerabilibus facultatibus, et Urano praedicto filio quasi derelicto, crucem domini quoda pietatis indicio leuavit, et magisterio atque doctrinae divi Hieronzmi inhaesit Qui ob munera suae sanctitatis eam informandam suscepit, ac omni cum veneratione quoad vixit illam wxcoluit. Atilla possessione imni sua quam tunc habebat, ipsisuo


page 103, image: s205

Urbano unico filio concessa, domini misericordiam continuis diebus ieiunando, et lugendo, in cinere et cilicio squalida et hnmilis, deprecare non destitit. Et pro consueto mundano cantu psalmos, proque dulci et vano eloquio, evangelia delegit, atque pro delitiis continentiam, ac pro suavi vita, ieiunium toto tempote vitae suae accepit. Atqueia in isto optimo vivendi modo, tandem apud Bethleem immaculatam CHRISTO redididit animanm.

De Mamen Aegyptiorum regina. CAP.CXVI.

MAea seu Mannia, quaedam Aegyptiorum iuvencula regina, tempo ribus Valentiniani Augusti fuit in signis: a quibus tamen parentibus genus duxerit, annositas et parentum et mariti nomina abstulit. Eam tamen a nobilissimis et magnis parentibus genitam fuisse credendum est, neque etiam constat eam ullam habuisse prolem. Haecitaque defuncto marito adeo ingentis fuit animi, ut non solum quas eius vir regebat coercebatque nationes, arte et ingenio regere praesumeret, sed et animi praestantia viribus aucta, Romanis bellum implacabile indixerit, adeo ut eisdem formidabilis esse coepit. Quorum quum opes frequentibus praelijs plurimum attrivisset: etiam Palaestinorum et Arabici limitis oppida infensissime vastavit. Cu ius quum pacem postea Valens Augustus et Lucius haereticus humiliter expostulatent: non aliter eam promittere voluit, quam Moysem eremitam sanctissimum, suae genti in episcopum designarent: quod cum Lucius facere quam libentissime spopondisset, conateturque efficete, Moyses sanctus renuit, dicens. O Luci, te certe christiani ommes catholici ad metalla damnati, perque varias insulas relegati, atque in carceribus trusi argu unt. Quam obrem scito nisi eos liberos omnes iniuste damnatos abire permiseris, tuas manus ad me consecrandum nunquam inicies. Quibus verbis permotus Lucius pontifex seu patriarcha, una cum Valente Augusto, illico episcopos omnes reuocavit. Atque ita hoc modo consecratum Moysen, reginae obtulerunt pontificem: ca per hoc Romano imperio pax integra redditaest. Hanc mulierem ferunt fuisse christianis favorabilem, multaque facinora ingenti animo gessisse, multasque civitates vetustate collapsas instaurasse, et de novo condidisse. Quo autem mortis genere, aut quos habuerit successores, nullibi me legisse memini.

De Mamea Alexandri Augusti parente, CAP.CXVII.

MAmea alia multo dignior et splendidior, Augusta et Alexandri Augusti mater, longe ante praedictam fuit. Quae circa annum domini, vigesimum supra ducentesimum, et christianitatis titulo, et ingenti eruditione, atque aliis plurimis virtutibus clarissima effulsit. Cuius tamen patris fuerit filia, non inveni. Haec quippe christiana, et pientissima etque iustissima adeo suit femina, ut nedum familiam progenitorum suorum, atque imperium Romanorum tanti filii Augusti honoribus ampliaverit, sed et christianas laudes mirifice evexit. Erat enim unicum omnium virtutum exemplar, quae non modo iusticiam coluit, sed et filium Augustum ita colere docuit, ut nemo vaquam de illata ab eo iniuria conquestus fuetit. Procul enim a se omnem pompam omnemque ambitionem semper abiecit, nec unquam muliebribus otnamentis uti voluit. Virorum in super doctorum et illustrium ama trix adeo extitit, ut quam maxime otatores et historicos viros suis consiliis, et in comitiis, atque curia habere voluerit: afferens historiam esse virtutis parentem et vitae magistram. Illos idcirco praecipue diligebat, quoniam ad impellendos homises ad iusti ciam, ad prudentiam, ad ceterasque virtutes praestare plurimum concernebat. Egit naque suo hortatu et consilio, ut Alexander Augustus eius filius, innumerabiles praedecessorum suorum sordes lavaret, et imperii dignitatem restitueret, atque Christum dominum


image: s206

nostrum, velut prophetam sanctissimum excoleret, quem et inter deos referri voluln et Christicolas magna in veneratione semper habuit. Unde et eius domininostri Ie fu Christi statuam una cum Abrahae simulachro, fua in domo habere voluit. Sicque rempublicarm christianam, Mamea haec christiana consilio maxime Origenis viri optimi, cuius familiaritate ufa fuit, ut collapsam iam reparasse dicatur. Tantis namque virtutibus haec virago insignita fuit, ut merito quasi inter sanctas referri potuerit.

De sacta Euphrasia Alexandrina virgine. CAP.CXVIII.

EVphrasia virego Alexandrina, femina utique sanctissima, et genere ac virtutibus praeclarissima, Theodosio seniore imperante, cir ca annum salutis nostrae octogesimum supra trecentesimum, apud Alexandriam in monasterio deo consecrata, et maxima virtus te abstinentiae, ac miraculis innumeris clara et inclita fuit. Hae quippe quendam Antigonum nomine habuit patrem, virum fiquidem et genere ac dignitate atque Augusti familiaritate felicissimum, atque genitricem Euphrasiam religio sissimam feminam, utique timentem deum. Quibus orbata, omnibus saeculi facultatibus prorsus relictis, confestim ad monasterium se contulit, ubi per octo et decem annis quibus superuixit, incredibili abstinen tia, obedientia, humilitate, mansuetudine, longanimitate, atque labore impraetermisse usque ad trigesimum vitae suae annum permansit. Quibus ita gloriosissime expletis, astantibus abbatissa et sororibus cunctis, sanctam deo reddidit animam. Vitae autem huius sanctae virginis Euphrasiae cursum breviter hic, licet forte saltibus potius (si dice potest) quam passibus, pro festinatione ad sinem dei munere usque perduximus. Eius autensanctum corpus a sororibus elatum, cum Euphrasia genittice, aeque sancta sepeliere.

De Maria Aegyptiaca sancta. CAP.CXIX.

MAria Aegyptiaca olim peccatrix appellata, dein sanctitatis et ponitentiae, ca perseverantiae optimum exemplum nuncupata> anno anatali christiano septuagesimo octavo supra trecentesimum, imperante Valentiniano principe, cum septem et quadraginta annis mirabilem in deserto peregisset poenitentiam, calendis Martn mi gravit ad dominum. Haec quippe in ipso usque suae adolescentiae primordio, insigni quadam floruit pulchritudine. qua autem ex urbe, aut quibus ex parentibus genita suerit, minime me legisse memini. Sane ex quibuscumque parentibus sit genita, eam nedum inter claras huius saeculi mulieres sed potius san ctas, ob inauditam illustremque eius paenitentiam, quam decoram eius personam censui distribuendam. Aiunt enim ipsam tanto oris decore, ac totius corporis venustate enituisse, ut saepe in tuentium falleret eredulitas. Verum cum ad. 12. aetatis pervenisset annum, tam quam iam luxui dedita, insciis parentibus, ut infamem duceret vitam, Alexandriam perrexit. Ubi in lupanaribus omini se dedicavit infami ludibrio, et per septem et decem continuos annos tamra vulgari corporis laboravit infamia, et id quidem non villius lucri gratia, sed quia explem dae suae pruriginis, mallet laborare infamia. Nam ludi, ebrietates, et alia obscoena omnia, thesuti loco apud eam habebantur. et oblata lucra, quo ad se plures attraheret amato res, saepius recusabat. Cumque obscoenam huiusmodi duceret vitam, contigit ut multitudo maxima virorum ex Aegypto adorandae crucis Christi gratia Hierosolzmam pergeret et navi ascenderet. Tum illa velociter ad mare cursum dirigens, vidit iuvenes plurimos in marislitore alios expectantes, ut inscensa navi iter arriperent. Dixitque illis: Ducitt me quo ituri estis obsecto, nequaquam eni vobis inutilis futura sum. Quae ubi navi ingressas est, elevatis velis, Hierosolzmam versus navigatum est. Ubi cum similia, immo praeteritum deteriora exercens opera, in multorum perditionem insanire non recusabat, Verum ub


page 104, image: s207

sanctae crucis adorandae solennitas appropinquasset. vidissetque complurimos homines undique ad templum concurrere, perrexit et ipsa, sperans secum aliis sacra ingredi lo ca, sed cum se regiis atriis iungere vellet, per quas sacrum domini templum ingressus erat: per quas et salubris domini nostri lesu Christi crux videnda erat, vix magno sletu cum labore appropinquare poterat: ceterisque ingredientibus, sola divina eam prohibente virtute ab in gressu arcebatur. et cum iterato ingredi anniteretur: omnis eius conatus inanis fiebat. Dumque haec frequenter illi contigissent, desecta iam viribus, ita utne standi quidem ei virtus inesset, in quen dam templiangulum seorsum secessit, tiactans secum unde hoc illi accidisset: intellexit tandem infinita eius propemodum sce lera causam praestitisse, moxque in se reversa: ait. Quido Maria pessima mulierum quotidie inanibus affligeris desyderiis? Quid capi pateris illecebrarum laqueis? Quid ulno falleris visco libidinum? Quid sciens, vidensque dolosis voluptatum insidiis te illaqueas? Extrica tandem te misera, et eiice omnibus inanes cogitatu? Affuit e vesti gio deus illi imploranti, et se orantem exaudivit, invocantique praesto affuit. Coepit itaque Maria tunc flere, pectusque tundens, gemitus lacrimasque affluenter effudit. Effigie itaque dei genitticis mox inspecta: his verbis allocuta est. Obsecro te domina mi, quae Christum verbo genuisti, iube mihi clausas patefieri regias, ut una cum aliis venerabile crucis lignum, in quo carne affixus est deus adorare valeam. Polliceor deo tibique genitrici suae, non amplius me polluere corpus meum luxuriae inquinamentis, sed mox ut ipsam sanctam crucem venerata fuero, eo loci lugebo quo tu salutis meae viam ingrediendam duxeris. Vix haec effata fuerat, eidem ingrediedi templi facultas fa ctaest. Adorataque cum innumerabilibus lacrimis domini cruce, eo regressa est unde discesserat, Poplitibusque flexis, tu mihi domina dei genitrix, inquit, miserara es mes asque preces haud repulisti: Per te merui videre gloriam dei: Per te igitur glorificabo dominum redemptotem, poenitentiam peccatorum misericorditer suscipientem. Scio mi domina scio me multum peccasse, idcirco animaduerto, multum poenitere necessarium fore. Iamiam tempus adest, quo mea debeat suppleri promissio. Nunc igitur quo tibi placet meos dirige gressus, demonstraque mihi poenitenti viam salutis. Protinus audita est vox dicens. Si Iordanem transieris, saluaberis, bonamque invenies requiem. De templo autem egrassa, tres tantummodo panes ex tirbus minutis quae ei in eleemosynam tollata fuerant emit, amnemque navicula transfretans, in vastam eremum perrexit. In qua (ut praemissum est) septem et quadraginta annos commorata, decem et septem annis her bis tantummodo agrestibus vixit, nullum prorsus hominem vuquam videns. Ab inde eius cibus, potus, vestimentumque, tantummodo verbum dei extitit: cuius vita quantum deo acceptagrataque fuerit, hinc intelligi datur, quia in deserto ipso degens, etiam secras literas divinitus dicerit, et propheticum spiritum habere commetuerit: quia Zozimae abbati viro sanctissimo, monachorum suorum mores emendandos admonuit. A quo quum in deserto ipso ipsa sancta femina sacratissimum domini nostri corpus suscepisset, cunctis terrenis petmotionibus exuta, ac pietatis pennis induta, euolavit ad Ie sum, ubi omnium tentationum vivit secura, Ubi nullus amplius potest sordidari fla gitiis, quorum vulnera simul cum motte, eo vivendi modo prostravit ac vicit. Cum lesu autem Maria haec in caelestibus victrix triumphat, non perfulgidis Romanorum curribus, sed piis vittutum operibus, ac sanctissimis continuisque illis orationibus et lacrimis quibus mitem ipsum, propitiuque red diderat dominum: mansuetam illam faciem suam in cunctos peccatores convertens, quum et peccantium miseretur, et flu ctuantibus assistit, ac bono ut in deum sint animo horratur. Igitur et nos miseri pec catores ad huius feminae exemplum ex hoc terrestri coeno surgere tandem poterimus, et mentis lumina ad caelos tollere debemus. Has obres quum eius post mortem fuerint plurima signa et miracula, in famosam Maria Aegyptiaca evasst famam, atque illi divina officia singulis annis solenniter in calendas Martias celebrantur, atque sacella et templa plurima dicantur. et Romae maximum templum, ex ingenti saxo quadrato constructum,


image: s208

quod ad Aram pontis sanctae Mariae positum est, quum gentilium deorum fuisse tradant, ipsi sanctae Mariae Aegyptiacae adhuc dedicatum habetur.

De Blesilla, vidua tomana, sanctae Paulae filia. CAP.CXX.

BLsilla romanarum omnium mulierum nobilissima sanctissimae matronae Paulae proles, et Eustochii virginis soror, clarissimaeque viduitatis exemplum, hoc anno qui est nonus et octogesimus supra trecentesimum a natali christiano, cum indelebile ac certissumum divini amoris teliquisset documentum, anno aetatis suae vigesimo, Ro mae apud sanctam genitricem suam, de tenebris migravit ad lucem: atque (ut divus refert Hieronymus) inter fidei incipientis ardorem, consumati operis percepit coronam. Quam sane adolescentulam ob nimiam sanctitatem, innocentiam, misericordiam, castitatemque, atque egregiam trium linguarum eruditionem, inter claras mulieres, immo sanctas merito computandam puto. Fuit etenim et maximae humilitatis, et parsimoniae exemplum. Quippe, quum in ipsa sua flotida adolescentia, praepotentem maritum nobilissimumque anisisset, evestigio ad exemplum matris, ardentissima fide crucis vexillum leuavit, ut magis amissam virgintatem, quam mariti dolere videretur interitum. Maritali igitur Blesilla vinculo absoluta, nihil ei potius fuit, quam se ita humili, ita contempto habitu deiicere, ut inauditum prope illi saeculo fuerit humilitatis exemplum. Et sicht antea monilibus ornabatur pretiosissi mis, dieque tota quid sibi deesset, perquirebat in speculo, et crines non semel sed plutiesab ancillis discriminari et componi faciebat: Ita postmodum neglectum ommino caput, tantum sufficere sibi videbatur, quia vellerentur. Antea item cum pluviarum mollicies sibi dura videbatur, ita et postmodum ad orandum laudandumque deum, super nudam humum genua cum lachrzmis incredibili feruore dominimiserlcordiam cxorate et invocare non desistebat, ut videlicet peccatis suis ignoscere dignaretur. Unde et post orationem pfalmi concrepabant, laxaque ceruix poplites vacillantes, ac in somnum ocu li vergentes, nimio mentis ardore vix impetrabant ut quiesceret. Eius vestis semper humilis erat, Cingulum vero non auteum quidem nec gemmis distinctum sed laneum et tota simplicitate putissimum: quia ut magis posset astringere vestimenta quam scindere. Ipsa naque vestium humilitas (ut in plerisque) tumentes animos non arguebat, sed quum se interiori mente dicetet intra ancillarum virginum cultum, dominarumque nihil medium, nisi quod in hoc facilius cognoscebatur, quod gravius et negligentius ince debat. Denique post quartum mensem a proposito sancto in langorem incidit, et per continuos triginta dies febribus aestuanit: ex quibus ita toto corpore destituta remansit, ut vix eius tenue collum, ceruicem et faciem sustinere posset. Attamen semper aut prophetam, aut evangelium in manibus tenere volebat, et ex eorum lectione lachrzmis ora complebat. Postremo quum sanctum et debile corpusculum febrium ardor excoqueret, et semianime in lectulo iacetet, Circunstantibus haec verba extrema dixit. Orate quaeso dominum Iesum ut mihi ignoscat, quia quod volebam, implere non valui. Et haec dicens, sarcina carnis abiecta, ad suum ipsius anima volavit autorem, et in anti quam possessionem diu peregrinata conseendit. Cuius mortem ita sancta eius mater planxit, ut prope et ipsa moreretur. Super cuius sanctum obitum divus Hieronymus Ro mae tunc existens, eam consolari volens: his tandem verbis usus est. Dum spiritus hos meos reget artus, Blesillam mea resonabit lingua, Illi mei dedicabuntur labores, illi sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quae non Blesillam resonet: Hanc mea mente desixam legent virgines, viduae, monachi, sacerdotes: et breve vitae spatium, aeterna memoria compensabit. Fuit igitur Blesilla baec, adeo tenacissimi ingenii ac prope diumi, memoriaeque tenacissimae, et disertissima lingua, ut adhuc in tenera aetate tantum studiis impertita suerit opere, ut nedum latinam graecamque linguas optime didicerit, verum etiam et quod in Origene mirata est tota Graecia, brevi quidem tempore


page 105, image: s209

hebraicae linguae difficultates vicerit ut crepitantia confractaque verba, ita concinne proferre didicerit, ut qui eam audisset, nil aliud praeter hebraeam linguam scire eam putasset.

De Asella Romana virgine, sanctae Marcellae discipula. CAP.CXXI.

ASella optima Romanavirgo, sanctae Matcellae discipula ac in Christo dilectissima silia, ex nobilibus romanis originem duxit: cuius perfectae vitae normam divus Hieronymus ad ipfam illustrem Marcellam in exemplum aliarum virginum luculentissimo conscripsit sermone: anno a natali christiano nonagesimo et trecentesimo, quumnondum excessisset decimum, honore futurae beatitudinis, deo se mirabiliter consecravit. Nam quum eam ob rem a matte fuscam vestem expostulasset, nec obtinere potuisset: mox ipsa adhuc tenella infantula, quodam incredibili ardore cathenam auream quam collo portabat insciis parentibus vendidit, et ex pretio sibi ipsam desyderatam pullam emere fecit vestem, ac sese ipsam induit. Quo quidem humili vestimento (saeculo in se damnato) se domino consecravit. Postquam vero duodecimum excessisset annum: quod propria volum tate deique munere delegerat, ardentissimo amore accepit, tenuit et implevit. Cellulum etenim unam apud eandem spiritualem matrem suam Marcellam sibi dele git: in qua quoad vixit, semper et orationis et quietis eidem locus fuit. Ubi ieiunium pro ludo habuit, et inediam pro convivio et opipera tefectione. Eius cibus: panis et aqua solum persaepe erat. Ita nancque se semper moderate habuit, etlam intra sui cubiculi secreta cu stodivit, ut nunquam pedem in publicum proferret, nunquaque alicuius viri nosset alloquium: et quod magis est, sororem proptiam vitginem amaret potiusquam videret. Suis ete nim manibus quotidie operabatur: sciens scriptum esse, Qui non laborat, non mandu cet. Sponso autem suo caelesti, aut orans, aut psallens loquebatur. Ad martyrum au tem limina pene invisa properabat. Cumque per omne tempus ter aut quater in hebdomoda ieiunaret, in quadragesima vero pene omnes hebdomodas laeto vultu coniungebat. Eins lectus persaepe nuda humus etat, Ciliciumque et saccum pro camisia induebatur. Tanta autem erat eius orationis perseverantia atque frequentia, ut eius ge nua camelorum duritiem prae se serretn Nihil eius seneritate iucundius, nihilque iucunditate severius. Eius sermo brevis gravisque, omni aedificatione conditus. Incessus autem idem semper fuit. Neglecta mundicies et inculta vestis, eius erat cultus. In hoc itaque vivendi sanctissimo ordine, Asella virgo usque ad quinquagesimum vitae suae annum ita pervenit ut nunquam doleret stomacho, nec viscerum cruciaretur incuria, sed nec eius cutis ullum contraxerit foetorem, quinimmo sano semper corpore, animoque fanior, solitudinem putaret esse delitias, et in urbe turbida, monachorum eremum innenitet. Ac sic post consummatum vitae suae opus, victrix triumphatrixque migravit ad caelos. Cuius fanctissimam vitam, hic ad multorum aedificationem brevi sermone constrinximus. Ut viduae et virgines, illustrem claramque Asellam imitentur, maritataeque colant, ac noxiae pertimescant et confundantur: atque denique sacerdotes omnes, eius virtutum exempla suscipiant.

De Euphrosyna sancta virgine Alexandrina. CAP.CXXII.

EVphrosyna Alexandrina virgo praeclarissima, sanctaque, et omni praeconio utique digna: anno a natali Christiano nonagessmo secundo supra trecentesimum, non longe ab Alexandrina urbe in conventu abbatis Pamphutii innumeris insignita virtutibus atque miraculis, migravit ad dominum. Haec quippe Pamphuntium quendam, unum ex civibus, etate atque nobilitate venerabilem vi rum, et militia eo tempore insignem christianissimumque patrem habuit,


image: s210

cuius virginis formositas et habitus, nulla prorsus varietate distinctus, honestas atque gravitas puellaris, necnon et maxima eruditio atque eloquentia tales tantaeque erant, ut omnem humanam aestimationem excederent. Nam quum ingenio esset perspicacislimo, ab ipsasua adolescentia studiis vigilanter insistens, adeo in liberalibus et facris literis ex conversatione sanctorum monachorum profecit, ut prae ceteris excel lens haberetur et erudita. quod Pamphuntius generosus pater animaduertens, inemarrabili gestiebat laetitia, eo puia praeter scientiam et eloquentiam, singulari honestate, gravitate, ac sanctitate polleret. Erat quippe puella haec, ad ingenii splendorem indolisque praestantiam iis virtutibus praedita, quibus supra aetatem admiranda omnibus videretur. Has ob animi et corporis innumeras virtutes, multi dignitate te praecellentes Alexandrini, eam sibi in coniugem dari importune contendebant. Cumque tandem pater, Euphrosynam filiam cuidam dignitate et opibus praestanti coniugem spopondisset, eam die quadam in monachorum quorundam coenobium salutis causa orandi deduxit. Ubi tribus diebus virgo persistens, patrum illorum ordinem vitaeque modum contemplans, intra sed dixit. Beati homines tales, quoniam in hac vita constituti, angelis consimiles utique habentur, et post huius saeculi demigrationem, aeternae vitae praemio perfruuntur. Satimque eius cor yelo amoris dei compungi visum est. Contigit autem ut post aliquot dies, einsdem loci abbatis memoria celebranda foret, qui eiusdem coenobii principium fuerat. Misit itaque abbas qui Pamphuntium honorabilem virum invitarent. Verum quum e domo idem pater Pamphuntius discessisset: Fratrem quendam optimum sanctumque virum aduocans Euphrosyna, ab eodem percunctata est, fratrum eorundem numerum, ieiuniorumque obseruantiam, ac psalmodiam, atque omnem eorum vivendi modum. Dixitque praeterea: Vellem mi fide pater, cum virili habitu hinc omnino effugere, ut per religionem saluari possem. Sed patrem plurimum vereor: qui meas cupit celebraren nuptias. At ubi sanctus monachus de tondendo, recedendoque modum tradidisset, et pater iam ad monasterium profectus esset: Euphrosyna posito pavore soemineo, virili habitu sumpto, in coenobium ubi pater aderat clanculum se contulit, quingentis aureis secum allatis: simulavit se eunuchum ex pallatio fore, ab Abbate se Smaragdum vocari expostulans, religionis habitum illico accepit. Illum itaque ubi Abbas libenti animo ad religionis habitum ex more suscepisset, Agapito probato monacho ipsum tradidit informandum. Quae brevi et vigiliis, et ieiuniis, celeberrimisque orationibus ita operam dedit, ut omnibus admirationi et stupori fotet. At ubi pater Pamphuntius domum reversus, quum filiam unicam dilectissimam, quam unam supra vitam etiam ipsam mitisice amabat, non invenisset, tanto affectus est maerore, ut mottem sibi consciscere peruicaciter decreverit: ad quam ut erat animo iam nimia serocitate succensus, cum furens praecepsque ferreretut, subita arque miserabilis misericordia dei illi affuit, qui illum ab omni immanitatis impetu, ad sanioris consilii tetraxit, et redegit vittutem. Cumque illam ubique perquisisset, nullibi inveniri potuit. Abiit ergo subtristis et maerens pater ad abbatem, lugens et obsecrans, ut pro silia domino preces effundere dignaretur, quatemus eam invenire posset. Ille autem ut pientissimo erat animo, plurimum condoluit huiusmodi te, iniunxitque monachis maiorem in modum obsecrationes fieri. Sed postquam diu oratum esset, et nulla de filia haberetur prorsus notitia: quidam ex monachis hortatus est Pamphuntium, Confideret inquiens quia filia sua, castitatis ac pudicitie causa et non aliter iter aggressa esset. Post autem non multum tempus, quum rursus tristis tediisset in monasterium Pamphuntius: dixit ad eum abbas. Vis ne domine mi, fratrem peritum sanctumque, ex Theodosii domo progressum alloquiae Cui ille: lubens id faciam. Ductus itaque ad Smaragdum pater Pamphuntius, abeodem plurimum consolatusest, multaque de misericordia et patientia, atque aliis plurimis virtutibus edoctus, ac sisuam conspexisset filiam immo dei angelum, ad abbatem laetus rediit: dicens. Nimium equidem


page 106, image: s211

sancte pater de homine isto aedisicatus recedo. Nonit dominus, quia sic eius amore teneor, ac si meam ultro conspexissem Euphrosynam. Neque enim ob nimium pallotem, quem nimia abstinentia contraxerat, eam agnoscere potuit. Vixit itaque Euphrosyna in hoc vivendi modo et ordine in monasterio, sub habitu virili incognita, annis triginta octo. post haec dum in langorem devenisset, rursus ad eam venit pater, summis efflagitans precibus, ut pro filia obnixe deum deprecaretur. Noli ait contristari domine mi, in proximo est, ut tibi filia reveletur. Sed quaeso tribus diebus hic subsistere digneris. Quibus transactis, quum se ex hac vita migraturam cognovisset: Patre ad se evocato, dixit. Quoniam vitae meae iam finis instat: nolo te diutius suspensum habere, neque etiam sine maerore esse. Ego inquit sum silia tua Euphrosyna: vidisti iam me, satissactumque tandem est tibi. Sed rogo te per deummeum atque adiuro, ne quem piam patiaris corpus meum attractate: sed quicquid opus est, tu ipse perfice. Et quum ei cuncta per ordinem enarrasset: spiritum deo reddidit immaculatum. Quae res ubi divulgata et cognita est: omnes uno ore glorisicaverunt deum, qui semper admiranda exercere non desinit. Erat tunc unus ex monachis captus oculis: qui ubi sanctum contigit corpusculum, confestim visum recepit. Pater vero eius visis miraculis, universam substantiam in pauperes distributam, et ipse religionis habitum suscipiens, eo in loco ubi filia decubuerat, per decennium in magna vitae austeritate vixit, et postmodum ad caelestia regna migravit.

De sancta Maxentia Tridentinorum patrona. CAP.CXXIII.

MAxentia sancta Tridentinorum patrona, sanctique Vigilii Tridentinae urbis Episcopi parens, Romanafuit matrona: quae Ioviniani ac Valentiniani Augustorum temporibus, Damaso quoque beatissimo pontifice in cathedra Petri Romae praesidente: existens ingentis animi femina, maximum et ardentissimum amotis indi cium, erga siliorum fuorum salutem prae se serens: integerrimae fidei documentum praesentibus atque posteris praestitit sempiternum. Quae elto a quibus progressa sit patentibus, nec ex qua fuerit prosapia, in dies nostros non venerit: satis ad eius fulgoris aludem est, novisse eam Maxentii Patritii Romani potentissimi viri, praetoriae di gnitatis nisigniti (licet gentilis) fuisse con fortem. Ex quo cum tres videlicet Vigilium, Claudium, et Maioranum edidisset mitae indolis filios, parere desiit. Quos omnes, a puero in primis (tanquam christianissima mater) baptismi lavacro purificari fecit: deinde aliquantisper adultos, liberalibus di sciplinis imbuendos, ex pattio more Athenas transmisit. Ubi, ut erant optimae naturae et excellentissimi ingenii adolescentes, et virtutibus, et rationabilibus omnigenis de sciplinis, non mediocriter incumbentes, pro suo captu, ita studiis insisterunt, ut brevi procul dubio, in omnium scientiarum habiti fuerint illustrissimi. Domi denique ad parentes regressi, ad divinas scripturas ingenium omne prorsus in flexere suum. Ob hoc autem Maxentia sapientisiima ac teligiosissima simul et pientissima parens, quanto exiliverit gaudio, atque divino quodam tripudio: non facile hic explicari pos set. Erat nihilo minus et ipsa bonarum literatum, ac divinarum rerum non ignara: unde et saepius, cum eisdem suis filiis, de interpretationibus divinae sctrpturae contendebat: atque Pythagoricas et Socraticas sententias mirifice inter sese conferebant. Ea propter factum est: ut sibi ipsis, rerum mundanarum iam quandam negligentiam indicerent, et rebus divinis se totos deuoverent. Et ut gloriosam immortalitatem aliquando cum domino IESV CHRISTO, atque finem beatum tandem assequerentut: maximeque cum animaduerteret gloriosa mater, Romam civitatem quandam esse daemoniorum habitationem, execransque magnopete sui mariti vitia atque peccata, suis filiis quotidie admonendo dicebat, Fugiamus obsecro dulcissimi filii de medio


image: s212

Babylonis, fugiamus inquam ut unusquisque nostrum saluet animam suam, ne videlicet participes fimus delictorum parentum nostrorum, aut ne de plagis eorum certe accipiamus, quoniam ad caelos usque peccata ipsorum ascenderunt. Erat autem et ipsa (ut praemissum est) non vulgariter erudita, et dulci eloquio admodum tersa, abeato Da meso papa diligenter instructa, atque ad huiusmodi, bene beateque vivendi proposito plutimum incitata, quae nihil prorsus agere omittebat quod ad veram religionem, lumenque veritatis aeternae conduceret. Unde et ipsos suos filiosomnes, iam literarum divinatum peritos, ac sancti spiritus gratia inflammatos, suo hortatu, suave imitatione, ad tantam denique huius saeculi perduxit nauseam et ad veram religionem inslam mavit, ut apud pattem eorum, maritum suum (vincere eorum propositum cupientem) causam constantissime defendere non vereretur. Dicebat autem quotidie pignonbus ipsis: Duobus dominis filii dulcissimi seruire nemo potest, sic neque praesentibus vo luptatibus, et futuris gaudiis perfrui. Qui non est mecum, inquit dominus noster, contra me est. Et qui mecum non colligit, spargit. Amor dei. et amor saeculi, dicebat semper sibi adinuicem aduersari. Vetitaque tanquam sapientissima parens, ne terreha ista ipsorum filiorum suorum virtutibus atque saluti aliquando aduersarentur, illud Ioan. evangelistae aureum documentum eis saepissime proponebat et exponebat, dicens. Filii animaduertite et videte, quia omne quod in mundo est, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. A quibus et vos quoque ut plenius dei gra tiam percipiatis, animum obsecro avertite, vosque in sublimi veluti in specula ponite, unde uno cernatis intuitu quae hic deorsum inter homines et mortales geruntur miseranda: Videbitis, ut a carnis concupiscentia incipiam, videbitis in quam filii mel amantissimi, de fumo incestae carnis, etiam aerem: proprium immutasse nitorem. Tanta equidem est huius pessimi sceleris vis, atque (ut ita loquar) necessitas, ut eam indolere quam evitare multo sit facilius. Ad oculorum etiam concupiscentiam venio, per quam evangelista sanctus avaritiae denotat crimen: quae tantopere insedit morta lium iam fere cunctorum animis, utfas sit dicere quod etiam gentiles deplorant po etae. Vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus. Postremo ad superbientis saeculi vitia filii mei, si volueritis oculos ducere: infinitus certe se vobis offeret malorum numerus. Itavt ausim dicere, que omnia virtutis praemia possideat ambitio, et avaritia atque carnalis usus et luxus. Haec et his similia saepe et saepius dicens, ac saepissime optima parens repetens, asseverabat, sola aeterna pro certo vera, temporalia vero veri similia rata, omnino esse contemnenda et ut mala evitarent, ad ae terna dicebat esse confugiendum. Unde et quod tantopere hortabatur, etiam ut se facto implesse comprobaret, a marito ima per divortium separata, amplissimas divitias quas haereditario iure, et patria successione consecuta fuerat, pauperibus pro maiori parte erogans, peregrinationis propositum una cum filiis suis suscepit. Miro equidem ardore succensa erat, atque incredibili quadam fortitudine iugiter agitabatur, sui sexus ac fragilitatis corporis quasi oblita: non alicuius rei quae ad saeculum pertinet memor, nisi per momenta temporum. Solum patrium deseruit, et quasi incomitata ad eremum sanctorum patrum, suis cum filiius gestiens perrexit, cuncta (ut ita dixerim) terrena despiciens, ut veras divitias assequeretur. Demum igitur Maxentia haec volens fugere et declinare laudantium ora, atque mundiales visitationes, et frequentiam sustinere non valens: Romam cum suis pompis deserere constituens, a beatissimo Damaso papa prius licentia et benedictione obtenta, aaeta et accincta, universum Picenum atque Flamineam necnon et Lombardiae partem fuis pedibus delicatis perlustravit, et loca quaecumque sancta ipsis in regionibus adite poterat, reverenter invisebat. Eleemosynasque prout eius facultas permittebat hilariter condonabat. Florebant autem tum regiones ipsae doctissimis ac sanctissimis viris, utpote monachis, sacerdotibus, atque eremitis plurimis. Quorum hospitia una cum filiis (aliquid odorando) cum introiret: mox eorum pedibus se prosternens,


page 107, image: s213

salutis documenta ab omnibus obnixe expostulabat: existimans semper in singulis se CHRISTVM videre: et si forte aliquid pietatis in illos conferret, in dominum IESVM CHRISTVM se contulisse existimabat. Tandem dum Bergomum urbem in Lombardia applicuissent: er a civibus illius, religio sisque personis comitere excepti fuissent, per plurimos dies tanquam religiosissime personae eisdem civibus multa exemplaritatis documenta tradiderunt. Deinde ipsorum humanitate ac soli bonitate non mediocritere delectati tanquam perpetuo ibidem permansuri, extra urbis moenia, haud procul in amoenissimo montis declivi sibi celluas extruxere nonnullas. Ubi a perturbationibus semoti, per aliquot tempus in maxima sanctitate, et animi integritate vitam duxere quietam: qua quidem vita ac religione multa etiam praevidetunt futura. Unde et in hodiernum usque diem, locus ille ab accolis, sancti Vigilii mons appellatur. Quo quidem in loco post dormitionem eorum, ecclesia in honorem eius dem sancti Vigilii a civibus extructa fuit. Quae adhuc incorrupta permanens, in ipsius diei solennitate cum maxima civium illorum frequentia invisitur. Verum cum plu rimi ad eos hinc inde non solum agrestium, sed et praepotentium c;currerent viriita ut eis eo in montis loco macima fieret tentatio, tanquam gloriam et honorem adhuc calcaturi, aliam solitudinem sunt meditati. Unde spiritu divino acti, inde discedentes Brixiam perrexerunt: ubi ex more sanctorum martyrum faustini et Iovitae, Apollonii et Honorii, atque aliorum multorum: reliquiis sanctissimis visitatis, ad urbis epi scopum sanctissimum virum se contulerunt, a quo incredibiliter recreati, benedictione tecepta, ex inde Tridentum concesserunt. Ubi et ab accolis illis incredibili hilaritate et amore excepti, mox civilitate etiam donati sunt. Est autem ipsa ad quam accesserant Tridentina civitas, in Venetia Italiae regione constituta, a Gallis olim condita, Italiam et Germaniam dividens: quam Athesis celebris fluvius, fuis in montibus oriens, cursu rapidissimo radit: deinde Veronam vadens, urbem in duas dividit partes, et postremo in Adtiaticum funditur mare. Ambitur autem ipsa civitas tribus montibus, a quibus id nomen sortita est. Quorum adqilonaris mons: plurimas argenti habet fodinas, Alii vero duo, et aeris salubritate, et pascuorum ubertate, atque alinatum rerum ad vitae humanae sustentationem abundantia, plurimum illustrantur. Unde et in urbis communi sigillo, talis suprascriptio dicitur inesse: Montes, argentum, nomen mihi dantque Trldentum. Ibidem itaque sancta Maxentia cum filiis constituta, et propter sapientiam, doctrinam, pietatemque, universi populi benevolentiam atque reverentiam mox ad se traxit. Mortuo autem illis diebus, urbis ipsius episcopo, bniversus populus Vigilium eius primogenitum, uno omnium consensu ac voto, propter sanctitatem et miraculorum gratiam, annum aetatis vigesimum agentem: pontificem surrogavit. Eo quippe dininitus in pontisicali sede merito collocato, eius pientissima mater Maxentia iam grandaeva et anus, cupiens vitam persicere solitariam, in pagum qui Mayanum nuncupatur, a Tublino lacn quinque passuum milibus distans concessit: locoque delectata, quia vitam ignobilem et solitariam plurimum desideraret. Do mum sibi construi fecit, atque in eodem loco, reliquum vitae suae tempus in orationibus, vigiliis, ieiuniis, et aliis plutimis operibus bonis, maximo cum sanctitatis eximiae prae conio consumpsit. In eundem autem solitudinis locum profecta diva Maxentia, in primis summopereque annitebatur, ne templum sui cordis ullis malis cogitationibus sordidaretut, aut violaretur. Deinde et vita, et moribus, et ore, cunctos ad se aduentantes admonebat, atque monumenta salutis dabat, quomodo virtutes inquirerent, ac felicem deducerent vitam. Unde non modo circustantes, sed et longinquae nationes, ipsam mirifice commendabant, quia divinam vitam nosset, illamque aliis demonstraret. Sed neque hoc in loco eius praeclarissima miracula scripto enattrre intendo, quia cum sint ingentia, et tempus me desiceret, atque ingenii imbecillitas non sufficiat. Demum Maxentia haec, de deo deque omnibus bene promerita: in pace deo optimo suum sanctum reddidit spiritum. Cuius venerabile corpus in eodem loco venerabiliter sepultum est, Supra quod et postmodum


image: s214

ecclesia a fidelibus extrncta fuit. Ibidem autem ad Altemani einsdem civitatis episcopi usque tempora quievit. At ipse praefatus pontifex, religioni et pierati admodum affectus, decernens ccclesiam sancti Vigilii martzris vetustate semicollapsam instaurare, operaepretium existimavit, etiam reliquiis maternis ipsam filii ecclesiam decorare: maxime indignum fore existimans, tantas reliquias eo in pago tam indecentet haberi. Tridentum igitur illas magna cum venetatione et pompa transiatas, in scrip ta ecclesiae sanctissimi sui filii Vigilii ad laudem omnipotentis dei, urbisque decorem et splendorem honorificentissime condidit Cumque ipsas sanctas reliquias idem venerabilis pontifex condigni collocasset honote: haec verba astante universo populo protulit, dicens. Tu deinceps secura et perbeata iam profecto eris, mea Tridentina civitas ad cuius tutelam et custodiam tanta etiam excubabit custos: ad cuius caput sanctarum reliquiarum tam nobile sertum allatum est. Quam quidem matronam arque eins san ctissirnum filium pontifrae felicissimae vibis perpetuo laetabirur fuccessura posteritas, et et omnis huius nostrae felicissimae vibis perpetuo laetabitur successura posteritas, et semper dum stabit civitas, illius praesentai ac veneratione se sentiet recreaari ac confoves ri. Itaque dilectissimi mei omnes, has sanctissimas reliquias solenni gaudio, quasi e caelo nobis demissas laeti excipiamus. Et tu clarissima nunc Tridentina nostra civitas necte myrtos laurosque felices, et thura suo adole altari, ut canoras hymnorum vocesin excelso deus noster exaudiat, qui invocatus tandem in haec tua vota respiciat. Quart omni iam excussa formidine, patronam hanc amplectere: quae perpetuo ab imminentibus periculis protectrix et adiutrix tua erit.

De gloriosa patente sanctissimi Augustini sancta Monica. CAP.CXXIIII.

MOnica venerabilis et sancta vidua, natione A sricana divi Aurelii Augustini parens dignissima, hoc anno qui est tertius et nonagesimus supra trecentelimum, aetatis vero suae sextus et quinquagesimus, in ostiis Tyberinis Italiae urbe, ab urbe quidem Roma decem milibus passuum distante: postquam suum unicum filium multo semine lachrvarum Christo lucrata fuisset, operibus bonis plena, cum maxima sui animiaequtate, ex ista caliginosa laboriosque vita, in serenum illud caelesteque domicilium, nonis Maii demigravit. Haec quippe ex urbe Tagastensi eius provinciae, nobilissimos parentes habuit. Cuius mater Facundia, ex praeclarissimis parentibus progenita, etiam illi si ipsius omnium parentum schemata in medium ederemus, magnum certe claritatis nomen afferre possemus. Verum quum alia longe adsint huius sanctae mulieris maiora decora, missis illis necessariora prosequemur. Et primo sanctissimi filii Augustini decora commemorabimus. Cuius tam ingentia faere facinota, et doctrina atque sanctimonia, ut qui superaret illum gloria, nec audiretur natus nec nasceretur in posterum: quod beatae matri non modicum fulgoris adiunxit: cum parentibus, ut scriptuta testatur, fulgor non modicus sit, praestantes habere filios. Hanc itaque dixerim prius sanctificatam quam natem. Nam, ut ab eius infantia: nostra initium sumat oratio, aiunt in ea cum corpotis sensu, primum quaedam mentis intelligentiae exaugeri coepisse, cum quadam etiam innata prudentia, quae quidem peritae senectutis proprium dicitur. Cumque etiam supra aetatem, et sapere et callere didicisset, spretis iam puerilibus ineptiis et ludis, deum omnipotentem religiosissime, et oratiunculis aliisque signis venerari coepit. Charitate autem miserorum et pauperum nihil ducebat sanctius. Quos saepinsetiam furtivis domus suae alimentis reficere curabat: atque illos saepissime quadam ingenua pietate, in paterna domo pascendos ultro intromittere non pertimescebat. In neces sarios vero reliquos omnes nihilo minus erat obse quentissima. Ab ipsa nanque infantia cum ea quaedam miseratio excrescere videbatur, unde et naturali affectione panperes diligere prae se ferebat. Infirmos ardentissimo amore visirabat, hospitesque


page 108, image: s215

recipiebat, infirmorum pedes lavabat, eisque ut poterat inseruiebat: litigantes (ut erat mansuetissimi ingenii puella) reprehendebat, et ad concordiam redigere satagebat. Inerat quoque in ea quaedam addiscendi cupiditas. Et propterea iugiter satagebat ali quid praeclarum, aut audire, aut addiscere. Eidem profecto inesse videbatur quaedam insatiabilis cognoscendi cupiditas. Et idcirco quam maxime aviam suam christianissimam, in omni vitae instituto pro modulo suae capacitatis sequebatur, eidemque adhaerebat, ipsamque in omni vitae instituto imitari cupiebat. Ea quoque mentis acie ferebatur (ut divus eius filius trfert) ut aliquid boni quotibie supra annos assequeretur. Quo quidem sciendi studio, quaque vitae institutione effectum est, ut eius animus nullis secrli vanitatibus, aut certe voluptatibus, seu pompis illudi potuerit unquam. Existens autem aetatis annorum tredecim, nobili patritio Carthaginensi in uxorem a parentibus tradita est. Ipsum vero non sua, sed maiorum suorum voluntate adhuc gentilem accepit maritum: malens in humili gradn tuto pergere, quam penduli gradu alio in statu fluctuare. Attamen inito semel matrimonio, nil aliud diebus ac noctibus cogitabat, nisi ut reddito nuptiarum fructu, secundum castimoniae gradum arriperet. Et tanti dux femina facti, virum ferocissimum gentilemque tam dem proposito suo inngeret. non relinquens saluti suae comitem sed expectans. Optabat haec coniunx fancta liberos non aliter, nisi ut Christo, aut christianos aut virgines relinqueret. Nec sua certe fefellit opinio. praeter enim sanctissimum doctorem augustinum, duas videlicer Perpetuam et Basilicam filias virgines insignes, perpetua virginitate post se reliquit. Deinde non modo sibi, sed et universo prorsus mundo, post dormitionem somnumque suum, lubar illud splendidissimum, doctoren consumatissimum Eccleseqe peperit posthumum. Igitur Monica tradita viro praedicto, nomine Patritio, illum venerari non destitit, seruiens ei tanquam domino, satagebat eum lucrari domino. Erat quippe perpulchra, erat sapiens, amabilis, teverens, et verecunda. Ita semper eius toleravit iracundias et iniurias, ut nullam ob hoc unquam habuerit simultatem. expectabateetenim semper dei mise ricordiam super illum, ut in domino credens, qostea castisicatetur. Et quam quam esset ira nimium feruidus, nihilo minus et benevolentia erat praecipuus. Et idcirco eidem irato, non tantum facto sed nec verbo quidem resistere un quam praesumpsit. Sed eo refracto et quieto, postea quum opportunum videretur, facti sui si opus erat rationem red debat. At matronae multae, quarum viri mansuetiores videbantur, plagarum vestigia, etiam dehonestatam faciem gererent: inter amica colloquia illae arguerent maritorum vi tam. Haec illarum linguam veluti per iocum graviter admonebat, quia nimia dicacitate con plessent, onerarentque viros querelis innumeris, se fore omissas, seque derelictas, se vilipensas, se denique a viris fuis in nullo pretio habitas, atque tanquam ancillas mercenarias et empticias habitas: proinde monebat memores esse conditionis fuae, videlicet superbire adnersus sominos suos non oportere. Illae autem quum nimium mirarentur, scien tes quam serocem coniugem sustineret Monica, numquam fuisse auditum, aut aliquo indicio clamas se quit Patritius ceciderit uxorem, vel quia a se invicem vel unam diem domestica lite dissenserint, et causam famillariter quaererent: docebat instituum suum, quod supra memotani: omnes enim non modo matronae sed viri qui haec noverant, conclamabant atque di ccbant O sacris in caelum extollenda laudibus mulier. Socrum etiam suam primo susurris ancillarum malarum aduersus se irrjtatam, sic humanissimis evicit obsequiis, mansuetudine et tolerantia perseverans: ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum, pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Deinceps enim sub socru quoad ipsa superuixit, intra limites suae subiectionis adeo pacifice, adeoque sanctae Monica transegit, ut praeteriarum omnium feminarum landes, filiatione celebri superaret. Erat autem venerabilis Monica haec, sicut inter multas gemmas, pretiosissima gemma micat, et iubar solis paruos igniculos stellarum obruit et obscurat, itacum ctarum virtutes et potentias sua humilitate et charitate ardentissima superabat. Minima equidem erat inter omnes domesticas suas, ut omnium maior esset, et quanto


image: s216

plus se deiciebat, tanto magis ab omnibus sublevabatur: fugiebat omnem inanem gloriam cunctorum raeconia merebatur. His et alijs quamplurimis vittutibus ornata Monica, et fecunditate et pudicitia probata, primum viro, deinde socrui, postremo et propinquis, et totius vulgi testimonio. cum tres liberos marito edidisset, Augustinum Aurelium doctorem, Perpetuam, et Basilicam virgines perpetuas: parere desijt. ut intelligeretur ipsam non diu officio seruire voluisie, sed mariti desydeno qui optabat liberos. Saepe etenim quum illius divi Pauli dicti reminisceretut, quo dicitur, Saluabitur vir infidelis ptopter mulierem fidelem: et lacrimas et gemitus effundebat, ac tanta ortionum et lacrimarum perseverantia et instantia dominum exoravit, ut tandem obtinuerit, quod tantopere expostularat. Iam enim venerabilis monica, quum suo optimo vivendi modo, suaque mansuetudine, atque constanti perseverantia, in tamfet ventem sui dilectionem traxisset maritum: ut satis aduerteret, nil eum sibi negaturum quod peteret, Ante alia post longam divinorum eloquiorum doctrinam, humilis sup plexque rogavit, se per baptismi lavacrum christianum catholicum fieri: id dei munere haud labote muito obtinuit quod postularat. Quod cum non satis animo sussiceret suo, audacius expostulavit se a suo separari thoro, ut uterque iam tandem continenter viveret, quod et impetrari per gratiam dei commeruit. Erat nempe mater nostra Monica, inenarrabili quadam divina sapientia plurimum illustrata. Et idcirco saepe et saepius tam maaritum, quam filium Augustinum, ac filias omnes commonebat, unumquemque anniti debere omni cum pietatis studio, ut quilibet quam sapientissimus fieret, inquiens atque con testans, ita animum vestrum deo qui vera sapientia est, evadere posse simillimum. In qua quidem similitudine: summum bonum, summuque consistere gradum verae beatitudinis ipsa arbitrabatur Dicebat autem: moralia usu esse comparanda, naturalia ra tione quaerenda: verum divina per orationem a deo expostulanda, et ea quidem ob vitae puritatem potius obtineri, quam alia doctrina humana. Ac per hoc dicere consueverat, se sibi solum tunc felieiter vivere, quum de deo, aut cogitaret aut loqueretur. Rata, omne genus humanum tunc esse cunctis brutis infelicius, quum cultum divinum postponeret. Ex quo factum est, ut domino revelante, multa de arcanis caelestibus perceperit documenta. Absorbebatur etenim ita saepe numero intantum, et per totam ferme diem, ut ab ea neque vox, neque sensus prorsus audiretur, Nam tanquam caelestis soemina, velutiin quadam luce, iam cuncta cognoscere videbatur. Dicebatque, solam hominibus divinam lucem posse, et clementiae donum, atque veritatem et beatitudinem elargiri. Ipsius autem divinum prope ingenium, quum divus eius filius Au gustinus iam exploratum habuisset, de ea in secundo libro de ordine rerum, his verbis sic inquit. Nobiscum erat mater nostra Monica, cuius ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu meo diuturno, et diligenti consideratione perspexeram: tum vero in quadam disputatione, non paruae rei, quam die natali meo, cum convivis habui, atque in libellum contuli. Tanta mihi mens eius apparuerat: ut nihil aptius verae philosophiae videretur. Itaque institueram animo, quum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Dixit autem idem suus silius: matris phi losophiam sibi non modieum placere, et idcirco ego inquit me, non illibenter tibi ma tri meae, in discipulim dedo atque trado, Erat autem Monica rebus in omnibus tam divinis quam humanis adeo solicita, ut ne punctum quidem aetatis suae videretur inutiliter expendere. Timor quidem castus eidem semper in corde erat tanquam pactoralis fa scia, quae cogitationes noxias constringeret, in ore etiam tanquam fenum quo linguam reprimeret: In opere denique veluti stimulus, ne pigritia torperet, In cunctis autem sicut regula, ne modum excederet, verbum item saeculare ex eius ore nunquam auditum fuit. Pietatis vero opera, usque adeo semper in omni vita sua amavit, ut nihil ei magis curae fuerit, quam ut infirmis seruiret, mortuisque sepulturam praeberet, orphanos custodiret, atque viduas maritatas tan quam filias consolaretur. Cum ad coenam quandoque vocaretur, tan quam ad medicinam amaram (aiunt) accessisse. Fettus


page 109, image: s217

die quadam quum dei beneficia in se collata animo repeteret, tantam lacrim lachrzmarum copiam profudisse, ut eius vestigua: per templi pavimentum desuper fusae lachrzmae demonstrarent. Erat nanque ipsa serua seruorum domini, omnesque qui eam videre metebantur. seientes praesentiam dei esse in illa, in maximo pretio venerabantur. Filios etiam suos (ut veram decebat patentem) toties parturiebat, quoties a domino deviari cernebat. Saepe etenim (ut divus ait Augustinus) in oratione posita, t'ta sancti spiritus replebatur ebrietate, que per diem integram sic in ea quiescebat, ut dum esset rex in accu bitu cordis sui, neque sensus neque vox, in ea penitus audiretur ulla: intantum quia vix ma tronae et vicinae eius, excitare eam possent. Inquit item idem pater Augustinus, quia in solennitate beati Cypriani, quum sacrim domini corpus percepisset, mox per cubitum a terra elevata fuit, sicque consistens, clamasse eam: volemus in caelum, volemus ad caelum fideles. Quae cum interrogata fuisset. quid sibi accidisset: nil prorsus respondisse, sed tanto gaudio se repletam ostendisse, ut omnes ad laetitiam non minimam deduxerit. Cantans cum propheta. Cor meum et caro mea exultaverunt in deum vivum. At venerabilis Monica postea quam vir eius patritius felicissime vita excessisset, quotidie intolerabili quodam cordis vulnere ex infideli filio Augustino transuerberabatur, quia eum ad baptismi gratiam reducere minime posset. quotidie enim dolebat, quotidie ingemiscebat, quotidieque lacrimas pro eius salute effundere non desistebat: quotidieque animo torquebatur, quum se quasi in incundissimo sibi filio mortuam animad vertebat. Verum etsi minime desperatet ipsum saluari debere, lacrimari tamen non desistebat, divinumque auxilium afliduis orationibus implorare, etiam ieiuniis uti, atque sacrificia pro eo offerri, ceteraque omnia facere, quibus dominus propitius redderetur. Nec dubitabat mulier sancta, eum qui viduae unicum mortuum potuit resuscitare, et funm ad suam catholicam fdem posse perducere. Discurrebat naque Monica quotidie anxio quodam pectore, ac quasi aliquo mentis stupore, atque (ut ita dixerim) sui aliquando nescia, per templa, per ecclesias, perque religiosorum monasteria, Importunaque adibat pontifices, aliosque sanctos dei seruos, ut pro salute filii effundere preces dignarentur. Cui aliquando quendam sanctum episcopum nimium importune ab ca solicitatum, dixisse quodam prophetico spiritu aiunt. Vade inquit secura nuliet: quia impossibile est ut tantarum lacrimarum filius pereat. De eadem praeterea sic inquit diuns au gustinus: quia dum die quadam, in linea quadam lignea oraret: eidem quam quietissime dormienti Angelus domini apparuit, qui in haec verba eam benignissime allocutus est. Monica inquit, esto secura, quia tuae de filio tuo Augustino pientissimae orationes, apud pientissimum humani generis redemptorem, meruerunt exaudiri. Nam futurum est, ut in illa caelesti patria ubi omnia funt tranquillitatis et gaudii sempiterni plena, futuri una eritis. Itaque nihil deinceps triste, nihilque lugubre ob hoc apud tesit, Non tibi ob hoc diutius laborandum et gemendum est. Quibus dictis Angelus evanuit, et Monica fancta somno soluta est. Secum igitur considerans quae in visione, im mo oraculo potius, tevelata fuerant, et ea quidem quam accuratissime disquirens, non de misericordia dei diffidit. Admonuitque filium de visione angelica, et de promisso mu nere, ac ex ea die, luctui maerotique nimio sinem imponere censuit. Verum nihilo minus crebra munera sacro offerebat altari, iugesque pro eo eleemosynas dabat ut salutis filii compos efficeretur. At tandem Augustinus, quum aliquandiu rhetoricam, philosophiamque Catthagini florentissime docuisset: videndi Romam desyderio succensus, inscia ipsa pientissima parente, Romam, deinde Mediolanum postremo concessit. Quod ubi pientissimae matri renuntiatum fuit: illico nimio dolore consternata est. Verumeimuero amoris eximii erga filium facibus incensa, duabus solis filiabus suis virginibus domi parentibus commendatis, in sententiam ivit, velle omnino filium charissimum subsequi Verum nec ad ipsum pergere facile Monicae concessum est. Summa quippe diligentia a cunctis fuis affinibus et agnatis atque filiabus ipsis prohibebatur, ne filii voluptatem per tot marisdiscrimina sequeretur. Sed quos non ludit amor


image: s218

custodes? Celeriter igitur tempore captato, cunctis ferme custodibus deceptis, aliquibus fidelissimis honestisque amicis consociata ardentissima mater, natale solum, patriosque penates linquens, sugitivum filium subsecuta est. Nec expavit inclita mater, subterfugia et maris aestus, periculaque ac innumerabilia discrimina, ac nostrae Italiae aspera montium itinera, incerta filii dulcissimi sequi vestigia, eumque per incognitas nedum regiones, sed et linguas expqirere: donec Mediolani lassa, comperto se iunxerit silio. Cautius, rata, per mille discrimina vitae filium sequi adhuc infidelem, et in saeculo su perbe nimium periclitantem, cum eius salutis spe. quam domi vacare quieti, et infinitis excruciari prae timote curis. Inolitae profecto maternae charitatis, et fanctum virum potius quam feminam redolentis, tale iudicium est. Ac sic affectuosissimae matris haec spectanda militia fuit, haec bella, hae victoreiae et suarum victoriarum conspicui triumphi pro salute filii superasse angustias atque molliciem femineam: hinc illi fama perennis atque gloria subsecuta est. Cum autem sancta virago Mediolanum cum suis (licet lassa nimium) sospes applicuisset, et suum filium desyderatissimum, a Manicheis divulsum. catholicumque reperisset christianum, mira et inefsabili exilivit laetitia. Confestimque optima mater videns filium, super collum eius in oscula ruit: ubertimque flere prae gaudio coepit: filus vero amantissimus, conspecta matre, tot labores iam quinquagenaia et eo amplius pro eo subsequendo pertulisse, ex insperato eius aduentu, genibus eius repem te provoluitur, fletuque tanto et maerore, atque plangore quod contra ipsam iniuste egisset, ostendit. Obstupuit sancta et gravis mater, filii humilitatem conspiciens. Haefere utrinsque voces faucibus, et inter dolorem atque contritionem, et laetitiam, varie mittebantur cogitationes. Hinc divina fiducia, pectore pleno Monica sic filium alloquitur. Credo sili mi dulcissime in Christo, quia antequam e vita ista demigrem, te verum verissimumque christianum hominem visura sum. Tunc Augustinus ad matrem conversus, exclamavit dicens. O mater pietate fortissima, O sancta venerandaque parens, O eximii feruoris et dilectionis genitrix Monica: Solare inquit, gaude et exulta, quia dominus noster misericors, de seruitute Babylonis tibi redemit Augustinum, Augustinum inquam filium tuum, quem plus lachrzmarum Christo, quam carnis semine mundo genuist. Gra tulabatur autem beata mater maiorem in modum, quia tristem ipsam: laetam et felicem efficere dignatus esset dominus. Atque ita in paschate resurrectionis domini, divino tandem auxilio, meritis matris, ac divi Ambrosii praedicatione permotus, contempto gentilitatis cultu ac haereticorum omnium erroribus, ad veram Christi religonem per Christi baptismum feliciter pervenit. Cum enim divus Ambrosius, Augustinum sacro baptismate, astante matre, universoque ferme Mediolanenss populo initiatet, divino quodam instinctu hymnum perpulchrum, videlicet Te deum laudamus, una decantavere. Ad explicandam autem totius populi matrisque ac divi Ambrosii incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius exiccaretur ingenii: et contortae Demosthenis, vibrataeque sententiae, tar dius languidiusque ferrerentus. Quiquid potest cogitare animus, quicquid sermon non potest explicare, illo in tempore factum fuit. Quasi ex radice fecunda, multi simul pullularunt christiani, exemplum doctoris et magi stri, secuta est clientium discipulorum et sociorum turba, Et per totam urbem Mediolanensium atque provinciam feruebat christianitatis, professio. Mox autem ut Chri sti baptisma Augustinus suscepit, ad Simplicianum monachum magnae sanctitatis ut rum concessit: a quo et de religione beata felicique vita non mediocriter instructus est, atque de Christi side, et exempla ac miraculanonnulla accepit. Quibus si qua haereses maculae rubigo remansisset, ab eius animo penitus abstersit. Novus itaque christianus Augustinus effectus, novis vestimentis videlicet cucullo nigro, divus Simplicianus me nachus eum induit. At beata mater quum talia sueret religionis vestimenta, ut Iulianus Poperius episcopus Toletanus dignissimus scribit, tot lacrimas prae gaudio ef fudit, et gratias domivo Iesu Christo ingentes agens, qui sibi et religioni christiane talem ac tantum concessisset principem. Benedicebat christianissima mater dominum.


page 110, image: s219

qula da conferendum cunctis subsidium, creasset et illuminasset filium dilectissimum Augustinum. A quo iam tan quam religionis exordio, omnes auxilium capetent pariter et sufsragium. Igitur augustinus qui inciderat in latrones, Christi et matris humeris ad caulasreportatus est. Vicerant plutimi civitates et corpora plutima, sed mater Monica tanque virago praestantissima, spiritales nequitias subiugavit. Triennii autem tempus postquam Augustinus baptismi sacramentum suscepit, sancta mulier Mediolani una cum ceteris substitit, et in divi Ambrosii. ac Simpliciani optimi viri saepius fuit ho spitio: cum quibus saepe et saepius de divinis scripturis disserebat, et quaestiones proponebat, et folutiones apud se recondebat. Quum filio et ceteris certabat, ut in portu Abrahae tabernaculum figerent. Eratque contentio fancta inter cos, quis humilitate, charitate atque humanitate superaret, Tandem in pattiam cum silio et ceteris remeare constituens, dum in ostiis Tyberinis applicuissent, et se navigation in staurarent, advenit tempus quo sancta mulier ex hac vita migratura aegrotare coepit, et ingravescente inm febre ait ad filium, permagnae mihi id esse consolationi mi Augustine sili dulcissime arbitror, quia sim te relictura filium pientissimum, non Chtistianum solum ac catholicum, verum etiam contempta felicitate terrena videam seruum dei. Neque se enim corpore morituram existimabat sapientissima Monica, quae superstes foret in tali ac tanto filio: at animae immortalitate non se prius frui dicebat, quam in illius conspectum pervenisset, ad cuius imaginem et similitudinem noverat se creatam. Cumque dormitioni apptopinquasset, dixit Augustino ac ceteris: ponetis corpus hoc meum ubicumque nihil vos cura eius conturber. Tantum vos illud rogo, ut ad domini altatevestris in oblaationibus ubicumque fueritis memineritis mei. Atque ita (ut vebis Augustini utar) die nono suae aegritudinis, sexto et quinquagesimo aetatis suae anno, tertio vero et trigesimo filii sui Augustini, illa anima religio sissima et pia corpore soluta est, nonis Maii. Atque ibidem honorifice in basilica sanctae Aurae vitginis tumulata est. Verum id sanctum corpus, usque ad annum salutis millesimum et quadringentesimum ac nonum supra vigesimum, ibidem sterisse compertum est. Sed deus qui cuncta conspicit, volens ipsum sanctum corpus honoratiori loco defungi, ubi a Christi cultoribus dignius veneraretur. Marrini quinti papae temporibus Romam transserri honorificentissime iussum est. Et in templo eius silio Augustino dicato, cutae fratrum nostrorum commendatum est. Cui et Mapheus Laudensis poera sui temporis laudatissimus, ob singularem quam in filium (quam miraculum mundo natum asserot) eiusque matrem Monicam (quam tanquam lucidissimum quoddam bene recteque vivendi speculum ante cunctorum oculos dicit praefigendam) gerebat devotionem, mausoleum mira arte elaboratum sua mpensa extruere faciens, tales versus in cius laudem cecinit dicens.

Save lux matrum mater sanctissima salue,
Salue Augustini Monica digna parens.
Osalue tanti nati dignissima mater,
O salue sexus gloria feminei.
Quae genuisti illud cunctis memorabile seclis
Ecclesiae robur, praesidumque sacrae.
Hloquii ssumen, tantum quo tota rigatur
Lex sacra: et ubertim lingua latina fluit.
Vertisti sacris precibus quibus anxia semper
Pulsabas magnum flensque gemensque deum.
Vertisti largo lacrimarum flumine, quo te
Spargebas: largo semper et imbre madens.
Fchces o quae tantum lachtymae gemitusque,
Felices tantum quae potuere preces.
Quae trahere ad sese summum potuere tonantem


image: s220

Ferreque, qua certe mundus egebat, opem.
Ingenii fulmen tantum quo tota coruscat
Sacra fides: omnis impietasque tremit.
Quem longe errantem longe Christoque rebellem
Vertisti ad verae relligionis opus.
O feruens amor, o pietas incenia parentis,
O qui flagrabat sancta per ossa calor.
Oflamma, o nulli facile enarrabilis ardor,
Maternae o feruor mentis et ignis edax.
O qui te tantus aestus pia mater agebat,
Et quo scandebas impetus astra super.
Ardentes tanquam longae volucresque sagittae,
Sic ibant lachtymae vota precesque tuae.
Aethereique alte penetrabant pectora regis,
Cogebant illum nulla negare tibi.
Quin maiora etiam quam quae sperare vel unquam
Auderes ultto, pluar simulque dare.
O quantum tibi nos omnes debere fatemur,
Cuius ope est mundo reddita tanta salus.
Quippe, nisi e tenebris ad lumina sacra redisset
Conversus meritis filius ipse tuis.
Altiloquas totum nisi diffudisset in orbem
Doctrinas tantum, totque voluminibus.
Errorum nisi tot pestes stravisset iniquas,
Ingenio nisi tot dogmata prava suo.
Ecclesiam tanto quae firmavere ruentem
Robore, felices o lacrimae atque preces.
O dulces lacrimae vincant quae mella favosque
Quae vincant dulces et meritum omne preces.
Quid mirum si nostra fides cultusque perisset?
Si totus noster relligionis honos.
Nunc vero superi quando ad fastigia caeli
Euectam, nunc te purior orbis habet.
Quando hac terrena de faece et carcere tanto
Eruta, tu loca nunc liberiora colis.
Nunc nostris melius, rogitans tu consule rebus:
Pro nostra melius sunde salute preces.
Asser opem nunc, tu mundo succutre labanti,
Succurre afflictis rebus et affer opem.
Te cunctae exorant gentes, tibi vota profundunt,
Succurre et cunctis gentibus affer opem.
Omnis te sexus, omnis teque invocat aetas,
Te quicumque vocent, omnibus affer opem.
Praecipue matres quantum tu experta labores
Et natis, et tu matribus affer opem.
Te docti ante omnes orant, ne despice doctos:
Nemo ruo nato doctior, affer opem.
Salue lux matrum. mater sanctissima salue,
O salve aeterna laude canenda parens. Amen.

De Fabiola matrona Romana CAP. CXXV.


page 111, image: s221

FAbiola vidua sanctissima, Matronarum Romanarum corona et sin gulare decus, ante excidium Romanae cladis, circa annum salutisno strae quintum supra quadringentesimum, Romae cum maximo suae pietatis et humilitatis praeconio, migravit ad dominum. Cuius admirandam vitam, regiasque exequias divus Hieronymus scribens, il lam miraculo fuisse refert. In primis nanque, venerabilis haec Fabiola, ex illustrie excellsaque Fabiorum familia fuit oriunda. Quae secun do defuncto eius marito, quem primo adhuc superuivente contra evangelii tigorem susceperat, in semetipsam reversa, tantam sui erroris contritionem cunctis ostendit, quantam quis unquam sermone explicare posser. Nam ut suum ipsum errorem publice fateretur: saccum induit, spectanteque universo populo in Lateranensi Basilica, videlicet die sancto paschae, sic induta accessit, atque ibidem in ordine poenitentium coram episcopis et pres byteris sparso crine, manibusque squalidis se humiliter prostravit, et de erratis cum lacrimis veniam et poenitentiam expostulavit. Veniaque tandem consequuta, mox ut domum regressa est, de solio delitiarum suarum descendens, molam accepit farinamque fecit, et pedibus discalciatis lacrimarum fluenta pertransivit, atque super car bones ignis sedit, qui dei beneficio ei in refrigerium fuere.Usque enim adeo ornamenta omnia corporis proiecit, ac animum humilitate ceterisque sanctissimis virtutibus decorare studuit: ut non facile iudicandum sit, plus illa inculta, an Q, Maximi toga, Fabiorum familiae ornamenti praestiterit. Itaque in primis faciem suam per quam secundo viro placere procuraverat, persae pe pugnis verberabat, deinde gemmas contemnens, in stratu linteamina videre nolebat, aliaque ornamenta quaeque fugiebat, sicque dolebat, quasi adulterium commisisset. Ac per hoc multis medicaminum impendiis, suum vulnus sanare curabat. Receptaque eius ab ecclesia poenitentia, mox omnem suum cen sum quem habere poterat (erat quippe amplum et suo generi respondens) vendidit, et in pecuniam congregavit, et in usus pauperum praeparavit. Primoque omnium hospitium, quod vulgo hospitale appellatur, extruxit. In quod quidem aegrotos omnisatrie, pauperes, et miseros congregaret et confoveret. In quo tanta pietatis opera exercuit, quanta unquvam quis fecisset compertum sit. Quis unquam crederet mulierem nobilissiman, delicarissimamque propriis humeris portare languentes morbo regio, et foetoreni mio correptos atque confectos, lavare putridam saniem, et vulneribus infirmorum, quae certe alius nemo facere, aut certe aspicere praesumpsisset? Praeterea praebere propria mann cibos, spirantibus cadaveribus, atque alia his similia facere, quae nullus dives aut certe paene vir sanctus ob stomachi angustias unquam attentare potuisset. Quod monaste rium non eius opibus sustentatume est? Quis nudus, aut paralyticus, non ipsius vestimentis vestitus est? quo se gentium sua se non effudit festina largitio? At non solum in Romana urbe haec pieratis refrigeria Fabiola contulit, sed et nonnullas insulas peragravit, ac totum Hetruscum mare, Volscorumque provineiam, in quibus monachorum et eremitarum consistebant chori, aut proprio corpore aut per fideles Christi seruos largas mittebat et condonabat eleemosynas. In eo equidem feruore et ardore, etiam contra multorum opinionem Hierosolymam adnauigavit. Ubi et multorum concursu hilariter excepta fuit, ac primum ad pauperrimum divi Hieronymi diversorium declinare voluit, atque eius hospitio aliquantisper uti. Cuius plane feruorem, quum et ipse sanctus Hieronymus conspexisset, mirari non destitit, necnon et ipsius studii instantiam, quo intenta esset divinis voluminibus, in quibus veluti quandam sitim atque fa mem satiare desyderans, per evangelia perque prophetas, atque psalmos discurrens, quaestiones nonnullas proponebat, atque earum solutiones in scrinio pectoris sui recondebat. Unde et ipse beatus Hieronymus eius precibus stimulatus, libellum de veste saterdotali inter alia edidit, illique dedicavit. Demum propter Hunnorum irruptionem, quae universam Iudaeam caedibus pariter et terroribus complebant, non dignitati aut aetati, sexuique, aut vagienti miserabantur infantiae, in patriam regredi compulsa est.


image: s222

Ut ibi scilicet pauper viveret, ubi dudum dives nimium fuerat, manendo in alieno solo, prius tamen multos hospites habuit. Condolusse quoque ipsum sanctum Hierony mum, ipsius a sanctis locis abitionem ferunt. Persaepe et ipsa sancta virago planxit, quia se intra urbis Romae angustias clausam videret, Unde et persaepe tanquam e vinculis gestiebat erumpere. Igitur dum ad ultimum vitae suae se devenisse conspexisset: ne mors eam imparatam inveniret, ad multos scripsit monachos, ut ad eam venire dignarentur: tanquam gravi onere gravatam, absoluendam, facerentque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt e vestigio itaque innumerabiles pene monachi, a quibus et absolutionis omnimodae beneficium accepit. Depositaque omni peccatorum sarcina, levissimaque essecta: confestim ad caeli euolavit gandia, Nullus aedepol istius posset misericordiam, humilitatem, fidem devotionisque ardorem credere. Eius autem religiosissima mors: fuit christianorum laus, gentilium miraculum, luctus pauperum, et monachorum solacium, atque matronarum omnium documen tum. Quantum autem viventis Fabiolae haberet Roma miraculi, Hieronymus sactus contestatus est, dicens. Necdum debitam FAbiola Christo reddiderat animam, et iam fama volans tanti praenuntia luctus, totius urbis populus ad exequias se congregavit, Atque eius admirandas describens exequias: ait. Hinc iuvenum chorus, illinc senum, qui carmine laudes femineas et facta ferebant. Non sic Furius de Gallis, non Papyrius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicerunt, haec spirituales nequitias subiugavit. Non plateae, non porticus, non imminentia de super tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos Roma in unum conspexit populos. Favebant sibi homines in gloria poenitentis. Nec mirum si de eius salute omnes exultaverunt, quum de eius conversione angeli longe antea in caelo laetati sunt: In qua sicut abundavit peccatum, postmodum et gratia superabundavit.

De sancta Paula, optima matrona Romana. CAP. CXXVI.

PAula illustris venerabilisque Romana femina planeque sanctissima, atque omni aevo memoratu dignissima, anno a natali christiano decio supra quadringentesimum, vitae vero suae sexto et quinquagesimo, septimo calendas Iunias, apud Bethlemiticum Iudaeae oppidum, maximo cum sui praeconio quievit in pace. Cuius celibem vitam divus Hieronymus optimus testis, disertissimo conscripsit eloquio. Haec nacque et humanis pariter et divinis fulgoribus plurimum illustris et clara fuit, Quum ex Scipionum et Gracchorum clarissimis familiis ortum duxerit, Nupseritque Toxotio illustri Romano, qui et ipse ex Aenea atque Iuliorum altiffimum sanguinem traxerat. Ex quibus sane maioribus orta, et fecunditate, et probata pudicicia, totius mundi testimonio plurimum in signis habita fuit. Cum autem ex viro suo quinque liberos edidisset, parere desiit. Mortuo postmodum marito, ita eum planxisse tradunt, ut et ipsa prope moreretur. At Paulo post, ita se ad domini seruitutem transtulit, ut eius mortem optasse visa fuerit. Tandem ita quorundam sanctorum episcoporum virtutibus incensa, ut postquam in sancto proposito, a viri morte quinque annis sanctissime vixisse, patriam, domum, atque liberos omnes deserens, in Syriam cum Eustochio virgine filia, sui propositi et navigationis comite, perrexerit. Ubi postquam plurima sanctorum patrum invisisset et perlustrasset loca, Hierosolymam super asellum sedens tandem pervenit. Ibique cuncta domini nostri Iesu Christi loca, tanto ardore ac studio circuisse eam tradunt, ut nisi ad reliqua festinaret, a primis illis non potuisset abduci. Nam statim cum ante domini nostri Iesu Christi crucem pernenisset, ita illam adoravit, ac si ipsum Christum pendentem conspexisser, Sepui chrumque resurrectionis introgressa, lapidem quem ab ostio monumenti angelus amoverat, exosculabatur. atque ipsum sanctum corporis locum ubi dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas ore fideli lambebat, ut sui ipsius nescia facta prorsus fuisse


page 112, image: s223

videretur. Quid ibi lacrimarum, quantum gemitum, quid doloris effuderit: testis est Iesus qui cuncta conspicit, atque pater quem rogabat. Inde digressa, ascendit in Sion montem, et postmodum Bethleem, ubi saluatoris speluncam introiens: postquam sacrum virginis diversorium et stabulum vidit, in quo bos agnovit posselssorem suum, et asinus praesepe domini sui: ut illud quod in eodem propheta scriptum est, impleretur. Beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant. Utque divus Hieronymus testatur, vidit sancta femina, oculis fidei perfecte, infantem pannis involutum in praesepi, vidit magos adorantes, stellamque super se radiantem, matrem virginem, nutritium sedulum, ac pastores nocte venientes, ut viderent verbum quod factum erat. Cetera quaeque domini nostri Iesu Christi, ac omnium patriarcharum et prophetarum quum circuis set loca, denique in Aegyptum magno cum ardore descendit. Ubi quum vidisset sibi occurrisse venerabilem sanctum hominem episcopum Isidorum cum turbis innumerabilibus monachorum, se illico indignam tanto honore existimavit. Mirus certe ardor, et vix in femina credibilis fortitudo: oblita fexus, et fragilitatis corporeae, inter tot milia monachorum quum puellis suis, seorsum habitare cupiebat: et certe impetrasset, nisi eam maius sanctorum locorum retraxisset desiderium. Locis itaque his sanctissimis visls, Bethleem perpetuo mansura repetiit. Ubi et per triennium in angusto perman sit loco, donec ex propriis bonis cellulas ac monasteria extrueret, ac diversorum pere grinorum iuxta viam conderet mansiones, in qua Maria et Ioseph hospitium non innenerant. Haec itaque omnia cum filia Eustochio comite, et multis virginibus peragra vit. Nunc autem de ipsius humilitate, quae christianorum prima virtus est, dicendum est: propter quam ita se deiectam fecit, ut qui eam vidisset, et pro celebritate nominis videre gestisset, ipsam utique eam esse non credidisset, sed ancillarum minimam Et quum frequentius choris virginum cingeretur, et veste, et voce, et habitu, atque incessu minimam se omnium ostendebat. Nec unquam post viri sui obitum, usque ad diem mortis suae, cum ullo comedit viro, quamuis eum sanctum et pontificali sciret culmine insignitum. Balneas etiam nisi periclitans non adiit. Mollia quoque strata, etiam in gravissima febri habere noluit: sed semper super durissimam humum stratis ciliciolis quiescebat: si tamen illa, quies dicenda sit. quaeque iugibus pene orationibus dies noctibus iungebat: illud de psalterio implens. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. In qua, non crederes quas lacrimarum fontes spargebat. Ita levia peccata plangebat, ut diceres, illam gravissimorum criminum esse ream. Cumque a sanctis moneretur, ut parceret oculis, eosque seruaret evangelicae lectioni, aiebat turpanda est facies, quam contra dei praeceptum purpurisso et cerussa, et stibio saepe depinxi: afdigendum est corpus, quod multis vacavit delitiis. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo per hunc modum placere desidero. Si inter tales tantasque virtures, eius castitatem quis praedicare vellet, superfluum utique esset. in qua etiam dum saeculatis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit. Quae ita se gessit, ut nunquam de illa etiam male dicorum quicquam auderet fama confingere. Nihil equidem illa clementius, nihil humilius, nihilque blandius fuit. Si pauperes videbat, sustentabat: si potentes, ad benefaciendum cohortabatur. Sola liberalitas in ea excedebat modum. Hanc ob rem quidam optimi patres illam quandoque arguebant, quia in largiendo esset ita profusa. Illa respondendo aiebat. Scriptum est in evangelio: Qui habet duas tunicas, unam det non habenti: Et multa alia facere sacrae scripturae testimonia pro huiusmodi re, mira cum verecundia et sermone paucissimo introducebat. Sed neque eius abstinentiae facile recenseri possent, quae prope mensuram excedebant. Nam exceptis diebus festis, vix oleum in cibo capiebat. Taceo de vino, carnibus, piscibus, lacte et melle ac ovis, reliquisque cibis quae gustui suavia sunt: a quibus penitus quoad vixit abstinuit. Patientia praeterea ipsius, quae quidem contra obtrectares et persecutores perquam maxi ma fuit. Nam dominusei suscitaverat inimicum quieam colaphizaret, ne de tot, tan tisque virtutibus se extolleret: licet contra detractores et iniurias saevientium et obloquentium,


image: s224

pulcherrimis sacrae scripturae testimonijs quasi armaturam Christi, et praecipue contra invidiam saevientem se instruebat: patiendo iniurias, furorem rabidi pe ctoris mitigabat. Dicebat enim. Si diabolus contra seruos dei et ancillas non ubique pu gnaret, et omnia loca fugientes non praecederet, si non sanctorum locorum amore retinerer, Bethleem me iam reperire in alia terrarum parte posse. Cur enim non patientia livorem superem? Cur non humilitate superbiam frangam? et percutienti maxil lam offeram alteram? dicente Paulo. Vince in bono malum. Nonne apostoli gloriabantur, quando pro domino patiebantur contumelias? Nonne ipse saluator humiliavit se, formam serui accipiens, et factus fuit obediens patri usque ad mortem: mortem autem crucis, ut nos sua passione saluaret? Post virorum monasterium quod suis impensis ex truxerat, virisque inhabitandum gubernandumve tradiderat: aliud quoque pro mulieribus similiter extruxit, in quo ex diversis provincijs virgines nobiles ac mediocres plurimas congregaverat: in quo et opere, et cibo, et orationibus, et psalmis om nes voluit coniungi. Et iuxta illud psalmistae, septies in die landem dixi tibi. Et media nocte surgebam ad confitendum tibi: Mane, hora tertia, et sexta, nona, et vespera, completorio, ac noctis mediae gallorum scilicet cantu, per ordinem psalterium cantabatur. In eo tantummodo ad tergendum manum linteaminibus utebantur. A viris antem tanta erat separatio, ut spadones etiam vitarent. Sed neque hoc loco eius ineo optimus vivendi modus, una cum reliquis sacris virginibus quae secum erant, calamo quis enarrare posset. In quo omnem suae vitae cursum complevit, fidemque seruavit. pro quibus nunc corona iustitiae fruitur. Haereticos denique tanquam ethnicos habebat, et illorum coenosos virilirer declinavit lacus. Ipsius praeterea ingenio nihil profecto docilius unquam visum fuit. Ad loquendum tarda erat, sed ad audiendum velox. scripturas divinas pro virili sua memoriae commendabat, et cum historias amaret, et illud veritatis diceret fundamentum: magis quidem sequebatur scientiam spiritualem, et hoc culmine aedificationem protegebat. Denique precibus divum compulit Hieronymum, novum et vetus testamentum in latinum transserre, atque multa illi exponere et componere. Tam emi nentissimi fuit ingenij, ut hebraicam didicerit linguam, quam ipse Hieronymus iam cana aetate multo labore et sudore didicerat. Ita ut psalmos et hebraice, graeceque, ac latine aeque caneret, cum opus esset. Demum haec virago Paula, post multos agones et labores pro Christi amore perpessos, in gravissimam incidit aegritudinem, pro qua denique sentiens se morti propinquare, illos psalmistae versiculos (prout poterat) susur rans dicebat. Domine dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, Et quam dilectissima tabernacula tua domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria tua. Elegi abiecta esse in domo dei mei, magis quam habitare in tabernaculis pec catorum. Cumque a divo patre suo Hieronymo interrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere, et an doleret aliquid: graeco sermone respondit: nihil se habere molestiae, sed omnia tranquilla et quieta prospicere. Post haec obmutuit, et clausis oculis quasi iam mortalia despiciens, usque ad expirationem animae eos repetebat versiculos. Digi tum ad os tenens, crucis signum pingebat in labijs. Ac sic animam sanctam praesentibus episcopis et sacerdotibus ac monachis pene innumerabilibus Christo saluatori suo reddidit. Mortuaque mulier sanctissima: non ululatus et planctus, ut inter saeculi ho mines fieri solet, sed psalmorum diversis linguis examina concrepare coeperunt. Transactaque funebria episcoporum manibus, et ceruicem feretro subicientibus: quum alij pon tifices lampadas cereosque perferrent, Alij choros psallentium ducerent, in media Ec clesiae spelunca est posita. Tota ad funus eius Palestinorum urbium turba convenit, Quam monachorum in eremo latitantem cellula sua continuit, Quam virginum cubiculorum secreta texere, Viduae et pauperes in excemplum, dorcadis vestes ab ea praebitas ostendebant, Omnis inopum multitudo, et matrem et nutriculam se perdidisse clamabat, Quod mirum est. Nihil pallor mutarat in facie: sed ita dignitas quaedam et gravitas ora compleverat, ut cam putares non mortuam sed dormientem


page 113, image: s225

Graeco, Latino, Syroque sermone psalmi in ordine resonabant: non solum triduo, sed donec subter ecclesiam et iuxta speluncam dommi corpus conderetur. Et per totam hedomodam cunctis qui venerant, quasi suum sunus et proprias crederes lacrimas celebrassent. At venerabilis virgo filia eius Eustochium, quasi ablactans super matrem, abstrahi non poterat a parente, quin deosculari oculos, haerere vultui, totum corpus amplexari, et se velle cum matte sepeliri clamabat. Tanta profecto fuit huius sanctissimae feminae liberalitas atque fides, ut ne unum quidem filiae nummum derelictum fuerit. Et quod quidem mirabile et incredibile quasi vidisse feminam nobilissimae familiae, magnam quondam opibus, tanta fide omnia largitam fuisse, ut ipsa ad egestatem pene ultimam deveniret. Nemo certe plus dederat pauperibus quam Paula, quae sibi nihil reliquit. Et nunc quidem divitiis fruitur divinis, et de paruula Bethleem coe lestia regna conscendit. Et haec de Paula sancta Romana, dicta sufficiant. Cuius sepul chro beatus Hieronymus, hunc titulum posuit.

Scipio quam genuit Paulam, fudere parentes
Gracchorum soboles, Agamemnonis inclita proles
Hoc iacet in tumulo: Paulam dixere priores.
Eustochii genitrix Romani prima senatus
Pauperiem Christi et Bethleemitica rura secuta. Amen.

De Proba poetrice, Adelphi coniuge. CAP. CXXVII.

PRoba et facto et nomine, literatum notitia femina memoratudi gnissima, Honorii principis aevo: anno videlicet quartodecimo su pra quadringentesimum a natali christiano, et doctrina atque christia na religione insignis plurimum, et notissima fuit. Haec quippe Italica fuit mulier ex oppido Orti oriunda, et Adelphi cuiusdam clarissimi viri coniunx. Quae quantum in liberalibus studiis valuerit, liquido percipi potest verum inter alia eius studia, adeo peruigili cura Virgiliani carminis nota atque familiaris est effecta, ut fere in omni opere a se confecto, testem in conspectu et memoria eam semper habuisse videatur. Quae dum for san aliquando perspicaciori animaduertentia Virgilii carmina legeret, in existimationem incidit: ex illis, omnem testamenti veteris historiam, et novi seriem, placido atque expe dito et succi pleno versu posse describi. non equidem admiratione caret, tam sublimem considerationem muliebre subintrasse cerebrum. Sed longe mirabilius fuit executioni mandasse. Operam igitur pro conceptu praestans: nunc huc, nunc illuc, per Buccolicum, Georgicumque atque Aeneidos saltim discurrendo carmen: nunc hac ex parte versus integros, nunc ex illa metrorum particulas carpens, miro artificio in fuum redegit propositum: adeo apte integros collocans, et fragmenta connectens, seruata lege pedum et carminis dignitate, ut nisi expertissimus, compagem posset aduertere. Et his ab orbis exordio principium faciens, quae quid historiae in veteribus atque novis legitur literis, usque ad missionem sancti spiritus tam compte composuit: ut huius compositi ignarus homo, prophetam pariter et evangelistam facile credat fuisse Virgilium. Ex quibus non minus commendabile sumitur indicium, huic scilicet mulieri sacrorum voluminum integram, seu satis plenam fuisse notitiam: quia quam rarissime etiam hominibus nostro contingat aevo, dolentes novimus. Voluit insuper egregia femina, labore suo compositum opus vocari Centonam: quod ipsi persaepe dicimus. Et quanto magis illud memoratu perpetuo dignum putamus, tanto magis credimus tam celebre mulieris huius ingenium, tantum acquisivisse labore. Quinimmo reor, etsi in annos ampliore vitae spatio protra ctum est, eam alia insuper condidisse laudabilia, quae librariorum desidia, nostro tantum incommodo, ad nos usque devenisse nequivere. Quae inter (ut non nullis placet) sunt Homeri Centona: eadem arte, et ex eadem materia qua ex Virgilio scripserat, ex Homero sumptis carminibus edita. Ex quo si sic est, sumitur, eius cum ampliori lau de, cam ita doctissime graecas novisse literas, ut latinas. Sed quaeso nunc, quid optabilius


image: s226

audisse? feminam Maronis et Homeri scandisse cacumina, et apra suo operi seponentem, seiuncta artificioso contextu nectentem, eruditissimi spectent viri. Quibus quum sit sacrarum literarum insignis professio: arduum tamen est et difficile, ex amplissimo sacri voluminis gremio, nunc hinc, nunc inde partem elicere, et ad seriem vitae Christi in unum, passim versibus, prosaque cogere: uti haec fecit ex gentilitio carmi ne. Erat huic satis (si femineos consideremus mores) colus et acus atque textrinum, si more plurium torpere voluisset. Sed quoniam salua studiis sacris, ab ingenio segniciei rubiginem abstersit omnem, et in lumen evasit aeternum. Quotquot autem bono praeditae animo, voluptatibus obsequentes et otio, quibus pergrande est cubiculo insedere, flabellis frivolis irrecuperabile tempus terere, et a summo diei mane in noctem usque totam, persaepe sermones aut nocuos aut inanes blaterando deducere, seu sibi tan tum la sciviendo vacare. Si aduerterent, quanta in tersit differentia, famam laudandis operibus quaerere, et nomen una cum cadavere sepelire: et tanquam non vixerint, e vita discedere: talibus certe non studerent.

De sancta Marcellina virgine, divi Ambrosii sorore. CAP. CXXVII.

MArcellina virgo gloriosa, divi Ambrosii episcopi germana: anno sa lutis nostrae quadringentesimo duodecimo meritis multis in signis, post devictum huius saeculi cursum Mediolani vitae finem fecit. Haec quippe virgo in primis decore corporeo, moribus, honestate virginea, et laudabili pudicitia splendida, Romana origine fuit, Ambrosii de Tignosis, familia nobili et honorata, hominis senatorii ordinis filia, atque (ut praemissum est) egregii pontificis Mediolanensium Ambrosii germana. Vitam autem suam in primis apud Romanam urbem cum parentibus (dum vixere) duxit insignem. Quibus diem claudentibus, ad germanos suos Ambrosium et Saryrum Mediolanum concessit, et ibidem post eorum mortem vitam finivit. Itaque Marcellina haec quum sanctissimae genitricis moribus optime insti tuta foret, in primaevo iuventutis suae flore, solum dei filium concupivit ut sponsum, dilexitque ut dominum. Quam parentes tanquam coniugii primitias, bonorum omnium datoriconsecrandam deuoverunt. Haec matris sanctissimae cura peruigili enutrita, sicque incrementis puellaribus mundior et purior auro obrizo, absque ullis prorsus humanae vitae illecebris adolevit. Quid multa? prius quam viriles aspectus atque contagiones virgo pulcherrima attigisser, nec quicpiam amare sciret nisi Christum, coepit parentes de professione virginitatis acceleranda suppliciter et obnixe implorare. Anxiebatur autem plurimum tenerum pectus, et crebris suspiriis ob hoc incessanter quatiebatur. Tandem obtinuit ut die natalis domini venturo, sponsi caelestis arram susciperet. Et quam libenter atque quam decenter eo die Christi annulum virgo suscipere importunis precibus gestiebat: quo virgo intemeratae virginitatis princeps novellum sui uteri fructum aeterna posteritate, acquisivit Praedicabatur in populo sacrandae virginis intemeratus pu dor. Fit concur sus mox ad ecclesiam innumerabilium puellarum invicem de eius societate certantium. Praesidebat tunc romanae ecclesiae, beatae memoriae Liberius papa: Cui in ecclesia principis apostolorum Petri, dominici natalis solennia celebranti, nuntiantur cla rissimorum parentum vota, et Christum solum amantis puellae indefessus ardor aperitur: annuit piis supplicantium prechibus eximius pastor, et denotosvtrorumque affectus adimplendos censuit. Qui ubi eam multis adhortatus fuisset sermonibus, tandem pii patris oblatam mani bus matrisque sanctissimae, mixtiscum fletu precibus vultum irrigantem solenniter benedixit, veloqueac ceteris sacrae religionis vestimentis, quodam modo subarratam, im aculatam Chri sti Iesu, quem totis visceribus concupierat, sponsameffecit. Benedictione autem pontificali initiata et perfusa, talem se regi regum Christo domino, in seruanda mentis corporisque sanctimonia studuit exhibere, ut absque dubio, ex tunc illi crederetur sociata in caelis, cui se intemera tam vigilanter reseruabat in terris. Beati profecto parentes, qui tale deo vivo suae prolis primitivum


page 114, image: s227

dedicavere munus: per quod eis posteritas duplicata est, non imminuta. Siqui dem Ambrosio huius virginis genitori, nati sunt Ambrosius et Satyrus, quibus duobus virgo Christi Marcellina, quasi duarum fulta remigiis alarum, terrena omnia praepeti penna praeteruolans, aditum quotidie caelestis patriae suspirabat. Horum etiam adiuta praesidiis, et admonitionibus instituta: nil erat iam quod in ea saeviens mundus inveniret, Sed secundum Apostolorum mundo crucifixa, et illi mundus ipse in ea crucifixus erat. Unde et nihil praeter simplicem habitum, et viles cibos, de universa paternae possessionis haereditate requireret. Continuatis autem ieiuniis, vigiliisque creberrimis, lubricos macerans artus, nunquam ab intenta oratione, aut scripturarum divinarum meditatione cessabat. Sicque factum est, ut dum unius cura spiritnalium in giter sacro sanctae virgini subministrarentur insignia ferculorum, alterius quoque vigilantia corporalium necessitudinum procurarentur obsequia. deo dicata mens quasi in speculari lapide divinae contemplationi semper intenta: semetipsam circunspecte ac provide intuendo: irreprehensibilem immaculatamque caelesti sponsi conspectui repraesentaret. Constat igitur hund venerandae virgini morem fuisse: ut continue supra tumulum Satyri fratris mortui genu innixa, dominatori omnium sanctam eius animam precibus continuis et assiduis commendate consuevisse, et eam ob rem persaepe etiam diem sine ullo prorsus cibo, noctem vero insomnem transegisse, adeo ut a sepul chro vix ad momentum posset avelli. Defuncto postmodum divo Ambrosio, quum ante tumulos ipsorum fratrum die noctuque excubaret, spiritum tandem ibidem deo reddidit. Cuius corpus sanctum, Simplicianus pontifex sancti Ambrosii immediatus successor, aro matibus delibutum, iuxta fratres apposuit: ubi dominus eorum internenientibus meritis, beneficia plurima fidelibus rependit. Eam igitur sanctam dei virginem Marcellinam, quam in illius conspectum indubitato credimus pervenisse, ad cu ius imaginem et similitudinem se creatam noverat, oro ut ipsum precetur, ut mihi pec catori, et nunc et semper, rebus in omnibus, actionibusque meis, et propitius adsit atque adiutor, meque fragilem dirigat assidue in viam iustitiae et pietatis. Amen.

De sancta Marcella Romana divi Hieronymi filia. CAP. CXXIX.

MArcella illustris et religiosissima femina, Romana et eruditissima fuit: quae prima illustrium Romanarum feminarum monasti cam vitam professa fuerat, anno a natali Christiano duodecimo supra quadringentesimum, temporibus Innocentii papae eius nomi nis primi, et Honorii atque Arcadii imperatorum, post excidium Romanae urbis a Gothis confectum, Romae quum maximo suae viduitatis castimoniae praeconio obdormivit in domino. Hanc quippe praeclarissimam mulierem divus Hieronymus in Bethleem constitutus, maiorem in modum adamasse, plurimasque epistolas et tractatus, tanquam sapientissimae mulieri transmisse compertum est. Ipsiusque studium in divinis scripturis, continentiamque ac gravitatem, et reliquas ipsius virtutes commemorans, miris effert praeconiis. Fuit enim in primis inter ceteras mulieres sui aevi, et origine, potentia, et moribus, et quod mains est, sanctitate clara atque illustris. quae et in suo felicissimo iuventutis flore, patris incliti morte or bata, viro quoque, septimo mense a nuptiis privata est. Post quorum luctum, quum Leam posthumam edidisset filiam: a deo inspirata, maximis opibus et pompatica nobilitate contempta, cum maxima rerum temporalium parcitate et humilitate, ad vexillum crucis Christi euolavit. Cumque et propter corporis decorem, morumque gravitatem, necnon aetatem floridam, ac familiae splendorem, a pluribus urbis nobilioribus in uxorem peteretur, et Albina eius mater praesidium domus ultro appeteret: illa omnino omnium recusanit coniugium. Et ad id comprobandum, reiectis quibuscumque pretiosissimis corporis indumentis et ornamentis, etiam usque ad annuli sui signaculum: humili veste se induit. Tali autem vestimento se induer curavit, ut magis frigori obstare, quam voluptati parere videretur. Redditus vero suos et aurum omne, magis in subuentionem egenorum quam in arca, aut marsupiis recondere


image: s228

voluit. Statuitque sibi nusquam deinceps pergere sine matre, nec quempiam videre aut alloqui sine ipsa aut arbitris. sem per in comitatu suo gruaes feminas habere statuit, quod et in mortem usque obseruavit. Divinarum autem scripturarum cum incredibilis ei ardor esset, semper cantabat cum propheta. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Moderata ei ei ieiunia erant, sed carnium omnino abstinentia: vini odor magis quam gustus, propter stomachum et frequentes infirmitates. Raro in publicum procedebat. Et maxime hobilium matronarum domos non visitabat: ne cogeretur videre quod contempserat. Apostolorum et martyrum basilicas, secretis celebrabat orationibus: et maxime illas, ubi populorum parua erat frequentia. Matri semper obediens: ne faceret in terdum quod nolebat summo studio cavebar. pauperes magnopere diligebat, et ipsis commiserabatur: ita ut et monilia, et quicquid supellectilis ei esset, pro Christo largissime donaret. Nulla quippe eo tempore nobilium feminarum Romae noverat propositum monachorum: nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum (ut tunc putabatur et vile) in populis nomen assumere. Sed haec iuvenis quum didicisset disciplinam virginum et viduarum in Thebaide, a beato Pachomio confectam, non erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Quam et non multo post, et aliae mul tae maximeque Paula venerabilis (de qua supra dictum est) in huius enutrita cubiculo, cum Eustochio virginitatis decus sunt subsecutae. Sicque omnem suam aetatem duxit, ut semper se crederet morituram: sicque induebatur vestibus, ut meminisset sepulchri: defe rens hostiam rationabilem, vivam et deo placentem. Denique quum divus ipse Hiero nymus una cum sanctis pontificibus Paulino et Epyphanio, pro ecclesiae necessitate Ro mam venisset. Marcella sciens eundem Hieronymum, hominem eruditissimum sanctumque, ita opportune importuneque egit, ut ad eam visendam verecunde concederet. Cumque saepe et saepius ipsum postmodum convenisset: nunquam tamen convenit, quin aliquid ipsum de scripturis interrogaret: nec statim responsis eius acquiescebat, sed contra, ipsa quaestiones movebat: ut eo modo quaerendo earum solutiones, clarius intelligeret, quas opponi posse animaduertebat. Maximas in illa virtutes, et sanctimoniam, puritaremque, atque divinum prope ingenium invenisse se Hieronymus testatus est. Refert praeterea sanctus Hieronymus, tam curiose se ab ipsa fuisse interrogatum: ut quicquid ipse longa meditatione perceperat, ea pene totum brevissimo tempore et didicisset et possedisset: ita ut post abitionen ipsius sanctissimi Hieronymi, si aliqua Romae de scripturis san ctis oriretur quaestio, ad illam tanquam ad optimum iudicem pergebatur, quoniam valde prudens eruditaque censebatur. Postautem discessum ipsius divi Hieronymi, Principia sane nobilissima religiosissimaque femina, huic Marcellae consortio adeo inhaesit, ut nunquam ab illa, ne transuersum quidem unguem (ut aiunt) recesserit: eadem scilicet domo, eodemque cubiculo usa, ut omnibus in urbe Romana notum fieret, ipsas matrem videlicet et filiam fore. Suburbanus quidam ager, eis pro monasterio erat, et aliud rusculum electum propter iucunditatem. Ad earum vero imitationem, et Romae et alibi crebra virginum monasteria, monachorumque innumerabilis multitudo consurgere coeperunt: ita ut pro frequentia seruientium deo, quod prius ignominiae fuerat, fuit postea pro gloria. interim autem absentiam sui, divique patris sui Hieronymi mu tuis solabantur epistolis: nec multum temporis praeteribat, quin iugibus sibi literis iungerentur. In ipsa autem sua sancta tranquillitate, et domini optima seruiteute, haeretica quaedam pravitas et tempestas exorta est: quae ubique, et Romae quam maxime cuncta perturbavit: et in tantam rabiem concitasse visa est, ut nec Marcellae, nec ulli bono si deli parcere videretur. Tunc sancta Marcella quae diu se cohibuit, ne per aemulationem quidpiam facere crederetur. Postquam sensit, fidem apostolico ore laudatam et approbatam, a pleriscque violari et maculari, ita et sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque homines saeculi in assensum suum trahi, atque simplicitati illudi pontificts Romani: nimio zelo succensa, mox illi qui de suo ingenio ceteros antecedebat, publice restitit: malens deo placere, quam hominibus. Atque ita eius instinctu et consilio, ipsa pestis


page 115, image: s229

haeretica subito damnata fuit. Dum autem haec agerentur: ecce haud multo post Roma quae totum ceperat orbem: ab Alanis, Hostrogothis, aliisque foedis gentibus turpiter capta est. immo prius fame periit quam gladio, ita ut vix pauci in ea qui caperetnur funt inventi. Tanta etenim in ea famis rabies prius invaluit: ut mater non parceret lactanti filio: sed ipsum quem paulo ante effuderat, rursus in utero reciperer. Nocte quippe capta fuit, nocteque eadem et muri cecidere. Quis illius noctis cladem, quis funera dilacerata explicare posset sermone, aut lacrimis aequare dolorem? Urbs celeberrima, urbsque antiqua ruit, multos dominata per annos. Cumque plurima per vias, perque domos passim obtruncarentur corpora: ecce quidam cruentus victor, Marcellae sanctissimae domum intrat: Quem illustris mulier cum suis intrepido vultu excepit. Cumque posceretur aurum et defossae opes, illaque se pauperem fateretur, ab eildem mox et flagellis et fustibus durissime caesa est. Denique quum inter cruentos gladios, pietas locum non invenisset, ipsam, una cum Principia sua, ad basilicam Pauli barbari deduxere: ut vel salutem ibidem vel sepulchrum inneniret. Cumque ad eundem locum laeta pervenisset Marcella: gratias deo agens, dixit. Nuda de ventre matris meae exivi, nudaque illuc redeam, sicut domino de me visum est, ita et factum est: sit nomen eius benedictum. Post aliquot vero dies, sana, integro, vegetoque corpusculo obdormivit in pace. Et Principiam suam dilectissimam, paupertatis suae reliquit haeredem, claudens oculos in manibus suis, reddens spiritum domino, conscia vitae bonae, et praemiis futurorum. Huic itaque sapientissimae et eruditissimae mulieri, divus Hieronymus has infrascriptas ex Syria, dedit scripsitque epistolas atque tractatus, Quorum tituli hi sunt: ex quibus lector plane animaduertere poterit, quanti ingenii, quan taeque eruditionis et virrutis fuerit Marcella. Er primo quidem epistolam, exhorrans illam ad relinquendum mundum: describens perpulchre, humanae mutabilitatis vices, et saecularis occupationis aestus. De decem nominibus, quibus apud Hebraeos dicitur deus, Et singula nomina, latine exponens. nonagesimum psalmum. de pslamo: Nisi dominus aedificaverit domum. De fide nostra, et haereticorum dogmate. De bla sphemia in spiritum sanctum. De collatione editionis Aquilae cum hebraicis. Episto la etiam in qua vitiosam expositionem Rhetii Galli in Cantica canticorum reprehem dit. De Onasio: ubi invehit contra detractoressuos. De studio Theophili episcopi Alexandrini. Contra Origenianos gratulatio, In qua epistola est de paschate, et contra ipsam haeresim traductam: in qua dicit se eniti ut Orientis fidem cathedra Petriconsirmet. Hortatoria: ut urbem Romam deserat, et in Iudaeam demigret: ubi civitatem sanctam et Bethleemiticum rus miris effert praeconiis. Contra Montani haeretici insaniam: qui promissionem spiritus sancti in se dicebat esse completam. Librum unum pro se, contra detractionen Ruffini.Contra item detractores, qui eum temeritatis accusabant propter emendationem evangeliorum. De muneribus ab ea receptis, binas epistolas, gratias agentes. De laudibus Asellae virginis: ut eius exemplo aliae provocentur vitgines. Deaegrotatione Blesilae filiae sanctae Paulae. Ad eandem in aduersis sprobatam: in stituens eam ad to lerantiam passionum. Et ad Principiam eius soda lem virginem fidelissimam: super psalmo, Eructavit cor meum verbum bonum.

De Galla Placidia Augusta et sancta muliere. CAP. CXXX.

GAlla Placidia Augusta, feminarum sui aevi optima, Theodosii senioris ex Galla uxore filia suscepta: anno a natali christiano sexto et quadragesimo supra quadringentesimum, leone eius nominis primo pontifice Romano in cathedra Petri praesidente: quinto ca lendas Decembris, apud Ravennam vetustissimam insignemque Italiae urbem cum maximo christianitatis titulo migravit ad Christum. Et in eadem urbe, in speciosissimo sacello, miro artificio et


image: s230

cura elaborato, et musivo opere depicto, in superbissimo mausoleo, lapidevnico mar moreo, splendidissime fabrefacto, eius sanctum corpus honorificentissime, ut sua imperialis expostulabat sanctitas atque maiestas, tumulatum est. ubi et in hodiernum usque diem, eius ossa singulari memoria et veneratione concernuntur. Mulier certe et christianissima, et omni praeconio, memoratuque dignissima, et memorabili quidem pietate prosequenda. In cuius plane interitu, omnes simul virtures, et salus publica sul temporis, et quicquid boni erat, et inter humana reperiri possit corpora, uno suae mor tis ictu concidere visium est: atque (ut ita dixerim) dimidium lucis orbi terratum ademptum fuisse, suum quoque aethera fulgorem perdidisse plurimi credidere. Erat in primis christianissima haec Augusta maximae fidei, maximaeque religionis, ac maioris sanctitatis femina. In qua certe omnis virtutis relucebat specimen, formaque boni, et decoris ac laudis omnis imago. Nullmum tempus omittebat, quod christianissime non coleret: nullumque ei erat sine deo vivo et vero oblectamentum. Assidue namque circa imperii gubernationem tam orientis quam occidentis una cum filio, getmanisque, atque marito, cum maxima iusticia, et clementia incumbebat: quod tam bene curavit, tamque feliciter gessit, ut omnes in eius providentia plurimum conquiescerent. Erat illi inter terrenas delitias (quibus supra modum affluebat) pro summis delitiis, non aurum, non gemmae, non mundus reliquus muliebris: sed christiana religio immaculata, devotio, misericordia, atque pietas immensa. Et quum esset sublimioris ingenii, ac graeci, latinique sermonis admodum decorata, historias, et res divinas, necnon et omnium gentium mo res, vitae rationes, artes, atque vires adeo callebat, ac illi origo, patriaque ubique fuisset. Quantum autem in se fidei, spei, devotionisque, ac prudentiae habuisset, in illa sua peri culosissima Adriatici maris tempestate mirifice utique demonstravit. Nam defuncto eius marito Constantio, Valentiniano paruulo filio sibi relicto: atque ipsius patruus Honorius, quum bpuribus imperasset annis, et a civibus suis infensissime interfectus esset, ipsa sapientissima haud tutum existimans inter impios commorari concives, veritaque quam maxime, ne et filio suo adolescenti (cui haereditario iure imperium debebatur) patrui invidia noceret, et experientia atque exemplis mirifice edocta, malitiae et iniquitati cedendum esse censuit. Unde et protinus una cum ipso filio suo Va lentiniano, ac copiosa samilia, in praepratam sibi classem ad Italicas partes adnavigatura conscendit. Cumque ex Thracia in Adriaticum mare prospero pervenisset navigio et cursu, subito surgentibus ventis, horrida tempestas, caelum commovit et undas. Disperguntur statim sociae naves, atque triremes, et suo impetu variis ventorum perferuntur viis. Saeviunt venti, mariaque confusa turgescunt, miseramque classem pene lacerant. Cumque nautae ceterique omnes, iam omnem salutis spem amisissent, et nihil sibi nisi submersionis iudicium expectarent. Galla Placidia Augusta, virago utique christianissima, in tanto omnium metu, quum vitae felicioris integritas fiduciam plurimam eidem daret: universam multitudinem, his dulcissimis verbis infractoque animo alloquitur. Video inquit fratres et filii charissimi, ac commilirones mei amantissimi, animos vestros periculi instantis timore perculsos, minusque sensus vestros valere, ubi ista perquam maxima ventorum vis invaluit. Nec multum equidem mirandum est, si nobis imminens periculum: rationem et constantiam debilitarit, modo in totum prorfus non prosternat, contundat et quatiat. Moneo itaque vos charissimi mei, ac maiorem in modum rogo, ne eam prorsus a vobis auferri permittatis in rebus aduersis tolerantiam. Mementote obsecro, quia deus ipse omnipotens, nos omnes quammaxime rationis capaces condidit. Probat etenim tentatque per hanc ingruentem tempestatem nos deus: ut experimento nostra fides, nostraque dilectio dignoscatur. Veruntamen, ipse utique pius, ipseque misericors neminem ultra suas vires tentari permittel. Eo igitur dilectissimi mei constantes estote, et ex totis cordis nostri medullis, cum lacrimis, et obsecrationibus clamemus, et ad eum confugiamus. Verum quoniam nostra fortassis demerita apud eundem talia sunt, ut orationes


page 116, image: s231

nostrae a deo minime exaudiri mereantur, eius dilectissimum discipulum Ioannem evangelistam, nostri praesentis naufragii intercessorem ac liberatorem, toto corde postulemus, nihil penitus in fide haesitantes. Piis ergo lacrimis, vocibusque, atuqe indubitata fide ipsum beatissimum apostolum Ioannem exoremus, deprecemurique, ac ad eius praesidium infracto animo confugiamus: ut sua intercessione hanc imminentis sententiae mortem evadere mereamur. Et ne magnitudo periculi animos vestros prosternat, mementote obsecro, quia Christus dominus noster, unico suo verbo conturbatum sedavit mare. His atque aliis plurimis verbis huius sanctae virginis Augustae, confortati et animati omnes: spem haud modicam imminentis periculi evadendi reassumpsere. Confortati itaque, ac viribus sumptis: omnes uno animo in laudem dei linguas resoluere. Sed ipsa virago Augusta, cui sanior mens metum temperabat: eve stigio beatissimum evangelistam, his verbis interpellare coepit: dicens. O sanctissime Ioannes, qui singulari privilegio prae caereris apositolis a Christo dominio nostro magis magisque dilectus fuisti, obsecro: te diligentes, in teque plurimum confidentes nunc adiuva: atque te nunc invocantes exaudire non recuses, nec patiaris perire qui tibi victuri sunt: ac ne cos procella absorbeat, qui se perpetuo tui profitentur fore cultore. Sentiant igitur tuum levamen, qui suam spem in te uno reposuerunt. ac ne pelagus: ora nomen sanctum tuum canentia, intercludat. O mi sancte dilecte deo Ioannes, opem nunc nunc affer miseris, adiuva nos desolatos, nec sinas perire, qui per te tantum imminens naufragium evadere indubitato sperant. Dilecte dei apostole, oro ne respicias ad demerita nostra, quae permagna vere sunt: nec quid egimus, sed quid actu sumus attende. Ego itaque misella peccatrix, si mihi vita, tua ope et intercessione nunc reseruata fuerit: dignum regia honorificentia templum tuo nomini mox aeificabo. Vix illa haec ex ore emiserat verba, quum protinus invocata beati Ioannis apostoli affuit praesentia: qui in singulis nanibus sub humana specie latens, omnium oculis praesens apparuit. Cuius quidem figura non hominem, sed virtus supra hominem indicavit. Cernunt itaque universi, et quem mente tenebant hunc fore Ioannem, quem tantopere invocaverant, sua cuique conscientia persuasit. Cunctis ergo stupentibus: ille singularum navium armamenta disponit, erigitque, et verla ventis accommodata, demum in singulis navibus, naucleri locum occupavit. In quibus more naucleri sedens, mare ventoque sedatis, per singulas naves cuncta regere visus est, usque dum universum mare felici cursu peruolassent. Ut autem ab eorum conspectibus disparuit, singuli illico gaudentes, ad sua navigii officia rediere, portumque proximum Ravennatum conspicientes, laeti pariter intraverunt. At diva Augusta tandem divino munere Ravennam perveniens, a civibus ipsis, maximo cum honore excepta est. Urbemque ovans introgressa, confestim ut erat multis bonis ornata, et prudentia quam ornatissima, tantum valuit et effecit apud omnes, ut omnium officiis pro sua voluntate usa est. Omniumque moribus sese applicans, quaesluit summopere plus ab omnibus amari quam timeri. Et cum esset ingenio insigni, atque magnitudine animi et iusta et clemens, etiam pro sua virili studuit omnibus fore munifica et affabilis. Sciensque ad regni moderationem nihil magis valere, quam pacem colere, et ipsa sua innata prudentia studuit mox sibi suoque filio Valentiniano Augusto, omnium amicitias comparare. Et quum esset rerum divinarum humanarumque studiosissima: statim (et Ravennae quam maxime, et alibi) curam suscepit, non so lum ut cives informarentur ad bonos mores, optimaque instituta bene moratarum urbium haberent, sed et cultum divinum ea in urbe ampliavit, et ipsam urbem pulcherrimis ac superbissimis aedificiis, publicis pariter et privatis, suis impensis exornavit et ampli ficavit: quae quidem aedificia adhuc ea in urbe Ravenna in parte visuntur. et quam maxime ecclesiae ac monasteria. In ea praeterea urbe, non solum murorum ambitus instauravit, sed et amplificavit. Summaque adeo cura et diligentia tam ipsa quam eius filius Valentinianus consumavit, ut nullum fere Italiae nunc vel novum vel vetustum inveniatur oppidum illi aequandum. Multis igitur ibidem ecclesiis constructis, ad illam tandem extruendam


image: s232

quam beato Ioanni deuoverat, animum adiecit: quam ideo aliquandiu distulisse creditur, quia maiorem diligentiam prae se ferre videbatur. Deerat nanque ea in urbe solidus locus tanto aedificio aptus: nec omnino decernebat tantum opus suis beneficiis acregiae dignitati impar fore. Tandem cum sapientissimis suis civibus consilio habito, apud portam quae Artemeduli vocabatur, maximis cum impensis primum ecclesiae fundamenta, una cum filio Valentiniano Augusto iecit: illamque columnis quatuor et viginti marmoreis, speciosissimisque lapidibus arque aliis variis ornamentis operemu sivo, et figuris taxillatis exornavit. Voluit praeterea ipsa sancta Augusta atque mandavit, ut in omni loco ipsius templi, eriam in musivo panimento, naufragii sui praesentaretur forma: ut ipsius tota operis facies, quodammodo reginae Placidiae pericula loqueretur. Illam quoque ac monasterium superbissimum iuxta constructum, innumeris dotavit fundis: atque multipliciter variis ornamentis, et vasis cum argenteis, tum aureis exornavit, At que quam plurimas sanctorum reliquias eodem suo in templo recondidit: quae omnia certe mulieris devotionem et sanctimoniam prae se ferre videntur. Completo denique insigni illo, et celeberrino templo, illudque una cum filio Valentiniano Augusto, beatissimo Ioanni evangelistae miraculose omni cum gaudio, et religione consecrato. Ex post per mille et eo amplius annis, semper illum laetissimum et splendidissimum dedicationis diem, in ipso peruetusto templo divinis laudibus, quarto calendas Martii semper celebrari non est deestitum. In quo divinae providen tiae gratia, munereque, sandalia dexteri pedis beatissimi Ioannis evangelistae, huic religiosissimae ac christianissimae Augustae pro singulari dono ab ipso evangelista in pontificali habitu sibi apparente, donata sunt. Unde id templum ab ipso evangelista sic dedicatum, humanis officiis consecrari amplius prohibitum est. Aedificaverat praererea haec sancta Augusta et Byzantii variis in locis nonnullas ecclesias, arque regiam domum, speciosissimamque, ubi et oraculum admirabile cum altari ornatissimo: quod quidem oraculum et altare. usque ad Martini eius nominis primi pontificis Romani tempora, qui fuit in anno salutis nostrae quinto et quadragesimo supra sexcentesimum, perdurarunt. Quo quidem aevo, Paulus quidam haereticus Byzantinus episcopus, ut suam pravitatem defenderet, id altare sanctum sedis apostolicae, quod erat in domo huius sanctae Placidiae sacratum, in venerabili suo oraculo cum maxima veneratione obseruatum, subuertens dirupit: prohibens ne adorandam immaculatam hostiam apocrysarii ibidem offerre deo valerent, nec communionis sacramenta percipere possent. Alia atque alia sanctissime et felicissime gesta narrantur huius viraginis facinora. Quibus felicissime gestis, omnium deinceps vitae suae cursum in orationibus, vigiliis, ieiuniis, ceterisque operibus piis, cum omni praeconio consump sit. Quibus quidem artibus, per felicissimos rerum exitus, tantam non solum apud Romanos suos, sed et apud omnes nationes adepta est gratiam et autoritatem non modicam, ut et deo cunctisque mortalibus non Augusta minus quam sancta videretur, et diceretur. Existimabat nempe omnes huius mundifastus, omnesque honores, et omnem gloriam: omnino vanitatem et vinbram quandam. Solos autem felices illos dicebat, qui in virtute, deove: omne suum bonum collocassent. Unde et iugiter humanae fragilirati summopere miserebatur. Fuit ergo haec Placidia Augusta, genere, coniugio, deique amore, ac oprima sobole, omnium mulierum quae unquam suere, inclita ac clarissima multum. Nam eius in primis genitor Theodosius senior, inclitus et optimus Augustus. Einsque germani Arcadius et Honorius, Augusti fuere. Ipsius vero fratruelis Theodosius iunior Augustus, praedicti Arcadii filius, et quidem omnes ex paterno genere Materna vero generatione refulsit Placidia haec clarissima. Quia eius avus Valentinianus huius nominis primus, Gallae ipsius Placidiae matris pater, fuit Augustus. Valens item Augustus, praedicti Valentiniani frater fuit. Auunculi quoque Gratianus, et Valentimianus eius nominis secundus, Augusti extitere. Nupsit denique Constantio Augusto, ea tempestate super omnes imperatores clarissimo, ex


page 117, image: s233

quo concepit et peperit Valentinianum eius nominis tertium, virum certe optimum ac tantae matris christianissimae haud degenerem: quem et post obitum suum felicissimum Augustum superstitem reliquit. Et haec de Galla Placidia muliere sancta, et Augusta dicta sufficiant.

De Demetriade sancta virgine romana. CAP. CXXXI.

DEmetriades seu Demetrias religiosissima Christi virgo, quo anno in Africa diem obierit, praecise non habetur: illam autem post beatissimum Hieronymum aliquandiu superuixisse constat. Haec quippe inter Romanas mulieres quum nobilissima ditissimaque existeret, post excidium urbis, anno videlicet vigesimo supra quadringentesimum. dum in Africam una cum genitrice aviaque sua aufugisset, adeo inspirata, ac multis plurimisque inflammata stimulis, omnem sui corporis cultum, et saecularem habitum scilicet. Aurum, gemmas, sericum, quaeque monilia, atque exquisitas epulas, necnon et ministeria omnia perstrepentis familiae, quasi propositi sui impedimenta contemnens et proiciens. vili se tunica in primis induit, viliorique pallio (inscijs parentibus) contexit. et praeter spem sic mu tara et indura, cum maximo fletu ad aviae matrisque suae pedes se repente prostravir. Quam cum avia et mater inepte sic indutam conspexissent, tanquam graves feminae obstupuere tali habitu, gaudio tamen repletae et quasi attonirae extitere, ac si non crederent quod verum optabant. Confestimque haesit vox faucibus, et inter ruborem palloremque, ac metum atque laetitiam quandam, cogitationes variae nutare coeperunt. Quan tum tamen gaudii et laetitiae hoc conver sationis facinus matri aviaeque fuerit, animoque quidem cogitare, at sermone explicare non posset. Certatim illico in oscula mater et avia filiae ruunt, ubertim prae gaudio lacrimas fundunt, amplexari filiam non desistunt, cognoscentes mentem, et suum propositum gratulari sibi ac deo optimo coeperunt: quia virgo filia, sua virginitate, suaque sanctimonia nobilem familiam, nobiliorem facere constitruisset. Id plane maximae exultationi in paterna domo fuit. Ex cuius quidem exemplo, mox subsecuta est clientium atque familiarum turba. Per omnes enim domos e vestigio feruere coepit virginitatis professio: quarum etsi impar esset carnis conditio, unum tamen erat castitatis praemium. protinusque cunctae per Africam ecclesiae quodam incredibili exultavere tripudio. Non hoc quidem propositum, haecque profes sio ad urbes, oppida, viculosque tantum circunstantes, sed et ad omnes in sulas quae inter Africam Italiamque sunt, haec celebris fama penetravit, atque hoc rumore repletae sunt. Tunc (ut ita loquar) Roma lugubres vestes mutavit, et eius semiruta moenia pristinum ex parte recepere fulgorem: propitium sibi existimantes dominum in alumnae suae conversione. Penetravit etiam hic sanctus rumor suae professionis et ardoris cru cis Christi orientis litora: atque etiam triumphus christianae gloriae in mediterraneis urbibus mox auditus fuit. Omnes enim Christi virgines, atque alij promiscui sexus plurimi, sese iactabant de societate huius sanctae virginis: beatumque clamabant Iulianae matris uterum, quae talem ac tantum protulerit fructum. At mater et avia feminae sanctissimae, et hac filiae suae virginis conversione gestientes: quicquid ab ipsis pro suis nuptiis praeparatum fuerat, eidem omnino detraxere nihil, immo omnia hilari tradidere animo: ne suo caelesti sponso iniuriam facere viderentur. Verum ut dotata pristinis opibus, ad ipsium suum sponsum liberius accedere posset, et ipsa quia in rebus mundi periturum erat, seruorum dei inopiam sustentare proposuit. Nam haec Christi tyruncula: probam maiorum suorum familiam, sicenim ipsa sua familia erat appellata, quae omnium urbis Romae dignitatum semper principatum obtinuerat, multo illustriorem effecit, quam alia quaecumque consulatus dignitas efficere potuisser. Cuius sanctitas, et in universo mundo effusa bonitas: etiam apud infideles barbaros venerabilis fuit. Quando autem in saeculo erat, iamiam matura viro: quae saeculi erant magnopere


image: s234

diligebat, ut polire faciem, illamque purpurisso et cerussa depingere, crinem ornare et componere, et alienis capillis turritum verticem struere, et alia quamplurima huiusmodi facere: in quibus studiis matronae semper insanire consuevere. At postquam diabolo et saeculo ac pompis abrenuntiavit, ut foedus quod pepigerat ad unguem seruaret, quum legisset illud evangelicum dictum. Ecce qui mollibus vestiuntur, in dom bus regum sunt: mox quodam animi ardore, etiam incitata matris aviaeque exemplis: in primis fuscam (ut praedictum est) vestem, et asperrimas vestes ad carnem induit, et aliis delitiis, ac plumarum mollitie a se reiectis, nudam humum pro delicatiori strato sibi delegit, et orationibus atque ieiuniis iugiter vacans, iugibus etiam faciem rigabat lacrimis. Saluatoris misericordiam genibus provoluta deprecans, ut suum dignaretur recipere propositum: atque ita in itali ardore usque ad ultimam senectutem ipsam perducere di gnaretur: Quod et factum est, Nam et usque in finem vitae suae cum omni humilitate modestia, gravitate, innocentia, et parentum subiectione vitam transegit innocentem, declinans omnem mundanum risum, pravaque eloquia atque omnino omnes animi perturbationes. Et quum esset literis tam graecis quam latinis non mediocriter erudita, ut quaecumque vitia et peccata devitare omnino posset, die noctuque studiis sacrarum literarum ac sanctorum doctorum documentis studiosissime incumbebar. Hanc ob rem a plurimis visitabatur et epistolis et tractatibus, et quam maxime a divo patre Augustino, sanctissimoque Hieronymo, qui eam in huiusce rebus divinis, atque Iulianam matrem eru ditissimam persaepe instruebar, de vita, de moribus, et ad sanctum virginiratis propositum conseruandum, atque ad gloriam acquirendam. Fuit igitur haec sanctissima virgo Christi Demetrias, nobilitate ac divitiis in urbe Roma prima, in summoque loco nata, utpote ex illustri Proborum et Olibriorum familiis clarissimis. Cuius ge nitor Olibrius quum immatura morte subtractus fuisset, Roma universa congemuit. Vir certe inter Patritios affabilis, et amabilis, qui et a pueritia consul dilectus omnibus extitit. Sed et ipsa eius morseum utique felicem fecisse dicere ausim, quia non permiserit illum patriam videre corruentem. Mater vero Iuliana, matrona sane omnibus virtutibus, tam divinis quam humanis plutimum insignita. Cuius vita certe, virtutis forma erat. Quae una cum filia et avia, ad patrem Augustinum visendum in Hyp ponem ardentiffime accessit: a quo et multa salutis monumenta percepit. Ad hanc virginem divus Hieronymus ex oriente in Africam scribens, inter cetera sua documenta, inquit. Ama charissima in Christo filia sacras scrpturas, et sapientia amabit re: dilige eam, et seruabit te: honora illam, et amplexabitur te, Haec quippe monilia tuo in pectore, tuisque auribus semper haereant.

De sancta Demetria, virgine et martyre. CAP. CXXXII.

DEmetria alia Romana virgo et martyr fuit, quae sub Iuliano aposta ta principe, pro Christo Romae martyrio coronata est, Nam quum ante Iulianum impiissimum introducta fuisset, et crudelissime ver berata, tandem in confessione perseverans, ad ultimum decimo calendas Iulias spiritum deo emisit.

De sancta Eustochio, virginie Romana. CAP. CXXXIII.

EVstochium divae Paulae matronae Romanae filia, et suavissimus virginitatis flos ac decus, anno a nativitate Christi trigesimo supra quadringentesimum, post morrem sanctissimi sui patris Hiero nymi, et ipsa apud Bethleemiticum oppidum, felici dormitione quievit in pace. haec nanque tantae mulieris Paulae filia, et haeres in omnibus utique extitit, a qua quidem sancta genitrice atque a Blc silla germana (de quibus supra) nequa quam degenerasse visa est: quin et omnibusearum virtutibus, virginitate adiecta, persimilisfuit. Cuius inter cetera


page 118, image: s235

tantum deo placuit, ipsa sua humilis abiectaque virginitas, ut cum Hencetii eius patrui imperio, abiectionem ipsius aequo non ferentis animo, protestata uxor eius cultum et neglectum caput mundano more mutasser: illi nocte sequenti per visum angelus apparuit, terribili aspectu, dentibushaec verba infrendens. Pessima feminarum, nunc tibi tuae execrabiles manus exarescent, ut et praesentes ac futurae mulieres tuo exemplo evadant cautiores, et facile perpendere queant quam abominabilis sit deo, mundanum et excessivum ornamentum: et veluti non satis tuo cruciatu expiatum sit sce lus, et maritum et filios repentino interitu perdes. Fuit itaque haec sacrarissima virgo, ad suae sanctae genitricis Paulae imitationem in primis singulari humilitate, et aliis virtutibus, pariter et literarum tam hebraicarum, graecanicarumque, quam latinarum studiis plurimum insignita. Et adeo ipsa animae ornamenta, mundialibus et corporalibus praeposuit, ut nihil unquam praetermiserit, quod ad decus maternum, gloriamque summi dei creatoris et redemptoris sui conducere videretur. Unde ob hoc, tantam sibi vendicavit famam, ut suo tempore in universo orbe, sanctimoniae et honestatis prodigium pene appellaretur. Et idcirco ipsa sua genitrix, cum ceterorum filiorum amorem propter deum contempsisset, in hac sola gnata, quae et propositi, et navigationis ad sacratissima domini nostri Iesu Christi loca comes eius esse volebat, tantummodo acquievit. Quae admodum adhuc adolescentula, nobilisque ac delicata, quum priuseu nuchorum portaretur manibus, quodam incredibili ardore sucensa, et ipsa asello humili sedens, universa sacra domini nostri loca, cum reliquis virginibus peragravit, invisitque ac perlustravit: donec ad sanctam Bethleem pervenisset. ubi et statione firmata, totum suae vitae cur sum feliciter consummavit. Equidem eius ingenio docilius ni hil, nihilque divinius, quod plane totum sacris dedicavit literis. Et propterea nunquam de manibus eius sacra exibant volumina, quinimmo eius iugiter terebant genua. Eam ob rem, divus Hieronymus ad ipsius petitionem, novum et vetus transtulit testamentum, atque plura edidit opuscula, quae vulgo circumferuntur: quaeque omnia ipsi ac matri dedicanit. Hebraeam insuper perdifficilem linguam una cum matre, ita apte atque perfecte didicit, ut psalmos absque ulla linguae latinae proprietate et resonantia, hebraice. et legeret, et caneret. Eodemque modo noverat graecum sermonem, ita ut si graece loqueretur, latinum eam nescisse quisque putasset. Matrem autem suam semper ex corde, non solum dilexit, sed et filiali amore maiorem in modum amavit: eidemque semper inhaesit, atque eius imperiis adeo obedivit: ut etiam absque ea nunquam cubare vellet, nunquam oraret, nunquam procederet, nunquam denique cibum sumeret, et ne unum quidem num mum in sua potestate habere vellet. sed et paternam ac maternam substantiam omnem, a matre distribui pauperibus laetabatur. et pietatem in parentem: haereditatem maximam, et divitias in Christo credebat. Denique quum ipsa sua venerabilis mater in mor tis langorem incidisset, eius filialis pietas in ipsa magis magisque comprobata fuit: quia usquequo e vita demigravit, ab ea nunquam discedere voluit, immo eius semper lectulo inhaerere, atque omnia pietatis officia circa illam exercere. Et licet aliae quam plurimae Chri sti ancillae eidem ingiter assisterent: ipsa tamen si quid beneficii aliae in matrem contulissent, de sua mercede subtractum fuisse existimabat. Quibus illa lamentis, quibusque gemitibus et precibus inter iacentem matrem, et specum domini discurreret, ne tanto privaretur contubernio, enarrare difficillimum foret. postremo quum ultimum red didisset spiritum: ipsa venerabilis virgo, quasi ablactans, mox super sanctum corpus sese totam effudit, atque illud incredibili amore complectens: modo vultum, modo ocu los, et cetera corporis membra osculari non cessabat, nec inde extrahi posse videbatur. quinimmo, magno eiulatu cum ea se sepeliri expostulabat et clamabat, atque rogabat. Testis est dominus Iesus, quia nec unum quidem nummum eidem a matre derelictum fuisse. Veruntamen in ipsa sua paupertate et egestate in domino plurimum confidens, usque ad mortem ita secura gaudensque stetit, ac si magna haereditate dorara fuisset. Quoniam eius partem dominum utique existimabat, atque eo magis gaudebat: sciens


image: s236

se una cum matre propter immaculatam Christi seruitutem fore a domino quodam martyrio coronandam. Atque ita et ipsa usque ad diem mortis suae non est reversa in Chaldaeam, hoc est Romam, sed choris semper comitata virgineis, civis est essecta pa radisi: et de paruula Bethleem, caelestia regna tandem, et liliis coronata conscendit, Sed neque post obitum sanctae huius genitricis Paulae constat divum Hieronymum quum et ipse admodum senio confectus esset, aliquam epistolam aut tractatum huic sanctae virgini Eustochio dedisse, nisi libellum tantummodo de ipsius virgainis Paulae vita, ac rebus gestis. utpote humilitate, continentia, profusa clementia, fide, patientia, ordineque monasterii, atque ad extremum, de eius felici exitu illam exhortatur. Demum ad petitionem suam, extremo senio iam confectus: Regulam et modum vivendi per capitula distinctam, pro se et ceteris virginibus cum ea commorantibus composuit. Quae sic incipit Tepescentes.

De sancta Ursula virgine et martyre. CAP. CXXXIIII.

VRsulam virginem et martyrem, illustrissimi orginis, et celebris ingenii feminam Britannicam, in anno domini quinto et quinquagesimo supra quadringentesimum, cum undecim milibus promiscui sexus christianis, qui omnes virginum nomine appellantur: apud Coloniam insignem Germaniae urbem, ab Hunnis, Scythisque, impurissimis, scelestissimis, syluestribus populis, sub Attilla rege militantibus, gloriosissimum martyrium pro Christi nomine pertulisse compertum est. Quae ersi sanguinis fulgore, et ingenti corporis pulchritudine, locum inter claras mulieres sibi et aliquod magni fulgoris nomen quaesisse forsitan videatur: longe magis tamen ob feruidum fidei et virginitatis amoris in deum, quo utplurimum sacrae Christi virgines utuntur, sed et ob meritum insignis eius audaciae et prudentiae, in tot tantisque ad se congregandis ecclesiae praelatis, nobilissimisque regiis ac aliis filiis, et matronis, etque filiabus virginibus occupasse censetur. Quod ne videatur a calamo nostro surreptum, paucis explicandum est. Haec Mauri cuiusdam Bri ronum christianissimi regis ex Demetria aeque christianissima, et devotissima uxore suscepta, filia fuit. Cuius ingens et incredibilis prope corporis et oris pulchritudo, et ceterae virtutes, necnon et animi magnitudo, quum ad notitiam Anglorum potem tissimi regis delatae fuissent: illico in huius sacratae virginis amorem adductus est, et sese perbeatum existimare coepit, si talis ac tanta virgo sui unigeniti filii copularetur coniugio, atque ipse eius filius identidem in amorem eius egregiae formositatis adeo tractus est: ut nil iam praeter illam sibi charum aut delectabile in tanto suo regno ar bitraretur. et sic dum pater et filius amore urerentur, oratores solennes ad Maurum regem, virginis patrem miserunt, qui eandem virginem et blandiciis et promissionibus in con iugem pro tanto regis filio expostularent: adiicientes minas, si ad eosdem dominos suos vacui redirent. Rex autem susceptis oratoribus, non minime anxiari coepit, plu rima secum pertractans. Tum quia filiam Christi signaculo insignitam, indignum duce ret in primis idolorum cultori coniugio copulare: veritus quoque ne et ipsa ullo pacto assentiret, tum denique quia ipsius regis formidabat potentiam. At ipsa divino spiri tu suffulta, trepidanti genitori suasit, ut postulatis assensum prestaret: Ea tamen conditione apposita, ut rex ipse Anglorum cum patre suo, decem selectas virgines, sibi ad solacium traderet, et tam sibi quam praedictis decem selectis clarissimis virginibus, mille alias virgines domicellas assignaret: et pluribus comparatis triremibus, triennii inducias sibi concederet: ad suae virginitatis dedicationem ex more regio celebrandam. Intereaque sponsus ipse de fide Christi sufficienter in structus baptizaretur: sapientissi mo equidem usa consilio, ut videlicet aut difficultate conditionis propositae: eius ani mum ab huiusmodi coniugio averteret: aut tali opportunitare, ipsas virgines una secum Christo domino nostro dedicaret. At iuvenis nimio iam ardore virginis incensus,


page 119, image: s237

ipsa conditione lubenti animo accepta, apud patrem insistere coepit, ut protinus baptizaretur, cunctaque quae sacra virgo proposuerat, fieri impetravit. Pater autem puellae quam unice diligebat: istue interim destinavit eunuchos graves viros aliosque proceres plurimos: quorum solacio, auxilio, tam ipsa quam eius virginalis exercitus indigeret, suoque haberet in comitatu. Undique igitur virgines, undique viri ad tam praeclarum spectaculum concurrunt. Erat autem haec praeclarissima regina Ursula praeter eximiam corporis pulchritudinem, multorum idiomatum et linguarum egregia eruditione plurimum insignita. Loquebatur etenim cum opus esset adeo ex pedite, in quocumque idio mate interrogaretur: ut solum illam linguam sapere videretur. Unde cam necessitas incumberet, et ornatissime loquebatur, et rursus tamquam virgo verecunda tacebat, quum locus require ret. Et cum a natura nosset, maximam esse in oratione vim ad concitandos non modo homines sed et omnes animi motus sedandos: fumma vigilantia eloquentiae incumbebat. Et quum latinitatem perpulchre calleret, etiam in dicendo effulsit disertissima. Quantum autem momenti ipsa eius habuerit copiosa et elegans oratio ad suadendum accommodata, cum aliis rebus in plurimis, tum in hoc maxime demonstravit: quum tot tantaeque ex omni natione virgines a Christi fide alienae, Christo per fuam praedicationem lucratae sint. Quantum vero fuerit eius disserendi pondus, quantus torrens, quanta vis, quantusve impetus in illo sanctae virginis ingenio, vel hinc intueri licet: quia et in primis Pantulum Basiliensem episcopum virum optimum eruditissimumque ad se attraxerit, et Romam usque comitem habuerit, indeque rursus cum ea regressus, martyrii palmam cum ipsis percepit. Indeque et Romanum pontificem maximum, Cardinales nonnullos, plurimosque sanctos ecclesiae Antistites doctissimos, atque Erithreum Anglorum regis filium, ipsius sanctae virginis sponsium, et ira iam in ipsam aestuantem, atque alios innumerabiles prope nobilissimos iuvenes, atque sanctam Gerasinam Siciliae reginam, matris ipsius sanctae Ursulae germanam habuit comites cum quatuor eius filiabus Babilla, Iuliana, Victoria et Aurea, atque paruulo suo Adriano filio, qui sororum suarum ultro se peregrinationi ingessit, relicto regno: in Britanniam usque, visendi amore et audiendi eam adnauigavit. Atque ita factum est: ut plurimi eam quam animo iam condemnabant, floccipendebantque insanam et amentem, cogerentur vel inviti ipsam sequi, atque eius se peregrinationi adiungere. Ita eius sanctissima et ardentissima documenta omnes commovit, ut perinde atque sui pene immemores, per totius corporis conquassationem, propositionibus, quas diu secuti suerant abiectis: contra pertinacem illam suae gentilitatis sententiam, eam mirifice laudarent extollerentque, quam iniuria oderant. Quid dicendum est de praedicto Erithreo sponso suo illo illustrissimo, cum eius genitrice, atque Florentina virgine ipsius sponsi sorore, atque Marcello Graeciae episcopo doctore et oratore consummatissimo: quos omnes ita suis deflexit epistolis, placavit et allexit, ac in suam traxit sententiam: ut ipsos quos in suum innocentissimum sanguinem distrinxerant mucrones, et iam pene vibraverant percussuri, eos obstupefacti, omni cruore vacuos in vaginam remitterent, sed etiam ad martyrium ultro se exponerent. Iuxta igitur condictum triremibus praeparatis et sumptibus ad sustentationem virginum, et universi exercitus copiosissime navibus impositis: Ursula regina suis commilitonibus, sui consilii secretum reuelavit, et eosdem omnes ad novam militiam iureiuram do astrinxit. Quippe modo boni nova praeludia inchoarunt, currendo et hinc inde discurrendo. Interdum bella suscitando, plerumque fugam simulando. Omnique ludorum genere, easdem virgines recreare et exercitare studebat, nihil omnino relinquens inta ctum, quod animo fiendum occurreret. Aliquando enim meridie, aliquandoque vespe ri, ad naves retificatae reddibant virgines. Quam ob rem illud apostolicae vocis insigne in beata Ursula virgine celebrandum veniebat. Volo autem vos omnes: virginem sanctam exhibere Christo, quando astitit regina a dextris eorum in vestitu deaurato, circundata varietate: qua quidem veste polymita, et multarum virtutum diver sitate contexta, regum filiae tunc utebantur. Unde et ipsa sponsa laerabatur, dicens: Introduxit


image: s238

me rex in cubiculum suum. Responditque sodalium chorus. Omnis gloria et filiae re gis intrinsecus. Sed et Ursulae sanctae oratio aliquid emolumenti dabat, Quemadmodum pugilum fortitudo clamoribus incitatur. Paratas autem ad praelium virginum acies, actosque mucrones eius suasio, tamque imperatoris accendebat. Incredibilis quippe animi fortitudo divae Ursulae erat, utpote intra gemmas et sericum, inter eunuchorum puellarumque cateruas, et ministeria perstrepentis familiae, et molliciem plumarum atque exquisitas epulas, quas regia et paterna domus affatim praebebat: appetisse peregrinationem, itineris laborem, et maris aestum, caeli procellas, barbarotum perfidias et hostium infestationem, atque persequentium manus, propter castitatis virginitatisque conseruandae amorem diximus. Legerat enim domini verba ad Abraham di centis. Egredere de terra tua, et de domo patris, et vade in terram quam monstravero tibi. Aestuabat Christi tyruncula, et genibus ad terram aduoluta, lacrimis saluatorem exorabat, ut suum dignaretur recipere propositum, et suum impleret desyderium: ut omnium virginum comitum suarum illuminaret et molliret spiritum. Penetravit hic Ursulae rumor Occidentis litora, et in mediterraneis urbibus christianae gloriae triumphus auditus est. Confluebant non modo virgines feminaeque, sed et principes, proceres quoque et primates per turmas ad hoc tam grande spectaculum, et omnes admiratione gaudioque replebantur. Omnes quippe virgines tam gentiles quam christianae huius sanctae societatis plurimum se iactare dicebantur. Omnesque eiusdem virginis, matris uterum benedicebant. Atque ita sipsam hominis sponsam, quam tantum una provincia Britamnica noverat: virginem Christi factam totus mundus agnovit. Inde volens sanctas et simplicissimas comites virgines Christo lucri facere. Ipsasque instituere decernens: plurima eisdem tradidit documenta seruanda. primumque eis studium esset, cognoscere deum et dominum Iesum Christum eius unicum filium, atque eius sci re voluntatem, et quid ei placeat, quidve displiceat: diligenter animaduertere, ut secundum apostolum Paulum, rationabile deo reddant obsequium, torumque vitae earum cursum, ex ipsius possint ordinare sententia. Impossibile, inquiens, deo christianorum quemque placere, cui quid placeat ignorat. Fierique potest, ut etiam obsequendi voto offendat: qui quomodo obsequei debeat, ante non didicit. Et ut maius est, voluntatem domini facere quam nosse: ita prius est nosse quam facere. Illud enim merito praecedit hoc or dine: unde beatus Paulus dicit, Qui ignorat, ignorabitur. Scitote inquit charissimae sorores, in scripturis divinis, per quas solas quilibet saluandus: plenam potest dei intelligere voluntatem, quaedam prohiberi, quaedam praecipi, concedi aliqua, nonnulla suaderi. Prohibentur igitur christianis mala, praecipiuntur bona, conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus illis, sorores charissimae, quae priori loco sunt a me exa rata, peccatum omne concluditur. In utroque enim dei nostri continetur imperium, et non solum praecipere, sed et prohibere ipsum: iubentis est. Generaliter namque christianorum lex, mandatur omnibus iusticia: quam saluator in evangelio breviter quidem, sed plenissime comprehendens, ait. Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona: haec et vos facite illis. Hoc est ut nihil mali inferamus aliis, et praestemus omne quod bonum est: quia volumus, hoc ab aliis in nos utrumque seruari. Haec itaque sententia aequo iure praecepti: universos omnino tenet christianos, nec ulli etiam omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum est. Apertusque contemptus dei est: vel facere prohibita, vel iussa non facere. His et aliis sanctae Ursulae virginis documentis, universae virgines permo tae, et edoctae, in Christum credidere, et baptismi sacramentum omnes percepere. Quibus baptizatis, et navibus ascensis: sub unius diei spatio, vento prospero flante, ad quendam Galliarum portum, qui Cyella nuncupatur, atque inde tandem Coloniam per Rheni fluminis alueum devenere. Ubi sanctae virgini Ursulae angelus domi ni apparens, praedixit eas integro numero omnino istuc reversuras, coronasque marty rii ab Hunnis percepturas. Inde igitur ad angeli admonitionem digressae, Romam versus navigantes, Basileam nobilem Germanorum urbem applicuere, idemque triremibus


page 120, image: s239

relictis, Romam pedestres omnes concesserunt. Earum enim in urbe Roma introitus, quadam admirabili religione triumphalis et inauditus pene extitit, atque omnibus fuit miraculo. Tantus erenim circa hanc reginam eiusque comires fuit ordo, dispositioque pulcherrima ac religiosa incedendi, ut omnium intuitus ad se converterit. Nemo earum virginum, nisi vel amictu decoro, resolutisque per scapulas crinibus induta erat. Non publicus vicus ullus, non forum, non porticus, non fenestrae desuper capere poterant prospectantes. A spectaculi devotione plurimi nedum saecularium, sed et sanctissimorum Episcoporum, et Cardinalium, quasi attoniti abierunt. Cyriacus autem maximus tum Romanae ecclesiae pontifex, natione et ipse Britamnicus, in aduentu sanctissimae virginis Ursulae, innumerabiliumque sociarum eius virginum, plurimum gavisus est, quia inter eas nonnullae interessent ipsius consanguineae. Unde et ipsas honoris gratia, cum universo Romano clero reverenter excepit, nutrivit, et per biennii tempus omni cum diligentia, et custodia sustentavit, ac pavit: atque de omni christianae veritatis documento, illas accurate et dilligenter instruere fecit: et quae inter ipsas minime baptizatae fuissent, baptizavit. Quadam autem nocte pontifex in visione divinitus praemonetur: eum cum ipsis sacris virginibus martyrii palmam fore percepturum. Captato igitur tempore (anno videlicet secundo ab aduentu sanctarum virginum) pontifex Cyriacus: synodo congregata, quae sibi a domino revelata fuerant, reseravit, Coramque omnibus, et dignitate et officio cessit. Sed quum omnes collegii patres in eum mirabundi reclamarent, dicerentque turpissime delirare, quia pontificiam generalis ecclesiae gloriam renueret, ut post quasdam fatuas mulierculas subsequeretur: ille nul satenus corum reclamationibus acquiescere voluit, sed Antherum pontificem sibi susfectum, et papam declaratum: eas virgines et ipse virgo usque ad martyrii coronam subsecutus est. Verum quia contra patrum voluntatem dignitati et pontificatui cessit, in pontificum cathalogo positus minime fuit. omnem quoque gratiam quam beata Ursula et sacer ipse virginum chorus a Romana curia obtinuerat, consecutaque fuerat: eam ob rem omnem prorfus perdidit. Maximus vero et Africanus pestiferi infidelesque Ro manae militiae principes, videntes tantam virginum et populorum frequentlam, quodaque multi ac multae quodam miraculo ducti ad ipsas confluebant: subuerti, ne propter easdem nimium christiana religio excresceret: per internuntios secreto in Germaniam Iulio Hunnorum principi, eorum cognato qui Coloniam obsidebat, significarunt de virgi num illuc aduentu: ut educto contra eas exercitu, ipsas omnes tanquam christianas cum Coloniam navigio applicarent, trucidarer Beatum igitur pontificem Cyriacum, cum nobili illa virginum multitudine ex urbe egredientem, Vincentius pres byter Cardinalis et Iacobus Antiochenus patriarcha natione Britannicus (qui Romam tunc visendi et salutandi pontificis maximi gratia venerat) sacras virgines subsecuti sunt. Mauritius quoque Levicaniae urbis episcopus optimus vir, Babiliae et Iulianae avunculus, necnon et solarius Lucensis atque Sulpitius Ravennas, episcopi, qui tunc Romae erant praedictae multitudini sanctaeque societati adhaeserunt. Erithreus vero sanctae Ursulae sponsus in Anglia consistens, et ipse per angelum in visione monetur, ut ge nitricem suam in primis adhortaretur christianam fieri, deinde sponsae suae obuiam eat, ut cum ea martyrii coronam percipiat. Eius quippe genitor rex primo anno quo chri stianitatis titulum acceperat, mortem obierat. Ipse autem in regno successit. Cum au tem sacrae virgines cum pontifice Romano aliisque plurimis sanctis episcopis, et sacerdo tibuse Roma Basileam repeterent. Qui divinis monitis acquiescens, matrem suam illico baptizari fecit, atque cum ipsa et Florentina virgine, sua paruula sororeiam diu christiana, necnon et sancto quodam episcopo nomine Clemente, ipsia virginibus et ceteris obuians, ad martyrium intrepido animo se consociavit eisdem. Marculus autem quidam Graeciae episcopus, neptisque sua Constantia, Dorothei Byzantini impe ratoris filia, quae nuper cuidam adolescenti cuiusdam regis filio nupserar, sed ante nuptias morte eodem sponso praevento, virginitatem suam domino deuoverat: et


image: s240

ipsi per visionem admoniti, Romam concito cursu venerunt, praedictisque virginibus ultro se ad martyrium iunxere. Omnes igitur virgines cum praedictis sanctis pontificibus, tandem cum Coloniam ex Basilea pervenissent: quam quidem urbem Hunni infideles infesto Marre obsidebant. Ad quos cum venisset sancta virgo Ursula cum pon tificibus, aliisque pene innumerabilibus principibus viris ac virginibus, numero undecim milibus, ipsos omnes ad martyrium infracto animo perferendum, eleganti oratione exhortari coepit, dicens. Scitote filiae et sorores charissimae scriptum esse. Mulieres fortes sapientesque adeificaverunt sibi domos. Illuminavit enim dominus deus vul tum nostrum super nos, ut segregaret nos ex utero cognationis terrae nostrae, non solum regione, sed et spiritu bonae voluntatis, ut de terrenis rebus ad caelestia regna nos aduocaret. Divus etenim Paulus divinorum arcanorum ut fidelissimus consicus contestatur, dicens: Non esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Tribulario, inquir, patientiam operatur, patientia autem probationem: probario vero spem, spes autem non confundit: quia charitas dei diffusa est in cordibus nostris. In qua quidem charitate si radicati fuerimus, omnia aequo animo atque alacri mente sustinebimus. Propterea impensius obsecro charissimi mei: ut nunc cum propheta unusquisque dicat. Diligam te domine virtus mea: dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus. Dilectio enim domini, virtus salutis est: quia deus dilectio est, et qui manet in dilectione, in deo manet. Adsunt enim, ut videtis, humanae mortis tribulationes: in earum autem sorte vocavit nos dens perenni laetitia, ut in haereditate caelesti, et in honore regali, constituat nos semper. Igitur nobis nunc tolerandae sunt passiones et tormenta, quia mox nobis a deo ipso recompensabuntur. Itaque estote parati, quia iam ad coronam vocamur, et dum Christum conati sumus imitari, et eius vestigiis affigemur, depositis oneribus et impedimentis atque compedibus, quibus saeculi huius amatores detinentur, sedentes in tenebris et in umbra mortis, nos iam liberati, expediri comitemur dominum maiestatis crucifixum, Cuius imaginem non potest portare, nisi qui in hoc saeculo nudum et mortuum se reddit. His et similibus exhortationibus omnes corroborati, slgno cru cis praemuniti, data unusquisque suo proximo, pace, proris versus Coloniam porrectis: Barbari veluti canes et lupi, in oves irruentes: universam multitudinem sagittis interemerunt. Cum autem ad beatissimam speciosissimamque Ursulam (ceteris trucidatis) pervenissent: videns princeps nimiam, atque eximiam eius elegantiae pulchritudinem, vehementer obstupuit, Consolansque eam super nece virginum et exercitus sui: promisit quia eam in coniugem sibi copularet. Sed cum illa ipsum penitus respueret: ipse contemptui se haberi animaduertens: e vestigio arcu arrepto, sagitta eam transfigens: eo mortis genere, martyrium consummavit. Atque ita sancta virago Ursula, cum sua propemodum infinira societate: tam conducibilem patriae suae Britamniae, Germanisque (ut ita dixerim) cunctis vitam egit, ut etiam post mortem non parum illis, maximeque Agrippinae civitati utilis in aererna habitatione cum suis permansura sit. Virtutis autem suae monumenta per totum terrarum orbem adepta: regale ea in urbe sepulchrum con secuta est, ubi frequentissima quoridie fiunt miracula. Earum itaque annua celebritas, undecimo calendas Novembris dicata celebratur a fidelibus populis. De huius autem sanctae virginis sociarumque praedictarum passionis temporibus, quaedam fuit apud illustres historiarum scriptores ambiguitas. Cum sint qui dicant illam passam fuisse temporibus Alexandri Romanorum principis, qui desiit regnare in anno saluris no strae, sexto et trigesimo supra ducentesimum. Sed ratio non patitur, ut tali tempote passa suerit beata Ursula, quum tunc Sicilia regni titulum non haberet, neque Byzantium, sed verius eam passam tempore supra praemisso.

De Amalasuntha optima Gothorum regina. CAP. CXXXV.


page 121, image: s241

AMalasiuntha vidua Ostrogothorum regina, Theodorici haeretici regis filia, femina quidem corporeo decore, eruditione, moribus, magnificentia, liberalitate, honestate et laudabili pudicitia decora: post christianum natalem, anno vigesimo secundo supra quingentesimum, suae gentis regno suscepto, inclita, splendidaque plurimum fuit. Haec quippe Theodorico eius patre defuncto, cum Athallarico filio suo paruulo regnum suscipiens, regnavit apud Ravennam vetustissimam Italiae vibem, annis octo. Mulier siquidem prudentissima, bonarumque virtutum, ac liberalium artium studiis ornatissima. Quae (ut erat mulier catholica) paterno regno suscepto: confestim multa patris malefacta temperavit. Ac inter cetera: et Symmachi, et Boetii filiis patrimonium ablatum restituitidque et aliis complurimis, suis bonis privatis clementer reddidit. ipsum praeterea Athallaricum filium suum (renitentibus Gothis) disciplinis omnibus, ac graecis latinisque literis instituere, et erudiri curavit. Qui quidem Athallaricus, quamuis ob paternam haereditatem, Arrhiana labe esset infectus, tamen Bonifacium, et Ioannem pontificem eius nominis secundum, ambo videlicet pontifices Romanos, magnis favoribus et honoribus prosequi non destitit: multaque alia ob catholicam fidem laude di gna peregit facinora. cumque annis octo cum matre regnasset, in florida aetate mortem obiit: quo mortuo, ipsa genitrix Amalasiuntha regina, quendam suum consobrinum Theodatum nominek regni consortem suscepit. Qui Theodatus latinis ac graecis literis inter cetera admodum cum eruditus esset, philosophiae quoque quam maxime operam dabat, et inter ceteros Platonem philosophum utplurimum sequeba tur. Qui orante ipsa regina Amalasiuntha, multa praeclara gessit facinora. Quam maximeque Burgundiones Liguriam et Aemiliam turpiter et infense nimium vastantes, similiter Alemannos, qui Venetiam nostram provinciam vastaverant ac spoliaverant: cum magna ipsorum caede, ex Italia pepulit, ac Romanam provinciam deperditam recuperavit. Atque pacem cum Iustiniano imperatore Francorumque rege obtinuit. Sed postea cum populationibus et rapinis (resistente ac reclamante plurimum Amalassuntha) indulgeret: illam cepit, et maxima ingratitudine usus: in insulam Vulsini lacus perpetuo relegavit, ubi et tandem eam a quibusdam malignis occidi permisit, atque eiusdem filiam, uxorem regnique sociam accepit et fecit. Fuerat igitur Amalasiuntha virago clarissima, memorabilisque femina, graecis latinisque literis egregie erudita, adeo ut cum quibusuis eruditissimis viris, de omni ferme disciplina congredi et disceptare non pertimesceret. Cuius quidem mortem Iustinianus Augustus peregre nimium tulit, de eaque vindictam omnino sumere constituit. Haec quippe postea quam ea superbas aedes, basilicasque multas intra urbem construxisset: etiam extra monumentum in Rotundo, unico et integro, eoque vastissimo lapide coopertum, ingenti impensa construxit, supra cuius summitatem mausoleum ex pretiosissimo quidem prophiritico lapide composuit. In quo paterna ossa, omni cum reverentia atque honore regio collocavit. Est nempe lapis ille per quam maximus, quadamque incre dibili admiratione dignus. Eius etenim latitudo in qualibet parte, triginta pedum spatio protenditur. Idemque locus, nunc sancta Maria Rotunda nuncupatur: ubi et postmodum monasterium monachorum extructum, adhuc manet. Perfecitque haec sancta femina opus a genitore suo ea in urbe coeptum, quod sancti Martini templum in aureo caelo, nunc vero mutato nomine sancti Apollinatis in novo appellatur, Super cuius pinnaculum idem pater reginae, aeream statuam, auro purissimo deauratam, variisque ornamentis redimitam, ut gloriosum opus ostenderet, erigi iusserat: quam et Carolus magnus Francorum rex, quum totam ferme sibi subiugasset Italiam, in Galliamque rediret, subtraxit, secumque in facinoris monumentum deferri iussit: palamque (ut aiunt) testatus: similem se nusquam vidisse, nec artificio, nec ornatu celsiorem.


image: s242

De sancta Scholastica virgine. CAP.CXXXVI.

SCholastica virgo, divi Benedicti ex eisdem parentibus germana: temporibus, Iustini senioris Augusti, Ioannisque papae eius nomi nis primi, circa annum salutis nostrae quartum et vigesimum, supra quingentesimum, ob eximiam eius vitae sanctitatem, et religionem perfectissimam, in tota ferme Italia, maximeque apud Aprutium Italiae provinciam clarissima effulsit. Haec quippe vir go sanctissima ex Umbria Italiae regione quae nunc Ducatus Spoletinus nuncupatur, ex Nursia urbe vetustissima originem trahens: parentes nobilissimos eam habuisse constat: quam ego ob insignem, maximamque sanctimoniam, et alia eius praeclara gesta atque miracula, inter claras feminas ponendam censui. Cuius etsi non nescius sim difficillimum esse, virtutibus eius et gloriae commendationem parem inveniri posse: veruntamen pro modulo mei ingenii fretus, quam maxime testimonio divi Gregorii aggrediar: quoniam rationi minime consentaneum foret, eam nec inferiorem laudem ac claritatem assequi debere: propterea quia ad summum perfectae sanctitatis culmen pervenerit. Quaecumque autem haec sancta virgo, sua in religione gesserit, quam brevissime potero, sermone percurram. Nam ex aliquibus ipsius rebus gestis, mores quoque, et mitificam sanctimoniam (ut arbitror) spectare licebit, Cum igitur sancta Scholastica iuvenili adhuc aetate florens, ad imitationem fratris sui Benedicti sanctae conversationis habitum suscepisset: haud longum post tempus, per universam ferme Italiam ipsius sanctissimus vivendi ordo vulgatus est: pro quo ingens tam virginum quam aliarum matronarum numerus ad eam confluxit. Verum etiam antea in ipsa sua paterna domo, cum adhuc puella delicata esset, quodam divino spiriru afflata, delitias atque omnem corporis cultum et voluptatem abhorrere se demonstraverat. maximeque pulchritudini, qua plurimum excellebat, aduersabatur, atque puellarum ornatum refugiebat. Lautiores epulas, et balneorum usum, et his similia, quibus tunc erat ampla in domo paterna vivendi consuetudo, graviter accusare et improbare non modo coepit, quin etiam illud frequenter in ore habebat: nequaquam se regno caelesti potiri posse, si non per illud, pristinos sanctorum patrum vivendi mores in usum revocaret. His de causis permotus eius germanus sanctus Benedictus, una cum ipsa Scholastica, optimam regulam, quam ipsi iam sanctissime obseruabant, pro omnibus tam feminis quamviris componere aggressus est. Omnes videlicet ad aequalitatem apostolico et antiquo more redigere, atque ipsam regularem normam documentis sanctis replere. Monachi autem nonnulli, aliique quam plurimi utriusque sexus adolescentes, quam primum praeter omnium spem ad ipsos seorsum accessere, studioseque et ardentissimo animo, cum illis ad virtutem, sanctimoniamque sese accingentes, cum habitu pariter et vivendi norma, et optima consuetudine, ad salutem avimarum suarum respicientes penetrarunt. Seniorum vero patrum religiosorum maior pars, quae in omnem Italiam perque insulas dispersi erant: quia diutius in ipsa corruptela veluti labe quadam permanserant, non secus ac serui in fuga deprehensi, ad dominum: sic ad sanctissimum patrem Benedictum eiusque germanam Scholasticam reduci formidabant: ac propterea ipsum sanctum Benedictum praesentis regulae condt torem turpiter incusabant, quia acerbam severamque nimium antiquam vivendi dignitatem, et rigorem religiosis restituere orsus fuisset. Erantque tum plurimi tam feminae quam viri autoritatis monachi in dei ecclesia constituti: Hi primum divi Benedicti sororisque propositum concernentes, a tali eos sententia tanquam iuvenes deterrete conati sunt: tanquam inania quaedam, supraque vires agere praesumentes. At ubi felix tum Romanus pontifex, eius nominis quartus, aliique nonnulli minores pontifices, veteres monachos cohortari coeperunt, bene de successu huiusmodi regulae reformationeque morum sperare persuasere: divi Benedicti sororisque Scholasticae ordinationi


page 122, image: s243

facile acquievere: quum praesertim ex altera parte sanctus Benedictus instaret, rogans ut facultatibus quas habebant ad voluptatem, ad pompam, et ad honorem adipiscendum: uti adlios ecclesiae praelatos paterentur: quos divitiis adaequare impossibile ipsis et indecorum foret. Quod si modestia et religione, ac animi magnitudine multorum delitias supergressi, aequabilitatem atque in sancta religione concordiam reduxissent: veri boni, verique feruorum dei nomen et gloriam consequerentur. His etiam divi Benedicti efficacissimis et ardentissimis adhortationibus, plurimi religiosorum veteranorum impulsi, adeo pristinam vivendi sententiam mutaverunt, ut ipsi quoque gloriae cupiditate ac reformandorum morum flagrantes, ultro sanctum invenem Benedictum, germanamque Scholasticam ad rem peragendam quasi impellerent, atque honestatis amore, divino quodam numine afflati, et ipsum sanctum regulatorem properare assidue hortarentur. Quin etiam convocatis et verbo atque seriptis aliis monachis consilium aperientes, illos ad obseruandam regulam, et ad ferendum auxilium hortabantur. Idem quoque mulieribus aliis praedicabant. Erat autem per id tempus divitiarum ma xima abundantia apud sanctimoniales: quod sane plurimum ad rem peragendam sancto Benedicto difficultatis afferebat. Nam eas ob res monachae quemadmodum Vestales romanae dimittebantur pro voto cuiusque, atque (ut ita dixerim) libidine licentiosam ducere vitam. Comptae etenim atque ornatae, per plateas, per fora, atque alia minus honesta loca curiosa discurrebant. In porticibus cum lascivis, inurbanisque feminis accum bebant, loquentes, et garrulantes quae non licet, gemmatas manus habentes:nihil eotum quae antiquitus profitebantur sanctae religiosae penitus obseruantes, sed suis voluptatibus propter divitias innumeras omnia maculabant. Quibus ex malis atque flagitiis, quotidie divus Benedictus sanctaque soror Scholastica virgo indolentes, cum propheta dicebant. O bone Iesu: quidnam hoc est quod cernimus. Incenderunt enim sanctuarium tuum igne, polluerunt tabernaculum nominis tui: Idcirco totis conatibus, tanto igne beatissima virgo Scholastica pietate permota, aquam superinfundere curavit: et ut luporum arceret rabiem, vineam domini optimis regularibus spinis saepivit, Ac sanctae religionis dedecus (de quo quisque etiam infidelis obloquebatur) delevit. Et saluti non modo sui aevi infelicium fanctimonialium, quae sponsi vocem non sequebantur, sed innumerabilium prope futurarum optime consuluit. Quibus ex rebus, sancta virgo Scholastica sempiternas suas laudes, sempiterna memoria consecravit. Rebus igitur in hunc modum optime ex sententia gestis, quum iam omnia divo Benedicto, eiusque sorore Scholastica prospere succederent, nemoque iam coeptis obsistere auderet: haud multo post, quidam pestilentes religiosi diabolico spiritu inflammati. cuncta saepius subuertere conati sunt, pulcherrimam videlicet, sanctissimamque regulam, optimis moribus maxime congruentem: ob turpissimum avaritiae eorum morbum corrumpentes. Aedisicavit autem sancta virgo Scholastica in primis sibi spiritualem domum, et eam non quidem supra arenam, sed supra firmam petram. Innocentiae primum fundamenta ponens: super quae facilius posset arduum iustitiae culmen erigere, sciens maximam aequitatis partem implere, qui nulli nocere studet. Ea quippe in sua innocentiae domo cum propheta saepe decantabat, dicens: Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Sororibus vero intra coenobii septa constitutis: illus prophetae saepe praedicabat, dicens. Non fraudavit eos deus bonis, qui ambulabant in innocentia. Id quippe dicebat, ut omnem maliciam et odium atque invidiam, quae nocendi attes maxime consuevere esse in femina, ab eis prorsus auferret. Hinc, inquiens, sorores cha riffimae mens vestra iugiter vigeat et invigilet: quia si innocenter vixeritis, deum sponsum eriam in fragili corpore videre poteritis. Summopere autem et verbo et exemplo edocebat ipsas sanctimoniales, omnem sexus molliciem fugere, atque perfectissimae virginitatis propositum seruare. Instruebatque praeterea regularem vitam sectari, ex mira sanctorum mo nachorum conversatione: astringens earum affectus ad assiduam divinorum contemplationem, praecipue ex pretiosa devotione sanctorum confessorum. Cuncta denique huius saeculi adueria


image: s244

perferenda, et hunius procellosi maris tempestates, cum omnibus diabolicis versutiis, et infestationibus daemonum, per exempla sanctorum martyrum etiam docebat conculcare. Informabat insuper earum mentem, ex sanctorum patriarcharum prophetarumque obedientia. Ipsa autem quum evangeliorum codicem semper in manibus velut speculum teneret: ibi tantum divinae lectionis studium figebat, tamque crebrae orationum et lacrima rum vices, tam firmam et pressam de futuris cogitationem elevabant, ut omnes reliqui temporis negligentias, facile ipsa vacatione compensaret Ac per hoc Scholastica virgo, et angelicis choris, et sanctorum societatibus iugis sua videbatur interesse conversatio. Difficillimum quippe mihi foret omnia sanctae Scholasticae gesta prosequi, et non necessaria. Igitur tandem aevi matura, et aetate ingravescente, qua quidem sancta liquido animaduertere poterat, suo corpori spiritum cito extenuari et exinaniri debere. Cum singulis annis semel tantum ad germanum suum beatum Benedictum visendi et audiendi gratia, in montem Caffinum accedere assuevisset, eumque non procul a monasterio extra ad se evocasset, ut ipsam divinam vocem audiret, quae iandiu et sibi multisque christianis salutem pepererat: quum neque quidpiam salubrius se assequi posse existimaret, accessit. Non longe itaque extra ianuam monasterii, in possessione ultima utrique Scholastica et Benedictus constituti: quum totam illam diem in dei laudibus sacrisque solloquiis consumpsissent, incumbentibus iam noctis tenebris simul acceperunt cibum. Cumque adhuc in mensa considerent, et inter sacra colloquia se hora protraheret: ipsa sancta virgo divum rogavit germanum suum, ut illa in nocte ipsam non desereret, utque in mane usque ad sui ultimi solacii aliquid de gaudiis caelestibus colloquerentur. Cui ille benignissime respondit. Ecquid est quod loqueris dulcissima soror? an ignoras quia extra monasterium minime mihi cubare licet. Sanctissima autem virgo, verbis germani sui negantis ulteriora colloquia auditis: mox insertos mannum digitos super mensam posuit, caputave in manus deum rogatura declinavit. Cumque de mensa caput levasset, mox tantae coruscationes et tonitrua insonuere, ut illico pluviarum inundationes tante eruperint, ut neque venerabilis vir, nec eius socii qui cum eo venerant, extra limen ubi con sederant, pedem movere potuerunt. Sanctae quippe feminae lacrimae tantum apud dominum valuerunt, ut ex aeris serenitate, maximam pluviam trahere potuerint. Nam (ut divus scribit Gregorius) tanta fuit orationis et inundationis convenientia, ut unum idemque momentum esset, et caput levare, et pluvias descendere seu deponere. Tunc vir dei et propter coruscationes tonitruaque, ac ingentis pluviae inundationem, ad monasterium se mi nime recipere posse animaduertens, et contristatus aliquantulum, de sorore in haec verba conquestus est, dicens. Parcat tibi deus omnipotens: et quid est soror quod fecisit? Cui illa: ecce ex te humiliter expostulavi, nec me misellam senem iam in inavis mortis constitutam audire voluisti. Dominum autem meum pientissimum rogavi, qui me exaudire non est dedignatus. Itaque si potes modo discede, et me dimissa, ad monasterium redi. Atque ita Benedictus fanctus qui ad ultimum solacium sanctae virginis eo in loco rema nere reculsarat, vel invitus substitit. Sicque factum est ut noctem illam. sanctissimi germani puigilem pducentes, per sacra spiritualis vitae colloquia, sese vicaria relatione satiarent. Qua de re divus Benedictus quoddam miraculum dei omnipotentis ex fororis pectore invenit seu vidit, quod minime credebat, Nec mirum quia plus illo femina potuerit, quae diu fratrem esse in eodem loco cupiebat, etiam eodem tempore potuerit. Quia enim iuxta Ioannis apostoli vocem: Deus charitas est, Iusto valde iudicio, illa plus potnit: quia amplius amavit. Cumque die altero, eadem virgo domum remeasset, et ipse vir dei Benedictus ad monasterium suum laetus cum sociis regressus fuisset. Tertiopost die, Benedictus in cella confistens, oculis in caelum elevatis, vidit ipsius sororis animiam e corpore egressam, in columbae specie caeli secreta penetrare. Cuius tantae goriae sibi cc ngratulans, deo omnipotenti in hymnis et laudibus immortales gratias reddidit, moxque eius obitum fratribus denuntiavit: quos etiam protinus cum processione eo tra nsmisst, ut eius sanctum corpus ad monasterium ex more perferrent: atque illud


page 123, image: s245

in sepulchro quod sibi idem fanctus Benedictus confecerat, collocarent. Quo facto: contigit ut quorum una semper in domino mens fuerat, eorum quoque corpora nec ipsa sepulchra separarent. Obiit itaque beata virgo Scholastica quarto idus Februarias, et et cum omni felicitatis praeconio ad aeternam transmigravit beatitudinem. quo quidem die inter sanctas relata, eius anniversaria dies celebratur. Haec quippe de beata virgi ne Scholastica per me scripta, fore omnia, verbum ex verbo in libris Dialogorum divi Gregorij scripta comperi. Divus vero venerabiisque vir Benedictus, post excessum tantae sororis, et ipse tantummodo quadraginta dies superuixit: qui et ipse dignissimo cum honore, caelestibusque triumphis, feliciter ad siderea regna transcendit. Duo igitur ipsi in primis divino nutu, atque aeternae providentiae dono, spirituque sancto suffulti, suo exemplo, suaque sanctimonia, prudentia etiam atque consilio rem mona sticam plurimum auxere: et perditos mores, ad veterem Paulorum, Antoniorum, Machariorum caterorumque sanctorum monachorum religionem et sanctioniam, ac rigorem reucavere. Quibus certe universa monachorum professio plurimum deber: quia sua pietate et charitate, atque divina quadam ope factum fuerit, ut eos omnes, qui perinde atque stulti et amentes, ab antiquis sanctorum institutis defercerant, ad sanitatem sua cum gloria viderint redijsse. Deo enim duce ac vexillifero, non modo antiquum sanctorum monachorum vivendi ritum, cum immortalitate eorum nominis recuperarunt, sed longe eum admodum amplificarunt et exornarunt. Quapropter si quis me interrogaret, quid ex rebus a beata Scholastica gestis, maximum esse putem, utrumne virginitatem perpetuam, integram, illibatamque seruatam? an poenitentiam et carnis macerationem maximam? an perfectissimam ac innocentissimam vitam? vel totam regularis vitae dispositionem? in multa profecto ambiguitate consti tuerer, Nam quocumque oculos mentis inicio: id mihi et maximum et admodum admirabile videtur. Itaque si aliquae mulieres propter virtutes et sanctimoniam immortales fuere, arbitror et virginem Scholasticam ipsam hoc munere dignam fuisse, con iecturis et argumentis utens: quia illis et chariorem, fortunatioremque deo et domino no stro Iesu Christo immaculatam vitam usque in finem duxerit. Meum propositum autem hoc in loco de beata Scholastica virgine fuit ea dicere et scribere: quibus non modo fanctimoniales et monachos omnes ad ea appetenda excitaremus, quae in praesen ti historia scripta conspiciunt, sed et scirent sibi nihil convenire, nihil deficere ab eadem. Curamque habere, atque suum ita exercere animum, ut tali parente, immo talibus sanctissimis parentibus non indigni videantur: quorum perfectionem omnes admirari decet. Ipsique praesertim, qui ea sub regula sunt constituri. Et haec de fancta viragine Scholastica satis.

De sancta Brigida virgine Scotica. CAP. CXXXVII.

BRigida virgo, eius nominis prima, natione Hybernia seu Scotica, temporibus Iustini senioris Augusti, felicisque Romani pontificis, eius nominis quarti: ea in regione, et poenitentiae acerrimae, et morum omnium splendore, clara et insignis plutimum fuit. quo autem anno mortem obierit, necdum me legisse memini. Eius tamen natalitius dies, calendis Februarii a fidelibus venerabiliter celebratur. Est autem Scotia huius sanctae virginis patria, quaedam suprema Angliae seu Britanniae portio: quae in Aquilonari parte vertitur, discernitur etenim ab Anglicana insula quibusdam paruis fluminibus, monteque haud magno. In ea quippe hyemali tempore adeo dies breves habentur, ut sol vix tres horas illuminet terram. Haec igitur Brigida huius regionis virgo, fuit clarissimae virginitatis et petatis exemplum indelibile, quod posteritati cum magno suo fulgore reliquit. Fuit autem Brigida haec. Daboth nobilissimi ea in regione viri, ex Crocha uxore filia: quam quidem puerulam, a pueritia bonarum virtutum studiis apprime parentes erudire


image: s246

curarunt. Ipsa autem utpote puellula, adeo electa ab ipsa pueritia, et moribus, et fobrietate, pietateque ac pudicitia insignita, excrescens quotidie in melius proficibat. Sed eius virtutes atque praeclara facinora, quae ab ipsa sua pueritia usque in diem defun ctionis suae gessit, nemo plene enumerare sufficit. Verum pauca de innumerabilibus hoc in loco (ex more suscepto) demonstrabimus. Erat in primis Brigida virgo venusta fa cie, decoroque aspectu atque omnium oculis admodum gratiosa, et admirabili humanitate praeclata: propter quod non apud suos tantum, sed et apud provinciales fere universos, interque ceteras coaevas puellas, multo in honore habebatur. Quae cum gregum parentum curam ageret (eo quippe tunc temporis ministerium hoc solum mulieribus erat illius regionis) quae aliquando dum a genitrice ex more mitteretur ad butyrum ex lacte armentorum congregandum, prout et aliae puellae a parentibus mittebantur: illaque, ut erat animo pientissimo, totum quod coagulaverat Christi pauperibus ero- gasset. nihilo minus tempore a matre exquisito, plus ceteris adolescentulis puellis in butyri quantitate reportavit. Dum vero iam maturam viro, parentes matrimomo coupulare decrevissent: ipsa renuens, se perpetuam delegisse pudicitiam et virginitatem dixit. Postquam autem virginitatem perpetuam in manibus pontificis professa fnisset: lignum altaris ex more virgininum profitentium tetigit, quod mox in testimo nium suae vivificae virginitatis revixit: quod in viriditate nunc usque perseverare dicitur. Quo celebri miraculo stupefacti parentes: eam prorsus domino obtulerunt, et maximo in pretio deincepshabuerunt. Indubitatum esse debet apud omnes, quia si quis vellet omnia quae virgo Brigida gessit miracula, etque quae circa salutem animarum operata facinora narrare voluerit: plura essent conficienda capitula. Quare de multis, ali qua digniora narranda duxi. Sciendum itaque, quia cum mussores, eius segetes in agro colligerent, pluviaque perquammaxima erumperet, a suis messoribus imbrem prorsus depulit, circunstantibusque agris pluvia madefactis, sola huius virginis area immunis a laesione aquarum remansit. Praeterea die quadam dum oves as pascua perduxisset, imbre desuper infusa, pannisque perfusa, domum madefacta rediit, Vestesque ita madefactas, super solis radiumqui per rimas ostii intrabat, exsiccandas extendit: quae quasi in so lida pertica divinitus permanserunt. Aquam insuper in optimam ceruisiam, atque lapidem in salem aliquando convertit. Atque coecum unum a nativitate, illuminavit, Aprum quoque aliquando ferocissimum inveniens, adeo in Christi nomine mansuefecit, ut deinceps suis cum ovibus tanquam aries mansuetissimus remanserit. cum eisdem etiam persaepe ad pastum egrediens: domum eas tanquam optimus custos reducens. Non cessabat immortalis deus virtutem, quam in brutis animalibus atque in non animatis rebus huic sanctae virgini concesserat, nisi etiam multiplicaret, in pacem parturiendo, et tumultus exortos extinguendo, similiterque incensos odiorum ignes adnihilando extingueret. De quibus unum silentio praeterire haud possum. Dum igitur novem viri pestilentes, in unius mortem aliquando conspirassent: eosque ab intentione pessima minime revocare posset. Statim in oratione prostrata, rogavit dominum ut eorum pessimis cogitatibus et machinationibus protinus resistere dignaretur. Egressis itaque illis, e vestigio quaedam imago consimilis hominis illius occidendi apparuit: quam illi gladiis tanquam ad mortem percutientes: domum laeti rediere. Sed dum quod illis contigerat tandem tandem cognovissentmox poenirentia: ducti, ad pedes virginis cum lacrimis ceciderunt, et de errato veniam expostularunt. Sed et hanc virturem omni praeconio dignam, nostro silentio indignam profecto putamus, quam quidem ceteras inter inumerabiles dignoscitur Brigidem exegisse. Quidam enim vir nobilis, sed admodum impudicus ac luxuriosus, quandam adolescentulam formosissimam perdite diu adamavit: cuius cum frustrasset blanditias, nec illis, nec donis ingentibus, neque precibus aut minis flecteretur imbutum sanctitate pectus: tanto insano ardore succensus malignus homo fuit, ut cum in varia labantem voluisset animum, nec satis tutum, vim publice inferre, arbitraretur: in fraudem ingenium convertit. Eidem igitur callide fibulam auream


page 124, image: s247

pretiosissimamque in depositum commendavit, quam et postmodum dolose subtraxit, ac ea ignorante in flumen proiecit. Ut quum ipsam minime reddere posset, illam fibu lae loco, ancillam sibi faceret: ac sic eodem modo, ea pro libito pro scorro abuteretur. Egitque impurus homo tandem quod machinatus fuerat, Nullaque re, aut pretio placari posse asserebat, nisi propria redderetur fibula, aut ipsa adolescentula ipsius loco eidem concederetur. Quod verita pudica puella, auxilio et consilio animi. destituta, ad divam virginem Brigidam refugii loco, tanquam in tutissimam civitatem mox confugit. Quae cum quid pro re agere deberet excogitaret, nodumque verba complessete vestigio quidam piscator cum quibusdam piscibus e flumine captis advenit: quorum postquam intestina excisa apertaque fuissent. Fibula illa quam impurus homo proiecerat, in ventre piscis inventa est. Ipsam autem puella secum deferens ad conventum multitudinis, et ante conspectum iudicis impavida concessit: multisque hinc inde dictis, eo ventum est: ut aut fibula redderetur, aut iuvencula pretii loco ardentissimo et nefario homini in mancipium daretur. At illa mox e sinu fibula prolata, multis attestantibus illam eandem esse: Iudex pudicissimam iuvenculam, de impuro homine liberam dimisit. Ille vero viso miraculo, suum scelus confitens, illico virgini Brigide colla humiliter subdidit, et deinceps optime vixit. Tribus deinde leprosis eleemosynam a beata virgine expostulantibus: illa mox vas quoddam argenteum condonavit. Quod ne illis dividentibus, causa discordiae et contentionis efficeretur: cuidam ex suis commisit, ut illud aequis portionibus divideret. Illeque cum se excusaret: dicens nescire omnino quo illud modo aequaliter dividere posset, ipsa apprehenso eo, mox lapidi illidens, adeo aequalibus portionisbus confregit, ut nulla pars maior minorve uno obolo videretur. Secundum lob sanctissimi patriarchae exemplum et documentum beatissima ac pientissi ma virgo, nun quam hospites et inopes a se vacuos passa est recedere. Parabatur idcirco quotidie in domo beatae virginis men sa abundans, et quae vel multos homines affatim pascere posset. Eoque contribules suas non solum licebat accedere, sed et quicumque vellent libere connenientes, refectionem sibi vendicabant. Comitabantur praeterea Brigidam sanctam, viraginemque insignem, familiares quaedam matronae, virginesque ei consuetae. Hos honesta et religiosa veste amictis, imperatum erat ut si qua pauperdula et inops eisdem obuiam facta fuisset, vestem (si opus esset) statim cum ea permutarent. Visum fuit hoc pieta tis inauditae genus, plurimum divinitatis in se habere. Eaedem et quandoque nummos secum detulerunt, ut si quos in viis aut in templis miseros et egentes conspicerent, quam proxime accedentes, pecuniam sibi clam in manibus deponerent. Insuper et intra privatos lares perinde ac in publicum quoddam urbis diversorium, seu xenodochium peregrinos pauperes excipiens, Frugibus agrorum suorum, tam quam primitiis deo oblatis, eos fovit ac refecit. Vestibus quoque (ut opulentis tum mulieribus tum virginibus bono esset exemplo) temperanter et modeste usa est. Incedebat erenim beata virgo Brigida iugiter fusca, et humi tunica pullata, nec oculos quoruncumque potentum erubescebat, ut deridentes se, ipsos derideret: sciens esse confusionem quae duceret ad vi tam, et quae ad mortem. Neque enim (ad imitationem Pauli) volebat hominibus sed Christo super omnia placere. Noverat etenim dominum hoc documentum suis prophetis dedisse, quum diceret: posui faciem vestram, quasi urbem aeneam, lapidemque adamantinum, ac ferream columnam, ne videlicet iniurias populi timeretis: sed im pudentiam subsannantium, frontis vestrae rigore contereretis. Ingenia quippe libe raliter educata (ut etiam divus tradit Hieronymus) verecundia facilius, quam metus superat, et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Suam enim substantiam, non superbis, non locupletibus, sed egenis iugiter erogare volebat. Neque sibi sufficere existimabat opes erogare, aut contemnere, nisi ut CHRISTVM pro sua virili per omnia sequeretur: peccata videlicet dimittendo, et virtutibus haud segniter inhaerendo. Mundana itaque omnia contemnendo, dicebat: pars mea domf nus est. Aiunt enim eam, tantae fuisse perfectionis et sanctitatis, ut cum Iacob sancto


image: s248

patriarcha commer verit videre scalam de terra usque ad caelum, et per eam ascendentes angelos et descendentes: et desuper innitentem dominum, ut lassis manum porrigeret, ut ipsa ascendens, ad laborem suo provocaret aspectu. Ad materiae igitur dignita tem, et ad meritum tantae viraginis Brigidae parum est omne quod a nobis dictum est. Ubi autem, aut quo anno, vel quo genere mortis haec sancta virago suae peregrinationis vitae cursum consummaverit, incognitum mihi est. Verum et post dormitionem divina virtus non defuit: quando eius sanctitatis meritum eriam ex quo consecuta fuerat aeternae gloriae praemium, omnibus aperte declaraverit. In Scotia enim eidem plurimae domus dignissimae, a fidelibus populis aedificatae: in ipsis eriam locis et tem plis, beneficia sanctae virginis orationibus exuberant. Anniverfaria enim eius solennitatis dies, primo calendis Februarii, a cunctis celebratur.

De sancta Brigida Suetia matrona optima. CAP. CXXXVIII.

BRigita seu Brigida, eius nominis secunda, natione Geermana, matro na equidem optima sanctissimaque, Suertiae provinciae dudum princeps et domina religiosissima ac vates optima: et ipsa anno a natali christiano, secundo et septuagesimo, supra millesimum et trecentesimum post longas diuturnasque peregrinationes, et innumerabilia sanctitatis facinora, Romae decimo calendas Augustas, ecclesiasticis devotissime susceptis sacramentis, in manibus seruorum dei, suum optimuum deo reddidit spiritum. Haec quippe inter egregias clarasque feminas in Germania, Italiaque ac Syria, notissima fuit: cum ex vetustissimis regibus christianis simisque parentibus in Suetia provincia nata fuisset. Ipsa enim Suetiae provintia Bava riae proxima est: quae quidem plus quam centum pagos habere dicitur. Cuius gens omnium Germanorum bellicosissima est, atque plurimum valida, quaeque et per quammaximam laudem sibi ascribit: quae suis finibus latissime agris vacare, et finirimis vastitates inferre potest. Ea in provincia, plurima insignia loca et civitates consistere noscuntur, utpote Bavaria, vetus dominium et alia permulta Matrem igitur huius sanctae vi raginis Brigidae (aiunt) dum eam in utero haberet, naufragium passam, sed ob eandem prolem saluatam fuisse. Nata vero tribus annis elinguis et prorsus muta remansit, divino deinde miraculo, perfectissime semper locuta fuit. Post morrem autem genitricis, enutrienda informandaque materrerae tradita fuit. Apud quam in omni virtutum genere videlicet humilitate, devotione, eximia eruditione, morum quoque pene omnium compositione mirifice excrevit, ac in paruo quidem corpusculo ingentem animum iam demonstrare coepit. Pater autem suus quum viro maturam conspexisset: cuidam eam generoso insignique ac praepotenti Comiti, florido iuveni nupsit: apud quem quoad vixit in omni honestate, et incre dibili abstinencia, atque humilitate, mansuetudine et labore, semper subiecta perman sit. Sciens enim praeceptum apostoli esse: ut unusquisque in qua vocatione vocatus es set, permanere deberet in domino. Et quisub iugo est, ira debere currere, ne in luto co mitem derelinquat: debitum reddere studebat in sobole, sciens uxorem non habere poresta tem corporis sui: eidem marito non ad voluptatem, sed ad prolem procreandam inferuiebat. Suum autem corpusculum quum multiplicatis ieiunijs saepissime vexaret: hoc in ore suo voluebat. Subicio corpus meum, et in seruitutem redigo: ne alijs praedicans, ipsa reproba inveniar. Mirabanturex tunc eius sanctimoniam sacerdotes, virginesque, ac sanctimonilales desyderabant eius consortium. Mortuo deinde viro, rebusque domesticis con positis, mox substantiam suam amplissimam omnem inter filios, et pauperes Christi di stribuit et erogavit, nibil sibi reseruans in terra, ut haereditatem in caelo inveniret. Fami liamque omnem pene manumissam, plurimos utriusque sexus, videlicet de seruis ancillis suis, in fratres et sorores pmutavit. Nec diu potuit excelsi generis sui visitationes, et mul torum frequentiam sustinere: sed et habitum simul et vitm permutavit, et se vilissimis indu mentis atque asprimis induit, et plurimas virgines simul et matronas ad se, et verbo et


page 125, image: s249

exemplo aggregavit: quibus unum omnium voluit esse habitum, et linteamine non nisi ad velandum caput, et ad tergendas solum manus, uti non licebat: eo enim modo plures virgines ex diversis Germaniae locis congregavit: easque omnes in monasterio a se aedificato una secum collocavit, et in cibo et opere, ac orationibus sibi coniunxit: inter quas ad quaecumque agenda prima conveniens, et pudore et exemplo ad orationem et laborem eas provocabat, non terrore. Easque omnes, a viris adeo separavit, ut a serpentibus, ne ullam linguae maledictae occasionem praeberet. Cumque abiectis calcatisque saeculi delitiis Brigida haec toto renuntiasset mundo, et orationi, ieiuniis, lectionique una cum ceteris quotidie vacaret. Et monasteria duplicia, videlicet virorum ac feminarum divino afflata spiritu ad imitarionem divi Basilii, in Germania nonnulla aedificasset, immo potius instaurasset et renovasset, in quibus licet aedificia connexa esse voluerit, tamen habitationes ita seiunxit: ut de una ad aliam, nisi maxima urgente necessitate, trasirt quisquam non psset. Ipsorum autem basilicam censuit esse communem: ita ut viri in inferiori parte, so rores vero seorsum in superiori diunina exoluerent. Quorum monasteriorum curam principalem Abbatissae esse censuit. Fratribus autem divina ministeria tantummodo assignavit. Quorum unus qui prior aut confessor appellaretur, aliis preesse decrevit. Quae quidem monasteria proventus ad sustentationem eorum habere voluit: quorum omnium victus et vestitus ad Abbatissam monasterii spectare censuit. Sed neque huiusmodi fra tres aut sorores monasterium egredi praesumerent, nisi maxima et euridenti necessitate, ac de ipsius Abbatissae licentia. Eiusmodi etiam fratres et sorores censuit per episcopos esse consecrandos. Hi quoque religiosi griseis vestimentis communiter uti iubentur: cum chlamyde nihilo minus eiusdem coloris, cruceque rubea desuper induti. Carnibusque per tempora utuntur. Regulam autem divi Aurelii Augustini (additis quibusdam Brigi dae sanctae constitutionibus) profitentur omnes. Ipsis vero fratribus et sororibus sancta Brigida assignavit numerum. Quae quidem omnia ipsa sanctissima Brigida sibi a deo revelata fuisse dictataque contestata est. Quam quidem regulam Urbanus pontifex eius no minis quintus, plurimique alii Romani pontifices (ad quos ipsa accesserat) autoritate apostolica specialibus privilegiis approbatam confirmataque esse voluere. Huius igitur tantum devotionis et orationis atque ingenii meritum in conspectu dei omnipotentis fuit ut vigilii studio, non absque magno dei munere meruerit tanquam sanctus Daniel (si verum est ab ea dictum quod legitur) futura tanta (de quibusdam regnis consumandis) tanta claritate describere: ut factum potius quam vaticinium videatur. Haec autem ex praecepto divino quum Romam cum religio sissimo comitatu devotionis causa venisset, Urbanus praedictus pontifex eidem in primis regulam coepram confirmavit. Deinde ipso pontifice percunctanti, an Auinionem accedere deberet: omnino dissuasit, atque eidem si accederet, suos labores suamque futuram de proximo mortem tam perlucide praedixit, ut nih post factum quam ante nosceretur clarins, successorique Gregorio undecimo scripta direxit, ut Romanam omnino curiam reduceret: licet non annuerit. Quibus certe meritis et dilectissimam deo fuisse censendum est: et prae ceteris sui aevi mulieribus venerandam: atque omni sanctitatis praeconio extollendam: non enim in contagiosos pectore, tantum futurorum lucis effulsisse potuisset. Eius autem prophetiae scripta apud plarosque non patuo habentur in pretio. Inde Christi amore succensa, sanctam Hierusalem, sanctaque lo ca alia cum multo comitatu invisere voluit, parcere noluit aut laboribus, aut aetatis iam provectae et teneritudint: quo minus spretis pelagi periculis, neglecta nanigationis vexatione, sanctum peteret domini sepulchrum. credo etiam tum ita deo optimo sic deliberante, ut etiam atque etiam Christi Iesu disciplinam, et spiritum ab ipso fonte, loca illa petendo, visendo, relegendo susceperit. Itaque maiorem in modum in ea crenit incredibilis amor, atque zelus christianae fidei. At ita coaluit, ut nihil deinceps nisi de ipsius incremento ac amplificatione cogitare potuerit. Eo itaque dum pervenisser sancta virago Brigida: plurimi utriusque sexus religiosi gestientes occurrere, moxque eam primo in speluncam domini perduxere, Inde adorato cum ingenti fletu saluatore, in sepulchrum


image: s250

domini intrans, cum matre eius atque sorore flevit quam amarissime, deinde in montem Oliveti cum ascendente domino, voto et animo et ipsa conscendit. Viditque in spiritu, Lazarum fasciis colligatum de monumento exeuntem resuscitatum: atque post reliqua, etiam Christi villulam, Mariaeque diversorium denuo invisere saepius voluit, dicens. Ecce charissimi mei in hoc paruo foramine terrae: conditor mundi nasci voluit, hic pannis involui, hic a pastoribus videri, hic a stella demonstrari, et a Magis adorari: hic locus est sanctissimus omnique veneratione dignus. et iccirco ibidem fancta per egrina Brigida cum suis crebrius oravit et flevit, dicens: Inveni quem quaelivit anima mea. Adeo quidem locis sactis oblectabatur Brigida, ut diverforio Mariae carere omnino nollet. Tandem cum suis Romam regressa, tam gratus atque honorificus apud Romanos fuit eius reditus, ac si maximus quispiam pontifex eo pervenisset, ramque laetis cun ctorum concursibus excepta est: ut e caelo aliquis sanctus ad eos demissus videretur. Nam plerique quasi sui obliti, ipsam sanctam feminam ingenti quodam ardore adibaut, ipsam venerabiliter intuebantur, in ipsamque ptoinde, ac in amoenissimo diversorio con quiescere videbantur. Gratulabantur eidem quam plurimum omnes, quum ipsius comitatem, einsque humilitatem, ac morum sanctimoniam, inde et ingenii acumen, denique divinam prope sapientiam animaduerterent viderentque. Unde non modo vivens, sed et vita functa, posteros quam plurimos in sui devotionem, obseruantiam, atque charitatem perduxerit maximam. Ibidem autem multo interiecto tempore: contracta infirmitate, per annum integrum gravissimis langoribus lecto decubuit. Demum dum appropinquasset dormitioni, et iam venarum fontes hauriret calor, lassoque anhelitu tristes consolaretur comites, laeta erat vultu, et universis circa eam plorantibus, sola ipsa ridere videbatur: ac quasi in occursum venientibus angelis, se ut poterat salutare venientes erigebat. Ac sic deposita tandem sarcina Brigida fanctissima, levior effecta volavit ad caelum. Tota hanc Romana civitas, totaque planxit Suetia, Corpus sanctum terra suscepit, anima vero Christo reddita est. Aiunt enim, cum necdum sancta mulier debitam Christo reddiderat animam, et iam erat fama volans tanti praenuntia luctus, totius urbis populum ad exequias convenisse. Eius autem felix tansitus, gloriosissimis miraculis et indiciis evidentissimis ostensus est. Anno deinde subsequente cum sui religiosi magna se ignominia affici existimarent, si alibi quam in patria eius venerabilis sanctaeque mulieris corpus humatum remaneret: a summo pontifice impetrarunt, ut sibi id permitteret in Suetiam deferri: quo delato, convenientia eius vitae monumenta construxerunt. Atque inde, a Bonifacio pontifice eius nominis nono et vigesimo post sui obitum anno ob frequentiam miraculorum in sanctarum cathalogo realta est. Germani itaque omnes apud quos permulta et amplissima huius sanctae mulieris habentur monasteria: solennitates et ritus, et honores atque sacrificia per quam maxima ei tribuunt, undecimo calendas Augusti: quo die migravit a saeculo.

De Theodolinda Longobardorum regina. CAP. CXXXIX.

THeodolinda illustris et magna Longobardorum Regina, femina sane christianissima primum Artharisflavii regis deinde Agilulphi regis eius successoris uxor, circa annum domini nonagesimum supra quingentesimum, Gregorio magno pontifice in Perri cathe dra praesidente, Mauritio Augusto Romanis imperante, et generis consanguinitate, ac perquam maxima religione, necnon et aliis infinitis propemodum egregiis facinoribus emicuit, atque inclitum perpetuae claritatis nomen ex Longobardorum omnium conversione, sibi vendicavit, Fuit quippe haec illustris regina in primis Garimbaldi optimi christianissimique Bavarorum regis filia. Bavaria autem quae et Noricum ipsius regis runc regnum, est Germaniae insignis et nobilis provincia: quae pro limite, ab occasus Suevos seu Ennium fluvium habet. Ab australi plaga, Boemiam et Danubium: qui Danubius fluvius mediam


page 126, image: s251

pene perlabitur. Ab ortu Cecinum montem qui Pannoniam ab ipsa Bavaria disterminat. A meridie vero Curuacam montem, seu Italiae Alpes. Inter Austriam autem et Bavariam, Isara pro termino posita est. In ea urbes insignes plurimae nunc adsunt, Quarum Metropolis et primaria, Salzeburga habetur. Erat igitur Theodolinda haec ex ipsa provincia oriunda: quae sua in adolescentia tam exquisiti decoris, ut incredibile omnibus videretur, erat et ingenii prope divini versatilisque, insuper et comis ac perquam humanissima, et omnibus gratissima, quam pater in florida aetate Artha riflavio Longobardorum Regiconnubio iunxit. Eoque anno Chilpericus Francorum rex, quum Artharis regis inimicissimus foret, indignatus Garimbaldo, quia filiam eidem matrimonio copulasset: in Bavariam cum exercitu multo veniens, ipsum ex Bavaria expulit, et regno paterno priuavit: qui fugines ad Theodolindam filiam cum suis venit. Quem Artharis laeto animo suscepit: et intantum illum, quasi loco retributionis uxoris, honoribus praetulit: ut nil fere ipse Artharis gener in Italia nisi eo disponente perageret. Per annum autem tantum Artharis rex postquam uxorem duxit, superuixit. Ipsa itaque Theodolinda regina eo in tempore apud maritum et eius proceres, militesque omnes, non minorem gloriam aut laudem, quam apud patrem consecuta est. Nam in omnes aeque se comem, facilem, et perhumanam praestitit: quippe quia et in pauperes in primis arque oppressos et viribus destitutos, et verbo, et opere perbenigne omnes confovebat: his erat patrocinio, hos tuebatur. Neque quenquam a se unquam maestum dimittebat, donec implorantis necessitati auxilio prospexisset. Neque unquam tam quibusuis voluptatibus potuit deliniri, ut suorum oblivisceretur subditorum. Mortuo autem eius post annum marito praedicto, quum Longobardi proceres de futuri Regis electione diu discordes essent: tandem ita convenerunt, ut quem ex Longobardis principibus Theodolinda haec eorum gratissima regina in virum deligeret: pro rege haberetur. Quibus post grarias exhibitas, ut communi bono consuluisse vidertur, Agilulphum Thaurinensem ducem, virum bellicosissimum, prudentia et forma praestantem, maritum sibi delegit, ac regem declaravit. Agilulphus igitur beneficio et electione huius viraginis Rec con stitutus et salutarus, cognita uxoris sapientia, et magnanimitate, mox eidem omnem pene regni curam commendavit: quod ut plutimum quoad vixit, maximo cum consilio, magnaque prudentia administravit, in summa quiete, paceque, ac civium, et pene om nium amore. Et quandiu praefuit, multa edidit iusticiae exempla aduersus nocentes. Et quanquam Longobardi omnes gentilitatis ritus obseruarent: ipsa in tantis nihilo mi nus occupationibus et paganorum ritibus obuersaretur, nunquamres divinas intermitrere voluit, nec ieiunia intermisir, et alia huiusce bona, quae ad placandam divinam iram, et ad promerandam ipsius misericordiam, super conversione populi sui pertinerent. Utebatur magna liberalitate et frequenti in omnes, maximeque in pauperes: 1 pse autem Agilulphus rex maritus suus, mox regno suscepto, pacem postulatam, Cachano Hunnorum regi concessit. Sequenti deinde anno, similiter cum Chilperico Francorum rege composuit, et eius focero Garimbaldo Bavarorum regi pulso, regnum restituit. Regnoque pacato, contra Romanos bellum suscepit, et Romanam urbem per annum acriter obsedit, atque illi clades nonnullas intulit. Inde in Patavium urbem (ligni tantummodo compactam) movens, cum diu illam obsedisset, tandem igne immisso, illam exustam, desolatamque pene dimisit. id et in Cremona et Mantua urbibus effecit. Tanta igitur erat huius reginae comitas, atque (ut ita loquar) ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut facile diversis, contrariis etiam hominum moribus, suum vivendi accommodasse videretur modum. Quam ob rem, quum apud Longobardos suos bene promeritam se cognovisset, ipsos pene omnes suis elegantissimis efficacissimisque adhortationibus, quasi compulit antiquos maiorum suorum gentilitatis ritus relinquere, et veram Christi domini nostri fidem sectari. Nam etiam ei largitiones et frequentes elee mosynae, ac ingens erga suos erat milites magnificentia, qua omnium Reginarum prenteritatum liberalitatem superabat eloquentia isuper, et optima christianae religionis disciplina,


image: s252

affabilitasque, et forma, ac alia permulta, quibus Theodolindam deus omnipotens atque natura mirifice instruxerat: eam sibi gratiam apud Regem et universum populum ven dicabat: ut pene omnes, ad eius promerendam gratiam=, grato animo antiquum vivendi modum aspernari viderentur. At denique Agilulphus rex in primis humanissimus, huius optimae uxoris reginae desiderio permotus (quum et ipse legisset libros dialogorum divi Gregorii eidem reginae ab ipso pontifice missos) statuit omnino pientissimam illius voluntatem (quae tanquam praeclara arbos amplissimos fructus paritura videbatur) quantum in se erat non solum adiuvare, sed et ad debitum finem traducere. Itaque perficiendi quae diva regina suadebat et praedicabat studio pellectus Rex, extemplo cunctis erroribus idolorum omnino repulsis, ad christianam religionem et di sciplinam animum vertens, sacrum baptisma suscepit, atque omnibus posthabitis nugis, ardentissimo amore in rebus christianitatis illius familiaritatem inivit, doctrinisque interesse voluit, neque ab illius lateribus (quasi a sapientissimo concionatore) unquam discedere posse videbatur. Laetabatur et ipsa non mediocriter in hoc, quam cernebat ipsum regem virum suum dilectissimum, non gratiam cuiuscumque mortalis hominis, ut alii for tassis plurimi, consectari, sed religionem et sanctimoniam tantummodo quarere: atque praecipue in eo laborare, ut ii qui instrui aut vellent aut possent: omni corruptela, insolentiaaque ac hipocrysi repulsa, optimis moribus imbuerentur. Dimissa igitur ab Agilulpho rege ceterisque suis gentillitate, pacem omnimodam cum divo Gregorio pontifice Romano (ablatis eidem restitutis) composuit. Hortabatur autem haec diva regina virum suum omnesque suos iugiter, dicens. Erigite dilectissimi mei animos vestros ad coruscantem luminis sempiterni gratiam, vobis misericorditer collatam. Abstinete vos obsecro a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam: quemadmodum divus Christi apostolus suis (ut legitur) verbis hortatur. Malitia paruuli estote: quia et dominus gloriae se hominum conformavit infantiae. Induite vos arma iusticiae, et virtute patientiae, in quibus animas vestras acquiretis: quoniam qui cunctorum est redemptor et redemptio, ipse etiam erit omnium fortitudo: per viam veritatis et pacis incedite constanter, nec vos impediant terrena oblectamenta: pro quibus omnibus pa rata sunt caelestia. Haec et similia documenta Theodolinda Regina suis omnibus et verbo et exemplo docebat. Sicque haec virago christianissima et religiosissima domina, plurimorum bonorum omnibus Longobardis extitit causa. Haec praeterea inter cetera suae pietatis opera, monasterium nobilissimum in honorem sancti Columbani abbatis apud Bobium Longobardiae vetustam urbem superbissimis aedificiis, sua im pensa aedificavit, et quam plurimos fundos ad monachorum sustentationem contulit, et assignavit. Alia quoque nonnulla monasteria et templa, maximeque apud Modoetiam agri Mediolanensis, celebre et frequentatissimum oppidum, in honorem sancti Ioannis Baptistae a fundamentis insignissimum exttuxit, quod quidem et praediis aliisque divitiis, cum argenteis tum aureis plurimis vasis adhuc extantibus, exornare curavit. Unde ex illo et deinceps propter mulieris exemplum: Longobardi nostri omnes, sanctissimum Ioannem Baptistam, domini nostri praecursorem, in aduocatum et protectorem sumpsere praecipuum. Unum autem tantummodo eam edidisse filium nomine Adoaldum regni successorem, ex Agilulpho rege marito suo constat: cum quo paruulo adhuc pest viri mortem regnavit annis decem. Cui et ad acquirendum praesidium vixdum quadrienni, Theodoberti Francorum regis filiam desponsavit uxorem. Quae quidem prudentissima multer, cum omnibus nedum Longobardis suis, sed et univer sis Italicis, aliisque nationibus pacem facere curavit. Erat nihilo minus ipsa Theodolinda regina, et ob virtutem et rerum gestarum gloriam: ad praeclara omnia obeunda, animo semper parata: undiae ramen quoad vixit usquadeo bellicas res prorsus abstulit, amovit, et perdidit. Non enim sui modo Longobardi, sanctae huius virginis iusticia et modestia, ad religionem ac pacis amorem traducti sunt: verumetiam et pontificis Romani urbes, aliaeque nationes vicinae, quasi aliqua inde se aura, salubrique spiritu


page 127, image: s253

ferente, mutationis et imitationis principium susceperunt, et in omnes desiderium inflexit, fancte, modeste, tranquille, pacateque vivendi, et colendae religionis christianae, nutriendorumque in quiete filiorum, et populorum. Neque enim bellum, neque seditio, neque tumultus, Regina Theodolinda regnante, in toto Longobardorum regno fuisse invenitur. At neque aduersus eam ullae vel inimicitiae, vel invidia, seu ob regnandi vupidi tatem virorum conspiratio. Quo autem genere mortis haec dius nostra Regina diem obierit, nullibi me legisse memini. Constat autem omnes socios, et amicos, populosque multos, publicis simul concursibus, et (ut ita dixerim) coronis ad inferias convenisse: et non ut Reginae solum exequiis aslistentes, sed veluti ex charissimis aliquem singuli sepelissent, eam eiulatibus et fletibus funt secuti. Sepulchrum autem eius Modoetiae, in templo divi praecursoris a se aedificato, celebre adhuc extare dicitur: in quo (ut aiunt) diu ipsius divae Theodolindae signum fuit: id quoque ad maiorum nostrorum aetatem usque etiam permansisse fertur: quae videbatur non animo tantum, verum etiam ore ipso ac vultu heroica extitisse.

De sancta Aurea Parisiensi abbatissa. CAP. CXL.

AVrea abbatissa, virgo sanctissima, Divi Eligii Parisiensis seu No nionensis optimi pontificis discipula, in Christoque filia dilectissima: temporibus Heraclionis Augusti Ioanneque pontifice, eius no minis quarto, in carthedra Petri Romae praesidente: circa annum salutis nostrae sextum et trigesimum supra sexcentesimum, Parisiis et eximia diseiplina, incredibilique sanctitate, plurimum insignis cla raque emicuit. Cuius sanctitate permotus idem sanctus pontifex Eligius: ipsam ea in urbe trecentis monialibus matrem praefecit. Earumque monasterium quoad vixit, mirisice sanctissimeque non solum rexit, verum et innumerabilibus signis ac pene incredbibilibus miraculis, in vita pariter et post mortem celeberrimumreddidit. Nam tanta eius erat sanctitas et sapientia, ut omnes facile in stuporem verteret: putantes non operam, non verbum, non quicquam aliud esse magnum aut paruum, nisi quia Aureae sactae virgini videretur. Eius enim vita omnis, eloquiaque omnia, divina prope, pura quoque erant, longe ab omni mendacio remota, aurum purgatum et probatum terrae. Huic autem virgini sanctissimae in primis et natura duce, arque dei iudicio Aureae nomen impositum convenientissime fuisse existimo, ac ex aureo genere propagatam profecto dicere possumus: quum ipsius aliter genus ignoretur. Et quanquam ex quibus parentibus ortum habuerit, non satis constet: initia tamen generis gloriosa fuere. Quippe quum a puero foret natura prudens, et animo elato atque divino, magna semper ab exordio cogitare et dicere voluit. Nam cum ei a muliebribus negotiis, aliisque disciplinis perdiscendis quiescere, ac animum cum aliis puellulis relaxre licebat, non ut reli quaesolent, ludis, ineptiisve se dedebat, sed orationibus aut in templo, aut in angulis domus suae assidue versabatur. Unde et reliquas matronas vicinas dicere solitas quandoque ferunt: Nihil equidem in hac puella paruum aut puerile, sed certe magnum aliquod bonum auguramur. Nam ad ingenuas illas disciplinas, quae ad gratiam, et liberalem educationem quaeri plerunque solent, perdiscendas, acri animo, celebrique inge nio erat, Quibus autem ad astutiam et mundi sapientiam, et ad vanitatem, pompamque, ac luxum informantur puellarum mentes, ea omnino contempsisse ac despexisse videre visa est, ut quae supra aetatem naturae bonitate consyderet. Ex quo effectum est, ut in ipsa pene pueritia, despecto mundo et pompis eius, ad crucem Christi divino afflata spiritu, divique Eligii eruditissimi in primis viri, et naturae munere adiuta, ardentissimo animo euolavit: unde in ipsis iuventutis primordiis celeriter et audacter visa fuit sacrum religionis habitum, incensa patriae caelestis desyderio, suscepisse. Ubi statim omnem vivendi modum, sagacimente perlustrans: haud multo post, omnes


image: s254

coaenas virgines sanctimoniales, in omni virtutum genere non modo aequavit, sed mi rabiliter superavit: semper seipsam ac terrena quaeque contemnens, solum caelestia desyderare visa est. Ubi autem religionem ingressa, animaduertens omnino non posse quen quam vitam ingredi sine charitatis adminiculo, in primis ex domini praecepto deum ex toto corde, et ex tota anima sua, totisque viribus suis diligere voluit. Inde sciensse de saeculo per corpus cum aliis in apostolica vita adunatam fore: iuxta apostolorum ritum, cum ceteris sororibus omnibus, unum cor, unamque animam in domino habere curavit: velut de ipsis apostolocis viris, eorum in actibus legitur. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una in domino. Eidem itaque Aureae virgini eum reliquis sororibus, a principio usque in diem defunctionis suae, unus semper extitit affectus, una voluntas, una fraternitas, una morum proportio, una iucunditas, una tristitia: ne videlicet alteri quod placeret, displiceret alteri: atque sic unanimis in domo dei habitans, cunctis se religionis propositum professam, contestata est. Cumque etiam ex evangelio sciret, vestimenta duplicia fuisse apostolis prohibita, solummodo ea quae naturae subveniebant, parce semper habere volebat. A divo Eligio episcopo deinde monasterio praefecta, nullam unquam aut in potu vel in cibo, aut in vestimentis pretiositatem prae se tulit: immo quanto in loco superiore se maiorem animaduerteret, tanto se in omnibus deiectam ostentabat. Seque quidem semper ut vilissimum terrae stercus, ac vapor admodum parens existimabat. Dicebatque CHRISTVM sponsum suum (cuius generationem nemo enarrare potest) non ministrari, sed minisrare venisse. Unde et in ultima coena, discipulorum suorum pedes abluens, cunctis christicolis hoc praecipuum humilitatis exemplum reliquit. Sic nempe CHRISTI chatitas, ita eius cor in creaturas deificas tranfformasse videre visa est, ut pene eius caro, nescia esset carnis. Suo autem in regimine nihil omnino velle sciebat, nisi quod subditae. Sic ordinata erat. sic rationi conformia sororibus mandata proferebat, ut etiam depravatae superbaeque mentes, animarentur ad eius obedientiae semitas. Non otium, non torpor, non ignavia: illam unquam ad dei seruitia tepidam aut frigidam reddere potuit. Quinimmo semper aut divinis officiis aut privatis orationibus, et caelestibus contemplationibus, aut sanctis manuum operibus, ceterisque religionis laboribus fatigatum corpusculum, potius refocillationem, quam voluptatem requirere vo lebat. Suam denique inter gentes conversationem omnem, non modo bonam, verum optimam quidem semper habebat, adeo ut ex odore suae sanctitatis, etiam malorum corda nonnunquam ad sancta desyderia lacessiti moverentur: has ob res Aurea virgo abbatissa, summam gratiam est ab universo Parisiense populo consecuta: asserentibus cunctis, vix tandem post annos multos, hanc solam quae merito sanctimonialium Parisiensium mater dici posset, inventam esse. Quid dicam de istius sanctissimae matronae gloria, virtutibus innumeris, triumphis contra insidias inimicorum teterrimorum, revelationibus, miraculis, in vita pariter et in morte, ac post mortem? Quid monasterii illius amplitudinem, et operum magnificentiam, et templi ingen tis molem? Verum haec tantum alias inter caput extulit almas, quantum lenta solent inter viburna cupressi. Eius igitur vita non dedecus, sed summam potius immo consummatissimam urbi, et stirpi, ac religioni suae gloriam adiecisse dicendum est. His autem artibus Aurea virgo matrona sanctissima bene de deo, de patria sua, de religione sua, de civibus suis, deque omni christiana religione merita, cum octavum et fexagesimum aetatis suae absolutisset annum, mortem oppetiit, suaeque aetatis cum plurimum in administranda religione, et regularibus obseruantiis trivisset, Cuius sanctum corpus apud Parisienses maxima in veneratione ob frequentiam miraculorum habetur. Eius autem anniversaria festivitas celebratur duodecimo calendas Novembris.

De Caesarea Persarum Regina. CAP. CXLI.


page 128, image: s255

CAesarea illustrissima Persarum regina, Mulier sane inclita ac plurimum sapiens:anno salutis nostrae quadragesimo supra secentesimum, Constantio Augusto eius nominis tertio Constantinopoli imperante, Theodoroque pontifice Romae in cathedra Petri praesidente, maximum fidei documentum omnibus praestitit imitandum. Cuius etsi originis nullam stare memoriam compererim, gra tissimam tamen coniugem marito suo regi fuisse comperio: quae unico, et illo in primis optimo opere valuisse dinoscitur: ex quo, tanto digniori et egregiori laude extollendam puto, quanto illud sua sponte, singularique diuniae misericordiae dono, non alicuius concionatoris aut doctoris impulsu ardentius exsoluerit. Nam zelo fidei christianae impulsa, viro inscio de Perside cum paucis exiens, humili habitu Constantinopolim multo cum labore et periculo tandem pervenit. Ubi et ab im peratore Constantio, magno apparatu honorificentissime excepta est, Ibidemque aliquandiu subsistens, accuratissime de documentis christianae religionis ab eruditissimis et sanctissimis viris informata, et cathecumina tandem ac christianissima cum omnibus suis evasit femina. Quam Augusta imperatoris uxor, cum maxima laetitia de sacro fonte suscepit. Quod ubi eius vir Persarum rex intellexit, non mediocriter indoluit: Missisque extemplo Constantinopolim legatis, humiliter ab imperatore expostulavit, sibi suam uxorem reddi. Quibus Augustus respondens, ait in arbitrio reginae fore standi videlicet et discedendi: idecirco ipsimet seiseitarent ab ea. Quibus illa affirmavit, se nun quam reversuram, nisi et ipse rex, christianus efficeretur. At rex re co gnita, statim cum honorisicentissima suorum Persarum societate videlicet quadraginta milium virorum, Constantinopolim multo apparatu, pacatoque agmine veniens, ab Augusto ipso benignissime susceptus: non multo post una cum suis omnibus baptizatus est. Quem Augustus ex sacro fonte suscipiens, illum tanquam filium charissimum sibidelegit. Quibus ex sententia gestis, multis etiam muneribus donatus, atque honoribus et privilegiis honestatus, valefaciens Augusto et Augustae, laetus gaudensque cum di lectissima ac christianissima uxore, in patriam et regnum suum feliciter rediit.

De Irene imperatrice. CAP. CXLII.

IRenes Constantinopolitana regina, Leonis Augusti dilectissima con iunx: anno salutis nostrae tertio et septuagesimo supra septingente simum, Hadriano pontifice Romano eius nominis primo in cathe dra Petri praesidente, et imperio, et pulchritudine, ac rebus plurimis strenue gestis, clarissima emicuit. Haec quippe origine Atheniensis, noblilissimis parentibus orta, etiam insigni pulchritudine fuit conspicua: quas ob res, cum Constantinus e patria in Thraciam ad se eam accersiri fecisset, delectatus plurimum sua incomparabili pulchritudine, ac morum compositione: eam Leoni seu Leocozario filio suo primogentio uxorem co pulavit. quam ob rem et ipso Constantino socero suo defuncto, eidem ipsa ratione ma riti Augusta successit, et filium nomine Constantinum marito peperit. Demum et ma rito rebus humanis subtracto, cum filio eodem Constantino admoum parunlo, per decennium imperium ipsa peregregie administravit. Sed eo iam grandiusculo facto, as serenteque sibi iam tandem imperium deberi, eam octo annis (ut aliquibus placet) ab administratione removit. Tandem ingentis animi mulier, et imperandi avida, videns se in discordiam devenisse filii: quodam femineo astu iuvenem viribus suis plurimum fidentem cepit, et ab imperio submotum, in custodiam coniecit. Solumque a quo universus orbis olim iura susceperat, sola conscendit, et prae ceteris mortalibus clara im peratrix effecta, cum ingenti gloria quinque annis sola imperavit. Porro amicorum Constantini filii consilio actum est, ut Armeniorum auxiliis, post quinquennii tempus culmine imperii deponeretur Irenes, et filius Constantinus a vinculis absolutus, patrio


image: s256

restitueretur in throno. Qui in matrem mitior, quam ea in ipsum existens, plurimumque in ami corum auxiliujs seu viribus spei habens: illam non carceri reddidit seu tradidit, sed in palatio Eleutheii, quod ipsamet construi secerat, cum omni rerum copia seruari iussit. Eius omnibus amicis exilio relegatis. Attamen cum is infeliciter aduersum Bur garos gessit, cumque tentassent ob id primates eum ab imperio summovere, et Nicephorum eius patruum eius loco substituere: ira exasperatus, in turpem prorupit saevitiam. In primis enim Nicephoro ipsi et Christophoro eius fratri linguas evulisit: hinc Alexium Armeniae patritium luminibus orbavit, et Mariam ipsius coniugem monasticum habitum assumere compulit. Theodotae cubicularia uxore superinducta: quam quidem e vestigio coronavit. Quibus enormitatibus, occulta mulier Irenes (quae esto coacta imperii fortunam deposuisset, egregium tamen seruaverat animum) spe reassumendi principatus sumpta, si aurum optimatibus largiretur profuse, thelauris reseratis, quos dum imperaret eo in palatio, in quo seposita habitabat, clam abseonderat: animos principum imperii sibi vendicandi fecit accommodatos. Cumque eos amplis muneribus in suam deduxisset sententiam: egit ut qui illam deposuerant, etram Constantinum filium caperent, luminibusque privarent. et sic animosa mulier, sublatum sibi olim reassumpsit imperium Constantinus autem ob hoc morbo correptus interiit. Tandem Irenes cum quinque iterum imperasset annis, a Nicephoro in palatio Eleutherii obsessa est. Qui cum a Carisitio patriarcha Constantinopolitano imperii diadema suscepisser: suadentibus Leone et Tryphilo patritiis, atque Sycopeo sacellario, nu per ab Irene ditatis, actum est ut ad Irenem cum humilitate intratet, blanditiisque age ret: ea tamen non aduersante, nec aliud praeter id palatium in quo erat ex imperio po stulante, ut obtenta petitorum promissione, aperiret illi omnes thesauros. Quibus obtentis, nepharius homo, fide fraudata illam Lesbos in exilium relegavit: in qua et iam senex vitam maestam terminavit. Alii tamen de fine huius mulieris aliter seintire videntur. Aiunt enim matre et filo discordantibus, vicissimque sese imperio privantibus: Romanos ab eis descivisse, et in Carolum magnum, tum Francorum regem, imperium transtulisse. Cumque tentasset, ut in unum, quod dividi videbatur, imperium redigerer: Irenis expetiisse nuptias, eique ipsa Irenes haesisse. Quod cum aduertisset Eutitius patritius, confestim sublimavit Nicephorum, et obsidione Irenem ad intrandum monasterium imperio dimisso coegisse, atque in eodem tandem senuisse.

De Ioanna papissa. CAP. CXLIII.

IOannes, esto vir nomine videretur, sexu tamen femina fuit: anno a natali christiano quinquagesimo octavo supra octingentesimum, Ludovico Franco Augusto, eius nominis secundo in Occidente im perante, quoddam et quidem perquam maximum temerit ats uniureso orbi praestitit scandalum, pro quo universo orbi notissima facta fuit. Huius itaque feminae, etsi patriam Maguntium quidam fuisse affit ment: quod ipsius tamen proprium nomen fuerit, vix agnitum est, Esto sint qui dicant, Gilibertam fuisse vocitatam. Hoc constat assertione quorundam, eam virginem a scholastico iuvene dilectam, quam et ipsa adeo dilexisse ferunt, ut posita verecundia virginali, atque pavore femineo, clam de domo parentum effuge ret, et amasium, adolescentis in habitu, et mutato sequeretur nomine. Apud quem in Anglia studentem, clericus ab omnibus existimata, et Veneris et literarum militavit studiis. Inde illo morete subtracto, quum se cognosceret ingenio non mediocriter valere, et dulcedine traheretur scientiae: retento habitu, nec adhaerere amplius voluit al teri, nec se feminam profiteri. Quinimmo studiis vigilanter insistens, adeo in liberalibus, et sacris literis profecit, ut prae ceteris excellens haberetur. Et sic scientia mi rabili praedita, iam aetate provecta: ex Anglia se Romam contulit, et ibidem aliquibus annis in trivio legens, insignes habuit auditores. Et quum praeter scientiam, singulati


page 129, image: s257

honestate ac religione, modestiaque quadiam polleret: homo masculus ab omnibus credita, et ideo a multis amata. Leone eius nominis quarto summo pontifice carnis debitum persoluente, a venerandissimis patribus cardinalibus communi omnium consensu pro mortuo, in papatu susceptus est, Ioannesque septimus nominatus est. Quae non verita Piscatoris cathedram ascendere, et sacra omnia mysteria (nulli mulierum a christiana religione concessum) tractare, et aliis exhibere: apostolatum duobus annis et quinque mensibus obtinuit, Christique vicariatum femina gessit in terris. Sane ex alto deus plebi suae misertus, tam insignem locum teneri, tanto praesideri populo, tamque infausto errore decipi a femina, passus non est. Et illam indebita audentem nec sinentem, suis in manibus liquit. Quam ob rem suadente diabolo, qui eam in tam scelestam deduxerat audaciam atque in ea detinebat, ut quae privata praecipuam honestatem seruaverat, in tam sublimem evecta pontificatum, in ardorem deveniret libidinis. Neque enim diu sexum effingere noverat, artes ad explendam defuere lasciviam. Nam adinuento qui clam Petri successorem conscenderet, et exurentem pruriginem defricaret: actum est, ut papa conciperet. Oscelus indignissimum, Oinuicta dei patientia. Quid tandem? ei quae diu oculos fascinare hominum potuerat ad incestum: ad partum occultandum deficit ingenium. Nam cum is praeter spem, partui propinquior esset: dum ex Ianicu lo, sacrum annale celebrans, Lareranum peteret: inter Coliseum et Clementis pontificis aedem doloribus circunuenta, sine aliqua obstetrice publice peperit. Et eo loti\ mortua, ibidem misella cum foetu sine vollo honore in tenebras exteriores sepultae est. Ad cuius detestandam spurcitiem, et nominis continuandam memoriam, in hodier num usque summi pontifices rogationum supplicationes cum populo et clero agentescum in locum partus, medio eius in itinere positum abominantur, eoque omisso declimant ad diverticula, vicosque: et sic loco detestabili postergato reintrantes iter perficiunt quod coeperunt. Et ad evitandos similes errores, statutum fuit, ne quis de cae tero in beati Petri collocaretur sede, prius quam perforatam sedem, futuri pontificis genitalia ab ultimo diacono cardinale attrectarentur. Eidemque mox substitutus est pontifex Benedictus, eius nominis tertius, natione romanus.

De Grisilde Salutii Marchionissa. CAP. CXLIIII.

GRisildis Pedemontium Longobardiae regionis, Salutiana Marchionissa, femina licet nullius nobilitatis genere insignita, sed incomparabilis obedientiae, et fidei splendore decorata, quo tempore claruerit, non satis constat. Hanc autem Gualteri Salutiarum Marchionis illustris coniugem fuisse constat. Volunt igitur ipsam pauperrimi hominis nomine Iannicole filiam fuisse. quae cum esset forma corporis satis egregia, sed morum pulchritudine, atque animi adeo speciosa ut nihil supra: magnopere placuit ipsi praedicto Marchioni. Ipsam enim genitor eius in primis parco victu, et in summa semper inopia educaverat. Ita ut nil prorsus molle, nihilque tenerum cogitare aut contingere didicerit, sed virilis senilisque animus virgineo latebat in pectore: et patris senium, inaestimabili refovebat charitate. et pauculas eius oves depascendo, colum interim digitis atterebat. In hanc virginem Gualterus Salutiarum Marchio (cum sine uxore esset) saepe illac transiens, oculos non iuvenili lascivia, sed senili gravitate defixerat, et ipsius virtutem eximiam supra sexum, supraque aetatem acri penetraverat intuitu: unde factum est, ut illam et non aliam uxorem omnino habere disposuerit. Et ad patrem cum multo comitatu accedens: illum seor sum parumper abstrahens, illi submissa voce dixerit: an ipsum filia sibi in uxorem data, generum vellet habere. Cui senex: nihil inquit aut velle debeo aut nolle, nisi quod ti bi placitum est dignissime princeps: quoniam et dominus meus es. Aduocans deinde una cum patre Gualterus Marchio puellam: dixit. Grisildis, et patri tuo placet et mihi, ut uxor mea sis: credo id ipsum et trbi placere. Cui Grisildis omni cum tremore et reverentia


image: s258

respondit. Ego mi dignissime princeps et domine, inquit, tanto honore me omnino indignam confiteor. At si tua voluntas, sicque mea sors est, ut tuo sub culmine ancillula perveniam: fiat voluntas tua. Ego inquit tibi domino polliceor: et si mori me iusseris, nihil unquam moleste feram. Satis est ille inquit. Vocataque in publicum puella, universo astante populo, illam cum omni plausu accepit uxorem, ac annulo pretiosissimo solenniter desponsavit. Deductaque in palatium, brevi tempore tantus illi divinus favor affluxit, ut non in calsa pastorali, sed in aula imperatoria educata, atque edocta videre visa est. et omnibus supra existimationem charissima esse coeperit. Quam ob rem Gualterus ipse Marchio, quan quam humili quidem sed insigni ac prospero matrimonio honestatus: summa cum pace domi extraque vivere coepit. Pauloque post gravida facta, filiam peperit pulcherrimam: pro qua mox totam patrsam laetam nimium effecit. Quam cum ablactasset, Gualterus (ut ipsius coniugis experiretur fidem) interfici iussit, immo potius finxit. Et cuidam satelliti suo iussit, illam secreto modo Bononiam ad sororem deferre videlicet suam: quae illic Comiti cuidam nupta fuerat. Eamque nomine suo traderet alendam. Ex hac tamen filiae amissione, Grisildis nun quam mutati animi demonstravit indicium. Post quatuor deinde annos etiam filium malsculum peperit, forma quidem corporis elegantissimum: quae etiam et post aliquot tempus, ipse Gualterus Mar chio, et ipsum interfici velle fincit: quem et ipsum Bononiam eodem modo sicut et filiam misit. Post vero, ab ortu filiae annum duodecimum, Gualterus ut acrius etiam Grisildem experiretur: e Roma simulatas literas apostolicas deferri fecit, quibus videbatur sibi a Romano pontifice datam fuisse licentiam: ut pro sua, suique populi quiete et pace, aliam superinduceret uxorem. Quae res, quum ad notitiam Grisildis pervenisset: etsi admodum in corde tristis, inconcussa tamen animo stetit. Illo interim tempore, Gualterus Bono niam nuntios misit, qui cognatum rogarent: ut ad se filios adducere dignaretur. Fama extemplo ubique diffusa, virginem illam Gualtero in coniugium duci. Dum autem haec agerentur, Gualterus ut uxorem denuo tentaret videlicet ut ad dolorem et pudoris adderet cumulum: illam in publicum venire fecit, et universo astante atque audiente populo: dixit. Grisildis mea, per deum te obsecro, patientiam habe in me. Papa enim mihi praecepit ut aliam mihi accipiam uxorem, quae iam in via est, et statim adesse debet. Esto igitur for ti animo, et da locum ei, et tuam dotem accipiens, in domum patris tui revertere. Cui il la ingenue respondens: ait. Ego mi illustrissime domine et princeps parata sum, bono et aequo et pacato animo voluntatem tuam in omnibus exequi: et novae tuae coningi volens cedo. Ac sic se veste praeclara exuens, annulum quo eam subarraverat etiam ei restituit, et cum sola camisia de omnibus rebus, in domunculam patris remisit. Quasres Gri sildis sapientissima, mirabili aequanimitate atque humilitate toleravit, ita ut nullum in ea signum tristioris animi videretur. Quippe cum in mediis opibus, inops semper, mode stia singulari et spiritu vixisset, atque humillima. Cumque eius filia ex Bononia Salutias appropinquasset, pridie antequam veniret: Gualterus idem Marchio Grisildem in veste hispi da ac lacerata ad suum palatium venire fecit: et praeparandi convivii eidem curam commisit. Veniens autem puella cum germano, cum immenso appatatu, arbitrans Grisildis profecto illam veram fore uxorem: cum humanissimo ac sereno vultu intranti puellae obuiavit. Et benevenerit domina mea inquit; atque ita tam ipsam quam reliquos comites laeta facie, miraque suavitate verborum comiter suscepit. Cumque videret Grisildis novam sponsam pulcherrimam, atque mirae indolis praeclaram adesse: ad Gualterum ait. Obsecro mi domine, atque tuam excellentiam moneo, ne hanc tenellam sponsam, illis aculeis agitare velis: quibus me hactenus agitasti: ne ex teneritudine puellari abs te per mortem tollatur. Ea quippe verba et similia, dicentis vultus alacritatem perpendens Gualterus, ipsius iam tandem miseratus, ac ferre et experiti eius patientiam et mirabilem tole rantiam diutius non valens: dixit. Grisildis mea dulcissima coniunx: nunc nunc mihi satis cognita est incredibilis fides tua, nec sub caelo equidem aliquem esse puto, qui tanta coningalis amoris experientia percipere potuerit, de quacumque femina, sicut


page 130, image: s259

ego de te charissima mea sponsa. Haec itaque dicens, universo astante connivio, exclamavit dicens. Odulcissima, o fidelissima super omnes coniunx mea, et ita laeto stupore coniugem lacrimis perfusam: cupidis ulnis amplectitur, et osculatur. Et tu ait meae sola uxor es, semper amantissima, aliam nec unquam habui, nec habere volo. Ista autem quam tu meam existimas sponsam: filia tua est, hicque qui cognatus meus credebatur, et tuus similiter est filius: et quae divisim perdita videbantur: simul omnia reperisti. Haec illa audiens, pene prae gaudio exanimis effecta, cum lacrimis, suorum pignorum in amplexus ruit. Raptimque matronae alacres circumfusae, vilibus eam exuentes vestibus: suis solitis exornarunt vestimentis. Statimque plausus laetissimus, et fausta omnium verba circumsonare coeperunt. Multoque cum gaudio et pientissimo fletu, dies ille ce leberrimus omnibus fuit: celebrior quoque quam dies nuptiarum fuerat. Multosque post annos ingenti cum pace et quiete atque gloria Gualterius Marchio et Grisildis coniuges vixere felicissimi. Viderunt filios filiorum suorum, usque in generationem et generationem. Huius itaque sanctae et inclitae mulieris historiam exemplaritatis plenam: hic etiam ad multarum matronarum solacium et documentum scribere dignum duxi, ut et matronae praesentes atque futurae omnes, ad imitandam huius pauperculae Gri sildis patientiam, quae certe imitabilis mihi videtur, excitarem.

De Mathildi gloriosa Comitissa Lombardiae. CAP. CXLV.

MAthildim autem gloriosam illustremque, ac optimam Mantuae et multarum urbium comitissam, temporibus Gregorii eius nominis septimi pontificis Romani, Henrici quoque ipsius nominis tertii, anno videlicet salutis nostrae septimo et millesimo: ob clari ssi ma rerum multarum facinora celebris ingenii fuisse feminam, mul ris in codicibus me lectirasse confiteor. Haec quippe Bonifacium no bilissimum ac permagnificum, natione Lucensem civem, et Beatricem primi Henrici Caesaris filiam, habuit parentes. Quae cum unica eorum esset proles: post ipsos parentes, in imperio, Lucae, Parmae, Regii, Mutinae, Ferrariae, Mam tuaeque urbium, ac ipsius Hetrurie partis (quam moderni Patrimonium appellant) suc cessit. Quas ob res in tota Italia inclita et celebris habita est. Nupsit autem in florida elegantique adolescentia Godefredo praepotenti viro, Ricardi, et Roberti cognomento Guiscardi, illustrium Apuliae et Calabriaeatque Campaniae ducum germano: pro quo etiam gloriae plurimum assecuta est. Imperavit igitur ipsis suis in urbibus una cum ipso suo viro annis multis, ex quo tamen nullam unquam edidit prolem: sed infinita propemodum gessit bella, quum esset virago invictissima atque prudentissima. Unda et Alexandri secundi, ac Gregorii septimi pontificum Romanorum decreto: Comitissa appellari meruit. Nam dem ad decus, et ad gloriam nata videretur, omnia quoque supra humanam aestimationem et meditabatur et moliebatur ac faciebat. In primis quidem, cum audisset Ricardum eius cognatum, et eius filium Guilielmum bellatores strenuos, nonnullas in Apulia de ecclesiae ditione terras occupasse: eo ex Lombardia cum exercitu accessere, et mox eos compulerunt capta restituere. Quibus strenue gestis, Romam cum exercitu reversi, a pontifice Romano valde honorati sunt. Gregorius autem eiusdem nominis septimus pontifex, haud multo post celebrans concilium maximum in Laterano, voluit (Propter ipsius maximam sapientiam) comitissam hanc Mathildim interesse. Im quo Robertum Guiscardum, et ceteros Normanos anathematizat: eo quia noviter etiam occupaverant plurimas ecclesiae terras de Anchonitana Marchia. Igitur Mathildis comitissa, non modo praedictorum Apuliae et Calabriae ducum: sed et Henrici tertii Caesaris potentiam contra pontifices romanos saepius exercetem, magnanimiter repressit, et humiliavit: ac quae de ecclesiastico iure occupaverant, restituere coegit. Insuper et Gregorium pontificem ab Henrico Caesare infense nimium persecutum, in Canosso suo Regensis agri oppido,


image: s260

honorificen tissime tutandum excepit. Ad quod tandem Henricus Caesar anathemate notatus, propere quum omnibus copiis accessit. Qui visa Comitissae Mathildis magnanimitate et potentia, atque sagacitate: statim deposito regali ornamento, nudis pedibus ut comitissam et pontificem ad misericordiam commoveret exoravit. Et cum eidem denegatus esset ingressus, et hyems asperrima esser: per triduum in suburbio oppidi continuo substitit, semper veniam deprecans: tandem rogatu huius comitissae Mathildis potissimum, ae Adelai Sabaudiensis Comitis, et Cluniacen sis Abbatis, in castrum ad pedes pontificis introductus: cum errata sua Henricus praesentibus praedictis corrigere pollicitus fuisset: ab ipso pontifice absolutitur, et ecclesiae reconciliatur: et pacem iureiurando cum pontifice Romano (maxima dexteritate) conficere procuravit. Atque idem Henricus Caesar integram obedientiam obseruare promisit: et id quidem procuratione huius viraginis Comitissae. Erat autem Mathildis haec rerum divinarum appetentissima, ac sanctae Romanae ecclesiae defensatrix ardentissima, atque de ipsa bene merita. Eius quippe devotione freta, post Christum et matrem eius sem per virginem, quibuscumque flagitiosis et iniquis, animosissime resistebat: sidelibus autem ac probis hominibus, praesto adesse volebat, et auxilium ferebat. Consurrexerant etenim plurimi principes saeculi, et alii quam plurimi ecclesiastici, et nonnulli vulgares in pontifices romanos, tanquam diaboli membra contra ecclesiam dei, et superbe nimium cornua et calcem erigentes, facta coniuratione in ipsis: sed Mathildis ipsa contra om nes protectionem infracto animo sumpsit et impraetermisse semper obseruavit. Erat nihilo minus omnibus Mathildis grata pro sua pietate et religione, atque iustitia. Mortuo itaque Godefredo eius marito, paulo post, Azonem Marchionem Estensem accepit maritum: prioris viri consanguineum, ac in terrio gradu affinitatis sibi coniunctum. Verum postea re cognita, cum esset optimae et timoratae conscientiae mulier, super eo consulens pontificem Romanum quid facto opus esset: quo suadente, divortium cum ipso secundo marito videlicet Azone Estem fecit: itaque facto, deinceps Mathildis deo et ecclessae Romanae, in orationibus aliisque operibus bonis castissime deseruivit, Erat nanque Mathildis haec comitissa, ingentis versatilisque ingenii femina, Didicerat enim ubi opus erat mutare exercitia atque sententiam, quod prudentium hominum, eorumque bonorum proprium est. In primis quidem rebus militaribus omnino sepositis: civium suorum mores, negligentia et ignorantia praeteritorum temporum labefactos, et nonino corruptos: in meliorem formam et ornatum redigere curavit. Indeque coepit contu bernio uti virorum sanctissimorum, doctoriumque: et potissimum Anselmi Lucensis epi scopi, viri utique eruditissimi optimique, ac Pontii magni Cluniacensium Abbatis, et aliorum multorum: quorum optimis documentis et consiliis, inter cetera innumeras pene extruxit ecclesias, atque amplissima variis in locis monasteria, et ea quidem centum fuisse tradunt. In primis quidem in agro Lucensi, Frisonarium monasterium: in Regiensl, Canussiam Abbatiam: in Mutinensi, Nonantulam: in Ferrariensi, Pomposam: in Mantuano, sanctum Benedictum: in aliis quoque prope innumeris locis, alia atque alia adhuc extantia aedificavit coenobia: illaque et sanctorum reliquiis plurimis, vasisve aureis et argenteis pretiosissimis, et vestimentis praeter credulitatem decoravit, atque innumeris praediis et fundis ditavit. Tandem vero admodum senio confecta, anno vitae suae sexagesimonono, videlicet salutis nostrae millesimo et centesimo, tertiodecimo: im Bondeno agri Matuani oppido, plena bonis operibus migravit ad dominum. Ferunt quidam hanc cordatam illustremque feminam, cum apud idem oppidum tum celebre, natalem domini solenniter celebrare statuisset: ad eandem eius rei gratia, Pontius Cluniacensis Abbas cum plurimis monachis pervenit: a qua et reverenter plurimum exceptus est: Dumque nocturnum officium in nocte Natalis domini celebtare constituisset (quanquam immensum gelu vigeret) Comitissa ipsa cupidissime ad illud accessit. Dum vero divina exsoluerentur: immensum gelu, adeo vetusta ipsius membra diriguit, ut domum reversa febribus percussa, lecto decumbere ipsam necesse fuerit. Superveniente


page 131, image: s261

postmodum ipsius domini apparitione, aliquantulum meliuscula effecta, quum ad mis sam pedibus accedere omnino decrevisset: in langorem recidivans, postea nunquam cons valuit. Langore denique ingravescente, adeo ut nulla falutis spes amplius superesser: tes stamentum sium hoc modo christianissime ac sapientissime confecit. In primisquidem omnes seruos et ancillas multis eleemosynis donatos, mannumisit. Deinde vasa quaeque aurea et argentea, pretiosissimas quoque vestes, diversis ecclesiis a se construs ctis condonavit. Monasteria sua maiorem in modum fundis et castellis ditavit. Remanae insuper ecclesiae reliquit, quicquid a Pissa amne et sancto Quirico agri Senensis, usque ad Ceparanum, inter Apenninum et mare pertiner, addita Ferraria: quae adhuc Romanae ecclesiae aliquantisper vectigalis est. Hisque optime ex sententia gestis, in extremis constituta: omnibus christianae religionis sacrame!tis, ab Anselmo episcopo, patre suo devotissime ac reverenter susceptis (post quam de deo deque omnibus hominibus bene promerita fuisset) sanctam suam deo reddidit animam. Eiusque venerabile corpus, nullo honoris genere, quod impendi magno principi possit, non adhibito, collachrymantibus cunctis: ab universis clericis et monachis, ad sanctum Benedictum agri Mantuani defertur: et mausoleo mar moreo candidissimo, quod etiam nunc in sinistro ecclesiae illius cernitur, sepelitur. Sunt qui scribant hanc mulierem Florentiae mortuam fuisse, eo incendio, quo et magna pars urbis illius consumpta fuit. Eiusque corpus postea in cisalpinam translatum, et in eodem sancti Benedicti monasterio Mantuano sepul tum. Varia etenim ac pene incredibilia clara facinora, de huiusmodi praeclara vitagi ne Mathildi ab autoribus, et versu et soluta oratione referuntur: pro quibus merito inter praeclaras feminas eam censui esse connumerandam. Eodem quoque loco sepultum fuisse suum sanctissimum patrem spiritualem, sanctum Anselmum Lucensem episcopum, compertum habemus, et id ex iussu suo, ob devotionem tantae mulieris: seci postmodum inde (ne furto subriperetur) in Mantuanam cathedralem ecclesiam transla tum, cum miraculis continuis celebris haberetur. Lucenses autem iamdudum affirmabant corpus Mathildis civis suae apud se fore, quod minime credendum erat. Guido denique Gonzaga superioribus ferme annis sancti Benedicti Abbas: dum monasterium illud semiruptum restitueret: inven tum corpus honestiore loco (ut par erat) collocavit. Ad cuius tumulum monachi religiosissimi coenobium illud tam amplum, tamque magnificum incolentes, singula hebdomada processionaliter accedentes: eius exequias venerabiliter celebrant, in memoriam tam eximiorum eius beneficiorum.

De Constantia: prius sanctimoniali, et postmodum Imperatrice. CAP.CXLVI.

COnstantia Guilielmi Siciliae regis unica filia, anno salutis nostrae millesimo centesimo, tertio et nonagesimo: e summo orbis cardi ne, terris Romanorum Imperatrix inclita effulsit. Verum quoniam iam multis commune decus admirationem intuentium mi nuisse videtur: alia claritatis causanostro aetio apparere volentibus quaerenda est: quae huic mulieri non defuit. Nam si ullo alio non detur merito, unico saltem partu undique conspicua facta est. Fuit igitur, ut praedictum est, haec Constantia, Guilielmi optimi quondam Siculorum regis filia. Cuius in ortu cum adesset (ut aiunt plurimi) loachim Calaber, abbas prophetico dotatus spiritu: Guilielmo dixit. Natam regni sui desolationem futuram. Qua praefatione stupefactus Rex atque perterritus: quum praestitisset varicinio fidem, sea cum coepit anxia meditatione revoluere, quo pacto possetistud contingere a femina: nec aliter videns quam a coniuge vel a filia. Regno compatiens suo, et vertere istud si pos= ser consilio statuit, eamque ut connubii atque prolis auferretur spes, virgunculam monasticis clausam clausuris: egit ut deo perpetuam virginitatem voto promitteret: nec aspernandum si profuisset consilium. Sed quid aduersus deum, iuste mortalium scelesta facinora expiantem, stolidi imbecillesque conatus exponimus? minime equidem et unico


image: s262

frustramur impulsu. Haec autem cum sanctissimo patre extincto, nemine praeter se legittimo regni haerede superstite, iuventutem omnem peregisset, iamque facta videtetut anus: sumpsissetque post obitum Guilielmi, regni diadema Tancredus regulus, et post eum Guilielmus eius filius adhuc iuvenculus. eoque itum est, seu crebra seu minus digna regum innovatione, ut factionibus procerum undique bellis scaturientibus, ferro igneque regnum omne, in exterminium trahi videretur. Quam ob rem quibusdam compatientibus infortunio: menti incidit, quod postmodum subsecutum est. Constantiam scilicet, alicui insigni principi in coniugem dari: ut opere et potentia pestiferi sedarentur tumultus. Nec absque dolo atque ingenti labore obtentum est. Summo etenim consentiente pontifice, ut in eam Constantia deveniret sententiam scilicet ut nuberet: quum immobilis staret in professionis proposito, et annosa etiam videretur aetas obsistere: si cum ea etiam renuente res adeo processissent, ut commode nequirent retrahi. Henrico Romanorum imperatori, olim Foederici, eius nominis primi, filio, desponsata est. Et sic rugosa anus, facris omissis claustris, positisque sanctimonialium vittis, cultu ornata regio, nuptaque, et imperatrix devenit in medium: et quae deo virginitatem dicaverat perpetuam, thalamum principis intrans, nuptialemque conscendens thorum, eam invita deposuit. Ex quo factum est: non absque audientium admiratione, ut quinquagesimum et quintum aetatis annum agens: annosa conciperet. Et cum tarda penes omnes conceptionis huiusmodi fides esset, dolus crederetur a plu ribus: ad auferendam suspicionem, provide actum est: ut propinquante partus tempore, edicto Caesaris, matronae regni Siciliae vocarentur omnes: volentes futuro interesse partui. Quibus convenientibus, etiam ex longinquo, positis in pratis extra civitatem Panormii tentoriis: et secundum alios, intra urbem, percipientibus cunctis, Im peratrix pene decrepita infantem est enixa, F oedericum scilicet secundum, qui postea in monstrosum evasit hominem, et Italiae totius, ne dum regni Siciliae pestem: ut non evacuaret Calabri abbatis vaticinium. Quis ergo non conceptum, partumque Con stantiae iam vetulae arbitraretur monstrosum: cum praeter hunc nullus sit novissimis temporibus auditus, nec etiam ab Aeneae aduentu ad Italos: unum praeter conceptum annosae mulieris Helizabeth scilicet coniugis Zachariae: ex quo dei singulari opere Ioannes natus est, qui inter natos mulierum nemini erat secundus.

De sancta Clara, Seraphici Francisci discipula. CAP.CXLVII.

CLara virgo sanctissima, Seraphici Francisci in Christo filia atque discipula: temporibus Gregorii pontificis Romnai, eius nominis noni: circa annum salutis nostrae vigesimum septimum supra millesimum et ducente simum, in Umbria maxima Italiae provincia, apud Asisium vetustam urbem, et moribus et austeritate vitae, ac mira sanctitate celebris plurimum habita est femina. Haec quippe apud eandem urbem, ex honestis parentibus edita, a teneris annis singulari pietate praedita fuit: quia cibariis sibi subtractis, illa pauperibus pientissime erogaret. Grandiusculaque facta, audita divi Francisci, incredibili sanctitatis fama, e vestigio se ad eum contulit informandam. Nec ita multo post, ipsius beati Francisci monitis et exemplis permota: sumpto sanctae conversationis et religionis habitu, apud divi Damiani templum (pro cuius reparatione vir dei Franciscus mandatum acceperat) sub continentiae, perpetuaeque paupertatis voto, vitam actitare coepit: ubi et mox plurimae adolescentulae ad eius sanctitatis opinionem permotae, saeculo abrenuntiantes, Christo Iesu sese dedicabant. quantum autem et humilitatis et patientiae et contemplationis, ceterarumque virtutum exercitio floruerit, non facile literis maudari possem. Nam in primis foris exeuntium sororum et famularum, lutuosos ipsa pedes im pigre abluebat, intusque ministrantium laboriosissimis obsequiis, ac si ipsa anciliula so ret emptitua, prae ceteris promptum omnibus pro viribus exhibebat famulatum. Paternam


page 132, image: s263

quippe suam haereditatem, quae ad eam pervenerat, post conversionem mox distrahens, pauperibus cupidissime erogavit, nil protsus de pretio sibi reseruans. Ita etenim cum paupertate foedus contraxerat, ut nihil omnino praetetr deum habere vellet: unde et praeter quotidianum et necessarium victum, a sororibus in posterum nihil reseruari permittebat. Simplici tantummodo tunica, vilissimoque pallio corpusculum suum contegebat, ut fovere videretur potius quam enutrire, et teneram carnem continuatis affligebat ieiuniis. Maiorem autem quadragesimae partem pane solum et aqua iesunans, solis dominicis diebus, vini modicum degustabat: secunda, quarta et sexta feria, ab omni prorsus cibo se abstinens. Duro praeterea cilicio chordulis confecto, corpusculum suum saepius affligebat, et nudae humi aut sarmentis ad capiendum somnum sese prosternebat. Summa et incredibilis in deum eius erat deevotio: quippe quae indefesse pene vigilans, cum fleru orationibus insistebat. Ex quo factum est, ut aliquando cum dominicae coenae dies advenisset, et virgo devotissima, inter cetera saluatoris no stri captionem, illusionemque atque alia ipsius improperia, iterum atque iterum animo revolueret: adeo a semetipsa permansit aliena, ut irreverberatis luminibus Christo confixa, ac insensibilis prorsus videretur. Cum autem quadraginta continuis annis et duobus: in maxima vitae sanctimonia, utpote paupertate continentiaque, ac laboribus continuis vixisset: octo postea supra viginti annorum, diuturno langore laboravit. Demum ipsa ad mortis somnum appropinquante: dum per decem et septem dies, nullo prorsus suscepto corporali alimento stetisset: media noctis hora in vestibus albis virginum turba ad eam venit: quae omnes aurea serta in capitibus gestantes, unam prae ceteris elegantiorem comitabantur: ex cuius corona tantus effulsit splendor, ut nox illa in splen didissimam lucem sit conversa. Quae cum sacro illo virginum coetu ad lectulum sanctae huius virginis Clarae laeta procedens: eidem mox pallium mirae pulchritudinis ab aliis sacris virginibus deferri iussit: quo quidem protinus Claram sanctam honorisice contexit. Eoque ornamento induta, sancta illa anima carnis ergastulo soluta, pridie idus Augusti ad astra migravit: ubi simul cum angelis, quorum simillima et nomine et re creata fuerat, etiam et gratia, et pulchritudine atque splenodre, dei summi faciem videt, vultuque revelato, sempiternam ipsius domini gloriam, ineffabilemque ipsius beatitudinem laeta contemplatur, ac gaudens fruitur. In cuius gloriae testimonium, non multis post sui obitus diebus, et daemones ex obsessis corporibus profligati sunt, clau disque gressus, coecis visus, dementibus sensus redditus est.

De sancta Helizabeth Hungariae regis filia. CAP.CXLVIII.

HElizabeth illustris ac sancta femina, Hungariae regis filia, Lantgravi, Thuringiaeque Comitis uxor: et ipsa eo aevo quo et praedictae sancta Claravirgo, a Gregorio eius nominis nono pontifice Romano bonis documentis per scripta informata et edocta: tot operum bonarum manipulos protulit, quot ab eo semina susceperat praeceptorum. Haec quippe cum se nosset ex nobilissimis editam parentibus, multo se nobiliorem et fide et religione esse, univer so mundo contestari voluit. Ab ineunte etenim aetate summo erga deum existens devotionis affectu: lubrica quaeque huius mundi contemnere coepit. Nam etsi postmodum aetate nubilis effecta, ipsi praedicto Thuringiae duci seu comiti, ad procreandos liberos in uxorem data fuerit: tantae tamen castimoniae accendebatur amore, ut eo etiam vivente (quantum ad se attinebat) voverit perpetuam seruare continentiam. Quantae autem fuerit devotionis et humilitatis: quantaeve austeritatis et abstinentiae, quantae denique largitatis et misericordiae: non facile commemorare posset. In oratione equidem tanti extabat feruoris, ut saepius ancillas suas ad ecclesiam proficiscenti gradu concito praeveniret: ac si quibusdam clandestinis orationibus, a deo aliquam singularem gratiam impetrare vellet. A viri etiam persaepe abstinens thoro, ut orationibus insisteret, noctes ducebat insomnes. Ea praeterea ducebatur humilitate, ut propter dei et domini


image: s264

nostri Iesu Christi amorem, vilia et abiecta quaeque appeteret, et velut altera sancta Fa biola Romana: xenodochium pauperum extrueret: qua sua pietate charitateque eximia, pauperes, orphanos, aegrotos et infirmos ad se pertrahebat, et foetore horribiles in proprium sinum reclinabar, ac foetore correptos atque consectos lavabat, putredinemque ac saniem ex capitibus eorum tergebat: quod certe alius, non modo non facere, sed ne dum aspicere praesumpsisset. In rogationibus autem, seu processionibus saepius nudis pedibus proficiscebatur: et tanquam vere pauper, nobilis et illustris femina, inter pauperes residebat. Sibi vero tantum abstinentiae rigorem indixit, ut corpusculum suum delicatissimum: iugis et continuis pene vigiliis, ieiuniis, disciplinis, atque aliis abstinentiis afficeret, et inter diversa ferculorum genera, interdum pane simplici pro cibo contentaretur. Adeo quippe pientissima et liberalis habebatur, ut nullum ferme aliqua inedia premi pateretur: vestiebat nudos, et pro sepeliendis pauperibus maxima illi cura erat. Quos autem pueros de sacro fonte levabat: crebro cum pecunia ei deficeret, etiam vestimenta propria vendebat, ut eorum inopiae subveniret. Erat praetere infirmorum sedula visitatrix: a quorum hospitiis nulla viae difficultas aut longitudo deterrebat, quin diligentius inquireret. Verum cum eius vir Lantgravus vita functus esset: mox religiosum et honestum habitum induit, et ut perpetuam continentiam seruaret: contemptis propeter deum filiis propriis, paupertatem quandam amplexari voluit. Quod ubi patri suo regi innotuit: misit qui eam ad patrias sedes reducerent. At illa constan ti animo maluit ea in voluntaria paupertate propeter Christum degere, quam cum divitibus dives apparere. Ut vero totus eius animus in deum omnino transiret, eiusque devo tio in ipsum intenta, nullum rerum temporalium impedimentum sustineret: obnixe deum iugirer deprecabatur, ut sibi ex speciali munere omnimodum rerum temporalium contemptum infundere dignaretur, filiorumque amorem e corde suo submoveret, contra quoque omnes contumelias sibi irrogatas modestiam et constantiam largiretur. Oratione autem huiusmodi fusa: mox dominum sibi dicentem audivit. Exaudita est deprecatio tua. Quae ancillis suis dixit. Dominius meus Iesus Christus exaudire dignatus est petitionem meam. Quoniam iamiam temporalia omnia ista ut stercora mihi sunt: deque filiis meis nec pluris quam de alienis curo, mei quoque contemptum atque opprobria omnia complector. Et ut cum Maria optimam partem possideret, sedulae orationi et contemplationi vacabat. In quo quidem, ut specialem gratiam se habere, prae se ferret: caelestes visiones persaepe videbat, et alios ad mundi contemptum, deique amorem efficacissimis sermonibus inflammabat. Cum autem die quadam in ecclesia constituta, ad dei altare oculos intenderet adeo, ut in eo dei summi praesentiam cernere videretur: eodem modo per magnum spatium, divina revelatione consolari promeruit. Dein do mum reversus, cum prae debilitate corporea, in ancillae gremium se aliquantulum reclinasset, oculosque suos per fenestram ad caelos defixos extulisset, mox cunctis videntibus eius vultus tanta hilaritate perfunditur, ut etiam risus ei subsequeretur mirabilis: quae cum aliquandiu tam periucunde laetificata stetisset: subito in lacrimas conversa est maximas. Cumque a circunstantibus rogaretur, ut visionem exponere dignaretur: respondit. Quae ibidem vidi, enarrare non expedit. Appropinquante vero tempore, quo dominus dilectam suam de ergastulo huius vitae ad se avocare disposuerit: ut quae proprer ipsum, regnum mundi, et eius omnem ornatum contempferat: angelorum et sanctorum ei traderet regnum. Eidem Christus dominus noster, festivus ap paruit, dicens: veni dilecta mea, veni in praeparata tibi aeterna habitacula. Quibus di ctis et auditis, haud multo post ad extremam horam sanctissima femina perveniens: obdormivit in domino: quarto decimo calendas Decembres: quo quidem die, inter sanctas merito relata, eius festivitatis anniversaria celebrantur. Ex eius autem venerabili corpusculo, mox tantus odor aromaticus exhalavit: ut incredibili suavitare omnes reficeret. extemploque aviculae multae affuere, quas nemo unquam eo in loco viderat: quae tam suavi modulatione cantitare coepere, ut cunctos in admirationem adducerent. Quibus


page 133, image: s265

ex rebus atque prodigiis, clare ostenditur quantae sanctitatis fuerit Helizabeth comitissa: cum etiam ex eius tumulo scaturire oleum compertum sit. Quibus quidem fulgoribus merito venit inter claras mulieres hic computanda.

De Radegundi Franciae regina. CAP.CXLIX.

RAdegundis Franciae regina et insignis virgo fuit, ac memoratu digna, natione barbara ex Thuringia Germaniae provintia. Berentharium seu Berengarium patrem habuit, nobili satis honorataque inter suos familia propagatum. Cuius patriam cum Lotharius Francorum rex debellasset, expugnassetque, ac in praedam militibus exposuisset: haec paruula captiva, in regiam praedam devenit. Cuius cum elegantiam atque oris pulchritudinem rex conspiceret, non modicum delectatus: eandem enutriendam, informandamque in Veromandensem transmisit civitatem. Nubilisque facta, ipse rex sibi ipsi virginem in coniugem assumpsit. At rex quum animaduerterer suae novae sponsae virginitatis integrae propositum, eius precibus permotus, eandem intactam reseruavit virginem. Timens san cta deo consecrata Radegundis virgo, ne ideo aliquando declinaret cum mundi gradu, aut parum proficeret; suas plurimas regales facultates, in cleemosynas pauperum cupidissime pene omnes dedicavit. Nam cum sibi aliquid de tributis accederet, ex omnibus quaesibi obveniebant, ante decimas dabat quam reciperet: quodque supererat, mo nasteriis dispensabat. Et quo ipsa ire minime poterat, eo munera per fideles et strenuos viros destinabat: hoc se perdere reputans, quod in pauperes non erogasset. Congregavit et ipsa quemadmodum praedicta Helisabeth quam plurimos inopes et egenos, quorum capita saepissime propter Christum diluebat, atque eorum morbos et putre dinem pientissime curabat, et regina velut humilis ancillula pauperibus ardentissime seruiebat. Inter regales cibos et delitias, faba vel lenticula tantummodo persaepe vescebatur, Nocteque intempesta quotidie e lectulo consurgens, orationi incumbebat: in quibus etiam lacrimas ubertim effundebat, levia reputans quae ferrer et faceret, ne Chri sto sponso suo vilesceret. Postremo viro suo rege christianissimo et optimo assentiere, in Novinione monasterio a sancto episcopo Medardo, veste mutata, et sacro reli gionis habitu suscepto, confestim sacro velamine consecrata est. Monasterioque celeberrimo apud Pictavium a rege extructo, in eodem a praedicto sancto episcopo, mater et abbatissa praefecta fuit, In quo et abstinentia et charitate, humilitateque atque aliis pene incredibilibus virtutibus illustrata, etiam multis miraculis in morte et post effulsit clarissima quas ob res et eius transitus demum extitit gloriosissimus. Cuius anniver saria dies, quotannis idibus Augustia cunctis venerabiliter celebratur.

De beata Clara de Montefalco, ordinis eremitarum. CAP.CL.

CLara item alia Italica virgo, eius nominis secunda, in oppido Montis falci Spoletanae urbis, in Umbria provincia sitae, Augustinianaeque religionis eremitarum alumna: Bonifacii eius nominis octavi pontificis, et Alberti Caesaris aevo, synceritate vitae, sicut nomine cla rissima et insignis plurimum fuit. Huic itaque in primis generosa inter oppidanos suos origo fuit: quae et a puero forma egregia, et honestis, ingenuisque moribus esse coepit. quaeque cum in saeculo pueritiae aetatem peregisset, et duodecimum aetatis annum attigisset: iam rerum humanarum mutabilitate cognita, fallaces huius saeculi blandicias, et inania eius promissa cum animaduerteret: ad sacram religionem anhelare coepit. Consentientibus igitur parentibus christianissimis, divinam sancti Augustini eremitarum religionem, eo in ortus sui oppido ingressa: non modo traditam sibi regulam exactiissime obseruare curavit, verum et incredibilem per omne vitae suae tempus abstinentiam, suique ipsius contemptum


image: s266

adeo complexa fuit, ut cunctis sanctimonialibus inauditum prope viderestur. Insuper et mox tam mirifice contemplationi, et considerationi passionis Christi se addixit, ut animo tantummodo vita frui videretur, corpore autem quasi alieno, et superuacuo crederetur. Adeo etenim in tantam cognitionem trinitatis divinae devenit, et Iesu Christi passionem iugiter contemplabatur, ut pace omnium dicere ausim, neminem unquam fuisse apostolorum seu sanctorum cuiuseumque etiam conditionis, qui tam certissimis et evidentissimis indiciis eam cognovisse ostenderit, sicut hec virgo sanctissima Clara. Intellexit quippe optime in primis: qua veneratione deus pater omnipotens dicatur, quove sacramento dominus noster Iesus Christus, unicus eius habea tur filius, et qua perfectione, sanctus eius spiritus nominetur, et quia sanctissima trinitas unum sit in substantia, sed affectu personisque discreta. Praeterea intellexisse per quam optime ostendit, qui virginis sanctissimae partus sit, et quid verbi in carne nativitas, maximeque quid sacramentum totius passionis Christi, atque alia ipsius Christi Iesu myste ria. Denique intellexit cum ecclesia catholica, quae erant vitanda hereticorum conventicula. Erat quippe Clara haec, divinae doctrinae eruditissima, atque quadam inaestimabili facundia copiosaque. Surrexit enim tum pestilens error fratrum qui de opinione Fratricelli nuncupabantur: qui et Picenum, Umbriamque ac Flaminiam in Italia provinclas maculavere, in quibus quam turpissimam atque nephandissimam malignantium ecclesiam congregaverant quod cum sancta virgo Clara didicisset, haud parum certe indoluit: animaduertens non esse in dei ecclesia ullam rugam, neque aliquam perfidiae maculam: propter quod dei zelo succensa, et scriptis et voce contra improbos invehens, clama bar et dicebat cum probheta. Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Infractoque animo cunctis clamabat, et dicebat. Qui vult saluus fieri, non declinet in consilio huiusce vanitatis, nec cum istis utique iniqua gerentibus nullo modo introire praesumat. Sanctam inquiens tenete ecclesiam, quae deum patrem omnipoten tem, et unicum eius filium Iesum Christum dominum nostrum, ac spiritum sanctum concorde et consona substantia, ratione optima prositetur. Quibus ex rebus, incredibili quadam omnium pene reverentia et ardentiore attentione audiebatur, ac quasi alter dei angelus esset, in admiratione a cunctis habita erat. Virtutum quippe studiis et di vina quadam gratia, Clara haec Augustiniana non modo illustris, sed et clarissima effulsit femina: quam quidem gratiam, nemini se dignum facienti, dominus denega re potest. His igitur virtutibus et meritis, etiam ad vaticinium et prophetiam usque vigilanti penetravit dono, ut vates suo tempore efficeretur notissima. Quibus quidem decorata meritis, tandem anno salutis nostrae nonagesimo nono supra millesimum et ducentesimum, suo in coenobio apud idem ortus sui oppidum Montefalcum: sanctam deo reddidit animam. De cuius sanctitatis praeconio, praedictorumque omnium testimonio, istud hoc referimus testimonium: quod apertis oculis intuerl potest, quod de quovis sancto nunquam compertum suit. Ea siquidem defuncta: in eius corde (corpore aperto) confestim crucifixi imago clara et apertv visa est, cum omnibus ipsius passionum insignibus. In eiusque corporis felle, etiam tres lapilluli parui inventi sunt, eiusdem omnes ponderis. Quod evidentissimum quidem sanctitaris indicium fuit: quod quidam fidelis piusque vates cernens: in huiusmodi prodigii laudem hos cecinirversus, dicens.

Monte sata e falco virgo sanctissima Clara,
Atque Augustini sacro perfecta: pudico
Usque adeo cum corde deum venerata diesque
Ac noctes, Christi crucem tormentaque cuncta
Optavit sensisse: gerens, ut lumine functa
Extremo sit aperta caro quae presserat exta,
Inque sacro crux visa simul, tum lancea corde.
Tumque columna fuit, necnon post quodque fiagellum.


page 134, image: s267

Praeterea iuncti tres huius felle lapilli:
Quorum vix possit cerni color, unius hotum
Ponderis est tantum, duo quantum vel simul omnes:
Atque duo tantum, tres iuncti quisque videre.

Eius quoque corpusculum prope divinum, quod quidem ipse vidi, in hodiernum usque diem, nulla ex parte corrosum extat: quum adhuc quandam viventis rationem intuentibus praestet, omnes in admirationem et venerationem ipsius perfectionis, suaeque sanctitatis adducit,

De Maria Puteolana, bellicosa femina. CAP.CLI.

MAria quaedam bellicosissima femina, tempestate Francisi Petrarchae poetae, circa annum salutis nostrae millesimum et trecentesimum ac quadragesimum, in provincia Campaniae in omni parte bellandi multo fuit in pretio. Haec quippe Puteoli Campaniae urbe, ex honestis parentibus propagata, a primis annis tanquam Camilla Volscorum regina, armorum militiam sequi coepit: quod quidem exercitium ab huiusmodi sexu alienum est. Erat in primis haec mulier a primaevo suae adolescentiae, omnium laborum et vigiliarum patientissima, et adeo admirabilis: ut nullus unquam labor, aut aliqua corporis lassitudo, potuerit eam deterrere. Eratque et minimi cibi, et in tota vita sua semper se a vino abstinuit. Cui et inter cetera semper sermo admodum rarus erat parcusque. Illi muliebria exercitia curae minime erant, non colus, non pensa, non acus, atque lanificium: sed arcus, iaculum, pilum, galea, scutum, gladius, et ensis, atque alia huiuscemodi arma, quae in bellis frequentari solent. Persqepe etenim totam noctem agebat insomnem: etsi quandoque naturae necessitate requiescere cogeretur: in humo nuda, aut super scutum suum tanquam feverus miles iacebat. Denique cum de gerendis rebus (ut de Anibale traditum est) nichil supererat, tunc solum quieti se dedit. Dedita rebus bellicis, inter armatos laeta semper obuersabatur. et quam quam consuetudine armatorum virorum plurimum delectaretur: praecipua tamen illi semper cura fuit (res certe admiranda) custodia suae pudicitiae per totam vitam suam, atque pudoris, quem usque ad extremum certe inviolatum seruavit. quae res eam clariorem atque inter mortales gloriosam utique efficit. Cum sane non facile crederetur, feminam adolescentem inter armatos continue agentem, castitatem et pudicitiam illibatam seruare potuisse. Non defuere tamen qui hanc suam virginitatem falsis rumoribus labefactare conati fuerint. verum postmodum clare deprehensum fuit, omnia falso conficta fuisse. Fuit itaque haec Maria aptior armis et bellis pertractandis, quam ullis aliis muliebribus exercitiis et ornamentis. unde et plerique pro magna sibi reqputabant gloria: si ab eadem data sibi fuisset secum congrediendi po testas: sive pedestri sive equestri praelio. Quae cum esset mulier validissimo et robustissimo corpore, ex omnibus, cum quibus certamen sumebat, victoriam reportabat, victrixque e praelio discedebat. Culti corporis sui minime studebat, aut certe muliebribus munditiis: qui si superflui sunt, potius damnantur quam comprobantur. Nullum unquam iniustum bellum eam gessisse constat: sed tantummodo hoc illi propositum ad bella obeunda erat, aut ad tuendos amicos, aut ad defendenda patriae suae iura. Tantumque illi fuit animi magnitudo: ut etiam sola quandoque, aut certe paucis comitata, hostes adoriri non vereretur. Er illis in aggrediendis: prima Anibalis exemplo praelium iniret: ultimaque illo confecto, recederet. Ad vires etiam corporis accedebat clari imperatoris memorabile ingenium, maximeque in insidiis instruendis, quibus hostes circunveniret. Ardens et incensa ferebatur non minus in praelio, quam in omni alio munere belli. aeque patiens famis, sitis, caloris, frigoris, et vigiliarum, postremo et lassitudinis omnis. His itaque laboribus, assiduisque periculis, Maria haec, ferocissima evasit femina, atque bellicosissima in omni parte praelii. Unde et multi hac opinione muliebris


image: s268

strenuitatis: sua ex patria ad ipsam visendam cupidissime solicitabantur. quidam miracu lo malieris ducti, quidam vero ad conserendam manum, et ad vires suas, roburque cum ea experiendum: quos inter Robertus Siculorum rex quum de eius virtute mnlta accepisset mirabilia et pene incredibilia, suo ex regno ad Puteolum in Campania venit. Scribit et praeterea Franciscus Petracha locuples testis: cum eo in loco ipse aliquando accessisset, ipsam potissimum videndi gratja: eam se vidisse cum armatam, tum etiam inermem, tem quidem inauditam, et omnibus saeculis et monumentis memoratu dignam. Refert quoque quia cum aliquando ea in urbe cum amico esset, et per viam (ut fit) amicabiliter incederet: ab hac tota armata, cum galea in capite cooperta, suisse salutatum, se omnino illam credidisse fore utique equitem armatum, non feminam. Sed postea cum ex quibusdam gestis, quae esset intellexisset: extemplo cum quibusdam amicis suis super eminentiorem urbis illius arcem conscendit, ut inde apertius illam videre posset pugnantem. Atque ita perspicue animaduer tit illam ex pluribus viris fortissimis, qui huius rei gratia ex diversis locis illo advenerant, victoriam et triumphum reportasse gloriosissimum. refert quoque: cum illam solam nactus aliquando fuisset inermem: rogavit ipsam, dignaretur sui consolatione, aliquid fortiter in sua praesentia edere, quo eius fortitudinem certius experiri posset. At illa (ut erat femina humanissima et animi generosi mulier) ut morem ipsi Petrarcha poeta gereret, perbenigne invirata, quiaque maxime ei visus esset vir alicuius praestantiae: Euestigio ferreum vectem, ac magnum saxum seu lapidem, unum post aliud levi conatu longissime contorsit. Quibus iactatis perbenigne astantes appellavit. Vos inquit qui viri estis non mulieres, hoe saxum arripire, et rantum spatij quantum ego (si videtur) iactu vestro proicite et supera te. At Franciscus Petratcha stupefactus cum vidisset mulieris vires, viros anteire: praefatus est, nunquam sibi persuaderi potuisse, tantam virium in ulla muliere fuisse praestantiam: nisi rem ipsam oculis propriis plene perspexisset. Erat Maria haec procero satis cor pore, a qua statura multum honestabatur. Atque ita in similibus exercitijs ferme honorifice et pudice omnem suam perduxit aetatem cum maximo sui praeconio. Postremo dum insuperabilis haberetur virago, et aliquando confligeret, remque bellicam fortiter ageret: in ilibus gravissimo vulnere sauciata: mortem mox cum vita mutavit. Cum non minorem de se gloriam ad posteros propagaverit, quam aliqua ex superioribus a nobis commemo ratis Amazonibus reginis. Sunt tamen qui ipsam eo fato, quod omnibus fere commune est, defecisse contendant, semper cum virginitatis pudore. Essent qui possent mirari, mulieres quantumcumque armatae, in viros unquam incurrere ausas. admirationem eam a se reiciant: quoniam usus in naturam vertatur alteram: quo haec et huiusmodi, longe magis in armis homines sunt factae, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et otiositas et voluptas vertit in feminis.

De Baptista Malaresta, femina eruditissima. CAP.CLII.

BAptista, eius nominis prima, natione Italica, G aleazi Malatestae Pi sauri, Flamineae urbis principis, illustris uxor fuit: quae et praedictae Mariae Puteolanae remporibus, cum esset eruditissima inter feminas sui saeculi, etiam singulari eloquentia plurimum insignis et clara effulsit. Haec in primis cum Guidonis clarissimi Urbinatis principis inge nua esset filia, nulli sui ordinis exritit postponenda, et potissimum quidem eximia pulchritudine et morum omnium probitate: quorum dignitate celeberrima inter alias enasit. Cui plane non parue curae, aut studii religio christiana erat, Ineratque ei ingenium prope divinum. Eius autem sermo cultus erat, et oratio admodum composita: sive vernacula lingua, sive romana loqui decerneret. Quae cum eruditissima ab omnibus esset existimata, audientes eam proloqui, in admirationem sui omnes facile convertebat. Nam et sua admirabili eruditione et doctrina, ea anteire viros dicebatur. unde quamplurimae eius circumferebantur orationes, tum latinae, tum etiam artificiosae, quas et ad imperatorem Sigismundum, et ad multos cardinales eam habuisse cum ingenti gratia, ferebatur. Sed neque philosophiae omnino fuit ignara: Quippe cuius multa extant argumenta, ad refellendos eos


page 135, image: s269

quibus in philosophia cum ea fuisset disputatio, aut in divinis caelestibusque documentis. Unde pleraque edidit opuscula, utpote, De conditione fragilitatis humanae, librum unum. De vera religione, librum unum. Plurimas etiam ad diversos disertas et doctas scripsit epistolas: quae cum elegantiam, tum puritatem eius haud dubie declarant. Habuit et orationem ad Martinum pontificem maximum: in qua suum pon tisicatum ab omnibus optatum, mirifice laudat, et illius sacerdotii felicitatem, ipsa sua oratione exquisitissimis laudibus profequitur. Cuius tantus fuit orationis ornatus, talesque sententiae: ut ab ipso pontifice Martino magnificentissime fuerit laudata, et commendata. Multa praeterea alia, praeclara mulier haec scripsit monimenta, quae et le gentes et audientes plurimum delectare videntur. Existimata insuper fuit memorabi lis iustitiae femina, sed et clementiae ac pietatis, et in omnes benefica et gratiosa, adeo ut et persaepe mutuis epistolis, ac aliis scriptis a doctissimis eius temporis viris, et in primis a religiosissimo pres bytero Francisco Petrarcha etiam plurimum salutaretur. Cu ius extat volumen: in quo ad capessenda bonarum literarum studia, maxime illam adhortatur. Non est utique delectata, haec magnifica mulier Baptista, sumptuosis ac pretiosis vestimentis: quia diceret non in his positam esse mulierum dignitatem, aut decus ullum. Sed suum potissimum studium omne in comparandis libris contulerat, et consuetudine mulierum sibi asciscenda, quae scilicet virtute praestarent, et omni morum ho nestate: in quo maxime positam, omnis muliebris sexus veram gloriam, esse putabat. Mariti autem principatum rectius et prudentius administrabat, quam maritus ipse: quibus ex rebus factum est, ut in summo honore semper ab omnibus fuerit habita, et a cunctis tanquam communis omnium parens culta, et id tam ab alienis quam a suis subditis. Uni cam in toto aevo editit filiam, nomine Isabetham: quae et pulchritudine et ingenio matrem ipsam aequabat: quae postea Camerinati principi nupta fuit. Post viri sui autem obitum, aliquot annos in viduitate, vitam duxit caelibem. Demum dinae Clarae religioni dicara, in coetu sacrarum virginum, quod reliquum fuit aetatis, Urbani, in monasterio egit. Ubi per labores maximos, quibus religioni operam exactissime dedit, pro adipiscenda caelestium vita, cum summa omnium benevolentia et exemplo, ex hac vita demigravit. Multis memoralibus documentis, et vitae sanctitate, quae ad recte beataeque vivendum christianis omnibus documentum certum esse potuerunt, clamit. Quibus ex rebus merito haec Baptista inter claras mulieres, hoc in loco a nobis venit computanda.

De Ioanna Siciliae illustris regina. CAP.CLIII.

IOanna eius nominis prima, Siciliae ac Hierusalem inclita regina, Carolique Calabriae ducis filia, ac Roberti regis ex eius primogenito neptis: et ipsa aevo et tempestate praedictarum Baptistae, et Ma riae clararum mulierum fuit: non modo origine et potentia, ac inclitis moribus, sed et robustissimo invictoque pectore plurimum illustris et clara. Et rebus in omnibus tam extitit clara et generosa, ut fraude potius, quam ullo ingenio quis eam decipere potuisset. Nam longanimis et constans plurimum erat: quod satis monstravere in ea fortunae severitatis insultus. In quibus certe persaepe agitata fuit. in primis quidem austeros coniugum mores perferens, et sinistram famam, atque pontificum Ro minas, necnon et intestina fratrum regulorum dissidia, et extera quamplurima bella Insuper alieni criminis fugam, et nobilium suorum detractiones, atque alia prope innumerabilia: quae omnia forti pe ctore pertulit, ac tandem omnia invicto animo superavit. Demumque diademate et om ni regno in pace adeptis, in virtutem validam confestim coufurgens: adeo regnum omne scelestorum hominum purgavit insultu, ut non modo inopes, sed et divites opulentique cantando die noctuque, quo voluissent tuto itinere ire potuissent: quodque maius est, etiam insignes viros moribus dissolutos et incompositos, ad urbanos retraxit


image: s270

mores. Erat quippe ei eloquium mite, et gravissima sacundia, atque plurimum familiaris. Inerat quoque in ipsa quaedam pietas, humanitas, et mansuetudo: necnon et benignitas tanta, ut non reginam suam quis dicere posset, sed sociam. ex quibus quidem virtutibus, omnes illam non solum egregiam atque conspicuam, sed quo ddad Italicum decus singulare (quoad vixit) fuisse omnes affirmarent. Huius autem inclitae mulieris, fuit maxima regni inter cetera haereditas. In primis nanque inter Adriaticum et Tyrrhenum mare, ab Umbria et Piceno, ac vetere Volscorum patria in Siculum usque fretum fuerunt fines. Habuitque et Hierosolymitanum regnum, et Siciliae insulam ac Pedemontis in Cisalpina Gallia territorium: quae illi ab usurpantium quorundam occupata fuit iniuria. Sic et qui Septimanam provinciam inter Narbonensem Galliam, Rhodanumque ac Alpes incolunt, et Focalcherii comitatum, suis aequissimis parebant imperils, eamque sibi fatebantur dominam et reginam. Innumerabiles certe huic reginae erant regiones, Civitates, insignia oppida, maris sinus nautarum perfugia. Insuper et navalia, lacus, flumina, modici et maximi sontes, nemora, silvae, et pinguia arua. Sed et numerosissimi populi, et proceres invictissimi ac praepotentes, ac denique omnium rerum copia ad victum necessaria tanta illi erat, ut nemo facile explicare posset. Quod cum perquam maximum illi fuerit dominium, nec vix unquam (post Semyramidem Assy riorum reginam) inventum fuerit tantum a muliere possideri, non minus miraculi quam claritatis ei affert. ea enim postquam regio diademate fuit insignita, virture insurrexit valida, ut non solum purgaverit civitates et domestica loca, verum et Alpes, saltus devios, nemora, et ferarum lustra, ac scelesta hominum manus ut aufugeret omnis retrefacta, aut se celsis clauderet arcibus, quos agmine armatorum emisso, sub egregiis du cibus, non ante locorum talium obsidonem soluerent, quam captis munitionibus, nesarios homines suppliciis affecissent. Quod egregium facinus praecedentium regum aliquis aut noluerit aut fecisse nequiverit. Regni etiam proceres tanta frenavit modestia, et eorum mores solutos retraxit in melius, ut posita superbia vetere, qui reges paruipens debant veteres: ea vivente faciem iratae mulieris perhorrescebant. Erat praeterea Ioanna haec regina longanimis et constans femina, ut eius pro positum a quoquam non leviter flecteretur invacuum: quod satis monstravere in ea fortunae saevientis insultus quibus persaepe acri concussa motu, et agitara fuerat. Denique illi erat spectabile ac laetum oris decus, ac quaedam regalis maiestas, et maxime ubi opportunitas exigebat. Nec omnia huius feminae decora posset quis explicare sermone. Quibus factis, non solum evasit egregia, sed et mira claritate effulsit conspicua femina: illamque quoad vixit plerique Italicum decus ipsis ex rebus appellavere. Haec quippe Auinionem celeberrimam Galliarum urbem suam, Clementi pontifici Ro. vendidit: pro cuius solutione pontifex ipse feudum, quod regina singulis annis ecclesiae Ro. persoluere tenebatur, ipsi relaxavit. Vixit igitur Ioanna haec regina cum Ludovic rege marito suo, vigintisex annis: ex quo cum nullam peperisset prolem, Ludovicum Andagavesem quondam Francorum regis filium, sibi ad successionem regni adoptavit in filium: pro qua re indignatus Urbanus pontifex, eam a Carolo regio genere nato, comprehendi et interfici iussit: et id in anno salutis nostrae millesimo trecentesimo octogesimo fecundo. Hinc humanum genus, similitudinem quandam cum terra habere liquido animaduertere possumus: quia non falsa ratione Ouidium poetam scripsisse dicemus, quum diceret. Terra salutiferas herbas, eademque nocentes Nutrit: et urticae proxima saepe ro sa est. Haec quippe in fine tanquam suspiciosum animal dum fidos amicos a se emisisset, infidis quibusdam (crimine procurante) se ipsam commisit: et tandem eorum opere factum est, ut omnia una cum suo interitu, una hora subtracta fuerint: quae fortassis per multos infaustos dies, nequiter fuerant congesta. Quae sero cognovisse potuit Ioanna.

De sancta Catharina de Senis. Cap.CLIIII.


page 136, image: s271

CAtharina eius nominis secunda, Hetrusca, virgo sacratissima atque religiosissima, natione Senensis, de poenitentia ordinis praedicato rum professa: anno a natali christiano, nono et septuagesimo supra millesimum et trecentesimum, vitaeque suae triegesimo, Romam devotionis gratia profecta, innumeris illustrata miraculis, ac spiritu prophetiae plurimum insignita, cum maximo sui nominis praeconio, diem suum adhuc iuvencula clausit extremum, et ibidem in Mineruae sui ordinis templo, cum maxima populorum frequentia sanctum eius corpusculum sepulturae honorificentissime mandatum est. Quae quidem virgo, tanto memoratu dignior est, quanto extra monasteriorum claustra, inter parentum domos, et saecularia coniugia, atque spectacula non coacta, sed sua sponte, perpetuae virginitatis iugum subire voluerit, et exactissime in mortem usque obseruaverit: quibus plane meritis effulsit splendidior. In cuius laudes veras referendas, nunc am pliatis fimbriis ire libet. Fuit itaque huius sacratissimae virginis (ut praemissum est) Sena Hetruriae civitas: quae quidem amoenissimo ea in provincia sita est loco: cuius plane populus, neque rudis, neque inurbanus inter Hetruscos censetur: ipsius autem genitor, Iacobus nomine appellabatur: matris vero Lappae nomen fuit, ex Bonacasa familia ea in urbe medio cris nuncupata: ambo sane timorati, et suos inter cives honorati. Qui hanc sanctissimam virgunculam, inter plurimos partus, filiam edidere parentes: quam certe (ut ita loquar) prius deo consecratam quam adultam viderunt. In qua siquidem cunctorum praescius suturorum deus, eius in infantia: plurima ante ostendere voluit futura quam venirent, et etiam ante monstrare ventura quam fierent. Quippe quia eius in infantia (deo sic inspirante) sua sponte, non impulsa, aut siquidem coacta, insciis parentibus ad tollendam et auferendam eis omnis sui coniugii et prolis spem, deo creatori et redemptori suo, intra sese per petuam deuovit virginitatem, quam quidem sponsionem, usque ad suam adulram aetatem secretam apud se continuit. Demum aetate adulta, quum quid egisset, matura discussione animaduerteret: veluti adolescentula probatis iam moribus, et ingenti honestate imbuta, sciens omnino utilem rerum saecularium esse contemptum: suis parentibus sanum sui optimi propositi, infracto animo aperuit consilium: contestam s ac affirmans, se omnino praesentia decrevisse futuris commutare velle, ac affirmans et vo lens esse quod non erat: profitebatur ex tunc omnino negare quod esset. Opudicitiae iam inviolatae decus, O virginitatis infractae venerandum aeternumque specimen, Catharina: in te velim ingererent oculos, virgines sanctimoniales, et potissimum nostri temporis: tuum robur inspicerent, te, si possent, tota mente considerarent. Nam postquam sui propositi votum suis parentibus aperuisset: mox suscepto poenitentiae praedicatorum ordinis habitu, intra cubiculum domus paternae se inclusit, et ipsum tanquam gurgu stiolum pauperis, in primis pace plenum, securitate validum et omni solicitudine va cuum cupidissime incoluit: in quo pene quoadvixit, semper orationis, et quietis sibi loeum esse voluit. Moxque ab ipsius religionis habitus susceptione, corpusculum suum haec virgo, multis ieiuniis, vigiliis, verberibus, aliisque huiusmodi suppliciis, vehemen ter afflixit. Eius lectus persaepe nuda humus erat. Ciliciumque et saccum pro camisia induebatur, Atque circulo ferreo saepius ad cernem utebatur: quibus suam carnem ardentissime macerabat. Tanta erat eius orationis instantia et frequentia, ut eius genua, camelorum duritiem prae se ferrent. Spinosis chordulis et ferreis disciplinis carnem suam lacerabat. Cumque per omne tempus ter aut quater in hebdomoda ieiunaret: in quadragesima vero pene omnes hebdomodas laeto vultu coniungebat. Nichil enim eius severitate iucundius, nichilque sua iucunditate severius. Cum diabolo saepe luctabatur, a quo nonnullas persaepe pertulit tentationes. Tanta enim passionis Christi, eins fuit iugis memoria, ut etiam stigmatum ipsius puncturas in corpore sensisse nonnulli asserunt. Nec propterea tantis laboribus, tantisque vexationibus, unquam vel in modico a proposito sancto destitit, nec charitatis, seu obedientiae parentum opera praetermisit.


image: s272

Suisque manibus quotidie operabatur: sciens scriptum esse. Qui non laborat non manducet. Sponso autem suo, aut orans, aut psallens persaepe loquebatur. Omne quippe eius tempus, aut laborando, aut orando, aut contemplando, aut infirmos visitando conterebat. Peccatores cuiuscumque sexus, aut aetatis, aut ordinis, maximeque schismaticos tunc insolentes, acriter argueba: quos etiam saepissime dulcibus verbis ad poenitentiam revocabat, quibus et salutis praecepta incessanter dabat. In ea quoque prophetiae spiritus erat, et multa eam praedixisse antequam fierent, compertum est. Ad eam nonnulli quoque malignis vexati spiritibus, multique languentes ducti, curati referuntur. Sed postea quam eius sanctissimus caelo receptus est spiritus: orationes et supplicationes, ae multorum vota, a quibuscumque oblatas, benignissime audivit. Eius praeterea sermo brevis semper et gravis, omnique aedificatione conditus: incessusque idem semper erat. In hoc iraque vivendi ordine Catharina virgo Senensis, usque ad trigesimum vitae suae annum ita pervenit, ve eius cutis nullum unquam contraxerit foetorem: immo ea defuncta, tanquam ommum unguentorum delibutum corpus suavissimos respersit odores. Aesie in his virtutibus Catharina haec virgo, post consummatum suae modicae vitae tempus victrix triumphatrixque migravit ad gloriam. Quamobrem Pius pontifex eius nominis secundus, ipsius sanctissimae virginis conterraneus: de consilio fratrum Cardinalium, eam merito in coetu sanctarum virginum, ecclesiastico more aggregavit: in anno videlicet salutis nostrae millesimo quadringentesimo, sexagesimo quarto, calendis Maii. Cuins vitam sanctissimam hic inter claras mulieres, ad aedificationem multorum ponendam brevi sermone statuimus: ut eam virgines et viduae imitentur, maritataeque colant, noxiae quoque pertimescant: ae denique omnes christicolae, eius virtutum et patieutiae exempla suscipiant. Et his porissimum, quibus difficillimum videtur, spem periculis emere, damnoque rerum praesentium, futurae locum mercari aetatis et vitae.

De Paula Gonzaga, illustri et sancta femina. Cap.CLV.

PAula, eius nominis inter claras huius nostri operis mulieres secunda, prudentiae et pudicitiae dux egregia, atque sanctissimum vetustae constantiae et patientiae decus, Ioanni Francisci Gonzagae Mantuavi principis uxor: anno a natali christiano millesimo quadringeresimo nono et quadragesimo: apud Mantuam insignem Galliae cisalpinae urbem, cum magno sui nominis fulgore, mortem obiit. Haec quidem illustris femina patrem habuit Malatestam: ex illustri vetustissimaque gente Malatestarum Pisauri Flammineae proninciae urbis principem. Quae plane femina inter alias sui saeculi mulieres venustissima et pulcherrima fuit. In cuius vulrn quaedam gratia praecipua, et gravis quidem aspectus erat. Qui sa ne habitus praecipuus est, ad eliciendum populorum benivolen tiam: quae est regnorum monimentum praecipuum atque firmissimum. Plane haec excellebat inter alias sui sexus et aevi feminas, singulari eloquentia: insuper et tam humilibus quam magnis vius affabilis, et in miseros atque in omni ope destituos, supra modum fuit liberalis. Atque alienis malis magnopere commovebatur: quibus et pro ratione personarum impigre opem ferebat, illique maxime ad illius opem confugiebant. Quibus tam praeclaris artibus, supera quam dici potest, omnibus populis suis fuit acceptissima, Eius quippe consilio longe prudentissimo, plurimum semper tribuebant omnes. Platonis illud dictum saepius usurpabat: Nos non solum nobis, sed tori humano generi natos esse, animadnertere debemus: ortus autem nostri partem patria, partem amici vendicare debent. His virtutibus inter cetera adductus vir eius princeps Ioannes Franciscus, tali coniuge mirifice delectabatur: quia ram prudens, tam iusta, tam benefica in omnes esset. Ad extremum vero ipse bellicis rebus deditus, universam suae civitatis administrationem (illius consilio et prudentia maxime fretus) credendam illi putavit. Cui non solum curae fuit optima civium suorum disciplina, qua informaretur ad urbanos optimosque


page 137, image: s273

mores, ad optimaque instituta bene moratarum urbium: sed ut qui ea in urbe atque in agro suo religiosi viri essent, minus videlicet religiose viventes, ad laudabiliorem vitae cul tum transferrerentur itaque fundatis ea in urbe sua multis templis et monasteriis tam foe minarum quam virorum, in quibus viri religiosi, religiosaeque mulieres seorsum viventes, rebus divinis operarentur, omni sanctitate morum, et integritate vitae, quae optimae partes sunt ad caelestem vitam comparandam, et ad id admodum necessariae. Quae quidem sana ac mirisica disciplina, a spiritn sancto emanavit: in hodiernum usque diem incorrupta per quam optime ea in urbe custoditur. Quae cum incredibiliter et ipsa rebus divinis dedita esset, nihilque ab ea praetermitteretur quod etiam ad religionem fovendam perrineret: suis ipsa bonis et facultatibus pleraque religiosorum et feminarum monasteria collapsa restituit, integravit, atque mirsice dotavit et exornavit. Quam nihilo minus laudatissimam mulierem omnibus virtutibus decoratam, dominus deus ut sibi chariorem face ret, denique gravissimo morbo passus est tentari: et id sane in eius florenti aetate, quo ipsius excellentes virtutes magis magisque probare videretur: Nam et duplici gibbo mox percussa fuit, una videlicet in pectore, altera vero in tergo. quibus extemplo ita strumo sa, atque ita deformis effecta fuit, ut gestare caput videretur ad pectus. atque ita in omnibus membris debilitata. Insuper et doloribus ilium, arque podagra, ut non posset nec manum quidem ori admovere. Attamen tanta fuit eius patientiae et constantiae virtus, ut ne minima quidem querularum vox, dolorisve ullius, vel impatientiae unquam fuerit ex eius ore audira. sed de his omnibus corporis malis, quibus indesinenter cruciabatur: Deo sem per gratias agens, cum propheta dicebat. Bonum mihi, quia humiliasti me domine, ut discam iustificationes tuas: pro quibus certe Paula mulierum sapientissima, tandem exitum admirabilem sortiri promeruit. Quibus quidem malis, melius cum Paula ex gibbo deformosissima quam cum Lucretia feminarum pulcherrima romana, Virgineaque Auli Virginei plebei actum est: quae quidem ob earum ingentem pulchritudinem, turpem exitum habuere. unde ad hoc in testimonium aduocari quidem possumus Iuvenalis illud satyricum.

Formam optat modico pueris, maiore puellis
Murmure, cum Veneris fanum videt anxia mater.
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipsa habuit. cuperet Rutilae Virginea gibbum
Accipere, atque suam Rutilae dare.

Sunt qui existiment hanc gibbositatis et strumositatis deformitatem, ex ea usque in poste ros eius fuisse translatam et transfusam. Igitur Paula illustris tam valitudinaria, tamque to to corpore debilitata, religioni se adiecit, et locum sibi fabricare constituit, non procul a quodam illorum, quae extruenda locaverat. Ubi ut christianum decet, in omni proba to vitae instituto tandem et vitae finem fecit: idque quatuor annos post viri morte`, ipsa annos sexaginta nata. Hic optimus vitae finis, et egregia virtus: nomen sanctissimae mulieri huic peperit clarissimum. Extitit praeterea in ea perpetua liberalitas tam in viros quam in feminas, qui eius beneficentia indiguissent: nec clausa benignitas in eos, qui virtute et bonis moribus praediti essent. Nec facile possent hoc loco ipsius ieiunia recenseri, aut abstinentiae explicari, ad cupiditates corporis noxias omnes reprimendas, aut continentes eius ad deum immortalem orationes, pro sua suorumque salute, ab eadem etiam cum lacrimis aliquando fusas: quae omnia in ea illnstri muliere excelluere in primis. Dicam equidem hoc in loco Paulam matronam optimam, suis meritis et precibus deum rerum omnium factorem sic benignum fecisse, ut adaperto suae munificentiae sinu, in illam in morte pariter et post mortem, gratias plurimas effunderer. Ex hac itaque tam praestanti femina, Ioannem Franciscum eius maritum, sex liberos suscepisse constat: mares quatuor, feminasque duas. Quorum primus Ludovicus fuit, qui patri in imperio successit, princeps sui saeculi, famae non mediocris: literis eruditus, et rebus militaribus exercitatus. secundus, Carolus, fortissimus bellatot: cui pauci proceritate corporis, aut certe viribus pares fuere: sed nec liberalis disciplinae sen doctrinae


image: s274

sane expers. Huic successit Ioanes Lucidus valitudinarius admodum, atque in primis deformis, qui paucos annos paternae morti superstes fuit. Quartus illi genitus Alexander, eadem gibbositate et strumositate qua et mater deformis: vir admodum religiosissimus, qui to tam ferme vitam cum religiosis viris, in dei laudibus consumpsit. Ex feminis autem, maxima illi fuit Margarita, quae Leonello principi Estensi matrimonio collocata fuit. Secunda: Caecilia dicta, quae post quam principi Urbinati pacta fuisset, divinitus inspirata, coetui virginum se dedicavit: quae quidem et sanctitate vitae, ac morum disciplina usque ad extremum vitae finem, pie religioseque vixit. Talis igitur huius inclitae mulieris Paulae Gonzagae, vitae ductus fuit: eaque constautia, ut probitate morum et vivendi disciplina, inter clarissimas sui ordinis, a nobis referri meruerit feminas. Cuius decora hoc loco paucis perstrinxisse contentus, caetem lectoris iudicio permittenda duxi: ut cum cognoverit quae de illa carptima tradita sunt, ad illius virtutem celebrandam, talis imitationis exe`plum sibi, et ceteris, bonisque mulieribus consectandum esse arbitretur.

De Ursina Guidi Torrelli uxore. CAP.CLVI.

VRsina principis Guidi Torrelli Parmensis, qui multis potiebatur ca stellis uxor, et ipsa aevo eodem, in universa cisalpina Gallia, maxime propter ipsius praeclarissima facinora, tam divina quam humana a se strenue et mirifice gesta, miris laudibus celebranda venit. Haec itaque in primis ex illustri clarissimaque vicecomitum familia (qui Mediolano imperabat) originem duxit. Mulier sane praestans et forma pulchritudinis iis non inferiot quae his in locis venustatis admirandae gloriam sint consecutae. Cuius nuptiae: pro fortuna illius principis in primis cum multa magnisicentia et celebritate atque splendore celebratae fuere, ex more illius gentis Torrellae familiae satis illustris. Fuit itaque haec Ursina virago illustris tam verbis quam operibus, et satis facilis, satisque humana, benignaque atque supra quam dici potest permagnifica: quae multum marito probabatur, cum illius ingenium, suo fuisset admodum consimile, et more apprime convenirent. Erat liberalis praecipue quantum eius facul tas patiebatur. In virgines praesertim, quae inopia rerum nubere non possent, omnia pietatis officia impigre exhibebat. Aderat frequenter et devote per singulos dies diviois mysteriis, quae nunquam intermittebat. Orabat continue dominum redemptorem nostrum: hoc sibi inter cetera praestare dignaretur, ut suos populos, cum summama riti pace et laude, regere et gubernare posset. Luxuriosas mulieres, et foeneratoresvi ros, pene videre non poterat. Maximeque sceleratos perditosque blasphematores dei et sanctorum detestabatur, quos etiam prae zelo, si facultas eidem data fuisset, dentibus discerpsisset. Erat nihilo minus facilis et magni animi ad ignoscendum. Erat praeterea reifamiliaris administrandae non ignara, cum divinis, tum humanis exemplis: et his adducta exemplis, propterea se in optima semper existimatione, bonaque fama culso divit. Omnibus subditis et amicis suis, sed mariro in primis semper acceptissima fuit, Quibus rebus in tota cisalpina Gallia clarissimum adepta est nomen. De hac strenna muliere, complurima et quasi incredibilia scribi possent praeclara facinora a se gesta: quae quidem hoc loco tacenda mihi minime videntur: quae in tuenda re sua, Mediolanensique principatu seu regno strenue Ursina gessit. Nam quum aliquando maximum bellum inter Venetos ducemque Mediolani Philippum Mariam ortum fuisset: classis Veneta p Eridanum fluvium sursum venit, et Brixellum notissimum mariti castellum expugnavit et cepitsquo capto, mox cum magno fragore profecta est Castellum itidem maritimum oppidum in ripa Eridani constitutum, ubi et castra sunt constituta: quod ubi Ursina accepit, quae tum a Castello per decem passuum milia aberat: Confestim (tanquam Marris filia) oens copias suas quascumque habere potuit istruxit. Toracemque cum omni eqtis armatura sibi induit, et equum aiosissime conscendens, suis commilitonibus ait. Eia commilitones nostri fortes estote, et praestanti


page 138, image: s275

robore eamus: quia nec statui arma haec quibus induta sum prius deponere, quousque hi hostes nostri, a nobis fusi fuerint atque fugati. Quibus dictis, non minore sane animi magnitudine, ad soluendam Castelli sui oblidionem profecta est, quam Semyramis Assy riorum regina contra Babylonios fecisse legatur. Cui ubi allatum est Babyloniorum civitatem suo ab imperio defecisse: statim sicut erat inculta, cum forte comam discriminaret, eo in habitu non prius bello finem fecit, donec rebellem urbem magna virtute sibi recuperaverit. Sic et Ursina haec illustris virago, classem Venetam tanta ope, tantisque viribus est adorta: ut intra breve temporis spatium totam profligaverit: quo in praelio plus quam quingenti Illyrii sunt desiderati: quae quidem sibi nihilo minus incrnenta aliqualiter fuit, cum quosdam ex suis amiserit. Aderat haec mulier in pugna, impigre discurrens huc atque illuc praecipua adhortatrix: integros fessis subrogans in aciem contra hostes. Sunt qui affirment plures ab illa, manu illius fuisse occisos, quia eius arma multo sanguine essent cruentata. Qua re bene gesta, non solum Castellum sed et Brixellum receptum est. Quae victoria cum marito, atque Philippo duci Mediolanum fuisset allata, ingens gaudium, ingensque laetitia per totum illius principatum, ab omnibus urbibus, castellis et oppidis est agirata. cuius mulieris virtute motus Philippus tantum ei tribuisse dicitur: ut nulla res male gesta post talem victoriam ei esset imputanda. Multa praeterea alia huius mulieris praeclara gesta atque facinora, nec ab hoc quidem dissimilia hic a nobis commemorari possent: quae brevitati studens, de industria praetermitto. Tres marito edidit liberos: Christophorum videlicet natu maiorem, et Petrum, in armis excellentes, virtute corporis et peritia rerum insignes. Feminam autem Antoniam, quae postmodum Petro Mariae Rubeo nupsit, nequaquam animi magnitudine a matre degenerem. Nam cum aliquando Parma civitas quorundam facinorosorum insestationibus agitata, a Francisco Sfortia Mediolanensium duce descisset, et libertate adeptas, per populum gubernaretur: ipsa permota, suo ex principatu cum multis armatis illuc profecta, urbem cum magno tumultu introgressa, ipsam mox recipit, vali doque praesidio in eadem imposito: receptam Francisco Sfortiae restituit. Haec itaque illustris virago Ursina, in adeundis semper magnis rebus strenua, semperque muliebri decore custodito, usque ad extremum senectutis diem, cum maximo sui praeclarissimi nominis fulgore, ac sua maxima, suorumque omnium gloria pervenit. defungens itaque vita, in anno salutis nostrae millesimo quadringentesimo, et quinquagesimo primo, christianissime mori curavit: ex animo de commissis poenitentia ducta, videlicet de omni culpa qua deum omnipotente` laesset in totavita sua confessa est, et cetera quaeque ecclesiae catholicae sacramenta devotissime suscepit: pro quibus pie credendum est, ipsam pientissimum habuisse propitiatorem dominum nostrum Iesum Christum.

De Inna Gallica Pulcella, optima iuvencula. Cap.CLVII.

IAnna virgo Gallica natione Lothoringensis: circa annum salutis no strae. M. quadringentesimum, octavum et quadragesimum: in puellari adolescentulaque aetate divinitus (ut creditur) ad multa facinora obeunda preelecta: in metropoli Remensis civitatis, cum quartum et vigesimum tantummodo ageret annum, in summa castitate decessit, igne cremata. Haec itaque in primis obscuris et humilibus parentibus cum procreata esset, nihilo minus in tota vita invicti animi princeps extitit victo riosa. Cum a principio magnam aetatis suae partem inter pecora egisset: ubi cum suis sodalibus, cum quibus pascendo pecora obuersabatur, saepius cursum exercebat: at modo huc atque illuc illi frequens cursus erat: et aliquando currendo hastam ut fortis eques manu capiebat, et arborum truncos validissimis vulneribus percutiebat. plerunque eriam aliquam ex equabus quae in grege pascebatur, viriliter ascendebat, et hasta brachio supposita currendo ictus validos inferebat: et qui illam inspectabant, magna animi voluptate et admiratione afficiebantur. Per huiusmodi autem exercitationes


image: s276

mulier evasit fortissima. erat brevi quidem statura, rusticanaque facie, et nigro capillo, sed toto corpore praevalida: quae per omnem vitam suam, illibatam seruavit virgi nitatem, et religionis apprime custos extitit. Eius sermo satis ex more feminatum illius patriae lenis erat: quem sani eius mores plurimum honestabant. Tam rectus illi sensus, tamque integer, ut ibi educata, ibive enutrita crederetur: ubi summa prudentia, et omnis consilii ratio vigere videretur. Ea igitur tempestate Henricus Anglorum rex, atrox bellum Carolo eius nominis septimo Francorum regi intulerat, idemque maiorem regni sui partem ademerat: et iam Aurelianam primariam sui regni urbem summa vi oppugnabat: et eius urbis quotidie gravissima erat oppugnatio, eo quia undique circunsessa erat, nec aditus ostendebatur quo posset talis obsessio solui: in ea quippe omnis regni spes vertebatur qua quidem amissa, de toto regno Galliae actum essevidebatur. In hac itaque difficultate rex constitutus, et angore animi incertus angebatur: nec quod consilium sequeretur, rationem ullam inire poterat. Tum hans virginem, dum haec agerehntur, contigit pascendo pecora in sacello quodam vilissimo, ad declinandam pluviam obdormire: quo in tempore visa est se in somnis a deo quise illi ostenderat admoneri. tumque sextum et decimum tantummodo agebat annum. Qua admonitione permota, confestim grege omisso quem pascebat: in castra ad regem est profecta. Quae cum ad eius tentorium pervenisset: praefata est velle se de rebus maximis cum rege loqui, quia praedicaret se divinitus a deo missam. Primores et cubicularii aspernabantur puellam, quia cultu et corporis habitu una ex agrestibus esse, sicut erat, videretur: unde eam castigabant et duris verbis atque aspere increpabant, quia tam audax, tamque petulans et temeraria esset: ut tantum regem stulta et subrustica adire et alloqui praesumeret. Illa nihilo minus a deo confortata et impulsa, in propo sito perseverans, instanter expostulabat ad regem ingredi licere, quum se magna sibl afferre diceret ac seria, non utique levia aut minime ludicra. Quibus ex rebus permoti aulici, eam demum ad regem introduxere. Introducta autem ad regem Pulcella Ianna, quum ad ipsius genua procidisset: maiestatem regiam ex more, omni cum reverentia salutavit. Salutatoque rege, primoribus cunctis palam audientibus: sic locuta est. Gloriosissime rex: ego ancilla tua minima, omissa mei gregis custodia, cui tanquam una ex agrestibus preeram, omnipotentis dei imperio, ad opem tibi ferendam, qua regnum tuum amissum recuperes, huc impigre accessi: divinoque iussu, ducem totius tui exercitus, moneo me declarari iubeas. nec mireris quia puella inops et agrestis, et huiusce vilissimae fortis huc prodierim, ausaque fuerim tantum imperium suscipere: quia omnipotenti deo sic visum est, infirma et contempribilia eligere, ut fortia confundat. At rex horum verborum gravitatem secum revoluens, illico tacitus et mirabundus ad primarios suos sustuit oculos. Eademque admiratio ceteros obstupefecit proceres, submissa voce dictitantes: hoc certe divinum, non humanum esse consilium. Rex autem inquit: Pulcella, ingenue profiteris te a deo mihi omnino in auxilium missam esse. Sed qua ratione: Tu femina es admodum adolescentula, rerum omnium inexperta: et quomodo praesumis tibi tanti muneris, tantique exercitus assumere administrationem? Hoc utique non est tui officii et aetatis tenellae munus, sed iure militari peritissimorum, exercitatissimorumque virorum. Itaque moneo semel atque iterum, ut videas etiam atque etiam quae afferas et quae apportes. Constanti vultu et intrepido confestim respondit. Maxime rex obsecro, ne plura percunctari pergas. Deus a quo missa sum, huic tuae necessitati consulet, nec peto teras ultra tempus si chara tibi est tui regni incolumitas. Et ut verum intelligas, accipe quae submotis arbitris tibi dicam. Postquam vero cum rege locuta est, rex prope stupefactus, et incertus quid responderet. Evestigio illam totius sui exercitus ducem enunciavit, cunctis primoribus acclamantibus. Res prope incredibilis et inaudita, et maximo spectaculo digna, si animaduerteris tot principes, regemque ipsum in bellis exercitatissimos, sese imperio adolescentulae sedecim annos natae subiicere, quae ex ovium et suum vel procorum gregis excepta


page 139, image: s277

fuerat: videre eam virilibus indumentis et armis indutam Gallicas ducere acies. Igitur postquam Ianna haec virago, totius regii exercitus declarata est imperatrix: mandavit rex, coruscantia arma necessaria eidem statim dari, equumque fortissimum admoveri, faleris, aliisque ornamentis mirisice coopertum: quem cum ascendisset, etiam galea suo capiti superinduta, capilli capitis sui per humeros dispersi depende bant. Cumque taliter indutam et armatam omnis spectaret exercitus, et equo intrepide insedentem: visa est omnibus eques quidam e caelo demissus. Quae cum parte copiarum terrestri itinere equo invecta, contendit ad Aurelianam urbem obsidion soluendam: Rex vero cum omnibus aliis copiis, suisque primoribus principibus strenuissimis: ad Rhodanum flumem castra castris opposuit, Ipsa autem cum ad hostem pervenisset, extemplo manum summa vi conseruit. In quo quidem conslictu et praelio, dux totius hostilis exercitus cum decem milibus Anglorum e vestigio fuit interfectus, Et trium horarum spatio, tria hostilia recepit munitissima propugnacula. Quo viso: Rex omnem suum exercitum validissimum ad liberandam urbem admovit. Atque ita intra quatriduum ipsa civitas (hoste pulso) cum maxima huius adolescentulae gloria, obsidione liberata est: quod potius divinum quam humanum factum omnes reputarunt et crediderunt. Hanc quidem rem gestam quidam optimus et locuples testis, vir clarissimus, nomine Guilielmus Guaschus serio mihi exposuit: tunc regius aulicus, prout audierat et viderat. Postquam hoc per octo annos continuos, tricies cum hoste iusto praelio conslixit. ex quibus semper superior gloriosa discessit: capto, maxima cum ipsius gloria atque triumpho. Anglorum strenuissimo im peratore, quem suo regi vinctum tradiditl. Quibus gestis, regem ipsum Carolum ovantem in Aurelianam introducens, ex more a suis proceribus inunctus et consecratus est Rex: quod antea minus facere poterat. Inunctus itaque rex atque ex more corona donatus, cum maxima omnium laetitia, suique gloria atque triumpho: in templo ea associaute est praesentatus. Vetere enim lege non licet Francorum regem alibi, quamea in urbe consecrari. Cum omnia Gallorum regum insignia, ibidem posita reseruentur, quae videlicet adhiben tur rege coronando: in primisque sacra unctio, e caelo demissa. Haec igitur Ianna Pulcei la virgo, cum magnam gloriam in armis esset adepta, et regnum Francorum magna ex parte deperditum, e manibus Anglorum pugnando eripuisset, in sua florenti aetate constituta: non solum se morituram, sed et genus suae mortis cunctis praedixit. Nam ab ipsis Anglis tandem in praelio capta, et ad Remensem urbem violenter perducta: ibidem ab ipsis et ipsorum rege, veneficii et artis magicae vitio incusata, saevissima ignis morte demum damnata est. Et hic tantae virginis vitae finis fuit: quo quidem atrocissimo supplicio, haec tam inauditae virtutis mulier indigne occisa est. Post multos autem annos, Carolus ipse optimus sane Rex, Remensium urbe recepta, eo in loco ubi atrociter concrementa fuerat Ianna Pulcella, pro monumento et titulo puellaris decoris, crucem aeneam et quidem eminentissimam inauratamque poni iussit. Ludovicus autem rex postea patri succedens, aegre admodum ferens mortem tam indignam tantae viraginis, a Pio pontifice Romano eius nominis secundo impetrasse fertur: ut duos iurisperitos in Galliam mitteret: qui iterato diligentius illius causam et vitam cognoscerent. Qui ubi in Galliam demum pervenissent, illico duos ex falsis consilia riis et iudicibus superstites ad se citarunt. Qui postquam causam huiusmodi accura te diligenterque omnem cognovissent: deprehenderunt plane mulierem innocentissi man falso fuisse damnatam, ac omnia conficta contra ipsam extitisse: quae videlicet de veneficio aut arte magica aduersus illam crimina dicta fuerant. Quinimmo omnem eius vitam, tam praeclaris gestis ita aequaliter consensisse, nec quidpiam ab ea unquam admissum, quod religionem ulla ex parte violare potuisset. Quas ob res utrosque eodem mortis supplicio affecerunt: quo ipsi ininocentissimam virginem diu ante promulgaverunt atque damnarunt. Atque huic damnationi additum est, ut duorum aliorum iudicum mortuorum ossa, e sepulchris effossa, igni stmiliter cremarentur.


image: s278

Eoque loci, ubi haec virago extiterat concremata, templum ponetetur, et ex reliquis praedictorum bonis quae publicata fuerant, ibidem ad dei summi honorem ipsiusque defunctae propitiationem: quotidianum sacrificium institutum est. Itaque hoc modo huic admitabili feminae decus omne recuperatum est. Quibus quidam meritis et inauditis facinoribus, Ianna haec Pulcella, merito a nobis claris mulieribus venit hic applicanda.

De Isabella regina, Renati regis uxore. Cap.CLVIII.

ISabella illustrissima, ac (ut ita dixerim) sancta regina, renati Andegavensis incliti ac optimi regis coniunx, anno a natali christiano no no et quadragesimo, supra millesimum et quadringentesimum, Neapoli maximo cum sui nominis praeconio decessit. Quae certe inter omnes sui saeculi mulieres in primis formosissima fuit femina, nec minus ingenio praestans, quam animi magnitudine, iusta, clemensque, et omnibus munifica, affabilisve, ac rerum divinarum admodum studiosissima: et eloquens in primis. Cuius tanta erat verecundia, ut inauditum prope videretur: eratque tanto pudore exornata, et aspectu conspicua, ac venerabilis: ut magis a multis diceretur mulier divina quam humana. et cum aliis multis bonis artibus et animi dotibus mirabiliter esset decorata, singulari prudentia longe ornatissima dicebatur insignita. Maximeque in Parthenopeo regno adipiscendo, eodemque administrando: ex quo certe immortalem gloriam inter cetera est consecuta. Scire hoc in loco nos oportet, quia cum idem regnum Neapolitanum, Ludovico et Ioanna regibus caruisset, e vestigio pri mates regni in Galliam misere, qui huius mulieris virum Renatumregem, Ludovici regis defuncti germanum, in id accersirent: existimantes, regni titulum legitimo iure, ad ipsum pertinere. Rex autem Alfonsus Aragonensis, de Ioannae reginae morte certior factus: statuerat hoc regno potiri, et per adoptionem ipsius defunctae reginae haeres fuerat institutus, non autem privatus. Qui ut assequi posset quod magnopere optabat, in primis Philippum Belgarum principem, per literas admodum precibus defatigare coepit (cum esset illi propinquitate sanguinis coniunctus) ut ad se vocaret Renatum ipsum, qui iam diu captivus illi fuerat, ut pote iam multos annos ab ipso captus, quenque sub militaris fidei liberum dimiserat, ut quoties a se accersiretur, nulla interposita mora ad se veniret. Eo quippe tempore quo Renatus ipse ab eodem Philippo Burgundiorum duce evocatus, veniebat: eodem fere a legatis primorum Neapolitanorum solicitabatur, ut ipsius Parthenopei regni titulum, qui sibi deferebatur, Neapolim accepturum veniret. sed optimus rex maluit principi fidem seruare datam, quam oblatum regnum adipisci. Statimque ad ipsum ducem Burgundiorum Renatus rex profectus, ab eodem aliquandiu (Alfonsi regis intuitu) honesto in carcere seruatus est. Quod cum intellexisset Isabella regina, maximi animi mulier: confestim cum Ioanne unico filio associata, multisque Gallis principibus et nobilioribus comitata: neapolim cum magna classe brevi pervenit. Ubi extemplo maxima omnium laetitia et consensu Neapolitanorum regina est declarata, atque totius ipsius regni omnimoda gubernatrix. Tauti itaque regni hoc modo Isabella haec prudentissima, titulo et possessione adeptis, cum consilio plurimum valeret: haud honestum sibi videbatur, id tantum regnum se solam feminam administrare. Quam ob rem decrevit ex multorum nobilium consilio: senatum sibi deligere, et id quidem in primis honestissimorium regni primorum, qui eidem in administratione regni (donec Renatus adveniret rex) sibi semper assisterent. Res non solum commendanda, sed certe plurimum admiranda: Pollebat equidem in hac muliere quidam incredibilis humanitas, singularisque facilitas, ac inexplicabilis comitas, quam in audientia eximia nimium semper exhibebat: Colendo quam maxime, ac maiorem in modum obseruando


page 140, image: s279

senatum quem ipsa sibi delegerat: cum quo de omnibus consultabat, de quibus dicendum fuerat. Praeterea et in omni fortuna, tam bona quam mala, semper cum maxima mo destia eam vixisse compertum fuit atque in summa religione, tam in rebus, quam in verbis. Nequaquam eiusdem fortunae nonnullas imitata mulieres, quae luxu atque corrupta laseivia, a nulla didicerunt petulantia aut procacitate in similibus abstinere, Existimantes sibi omnia in tali fortuna licere. Claruit itaque haec Isabella regina in omnibus tanquam memorabile omnis perfectionis exemplum, et regale documentum. Igitur Alphonsus rex certior factus, Renatum regem in carceribus seruari, Isabellam vero hanc Neapo litanorum reginam constitutam: cum pulcherrima classe mare ingressus, statim coepit regnum omne bello asperrimo infestare. Quibus rebus Isabella regina coacta, et ipsa infracto animo classem non modicam contra hostem opposuit. Gerebat itaque bellum haec virago Isabella tamquam in armis semper obuersata, et in pugnis confectis persaepe superior effulsit. verum ad extremum (ut humana semper fuere incerta) cum Alphonsus rex Apuliam omnem sibi ademisset cum tota Lucania, quam Basilicatam hodie appella re consuevimus: non modicum animo consternata, omnes Gallos principes pro mari tosuo rege Renato obtestari coepit, ut apud Philippum Burgundiorum ducem agerent ut carceribus liberaretur. Quorum precibus tandem permotus Philippus, e carceribus eum liberum dimisit. Qui nichil cunctatus, illico Neapolim cum exercitu conten dit. Ubi et uxoris suae reginae dilectissimae praesentia, diutius illi frui non licuit. Quae cum paulo post decessisset, omnibus his usa est quae tali tempore christiane morientibus facienda sunt: cum maximo luctu, et amplissimo sunere est elata, Cum summa gloria tori suo regno Neapolitano utilissma.

De Helena beata Utinensi, ordinis eremitarum. CAP.CLIX.

HElena Utinensis, nostri ordinis eremitarum divi Augustini de peonitentia religiosissima soror, anno a natali christiano octavo et quin quagesimo, supra M. quadringentesimum apud idem sui ortus oppidum, plurimis illustrata virtutibus atque miraculis, non ambiguae fide abist in caelum, caelestium spirituum ascripta agminibus, Est autem id oppidum Utini, ex quo sancta haec mulier Helena originem duxit, admodum praestans, ditissimum, ae frequentatissimum in Italia inque regione Iapedia seu Foroliviano: quod, ut vulgo fertur, ab Austriae ducibus conditum fuit. In hoc itaque oppido infigni, Helena haec religiosissima matrona ex nobilissimis parentibus et ortum, et totius vitae fomentum, ae demum (ut ita loquar) vitae beatissimae praemium percepit. Cuius generosi optimique parentes, Valentinus. s. et Helizabeth cum puellam ad annum usque quintumdecimum, omni cum diligentia domi enutrissent: atque ipsa, ut erat animo ingenua, optimam corum formam et rationem vivendi, utpote religionem, fidem, pietatem, honestatem, et omnimodam integritatem atque modestiam percepisset, essetque spectatae formositatis puella, eam iam maturam viro nupserunt Antonio Cavalcanti, Utinensi civi, viro certe nulla virtute aut fortuna indigno: quem quidem confortem Antonium, mox haec sponsa Helena, cum bonitate et prudentia singulari, tum optimis moribus, ingenitaque modestia et comitate praecipua, quoad vixit, ad se amandum mirum in modum allexit, deoque ac cunctis parentibus et amicis peramabilis et charissima semper existens. Nec ulla inter eos unquam fuisse iurgia, aur discordiasvllas constat: sed summa pax, et perpetuus coniugalis amor. cumque illum dominus e medio per mortem sustulisset: ita ipsum et lacrimis et eiulatibus indoluit, ut parum affuerit, quin et ipsa non moreretur. reputabat quippe ipsam eius amissionem, omnium fore acerbissimam, et ideo illi acerbissimo fuit supplicio (Difficile nanque est mulieribus, gratos amittere viros sine magno dolore, atque ipsum dolorem perferte, si non consolationem egregiam adhibeant aliquam) Ipso itaque defunctio Helena dignissima consors proposuit atque spopondit deo sibi gratiam


image: s280

conferenti, deinceps suam vitam caste, pie, sancteque agere, atque suos liberos omni cum diligentia educare et informare. Demum post aliquot annos, audiens solicite sancta concionatorum documenta, et maxime ea quae ad religionis incitamentum solent usm pari adean dem, tanquam ab aculeis compuncta et feruefacta femina ardentis fidei et devotionis, contra omnem vanitatem mox se erexit, e vestigioque firmavit: virtutibus in primis divinis septa, et Christi ac religionis dulcedine aliquantulum degustata. Maritum se per mortem praemisisse exultabat atque gestiebat. Quam ob rem, matura deliberatione confirmata, religionis nostrae habitum in aede sanctae Luciae suo in oppido, ordini eremitarum divi Aurelii Augustini dicata, humiliter ac religiosissime susecpit. Eoque suscepto (quoniam virtutibus nullis magis quam charitate et humilitate praesla bat) quantum proximor deo, habitu sancto et bonis operibus accedebat, eo longiusse abesse a virtutibus, a meritis, a venia, et gratia divina existimabat. hinc sacro dei concionatori Angelo, ex sancti Severini oppido in Piceno oriundo, patri suo spirivali potissimum, ac ceteris utriusque sexus religiosis se substernebat: eorumque preces humilis supplexque efflagitabat. Et quantum poterat de fuis facultatibus per elecmosynas, dei misericordiam in se expostulabat. Unde in primis sna omnia iocalia, in auto et argento, vestibus tum sericis tum auratis, quarum sibi libera erat facultas, sui ordinis aedem mirifice exornavit. Infirmorum deinde et pauperum, atque aliorum egestate oppressorum, praecipuam curam suscepit, eosque pro magnitudine facultatis suae iugiter sustentabat, atque eisdem cum opus esset seruiebat, pulmenta et cibos conficiendo, quibus omnibus semper blanda et affabilis, facillima ac liberalis erat nec in nullo quidem quasi domina unquam, sed quasi ministra se exponebat. In tota vita sua tanti semper et oris et orationis modestiam tenuit, ut nunquam verbum improvido fexerit vel emiserit. et quamquam semper paruo, vilique cibo contenta fuerit: post susceptum habitum et emissam professionis regulam, adeo incredibili abstinentia se castigavit, ut annos sex continue carnibus, ovis, caseo, vino, oleo, abstinuerit: plerosque dies ieiunium age bat, pane et aqua contenta. Nonnunquam herbarum radicibus sustentabatur. Etiam saepenumero suis cibis, aut terram, aut cinerem, aut certe aquam frigidam immiscebat. Cumque in vesperum ut plurimum ieiunaret: aduentante nocte, pomum crudum pro lautitio cibo comedebat, Acetum autem cum felle mixtum: ex consideratione potus Iesu Christi potabat. Cumque ex ea, cur tam aspero, ne dicam crudeli vitae genere uteretur a nonnullis quaesitum fuit, Respondisse fertur: Se sub ea conditione religionem adiisse, ut quae perpetraverat peccata, poenitentia, leiuniis, eleemosynarum erogatione, atque iugi oratione aboleret. Iugis nanquam memoria passionis Christi apud eam perseverabat. Unde et pro monilibus et fasciis pectoralibus, reliquoque muliebri mundo: domini charitatem qua dilexit nos, eiusque lassitudinem, ieiunium, calumniam, flagella, spinas, et asperam crucem contemplari non desinebat. Quorum memoria impellebatur, ut corpus suum singulis diebus disciplinis ferreis crudeliter caederet. Nocteque interdum coronam ex acubus confectam, in capite gestaret: et nequid ex passione sibi deesset: mandabat ancillae suae ut ipsam manibus post terga ligatis, colloque fune inserto, per universam domum ad instar Iudaeorum traheret. Sciens praeterea ad vitae sanctitatem, ceteraque omnia recte obeunda: vim maximam habere orationem: eidem haec sancta Helena quotidie peculiariter intenta, et assidua cum lacrimis erat. Per illam se ipsam inspiciebat, ac veluti in speculo contemplabatur. Cum ea hostem diabolum persequebatur, et carnem subigebat spiritui. Quid autem virium habuerint eins ardentissimae orationes, et quid laudis eius ingentia facinora atque celeberrima: miracula declararunt. Nam saepissime ab ipsa invictus et praepotens deus: se vinci ac cogi passus fuit. Ipsam nempe excellentem orationis virtutem potissimum suo semper in sinu beata Helena habebat: quae ab humanis quasi abstrahens illam, vehebat in caelum, ferebatque per speciosum omne sublime. pro quo persaepe maximis replebatur gaudiis, et ipsis tam amplissimis, ut quandoque in ea nulli sensus inesse viderentur. Eius vero cubile


page 141, image: s281

pletunque erat nuda humus. Nullus unquam intercessit dies quin viaticum salutis sumeret: et id semper cum lacrimis, quo sumpto, unam horam ex more in luctu et lachry mis consumebat. Sciens quoque beatum Hieronymum praecepisse: orationi lectio, lectioni succedat oratio. ea quidem veluti quotidiano animi pabulo utebatur: verum nec ipsa omnifaria ei quippe erat, sed ea dun taxat quae animum eius spirituali dulcedine pasceret, illustraret, et incenderet: libri autem quos legebat, duo potissimum erant. alter quem crucis speculum vocant: alter vero de humilitate inscriptus est. Euange lium autem Christi tanquam Caecilia virgo gestabat iugiter suo in pectore: pro quo singulis diebus divinis colloquiis vacabat. Erant ei lacrimae maximae ex consideratione beneficiorum dei ac passionis Iesu Christi, tanquam nectat die ac nocte, dum diceretur ipsi: ubi est deus tuus. Ex quibus certe illabebantur ei facies spiritus sancti: per quem veluti adoptionis filia dilectissima iugiter clamabat. Abba pater. Denique rebus in omnibus solitudinem et secretum magnopere amabat. Et quocumque vertebatur sola, ibidem hostiam cordis sui vivam offerendo, semper clamabat atque dicebat. Quam dile cta tabernacula tua domine virtutum: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Pfallebat mente, psallebat et spiritu. Et passim suo in ore resonabat canticum no vum, quod cantari fas non est: nisi iis qui empti sunt de terris primitiae deo et agno. De eius frugalitate et incredibili victus abstinentia, deque tolerantia vigiliarum atque laborum: de ceteris quoque pluribus divinis suis virtutibus, pro modulo meae ignorantiae, satis iam dictum est. Nunc autem operaepretium est, ex ponere ipsius promptam obedientiam: quae talium religiosarum professionis votum protendit. In ea quippe, beata haec femina, suarum omnium virtutum fundamenta iecit. Noverat enim divino spirstu inflammata, eam vivam, et vere dignam esse hostiam, atque sacrificium omni thesauro pretiosius, in quo ipsa hominis voluntas liatur. Noveratque dominum Iesum Christum cum in forma dei esset, se vere exinanisse, ut suo exemplo christiani omnes, imitatores et ipsi intrepide id factitarent: animas scilicet suas, sub obedientiae iugo cum gaudio castigarent. Hanc igitur quam dicimus obedientiae virtutem, optima Chri sti ancilla, principio usque in finem vitae suae, semper tanquam Neophita Christi pure et simpliciter obseruavit. Patris sui spiritualis aliorumque maiorum vocem audiendo, praesto adesse, nullum unquam discrimen inter praecepta eorum faciendo. Nihil de iniun ctis grave unquam duxit. Sciens si praeposito sibi patri pareret, et saluatori suo se paruisse, qui dixit: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit: existimans certe, sine illa, inanem esse religiosorum vitam, inanemque religionem ipsam. Et ideo in om nibus, semper ipsam obedientiam anteponebat: quod ut et ceteri facerent, omnes admonebat, semperque rogabat. Affirmabat quoque hoc, quia quicumque maiorum suorum praecepta accurate, ad unguemque seruasset, intelligeret se non modo non posse interire, sed nec ullos sibi diaboli laqueos, aut ulla tela nocitura. Diabolicas tentationes et perse cutiones innumeras haec sancta matrona Helena in finem usque pertulit: cum quibus etiam saepissime luctabatur, et a quibus multis etiam verberibus affecta fuit. Nam ut Helenam veterator hostis in perniciem deduceret: cum aliquando in oratorio suo, noctu oraret: tectum domus illius magno strepitu conscendit, et horrendam adeo vo cem emisit, ut tectum diruere videretur. Sed illa ob hoc nullo terrore perculsa fuit. Sed cum instantius in orationibus persisteret, ex quo pavorem eidem incutere nequinisset, eam flagellis durissime verberavit. Eoque factum est ut se beata Helena in fugam verterit, et ipse eam vestigiis insequebatur. Aliquando etiam ipse antiquus hostis ipsam infestare coepit, ut se aut ex fenestra praecipitem daret, aut laqueo sibi mortem con sciret. Sed saluatoris signi impressione: mox in fugam ipsum vertit. Saepius etiam callidus hostis: eam, in angeli specie, conatus est in suam sententiam traducere. Erat huic sanctae mulieri optimus mos, ut antelucano tempore ad luciae sanctae templum semper proficisceretur. Amnisque quidam, qui oppidum praeterfluit, eidem ponte transeum dus erat: ad quem cum aliquando pervenisset, ab hoste maligno in aquam praecipitata


image: s282

est, et haud multum abfuit quin ab aquis sancta absorberetur. Verum Christi beneficio, ad ripam tota madefacta delata est. In huncque modum ad templum ipsum quo missarum solennibus adesset, concessit. Quoties virgis ab eo caesa, quoties saxo elisa, quoties eius ossa confracta? ut membro prorsus ullo aliquando se adiuvare nequiret. Sed deus omnipotens, et pius, pro quo haec invicto animo tolerabat, nullum eam invandi praetermittebat locum. Denique cum Paulus dicat: Virtus in infirmitate perficitur, ut illam deus beatiorem per infirmitates corporales efficeret, atque eam in ipsis perseveranti, opem tanquam filiae charissimae ferret, quemadmodum in psalmo pollicetur. Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum. Per tres annos gravissimo morbo vexari voluit: quem nihilo minus Helena sancta aequissimo semper pertulit animo. deum ob hoc summis prosequens laudibus. Et cum multi pietate permoti eam conslari adniterentur. Id consolationis genus superuacaneum fore respondebat. Statutum sibi erat, ea quae Christus vellet: constantissime quidem perpeti. Iam Helena gloriosa de aduersario, deque cunctis malis victoriam reportaverat, ut ei amplissimus posset decerni triumphus, a domino amplissimo munere fuerit donata: Quod scilicet ei in oratione persistenti sese Christus cum sanctissima matre virgine, et beato patre Au gustino, atque Nicolao Tolentinate festivus totus obtulerit, eidemque maximam atque incredibilem voluptatem contulerit. Triennio igitur, cum dominus eam maximo infirmi tatis igne atque incude probasset, ut scilicet veluti aurum mundissimum flavesceret et rutilaret, in caeleste vas utique formanda: omni prorsus rubigine expulsa, ipsa beata soemi na, omne vitae suae tempus in omni opere bono elaborasset, et tanquam bonus Christi miles constanter ipsa supradicta facinora (quae omnibus ante oculos hic posui) tenuisset, strenueque gessisset, Cum decurso iam stadio, ut suum ad quem semper optabat ut perveniret triumphum: accersito Priore monasterii sanctae Luciae ordinis sui, tanquam gremio sanctae ma tris ecclesiae semper enutrita atque fota, ut in fide Christi se emigraturam contestaretur, Confessionem, et viaticum et reliquam rem sacram ex more, rite et religio sissime astantibus fratribus ab ipso suscepit: quibus accincta praesidiis, tutius emigrare posset. Demum cum secundum et sexagesimum vitae suae excessisset annum, super nudam humum iacens, quarto no nas Aprilis anni salutis nostrae M. eccclviii ex praesenti hac moribunda vita, malisq omnibus profecto, suam innocentissimam, decora atque gratam anima, e corpore elapsam, tanquam ex mortali caligine ad eum misit, que semper et fide et charitate coluit et dilexit dominum nostrum lesum Christum: Ubi nunc vere vivit, vivetque in saeculum ea vita, quae mor tem nescit ullam. Ipsum itaque dominum Iesum Christum deprecor, qui hanc beatam matronam Helena, tantis virtutum gradibus sublimavit: ut et mihi indigno seruo suo peccatori, dignetur eius intercedentibus maximis meritis concedere, ut liceat eius extrema subire vestigia. Egressa autem ex eius corpore anima, cum mulieres de lavando eo consilium accepissent: confestim ipsum maxime ulceratum inspiciunt, et ea quidem de causa accidisse, quia tot annis humi iacuerat. Cumque illud in feretrum ex more collocassent, et crucisi xum supra pectus posuissent: subito Helena caput illi extulit adeo, ut deinceps unquam demitti non potuerit. Itaque si eius ingentes virtutes, utpote prudentiam, ingenium, divinam eruditionem, promptissimam linguam, comitatem, amabilitatem, humilitatem, denotionem, et divinorum gustum, integritatem pudicitiae, abstinentiam praecipua, et abiectionem, repetere voluerimus, negotium inextricabile profecto assumeremus. Invitata igitur be ata haec nostra Helena, immo et excepta ad religionis sanctae nuptias, ubi novae sponsae agni epitalamia quotidie celebrantur, veste scilicet nuptiali insignita confestim ihumiliore loco sedere voluit, iuxta saluatoris nostri Iesu Christi documentum Qui dixit: Cum invitatus fueris ad nuptias, novissimo discumbe loco, ut venies qui te invitavit. Ami ce, dicat, ascede superius. Et propterea in finem a magistro triclinii, domino nostro Iesu Christo iussa est ascendere superius, ubi facta est ex eorum numero: quibus dicitur per prophetam. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Ad nos itaque ex huius viraginis sanctae exemplum manasse putandum est, illud divini oris oraculum. Regnum


page 142, image: s283

caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Quod ut ipse qui hanc huius beatae edi di vitam, desyderio quaerere, opereque attingere dei miseratione possim, ipsi eius regni maximo conditori genua flecto, atque huic quae cum eo iamiam triumphum agit, et regnat, regnabitque in lecula saeculorum. Amen. Multa sunt signa atque miracula et aute et post mortem ab ea perpetrata: quae me in hanc sententiam impellunt, ut ipsam cum sponso eius Christo domino nostro, et sanctorum ascriptam agminibus minime dubitem. Ex quibus duo complectar. Ea enim civem quandam Utinensem, cui Heleno Calcereto nomen erat:cum a comitiali morbo gravissime teneretur oppressus, pristi nae sanitati suis intercessionibus restituit. Benevenuta quaeda Utinensis, cum per annos tres nullos sui coniugii dedisset fructus, a viro despectui habebatur vapulabarque. Quod aegre ferens ad suos confugit: et eis quid causae subesset exposuit, dicens se a viro aufugisse quia de ipsa male mereretur. Posteaquam illi nupserit, nullam unquam sibi felicem diem affuisse, seque maiori dolore affici, quia sine culpa afficeretur et caederetur, Affirma batque se nunquam ad illum reversuram. Quam ob rem quamplurimae matronae honestissimae ad Benevenutam convenerunt: commonentes et obsecrantes ut sibi caveret, nec se despiciendam et infamandam exponeret. Quarum consilia cum Benevenuta non admitteret: mitteret: beata Helena eam ad se accersiri iussit. Nulla inquit filia mea te dubitatio teneat, ex te vir tuus liberos indubitato suscipiet. Redi cum eo in gratiam, In deo spem fidemque indubitatam collocato. Optatis equidem vestris ille respondit. Vix annus intercessit, cum puellam ediderit: quod orationibus Helenae factum fuit.

De Angela Nugarola eruditissima. CAP.CLX.

ANgela Nugarola, Veronae oriunda, femina apprime doctissima, aevo quo Pius eius nominis secundus pontifex Romanus in cathedra Petri praesidebat, et apud Veronam ortus sui civitatem insignem ceterasque Cisalpinae Galliae civitates, et magna virtutum gloria, et poe tica oratoriaque arte multum insignis ac clarissima mulierum est habi ta. Haec quippe in primis generosi viri Antonii Nugarolae splendi dissimi equitisaurati filia, et praestantis Antonii, qui Arco pugnacis simo oppido imperabat, coniunx fuit. Mulier sane venustissimo et eleganti corpote, quam plane formam, ipsa sua celebris doctrina apud omnes clariorem reddebat: femina equidem in primis humana, facilis, optimisque moribus, ac pudicitiae gloria admodum probatissima. Cuius sermo suavissimus, pulcherrimis semper abundabat exemplis, et auditoribus quam maxime iucundus. Divinae literae magnopere hanc mulierem delectabant: quas et persaepe versibus condebat, idque in omni genere carminis: quod quidem in muliere videri poterat admirabilius. Quae inter cetera suae doctrinae monimenta aeclogas nonnullas tanto artificio confecit, ut sine iniuria cum Cornificiae su prascriptae Romanae doctissimae, in caelestibus literis a se scriptis co-ferri possent, quae Centonas confecit, ut dictum est. Et cum nobilissima familia esset edita, etiam maximum usum prae se ferebat in curanda refamiliari sua, quia ordine suo cuncta administraret cum optimo vivendi exemplo: prudenter etenim, ac summo consilio semper omnia gerebat. Et cum in magnis divitiis obuersaretur, etiam honorifice et liberaliter, summa cum omnium benevolentia, cum vicinorum, tum etiam propinquarum his omnibus usa memoratur. Rebus quoque divinis aeque semper intenta, clemens, benefica, ac pia admodum existimata. In primis quidem modesta, pudica, atque nimium moderata. Quibus plane virtutibus et gratiis hoc etiam adiecit: quia per totam vitam suam, semper mariti benevolentiam quoad vixit, ad extremum usque vitae suae finem, incolumem, inviolatamque optime seruavit: semper cum summa devotione vivens. Postremo cum vitae suae ultimus advenisset finis, eo morbo quo fere alii omnes solent, eam mortem obiisse feliciter constat. Cum de se non paruae doctrinae monimenta et aliarum plurimarum virtutum documenta posteris tradidisset plurima.


image: s284

De Maria illustri femina, Marchionissa Montisferrati. CAP.CLXI.

MAria, eius nominis nostro hoc in opere secunda, illustris Guillielmi Mo-tisferrati Marchionis uxore, anno a natali christiano millesimo quadringentesimo, tertio et sexagesimo admodum adolescentula in eisal pina Gallia, apud Casale sancti Enuasi urbem suam, maximo cum populorum luctu parturiendo defecit. Cuius quidem decora tanta fuere, ut inter claras mulieres a nobis non immerito sit annumeranda. Haec in primis Caroli Fusensis principis Navariae regis nepotis filia fuit. Quam ferunt tantae virtutis, tantaeque praestantiae, ac liberalitatis fuisse foe minam, ut facile explicari non posset sermone. Quae quidem artes in principibus tam viris quam mulieribus magnopere desyderantur. Apprime etenim literarum studium attigit, quarum sane voluptate incredibiliter afficiebatur: sed praecipue caelestium literarum lectio illi cordi erat. Quibus ex documentis in omni gestu et sermone, quandam religionem et sanctimoniam prae se ferre didicerat. Tam humana, tam comis, tam cle mens, tam denique liberalis: ut ab ineunte fere aetate, per totam Galliam honorificus et frequens de illa sermo erat, in omni re perliberalis admodum: satisque ei suppeditabatur, unde benignitate uti posset. Tantaque morum eius erat suavitas, sic quoque aflabi lis, ut omnes sibi, tum fratrum, tum sororum loco haberet. Eius consuetudo donecte pus nuptiarum advenisset semper cum aliis mulieribus fuit: et ipsa quidem tam humana, et tam facilis, ut non iam certe tanti principis filia, sed gregarii hominis videretur mancipium. Ubi vero ex transalpina Gallia in Italiam tandem profecta est: quum duceretur ad maritum, plurimi illam in modum prope triumphi prosequebantur: unde et toto illo suo itinere, celebris et conspicua semper fuit habita. Dici certe non pos set, nec id quidem sine multis lacrimis, quantum eius populi indolueriut, praesertim pauperes sua profectione, Dolentes etenim succlamabant, atque dicebant. O misertimi nos, omne refugium nostrum, omneque patrocinium, nunc nunc nos omnes deserit. Quis nobis nunc et deinceps rebus in difficillimis, ac nostris in necessi tatibus opem afferet? quis in arduis auxiliabitur? quis iacentes nos in calamitatibus sublevabit? Cui nos deseris unica spes nostra? Postquam autem Italiam nostram attigit, celebtataeque fuissent cius magnificentissimae nuptiae in Alba sua urbe: quae eius fuerat animi magnitudo atque magnificentia mirifice declaravit. Dimissura enim omnes qui illam comitatifue rant cum duceretur ad maritum, et iam ad suos essent domum regressuri, numero videlicet supra quadringentos, cum principum, tum etiam nobilium, atque aliorum qui feriori loco nati fuerant: pro ratione personarum, ad unum omnes magnificentissima liberalitate est prosecuta: gemmis videlicet, et aliis pretiosissimis quibuscumque. Nec sibiipsi quidquam reliquit: praeter tenuissimam catenulam auream, quam decoris causa collo gestabat: nequem a se indonatum dimitteret. Haec tam inaudita magnifice-tia, et in Monteferrato, et in Gallia usque in hodiernum diem, cum ingenti celebritate memoratur. Apud maritum vero et eius principatum omnem, non minorem gloriam ac laudem, quam apud patrem est assecuta. Nam in omnes aeque se comem, facilemque ac perhumanam praestabat, sed in pauperes in primis: quos omnes et verbo et opere confovebat: his erat patrocinio, hosque tuebatur. quae virtutes iccirco in ea commendabiliores esse debent: quia paucae talium natalium, huius ingenii, huiusque naturae, hodie inve niuntur. Huiusmodi itaque ornamentis hoc quoque accessit: cum oppida, castella, vicosque sui principatus adiret: haec illi praecipua consuetudo erat, siqua forte supplicatio ultro eidem offerreretur, quae pauperem ostenderet aliqua ope indigere, oblatam aut ma nu semper gestabat, aut suo in sinu certe collocabat, Neque quenquam a se unquam dimirtere volebat, donec implorantis auxilium necessitati prospexisset. Illud quoque perenni laude dignum in ea excelluit, quia nunquam ullis voluptatibus tam delinita fuit, ut suorum subditorum potuerit oblivisci. Semper etenim sua in societate coetus feminarum habere


page 143, image: s285

volebat, cum nobiles, tum etiam honestissimas matronas, ac ancillas virgines: cum quibus ea se gerebat modestia et morum suavitate, ut ex eius ore nunquam exiverit verbum quod merito reprehendi posset. Tanta praeterea fuit ipsius prudentia, tantumque familiaris consuetudinis cum omnibus ancillis, subditisque suis: ut nulla unquam coniecturate potuerit, quae animo illius esset charior aut certe gratior. Nam cum omnibus ipsa tam aequaliter se gerebat: ut nulla unquam aut gloriari, aut conqueri potuerit, se illi gratiorem esse, aut e contra minus amari. Tres tantummodo haec tam cordata, tamque optima adolescentula cum marito vixit annos, ex cuius coniugio duas edidit filias. Quarum altera Margarita nomine Ludovico Salutiarum Marchioni nupsit: quae adhuc vivere dicitur. Sed in alterius puellae partu, prohdolor e vita migravit. Quae mors certe summus maeror, ac summus dolor non modo marito, sed etiam omnibus suis aulicis ac universis populis fuit: qui infinitis prope lacrimis et tristitia, ac pietate eam tanquam onmium parentem diutius luxere.

De Genebria Gambarae erudita femina. CAP.CLXII.

GEnebria clarissima femina, natione Veronensis, clarissimi Brunori Gambarae ex primoribus civibus Brixianis: tempestate Pii pon tificis Romani, eius nominis secundi, sua egregia eruditione ac aliis plurimis bonis artibus, immortale nomen atque gloriam ea in potentissima urbe Brixiana aliisque locis cisalpinae Galliae adepta est. Quae quidem praestans muliet in primis Leonardi Nugarole equitisaurati filia fuit: quae et forma, prudentia, religioneque, ac liberalitate multum excelluit, facilis praeterea ac omnibus admodum affabilis. In qua etiam quaedam incredibilis dexteritas cum omnibus vigebat, ac morum singularis lenitas in omni gestu, urbana in primis, quae omnia eam perquam maxime honestabant. Decorabat insuper illam quaedam maiesta in vultu, mirabilisque aspectus, omnino dissimilis ab illis mulieribus, quae summam superbiam plane demonstrant: cum salutantur, dedignantur quam doque alios resalutare. Excellebat in ea inter cetera etiam praecipua bonarum literarum disciplina, a doctissimis et eloquentissimis viris apprime egregie instituta: quam ob rem in omni genere literarum, maximam de se opinionem apud omnes concitabat. Argumento sunt epistolae eius luculentae, et cum maxima doctrina scriptae. Cuius oratio tum modesta, tum etiam magnifica fuerat existimata. Gestus praeterea, et omnes corporis sui motus, nunquam ab his dissentire videbantur. Mores insuper admodum pudici, qui cum quadam gravitate coniuncti essent, illam non parum ornabant. Elucescebat item in ea quidam coniugalis pudor atque fides. Diligentissima quoque erat omnis honoris et decoris tam mariti quam etiam sui: et id non minus quam Aetnylia tertia supradicta, superioris Africani uxor: cui non solum domi, sed etiam ubique maxima cura fuit pacis, et coniugalis concordiae amoris, ut ex monumentis clarissimorum ingeniorum, ad nos usque manasse cernimus. Tanti igitur momenti et autoritatis et existimationis erat habita haec matrona insignis Genebria. In subditos enim suos summa praestabat humanitate, et iccirco plurimum laetabatur quando eorum pos set extinguere discordias, si forte inter illos aliquando fuissent exortae. Visitabat aegro tos cum ingenti studio atque amore, quos tum rebus, tum etiam verbis dulciter consolabatur. Hoc et amplius in ea mirandum fuit: quia ubi ratio vel necessitas expostuiabat, familiarem, humanam, facilem, et piam sese exhibebat. Tam erat in suos propenso studio, ut et aequalis et soror vere posset appellari, non quae posset eis imperare. Saepe etiam hoc verbum illi usurpabatur: Sapientes viros, sapientesque feminas, apud mul titudinem ab omni ambitione vacuos esse debere: e contra autem operam dare, utii placerent qui vera laude digni existerent. Memor quam maxime erat beneficiorum, et grata in illos qui in se aliquid contulissent vel re, vel opere. Constanter iusticiam coluit, et innocentiam custodivit. Fecunda liberis praecipue maribus, quinque etenim


image: s286

peperit. Quorum primus Mafeus appellatus, vir praestanti quadam corporis dignitate. Secundus Petrus, excellenti ingenio vit, eximiaque virtute, ac magnificentia: qui pro merito suarum virtutum a pontifice maximo, Paulo eius nominis secundo, eximia af fectus fuit dignitate, una cum fratribus et posteris suis. cuius quidem pietas nunquam pos set satis pro dignitate laudari. Tertius Ioannes Franciscus in armis satis exercitatus, validus et summi consilii vir. Quartus Nicolaus in primis perhumanus. Quintus postremo Marsilius protonotarius, et iuris pontificii decore ornatus. Quorm omnium virtus, clarumque nomen, non tantum matri ornamento fuere, sed etiam prope toti Cisalpinae Galliae gloriam immortalem attulere. Haec itaque tam clara femina divitiis, scientia et virtutibus, ac liberis tam fortunata, non tanquam Niobes Amphyonis thebanorum regis filia, fortuna lusa, insipiens fecerat: quae superbiendo non gratias egerat, sed ex innumerabili prole divinos sibi quaesierat honores, quo nomen suum in multis saeculis sibi fecerat exosum: sed ipsa clara Genebria de omnibus sibi conces sis cum gratias immortales deo egisset: ad extremum adhuc in iuvenili admodum aetate, modum vitae suae posuit. Cuius mortem iunumerabiles prope populi, non secus ac si parentem collachrymarunt. Elataque fuit magnificentissimo funere, pro dignl tate et spelendore suorum, ut clara mulier merito requirebar.

De Isota virgine Nugarola Veronense erudita. CAP.CLXIII.

ISota virgo Nugarola, praedictae Genebriae soror, femina in primis doctissima: anno a natali christiano millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, apud Veronam urbem suam, cum in caelibatu totam egisset vitam, extincta est. Haec quippe amore virginitatis ducta, a ma trimonio coniugali prorsus aliena esse voluit: etsi indesinenter a ple risque magnis viris ad matrimonium solicitata fuisset. Sed neque ab ul lis suis propinquis aut affinibus, vel amicis eam ab hoc suo laudabi li proposito unquam potuit amoveri. Et ut omnem nuptiarum molestiam et otium (quo nihil perniciosius mihi videtur) a se posset arceri: ad studia literarum se omnibus mo dis contulit. In quibus certe tantum excelluit, ut in ea plane revixisse videretur prisca illa virginu antiquitas et dignitas, quas illustres sempiterno praeconio decoraverat vetustas. Et iccirco omnes sui temporis mulieres in vario literarum genere anteire dicebatur. Eius enim ingenium, eiusque doctinam, ac spelendorem intacti corporis sui, necnon et abstinentiam, frugalitatem, orationes, ceterasque eius virtutes: omnes venerabantur. Celebrata erat maxime grausi, ut et doctrina cum veteribus mulieribuseru ditis merito posset comparari. Quod confirmant eius luculentissimae orationes, quas maximis pontificibus Romanis aliquot destinaverat. Nicolao videlicet quinto, et Pio secundo: praecipueque in eo conventu quem Mantuae egisse eum constat. Suadebat nanque et hortabatur validissimis argumentis et probationibus, non sine maxima exemplorum copia, tum pontificem, tum Reverendissimos sanctae ecclesiae Cardinales, et christianorum principes in bellum aduersus Turcum, qui christianum nomen, et christianam religionem conabatur evertete. Quae quidem oratio, tantam praese fe rebat doctrinam, tantumque nitorem et eloquentiam, quantum quis certe verbis vix explicare posset. Cui feminae propter eam doctrinam et optimum dicendi modum, non posset dici quantum laudis, quantumque ornamenti eidem accesserit. Nicenus etenim Cardinalis graecus, utraque lingua excellens, et qui in divinis doctrinis maximum etiam usum habebat: ea oratione audita, statim quadam admiratione permotus, ut cotam agnosceret, quam absentem, admirabilem ex ratione dicendi cognoverat, Veronamque visendi gratia contendere voluisset. Vix quippe credibile videbatur, suorum tem porum feminam ullam inveniri: quae tanta eruditione, tantaque eloquentia praestaret. Qua visa, et audita: caeleste potius, quam humanum factum iudicavit: unde eam in ipsis virtutibus, et ipsas in se, ad magnam dei laudem, suique aedificationem admiratus est. haec plane non solum studia humanitati, sed et philosophiam attigit, nec etiam Theologiae sacrae


page 144, image: s287

ignara fuit. Confecit inter cetera altercationem quandam, id est dialogum, cum utbis suae praefecto Aluisio Foscaro patritio Veneto, viro egregie literis culto: quo quaerebat, utrum Adam protoplastus noster plus peccaverit quam Eua, mandatum domini transgrediendo. In quo quidem ipsa: Euam, ille Adam tuetur. Quod peregregium sane opus pluribus admodum placet: quia maxime cum quadam nova theologia, cultum et eloquentiam in eo innxerit. In veterit. In veteri, novoque testamento admodum fuit exercitatiffima: unde et bibliam ferme totam, eam didicisse constat. Operum praeterea quatuor doctorum atque aliorum aeque fuit studiosa. Nihil ferme ab ea dicebatur, quod pa tris Augustini restimonio non statim comprobaretur. Divum etiam Hieronymum semper in manibus tenebat: vel propter eloquentiam suam, quae eam delectabat, vel quia plura quam ceteri doctores ad sanctas scriberet virgines. Non posset equidem enarrari, quam absolutae, quamque consummatae doctrinae fuisset haec Isota virgo, peregregia mu lier. Praestabat quoque inenarrabili corporis dignitate, optimis moribus praedita. Habitus autem eius corporis, semper quasi ad viduae cultum accedebat: quem in tota vita custodivit et gestavit. Nata igitur octo et triginta annos, summa mansuctudine, summaque gratia in omni parte vitae claruit: et non tantum apud hos illustris quibus erat coram nota, sed etiam illos quibus nunquam fuisset visa: tantum valuit, tantumque potuit fama, et nomen optimarum virtutum in hac virgine. Atque tandem hunc consummatissimae vitae finem nacta est Isota, virgo eruditissima et omni prope laude etiam cumulatissima.

De Isabella Ferdinandi Regis uxore. CAP.CLXIIII.

ISabella Regina Neapolitana, eius nominis secunda, excellentissimi regis Ferdinandi pudicissima coniunx: anno qui est quintus et sexagesimus salutis nostrae, supra millesimum et quadringentesimum, apud Neapolim regiam suam quartodecimo calendas Aptilis, cum maximo miserorum incommodo decessit, et regio funere elata, in divi Petri martyris templo est tumulata. Mulier sane conspicua ac innumerabilibus virtutibus insignita. Quae in ptimis Tarentini prin cipis neptis fuit: quem quidem Alfonsus Rex filii nuptiis iungendam omni studio iccirco contendit, ut regnum filio magis magisque firmaret: praesertim pulchritudine illius et virtutibus maxime adductus. Excellebat etenim ea in primis exmia forma: Nam regalis illi ex ingenio aspectus, ut vel solo aspectu, regina facile posset ab omnibus iudicari. Erat maxime eloquens, maximaque orationis suavitate praedita, affabilis in primis, pudici eius erant mores, ac omnis pudoris pleni. Delectabatur magnopere viris doctis, beneque moratis. Probae mulieres, probique ingenii feminae illi maxime cordi erant: et gratia apud illam plurimum valebant Ex regia autem sua imputos homines et minimi sensus, prudenter submovebat: quos vero didicerat ingenio praestare et gravitate: omni studio et impensa ad se accersiri faciebat: quos certe charos gratosque habebat. Nec minus vocabat ad se mulieres et virgines iam viro maturas, quae illi in primis non modicum charae erant. Dabatque operam ut in rebus divinis et humanis peregregie instituerentur: cum quibus et persaepe suas laxabat curas honestissi mis animi remissionibus. quam quidem vivendi rationem optimam, multi cernentes et intelligentes, non iam regiam eius domum, sed potius religionis locum esse astrue bant. Habitus eius et corporis cultus: summae modestiae indices erant. Haec itaque prius quam Reginae nomen adipisceretur, Calabriae cum Ferdinando marito suo imperavit. postea vero quam Reginae nomen invenit: maiore diligentia et studio id tueri contendit. idque seruare in maioribus opibus constituta, quod ante instituerat, et hoc religione duce ac aliis pluribus praeclaris artibus: sic ut ea admirabilis adeo praedicaretur, ac si e caelo ad homines foret divinitus demissa. Post Alfonsi autem regis mortem, Ioan nes Renati filius, ex Gallia transalpina cum exercitu in regnum venit, ut id regnum paternum sibi recuperatet. Secumque sui exercitus imperatorem Iacobum Picininum


image: s288

admodum strenuum, et rei militaris peritissimum adduxerat. Quo audito: e vestigio Ferdinandus rex, Neapolitanae urbis custodiam huic suae uxori reginae omnem con mendans: ipse assumpto valido exercitu rebus omnibus ornato, ut castra castris oppo neret, contra hostem profectus est. Quae civitatis administratione suscepta, sex prope annis, eam magno consilio, maximaque prudentia administravit, atque in summa quiete et pace, amoreque civium conseruavit. Quandiu autem urbi praefuit, multa insticiae exempla edidit, et id aduersus nocentes magno quidem et excelso animo. Nonnunquam ad maritum misit: dicens, quia ipse nulla afficeretur molestia: neque quidpiam timeret de rebus suis, donec ipsa preesset. Nunquam in tantis occupationibus regni sui occupata, vo luit res divinas omittere, aut preces, aut ieiunia negligere, atque alia huiusce bona, quae ad placandam caelestem iram pertinerent. Et ob id etiam utebatur magna liberalitate, et frequenti in pauperes: cum esset mulier optima, et religionis diligens custos. Continentibus etenim precibus ad deum agebat, ut regnum illud sibi tueretur: si ad salutem animarum suarum esset futurum. Cumque rex aliquando in summa versarenn tristitia, et quasi iam animo concidisset, eius exercitu ab hoste fuso: neque ei esset aliqua pecuniae spes, qua bellum restaurare posset. ipsa prudentissima sic cum suis civibus egit, ut regi opem ferrent, eidemque subvenirent, ut satis pro ratione temporis magna con tracta pecunia: eam omnem ad maritum miserit resarciendum. Simul exhortans, simul eriam consolans, nihil timeret, nihilque vereretur: potius spem omnem in deo col locaret: foreque ut brevi omnis tristitia animi, omnisque alla aegritudo, maximum in gandium et laetitiam commutarentur. Ita intra paucos dies factum est, etiam patrui sui opera videlicet Tarentini principis, qui dudum Ioannis praedicti Andegavensis rebus maxime studebat, adductus huius neptis suae precibus, repente res Ferdinando meliore loco esse coepit, redacto scilicet in meliorem et tranquilliorem statum retum Nea politano regno: nam deinceps maiore cum gloria regnavit: Quod Pius eius nominis secundus pontifex, Ferdinandum regem diademate imposito confirmaverit. Regno igitur hoc modo pacato: Isabella dissimilis nunquam sui esse voluit, per decem reliquos annos quos postea in regno eodem egit, Regina certe magnae virtutis, etiam hodie usque per totum regnum illud magno celebratur praeconio: frequentissimusque de illa sermo, cum summa plane testificatione virtutis et benevolentiae in illam omnium: quanti hav regina virtute praestiterit, non paruum certe est argumentum. Tam chara tamque accepta marito fuit, ut illam prope divinam feminam esse contestaretur: qui ut suo studio satissaceret, quo dum viveret affici maximo perspexerat: iussit templum beati Petri mar tyris magnificentissime restaurari, idque cum maximo sumptu: in eo quippe plusquam octo milia aureorum regem constat impendisse. Quae quidem pecuniae summa, collocata fuit in omni genere vestis, qua magnificentissime templa exornari solent, auro et aliis pretiosissimis rebus intexta. Audiebat cum maxima animi iucunditate theologos de sacris literis disserentes, a sanctarum literarum lectione nequaquam aliena. Innumerabilibus itaque virtutibus haec regina mirifice praedita, cum annum primum et quadragesimum attigisset: febri correpta, in quandam incidit aegritudinem: quam nunquam pudoris causa, medicis detegere sustinuit. Cuius morbi vi subacta, cum obivisset omnia quae christianum decet hominem, Iesu Christi nomen semper in ore habens, sanctam caelo reddidit animam. Cuius mors tanto dolori, tantoque maerori et aegritudini, viro eius regi fuit, toti denique regno: ut nunquam maior luctus fuerit auditus, aut certe visus, sed neque maiores gemitus, quam in huius optimae et praeclarissimae reginae morte. Sepulchro magnificentissimo a rege est decorata post cuius mortem inventa est capsella quaedam, in qua cum existimarentur quaedam pretiosa esse reposita, deprehensum est illico cilicium asperrimum cum flagello, quo devotissima regina corpus suum affligebat, ut gratiam domini nostri Iesu Christi posset promereri. Quinque filiosviro suo regi Ferdinando superstites reliquit, Mares tres, et feminas duas. Quorum pti mus natu Alfonsus rex: postea a Carolo Francorum rege, regno pulsus, et apud Siciliam


page 145, image: s289

nuperrime vita functus. Secundus illi dictus Theodoricus adhuc superstes, nunc regnum administrans. Postremus Ioannes appellatus, sanctae Romanae ecclesiae amplissimus cardinalis, iam et ipse defunctus. Altera ex filiabus maior natu Leonora dicebatur, Herculis amplissimi Ferrariae ducis uxor: et ipsa omni exemplo virtutis huius Isabellae extitit merito filia. minor aetate, Beatrix Pannoniorum regina prudentissima, et ipsa virtutum multarum ac rerum divinatum appetentissima, ut supra in prologo huius operis diffuse contestati sumus. Cuius quidem virtutes, et bonas artes reginae excellentissimae, hic contexere volui: prout tenue ingenium meum concessit. Ut quanta mulier, quantaque regina fuerit Isabella Parthenopea: posteri omnes ediscere valeant.

De Bona, Lombarda, in armis strenua muliere. CAP.CLXV.

BOna, Lombarda in valle Tellina, agri Novocomensis urbis apud La rium lacum sitae nata, quae videlicet in cisalpina Gallia Mediolanen si imperio paret: anno salutis nostrae millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, postquam in militari gloria multis claruerit facinoribus, in Metone Peloponesi oppido, ex ventris profluvio christianissime vita decessit. Mulier obscuris et ignobilibus edita parentibus, prout infra explicabitur. Haec igitur clara femina prius pellicis loco, postea legitimo matrimonio iuncta est Petro Brunoro Parmensi, peritissimo rei militaris duci. Quam cum vidisset, ducens copias suas per vallem illam Tellinam (quam veteres Rheticam appellabant) adolescentulam admodum in campis greges pascentem, plurimum deformem, nigro videlicet colore, brevique statura, sed valde strenuam, cum alijs suis sodalibus puellis, quae etiam greges pascebant, ludentem, per vim rapuit, et eam secum adduci praecepit. Quam quidem recreationis loco, persaepe mutato habitu, modo muliebri, modo virili veste exornari praecipiebat. Etiam nonmun quam, in illa sua adolescenti aetati, illam mulis et canibus suis venatricibus praeficiebat. Veruntamen etsi contemptu illam per omnem modum habere videretur: nihilo minus incredibili ipsius Petri Brunori amore et studio tenebatur, et eam ob rem omnes labores, et necessitates, atque aerumnas: aequo semper animo tolerabat. Et idcirco in omni itinere cum ipso suo Petro Brunoro, domino suo se indefessam comitem exhibuit: pro quo etiam cum ipso tandem ad Alfonsum regem Neapolim usque est profecta. Per idem igitur tempus, idem Petrus Brunorus cum Francisco Sfor tia tum comite aduersus regem Alfonsum stipendia faciebat. Tunc rex ipse Alfonsus egit: ut Petrus Brunorus a Francisco deficiens ad se transmigraret. Qui rursus con silio mutato, statuit ad eum redire. quam fugam cum rex parari animaduertisset, hominem clam comprehendi curavit, et in vincula conici praecepit: ubi et diutius sine ulla libertatis spe custodiri eum voluit. At Bona: sui amantis fortuna tam misera, tamque calamitosa, miseratione et pietate commota, quum illum ardentissimo studio et benevolentia quadam coniugali, tamquam Ipsicretea olim Ponti regina Mithridatis coniunx, ipsum prosequeretur. Statuit illum quoquomodo ex vinculis regijs eripere: quod ut efficeret, omnes difficultates, omnes labores, et quaeque asperrima voluit adire. Unde in primis eam ob rem, ad omnes Italiae principes et potentatus, atque Gal lorum regem et Burgundiorum principem Philippum, sine ulla sui requie accessit, et ab eisdem, maximeque a senatu Veneto ad hanc rem obtinendam, literas impetravit. Pro quorum rogatu rex tandem delinitus: Petrum Brunorum a carceribus exemit, eumque huic viragini Bonae concubinae demum liberum condonavit. Illoque tan ta cum difficultate libertate donato, Bona, ut sua in eam cumulasse videretur beneficia, etiam curavit ut cum Venetis stipendia faceret amplissima videlicet plusquam vigin ti milia aureorum: quo posset copias suas resarcire, et omnem apparatum instruere.


image: s290

Quibus quidem beneficiis perquam maximis idem Petrus Brunotus adductus, et sua singulari fide atque virtute permotus. cum usque ad id tempus ipsam tanquam vile mancipium abiecisset, semperque contempsisset, ne ingratissimus videretur, neve meritorum maximorum immemor: illam statuit sibi legitimis nuptiis copulare et coniungere, nec eam pellicis loco amplius habere. ex quo mox mares duos, feminamque unam sus cepit. His ex sententia gestis ex illo igitur tempore ipse Brunorus, eidem Bonae non solum omnia sua, sed et seipsum credidit, negotiaque quaeque sua mandavit, nihil sine eius consilio agere praesumens. Ex his suis perquam maximis consiliis ipse Brunorus non paruam autoritatem apud Venetos adeptus est. Nec quidem sine magna sui utilitate et commodo. Etsi subrusticis parentibus nata extiterit haec Bona, nihilo minus postea rebus divinis dedita, ac in pauperes Christi admodum liberalisest habita. Induebatur equidem cultu insiqui semper ac expedito. Si pedibus iter facere contingeret, semper armis et vestibus decori milites illi educebantur. Exiguo enim cibo semper contenta erat, perque omnem vitam suam semper vino abstinuit, quod illi fuerat a na tura insitum. Erat animo et ingenio praestantissimo. In oppugnandis oppidis et castellis sempet armata inter primos versabatur, primaque subilbat ad muros. In re autem militari longe exercitatissima: quod cum in multis, specialiter in bello quod inter Venetos et Franciscum Sfortiam tum Mediolani ducem gerebatur ostendit. tum praecipue cum amisso castello Pavono agri Brixiensis, tanta eius enituit virtus, ut om nes stupore mirarentur. Arrepto enim levo brachio scuto, enseque stricto, ducem se cunctis praebuit: ad aemulandum decus recepti castelli, armis omnibus instructa castel lum deperditum recuperavit. Quae res prorsus fuit inaudita, et egregiis monimentis celebranda, tantam in mulierculae paruae corpore virtutem bellicam extitisse. Eodemque tempore et timebatur, et admodum amabatur ab omnibus tam equitibus quam pediribus, et id quidem supra quam dici ant excogitari posset. In omni itaque negotio et prudentissima semper et sapientissima ferebatur. In altero quoque consimili virtutis negotio, non minus excelluit, quod minime reticendum puto. Declaratus enim Paschalis Maripetrus Venetorum dux: ad insinuandam universis novam erga suum prin cipem laetitiam, aedificatum fuit in foro sancti Marci ex senatus decreto ligneum ca stellum, et id quippe validum valde, quod fortium militum praesidio firmari iusserunt: qui quidem milites castellum tuerentur, proculque bellatores submoverent. Haec nanque Bona mulier a patribus depoposcit sibi id castellum expugnandum concedi. Quae instructa acie ex militari disciplina, seruando ordines, toto corpore armata, cum clypeo et stricto ense, inaudita moliri visa est. Nec unquam visa ad huius castelli expugnationem, nec alio in praelio, quanquam aspero et acri, defatigari: sic ut omnes principes qui ad id spectaculum conscenderant, prae stupore prope amantes fierent, tantam virtutis constantiam in tam parua femina prospicientes. Postremo senatus Venetus, qui iam multum spei in Petro Brunoro, et hac celebri femina collocaret: ad muniendam et custodiendam Euboiam, contra Turcos, utrosque misit. Quandiu autem ibidem praefuere in primis urbem illam validissimis praesidiis firmavere, in quo plane negotio ita se gessere, et ita operam navarunt, ut Turcus ipsis viventibus nunquam ausus sit ip sam Euboiam expugnatione aggredi. Demum ipsius viro charissimo Brunoro, in Chalcide urbe defuncto, et ab ipsa sua fidelissima coniuge Bona magnificentissimo exequiarum cultu ibidem sepulto, Et ipsa haud multo post ex dyssenteria valitudinatia effecta. quem quidem morbum ex longo suo itinere contraxeret: cum in animo haberet Venetias repetere, ut stipendium patris filiis continuaretur. Metonem Pelo ponesi urbem tandem pervenit, Ubi et in terram ingravescente morbo exponise ius sit: Ibidemque cum in dies gravius laboraret: duos religiosos valde devotos ad se accersiri iussit: quibus tanquam vera christiana, omnem animae suae curam credidit. A quibus sacramentis omnibus devotissime susceptis, etiam testamentum cum omni integritate mentis condere voluit: et ante omnia in remissionem peccatorum suorum


page 146, image: s291

trecentos ducatos in pauperes Christi, manibus suis liberaliter erogavit: Sepulchrumque sibi construi fecit. Quod ext ructum, ut erat animo excelso, suis propriis oculis intueri voluit. Postremo etiam ex maiore christiano inuncta: quum de rebus divinis indefesse loqueretur, placida morte extremum emisit spiritum. Cuius magnifice feminae virtutem tam admirabilem, inter decora aliarum clararum feminarum, quae memorandae fuerant, hic coniungendam esse putavi. Quamuis humili loco et obscuris parentibus fuerit nata: ut aliae mulieres quae magno genere praestant, et natalibus accendantur et inflammentur, ad aemulanda ornamenta virtutum: ex quibus omnis honos, omnisque vera laus proficiscitur.

De Blancha Maria Mediolani ducissa. CAP.CLXVI.

BLancha Maria, mulierum nostri aevi optima femina, Francisci Sfor tiae Insubrium ducis uxor, Philippique Mariae item ducis unica filiaper omnai clarissima et indulgentissima, et ipsa eodem anno quo et praedicta Bona, videlicet anno salutis nostrae millesimo quadringentesimo octavo et sexagesimo, in oppido suo Maregnani, agri Mediolanensis, anno aetatis suae quarto et quadragesimo christianissime vitam finivit. Femina certe ex omni parte perfectissima, cuius tantae profecto erant divinae humanaeque virtutes, ut non morte solum, sed et mortis omni carere debuerat suspitione. Quippe huius viraginis tanta erat probitas, et morum omnium integritas, pudicitia, innocentia, fides, pietas, sanctimoniaque; ut patriae fulgor, et parentum claritudo, merito ab omnibus confiteretur, censeretur et appellaretur. In primis quippe etat mulier admodum formosissima ac corpore elato, decora, venustaque facie, omni nive candidior, cum nitidis roseisque genis, ac quadam praestan ti et singulari gratia, ut deam quisquis inspiceret, et non mortalem facile crederet. Eius oculi grandes erant et nigri cum quodam micanti fulgore ac splendore. Suusque incessus, status quoque ac habitus omni fulgebat decore et honestate. Suus praeterea sermo gravissimus, et mira suavitate videbatur conditus. Erat insuper et re et nomine utique Blancha, omni muliebri sexu et dignitate praestantior ac candore pulchrior. Nam tanta erant ipsius animi pudicitia, ut nemo discerneret maior ne esset eadem, an castitas impolluti illius corporis, quam semper venerati nimisque admirati omnes. Verba illius non solum pudica, sed et omni verecundia plena. Veruntamen in eisdem utebatur quandoque salibus et cavillis, sed sine alicuius offensione, cum delectatione quoruncumque audientium. Tanta vero erat ipsius humanitas et clementia, ut anteiret quascumque superiores reginas et feminas. Universam etenim naturae bo nitatem, et animi magnitudinem in universa illius vita, semper complecti videre visa est: ita ut nedum iniurias omnes oblivioni penitus traderet, immo etiam iis benefaceret, a quibus iniuriam accepisset, obseruatrix plane saluatoris nostri praecepti: qui ait. Mihi vindictam et ego retribuam. Omnia nempe pro modulo fragilitatis suae tanquam christianissima, semper ad creatorem suum referebat, quem noverat supra hominum merita munificentissime retribuere. Erat insupet ita placida ac miris, ut sine cuiuscumque intercessione se adire volentem, intempestivum duceret neminem. Quinimmo omnes ea attentione atque lenitate audiebat, ut obsequentissimi numinis benignitatem repraesentaret. Eius fide nihil erat sanctius: quicquid enim semel promisisset, emori mal let quam minus effectui mandare. Neque enim (ut solent fere omnes mulieres) erat comparandae vel congregandae pecuniae cupida, immo liberalissima, immo pientissima, et munificem tissima: ita ut nullum sibi unquam seruare voluerit peculium, sed omnia quae ex amplissimis suis proventibus consequebatur bona: ea cuncta quam liberalissime, et pro dignitate merentium distribueret. Infinitas propemodum ingenuas puellas, quae ob dotis inopiam perissent forte, suis pecuniis, viris legitime collocavit. Monasteria plurima tam mulierum quam virorum, et Mediolani et alibi, aut restituit, aut amplificavit, et exornavit atque locupletavit.


image: s292

Unde nec involui debet silentio: quod cum in praedam Placentia militibus traderetur diripienda: huius intuitu et prece monasteria sanctimonialium seruata fuere, in quibus virgines quamplurimae in pudicitia illibta remanserunt. Neque enim quempiam seruorum dei suae benesicentiae immunem unquam esse voluit. Plurimam item curam gerebat pro pauperibus defunctis, atque praecipue propinquis et amicis suis, pro quibus sine intermissione singulis annis anniversaria plurima celebrare faciebat. Una equidem visa est haec virago Blancha, quae ad communem bonorum omnium nata fuisse iudicari potuisset, vel potius ad miserorum consolationem caelitus demissa. Neque multo minor eius iusticiae obseruantia erga homines, quam pietatis erga deum. aiunt enim quum diem obitus sui animaduerteret haud procul abesse: eam dixisse, ob eam rem duntaxat vitae fila sibi tantisper protrahi cupere, donec aeri alieno satisfaceret. Nam ob donandi et erogandi pauperibus propter deum magnificentiam, alienum aes, non mediocre in pios usus conflaverat et contraxerat: id tamen ut solueretur, accuratissimo cavit testamento Omnia tamen eius iusticiae munera hic in medium referre non est aopus: quum non modo illam omni iniuria maleficio semper abstinuisse, sed ita operam atque industriam omnem semper adhibuisse, ut nullus sibi locus propulsandae ab aliis iniuriae relinqueretur. Quam ob causam, mortuo eius viro Francisco Sfortia duce, Veneti etsi quandam honestam causam viderentur habere iusti belli aduersus regnum eius, ob non absurdas quasdam suspitiones: tamen ob eius amorem, ab omni bello prorsus abstinuere. Quinpotius eam perbenigne hortati fuere, ut bene de sese speraret, cum nihil omnino praetermittere decrevissent, quod eius regno profuturum intelligerent. Quam Venetorum mentem cum finitimi ceteri cognovissent, longe facilius sunt adducti, ut omnino quiescerent, nec in hanc clarissimam virginem tentare aliquid auderent: quam ii etiam prae virtutis magnitudine verebantur, quos ho stili in eam animo esse censebant. Habebat cum iusticiae operibus coniunctam haec Blancha non solum ingenii acrimoniam: quo, dicto citius res singulas discernebar, sed et quandam prudentiam supra hominis naturam, ut suo falli raro posset indicio. Hanc quippe muniebat, corroborabatque validius adminiculis temperantiae: qua existimatio potissimum seruatur omnis. Nam et cibo erat moderatissimo, et vino dilutissimo utebatur, atque aqua mera nonnunquam, quum divinis ieiuniis indulgeret, quod eius rei gratia saepissime faciebat. Quanta praeterea in ea erat dicendi gravitas, quantusque lepos, quantave suavitas: etiam plurimi nunc qui loquentem eam audierunt, locupletissimi testes sunt. Loquebatur etenim ornatissime, immo potius eloquebatur quum opus foret: et rursus tacebat, quum locus tempusque requireret. Et cum nosset in perpollita castigataque oratione, vim maximam inesse ad omnes animi motus vel concitandos vel sedandos: curavit assidue ut liberi sui omnes tam feminae quam mares, cum sapientiae studio eloquentiae coniugerent maiestatem. Noverat etenim sapientissima virago: plurimum decere principem, si apparate imperioseque quicquam esset dicturus, necesse fore eum uti oratione ornatissima atque gravissima. Tradunt Cot neliam Africani filiam permultum filiis ad eloquentiam profuisse, quoniam latinitatem perpulchre calleret, essetque disertissima. Et cum huic optimae mulieri esset universa eius vita, omnis honestatis plena: ita ut quotidianus sermo mirificam quandam dulcedinem omni melle suaviorem, gravitatemque redoleret, videlicet sententiarum crebritate atque acumine redundans. Delectabatur haec Blancha ubi divinis officiis, ceterisque rebus necessariis functa esset, quia non otiosa voluit esse, sed semper aliquid lectitare, quo et sibi prodesset, et meliores redderet suos liberos. longe tamen ma iore studio curabat ut filii sui, quantum humanum patiebatur ingenium, ut nihil ignorarent, et quod didicissent loquerentur et decore et apposite: ut quos parentum diligentia tam opulento, tamque florenti imperio munisset, hi quoque doctrina et eloquen tia ornarentur. Huiusmodi enim studio eos praeditos longe apud omnes fore admirabiliores arbeitrabatur. Id vero quantam prae se tulerit utilitatem, exemplum, omnibus


page 147, image: s293

perspicuum red didere tam feminae eius filiae, quam mares. Denique cum a gubernatione tanti imperii, tamque difficilis liberata fuisset haec virago: ainnt in somnis sibi apparnisse maritum suum iam diu defunctum, Isque in haec verba eam adiisse, sibi dor mienti visus est. Blancha Maria mihi charissima coniunx: scito quia quiescendi tibi iam tempus advenit: Non post multum tempus una futuri sumus in caelesti patria: ubi omnia tranquillitatis plena sunt atque quietis: tuae de me pientissimae orationes apud deum clementissimum metuerunt exaudiri. Multaque eidem dedisse salutis do cumenta, sicut ipsamet postea retulit. Quibus dictis cito disparuit, et ipsa statim som no est soluta. Secum igitur ipsa consyderans et animaduertens quae eidem dormienti apparuerant: post non multos dies in langorem mortis decidit. Cumque primum aegrotate coepit, novum astrum exortum est: quod antea nunquam illiusmodi nec visum nec auditum, magnum atque obstupendum, quid portenderet visum fuit. Nam ut mul torum ferebat opinio, cometes fuerat. ac si deus ostendere voluisset ipso splendidissi mo sidere, futuram ipsius post mortem beatitudinem, ut sicut in terra omnium virtutum lumine praeluxerat, eodem denique illustraretur in caelo. Quo factum (mirabiliter omnes viderunt) quia una cum suo obitu ipsum sidus occidens, continuo ex oculis hominum evanuerit. Ac sic sui aevi optima parens, pientissimaque: cunctis abstersa humanis sordibus, et omni terrestri coeno purgata, corporeisque soluta vinculis et li bera omnino: demum levissimo quodam volatu in caelum fuit mirabiliter evecta, et in terris perpetuo tanquam clarissima femina omnibus praeconiis celebrata. Neque ulla omnino est in hoc mundo tanta, vel levitas vel celeritas, quae cum animae beatorum levitate ant celeritate conferatur. Et haec carptim dicta hic sufficiant: quae de tam illustri et praefulgida muliere monimentis perpetuis mandanda sunt.

De Constantia erudita femina, Alexandri Sfortiae uxore. CAP.CLXVII.

COnstantia, eius nominis inter claras mulieres huius nostri operis secunda, Mulier sane eruditissima, Alexandri Sfortiae Pisauri Flami neae provinciae urbis principis uxor, Camerinique itidem principis ex Helizabeth uxore filia, anno salutis nostrae M.cccclx apud Pisaurum urbem suam, cum magno sui populi incommodo, quadragena ria suum diem felicissime clausit extremum. Femina certe omnium mulierum sui saeculi decus atque prudentissima, ac(ut ita loquar) constans stipes sui regni, et solidum patriae firmamentum. Cui ab ineunte aetate tanta fuit optima indoles et prudentia, tantusque animi vigor et facundia: insuper pietas, iusticia, pudicitia, eximia pulchritudo, divinarum, humanarumque retum cognitio: atque denique omnes dotes, quae de quacumque matrona praedicari possent. Cum eius menti ab ipsa sua adolescentia usque in diem mortis suae, inesset quaedam vis ac divinus prope spiritus infusus, ad omnia maxima obeunda, et ingentia de se praestanda. A pri maevo etenim suae pueritiae ita omnibus disciplinis operam dedit, ac in eatum studiis ita valuit, ut sive praemonita, sive de improviso loqueretur, sive poetice, sive oratorie, sive philosophice, seu de rebus divinis interrogaretur, aut loqueretur: ipsa non didicisse quae diceret, sed potius composuisse arbitraretur. Eius quippe in manibus quotidie inerant Aurelii patris Augustini, divorumque Hieronymi, Ambrosii, Gregorii, et Senecae ac ciceronis et Lactantii opuscula. Quantum autem valeret prosa, aut certe metro quam esset admiranda, verbo quidem explicari non posset. Plurimas elegantissimas, easque perdoctas edidit orationes et epistolas, quas ad diversos dedit. Et cum esset ingenii admodum promptissimi atque versatilis, ut illico intelligeret et exequere tur, etiam imitando quicquid aliquem dicentem aut facientem vidisset. Perspicaciter adeo versus tum dispares, tumque heroicos composuit, ut ex eorum artificio, cultu, suavitate, nitore ac elegantia, in admirationem traheret qui eosdem lectitasset. Quam sane poericam disciplinam


image: s294

nullo (ut aiunt) tradente, sibi metipsa vendicasse fertur. Et quanquam haec literarum cognitio vix in mulieribus apparere consueverit, ut permagnum sibi viventi tulit, sic denique et mortuae, eius filia maius attulit decus, de qua mox nobis erit sermo. Eius praeterea fides atque coniugalis charitas in virum, singularis profecto extitit semper: quia merito in his ceaterisque virtutibus, potuisset cum Penelopis constantia erga Ulyssem maritum suum, aliarumque vetustissim arum matronarum, de amore matrimoniali facile contendere: quia nullo modo eisdem virtutibus impar aut inferior visa fuisset. Tanta equidem eius ab omnibus ferebatur pudicitia, humanitas, ac revera ipsa constantia, necnon et ingentes aliae virtutes, ut nesciam quis poeta, aut certe egregius orator: ipsa omnia posset sermone congruo explicare. Erat insuper ipsius in omnes, etiam infimos facilitas et misericordia tanta, ut constet neminem unquam ab ea discessisse nisi laetum, et bene ab ipsa persuasum. Denique moritura, antequam ex hac vita demigraret, hoc eam dixisse ferunt: Nihil unquam sese effecisse, cuius poenitentiam merito subire deberet: praeter unum quod tamen non prodidit. Hac igitur via incedens Constantia haec, mulierum sane optima, et matrem Helizabeth, ac Baptistam illam aviam suam, de qua nobis superius fuit sermo, in omni re, et vittute, ac disciplina, praemonstrasse certe videre visa est. Itaque eiuscemodi indole haec Constantia fulgens, ac divinis praedita virtutibus, tot tantisque circumornata dotibus: felicissime ex hac vita demigravit, relictis superstitibus filio Constantio, qui patri in regno postea successit, et Baptista filia inclita et illustris, matri quam simillima, en Alexandro Sfortia marito suo editis.

De Baptista Urbini ducis uxore. CAP.CLXVIII.

BAptista eiusdem nominis secunda, praeclara femina, praedictae Constantiae illustris filia, ex Alexandro Sfortia edita, Foedericique Usbinatis dueis inclita coniunx, ac superioris Batistae eruditissimae feminae proneptis, anno a natali christiano millesimo quadringentesimo, et septuagesimo, apud Ugubium Umbriae provinciae urbem suam, iuvencula admodum mortem obiit. Hanc quippe mulierem insignem, a primis annis Constantia eius matre decedente, eius pater Alexander ingenue et liberaliter enutrire et educare fecit. Unde et in studiis literarum bonatum quam optime instituta, in ipsis atque aliis permultis virtutibus clarissima tandem effulsit. Nam et ab initio suae (ut ita dixerim) pueritiae: ea orationes pronuntiare voluit, quas tanta gravitate et gratia pronuntiabat, ut omnes summa admiratione muliebris virtutis obstupescerent. Ubi vero adolevit, tanta profecit doctrina, tantumque in eloquentia accepit incrementum, ut admodum tenerae aetatis adhuc puella existens, nullus ad domum patris divertebat, aut orator vel princeps, aut aliquis ecclesiae cuiuscumque generis praelatus: quin coram sine ulla trepidatione orationem haberet, cum multa ipsius commendatione. Erat mediocri corpori statura, sed satis venusta atque formosa, cuius quidem incessus, non sine quadam maiestate erat. Perliberalis in omnibus suis officiis. Doctos literatosque viros magnopere colebat, illisque non parum studens: nec minus illos certe, quos cognoverat probo et acri ingenio fore. Postquam autem a marito ducta fuit, fere semper mariti ipsius regnum administravit: quia maritus ipse minus propter stipendia, domi esse poterat. At illi sic mariti rem ea iusticia mirifice curabat: ut inauditum prope omnibus videretur. Aliquando etenim cum Romam accessisset, pontificem maximum Pium eius nominis secundum, virum eruditissimum, eloquentissimumque salutare voluit: apud quem orationem tam suavem, tantaque cum eloquentia habuit: ut pontifex ipse sermone eius non minime delectatus, circunstantibus diceret. Ego domini mei sic mihi persuadeo: nullam in Italia mulierem esse, quae sit cum hac, vel doctrina, vel eloquentia comparanda. Erat nihilo minus


page 148, image: s295

Baptista haec, admodum humilis et timorata: et eam ob rem persaepe templa salutabat, et loca sacra adibat. praecipueque virginum religiosarum utebatur consuctudine, et proborum religiosorum, atque doctorum. Exercebat quammaxime liberalitatem in pauperes, quos maxime mendicare prohibebat pudor, legitimisque nuptijs virgines pauperes collocando. Erat acri ingenio et celeri, praestantique acumine. Inter alia vero eius decora, vereque sanctimoniae indicia, hoc maximum et memoria dignum fuit: quia tanquam diva illa Caecilia Christi martyr et virgo, sub auratis vestibus in absentia mariti cilicium ad membra domanda gestabat. Quando autem virum eius ex bello confecto domum redire contingeret, ordinem et seriem rerum concernens, quem illa adhibuerat in digerendo: quasi mirabundum dixisse aiunt. Non iam domum se, sed certe religiosorum virorum conventum ingredi. Ad extremum cum febris acutissima tandem eam invasisset: quo quidem morbo intelligens omnino se morituram, neque ullis remedijs fieri posse, ut aegritudo illa superaretur: quippe quae prudentis et magni animi esset, statuit aequo animo morti subesse, et illam venientem excipere, quamuis nondum sextum et vigesimum excessisset annum, et florentiaetate excelleret. Unde mox tanquam mulier religiosissima, et christianae religioni dedirissima, christianos ritus omnes obivit. Postremo maritum suum ad se convocans, dixit. Quaeso micharissime princeps, mique dulcissime vir, si unquam te in aliquo laesi, aut tibi minus mo rigera fui: ut mihi pientissime ignoscere digneris. Deinde subiciens, ait: Commendo tibi obnixe animam meam, atque communes liberos. Attollens demum oculos ac manus, omnes prosecuta est benedictione ut melius potuit. Quibus plane verbis, tam pium animum declarantibus: tota regio, princepsque ipse maritus ad magnos fletus, miserabiles lacrimas, singultusque ac gemitus mox incitati fuere. Interposito autem paruo temporis spatio, mortua est, magnificentissimoque funere a marito est elata. Post aliquot autem dies exequiarum illius, novo et inaudito decoris genere, ipse illustris maritus mortuam est prosecutus In quo edita fuerunt omnia, quae placando deo per religiosos adhiberi solent. Ad quem quidem honorem tam novum, tamque inauditum talis funeris, conveneruut legati ex universa ferme Ialia, ad huiusmodi honestandas exequias, equi prope quadringenti. Quos inter Reverendus Ioannes Antonius, Campanus Episcopus, a Sixto quarto pontifice maximo transmissus. Qui de laudibus et vita admirandae virtutis huius feminae: funebrem orationem, et ipsam elegantissimam cunctis astantibus habuit.

De Margarita illustrissima Anglorum Regina. CAP.CLXIX.

MArgarita illustrissima Henrici Britauniae seu Anglorum regis coniunx, Renatique olim Neapolitanorum regis soror, praeter ceteras mulieres, origine, potentia, magnanimitate et moribus suo aevo praecla rissima femina, Pio pontifice Romae in cathedra Petri praesidente, plena dierum, suum diem cum maximo sui nominis fulgore clausit extremum. Regina in primis certe forma spectabilis, et invicti amoris in regem virum suum, adeoque commendanda, ut ex eo sui nominis fnlgorem meruerit perpetuum. Quae quidem (praeter schemata quae mortalibus quandoque aliquid fulgoris afferre solent) et mansuetudine benignitateque, liberalitate, mu nificentia, religione, fidelitate, aliisque nonnullis virtutibus plurimum insignis fuit, sed animi magnitudine ac armorum strenuitate multo magis: De quibus unum dixisse satis erit. Quippe cum aliquando audisset maritum regem iu bello superatum et captum, raptim copiis plurimis collectis, celeri cursu versus Eboracum urbem aduolavit: ibidemque apud fractum pontem Eboracensem collatis signis, acriter cum hoste conflixit, et de hostibus non incruentam victoriam reportavit: captumque Edoardi regis ducem strenuissimum, confestim in ultionem captivitatis mariti, securi percussum vitam finire coegit.


image: s296

Prosecuta deinde hostes, qui captivum abducebant maritum: itinere unius diei a Londino vicit et profligavit: eorumque plurimis interfectis, tandem charissimum consortem incolumem recepit. unde et ingentes sano suo in pectore coniugalis amoris se ostem dit habuisse vires. nulla illi certe formido obfuit, nullaque feminei sexus erubescentia, nulla temporum qualitatis extimatio potuit Margaritam hanc reginam utique viragl nem, pro vita et conseruatione decoris viri rettahere: quin ipsa omnia facili labore subiret, quam nedum feminae, sed robustissimi ac bellicosissimi viri timuissent aggre di. Verum haud multo post iterato apud Eboracum cum Edoardo qui se eiusdem regni, et ipse Regem gerebat, insimul congressi, videlicet Henricus et Edoardus: uterque diu obstinatis animis decertarunt, et cum pugna per duodecim ferme hotas protracta fuisset: Tandem Henrico victo, eiusque exercitu profligato, ipse Henricus cum Margarita uxore se hosti fuga eripuere. Verum quum Henricus ipse in quoddam monasterium divertisset, et agnitus fuisset ab Edoardo: captus et interfectus fuit. Regina autem Narbonam ad Renatum germanum confugiens, illaesa tandem evasit. Eo enim in praelio caesa fuere, hominum triginta milia: in quo omnis ferme Anglorum nobilitas cecidit. Ego quidem reor, quanquam nobis longe constitutis incognita sint, longe aliis facinoribus spectabilem fuisse Margaritam.

De Elisa magni Sfortiae filia, Robertique Severinatis matre. CAP.CLXX.

ELisa magni Sfortiae Attenduli filia, Franciscique Sfortiae Insubrium ducis germana, ac Leonelli Severinatis principis uxor, viduarum om nium sacratissimum specimen atque optimum exemplum, anno salutis nostrae tertio et septuagesimo supra mille simum quadringentesimum Bononiae moritur, et in divi Francisci templo ingenti exequiarum pompa sepelitur. Mulier in primis quidem forma corporis pulcherrima, quam probi mores atque pudici mirifice honestare videbantur. Erat prompto ingenio femina, promptaque lingua, nec minoris certe habita erat ani mi. Quae quum nupsisset: quindecim annorum erat aetatis, et in decimo septimo gravida, virum amisit. Igitur filio edito, eum ex nomine Robertum nuncupavit: quem et proprio lacte alere omnino voluit: quamuis nutrix illi adesset bona et bene morata. Neque postea sustinuit tanquam altera Antonia Romana viduitatis optimum exemplum (de qua supra nobis fuit sermo) secundo matrimonio aut nuptiis cuiquam iungi: rata satis honestae mulieri nupsisse semel. sed omne reliquum aetatis suae tempus, cum summa pudicitia et pudore, ac eximia laude pertrasire curavit. Curavitque ipsum filium suum pro posse, optimis moribus informare: quoadusque per aetatem licuit arma gestare. Et cum esset mulier retum divinarum admodum studiosissima, ac religionis certe amantissima, iugiter et obnixe deum immortalem exorabat, ut liceret hunc suum gnatum, in omni morum probitate educatum, usque ad adultam suam aetatem videre. Et iccirco bonis omnibus ac materna benedictione, quantum in se erat, semper illum prosequebatur. Utique in hoc credens parentum benedictionem erga filios maximam vim habere. Praestitit itaque haec sedula mater in filio educando, quae pia mulier nullo fastu elata potuit exhibere: nihil omnino indi gnata vilibus etiam ministeriis, quae educationem filiorum sequuntur. Hoc autem postmodum clarissimo imperatore effecto, plures cum filii sapientes, tum omni honore praestantes sunt suscepti: qui magnis etiam opibus et honoribus celebres hodie apud eorum consanguineum Insubrium principem primum locum dignitatis obtinent. Viguit in hac tam clara. tamque praestans femina, incredibilis humanitas, summa facilitas, ac inaudita prope comitas. Nihil unquam sibi assumpsit, nihilque arrogavit, quia mater tam clari im peratoris vocaretur, aut certe tam magnorum virorum filia, soror, et uxor foret. Longe equidem ingenio et moribus Attaliae Iudaeorum reginae supradictae dissimilis: quae inflata propinquis, et regni cupiditate, cum et ipsa esset regis filia, uxor, et soror: omnes illos qui filios aliqua necessitu dine attingetent interficiendos curavit, praeter Ioram qui clam a mater tera ex manibus saevissimae feminae ereptus est. Quam quidem Attaliam, cum in factionibus perseveratet, ad extremum


page 149, image: s297

crudelissimo mortis genere interfectam fuisse commemoravimus: lacerata erenim crudeliter, et in frusta caesa, canibusque absumenda obiecta fuit. Non huiusmodi naturae fuit haec Elisa mulier conspicua, immo mitis ingenii, mitisque naturae extitit: nec sibi quidquam assumpsit, nisi semper christianissime vivere. Erat ei frequens in ore oratio, quam divus pater Augustinus in laudem divae virginis Mariae inatris dei disertissime composuit: illamque praecipue triginta illos dies celebravit, qui mortis illius finitimi fuere. Quare Ficinum profecta, ut templum divae Mariae de Laureto ex voto inviseret et salutaret. quum bononiam urbem attigisset: ibi unicus ei filius illustris Robertus occurrit: quem ante mortem suam admodum videre optanerat. Quod cum ei contigisset: maximo gaudio, maximaque laetitia ab eo excepta et visa est. Ibidemque aliquandiu subsistens, intra illud tempus gravissima aegritudine correpta, hunc vitae finem habuisse proditur deo semper dilectissima. quam filius imperator strenuus, singularis pietatis, singularisque amoris quo in matrem afficiebatur, amplissimo funere et pompa extulit, cum magna civium Bononiensium frequentia.

De Richarda Nicolai Estensis Marchionis uxore. Cap. CLXXI.

RIcharda inclita mulier, Nicolai Estensis nobilissimi Ferrariae Marchionis uxor, Thomaeque Salutiani principis filia: hoc anno, qui est quartus et septuagesimus supra millesimum et quadringentesimum, a natali christiano annus: admodum senex, Ferrariae vivendi finem fecit. Fuit haec mulier ab adolescentia usque in senium admodum venusta, decoraque facie, sermone rato et prudenti sane, atque decenti (prout et eius filius princeps Hercules nunc habetur) qui certe index est singularis prudentiae, tam in viro quam in femina, eratque ingenii praestantis, ut mulierem decebat et uxorem principis tanti. Religionis christianae maxima cultrix, nec sine magna libetalita te. Et in omnibus rebus sive actionibus, se nitebatur timentem dei probare ac vere christianam esse. Amabat praecipue omnes quos sciebat excellenti esse virtute praeditos, quibus et multum ac plurimum tribuebat, humanaque et facilis erga eos fuit. Quandiu vixit maritus, omni honore et gratia fuit culta a civibus suis et plurimum commendata. Virum suum post deum semper maxime excoluit. Eratque lenis, et facilis, ac in omnibus admodum patiens: et quamquam nosset legem coniugalis foederis ab eo sepe esse violatam, eiusmodi iniuriam nihilo minus prudenter perferebat: immo tamquam Tertia Aemylia Africani uxor, in nulla re sustinuit unquam ostendere talia sibi displicere, etsi aegre ferret, magnoque eo facto afficeretur doloe. Haec duos, marito suo Nicolao tantummodo edidit mares, Herculem scilicet et Sigismundum adhuc superstites, magnae potentiae et virtutis viros: qui decedente patre, a regno pueri admodum submoti per Leonellum fratrem maiorem illegittimum, illico Neapolim sunt missi. Quae mater magnanima cum videret tegnum paternum penes filios non esse, plurimum indignata: Salutium ad patrem e Ferraria est profecta. Ibidemque tam diu apud patrem esse statuit, donec filios rerum potitos esse cognosceret. Mansit itaque haec tam clara femina apud patrem prope ad extremum vitae suae tempus, quod fuit spatium tritinta duorum annorum, custodita pudicitia, et omni decore, cum summa eorum po pulorum gratia. Nam cum esset elegantis specie iuvenis, admodumque formosa, consecuta est viduitatis perennem gloriam, sic ut magnis antiquis Romanis matronis omni praestantia, et excellentia merito comparari potest: de quibus supra multis in locis meminimus, quae florenti aetate viros amiserunt suos. Hae quippe matrimonium suum expetentibus, hoc responso nuptias respuebant, viros scilicet suos adhuc sibi superstites esse dictitantes. Sic et haec praestantissima Richarda, quum multi principes et quidem clarissimi ac potentissimi, illi nuptiis coniungi vellent: omnibus respondebat, satis sibi esse quia semel nupsisset. In domo patris vitam agebat caelibem: omnibus grata, omnibusque chara. Cum omnem spem suam in uno deo, et elus filio Iesu Christo


image: s298

collocasset: annos itaque duos et triginta (ut praemissum est) apud patrem egit, donec Hercules eius filius natu maior patrium principatum adeptus est. Quae cum iam vergeret in extremum pene senium, maximo gaudio est affecta, gratulataque est deo omnipotenti, tam singularibus in filios meritis collatis. Statimque magno comitatu a Sigismundo eius filio minore est Ferrariam perdncta: Ubi et a filio Hercule principe cum maximo gaudio atque laetitia est excepta: hac gratulante, quia tandem imperaret, illo etiam non parum laetitiam declarante, quia ex tanto interuallo eam sibividere nunquam contigisset. Mutua igitur inter eos fuit gratulatio, mutuaque laetitia. Post hoc breve temporis spatium quod laeta egit cum charissimis filiis, alia non minor accessit exultatio. Quod Hercules princeps, Leonoram Ferdinandi regis Parthenopie filiam duxerit voxorem. Cum qua haud multum vixit, semper tamen in mutua satis benevolentia, mutuoque amore coniugali. Postquam autem finis vitae tam eximiae feminae Richardae advenit: multa aetate confecta febri gravi oppressa, omnia ea solicite obivit, quae in morte christiana traditione seruantur, pretiosam vestem suam omnem per templa distribuens. Et toto pectore et animo in deum vivum conversa, extremum reddidit spiritum. Cnius obitu filii magnificentissimo funere eam extulerunt. Cuiusque tam praestantis mulierisvirtutem, honestatem, constantiam, denique hic attigimus: Documentum statuentes multis, quae in ferendis malis minus constantes existunt. Quae sane praecipua causa fuit, ut tantam mulierem ac tanta virtute praestantem inter claras annumerarem: quae hac aetate clarum nomen sunt assecutae.

De Margarita Scotiae optima Regina. Cap. CLXXII.

MArgarita Christenis, incliti ac christianissimi Dacorum regis filia, Iacobique Scotiae principis uxor: tempestate hac nostra, Sixto scilicet pontfice quarto praesulante, in Scotia insula, siugulari prudentia, ingenioque ac sanctimonia in pretio fuit non modico. Quo autem tem pore sit extincta, nobis compertum non est, Admirabili in primis forma et castitate excelluit. Visaque fuit multarum virtutum decus secum attulisse quum in hanc lucem edita extitit, nec minimum gloriae splendorem secum contulit. Inter alias mulieres occidentales clemens fuit, et incredibilis religionis: deo et domino nostro Iesu Christo tota dedita. In pauperes vero et inopes sujmme liberalis. viros etiam religiosos multis in officiis excedens. In subditos suos quibus impera bat admodum facilis et comis: quos plus prudentia et moderatione, quam iusticia curabat. Obseruabatur autem ipsa longe magis a suis populis, quam maritus ipse suus, quia in administrando regno aptior esset. At ipse maritus utpote insolentior, uxoris virtutem semper contemnebat. Quae quidem contumelia, eius mentem non parum cruciabat. et cum prudens admodum ac religiosa haberetur, omnia singulari patientia atque aequo animo perferre studebat, neque intermittebat suavitatem verborum ac morum comitatem, quo minus illum ex animo amaret. Saepius monens, mallet cum virtute quam cum vitiis vitam agere. At ille praeter modum insolens, mulierem aspernabatur, mulierisque sana monita respuebat: quibus rebus fiebat, ut omnis regni pars in praeceps iret. Quod cum maxime populis sius displiceret: consensu germani illius atque reginae, in vincula est coniectus: donec regnum male affectum, in pristinum rerum statum restitueretur. Ipse quoque rex, exuta et deposita omni insolentia et bestiali feritate, melioribus artibus regnum deinceps administraret. In illa tamen custodia, semper regio cultu seruatus est, ac sub eius titulo universa regni negotia disponebantur. Ubi cum aliquandiu stetisset, existimantes quia pristina illa insolentia depo sita, ad sanitatem redire debuisset: in libertatem a fratre restitutus est. Quod cum factum fuisset, maiore odio Reginam, quam antea insectatus, a se expulsam, in loco qui ab illo aberat triginta passuum milia collocari iussit: sic ut neque dum viveret, neque etiam post mortem, eam videre voluerit. Quam quidem calamitatem per triennium cum incredibili patientia,


page 150, image: s299

et animi tranquillitate sapientissima regina pertulit. Quod sane tempus, totum in rebus divinis expendebat, neque quidquam, quam de deo, tebusque divinis cogitabat. Incredibilis quoque fuit castitatismulier: quae, ut rumor erat, cum marito rem nun quam habuit (tamquam altera Zenobia Palmirenorum regina (ut supra dictum est) nisi sobolis procreandae causa. Ubi vero compertum habebat se esse gravidam, numquam postea, nisi post partum, cum ipso marito coire sustinebat. Eodem itaque modo tres mares marito edidit: quos usque mortem secum habere voluit, et magna cum disciplina morum eos educare curavit, et quam maxime Iacobum, eius nominis quartum, qui illi natu maior erat, in omni virtutum genere instruere fecit: ut quum rex esset, se prius, postea alios regere sciret, atque aliis imperare. Denique post triennium acri febre appetita, testamentum de licentia mariti confecit. Et morte superveniente: filios ad se vocari iussit, et ad virtutem omnes aequaliter hortata, maiorem natu Iacobum, in primis hunc in modum est affata. Mortem propinquam fili mi Iacobe per singulos dies, perque singulas horas mihi adesse concerno. Rogo te per obedientiam filialem, ut ante omnia deum verea ris, et illius voluntati semper sis obediens: nec unquam defatigeris in omnibus bonis actionibus, fratresque tuos sic ames, sic colas, quantum teipsum denique complecteris. Ubi autem patri tuo in regnum successeris, subditos tuos ex animo amabis, et in universos iuste, clementer, liberaliterque te habebis. In audiendo autem eris facilis et perhumanus. Dabis quoque operam, in summa eos concordia continere, acregnum omne maximo in otio conseruare, et ab omnibus tuis iustis iudiciis praesertim exulet avaritia. Cul tor praeterea esto omnis bonae aestimationis, Nullum tempus frustra amiseris, eiusque potius avarus eris. Non pateant aures tuae delatoribus, qui faciles sunt ad serendam discordiam: sed tanquam perniciosum immo perniciosissimum et execrabile venenum abhorreas, formidesque, et a te repellas, Non minor est gloria iuste et modeste regna gu bernare et administrare, quam illa feliciter acquirere. Haec atque alia huiuscemodi quum filiis praecepilset monimenta sua: ne quid praetermitteret, etiam benedictione, et omni alio bono documento verborum, eos est prosecuta. Nec post multum temporis spatium, tota mente et animo, et cogitatione in deum conversa: animam sanctam deo redemptori suo teddidit. Creditum est veneno petitam, et per vim decessisse. Quam ob rem a filiis, et tota familia, magno luctu et lacrimis decorata, regali comitatu et pompa est elata, tanquam regina sancta, omni gloria et honore utique digna.

De Helisabeth Hispaniarum inclita Regina. CAP.CLXXIII.

HElisabeth Hispaniarum christianissima, optimaque Regina, Henrici regis ex superiore Margarita coniuge unica filia suscepta: anno millesimo quadringentesimo, septuagesimo quinto, nupsit Fernando inclito Aragoniae regis filio: quae quidem una cum marito ipso nunc usque in regnis patris et mariti, cum suo maximo nominis fulgore te gnavit annis duobus et viginti. Quae certe non solum ob regiam ma iestatem, sed ob multarum virtutum praestantiam, in universo orbe christiano nunc plurimum insignis et inclita habita est femina. Propter quod non modo Hispanis, sed et universae christianae religioni, ut ita loquar, sanctissimum numae, ac quidem venerabile est censenda. Quae etsi fortuna amplissima, et summis honoribus, ac naturae gratiae muneribus plurimum decorata videatur, tamen ex rebus strenue gestis, eam ab immortali deo quodam certe peculiari beneficio procreatam esse censuerim. Eo quia est eximiis meritis incomparabiliter insignita, admirabile eximiaque ac incredibili virtute decorata: animo videlicet constantissimo, pudicitia, severitate, animi virtute atque magnitudine, deinde gravitate, religione, sanctimonia, pietate, ac erga deum et orthodoxam fidem nimia devotione succensa. Quibus ex rebus, ut et ipsa una cum viro praedicto in aeternum universo innotescat mundo, laudibus exquisitis in caelum usque extollendam puto. Et ideo si in commemorandis ipsius singulis excellentissimis


image: s300

facinoribus longius forte digressus fuero, indulgendum utique mihi est. Cum landandi et conscribendi materi adsit ampla, et ea in primis pulcherrima. Haec itaque virago Helisabeth post patris interitum, cum paternum et avitum Castellae regnum magno obtinuisset labore: in primis expulsis omnibus domesticis et finitimis hostibus, ac de omnibus parta victoria, mox id regnum suum in omnem pacem redigere curavit, atque eam ob rem omnibus perpercit. Quam ob causam, illico omnes eam ac virum eius propter eorum incredibilem clementiam ac humanitatem: tanquam proprios parentes, et amare, et venerari coeperunt. Quibus felicissime et sanctissime ex sententia gestis, ut erat christianae religionis amantissima: iniquo perferens animo, quia Mauri Maometani, eam Hispaniae partem tenerent occupatam, quam Bethicam seu Granatensem novissimi vocant: secum cogitare coepit. quonam pacto eam tandem post sexcentos septuaginta quinque annos ab eisdem possessam, liberare posset, Et cum marito suo Rege Fernando ac aliis regni sui principibus consilo habito: tandem decretum fuit, ut omnino ipsa Bethicae pars apprehenderetur. et non id tantum ad ampliandum regnum suum, sed ad propagandam christiani nominis veram fidem, atque ad stabilimentum divini cultus fieret. Unde et innumerabilibus exercitibus tam ma ritimis quam terrestribus comparatis, in primis beatissimi Icobi apostoli Hispaniarum patroni praemonita oraculo, mox in Almasam mediterraneam urbem munitissimam movit: et illam haud multo post expugnatam cepit. Qua capta, confestim ibidem basilicas et templa permulta, ad sacrificia celebranda instauravit et erexit: quibus et multa donari et munera obtulit pretiosa. Eaque victoria tam felicissime confecta: extem plo alio praevalido exercitu congregato, universum regni Granatae agrum depopulare, et adusque ipsius urbis Granatae confines, omnia igni ferroque vastare praecepit. Quo terrore, plurias urbes munitissimas partim armis, partimque voluntaria deditione comprehendit. Quas interfuere Alora, Sentenillum, Cochinum, Romda, Marbelia, Chartania, Carazabonella, inde Loxia, Veelsmalachia, insigni portu clarissima, atque compulrimae aliae. Nec non et Mochillinum, Frigidumque montem, Illoram, Cambilum, Columeram, atque alia munitissima oppida, quae longum enarrare foret, victoriosissime cepit. In quibus etiam e vestigio templa erigi et consecrari mandavit. Hisque feliciter gestis, in anno a natalichristiano. M. cccclxxxviii. quum ipsa praestantissima mulier atque eius maritus Fernandus rescivissent: Mauros, omnem sui exercitus florem in Malacha urbe, post Granatensem regiam primaria civitare videlicet omnibus commerciis felicissima con stituisse, atque ipsam urbem, terra marique omni tormentorum generibus communisse: denuo collecto ingenti exercitu, maritimo pariter et terrestri, cum validissima classe quadringentorum videlicet triemium et navium, atque aliorum lemborum paruorum pene innumerabilium. Eiusque in exercitu terrestri aderant quindecim milia equitum, et sexaginta milia pedites, cum octo milibus curruum pro tormentis aliisque ad bellum conficiendum necessariis devehendis, ad ipsam urbem obsidendam et expugnandam praestanti concessit animo. Quam etsi primo impetu capere potuissent: attamen per tres continuos menses, illam durissima obsidione comprimere voluerunt. Ita ut Mauri ipsi, ultima inedia tabefacti, etiam immunda omnia, pro summis pene delitiis come derent. Qui quum vidissent omnia in urbe consumpta fuisse, viderentque arma bellica et omnis externi auxilii spem sibi deesse: urbis deditionem Regibus praedictis christianissimis, coacti fecere. Itaque Malacha ipsa tam insigni urbe capta, bonorum videlicet omnium opulentissima, universos Mauros qui in ea inventi sunt, qui seilicet chri stianitatis nomen acceptate recusarunt, omnes pro seruis haberi, et sub iugo perpetuae seruitutis vaenundari praecepir: quos ad triginta milia fuisse referunter. Indeque antequam ipsi Reges urbem ingrederentur, ut Christo domino nostro omnis victoria ascribere tur: per religiosos et sacerdotes devotissimos, tropheum sanctissimae crucis per universam urbem cum hymnis et canticis spiritualibus, ac omni genere musicorum instrumentorum circunduci, et in altissimam arcis turrim collocari mandarunt. Sequenti


page 151, image: s301

postmodum die,ambo triumphatores et ovantes: cum ingenti aliorum principum et militum, ac omnifario religioforum comitatu, laetabundi omnes et Chrifso domino nostro immensas laudes exoluentes, introgressi sunt. Quibus introgessis: confestim Regina christiana processiones per plures dies, in ipsa quammaxime, atque in aliis subactis urbibus quotidie fieri instituit. ubi etiam ipsamet cum ceteris, universas ipsius urbis ecclesias, a Mauris diu prophanatas, suis pedibus invisit et perlustravit, ac sacras vestes serico et auro contextas, et vasa aurea atque argentea, ceteraque omnia, ad templa consecranda necessaria, affluentissime ministravit. Est autem haec Malacha civitas vetustissima, martyrioque plurimorum sauctorum, et potissimum Cyriaci et Paulae virginis ibidem coronatorum, non mediocriter insignita. Nam iidem martyres ea in urbe post multa rormentorum genera lapidibus obruti, animas caelo reddiderunt. Nec tamen victoriosissimi regis, propter ipsas victorias contentiesse voluere, donec et ipsam regiam, et toto orbe admirabilem Granatensem urbem, diu obsessam et la ceratam, per voluntariam eiusce gentis regis deditionem obtinuerunt. Nam in anno salutis nostrae M. ccccxcj. rege et barbaris devictis, populosissima Granata civitas, fa me et armis domita, durissima obsidione ab ipsis Regibus obtenta suit. Quibus certeregibus christianissimis, si verum sine invidia fateri licet: plus debetur univerla chri stiana religio, propter invictam eorum virtutem, quam vili certe hominum generi. Nam cum reliqui omnes christiani reges atque populi, quodam ignavo animi torpore elanguescere viderentur: soli hi Hispalenses et Aragonenses Reges: nunc nuncque inventi sunt, qui ingenti et excelso animo, universam occiduam Barbariam represserint et oppresserint, atque fuderint, et e finibus fugaverint. Quique et in omni christianorum numero soli ausi sunt, christianae dignitati et utilitati consulere, Huius praeterea chri stianissimae mulieris praecipua laus in duobus quammaxime consistit: Quod contemplativam pariter et activam vitas magnopete complecti videtur. Nam et quotidie in usus pauperum ex condicto, centum aureos distribuere fecit, praeter secretas eleemosynas, quas ipsa propriis manibus contribuit. Insuper et in exercitibus suis quadringentos currus constituit: in quibus omnia necessaria pro quibuscumque aegrotis in acie vulneratis, aut alia de causa in exercitu infirmantibus, quod hospitale reginae nuncu pabatur in quibus plane omnia aromatica et medicamina, pro medica et chyrurgica, necessaria inveniuntur. Constituit quoque circa illud hospitale suum et medicos peritissimos, ac quamplurimas matronas et illas in primis honestissimas, qui et quae infirmantibus magna cum diligentia deseruiant, atque ministrent: ne scilicet aliquid deesse huic suo sancto proposito videatur. In suo item exercitu quamplurimos religiosos devotissimos, doctissimosque constituit: qui divina sacrificia quotidie celebrent, ac sermones et exhortationes de lege dei militantibus faciant. In suo autem exercitu nul lilenones, nullaque scorta, mullaeve blasphemiae seu periurium, sed nec ludi mali inveniuntur: ita ut dicere ausim, exercitum illum suum, potius religionem quammilitiam fore. Est et insuper tantae sanctimoniae, tantaeque devotionis mulier, ut divinum officium, religiosorum more quotidie exoluat. Habet inter cetera oratorium quoddam per quammaximum, et quidem pulcherrimum, in quo consistunt centum devotissimae matronae: quae die noctuque pro felici huius reginae exitu, continuas orationes et obsecra, tiones ad deum fundunt. Quas inter et ipsa christianissima femina, quibusdam diebus (aliis posthabitis curis) persaepe locum tenere dicitur. Quotidie quoque sexdecim de diversis sanctis missas, una tantum hora celebratas, audire decernit. In quibus tanta cum devotione interest, ut etiam lacrimas ex recordatione beneficiorum dei, et passionis Iesu Christi persaepe effundat. Quid plura; tante est humilitatis et mansuetudinis, ut nullam prorsus, aut in ornamentis aut vestimentis de se iactantiam, prae se ferre videatur.

De Barbara inclita muliere, principis Mantuani coniuge. Cap. CLXXIII.


image: s302

BArbara, natione Germana, Illustris Ludovici Gonzagae Mantuae pria cipis uxor, et Ioannis Burdinbundi aeque principis filia: qui loannes tanta dignitate excellit, ut unus ex illis sit, qui Romanum deligat Impe ratorem: hoc anno, qui est secundus et octogesimus supra millesimum quadringentesimum, a natali christiano annus, apud Mantuam insignem urbem suam, vitam cum morte mutavit. Forma huius illustris mulieris in primis fuit praestans, venerabilisque aspectu, ingenio vegeto et acri. Sermo eius et prudens et gravis, semper quadam comitate conditus. Praestabat in ea continensvita, incredibilis pudicitia, ac memorabilis quaedam liberalitas. Pacis studiosa, nulli labori parcens, dum omnem rixam, omnemque discordiam tollere posset. Praestantiam quandam ingenii, consilium eximium prae se ferebat. In administratione regiae suae lauta et splendida supra quam dici posset. Rebus suis semper utilis atque opportuna. Aua ritiam insectabatur ut pessimum venenum. In eius coetu et comitatu numerabantur cum virgines, tum etiam matronae claro genere nate, nec minus honestate morum et omni pudicitia praeditae: quarum consuetudine plurimum delectabatur. In omnibus exercitationibus suis more sacrarum virginum, crebro religiosorum templa ac monasteria salutabat: conferens in eos multa liberaliter. Exemplo erat suis populis in omnibus actionibus sane laudabilibus nec intermittebat optare cum abstinentia: daret sibi deus ostenderetque, quam sibi proponeret recte administrandi rationem. Existimata est benigna in audiendo et perliberalis, Nec, quantum in se erat, patiebatur a se quenquam dimittere nisi laetum et voti compotem. Tanti praeterea faciebat omnes honestis moribus et virtute praeditos, quantum bonis et gravibus viris tribuendum iure optimo est. quos advenientes ad se cum vidisset, statim prior urbanissime illis occurrebat, et manibus attollebat. Nec patiebatur quenquam sine regumento capitis secum loqui: nunc illum, alium nunc manu apprehendens: magni recte amoris indicio illud celebtans, et in ore frequenter habens: quamuis dignitate ipsa praestaret, ortu tamen omnes fratres utique se habere. Mirum in modum cunctis affabilis, neminem respuens, neminem aspernans. Victus eius in primis sobrius Maxima afficiebatur voluptate, si honestis moribus mulierem nacta fuisset. econtratio non modicum indignabatur, si impudicam aut minus honestam invenisset. cumque esset mulier fecundissima, quinque mares marito peperit: quorum primus Foedericus nomine, qui patri in regno successit. Secundus Ioannes Franciscus, dignitate corporis excellens, nec minori in omni re prudentia et in armis cum magna sui gloria versatus. Tertius Franciscus Cardinalis diaconus apostolicusque senator. Quartum fudit Rodolphum, in armis strenuissimum, qui in anno falutis nostrae M. ccccxcv. apud Parmam in acerrimo conflictu et pugna contra Cato lum septimum suscepta, invicto animo obtruncatus est. Quintum enixa est Ludovicum, Mantuae episcopum, pastorem et principem certe liberalissimum. Ex feminis autem prima, Susanna dicta, quae propter gibbositatem religioni se dedicavit. Secunda Dorothea formosissima, quae sponsa decessit. Tertia Caecilia inter religiosas sacras computata. Quarta Barbara, quae in Germania nupsit. Quinta et postrema Paula itidem in Germania Curitiae principi matrimonio copulata. A quibus omnibus est omni pietate et amore filiali optime culta. Post autem mariti decessum per triennium superstes fuit: quod sane temporis in summa existimatione, et illius principatus utili tate (ut erat mulier clarissima) ab ea peractum est.

De Hippolyta vicecomite, Alphonsi regis coniuge. CAP. CLXXV.

HIppolyta Alphonsi, eius nominis secundi, Neapolitanorum regis uxor, et Francisci Sfortiae Insubrium ducis optima filia: anno salutis nostrae octavo et octogesimo supra millesimum et quadringentesimum. Neapoli cum magno sui nominis praeconio decesiit. Quam certe inter claras heroidas feminas computandam merito putamus, quia praestantissimam eam fuisse constat: quoniam permultis claruit vittutibus,


page 152, image: s303

omni prope vitae splendore, tantis patentibus ornata, tantoque marito decorata, Educata namque fuit domestica illa disciplina illustrissimae illius viraginis Blanchae Mariae matris: quae (ut praedictum est) summum pudorem, summamque pudicitiam rebus in omnibus semper haud dubie prae se tulit, praeter alia optimas artes quibus praestitit tam praeclara mulier. Instituta autem a puero fuit liberalibus studiis: in quibus tantum profecit, quantum satis pertineret ad eius futuram magnitudinem et regni maiestatem. Conspicua deinde forma fuit, quam plane singularis gravitas in primis honestabat, et quaedam imperii maiestas, et mansuetudo et gratia. Erat satis eloquens, et tam humanis quam dininis literis erudita. Et cum miti admodum esset ingenio, non mediocriter miserebatur illas mulieres quae minus honeste viverent: quas semper leni quodam sermone commonere non dedignabatur. Odia et simultates, si quae inter suos orta fuissent, extemplo conabatur extinguere, concordiam ingerens, eamque optimam esse dicebat, discordiam rursus perniciosissimam. Rerum divinarum semper maxima illi cura fuit: et eam ob rem panis et aqua, inter cetera suae sanctimoniae indicia, illi frequens cibus et potus erant. Religiosorum vitam et ieiuniis et orationibus, continuisque precibus, summo studio imitabatur. Loca sacra, divorumque templa persaepe visebat. In pauperes et miseros frequens eius erat liberalitas, praecipueque in collocandis pauperculis virginibus maritis: sed propensioris studii cum omnibus suae sortis fuit in eos quos angustiis reifamiliaris mendicare pudebat. qui ex honestioribus divitiis et fortuna, in miseriorem essent deiecti tam misericors, tam humana, tamque alienis malis dolens fuit, quasi pau pertatis mala omnia et miserias experta fuisset: in quibus pietatis officiis cum magna animi iocunditate vitam agebat. In deo omnibus suis cogitationibus collocatis omnino atque repositis. Munificentissima in deum et homines supra quam dici aut excogitari posset. Unde et quaecumque pretiosissima quae secum e domo paterna ad maritum detulerat, quae summam plusquam quinquaginta milium aureorum excedebat: omnia fere eas ob res in pauperes contulit. Naturali autem prudentia quadam excellebat in omnibus negotiis: nec ignara omnis pene historiae latinae. Notaque praeterea ei erat omnis regnorum ratio, et quemadmodum custoditi regna deberent. Insuper et res urba nas callebat, atque in agricultura magnum usum habere videbatur. Sed neque ullum genus vitae muliebris ignotum erat ei, Vatias artes cuiusque generis hominum ita ingenio suerat complexa, ut earum commemoratione qui aderant mirarentur. Aspernabatur, et animo et corpore a se avertebat maledicos delatores, atque alias huinsmodi pestes. Ne minemque patiebatur unquam a se abire nisi laetum, ac sui voti compotem. Duos mares et unam feminam tantum, mariro tum Calabrorum duci peperit: quorum alter decidit aute quam illa obiret: alter vero Ferdinandus vocatus, postea rex eius nominis eo in regno secundus. Fila vero Isabella appellata, nunc vidua, olim Ioannis Galeazii Insubrium ducis uxor, matri et aviae per omnia in quocumque virtutum genere simillima, memora tuque multo dignissima: cuius patientia atque animi fortitudo, et religio tales ac tantae sunt, ut ceteras in eisdem (pace omnium dicam) praestare videatur. Filius autem Ferdinandus postmodum rex, aliquando ad ostentandam virium sui corporis magnitudinem adhuc adolescentulus, subitis calcaribus dum cogeret equum magnum et ferocem, saltu magnum loci spatium metiri:quod cum ultra vires illius esser, in terram decidens, ab eodem pene oppressus est: sic ut quasi exanimis iacuerit per plures dies. Quo casu mater (eo viso) iudicavit penitus moriturum. Verum ut femina multae fidei et devotionis, mox ad opem divinam confugit, adiit quoque omnium pene religiosorum preces, qui in toto eius regno erant: in quorum precibus multam fidem habebat repositam. Ad extremum cum corpori filii incumberet, nec ulla salutis spes ostenderetur, immo multa mortis argum enta: ne morientem ipsa cerneret, multis cum lacrimis ab eo discessit, seque in cubiculum suum solam reclusit. resolutisque crinibus, ad effigiem beatae et gloriosissimae virginis prostrata, lacrimosis vocibus expostulabat, orabat et obsecrabat: ut sibi filium suum, sanum ipsa misericorditer condonare dignaretur. Atque tandiu ibi lacerato pectore prostrata


image: s304

permansit, quandiu spiritus eius (ut ita loquar) rursus in corpus rediret: quod quidem miraculum perquam maximum videntes qui circa eum cum luminibus astabant, stupesacti praegaudio, multi ad cubiculum matris renuntiaturi cucurrerunt, et sic prope cubiculi ipsius hostium effregerunt. Quibus nuntiis religiosa mater evocata, ad filium aduolans, eum dulcissimis osculis et pientissimis lacrimis complexa est. hoc tanto tamque inaestimabili beneficio affecta, astantes sibi a lacrimis se continere non potuerunt: hoc tam inopinato matris gaudio et bono commoti. Ex illo postea quamdiu vixit, beatissimae virgini ingentes gratias egit. Post haec haud multo post apostemate in capite cor repta est: Cuius tanta fuit vis, ut finem illi vitae statueret cum duos et quadraginta aetatis haberet annos. Quae, ut mulierem decuit christianam, omnibus officiis christianae religionis functa memoratur. Regioque funere est elata, ut tantam decuit matronam, talisque pudicitiae decus. Cuius decora, inter alias mulieres maxime memoraudas, visum est hoc in loco recensere: ut pro documento omnibus statuantur, qui divinarum humanatumque virtutum studiosi et amatores esse voluerint.

De Catharina Foroliviense, Imolae comitissima. CAP.CLXXVI.

CAtharina, Hieronymi Riarii Comitis uxor, Galeatiique Insubrium ducis filia: hoc anno qui est octavus et octogesimus supra millesimum et quadringentesimum salutis nostrae: marito eius Hieronymo in Forolivio urbe sua, decimo octavo calendas Maias turpiter obtruncato, virorum constantiam et animi magnanimitatem prae se ferens, non sine magna animi sui virtute, eidem suo marito (praeter multorum opinionem) in regno Forolivii et Imolae successit: et nunc usque, tanquam Semyramis Assyriorum regina, praestantissime regnavit. Nam quum seditiosi quidam et proditores, ex iusperato suum virum in propria sui pallatii aula innumeris pene vulneribus confodissent, obtruncassent ac dilacerassent: eumque spoliatum per fenestrae cancellos pallatii nudum in plateam turpiter proiecissent, ac eius universam domum in praedam exposuissent: etiam maximis clamoribus, sub praetextu libertatis, omnem populum in tumultum et seditionem concitassent: ipsam tum adolescentulam cum quinque paruulis filiis comprehendentes, cum maximo tumultu ad coniuratorum domum perduxerunt. Ubi cum se omni auxilio, favore et consilio destitutam cerneret: mox in magnam animi tristitiam decidit, et totam noctem illam in lacrimis consumpsit. Maneque facto: sceleris autores illam ad se militibus immixitam convocantes, terroribus et minis exasperantes: dixerunt. Nolumus te regnare super nos, sed volumus ut protinus et arcem et alia omnia urbis propugnacula nobis resignes: alioqui et te, et genus tuum omne e terra delebimus. Quae se videns inter dissonos clamores, et discurrentia pene tela constitutam, animaduertensque furorem et saevitiam insani populi, ut semper fuit femina animo callida, e vestigio magnum et singu lare suae prudentiae, suaeque constantiae documentum universo demonstravit orbi, Unde et omnia se pro viribus spopondit effecturam, modo sibi, filiisque suis nil mali inferrent. At illi sperantes votum suum protinus consequi (filiis suis universis in primis retentis) illam in arcem munitissimam introire permisere. Quae introgressa: ut see manibus ipsorum liberatam animaduertit, muliebres lacrimas pro virili sua a sereiecit, et suam prudentiam, suamque animi magnitudinem, contra insanum furentemque populum demonstrare curavit. Et idcirco extemplo, et Mediolanum et Bononiam, ac ad alia loca, ubi aliqua auxilii et subsidii spes esset, celeres dedit literas. Deinde infracto animo: universam arcem, et tormentis, virisque fortissimis, ad defensionem et aliis necessariis communiri praecepit. Idque non solum ad arcem ipsam contuendam, verum etiam advniversam delendam civitarem quum opus foret. Nisi populus ipse, aut conquisceret, aut certe natos incolumes restitueret. At proditores furibundi, licet


page 153, image: s305

illius ad unum usque laqueis enecaturi filios demonstrarent: nunquam tamen ipsius mulieris animum, in suam adducere potuerunt sententiam. Quinimmo illa constanti et infracto animo, universae civitati ultimam desolationem (nisi gnatos ipsos restituerent) non destitit comminati. Atque ita ab insensato populo animus huius puellae, nullis minis, nullisve terroribus, seu alio quovis modo, usque ad aduentum auxiliarii praesidii per duodecim dies immutari potuit. Coniuratores autem et sceleris rei, denique quum armatorum militiam eidem in auxilium advenite praesensissent, rebus suis consultuti, salurem sibi fuga quaesierunt. Mira profecto res, et auditu incredibilis, vidisse puellam quatuor et viginti annorum, in delitiis semper enutritam, tumultuumque ignaram, eo loci constitisse in quo etiam magnanimes tremere consueverant: et hinc jude dissonis clamo ribus imperitae multitudinis, inter gladios sicasque carnisicum agitati et minitari, num quam aut superari aut immutari potuisse, immo magno semper et excelso animo in sua perstitisse sententia. Tantus nanque facinorosorum horror et trepidatio erativt etiam robustissimos magnanimesque stravisset equites. Igitur hoc modo praestam tissima haec virago, suae, filiorumque suorum saluti, non modo sapienter, sed tanquam Triaria Romana Lucii Vitellii, sapientissime consuluit. Neque aedepol recuperato pacatoque regno, pro sua iustitia passa est scelestos et laesae maiestatis noxios quoscumque apprehendere potuit fore inultos. Sed et inter ceteros quendam urbis primarium nonagenarium, patrem videlicet duorum necis autorum, captum in frusta caedere fecit, atque superbissimam eius domum ad fundamenta usque diruere et evertere praecepit: ipsiusque universa bona in diversos distribuens. De huiusmodi autem regno, profecto actum erat, nisi eius sapientia, eius prudentia, eius denique animi magnitudo eodem modo obstitisset Et propterea hoc in loco, de ea tamquam de muliere magnanima atque praeclara, sub compen dio tanquam facinus praeclarum, literis mandasse non indignum fuit. ut tantae praestantiae: filii sui, omnesque posteri memores, pro tanto facinore, et animi eius constantia, apud deum optimum immortales gratias iugiter peragere queant. Adepto itaque regno, rebusque suis omnibus ex sententia compositis, cum haberet Octavianum primogenitum puerulum filium, ipsa more Semyramidis Assyriorum reginae, non extimans tutum fore: dominum urbium suarum tenello commitere filio, de consilio amicorum, illud ad aetatem eius usque virilem regere et gubernare constituit: quod et nunc usque pro libito suae sapientiae, per omnia factitatum est. Est quippe haec Catharina inter mu lieres nostri saeculi formosissma, et eleganti aspectu, et per omnes corporis artus miri fice decorata: estque et ad fecunditatem aptissima, quia iam in adolescentia sua, octo ex vito suo edidit partus. Floret quoque et miro dicendi modo, cum sit promptissimi animi ac tenacissimae memoriae femina. Multa praeterea de hac ipsa viragine referuntur clarissime gesta: quae silentio haud praeterire debeo, cum sint etiam memoratu digua. Et primo de clementia qua in Forolivienses suos, laesae maiestatis criminis obno xios usa fuit: quorum civitatem cum armati milites in praedam exponere constituissent: ipsa innocentum commiseratione permota, omnino fieri prohibuit: quod sane facinus, magnae clementiae indicium exstitit. Aliud insuper praeconium de hac muliere fertur: quia cum iustitiae cultrix et amatrix habeatur: universis iudicibus suis summopere iusticiam semper commendat, mandatque ut illam indistincte unicuique subministrent. Quanta postremo sit eius in erudiendis instituendisque filiis diligentia, vel ex hoc perspicue elicere possumus, quia doctissimos viros, sacraeque theologiae magistros praeclarissimos, apud se magna cum impensa semper habere voluerit: qui Octavianum principem et reliquos puerulos, non solum de humanis, verum etiam de divinis instruant disciplinis. Et cum sit inter cetera ingentis animi femina, est et promissi adeo fidelissima, ut nullis blandimentis, nullis muneribus, nullisve pollicitationibus, seu precibus vel terroribus a promissa fide distrahi possit: quod permultis, maximeque superiori anno, qui fuit quintus et nonagesimus supra millesimum et quadringentesimum a natali christiano, informidabili certe bello Caroli Gallorum regis contra Ferdinandum Parthenopei regem


image: s306

argumento mirifice ostendit. Quippe cum ab pontifice Romano Ferdinandoque rege ac Florentinis colligatis, socialia stipendia susceptisset, fidemque spopondisset: ita integram illibatamque seruavit, ut ab Gallo hoste universa commoda maluerit perpeti, quam promissam fidem infringere: quae res cum a mulieribus viplurimum sernari minime co!suetum sit: si satis inspiciatur, maximi etiam miraculi claritatem eidem afferre videtur. Et quod longe mirabilius est, sufficit illi ad imperium animus quia tam perlucidam genitoris seruet indolem. Adeo nanque in virtnte surrexit valida, ut popu los suos qui praecedentes regulos paruipendebant, nunc posita ceruice veteri, iratae mulieris faciem perhorrescunt: quia maxime ipsam oculatam animaduerterunt feminam, quae fraude potius quam ingenio decipi possit. Et cum sit constans et longanimis, suum propositum a quodam leviter flecti potest: quod pluries monstravere insultus saevientis in eam fortunae: quibus persaepe acri concussa motu, et vatio turbine est agi tata atque circundata quae quidem cum plurima sint, et plerisque nota: ea silentio praeterire duxi. Est denique haec virago honoris et gloriae appetentissima: ut quotiescumque de honore agitur, pecuniarum sit profusissima, nec pro splendore dignitatis pati velit superiorem. Unde et eius aulae amplitudo, magnorum principum aulas aequatur. Beneficiorum et maleficiorum aeque memore est. et pro noxa infandos homines, ingem ti animo suppliciis affici non veretur.

De Leonora, Herculis Ferrariae ducis uxore. CAP.CLXXVII.

LEonora Aragona, Herculis Ferrariae ducis uxor, Ferdinandique Parthenopei regis filia, ex diva illa Isabella superiori uxore susce pta, hoc anno qui est tertius et nonagesimus supra millesimum qua dringentesimum, a natali christiano annus: apud Ferrariam urbem suam, quinto idus Octobres, quarto et quadragesimo aetatis suae anno, cum magna (ut ita loquar) populi sui iactura beato fine quienit. Mulier sane ob innatam prudentiam et animi magnitudinem, atque religionem inter claras huins nostri aevi mulieres merito computanda: quia ceteras ma tronas huiusce tempestatis, omnium pene virtutum laudibus aequaverit, ac etiam cum omni vetustate haud iniuria comparanda veniat. Cuius quidem mors, adeo universi populi sui animos incredibili tristitia opprimere visa est: ut parentem omnium obiisse diceres. Quae certe nequa quam prudentia, clementia, religioneque, ac animi magnitudine a matre Isabella degener fuit: immo per omnia ei quam simillima, etque in his ad extremum usque vitae suae indesinenter pervenit, cum multa sua, suorumque omnium laude. Fuit in primis haec Leonora virago mediocri corporis starura, sed venusta satis, atque membris omnibus formosa: cuius quidem incessus, status et habitus, non sine quadam praestantissima sui maiestate erat. Postquam vero cum incredibili pompa a marito fuit ducta: ipse maritus cognita adolescentulae admirabili prudentia, et celebri ingenio: mox eidem universam pene sui regni administrationem, illius fide et consilio ma xime fretus, credidit: quod et ad ultimum vitae suae usque pro maiori parte administravit. quia maritus ipse, in armis exercitatissimus, minus propter stipendia atque alia maiora regni negotia domi esse poterat. At illa sic mariti rem semper curare studuit ea iustitia et mansuetudine, ut prope inauditum fuerit. Erat plane in audiendo supra modum benignissima, perliberalisque. Nec, quantum in se erat, patiebatur a se quen quam nisi laetum, et voti sui compotem abire. Tanti praeterea faciebat omnes honestis moribus et virtute praeditos, quantum bonis, et gravibus viris tribuendum iure optimo est: quos ad se aduentantes quum videret, statim qua si prior illis occurrebat, et multa cum vultus hilaritate manibus excipiebat. Et nunc istum, nunc illum (et quammaxime oratores) manu apprehendebat, magno sane charitatis indicio illud celebrans. Erat profecto mirum in modum cunctis affabilis, neminem respuens,


page 154, image: s307

neminemque aspernans. Eratque acri ingenio, celebri quoque ac praestante acumine, necnon admodum timorata. Et ubi ratio vel necessitas expostulabat, se familiarem, hu manam, facilem, ac piam exhibebat. Memor quammaxime beneficiorum, et gratissima in illos, qui in se aliquid contulissent, vel re, vel opere. Constanter iusticiam coluit, et innocentiam plurimum amavit Leberalitatem summopere in pauperes exercebat, et maxime quos medicare pudor prohibebat: legitimis nuptiis virgines saepe collocam do. Auaritiam magnopere ut pessimum insectabatur venenum. Fateor equidem, ac deum meum testor, quia nihil in hac viragine laudate intendo, nisi quod sui proprium fuerat. Et ut brembus concludam: haec pudicissima et sapientissima mulier, tantae gratiae atque sapientiae fuit, ut in regimine tanti regni, inter maledicos huius tempestatis populos: nullum aduersus proximos obscoeni rumoris, prorsusvnquam accepisse dicatur opprobrium. Persaepe etenim illud evangelii documentum sua obuersabatur in mente. Esto ait beneficus et benevolus cum aduersario tuo dum es in via cum illo: ne forte ponat scandalum animae tuae. Et idcirco de ipsa nunquam quidpiam auditum fuit displicibile. Tanta etenim pudicitia et honestate erat decorata, ut nullum unquam in ampla domo et populorum frequentia alloqui voluerit, vel audire absque teste. Sem per suo in comitatu matronas graves habere voluit: sciens ex lascivia puellarum, saepe de dominarum moribus iudicari, et qualis quaeque sit, talium consortio delectari. victus eius in primis parcus, nec hoc in loco facile possent eius ieiunia recenseri, aut certe ipsius abstinentiae explicari, atque alia huiusmodi eius decora, et verae sanctimoniae indicia. Et inter cetera hoc maximum, et memoria dignum in ea extitit, quia tanquam Caecilia Romana virgo sanctissima, sub mollibus vestimentis (sicut et eius diva genitrix efficere compertum fuerat) asperrimas vestes eam ad carnem detulisse persaepe deprehensum fuit. Et id, ad cupiditates corporis, omnesque eius noxas reprimendas. Sed neque ipsius continentes ad deum immortalem orationes, quas pro sua, suorumque salute offerebat: et quae omnia in hac muliere in primis excelluere, enarrare sufficimus, Et eas ob res persaepe frequentabat loca sacra, divorumque templa saepius visebat. Eius summa voluptas maxime cum gravissimis optimisque viris, ac cruditis concionatoribus erat. Divinorum eloquiorum illi etiam incredibilis ardor inesse videbatur, et eam ob rem monasteria non solum feminarum sed et virorum saepius adire volebat. Ubi et de scripturis sanctis, prout eius patiebatur ingenium, doctos interrogabat: nec statim acquiescebat, sed e contrario quaestiones movebat: non ut contenderet, sed ut quaerendo, earum solutiones disceret. Neque solum huic viragini curae fuit optima civium suorum disciplina, qua omnes tam mulieres quam viri informarentur ad optimos mores, optimaque instituta bene moratarum urbium: sed etiam ut qui ibi religiosi viri ac mulieres essent, minus videlicet religiose viventes, ad laudabiliorem vitae cultum transferrerentur. Instauratis itaque hoc modo sua in urbe ab illa multis monasteriis, in quibus Christi serni seorsum viverent, divinaque in omni sanctitate morum et integritate vitae operarentur: etiam talis disciplina per quamoptime incorrupta, nunc usque suis in urbibus perseverat. Quae cum incredibiliter rebus divinis dedita esset, ut etiam nihil ab ea praetermitteretur quod ad religionem confovendam pertineret: multas religio sas virgines suis bonis et facultatibus iugiter sustentabat. Maxima insuper illi cura fuit suorum filiorum educandorum: quos in omni morum disciplina educare et instruere curavit, et quammaxime (quantum in se fuit) Alphonsum, qui illi natu maior est, in omni virtutum genere instituere fecit: ut quum princeps esset, sciret postea alios regere, atque eisdem imperare. Et licet Leonora haec illustris, rebus in omnibus inauditae virtutis fuerit mulier, etiam in tota vita sua habita fuit excelsi et invicti animi princeps, quod in illo perquammaximo et periculosissimo Venetorum bello, contra maritum terra aquaque suscepto, mirifice demonstrasse compertum est. Nam cum Veneti ipsi innumerabiles exercitus contra Herculem coegissent, et plurima eius cepissent castella, suoque adiecissent imperio, atque ob hoc universum Ferrariensem agrum,


image: s308

terroribus, incendiis, vastationibus, et direptionibus complessent: ita ut ex hoc, et propter principis valitudinem, maxima per totam urbem exorta fuit trepidatio ipsa, ut erat animo excelso, nihil ex hoc territa est: Sed primum ad omnipotentis dei opem confugere curavit, et eam ob rem omnia pietatis officia (quo sibi divinum auxilium imploraret) exercuit, ac se et principem suum, omnium orationibus humiliter commen davit. Postmodum convocatis ad concionem cum summa fide civibus suis primoribus: brevem et artificio sam apud illos talem habuit orationem: qua admonuit memores essent suorum illustrium Estensium principum, et quam maxime excellentissimi viri sni, quantum videlicet culti ab eo fuerint, quantoque studio et obseruatione habiti semper sint, Idque non tantum verbis, sed et reipsa experti essent. Cuius infirmitatem multo sibi graniorem fore, nisi perspiceret ipsum, seque, ac filios omnes, in primis amati, Eos iuxta secum videre, totum regnum maximo in discrimine esse, his potentissimis Venetorum exercitibus: ut nos, vosque omnes, pessima seruitute et tyrannide opptimant: nisi etiam a vobis huic communi infelicitati prospectum fuerit: Nec se praeterea oblitam sui sexus, cum excelso principe eorum aegroto, et paruis suis liberis provide tali tempore meminissent: cives fide illorum et virtutibus, postremo et bonis omnibus, ad tuendam rem Ferrariensem, si unquam alias sibi opus esse: indignum sane, ac miserabile omnibus suturum esse: si hoc regnum ad alias nationes quam ad Este!ses transferreretur. Rogareque se eos et obtestari, sumerent arma, fortesque essent et constantes ad tuitionem civitatis et regni, atque hoc animo invicto, cum res communis omnium hoc bellum in discrimen veniret maximum. Eapropter se censere, ut omnes civitatis primores, mediocresque, atque infimi in unum convenirent, ut audaciae inimicorum contundantur: alias etenim gravissimam omnibus Ferrariensibus, et intolerabilem seruitutem fore subeundam. Hac autem oratione sapientissimae mulieris moti cives universi: cum vidissent suum principem in lectulo febribus iacentem, uno omnium consensu omnes acclamare coeperunt, se alacri animo patatos esse quoquo modo illi opem ferre: nec bonorum suorum, aut liberorum, aut etiam suae salutis, pro urbis defensione, proque illius incolumitate rationem ullam habituros. Itaque hoc modo inter sese coadunati cives, decretum est, quavis ratione exercitus Venetorum, e confinibus submovere suis: quia contumelia etiam verborum Ferrarienses magnanimes aspernarentur. Contracti igitur hoc modo in unum duces: mox et imperator, et proconsul Venetorum aliquantulum ab urbe discessere, et Ferrariensium res prudentia et magnanimitate huius viraginis in tranquilliorem statum haud multo post redacta est. Multa praeterea alia praeclara gesta huius mulieris referri, et monimentis mandari possent, quae brevitati studentes praetermittimus. Haec nempe nunquam in voluptate, nunquam in divitiis, nunquam in honoribus, neque in bonis corporis, summum bonum putavit constituendum: cum sapientissime animaduerteret omnia esse caduca et fragila, sed in vera sapientia quae quidem deum optime novit, atque in ea mentem suam iugiter erigebat et attollere curabat. Eius denique et sermo, et habitus, ac incessus: doctrina virtutum per omnia erat. Sex liberos praestantis ingenii marito edidit. Mares quatuor et feminas duas. Quorum primus Alphonsus futurus princeps. Secundus Ferdinandus Caroli christianissimi Gallorum Regis consiliarius: et Camberlanus magni spiritus iuvenis. Tertius Hippolytus, Strigonensis in Pannonia archiepiscopus, sanctaeque Ro. ecclesiae cardinalis diaconus amplissimus. Quartus minimus Sigismundus, apud patrem dilectissimus. Ex feminis autem maxima natu illi Isabella, quae Francisco Mantuae principi matrimonio honorificentissime copulata est. Secunda Beatrix dicta, quae et ipsa felicissime Ludovico Sfortiae magno sapientissimoque Insubrium Duci in uxorem data est. Sed in hoc ipsa genitrice sua fortunatior extitit, quod filios ac filias omnes in maximis honoribus et dignitatibus illustres vidit. Filias vero excelsis principibus matrimonio collocatas: Quibus quidem muneribus omnino eius genitricem caruisse constat. Denique acri febre appetita, quam vidimus ipsis ardoribus per. xxxv. dies iugiter aestuasse: ut sciret reiciendas corporis delitias,


page 155, image: s309

quod paulopost vermibus erodendum erat: morteque superveniente, filios ac nurum Annam nomine, in primis ad se vocavit, et omnes ad virtutem hortata. Maiorem natu in primis in hunc modum est affata. Propinquam, fili mi Alphonse, per singulas horas mihi adesse mortem concerno: Rogo te per obedientiam filialem, ut ante omnia deum verearis, ac illustrissimum genitorem tuum: illorumque voluntati sis obediens, nec unquam defatigeris in bonis actionibus. Quum patri tuo in regnum successeris: subditos tuos ex ani mo amabis, et in universis iuste, clementer et liberaliter (ad imitationem patris) te habebis. In audiendo eris facilis et liberalis: dabisque operam eos in summa concordia continere. Et ab omnibus iustis tuis iudiciis semper exulet avaritia. Cultor eris omnis bo nae existimationis. haec et alia huiuscemodi cum filio et nurui, atque suis omnibus necessariis praecepisset monumenta sui: ne quid praetermitteret, etiam benedictione, et omni bono verborum documento eos prosecuta est. Nec post multum remporis spatium, tota mente et animo, ac cogitatione in deum conversa: animam deo reddidit. Quam ob rem absente marito a filiis, et a tota familia: magno luctu et lacrimis decorata est. De funere autem eius nihil omnino pompae ex ipsius praescripto celebratum est, quemadmodum ipsa moriens mandaverat. Sed in habitu tantum sanctimoniali apud moniales minorum tumulata est, solis ipsis minoribus illam comitantibus. Talis igitur huius mulieris Leonorae Estensis vitae ductus et exitus fuit. Cuius quidem virtutem inter decora aliarum quae memorandae fuerant hic novissimo pene huius nostri operis loco coniungendam merito esse putani: ut aliae mulieres accendantur et inflammentur ad aemulanda ornamenta virtutum, ex quibus omnis honos, omnisque vera laus perficitur.

De Blancha Mirandulana. CAP. CLXXVIII.

BLancha Galeoti Mirandulae principis uxor, et Herculis incliti Ferratiae Ducis soror, hoc nostro aevo, et ipsa aetare admodum provecta: tanto virtutum omnium fulgote est insignita, et tam inflammato studio est succensa, ut nulli sui ordinis mulieri seu heroi veniat postponenda, morum potissimum omnium probitate: quorum quidem dignitate, omnibus praeteritarum clararum matronarum eximiis virtutibus inseruire videtur, ac si quodam vehementissimo stimulo eius regius animus hoc in senio urgeretur ac impelleretur. et (ut ita pace omnium dixerim) inter ceteras nostri saeculi heroas praestantissimas, effulget quammaxime praeclara. Magno quippe animo in primis singula quae ei sunt agenda aggreditur, nihil laboris nihil curae, studiive praetermittendo: ut quanto potentia, tanto certe virtute et industria ceteros omnes anteeat. Quicquid enim agit vel certe dicit, a virtute deducere videtur. nec laudis humanae vento, ad ulla movetur obeunda: pluris semper dei quamhominum oculos faciens. Cuius inter cetera hoc praeconium est, ut non suam unquam salutem, nec suorum claritatem aut commoda, seu quoruncumque preces et lacrimas anteponendas, gravitati, fidei, iusticiae, ac animi constantiae censeat. Quaecumque enim in dies agenda sibi occurrunt (ut fama est) omnia ad communem animarum salutem, communemque suorum subditorum utilitatem essicre videtur: ita ut rempu. suam ex parua iam amplam effecerit. In quacumque enim re actura vel deliberatura est, non segnis certe sed diligentissima habetur: ita ut in disponendis, gerendisque negotiis, non solum prudentia sed et diligentia ipso suo marito et ceteris praestet. Summa quippe alacritate atque instantia suae in primis salutis, suorumque cultrix est habita. In se primum, et ceteris noxas cupiditates refrenans, malitias extirpans, et in omnibus iusticiam excolens. Cui plane non patuae curae est Christiana religio, adeo ut suo exemplo eius filii tam mares quam feminae (ut infra dicetur) potius inter optimos Christi seruos, quam nobiles aulicos veniant computandi. Et quanquam multarum literarum haud insignita


image: s310

habeatur, vel erudita: nihilo minus cum sit eminentissimi ingenij femina, eius oratio cum loquitur semper est composita, licet vernacula loquatur lingua, atque cultissimus sermo, ita ut in admirationem audientes persaepe vertantur. Eloquium quidem eidem est mite, cum quadam gravissima facundia, et ea omnibus familiarissima. Inest eidem praeterea quaedam incredibilis pietas circa Christi seruos atque ancillas, quos omnes tam vultus hilaritate, suo in sinu quasi colligit, fovetque ac veneratur, ac si ipse dei silius adesset. Eas ob res iam duo suo in oppido fundavit, erexitque monasteria, atque alia instauravit, et ornamentis ecclesiasticis aureis et argenteis exornavit. In quibus haud parum certe iugiter suscipit voluptatem. Cuius ingenuam prudentiam Galeotus prin ceps maritus suus cum exploratam diu haberet, quodque rebus in omnibus tam occultam animaduer teret, quia fraude potius, quam ullo ingenio a quo quam decipi posset: eidem totius sui principatus universalem commisit curam: asseverans atque contestans, ipsam prudentius, rectiusque se administraturam, potissimum quia memorabilis sit iusticiae atque clementiae. Est praeterea mulier longanimis et admodum constans, quod fortunarum multarum insultus satis monstravere: in quibus cum persaepe constet fuisse agitatam, sempet omnia forti pertulerit pectore: ac non modo ea invicto animo, sed et seipsam pro glo ria adipiscenda superavit: sciens scriptum esse. Qui vult venire post me: abneget semetipsum, et sequatur me. Plana equidem est huius virginis vita bonorum exemplorum, quae certe compellunt homines ad bene beateque vivendum. Nam omnia haec inferiora bona, quae mortales falsa oblectatione demulcere consueverunt, utpote divitias, hono res, potentias, sensuum voluptates, pravas gloriae illecebras, floceipendere iamiam videtur. Genuit haec Galeoro principi marito suo, cum fuerit fecunditate insignis, plures filios et filias: quibus omnibus tam foemellis quam maribus, eam vivendi rationem atque formam, non modo sermone, sed exemplo praelcripsit, ur domi habere profecto viderentur, quod reliqui ex varijs sanctorum doctorum libris, aut apud quoscumque ma gistros capessere solent. In ea pietatem, religionem, pudicitiam, fidem, integritatem, li beralitatem, munificentiam, misericordiam, civilitatem, et in omni fortuna perpetuam animi constantiam atque modestiam licet intueri, unde et filiae eius quaedam aerate flo rentes, a calcare et stimulo huiusmodi probitatis vehementius actae, spretis huius saeculi pompis: ad Christi vexillum per religionis ingressum ardentissimo studio evola runt. Ioannes Franciscus autem eius filius natu maior, philosophus et orator disertissi mus, ac rerum multarum eruditissimus, cum sit aetate, et corpore florentissimus, adeo stimulis et exemplo huius optimae parentis punctus est: ut in hac peregrinatione solo corpore constituus, iamiam una cum Ioanna uxore, et cogitatione et aviditate mul ta, in aeterna patria conversari videntur. Qui (ut ita dixerim) huic mundo pene mor tui, quicquid de hac vita laborant, ad illam transserunt vitam sempiternam. et ipse quasi bonus ratiocinator velut ad centuplum manum porrigens, semper de sinistra ad dexteram transmittere videtur. Cuius cum plurima sint virtutum documenta et sacinora: etiam suae inclitae genitrici non modicum fulgoris adicit: si matribus fulgot sit, eruditos et bonos, atque praestantes habere filios.

De Beatrice Sfortia. CAP. CLXXIX.

BEatrix item praedictae Blanchae ex eisdem parentibus germana, natu maior, illustris quondam Tristani Sfortiae dilectissima coniunx, et ipsa hac nostra tempestate suptuagenaria, licer semper infecunda, sorori praedictae profecto (cum fuerit mulier semper honesta, morigera, deoque admodum devota, virtutibus dedita, ac perhumana) suo fulgore inferior non est. Haec semper usque in hanc senectam formosa fuit mulier, pudicissimaque: nihil publicum unquam curans, vitam honorificam ac quasi privatam egit omnem, et quodam in otio praeclaro, cum literarum, tum devotionis, pie, religioseque versatur. Diligit admodum dei seruos, atque potissimum Christi ancillas praecipua familiaritate omnes complectens, ut convesci, et coniocari, atque religionis officia


page 156, image: s311

exequi, cum animo remissionem indulget, saepe soleat, et id quidem sancte, amice et libere. Est igitur et haec incredibilis fidei mulier, et eximiae pietatis, ac in rebus divinis incensi amoris ardore semper praedita.

De Genebria Sfortia, Ioannis Bentivoli Bononiensis uxore. CAP. CLXXX.

GEnebria autem clarissimi equitisaurati Ioannis Bentivoli Bononiensium principis uxor amplissima, Alexandrique Sfortiae Pisauri domini filia: hac nostra tempestate cum multis resplendeat virtu tibus, inter claras mulieres recensenda videtur. Nam et multum ornamenti haec ipsa Bononiae studiorum matri afferre videtur, suarum virtutum claritate, quae potissimum in ea elucescunt. Est in primis celebris, elegantissima forma, gestu et motu corporis admodum decorata, cum quodam semper composito et regali incessu. Haec autem prio re marito amisso, cum secundo huic nupsisset, statim fecundissima evasit: unde et liberos sedecim iam prospero edidit partu, prolem certe honestam, tam mares quam feminas. Inest huic gratia quaedam in vultu praecipua, nec minor etiam gravitas: prudem tia tamen et ingenio longe maiore excellit: omni pulchritudine morum aeque semper ornatur. Cuius sermo summam probitatem et pudorem prae se fert. In omni actione, stans, incedens, et sedens: summam dexteritatem et maiestatem demonstrat. Nec acceprorum beneficiorum immemor, sed grata, et liberalis, ac sermone suavis. In recipiendis vero amicis atque propinquis, multum affabilis, et comis, ac perhumana. Viget apud istam summopere quaeda! modesta domestica, et incorrupta disciplina. Solitudinem plus amat et colit quam celebritatem: domi plerunque inclusa manet, religiosorum exemplo: ubi rebus divinis etiam dat operam, nec scripta saecularium literarum aspernatur. Gaudet frequenti mentione earum mulierum, quae in hac vita recensentur optima opi nione virtutis. Turpia autem verba, turpesque sermones, et odit et aspernatur. Deum in hoc potissimum colere videtur, quia libenter loca religiosa visitat ac persaepe salutat. Pia in primis tam in Christi seruos, quia pauperes, nec minime avara in precibus et orationibus ad deum, et alios sanctos frequens versatur. Non sine ardentissimo studio divi num verbum audit, illudque ante omnia illi semper cordi est: sic ut quae videant illam mulieres ceterae, exemplum illius facile imitentur, ac eius vestigia colant. abstinet se mul tum a cibo, abstinetque a potu, nec sumptuose vestitur. Laetatur consuetudine earum personarum quae modestia exornantur. Ad extremum in omni negotio suo haec am plissima femina eam indolem praefert, quae in principe desyderari ab omnibus solet. Quae certe non monoris excellentiae est habita, earum quas supra defunctas commemoravimus. Quare idcirco tam eminentes ipsius virtutes legendas proponimus, ut quaelibet decoris avida mulier, nominis et divinae gratiae studiosa haec legens, non recusat aut renuat tam praeclara eius documenta, quibus et vita iucundior agitur, et immortalis utique efficitur.

De Cassandra Fideli, Veneta virgine, oratrice et philosopho. CA. CLXXXI.

CAssandra Angeli Fidelis filia, Veneta, adhuc aetate nubilis hac nostra tempestate, tanquam musarum decus in primis facundiam, et omne dicendi genus quasi et mulieribus extinctum excitavit, et quadam componendi facilitate, ac pronuntiandi aptitudine: Hortensiam, ceterasque illas veteres Romanas eloquentissimas, omni ex parte attingere voluit: adeo ut eius non humanam sed divinam potius eloquem tiam omnes arbitrarentur. plerique etenim quum eius aptos pronuntiationi corporis motus, et concinnos verborum ornatus mente revoluunt: quid de ea proferant, penitus


image: s312

ignorant: :nisi quia de eadem Maronis illud verbum in medium adducunt: ipsam videlicet fore deorum genus. nec id absque ratione afferre videntur. Est clara philosophiae ac theologiae studiis: acutis enim et promptissimis disputationibus, generi muliebri et orbi Veneto magnum affert decus. Et idcirco a multis praestantissimis, et versibus atque epistolis salutatur, hac opinione virtutis, qua maxime celebratur. Haec namque cum sit adolescens optimis moribus praedita, honestaque forma decorata, non ignaraque aut expers (ut praemissum est) romani sermonis, qui videlicet omnibus disciplinis non patuum decus afferte videtur. omnes mirantur, magnamque ex tanta puellae literatura voluptatem capiunt. Est et illi sermo perhumanus et facilis, ac omni gravitate modestiae excellens. Quae plane artes hunc sexum maxime ornant prudensque ac verecunda existit. Si quisenim vel dialectices aenigmata, vel musarum fontes uberrimos, vel et iam summam oratoriae artis provinciam, mortali cuiusquam pectore delibatam fuisse unquam existi met: id sibi divinitus traditum censet. Tam laudabilis eius virtus, multis sermonibus equidem frequentatur, et apud Augustinum Barbadicum, sapientissimum Venetorum principem: qui aliquando cum ex more suo, biduum festum in natali christiano impenderet oratoribus cunctis qui Venetiis aderant, atque patritiis primoribus suis tam feminis quam viris, tertium etiam adiecit celebriorem: ad declarandam huius puellae do ctrinam et eruditionem, quantumque ingenio praestaret ut exploratum haberet, ad convivium diei festi invit andam curavit: ad quod etiam multos philosophos et theologoqui in eadem urbe Veneta essent invitavit. Ad id itaque festum haec puella Cassandra decenti veste ornata venit, incredibilem pudotem prae se ferens. Ibique e vestigio in magno patritiorum et eruditorum virorum numero, principis praedicti iussu, in eminentiorem conscendit locum: atque ibidem animo forti et intrepido lepidam orationem habuit, magnae cum eloquentiae, tum etiam eruditionis indicem: quam egit eo motu, ge stuque corporis, suavitate denique vocis, ut summa voluptate qui aderant omnes afficerentur, maximeque commendaretur. Affuit et Fidelis eius genitor, tanta filiae virtute delectatus. Disputavit postmodum propositis quaestionibus, cum in philosophia, tum etiam in theologia, cum illis eruditissimis viris quos commemoravimus illuc convenisse. Taceo subtilitatem et argutiam argumentorum, cum in probando, tum in refellendo, quibus in disserendo usa est. confectaque disputatione, rursus se principi praesentavit, tanto decore quantum posset quis oratione longa explicare. Vernacula etenim lingua est illi habita oratio ad principem: ab omnibus qui ibidem aderant astantibus plurimum celebrata. Habuit et persaepe orationem in gymnasio publico Patavino, cum maximo sui praeconio, in quibus certe tale dicendi flumen de se ostendit, quale nec prisca, nec nostra unquam viderir aetas. Ex quo tanquam clarissimae puellae eius nomen summa cum obseruantia celebratum est. Confirmant praeterea huius adolescentulae ornatissimae epistolae, ad diversos praestantes viros, ingenti dignitate et doctrina scri prae, suavem in dicendo exhibentes praestantiam. Artis quoque musicae (ut fertur) nequa quam expers habetur: quas quidem artes tam praeclaras consumat et perficit, summae virginitatis gloria. Verum et quemadmodum in literis latinis, liberalibus artibus haec nostra Cassandra diu multumque operam dedit, ita (cum sit ingenii admodum divim) etiam graecis operam nauavit accuratissimam. Atque ut eius coeptus literarum amor studiumque magis magisque proficiat: diligenti partitione (tanquam prudentissima) tempora sibi ipsi divisit, videlicet ut non solum legendo et docendo sibi studia literarum voluptati et ornatui sint, sed etiam scribendo aliis, ut proficere videatur, elaborare incoepit. Unde et ex ingenii sui magnitudine, quoddam opusculum praeclarum de ordi ne scientiarum cudere orsa est. In quo et sectas multorum philosophorum eleganter commemorat. Igitur huiusmodi est Cassandrae fidelis ingenium, de quo ex multis haec pauca decerpsimus, quae quidem, ut totius mundi fama celebretur, hic exponenda duximus.

De Geisilla, christianissima Hungariae regina. Cap. CLXXXII.


page 157, image: s313

GEisilla seu Galla, illustrissima christianissimaque regina, Othonis Saxoniae ducis filia, et Henrici primum ducis, deinde eius nominis primi imperatoris et Augusti soror, ac Stephani primi, Hungarorum regis uxor, atque Adalberti viri sanctissimi Pragensis episcopi filia in Christo obseruandissima: circa annum salutis nostrae octogesimum supra noningentesimum, apud Pannonios seu Hungaros suos, innocentia, benignitate, gratia, et hospitalitate, ac reli gione, plurimum clara et insignis est habita. Cuius quidem multa egregia facinora memoriae prodita sunt: inter quae illud praeclarissimum, quia Stephanum regem maritum suum in primis, cum universo regno, auxilio etiam Adalberti Pragensis episcopi optimi viti et concionatoris praestantissimi, ad Christi fidem tandem convertit. Cuiusque historia, licet multo versetur in errore, nihilo minus i ea enitemur eos sequi, vel qui probatissimis argumentis utuntur, quae de hac christianissima muliere perscri pra sunt in medium afferre. Erat itaque Geisilla haec regina, ad instar Henrici Augusti germani sui viri sanctissimi inter ceatera adeo ingenii mitis, ut etiam persaepe propter Christum: fastum regiae potestatis remitteret, semperque suos populos optimis exemplis et beneficiis alliciens, ac multitudini gratificans. Quae cum esset sapientissima ac spectatissima, non solum apud ipsum Stephanum regem maritum suum, verum et apud primores regni regulos et cives omnes, magno in pretio fuit. Unde et plures esse coepere, qui ob virtutem eius maximam sibi auscultarent, et alacres imperata exequerentur. Iamiam etenim quamplurimi eius religione maxime delectati, ipsorum ingenia sensim demulcebantur, et ab erronea priscorum suorum religione (si tamen religionem dici licet) rerum christianarum studiis absuescebant. Quam ob rem illa quodam modo demum suis elegantissimis documentis, mirificisque exemplis, et ipsum maritum regem, ac universos Hungaros Christi institutis attraxit. Atque ita fidei christianae, per facrum baptisma, opere sancti Adalberti episcopi, mita dexteritate aggregavit. Pro quibus quoad vixit haec ardentissima mulier: hanc orationem optimam inter ceteras ad deum optimum ipsam effudisse indesinenter dignoscitur. Deus qui ecclesiam tuam novo foetu semper multiplicas: concede his famulis tuis, ut sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt: per Christum dominum nostrum. Inerat praeterea huie divae reginae divinum quoddam ingenium, ac quaedam incomparabilis vis, qua homines alliceret, ac praestantiores redderet. Verum neque circunstantibus populis, istius viraginis praesentia minus desyderabatur: quin omnes sperabant, ea praesente popula res minus sese ad iniuriam et contumeliam latum iri. At Stephanus ipse rex iam chri stianissimus effectus, postquam sacratissimum fidei nostrae titulum assumpsisset (cum regnum maiorum suorum non admodum latum, immo tenue haberet) nonnullas barbaras nationes bello sibi subdidit: et earum civitates pene innumeras in deditionem suam redegit, deque regibus, ac ducibus necnon regulis quasi innumeris triumphavit. Ex quorum spoliis et ecclesias plurimas hinc inde, et inter cetera insignia coenobia ac superbissima in honorem beati Petri apostoli in civitate Buda, ac Albensi urbe aedificari praecepit. Indeque plures nationes, ex uxoris suae sanctissimae consilio in unum copulavit, invicemque admiscuit: ac rebus futurae potentiae fontem atque originem ipsa praebuit. Adeo nanque hi optimi reges scilicet stephanus et Geisilla suae gentis imperium, post adeptum baptismi sacramentum auxere, ut multo maiores efficerentur eius termini, quam ipsa hactenus habuerit Hungaria. Nam Danubium transgressi, et Sclavos et Bosnenses, et Seruios seu Rasianos qui Tribali seu Misii dudum dicebantur, necnon et Valachos, quos partim Gethas, partimque Transyluanos appellant, usque ad Po lonos, suo adiecerunt imperio. Id quoque in hac muliere magnum et divinum profecto fuit: quia peregrina in reginam a barbaris accersita, omnia suadendo, tam cito, tamque magnifice, ac sancte potuerit immutare. Inter ceteros autem filios suos, haec virago Emericum sanctum regem, qui patri ipsi in regno et virtutibus per omnia successit,


image: s314

genuit filium: qui et ipse christianam religionem non mediocriter auxit. Post dormitionem vero Stephani regis viri sui, qui seprem et triginta annos regnasse dicitur: ipsa diu usque ad ultimum senium superuixit: quod plane tempus in summa sanctitate et illius populi utilitate peregisse ipsam constat. Obiit igitur haec sanctissima regina, non celeri, neque repentino obitu, sed sensim, ac leni quodam deficiens morbo. Qua defuncta, universi populi ostenderunt in eius sepultura, vitae ipsius desyderium, ac sanctimoniam. Nam evestigio totius regni populi, propter ipsius admiranda miracula, publicis simul concursibus et votis ad inferias convenere: tum religiosi cuiuscumque status ac dignitatis feretrum sustulerunt, quibus denique reliqua turba mixtis feminis, ac pueris: non ut magnae reginae exequiis assistentes, sed veluti omnium parenti cum eiulatu et fletibus sequebantur. Atque ita ipsam cum viro suo rege Stephano, eodem sepulchro in Albensi ba silica, quam in honore beatissimae dei genitricis construxerant, condigno honore sepeliere: ubi ambo crebris miraculis diu claruere. Unde et post obitum eius (ut plerumque iustis evenire solet) maior laus ei secuta est. Praeterea illius gloriam: reginarum quarundam posteriorum calamitates, clariorem, illustrioremque fecere.

De sancta Semigunda virgine, imperatrice Henrici imperatoris uxore. Cap. clxxxiii

SEmigunda, seu (ut aliis placet) Chunegunda, imperatrix, primi Henrici Caesaris viri sanctissimi, aeque sancta coniunx, ptaedictaeque reginae Geisillae cognata, et ipsa eodem aevo inste et caste, ac pie vivens, plurimo apud Germanos, et Bohemos, Saxonesque, ac denique Italos omnes fuit in pretio: eo quia praeter religiorem maximam, facilis atque perhuma na esset femina: ad quam certe indigentibus semper facilis erat aditus, cuiusque aula quotidie aperta: aures, omnium sermonibus et iniuriam patientibus patebant: ut nec unquam cuiusquam colloquium aut necessitatem repudiaret. Cuius rei gratia, in se etiam plurimum vulgi atque aliorum quorumcumque hominum studia incenderat: ut sibi per omnia in omni re cum voluptate ultro se eidem submitterent, eiusque dictis, imperioque libentissime semper parerent. Huius antem genitor, Sigifredus maximus Rheni Co mes, ex familia Caroli Magni originem ducens, fuit, mater vero Mathildis optima femina. Quam virgunculam egregia forma praestantem, eidem Henrico tum Saxoniae inclito duci parentes nupsere, apud quem quoad vixit semper illibatam castitatem seruavit: atque apud illum nullum tempus omnisit, quod religiose non coluerit. nullum sine deo oblectamentum, nullumque solacium capere voluerit. Quin in ipsa iuventa, primoque aetatis flore, in omni matronali munere et cura coniugii, assidueque insuper imperii gubernacula: quod tam feliciter gessit, ut Henricus ipse Caesar, rem illa gerente, in eius providentia admirabili et praesens et absens tuto conquiesceret: ieiunia, vigilias, canonicas laudes, reliquasque sacras ceremonias rite ac devotissime celebrans. Erat illi inter impe riales delitias pro summis delitiis, non aurum certe, non gemmae, non aliquis mundus muliebris, sed religio sancta et immaculata, devotio, pietas, psalmi atque hymni. Dies vero festos sanctorumque solennia, non minore devotione et gaudio, quam fide admirabilice lebrabat. Tum visitare basilicas, predicationes sanctas audire, sacra colere, de virtutibus cum marito suo eiusdem propositi loqui, meditari, orare, et tanquam vere caelestis femi na, caelestia indesinenter contemplari consueverat. Neque enim eius constantiam, fortitudi nem illius, atque invictum animi robur, ullis possem consequi verbis. Cui etsi aliquando fortuna aduersata fuisset: nihil tamen ei intulit mali: quia nunquam aduersitas virtute potentior sit Itaque diabolo instigante imperatorem maritum: eandem aliquando de milite suspectam habere coepit. Quam ob rem ad purgandam eius labem, praecepit illam super can dentes prunas quindecim passibus nudis pedibus incedere. Quam quidem purgationem ecclesia postmodum reprobavit, tanquam dei potius tentamentum, quam licitam purgationem. ut extra. de purgatione vulgati per totum. At illa tandem fiducialiter super eas ascendente:ait. Sicut me o bone lesu ab Henrico sponso meo, atque omnibus aliis


page 158, image: s315

impollutam omnino nosti, ita me in hac hora misericorditer adiuva. Cui repente vox caelitus facta est. Virgo Maria, te virginem protinus liberabit. Indeque statim totam illam candentem massam, infracto animo illaesa percurrit. Tandem post mariti sui obitum, haec sancta et immaculata virgo Regina, cum summae virtutis gloriam in primis flagraret, et sempiternae omnino immortalitatis cupiditate semper moveretur, regnoque non terreno, sed dei summi, ac caelestibus bonis studeret aliquando potiri: Hoc unum sibi persuadere operaepretium putavit, ut in primis de Babylonia saeculi huius effugeret, ac de abominabili ipsa fornicationum matre Babylonia, se in religionis sacrae arcem reciperet: quae quidem nullos formidat incursus. Hoc nempe suo saepe voluebat in animo, quia sanctus David canebat in psalmis. Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum: con cupiscit et deficit anima mea in atria domini. Cor meum, et caro mea exultaverunt in deum vivum. Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te. Et his alio in loco carminibus. Elegi abiectus esse in domo domini magis, quam habitare in ta bernaculis peccatorum. Quia melior est dies una in atriis tuis, super milia. Et cum eidem omnis in saeculo mora iam gravis videretur: monasterium per quam maximum atque superbissi mum in Hassia Germaniae provinciae aedificavit: in quo religionis habitu suscepto, quindecim annis in omni sanctitate vitae, et virtutibus divinis, praeter omnium existi mationem vixit. Est autem provincia ipsa Hassia tota montana et Frigida, inter Vestfalos et Francones constituta, a Rheno flumine in septentrionem porrecta, Thuringiae provinciae se coniungens. Ideam autem monasterium adeo nostro aevo (ut aiunt) proventibus est opulentissimum, ut multi principes Germanorum ad illud aspirare videantur. In illo itaque coenobio haec sancta virgo Semigunda quoad vixit, illibatoque corpore tamquam angelus sem per visa est. Semperque viliore et agrestiore cibo contentam, ac cultu deformi, et stratis operimentisque abiectissimis usam fuisse constat. Quantum in se fuit, semper humillima inter humiles sese exhibuit: et se totam indefesse ad publica suae matris sanctae religionis et altricis commoda convertit. Demum vitae huius naufragio superato, ut statutum est omnibus hominibus, quum in omnibus vitae suae partibus integerrime sanctissimeque vixisset, e vita hac discessit. Populi autem quum eius in monasterio dormitionem acce pissent, velut si nihil in eam unquam pro dignitate contulissent dum viveret, sed omnem ei gratiam deberent: publicum honorem funeri decreverunt. Illud igitur cum ingenti pompa et religione ad ecclesiam Bambergensem in Franconia orientali delatum, ad latus Hen rici viri sui christianissimi sepeliere. Ipsa quippe Bambergensis civitas apud Germanos clarissima, ad amnem Regnitium sita est, Cuius cathedralem ecclesiam, eius maritus Henricus imperator fundaverat, plura obtinet loca: quem idcirco Caesarem accolae religiose colunt, et ut sanctum habent. Abiit itaque haec regina tertia Martii die ad caeli fulgorem, ubi cum angelis eius, municipatum tenet matris nostrae quae sursum est Hierusalem. Quam postmodum Innocentius eius nominis quartus pontifex: propter crebra eius miracula, in sanctorum cathalogum aggregavit. Cuius festum ipso defunctionis ipsius die, videlicet quinto nonas Martii, celebre apud Germanos habetur.

De Damisella Triulcia virguncula Mediolanense. CAP. VLTIMVM.

DAmisella virguncula Mediolanensis, ex vetusta nobilissimaque Triulciana familia progenita, hoc nostro senili aevo, quartum et decimum aetatis agens annum: veluti altera Hortensia oratrix Romana, eximia existens indole, amore literarum, et studiorum dulcedine coalescens, et fandi iam elegantia, ac incredibili quadam oris suavitate adeo illi populosissimae civitati enitescere incipit, ut potius prodigium quam femina existimetur. A materna quippe avia Damisella mulierum optima: sic est appella ta. Cuius quidem facundissimum ingenium et acumen, et ad studia ardor atque amor, ab ipsis cunabulis (ut ita loquar) extitit, ut etiam aliam quandam futuram generositatis sapientiam suis generosis parentibus polliceatur. Ioannem namque equestris dignitatis ac senatorii muneris, necnon et bonarum literarum insignitum, habet patrem: matrem vero


image: s316

Angelam aeque nobilissimam, ex praepotenti Martinengorum Brixiana familia propagatam, et ipsam literatum non expertem. Qui parentes a musis primum enutriti, et ipsi hanc in septimo suae aetatis anno: musis deuovere, ac tradidere alendam. Quae ad magistros disciplinasque delata, mox ea sua in infantia, ita ardenti animo primae elementa, et grammaticalia exoluit studia, ut brevi quid admirabile in tenella aetate, ac certe incredibile appareret. Quod si dabatur ei liber ut legeret, ita e vestigio illum recte et apposite legebat, ac si dictionem quamlibet sigillatim docte et examinatim edidicisset, ut audientes in admirationem, stuporemque verteret: plerique eorum dicerent, hanc quando peperit mater, profecto in puerperio affuere Musae, quae eius labia tersere. Eo quippe ingenio sunt omnes illius familiae progeniti. Et id circo puto hanc haereditatem in istam puellam pervenisse. unde in hoc usu venit, quod Propertius versiculo quodam lepide canit. Naturae sequitur semina quisque suae. Neque isti puellulae contingit unquam quod plerisque consuetum est, etiam eruditis: quibus cum datur perpetua habenda lectio, quandoque vel vacil lent, vel certe delirate videntur. A teneris igitur annis praeter omnium expectationem, quantum sua patitur et exigat consuetudo, bonam ostendit oratricem. Cum eius orationis genus (meo iudicio) iam fusum videatur, et emendatum in primis, Luculentumque ac grave quidem necnon et apertum, quandam exprimens maximi ingenii vim. Praeter vero eruditionem eius non modicam, quam certe non mendicatam, aut mutuatam (ut plerique) sed vere suam, ac profecto peculiarem, et a puero gradatim ex uberibus paedagogorum et autorum haustam possidet: quae res non modicam frugem atque laudem suis confert orationibus. Est autem tanta eius orandi gratia, ut instar quorundam pictorum, videatur suorum oculorem venustatem, orisque leporem, et intuitu et lingua semper exprimere adeoque suavissimo est eloquio atque admirabili, ut audientium videatur evellere animas, ut illam etiam, non tam feminam quam angelum praedicent, cum etiam speciosae admodum sit formae. Quod si tenuerit ea quae ingressa est virtutis et laudis vestigia, erit omnium iudicio habenda statua digna: quae adhuc nulli concessa est In duodecimo autem aetatis suae anno cum orsa fuerit orare, et impraesentiarum usque, complurimas coram nonnullis praestantissimis et gravissimis viris, et eisdem quidem aut ecclesiae pontificibus aut concionatoribus aut magnorum principum oratoribus habuit orationes. Quos inter fuere in primis M. Episcopus Losanus, maximus Allobrogum ducis orator. A. Cumensis pontifex, eius patruus. Marianus Genezanensis, ordinis nostri theologus, ac declamator nostri saeculi facile princeps. et Franciscus Triulcius ordinis minorum famosissimus con cionator, et ipsius similiter patruus: atque alii tam feminae quam mares plurimi. Apud quos quum aliquando ex maiorum praecepto esset oratura: ipsam astantes omnes intuebantut, ipsamque perinde ac in amoenissimo quodam diversorio conquiescere videban tur. Unde plurimi eorum ipsius ingenium, orationes elegantes, atque interpretationes mirificis laudibus prosequentes: dixere. Si huic adole scentulae vita comes fuerit: expectationem de ea nostram, profecto non aequabit modo atque complebit, sed longe edepol cuincet ac superabit. Aliud praeterea non paruum suae urbi suaeque preclarissimae familiae Da misella haec affert ornamentum, quia iamiam grammatica et oratrix insignis, tanta viget tenas cissima memoria, ut Themistocli et Senecae philosophorum, atque Petri Ravennatis, a memoria cognominati, instar, nihil eidem excidar, quod aut addiscere, aut eam attentius legere vel audire contingat. Quippe hoc de ipsa in duodecimo suae aetatis certissimo experimento comprobatum est, ut disertissimum concionatorem aliquando audiens, ita ad un guem omnia memoriae commendavit: ut domum reversa, parentibus ad verbum recitaret. Versus etiam pene innumerabiles uno die didicit, et magistro suo, quodam incredibili ordine recitavit. Sed neque eidem evenit quod plerisque, et maxime feminis igenio celeri evenire soler, ut non multum memoria valeant: quae vero cum labore percipiunt, tenaciores evadunt. Neque enim tantum latinarum literarum contenta videtur, nisi et graecarum brevi tempore acquisiverit non vulgarem notitiam: adeo ut iam concinne graecum proferat sermonem. Vidimus et nos ipsius familiares epistolas: quae certe perspicacissimum adolescentulae


page 159, image: s317

ingenium, ac uberrimam quanda! doctrinam redolebant. Sed nec solum eam parentes literis fulgentem mundo reddere annituntur, quinetiam in omnigena morum et vitae insti tutione, ac religione iamiam illustrem habent. Praeterea existimata est (ut fertur) tantae puritatis et innocentiae, ut in quo reprehendi liceat pene non inveniatur. Veruntamen tantam sapientiam prae se fert, ut cum aliquando contingat eidem, a quibus ius est, fieri increpationes vel admonitiones: non fortiter modo, sed et cum gaudio omnia tolerare videtur, ac in lucro ducere parentum increpationibus plecti. Unde id nomen Damisellae, a materna avia optima matrona eam divinitus assecutam reor: nec ab eadem penitus degenerare, quinimmo totam ipsius vitae integritatem per omnia repraesentat. quae quidem mihi prae ceteris quadam vivaci et altissima fide semper extitit agita-Cuius et felix memoria, quasi praesens semper mihi mente defixa manet, tanquam in omni genere laudis probatissima. Nunquam etenim cum de clarissimis mulieribus, iisdemque optimis cogito, quin de eadem, deque eius singulari et prope divina virtute, religione, pietate, castimonia, moribus, aliisque plurimis eius dotibus semper incidit mentio: quae om nia certe in ea non summa modo, sed profecto nimium incredibilia esse videntur et admiranda. Erat quippe (ut verum fatear) multarum simul quoddam virtutum specimen, et redolens exemplar. Quam ob rem, eius vitam aliqua ex parte constitui hoc in lo co in propatulo esse. Sic enim sui honestissimi mores, suaque pudicissima et innocens vita: suum quoque assiduum erga me studium, sua denique sanctimonia atque religio, ita me sibi devinxere, ut nihil minus possim quam suae probitatis laudes immortalitati commendare. Sed in eisdem explicandis, non verborum pompa, sed nostro agresti stylo utar. Fuit itaque Damisella de qua nobis nunc est sermo, Matthaei de sancto Angelo, viri in armis exercitatissimi, ac generalis peditum exercitus Venetorum imperatoris filia, et Augustini Martinengi pulcherrimi, optimique adolescentis, ac impigerrimi rei militaris viri uxor, ex quo cum quatuor edidisset partus, tres videlicet foemellas, et Caesarem filium quo viro viginti annorum adolescentula orbata remansit. Et cum nimius in ipsum praeclarissimum adolescentem virum eius esset amor, nimiaque pietas, atque fides: triennio nihil quietis invenit, nihilve consolationis accepit: sed quotidie lacrimae, quoti die singultus, atque profunda cordis suspiria: putans sibi plus abreptum fuisse quam ullis unquam mortalibus. Eius autem maestitia talis, per illud triennii te!pus extitit, qualis (ut ita dixerim) in funere extiterat: adeo ut obduratas aures semper tenuerit ad cuiuscumque amici remedium, atque solacium: done eius affinis Ursina, magni imperatoris Venetorum Bartholomei Colleoni filia, immatura morte obierit: aut inexpectato eius funere exterrita, aut a morsibus conscientiae laniari coepta: tunc in semetipsam reversa, sibi ipsi (ut postmodum mihi referebat) dicere coepit. Expergiscere Damisella, expergiscere, et iam tandem resipisce, in crastinum et tu forsitan morieris. Incerta quippe es, an et ti bi mors immineat. His stimulis agitata, ad me tum Brixiae commorantem, qui fuit annus a natali christiano sexagesimus octavus supra millesimum quadringentesimum advenit, et tanquam christianissima mulier suam conscientiam saluberrima generalis confessionis medicina multis cum lacrimis abstersit. At ipse post collatum sibi absolutionis beneficium: eius tyrocinum, quoad potuit instituens, in primis ad puritatem, innocentiam, devotionem: primos virtutum gradus, tanquam manu data ipsam direxi. Moxque in illam tanta divini amoris suavitas est illata, quantam dominus apud Ezechielem pollicetur. Cum sanctificatus in vobis fuero, tollam vos de gentibus et co!gregabo vos mihi: et effund am super vos aquam, et mundabimini. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum, et dabo cor carneum. Mox quidem tanquam Blesilla divae Paulae Romanae filia viro orbata, crucis vexillum arripuit, seque protinus regi deo optima fide, pio, altoque animo quasi deuovit, et me qui meo suasu meisque adhortationibus ad humanorum conte!ptum eam perduxera!, deinceps pro sua incredibili quide! bonitate, suarum cogitationu!, suorumque consiliorum, semper et praesentem et absentem participem et conscium habere voluit. At ipse eius virtutes, et


image: s318

sanctimoniam maiorem in modum venerari coepi. Quae res etiam immortali gaudio implevit aures matronarum totius Brixianae civitatis, et ad sui imitationem inflammavit multarum eius urbis mentes: ita ut ad sui exemplum, temperatissimis, brevissimisque vestium caudis uterentur. Ceteris autem suis virtutibus, utpote religione, pietate, humilitate, et aliis permultis, nulla laus profecto digna inveniri posset. Communicabat se non semel, sed novies aut decies ad minus in anno: et id semper singulari humilitate, et quantum agnosci poterat: devota quidem mente atque erecta, cum lacrimis semper in deum. Canonicas horas (praeter ceteras privatas orationes) quotidie religiosorum more exoluebat. Sui autem omnes, cum vitam saecularem saepe agerent in ludis, et ceteris letissimis spectaculis: ipsa tanquam abstracta ab omnibus mundanis illecebris, nihil sibi relinquere volebat, quod a proposito recto, beateque vivendi eam submovere posset. Enimvero nihil vel honestius, aut iucundius sibi ducere volebat, quam post tractatam rem sacram quotidianam, aliquod honestum manibus operari. Sed quid de eius constantiz, et inqudita quidem in aduersis tolerandis fortitudine dicemus? quam maxime in obitu Caesaris unici filii ostendit: in qua universa certe Brixiana obstupuit civitas. Que tas ta equidem extitit: ut (pace omnium dixerim) potuisset cum sancta Melania Ro. divi Hieronymi discipula, de admirabili fortitudine, deque ingenti patientia contendere. Erat itaque huic optimae Damisellae, unicus filius sibi luce charior: eximiae quidem indolis, et inge!tis animi atque ingenii adolescentulus, plane moriger, perhumanus, et virtutibus deditus: quem tanquam animae suae perfugium atque solacium unice diligebat. Is autem cum quintumdecimum aetatis attigisset annum: mortalitati, cui natus erat, pie concedens, in domino quievit. In cuius interitu adeo civitas plangoribus consternata fuit, ac si quamplurima praeclara ornamenta ex humanis simul ablata fuissent. Quam ob rem ad celebrandum eius funus, frequens virorum ac matronarum factus est concursus. Aderat et Severinus pater suus spiritualis, vir religiosissimus, locuplet issimus testis, aderant et alii quamplurimi graves religiosi, atque alii nonnulli ex primoribus urbis: qui ut leniendo eius maerorem, possent ei firmissima adhibere remedia: aut si opus esset, eius fleribus modum imponerent, Quanquam et ipsi omnes prae nimia pietate non valerent se a la chrymis continere. At illa ne videretur nullum cum virtute habere commercium, nihilque cum ratione commune: ingenti fide suffulta, complicatis manibus, et luminibus siceis in caelum erectis, animo infracto: haec verba universo astante et audiente populo, eo in funere ad deum ait. Domine deus meus, qui me misellam creasti, et custodisti, quique amorem saeculi a me abstulisti, mihique patientiae virtutem contulisti: te humiliter deprecor, mihi in hac hora tua conferas beneficia, atque solacia suavis: deinde ut tibi domine Iesu Christe vivat hic filius meus dilectissimus, per quem beatae omnes in aeternum vivunt ani mae. Quiescat obsecro in te tandem liber, tandem securus, tandemque aeternus. Ne reminisca ris oro domine deus peccata eius, sed suae pueritiae et ignorantiae ignosce. Excipe illum precor ex hoc humili domicilio, in tuam tutissimam requiem: ut tandem te in splendoribus sanctorum tuorum sempiterno vivat aevo. Hunc quippe egregium pietatis simul et gravitatis habitum nostra haec Damisella, eo in actu prae se tulit et declaravit. Atvero, quoniam iam satis de eius religione, ceterisque virtutibus, atque patientiae et fortitudinis praestantia dictum est: Nunc demum de ipsius mirisico habitu, ac dormitione dicendum est. Erat igitur in primis Damisella Martinenga insigni forma, et liberali, mediocrique statuta: molli carne, prout eius filia superstes repraesentat Angela: venusta et alacri semper fa cie, decenti colore interspersa: nigris oculis, et aurels capillis. Et quanquam suo vivente viro admodum fuerit fecunda: postmodum tamen tanti fecit castimoniam, ut et naturae corporis, atque exterioribus cunctis, sua virtute non modo resisteret: sed et viri tum amantissimi interitum quasi optasse visa fuerit. Unde et pro certo hoc haud dubito, eam maluisse mori quam nubere: quanquam a pluribus proceribus in coniugium instanter postularetur. Postremo haec feminarum optima, in anno salutis nostrae millesimo quadringentesimo, et septuagesimo nono, cum quartum et trigesimum vitae attigisset annum (prout est


page 160, image: s319

fragilis hominum status ac cita ad interitum vita) unius pene hebdomadae langore, in Quintili mense extincta est. Pro qua quidem emigratione, optima mulier crebra huius vite effugit naufragia: fortunaeque vices, ac ipsas frequentes sui corpusculi angustias: et ut indubitato teneo, expedita et libera, ad sublimia caelestis regionis accessit gaudia. haec quippe sunt: quae ex desy derio integerrimi animi optimae mulieris, dilectis simae nostrae, mente versavimus: quae et praesentibus atque futuris omnibus hoc in volu minis calce, quasi epitaphium succincte perstrinximus: ut omnibus eius sanctimonia atque virtutes fierent notae. Cuius beatam memoriam, nulla mihi unquam abripient tempo ra, aut certe delebit oblivio, ut non mihi indigno patri suo vivat. Sed neque hoc in loco et ipse subueritus sum, divum imitari Hieronymum: qui dum suam Paulam Ro. matronam sanctissimam, in filiae Blesillae dormitione consolaretur: his verbis uti non extimuit. Dum spiritus hos reget artus: illam mea lingua personabit, Illi meum desudabit ingenium: Nulla erit pagina, quae Blesillam non resonet. Reminisci illam certe nequeo, nisi semper cum gaudio singulari, et summi dei nostri immensa laude: a quo bonum omne semper affluit. Noveram etenim quid in se honestatis, quid modestiae, quid religionis, quidve prudentiae vigeret. Meum autem hoc propusitum est, ut laudata virtus in avia: excitet neptem hanc, ad facinora sectanda praeclara. Cum nullae maiores arbitrer animorum concitationes, quam commemorare maiorum suorum laudes: quae res hoc in se habet utilitatis, ut studiosos incendat ad eas superandum, et ignavos ad easdem imitandum. Hanc igitur aviam Damisellam tam pudicam, tam religiosam atque magnificam, cuius illustre nomen haec neptis haereditavit, haud dubito quin ad unguem sit imitatura, immo longe praeclarius antecessura, Quibus quidem virtutibus insignita, ac caelestibus armis undique protecta et Illustrata, familias eriam paren tum suorum clariores reddet. His praeterea natura muneribus eximiis illustrata puella, non modicum suae genitricis documenta atque exemplaria (cuius sermo, incessus et habitus: doctrina est) adiumento erunt. Nam et quotidie ad exemplum suae genitricis, horas canonicas Romano more impraetermisse exoluit. Et tanquam Sibylla deum mente gerens: quotidie singulares ad deum effundit cum lacrimis oratiunculas. Et quanquam literarum disciplinis acerrimo ingenio videatur dedita: non tamen eidem profecto evenit quod quibusdam, qui in una tantum arte vel in quibusdam solum excellere videntur: sed adeo versatilis ad omnia muliebria exercitia obeunda se exhibet, ut nil videat quod mirifice non aggrediatur: ita ut nesciatur prorsus ad quem pri mum ingenii usum eam natura genuerit. De multis etiam ipsius donis atque gratiis multa possent scripto mandari, sed potiora tantum ex more collegimus, et ea quidem quae magis ad ipsius illustrandum nomen necessaria fore arbitrati sumus. Ob hoc enim vivet omnibus saeculis, omnigenisque tolletur linguis, etiam ignorantia aemula invita. Aliarum autem matronarum, quanquam magnarum, ignavia torpentium: vix diurna recordatio erit, peritura certe illarum vita cum nomine. Fuit haec mitissimi ingenii puella, atque amabilis in primis: de qua tota eius propinquitas, tanquam de rutilanti Rosa ecclesiae plurimum congaudet. Eas ob res quidam eximius ex nostris poeta non mediocriter exhilaratus: lepide haec cecinit carmina, dicens.

Quid facis in terris Damisella Triulcia caelum
Ingeniis debet talibus esse domus.
At scio quid facias, flores cum coniunge Ditis
Non legis, ad Stygios ut capiare lacus.
Cura tua est virtus: et iter meditaris ad astra.
Nam virtus comites tollit ad astra suos.

IACOBI BERGOMENSIS DE CLARIS MVLIERIBVS LIBRI: FINIS.


image: s320

AD LIBELLVM SVVM, IN QVO DIVAE CATHARInae Senensis vitam narrat, Ioannis Pini Tolosani Carmen.

PArue liber, foribus poteras subsistere nostris
Tutius: et laribus delituisse meis.
Sat fuerat mecum potius tineas, cariemque,
Pulpitaque exesum puluerulenta pati.
Quam piperi et scombris viles fecisse cucullos,
Tegmen et hirsutis tortile gausapinis.
Iam fugis et medias temerarius irruis undas:
Nec te quae maneant dura pericla vides.
Heu fugis, et tenues despectas improbe cistas:
Teque pudet nostrae continuisse domi.
Sed fuge quo libeat: fuge perdite, non moror ultra:
I, modo dum Latiis finibus exul eas.
His tibi nec tutus locus est: sed inhospita cuncta
Offendes, miseris dilacerande modis.
Barbara quia Latiis audes miscere camenis
Verba: peregrinis verba notata modis.
Proin fuge, adhuc restas moriture! nec otius urges.
I fuge, et Ausoniis sedibus exul abi.
Te melius rapido capiet vicina Garumnae
Turba: fluentinis non satis apta sonis.
Illic te pueri faciles, luunenesque senesque:
Te leget in molli casta puella thoro.
Illic nil metuens, quacumque licentior insta.
Et neque nasutum rhinocerota time.

AD R.ET AMPLISSIMVM ANTISTITEM D.Dominium Ludoicum de Ambaisia, Albiensem episcopum: Ioannis Pini Tolosani Epistola.

MIrabere sat scio dignissime pontifex id, quod tecum una quoque com plusculos facile miraturos existimo: me externum et peregrinum hominem, nullis nec literis, nec bonarum artium disciplinis imbutum: nulla vi, nullo dicendi genere exercitum, ineruditum, rudem, incultum, eo audaciae ac temeritatis esse prolapsum: ut in hoc famatissimo ac celeberrimo terratum orbis gymnasio, in hoc publico ac pene communi bonarum omnium artium emporio ac domicilio scribere aliquid, idque quicquid erat in publicum dare ausus fuerim. Verum nihil est quod tu, nihil quod illi magnopere nimis admirentur: multorum id nos exemplo facimus, nec exte rorum modo (minor enim peccandi licentia esset) nec tam facilis veniae daretur occasio, sed indigenarum quoque nonnullorum, quorum tametsi et acre et elimatum ingenium, tametsi ampla et exquisita rerum eruditio, ac vehemens quaedam dicendi facul tas et copia videri nobis soleat: tamen nihil usquam est visum, quapropter ipsi, licet rebus omnibus longe inferiores et impares, eorum metu subsistere cogeremur: nam (si non plane ridicula comparatio videbitur) neque Platonem Socrates, nec Aristotelem Plato, nec Aristoteles Theophrastum (quem unum scholae successorem elegerat) neque hic quoque, licet admiranda quadam et pene divina facundia praeditus (abs qua ei quoque no men inventum est) aut Phaleraeum Demetrium, aut posteros omnes ab philosophandi atque dicendi studiis absterruit: neque (ut nostros interim sileam) Herodotus qui tricentesimo


page 161, image: s321

decimo urbis Romae anno historiam suam scripsit, Thucydidem illum, qui (quod fere olim Romae optimo cuique contigit) ab ingrata civitate pulsus in exilium, Lacedaemone conscripsit historiam: neque hic Phylistum Syracusium, Dionysij tyrani familiarissimum:neque Phylistus, Lysiam, aut Isocratem praeclarum illum dicendi ma gisturum, ex cuius ludo tanquam ex equo Troiano innumeri principes exierunt: neque hic rursus Theopompum aut Ephorum, quorum huic calcar, illi frenos adhibere consueverat, ab scribendi studio reuocavit. Quam ob rem mil cuiquam mirum videri debet: si neque hi nostri, nos multos licet inferiores et impares, a scribendo terruerint: quos si non aequamus, si non eodem adhuc ordine consistimus: minime tamen pudet horum assectari vestigia. neque einim nos, nostraque tanti facimus, nec sane eo adhuc temeritatis ac impu dentiae venimus: ut non eos quoque vel quamlibet magno subesequi interuallo pulchrum nobis putemus. In eorum itaque hominum ordinem redigi nos ac cogi facile patiemur: quorum si nos prima repudiet nec satis dignos esse putabit: secunda saltem aut tertia forte classisnon invita recipiet, quod si neque hoc satis assequemur: minime sane molestum erit (tantum enim abest ne his velut puerilibus nostris ineptijs aut lacessere quenquam aut provocare cupierimus) ut has pusilli sane temporis vigiliolas nostras, satis abunde felices duxerim, si horum censuram atque iudicia satis ferre potuerint, vel si ho rum quoque obeliscis fodi, si asteriscis notari meruerint: quod id erit signum, id facile indicium, reliquis salrem partibus placuisse. quia si nulla forte placuerint: parque et una omnium sorsatque conditio futura videatur: quare minus id mihi liceat, quod et Lucio Lucilio illi veteri olim? posthacque Tullio Ciceroni, homini uni extra omnium ingeniorum aleam posito ac nato, demumque Plinio secundo licuisse cognovimus? qui si omnes humanarum ac pene divinarum omnium rerum eruditione consummatissimi, Laelios quosdam et semidoctos ex vili turba homines, suorum operum iudices ac lectores esse voluerint: Persios autem et acrioris ingenij viros palam exceperint. quanto magis id homunculo mihi et omnium rerum imperitissimo, et quanto liberius liceat? ut non modo Persios illos, et nimis acuti nasi homines: sed et Laelios, et in media turba semidoctos quoslibet excipiam: eosque ab his rudibus ingenioli nostri primitijs, velut ab acerbis adhuc et immaturis frugibus tan quam fulgura et tempestates amoliar. plebi enim et rudioribus turbis, non doctorum coronis et conventiculis, has plusculas notes elucubravimus: horum iudicia censuramque refugimus, illis grati esse, illis placere cupimus: abs quibus si nec admittimur, si deicimur, et velut indigni de limine explodimur, minime sane laboramus, neque enim haec flocci facimus: quin ut vilia; ut abiecta sub aleam et fortunae periculum mittimus: ingrata sane pluribus, sed et grata forte nonnullis erunt. nam et pessima quaeque saepe suos autores, saepe suos fautores et cultores inveniunt, praesertim cum nullum neque tam turpe usquam neque tam im pudens dici mendacium soleat, quod sua fide et teste caruerit. Quod si qui erunt qui maiorem in nobis eloquentiae vim, cultamque magis et accuratam dicendi rationem postulent: sane hi duriuscule mecum acturi videbuntur, et longe aliud a nobis (quam ipsi profitemur) officium exposcere: aliud enim poetae, aliud historico, aliud oratori, aliud narratori officium datur: atque hunc quidem ultimum, cuius nos officio, simodo recte, fungimur: satis esse videtur inculte, licet et incomposite, prestare quod in se susceperit: frustraque maius quicquam ab eo et gravius exposcitur illos vero in suo quenque genere, vagari liberius et velut amplissimo et patentissimo campo, concerptis congestisque undique verborum ac rerum flosculis fusius spatiari conveniet: id quod eo his fore facilius videtur, quo hi saepe numero magis amplas et uberes materias tractant: in quibus saepe vel invitis et conniventibus, magna rerum ubertas et copia, ornatum omnem, cultumque suppeditet: resque et verba quae ex his frequenter oriuntur, velut ad os et manum offerat. quod longe secus evenit his, qui simplici et nudae rerum narrationi vacantes, velut in arcta, strictaque et nimis angusta semita demorantur: quibus vix satis unquam ne transuerso quidem ungue (quod aiunt) extra praescriptum,


image: s322

et velut quosdam quasi cancellos egredi usquam liceat: sed nuda illa et inani, ac saepe nimis ieiuna rerum inopia sterilescere, et saepe numero inviti obmutere cogantur: quod cum saepe alias vel tum maxime usu venire solet, siquid quisquam unquam sacratum id genus rerum et divinarum attigerit: velut in his humanum ingenium (saepe quidem debile nimis et imbecillum) quodam quasi nativo et nimio rerum pondere pres sum in dicendo fatiscat, et velut insolito cuidam oneri lassum fessumque succumbat. Quare facili nuper et domestico casu periculum fecimus, falso a quibusdam accusari Hieronymum, quia saepe non eandem in sacris quam in prophanis rebus eloquentiam praester: quodque non se pariter in omnibus elaboratum et emunctum exhibeat: id quod tametsi facile praestare potuisset, neque enim tanti et tam exculti ingenii viro tam inepte diffidimus: et licet is nobis non tam non potuisse quam noluisse videri soleat (si nonnunquam id non satis assequitur) tamen nescio sane quo pacto velut natura comparatum videtur: ut sacrae illae atque divinae literae: ornatum omnem cultumque latinum, non secus ac mollem quendam muliebremque et femineum mundum refu gere videantur: satisque sua illa ingenita, nativaque pulchritudine ac bonitate contentae, fucos omnes cincinnos et veneres: omnia denique nimis accurati et velut calamistrati sermonis lenocinia respuant: et ut probae illae et honestae matronae, tum sibicastae atque pudicae videri solent: si se nec caerusatas neque fucatas senserint: eoque melius olere si nihil oleant. sic et hae quoque tum se integras magis et incorruptasexistimant: si neque cultae aut compositae, nec quibusdam quasi calamistris velut stigmaticis notis inustae fuerint. Quare multo mecum praeclarius agitur, quia eo minus mihi negotium, ingeniique et famae periculum subeundum fuerit: alioqui impudentiae plenum et arrogantiae futurum videbatur id me conari vel aggredi, quod nunquam satis assequi potuissem: tamersi non sic quidem adhuc sum assecutus, ut parte ulla abunde mihi satisfaciam: quin ut me oderim potius ut mihi ipse displiccam: satisque verear ne qui me adhuc audaciae et inconsultae temeritatis insimulent. Ceterum ubi te cogro, ubi te amplissime antistes mecum ipse memoria repeto, ubi facilitatis, humanitatis, continentaiae; pudicitaiae; vitae, morumque puritatis, et innocentiae memoria subit: ubi denique reliquae tuae virtutes, corporisque et animi dotes innumerae nobis in mentem veniunt: timorem omnem metumque deponimus, tuncque nulli hominum invidiae, nullique aut famae aut ingenii periculo cedimus. satis id unum nobis superque futurum est: sl tibi uni, hic qualiscumque ingenii nostri labor non ingratus aut iniucundus fuerit: etenim vel a puero quoque semper te tanti fecimus: ut si tu mecum sentias, ceteri quid obmurmurent, non magnopere nobis laborandum putemus.

Vale dignissime Antistes. Bononiae nono calendas Octobres.


page 162, image: s323

DIVAE CATHARINAE SENENSIS VITA, AD R. In CHRISTO patrem, et D. Dominum Ludoicum Ambaisianum, Albiensem Episcopum: per Ioannem Pinum Tolosanum edita.

CAtharina Senensis (cui a solo natali patrium cognomen inditum est) plebeis quidem ac modicis, verum optimae, ac honestissimae vitae parentibus orta est: horum Iacobo alteri, alteri vero Lappae nomen fuisse proditur. miramque horum in ea sorte vitae frugalitatem, ac innocentiam fuisse comme morant: patrisque tantam mentis et animi tranquillitatem ac fortitudinem: ut nulla unquam hominum iniuria, nullo convitio, nulloque vel aduersae, vel prosperae fortunae metu, aut gaudio moveri unquam, aut conturbari potuerit. His parentibus felix adolescentula, Senis, vetere et nobili Thuscorum urbe nascitur, anno salutis humanae, millesimo tricentesimo quadragesimo septimo: quae vixdum aetatis annum attigerat, cum ea iam divini amoris igniculo succendi, ac inflammari coepta est: tantaque et tam ingenti veneratione, puerilibus adhuc in annis, deiparam virginem adorare,ut quandocumque paternae domi scalas ultro citroque conscenderet, singulis pene gradibus ei subinde praesens esse consueverit, qua tum forma fuisse proditur, cum ad eam felicis futuri partus, nuncius allatus est. Haec quoque olim (ut memorant) forte a sororis aedibus, paternam domum repetens, cum diu fixos humi oculos sursum paulisper erigeret: in summo templi fastigio, quod in ea urbe divo Dominico sacrum est: Christum pontificali habitu, in solio sedentem aspexit: qui subridenti similis, attonitae novo miraculo, et in primis stupidae virgunculae, vitalis crucis signaculum fecisse visus est. Inde iam posthac felix adolescentula, velut igni, et divino quodam spiritu afflataspretis atque contemptis, rebus humanis omnibus, divina tantum atque caelestia impendio magis contemplari coepit: felicemque illam vitam atque perpetuam, solicita mente secum assidue reputans: quaerensque sedulo acdiligenter, quaenam illuc via tutissime duceret: sanctorum patrum vestigia, vitamque et mores imitari constituit: quos prioribus saeculis, duram in primis; atque asperam vitam vixisse cognoverat: non his mollibus, fluxisque, et purpuratis vestibus indutos: non amplis, sumptuosisque nimium, ac pene insanis substructionibas, non undique auro, argentoque lucentibus tectis habitantes: non sexcentis ciborum exquisitorum ferculis, non opiparis illis, ac ganealibus epulis, non adicialibus et saliarbius coenis ingurgitantes animum: non denique cibo, ac vino nimio hesternam adhuc crapulam eructantes: verum palmarum reliquatumque arborum folio contextos: quique melotis, pellibus, vilibusque centonibus adoperti: asperis montium labris, ac crepidinibus tecti: durisque tegetibus decubantes, fagina aut querna glande, semiuiva corpuscula nutriebant. In eorum hominum mores, accurate componit animum: In eam vitae felicitatem, teneram licet adhuc et fragilem adolescentiam accommodat: idque tum longe magis, quam cuiquam alteri per aetatem liceret, feliciter et abunde consequitur. Primoque rata: ventris et gulae ingluviem, optimis quibusque moribus, maxime pestilentem et noxiam: potus, cibique parcitate, voluntariaque ac pertinaci quadam inedia, tenellum adhuc corpusculum macerat: potissimam ferme temporis partem, divinis rebus impartiens: illic convivia, illic comesationes ac prandia collo cat. iamque sermonis, et animi lenitate, ea velut publica fama, palam prorepserat: ut conspi rante vicinia tota, quae iam puellae in primis mirabili vita, vehementer stupere coeperat: euphrosynes, velut letitiae cognomentum acceperit. Pasta itaque et abundantissime saginata divino illo atque caelesti pabulo: eum iam vitae modum induxerat, ut ei terrenum nihil, aut hu manum satis sapere videretur. Hoc sancto vitae instituto, parentes maxime ac domesticos oens, incredibili quadam admiratione perculerat: qui quo puellae vitae frequentiores aderant, ro quoque his i dies, miraculum maius et grandius videbatur: obseruata emm diligenter et accurate puella quid ageret: saepe ab imo scalarum gradu, ad summum (ubi deiparae virginis


image: s324

imago picta erat) sublimis ferri conspecta est. sic enim iam divinis caelestibusque mysteriis puerilem imbuerat animu: sic ab hac fluxa, terrestrique rerum humanarum mole, ad aeternam illam, stabilemque et caelestem vitam erexerat: ut quamuis mortalis ea quidem, et adhuc adolescentula, tamen mortale nihil unquam, aut puerile quid ageret: verum humanae huius, imbecillaeque sortis prodiga contemptrix, supernis semper sedibus immorans: corpore quidem terras, mente vero iam caelum colere videbatur. iamque tum pulsa, deter saque mortalitatis faece, perpetuo ac sancto pudicitiae voto, caelitum vitam subarrando pa ciscitur: statimque sibi, tenellum atque felicem induxit animum divi Dominici sectari vestigia: quia eius ordinis viros ac candidatos omnes, summopere semper revereri consueve rat. ibi tum iam puellae mater, cum pene divinis virgunculae moribus, tum natura ipsa duce miro quodam in eam amore succensa est, coepitque solicite et curiose agere: ut patrio ritu, puella: venusta; comptaque incederet: magisque popularis aurae, fluxaeque laudis huius, quam aeternae vitae solicita. capillum in primis studiose curabat: quam in eo dos una, atque praecipua muliebris formae consisteret. vixque dum satis puella pubescere coeperat: cum parentes ambo iam nuptias, et hymeneum domi, iam novam et generum cogitant. matremque longe magis ea cura solicitat, quae tamet si votae pudicitiae ignara: tamen multisiam signis ac variis coniecturis ambigua: Iamque, id quod erat facile suspicata: puellam, ad filiam alteram, Catharinae sororem iam matrimonio collocatam, mittit: illicque apud eam complusculos dies versari iubet. filiae vero iam nuptae clanculu mandat: puellam sciscitetur ac diligenter interroget, deque eius mente et animo toto, sese quamprimum certiorem faciat: hortetur ad nuptias, matrimonium laudet, coniugalis vitae commoda, et fructum efferat: demum quibuslibet modis, tenellum adhuc pubescentis virgunculae animum ad genialem thori voluptatem alliciat. Filia vero Catharinae soror (quia et ea forsan a materno sensu non parum aberat) sedulo, sibi mandato officio fungitur, matrisque voto satagens, vias om nes et modos divertendi puellae animi, diligenter inquirit. verum id tum frustra conata est, slc enim iam sibi firma atque fidelia pudicitiae fundamenta puella iecerat: sic iam divino amore et cultu, velut tenaci glutino, animi septa claustraque munierat, ut nullo cuiusquam astu vel insidiis, nulla vi, nullo impetu, facile loco moveri posset. Paulopost vero vita functa sorore: parentes tantum aberat ne filiae luctu sententiam flecterent, ut eo magis, velut novo quodam et impotenti desiderio succensi, Catharinam in demortuae locum substitui cuperent: perituram existimantes, seque ita orbos futuros, si matrimonio contempto, caelibatum eligeret. quare virum quendam religione, vitaeque et morum sanctitate conspicuum: puellaeque ipsi satis abunde cognitum, mittunt: qui coeptum iam ab sorore, sed non feliciter actum negotium expleret. is tametsi religione et vitae instituto prohiberi se diceret: tamen parentum lacrimas, squalloremque et luctum miseratus: operam lubens pollicetur. simul ac vero sa crum puellae cubiculum subiit, cum multa diligenter et accurate, in matrimonii laudem exquisita dissereret: incredibilem puellae constantiam, et animi firmitudinem admiratus: repente commutata sententia, ex dissuasore, vehemens quoque consultor et admonitor factus est. collaudatoque puellae consilio: hortatur ne id posthac simulanter agat, ne se quae sit occulter. palam Christo mancipata prosiliat: neu iam posthac maestos iam satis,atque suspensos parentum animos, spe falsa et inani supplantet: tantis per dum se caelaverit, id genus mille periculisfuturam obnoxiam: proinde se(ut iam tacito fecerit) sic posthac aperto, et manifesto voto molestis hominum incursibus liberet. verum id ante quam se facturam, parentibus prodat: flavum illum capillum et aureum quem velut pestilens adhuc humanae sortis contagium retinebat, inbet abiicere: ne inde parentes maiorem inquietandi causam, et ansam caperent. tonso enim, sublatoque molli blandimento et uxorio, non tantopere pertinaces futuros: iucunda grataque providi senis admonitio, adolescenti puellae facta est: seque ita facturam pollicita, co paulo mox abeunte complevit. mater vero re cognita: ira, metuque simul et odio, muliebrem animum stimulante: gravi convicio puellam insequitur, vixque id ferre satis aequanimiter poterat: mulie brique et imbecillo more proclamitans, velut furore concita ferebatur. at pater id divinum


page 163, image: s325

magis quam humanum opus agnoscens: modestius longe et aequanimius tulit. Pauloque post mater, quae nullis precibus, nullo cuiusquam ductu pacari poterat: puellae capiti niveam co lumbam insidentem aspiciens, supplex; pronaque venerata est: casu tum id quoque patre rimosis cubiculi foribus spectante: repente ex oculis columba disparuit. quaerente autem lolicite patre, quaenam haec avis? aut unde in eum locum venisset? quem undique septum, nec parte ulla satis peruium videbat: puella se nescire, ac rei huius quam peteret, prorsus ignaram esse respondit. itaque novo rei miraculo stupidus parens: adolescentulam divino spiritu afflatam, facile sibi persuasit. Sub id fere tempus, eadem pene hora: divinitus adolescentula commonetur, caelatum adhuc apud se et tacitum pudicitiae votum efferret, palamque et manifestum faceret: ne ulla eam posthac importuna parentum solicitudo premeret. quare id agenti solicite, et divinum ad hoc auxilium flagitanti, divus Dominicus adesse visus est: cuius supra, puellam ab ineunte aetate semper studiosam fuisse diximus. is altera manu lilium eandidum perpetim ardens, altera vero sui ordinis felicem habitum gestans; attonitam novo visu puellam alloquitur. Confide inquit Cathari na: hoc habitu, sub communi omuium principe, militiam haud poenitendam facies. co dispa tente, Catharina divino illo castoque suffusa ac plena gaudio: deo immortali, superisque omnibus gratias ingentes agens, quia se ex imbecilla ac meticulosa: iam fortem ac plane confirmatam esse cognosceret, nihil sibi agendum prius rata: parentes spe adhuc metuque inter utrunque suspensos, ac suae in primis vitae solicitos, convenire statuit: idque eam pudica ac verecunda oratiuncula exequutam accepimus. Puto vos sane parentes charissi mi, proingenita vestra prudentia; multis saepe signis ac coniecturis, facile meum torum hunc animum, ac vitae modum potuisse cognoscere: tametsi id vobis antehac nun quam verbis, aut oratione praedixerim: id enim saepe cogitans, pudore simul et parentali ti more prohibita: nunquam id mihi satis inducere potui: iam vero resumptis viribus, revo catoque paulum animo, et vos, falsa spe vestra )qua iam tandiu suspensos esse conspicio) et me iugi, et assidua cum vestra, tum aliena molestia liberare constitui. Scitote itaque me infan tulam adhuc, et vix dum bene crepundiis, ac nutritia cura solutam, perpetuae corporis pudicitiae votum fecisse superis: quam sic integram, sic inter humanos immaculatam seruare constitui, ut nihil huius rei causa non facile vobis, nihil non in primis optabile videatur: nullae hominum minae, nulli terrores, nulla tormena, nulla denique vel quamlibet dura mortis pericula divertent animum:turbari potius, confundique narurae miracula, saxa mollescere, liquescere lapides; durari aquas, spissari aerem, ceteraque id genus provido naturae consilio distincta, commixtum iri posse confidimus: quam haec mea pudica, ac deo immortali fam vota castitas: pretio cuiusquam, precibusque, aut imperio fatiscat. proinde vos, purum hoc meum, castumque consilium: hanc meam mentem, integram esse sinite: favete nobis et adeste benevoli, ac nos iam posthac terrena cura, et hoc caduco, mortalique coniugio solicitare desinite. id vestro mihi consensu,ac voluntate liceat, quod vel invitis quoque (quod nolim) factum iri conspicietis. sic enim nobis iampri dem induximus: longe satius ac naturae decentius videri: immortali deo, communi omnium et aeterno parenti, quam vestro imperio, vestrisque non admodum sanis consiliis obsequi: quibus humanae huius et imbecillae sortis, fragilis et incerta conditio: quam animarum salus et immortalitas curae maiori sit. Hac puellae oratiuncula stupentibus cunctis et attonitis, quod et supra tenellae adhuc aetatis captum erat: et vox illa castissima, firmaque adeo et immobilis puellae constantia, audientium animos altius percellere videbatur: cum nullus sibi satis fidens responsum faceret: verum undique passim fluentibus, ac stillantibus lacrimis: stupore simul omnes, arque silentio praeclusi torperent: pater ad sese rediesm in haec verba jrespondit. Nos neque possumus (charissima filia) neque debemus, sanctum hoc tuum consilium, arque pudicum vitae institutum avertere, nec votae deo pudicitiae aduersari: quando id tibi divina providentia, ac bonitate concessum est: ut tuam istam, tam castam et tam pudicam vitam inter humanos viveres: quare age utlibet in posterum, secura satis et libera superis famulare: nemo nostrum posthac tuae isti castimoniae ac sanctitati negotium


image: s326

faciet. coactamque illico, atque conventam familiam totam, pater obsequi puellae votis imperat: iubetque, nequis posthac Catharinam aut de matrimonio, aut alia quavis humana cura interpellare audeat: interminatus nemini impune futurum, siquid ad se de quoquam allatum fuerit. Hoc facili atque benigno parentum responso habito: Catharina iugentem animo voluptatem accipiens: Deo immortali, ac superis omnibus, ingetes et immortales gratias agit. ac facile posthac (quod saepe antea frustra tentaverat) a parentibus impetravit: ut in abditis ae dium penetralibus; secretum aliquod, ac pusillum triclinium darent. ubi domestica turba tota, ac familiari tumulta seposito, caelestem disciplinam, summo studio, summisque nocturnis atque diurnis vigiliis exerceret: mira tum ibi puellae contemplatio, mirum et incredibile divinae rei studium: Christi optimi, maximi, communisque omnium parentis, duros et asperos cruciatus, tormenta saevissima, acutos clavos et ferreos, mortiferum spiculum, demumque foedum illum et acerbum interitum, quem pro communi omnium gentium salute, pati ultro ac tolerare voluit, assidue cogitabat: quemadmodum deus ipse optimus, maximus:; cuius nutu ac imperio, mortalia omnia ac immortalia, caeli, aer, ignis, terra, flumina, ac elementa omnia spientissime regebantur: sese hominem, nostra causa nasci, ac more mortalium, inter parentum ulnas, vagire infantulum voluit: neque ad id molles ac delicatas cunas, non picta, vel aurata crepundia: sed vile ac triste praesepium legit. quemadmodum inter impios piissimus, inter flagitiosos innocentissimus vixerit: demumque, ut omnium rerum dominus ac parens, a vilissimo hominum genere, foedissimisque seruitiis, convicia, contumelias, opprobria, plagas; verbe ra, foedam denique et asperam mortem libere pati voluerat: quantaque tum ibi virtus ac fortitu do: inter vulnera, cruces, tormenta, iterque impiissimos illos, ac crudelissimos carnisices affuit: ubi triste nihil, aut miserabile: luctuosum nihil, aut querulum: nihil unquam abiectum aut fractum auditum est: tametsi enim ut homo, crudele illud et inauditum mortis genus, facile pavescere poterat: tamen quia se ipse, velut spontaneam et immaculatam victimam, pa tri optimo, maximo, pro communi omnium salute voverat: ne totum hoc miserum et infelix humanum genus periret: facile ipse unus, omnium loco mori sustinuit. Haec erat pia puellae sedulitas: haec continens quaedam, et assidua mentis cogitatio, haec illius secreti, ac casti cubiculi cura: Hic labor, haec opera, in qua divinum illud verbum identidem usurpare solitam memorant: qui vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Hoc caelesti ac in primis mirabili vitae instituto Catharina succensa: arctius longe ac solito diligentius, Christi optimi, maximi viam, iam multorum vestigiis tritam: sectari constituit primumque pudicum illud, ac fragile corpusculum macerans: pusillum ac tenuem cibum, quo frugalissime pasci ante consueverat: mira parcitate cohibuit. omni enim carnis edulio abstinens: vini quoque usum omnem abiecit, viceque huius, amarum quendam herbarum succum in potionem adhibuit posthacque, iam longa inedia macerato, assuefactoque corpore, panis et aquae tantum duro cibatu pascebatur: saepeque diem totum, ac noctem, continenti ieiunio ac peruigilio tolerans: nihil nec cibi, nec somni ca piebat. neque hoc sibi satis ad humanae vitae castigationem visum est: cruciatum quoque et tormentum adhibuit, duroque in primis et aspero quodam cilicio induta, flagellis asliduis, ferreisque cathenis ac vinculis, fractum nimio labore, ac iam languescens corpusculum macerabat.vestimenta nullo unquam tempore, ne somni quidem causa ponebat: quem et ipsum parcissime semper capere consueverat: nisi semel in anno tantum: quo temporum vicem variaret. nec haec quidem unquam, somnum captura, culcitram mollem, aut plumeam, sed duram et asperam tabulam adhibuit: nec pro ceruicali puluinus, verum immane quoddam, et durum saxum erat. summopere enim ac diligenter sedula adolescentula, somnum vincere cupiebat: quo ne illa victa, pressque: nimium divini operis curam intermitteret. etenim semper vigilanti, divinum aliquid in ore versabatur. Iamque verbo, iam opere(quibuscum agebat) salutiferam et aeternam vitam monstrabat: ac sicubi forsan divina mysteria ageret, vix satis unquam loquendo satiari poterat, tum summam quandam in vultu laetitiam praeferens, verum ubi terrenum forte aliquid; aut caducum inter loquendum inciderat:


page 164, image: s327

sic paucorum repente verborum erat, ut pene muta, atque haesitanti similis persisteret. fractis itaque et conculcatis humanae huius et imbecillae naturae vitiis, cum iam nihil, felix adolescentula apud se terrenae labis, et humani contagii reliquisset: verum dies ro tos ac noctes secum divinum semper aliquid solicite cogitans: ad aeterna illa atque perpetua, mentem vehementer attollerer, In hisque iam fixa acvelut caelesti quodam lumine suc censa: nihil unquam magis, quam bene beateque vivendi rationem poscetet. et quo id assequi posset facilius: divi Dominici habitum parentes postulavit. grave tum id in primis marri, ac permolestum visum est: quae, quia puellam vehementer amabat, nihil unquam magis timere visa est, quam ne haec a se, private ac monasticae vitae causa diverteret. quare ptinax in hac re et immobilis femina, solicite rursus agere constituit: Idque in primis dare operam curat, quibuslibet modis tenellum adhuc, sed iam firmum satis ac plane constitutum, puellae animum molliat: captoque super hac re consilio, factu optimum censuit: puellam secum in balnea ducere, tentatura nunquid aquarum nativa voluptate mollesceret animus. iussa itaque puella subsequi matrem: non secus ac pestilens, praesensque morum et vitae periculum adiit. verum neque ipsa suae sortis immemor: militiae caelestis secum arma tulit: nihil enim (ne inter exquislta quoque naturae blandimenta, ascitasque, et miro quodam humani ingenii portento, voluptates adhibitas) nisi caeleste et divinum aliquid cogitabat. simul ac vero iam in balnea vem tum est, iussa et ipsa se abluere, modum quo voluptatem abiiceret, reperit. paulo enim plus quam ceteri balneis immorans( id quod se mitigandi corporis causa facere simulabat) cum se illic solam esse conspiceret: torrida atque fernenti aqua, membra simul et corpus to tum adurebat: sicque tenello ingenio, falsa atque delusa mater, puellae voluptatem paratam: grave et ingens supplicium dederat. Roganti autem ab ea parenti, quae tum id forte conspexerat, quonam id modo, tantum et tam ingens supplicium pati posset: respondit, se suo illo voluntario levique supplicio: immania nocentium animarum tormenta revoluere, miseramque ha rum atque perpetuam infelicitatem, secum animo reputare: sicque utrinque collata; facile iu dicare, quam his nostris gravissimis: illa vellevissima quaeque facile praeponderent. sic itaque puellae ingenio falfa, et spe sua pene certissima frustrata mater; in urbem rediit. ubi cum eam assiduis, ac pene quotidianis efflagitationibus Catharina rogaret: pateretur priva tam vitam, atque monasticam agere. neque ad id pertinax et immobilis mulieris animus flecti posset: tantam repente puella animo, et tam ingentem aegritudinem coepit: ut iam in dies magis affectum corpus languescere, ac pene totum sensim viribus deficere videretur, denuoque jparenti supplicans: se nisi voti compotem faciat, breni morituram asseruir. ibi tum ma ter, mortis metu magis, quam puellae precibus victa: honestissimis ac iam saepe cupitis puel lae votis annuit: sicque habitum consecuta, velut praesenti quodam medicamento, febre, simulque omni corporis langore soluta est. Liber habitus huius formam paucis, naturamque describere: pulli enim albique coloris varietate distinguitur albicante simplicem, purum, ca stu,m pullo autem secretum, ac tacitum in se, sibique ipsi bene conseium, designari commemorant. atque ita commixto utroque composito: purum ac innocentem animum, simulque harum rerum mortalium, et humanarum spretum, arque contemptum significari autu mant. quae res una omnium maxime: divae Catharinae felicitati congruere videbatur: in qua nec labes ulla animi, nec foeda sordes inerat: quaeque iam se, sua sponte hac fragili rerum hamanarum sorte, ac conditione priuaverat: ad eamque vitae severitatem, miram quandam verborum, ac linguae parcitatem adiecerat: quia non erat nescia in quanta et quam manifesta, saepe morum ac vitae pericula, pestilens linguae lubricitas offerat: quamque non corporis solum, sed animi quoque ac metis pudicitiam attentet profusanimis, praecepsque verborum insolentia: quae sicut improbos, ac iam vetere et diutina turpitudine invetera tos oblectat: sic improvidos adhuc simplicesque et incautos animos fallit, et i immania saepe vitiorum abrupta praecipitat. Id itaque providens et sagax adolescentula, sanctum illud salubreque, et vetus Pythagorae institutum secuta, ac in seipsam magistra severior facta, triennale sibi silentium indixit: spretoque moni mortalium coetu atque consortio, sese intra illud castum, pudicumque cubiculum, nun quam aut raro prodiens, cella secreta continuit.


image: s328

illicque caducum nihil, mortale nihil aut fragile cogitans: verum illa caelestia, im mortalia, perpetua, aeternaque volutans animo. divino semper amore pascebatur: corpo risque tum cibos et alimenta, nullo mortalium usu, sed divino tantum, caelestique ministerio capiebat, in eoque deum optimum, maximum, nullo nec nuntio nec administro, sed sua ipsius opera usum esse commemorant, qui felicissimam illam animam, privaro quoque colloquio, saepe dignam existimans: ubi haec naufragia, has tempestates, haec immensa procellosae vitae pericula, satis abunde monstraverat. sic pietatem, fortitudinem, continentiam, religionem: sic omne denique virtutum genus piam puellam edocuit, sie sau ctum suum illud vitae institutum stabilivit ac fixit: ut iam nihil atdentius cupere, nihil magis optare videretur, quam ut hoc vili corporis ergastulo liberata, felicem illam ac bea tam vitam ascenderet, quam ut hac caduca, terrenaque mole soluta: Christum optimum ma ximum, levis et expedita comes sequeretur. hoc crebro frequentique dei maximi commercio, puella, tametsi ingentem animo voluptatem caperet, tamen haud parum anxia, atque solicita erat, quia verebatur ne malevolus et callidus hostis, collocatis insidiis, incautam, et saepe minimo quoque successu tumescentem humanam mentem falleret, con pertum enim habebat: eum dei iussu saepe vel angelicam vel humanam personam induere solitum, quo promptius fragili satis et imbecillo generi humano imposturam faciatgratissimus hic puellae timor immortali deo factus est: quem tum demum vere timebimus, si et amabimus: tum demum amabimus, si et timere coeperimus. ut enim sineti more amor: sicneque sine amore, timor ullus putandus est. itaque deus, optimus, maximus, optimo cuique timeri simul, et amari debet, sic tamen ut impendio magis amor timorem superet: minus enim ille beatus, ac felix, quem sine amore, timor ab errore cohibuit. Hoc ergo timore simul et amore divino: puella solicita facta, deum magnopere rogat, precatur, obsecrat, utriusque, boni scilicet, malique daemonis, signa sibi ac discrimina denotet, quibus alterutrius aduaetum ad se facile recognoscat: ne se ille malus ac noxius, boni specie et imagine simulata ludisicetur: ne incautam et improvidam fallat. hisce piis puellae precibus, divina clementia haud difficulter annuit: sicque ab se paucis conventam admonet. Accessus meus ad te charissima filia (si eum quandoque dari contigerit) principio tibi pavorem, atque terrorem aafferret: sed eum paulo mox, subita ac repentina securitas sequitur: contra vero cacodaemonas illos, et imbecilli huius humani generis hostes, si quandoque ad te simulata, fictaque imagine venire continget: primo introitu, gaudium quoddam, ac immodicam pene laetitiam afferent, verum postea, iucundum illum accessum, tristi maestoque vatiantes abscessu, immani quodam timore omnia, et incredibili pavore misce bunt: sicque filia charissima, utrumque ab altero, hoc facili et infallibili signo dispicies: nec te unquam pessimi hostis, importuna calliditas incautam aut imparatam offendet. quare(um me amas) virtutis viam sequere: quae tametsi primo in vestibulo, aspera, dura, arcta, diffici lisque esse videatur: primoque introitu, anfractus multos, et offendicula praeferat: tamen simul ac paulomagis intro peruentum est, mira tum ibi suavitas, atque iucunditas, miraque et incredibilis rerum omnium voluptas capitur: ibique non solum membra, diutino fessa labore conquiescunt: non solum artus, imbecillique corporis partes reliquae vegetantur, sed et mens tota, et animus miro quodam, et inusitato cibatu pascitur. ibi tum se humana vitafe licem, ibi tum se vere beatam praedicat: contra vero, vitiorum via declivis ea quidem, ac facilis ingressu primo visitur: nullus neque labor in fronte, neque sudor immanis territat: omnia ficta intus adscitaque, et dulcorata voluptate caelantur: verum posthac, aspera, duraque omnia, salebrosaque nimis et abrupta circunstant: falsosque, vana et inani voluptate, miseros mortales serotina poenitentia, gravique et ingenti cruciatu dilacerant: cum se undique velut vitiorum septis, et claustris, constipatosac circumfertos aspiciunt: neque ullum inde profugium, nullus evadendi locus datur: proinde contemptis, spretisque hisce vitiorum allectamentis, mortiferisque et funestis illecebris: quibus fragiles saepe et lubricas hominum mentes, cal lidissimus hostis, in praesens vitae periculum adigit: priorem illam (ut facis) virtutis viam sequere: quaete posthac beatam, quae te felicem, ac vere fortunatam faciat. Haec divina


page 165, image: s329

praecepta et monita, felix adolescentula, memori, fidelique pectoris armariolo conditbrevique posthac, quaecumque acciderant Raimundo praeceptori, viro cum humanarum, tum divinarum rerum peritissimo narrat: is multarum rerum usu, atque periculo cau tus ac prudens, simulque veritus, ne falsum aliquod hostis stratagema, puellam incautam falleret: quia ab eo feminam saepe velut fragilem magis, consiliique improvidam: circunuentam ac illusam esse cognoverat: sic temporario, ad tristitiam vultu composito puellam alloquitur. Miserum me inquit senem atque decrepitum qui iam tot annos, viliter et ignave, mortalem hanc vitam vixerim: qui rerum omnium luxu et otio fluens, nullam neque operam frugi unquam, neque fructum fecerim: qui nullum unquam diem, nullam horam recte collocarim: quique mehominem moribundum esse, deum autem ipsum immortalem, vivere semper, ac nostrorum scelerum ultorem posthac futurum esse non meminerim: quique mortalis huius, humanaeque et fluxae laudis cupidus: vanissimas saepe popularium glorias conflaverim, stultosque et inanes susurrantis populi rumores ambiverim: iam squallida, et inops, contemptaque omnibus, atque despecta senectus occupat: vix se iam satis hoc curuo scipione, tremula, atque nutantia membra suffulciunt: vix se satis artuum compago commissuraque continet: soluuntur articuli, ac suis ultro sedibus mota, iamque longa vetustate luxata, spondylia decidunt: pulposi iampridem, torosique esse desiimus, sicca nimis et arida macies deturpat effigiem: vix nudis ossibus, scabra laxaque pellicula haeret: demumque (ut vides) vitium iam nobis nihil, aut roboris superest: plenaque tamen adhuc flagitiorum, ac scelerum conscientia lancinat vehementer, ac diripit animum. quod si tamen, in hac tanta scelerum ac flagitiorum mole, nobis poenitentiae aliquid, meliorisque imposterum animi, datum iri conspicerem: abunde quidem nobis felices, ac perbeati videremur. quia ita piissimum, clementissimumque, atque con munem omnium parentem, facile nobis turpiter actae vitae veniam condonaturum speraremus. proin te filia charissima eriam atque etiam rogo, simulque si me antehac unquam parentis loco duxeris (id enim plusculum in te mihi licebit) iubeo, simul et impero: deum optimum, maximum, ac superos, roges mea causa vehementer et obsecres: sa niorem mihi posthac, mentem, atque animum, puramque magis vitam, et integram da re velint: mihique id abs te impetratum, certiore aliquo signo, manifestum faciant. nil enim tantopere cautus, ac providus senex quaerere videbatur, quam ut occulto aliquo vo to puellae sanctitatis ac vitae periculum faceret. Catharina vero demisso illo depressoque animo, quem natura, simul et iam diuturni mores induxerant: tamet si se minime aptam ad id quod petebatur, neque idoneam satis ostenderet: tamen hominis de se optime meriti, preces ac iussa recusarc nefas existimans: se quod petebat, facturam esse pollicetur: statimque reversa domum, defixis humi genibus, pronaque ac supplex precari deum coepit: Raimundum, senem, atque decrepitum, iamque actae vitae pertesum, honestissimi voti compotem esse sineret. paulo mox vero (ut in humanis rebus nil firmum satis aut tutum esse solet) ecce puella grau, et ingenti dolore corripitur: sed qui nihil offecit, quo minus (ut ante solebat) praeceptorem officiosa reviseret. ad quem simulac ventum est: fessum ac languidum, pene aegrotanti similem, lectulo decubantem invenit. is vero iniuncti pridie mandati, iam immemorfactus, miratusque vehementer adolescentu lae aduentum, quam paulo ante graviter aegrotantem acceperat: rogare solicite coepit: quidnam inopinus ille ad se aduentus vellet, aut quid tam temere, languens et aegrota se novo et importuno labore conficeret. paulo mox, haec locutus, se inopino quo dam, et intestino calore, vultumque ipsum ac reliquum corpus totum repentino quodam et gravi incendio correptum sentit: veterum scilicet rerum atque actae vitae conscientia et poenitentia, hominis animum vellicante: profusis itaque lacrimis, quas nullomodo sistere, aut cohibere poterat: in flerum quendam immodicum et pene femineum eiulatum erupit, geminisque palmis, caput simul, pectusque contundens, pristinam vitaedesidiam et insignem ignaviam deplorabat: me miserum inquit quonam ille tenellae aetatulae flosculus: quo forma? quo robur? quonam ille membrorum omnium, et quam repente


image: s330

succus evanuit? sic effoeta aetas et languida? sic ne tacita et inopina senectus irrepsit? sic ne incautum et improvidum occupavit? quis tot annotum fructus? quae opera? quod tantae et tam molestae corporis proninciae commodum? quod huiusce nostrae tam procellosae et turbulentae navigationis compendium extat? reddenda tamen est ratio, et locatori, darae mercedis opera reponenda est. quid igitur faciam? quod, ubi, aut unde consilium? quem iam finiundae vitae modum inveniam? quo me convertam? ad quem confugiam? Tam turpiter hallucinatum, praevaricatumque vehementissime poenitet ac piget: verum serotina quidem nimis (ut video) poenitentia, tardusque nobis hic pudor aderit: quid enim in hac tanta scelerum, ac flagitiorum mole, veniae nobis sperandum est? praesertim ubi nos nulla vel quamliber lenta tardaque voluntas, sed ultima et urgensrerum necessitas poenitentes facit? quid itaque? de summa ne rerum desperandum erit? nostra ne nobis spernenda et abicienda salus? truculenter ne nobis in nos saeviendum? afferendae ne manus, violentaque nobis ac voluntaria mors consciscenda erit? sic ne hoc pusillo temporis momento: quicquid hactenus unquam in vita laboris exhaustum est, periclitari patiemur? minime sane. neque enim id summa parentis nostri pietas, non id ingens et immensa clementia postulat: qui quamlibet turpes, foedos, sceleratos, et quamlibet nocentes seruos ac noxios: facile tamen poenitentes admittit, facile redeuntes agnoscit, nec pristinae noxae, pristinique peccati memor, eos facile sui consortij participes esse patitur: quamlibet asperos, quamliber duros, aduersarios fuerit expertus: modo ne con tumaces nimis, modo ne pertinaces agnoverit: redeuntes ad se, non desertores aut transfugas, non peregrinos aut hospites, sed amicos, sed benevolos, sed domi suae natos existimat. redibo itaque ad te pientissime pater, neque verebor ne non eadem nobis apud te quae ceteris solet, rerum conditio maneat. quicquid itaque nobis dierum, quicquid tem poris posthac, quicquid futurae vitae superest (quod video quam sit pusillum) te autore, te du ce et auspice, vivere constituimus hic senilis querelae finis ac terminus: vixque iam fletu ac lachtymis temperatum erat, cum illico senex mandati memor factus est, quod pridie de ie puellae dederat, facileque votis huius ac precibus factum esse perspexit, ut illa tanta, tam ingens, ac tam repentma pristinae actae vitae poeniten tia subirer animum gratamque deo immortali puellae vitam ac innocentiam, vel proprio quoque et manifesto periculo didicit: iamque satis abunde hoc factus exemplo certior, tametsi id iam compertum satis habere ac exploratum inciperet: tamen eum adhuc dubium nonnihil et ancipitem faciebant, innumera et incredibilia quae frequenter ad se puella deferre con sueverat: quae homivi ipsi seni, iam atque decrepito, stupenda magis et admiranda, quam fide vel auribus digna videbantur: quo magis anxius in dies curis, atque solicitus erat, ne quod incautae adolescentulae, subdola fraudulenti hostis machinatio, periculum ten deret: semel itaque seni dubio adhuc et incredulo, eoque impensius et accuratius solito puellam exploranti: mirum quiddam et incredibile evenisse commemorant: repente enim puellari illo femineoque vultu, atque decore posito: sirmius quoddam et insolitum in femina robur, prorsusque forma et effigies virilis apparuit. quo novo miraculo stupenti et attonito seni, quaerentique quidnam tam repentina formae mutatio portenderer: ita responsum est. ego sum qui sum. sicque continuo robusto illo, atque virili vultu deposito, pristina puellae forma recepra est. hocque tanto et tam ingeri miraculo senex anceps et incredulus, Catharinae sanctitatem induxit: sibique ipse facile persuasit quaecumque prius mentem, animumque commoverant, suoque illo proprio, ac domestico exemplo, facile cognovit nihil usquam deo, optimo, maximo difficile nimis aut arduum videri: qui sic rudem et incultum puellae avimum omni virtutum genere conspersit: sic in eam divinae munus gra tiae transtudit, ut inter mortales, iam immortalis facta: mortale nihil unquam atque caducm saperet: quae sic spretis, contemptisque rebus humanis omnibus sese hac frragili ac imbecilla vita priuaverat, ut viva, vidensque ultro perire videretur. gravi tum in certamine puella ver sari coeperat: agitante hinc aia, rectamque virtutum ac vitae viam fideliter admonente contraque illinc corpore, terrenaeque labisillecebra retrahente, anima se (ut est) puram castam integram,


page 166, image: s331

immaculatam, caelestem, immortalemque esse dicebat: se divinarum rerum participem, divina et caelesti natam origine: caducum nihil aut fluxum, nihil humanum, fragile aut imbecillum versare solitam, divino iussu corpori velut infirmo cuidam, et instru mento vili praepositam, ac vel impactam potius velinclusam: quo se, quo suam illam caelestem, divinarumque rerum participem naturam exerceat, corpore velut tristi quodam, duroque et immani ergastulo contineri: se vamesse, quae praesentia cognoscat, praeterita recordetur, futura provideat: se unam, quae (divina quoque favente gratia) puellam hactenus castam, puram, integram, immaculatamque seruarit, quae velut sequestra, ac internuntia, eam deo optimo maximo gratam, charamque reddiderit, sed quid inquit tecum ipsa laboro? quid non per alios potius causam meam ago? quasi vero aut hoc corrupto iam licet impuroque saeculo, nobis assertores, ac vindices desint? aut iampridem prisca illa synceraque hominum vita ac aetate defuerint? tibi iam in praesentia nonnullos afferam: ceteram tu posthac innumeram turbam, per re si libet colligas. Pherecydem itaque antiquum illum, et priscum, eiusque discipulum et auditorem Pythagoram, Socratem, Platonem, Zenonem, Aristotelem, longeque horum omnium natu maximum, et antiquissimum Trimegistum aegyptium: ex nostris quoque Varronem, Tullium, Tuberonem, Brutum, Seneeam, atque id genus thille (si libet) interroga, sciscitare: quam eorum quisque utriusque nostrum sortem, et conditionem exi stimet, quid quisque de utroque sentiat qui omnes si nullis adhuc sacris, nulloque divino cultu, nulla certa aut vera religione perspecta: intra illam adhuc tenebrosam mortalis huius corporis nubem, atque fuliginem clausi: tamen caducum, fragile ac moribundum, corpus, animam perpetuam, aeternam, ac immortalem esse cognoverint: si huius ornandae causa tot ubique labores, aerumnas, exilia, tot denique ipsius quoque vitae peri cula, atque discrimina adeunda putaverint, cum se nihil aut parum inde fructus post mor tem consecuturos crederent: ut qui nec verum deum (quem iam fere omnes praedicamus, et colimus) nec futuri adhuc, novique iterum resurgentis saeculi admiranda myste ria cognoverant. quanto id tibi obnixe magis elaborandum est: quae post innumeras divorum martyrum victorias ac palmas, post infinita immensque miracula, quibus vel quanlibet coeca mens et obtusa facile persuaderi possit. hoc quoque dei optimi maximi pietate, atque clementia consecuta es: ut corpus (tametsi communi omnium sorte caducum et fragile) tamen longe minus mortalibus hisce blandimentis obnoxium subtres, eoque longe minus, uni mihi negotium faceres, nec tantopere foeda hac sordium humanarum, ac velut putri vitiorum sentina corrumperes: cuius hoc denique immensa bonitate merueris: ut inter humanos, divinam pene vitam atque caelestem viveres: ut infantula adhuc et adolescentula, divinarum pene omnium rerum particeps ac socia fieres, et tamen vides in hac tanta et tam incredibili vitae puritate, ac innocentia, ut te adhuc labes, et humana corruptela solicitet: ut te adhuc felicissimae huius vitae sortis, ambiguam et ancipitem reddat: repugna itaque et obnitere quatum potes charissi ma filia: vide ne te fallax praecepsque mundi huiusac vitiorum tempestas eripiat: vide nefluctus, ne procellae, ne turbines auferant, in hac tanta vitae felicitate, tantaque et tam immensa divini muneris amplitudine, impunitati locus nullus relictus est, frustra divo rum opem implores: si temetipsam in vitiorum abrupta praecipitari siveris: nec te spur cissimi huius corporis foeda titillatio, palpansque et momentaneavoluptas moverit: quae si ut est turpis foedaque et pestilens recto mortalium iudicio putaretur: non sane posthac in eam toto hominum milia, velut in caecam voraginem, moribunda corruerent, verum haec quidem praetenta atque praetexta, molli quadam fluxaque dulcedine, mortife rum intus toxicum caelatum continet: quo suum ipsa tandem authorem velut sceleratum et noxium, iustissima vindex, et ultrix enecat. quotus enim quisque est: quem non tandem spurcae huius foedaeque et voluptariae vitae satietas capiat? quotus quisque quem non paulo mox gravis duraque nimis comes poenitentia sequatur? ne Diogenem quidem illum, quem ob huius turpitudinem vitae Cynicum appellatum accepimus: quia is omnia


image: s332

voluptate metiri cousueverat? si reuivisceret: pristinae suae sententiae autorem posthac haud libenter futurum esse arbitror, vitamque simul et mores (nedum sententiam) mutaturum existimo. tametsi non desint, qui longe secus ac vixerit, scripsisse hominem putent: sicque inter se concursantes et varij, aliam hominis vitam, aliam fuisse sen tentiam autamant? timere enim nobis, ac formidare videntur, tetrae huius foedaeque opi nienis ac sectae impuritatem ac turpitudinem: scelusque et nephas existimant clarissimi, ac perspicacis ingenij hominem, immani sententiae eius, quam ipse defenderit, et cuius autor fuerit: infamia acturpitudine maculari? quae, quam honesta quam iusta quam sancta sit: tu te ipsa per te (sivis) coniecturam facito. cum huius quoque propugnatores ac defensores acerrimos, ab ea (veluta pestilenti labe) recedere aversos, atque refugere videas. sic pro se anima: corpus vero ut se quoque foro et causae parare conspicit: verita ne se, non quidem veritate rei (quam ipsa iam libens amplecti coeperat) sed falsis, sed commenticijs ac vanis argumentis inflecteret, aures obturans, velato capite dicereac perorare prohibuit, fixaque et velut immobilis, secum ipsa tacita reputans: quaecumque pro se anima dixerat, vehementer amplecti coepit: deoque imortali gratias sedulo et diligenter agens, pristinae vitae modum et institutum feruenter exercuit. ne minimo quidem temporis vel horae momentulo, ab opere divinoque ministerio quiescens.in quo licet duros et asperos admodum pellectores ac tentatores experta: firmisiima ta men inductaque iam, ac longo usu inveterata constantia superavit. Sic eductam, actamque puellae infantiam invenio, quae simul ac iam fieri grandiuscula coeperat: humanam hanc vitam, sine literis et bonarum artium cultu, mutilam et mancam existimans, ad disciplinas adiecit animum, in quo id unum memorabile traditur: quia sine ulla praeceptoris cura, aut ministerio, nativa tantum ingenij bonitate freta: per se ipsa literas apprime dedicerit. nequis posthac temporum et aetatis iniuriam causari liberius audeat, neu sibi quisquam alienam culpam, propriae desidiae atque secordiae praetendat. neque enim sic languida iam et effoeta, ac velut usu longissimo exhausta, aetas nostra putanda est: quin et ipsa quoque in dies aliquid vel cum ipsa vetustate comparandam effundat. Manlium enim olim: et longe post, Augustinum Aurelium: duos tantum (quos quidem me legisse meminerim) sine praeceptoris officio, literis claros admiratur antiquitas. verum quoque tertium huius nostrae puellae adici miraculum poterit, quam et ipsam nulla aliena opera, nullo cuiusquam adminiculo sic floruisse doctrina memorant: ut non kumanis tantum contenta literis, divinas quoque et sacras vehementer appeteret: in hisque praecipuam quandam operam et laborem insumeret. in quibus sic intra plusculos annos vehementer excelluit, ut publicum quoque concionandi munus, divino iussu impositum, magno communique omnium miraculo exercere consueverit. Sed iam hu ius miracula quaedam, dictaque ac facta compluscula, memoratu dignissima referam: quae (nisi fallor) neminem sanae mentis vel saepe quoque legisse poeniteat. Primum itaque puellae huius, immensae cuiusdam pietatis atque clementiae miraculum dicam: quam sic semper inter humanos, accurate, ac diligenter excoluit, ut nulla re magis, caducaxm hanc nostram, fragilemque naturam vincere, nulla re magis ad deum, optimum, maximum accedere videretur. sic enim pauperes omnes, mendicos, inopes, egenos, aegrotos, pere grinos, et hospites, simul et quotquot duro gravique fortunae ludibro conflictatos videbat: mirabili cura, studio, labore, ac diligentia recreabat. ut unum id tantum agere, id unum curare, ad idque ingenij simul et corporis vires omnes, et neruos intendere videretur. forte fortuna semel aegrotans, quendam sibi narrantem audivit: in propinqua vicinia, haud procul ab aedibus, viduam quandam pauperculam esse, cuius pauloante maritus fato concesserat: huic liberos complusculos, infantes omnes et imbecil los, nulliusque operae aut fructus, aut consilij, copiosam ac numerosam familiam domi relictam esse: quam non ipsa modo (quae vix sibi satis manibus diurnum ac tenuem victum suppeditare poterat) sed ne dives quisquam et opulentus aleret. tanta enim pauperras domi, tantaque omnium rerum penuria, ac egestas erat: ut saepe numero infantes


page 167, image: s333

diutina fame ac inedia in materno sinu deficerent. neque enim reliquorum more, pane vicatim corrogato, vinere consueverat: neque id honeste satis, prohibente natalium sorte, poterat: malebatque domi vitam duram atque calamitosam vivere, quam inhonesta, et saepe impudenti corrogatione: familiam totam, simul et vita functi mariti maculare memoriam. ibi tum Catharina haud pristini, solitique officii immemor: grani quodam opem ferendi desiderio aestuans, cum se languidam et aegrotam domi, nec se iam satis cupiti voti compotem fore cognosceret: deum, optimum, maximum precari solicite coepit: se tantisper aegritudine ac morbo levari pateretur, dum laboranti ac iam deploratae familiae subvenisset. moxque membrorum officio recepto, pristinoque vi gore ac ulaitudine restituta: patefactis elanculum foribus, domo intempesta nocte di grediens: panem, vinum et oleum, atque id genus pluscula secum ad viduam attulit, sa tiataque tum parum, ac restaurata familia: reversa domum, ac ut prius erat aegrota lectum ingreditur. caelari enim magnopere cupiebat, siquid cuiquam unquam opis tulisset: soloque deo teste contenta, ac recte facti conscientia, facile vanum populi favorem contemnebat. sed neque tamen id latuit: verum quo ea id curiose magis caelarat, eo quoque paulo mox maiore populi fama ac rumore vulgari coeptum est. Paulo quoque post tem pore Catharina cum in sacro divi Dominici templo rem divinam audiret: ei mendicus quidam et pauper apparuit. eleemosynam flagitans: cui illa repente cruciculam quandam argenteam, quam oratorii libelli funicillis appenderat, dono dedit. eique posthac oranti, diei eius sequenti nocte: Christus adesse visus est, cruciculam ostentans, quam mendico donatam puella crediderat: sicque puellam alloquitur, filia charissima inquit, haec est crucicula quae abs te heri petenti mihi libere dono data est: hanc ego tibi seruabo diligenter, faciamque (simul ac vita defuncta eris) ne aut in ingratum, aut in imme morem benesicium collatum existimes. Plusculos quoque post dies, ineodem templo homo lacer et nudus orantem adiit: cum tamen illic feminaem quoque nonnullae aliae, dites ac opulentae circunfusae sederent: eam rogat, vestimenti aliquid largsatur, quo se nudum operiat, ac nimis duram frigoris asperitatem vitet: ibi tum Catharina stupens, ac verita, ne si palam dedisset: ostentationis id nimiae ac plenum gloriae videretur: succisam furtim indusii partem, pusilloque admodum fasciculo complicatam exhibuit. is tum quoque, linteolum (si quod haberer) puellam postulat: tuncque hunc puella domum redeuntem sequi se iubet: illicque paternam unam inventam interulam, aliaque nonnulla iacentia linteola donat. ibi tum quoque mendicus, nondum satis satiatus ac plenus, vestimentum quod paulo ante puella sibi donaverat, truncum et mutilum queri tur: darique sibi aliquid rogat, quo, ut reliquum corpus, sic brachia quoque ipsa contegeret. puella tametsi nihil haberet: tamen quia haec multo minus dando quam ille petendo sariari poterat: laeta fronte respondit, sperareque, ac se paululum praestolari hominem inbet. reversaque domum, discussis, disquisitisque locis omnibus, cum se nihil usque offerret: forte suspensum ancillae vestimentum aspexit, illincque decisas atque truncatas manicas, mendico donatura revertitur: ad quem simul ac venit, satis abunde ille inquit, ac nimis abs te mihi collatum est filia, maleque vereor, ne molestus apud te, et nimis impudens postulator advenerim: verum me ingens nimis, et urgens rerum necessitas cogit: socium inquit aeque nedum ac miserum habeo, quem si tu quoque (ut me) pusillo aliquo vestimento iuvare poteris: rem sane mihi gratissimam facies, nec meo me magis tibi quam illius beneficio obstrinxeris, ibi tum maesta puella, et in primis attonita, quia sibi iam nihil superesse videbat, quo illum a se mendicum, voti compotem mitteret: neque enim unicum illud suparum, quod sibi reliquum factum erat, satis honeste donare poterat: nec ancillae vestimentum audebat, quia et parentum iram timebat, et in re aliena minime sibi fructus satis aut gratiae collocatum iri putabat. suspensa itaque et apprime solicita, secum ipsa revoluere ac cogitare coepit: cum ecce mendicus interpellatam alloquitur, desine inquit solicita esse charissima filia: satis superque tua in nos fides cognita iam nobis, atque perspecta est: iam satis amplum, summi tui in nos amoris periculum


image: s334

fecimus, nihil iam posthac molesti erimus: tu vero perge qua ire coepisti, et hoe tutum et sanctum institutum prosequere: sicque repente ex oculis locutus enanuit. postridie vero dormienti puellae, Christus in somnis apparens, vestem mendico datam ostendit: filia inquit charissima, tu mihi hanc vestem dedisti, qua nudum hoc ac pene frigore confectum corpus obtegerem: ego te quoque alio, nec minus digno donabo munere. sicque prolatam ex sinu vestem purpuream, Catharinae circundare videbatur. haec abs te inquit corporis simul et animi labores omnes, atque molestias auferer: nec te frigori ulli aut algori, nullique posthac mortalium periculo patietur obnoxiam. Somnium hocli cet adolescentulae videretur: rei tamen eventu posthac quidam comprobatum affirmant. sic enim semper inter humanos Catharinam affectam esse dum vixit, ut nullam unquam temporis cuiusquam iniuriam neque molestiam senserit, Alterum quoque huius miracu lum. Moris fuisse puellae memorant: ut panis, ciborumque omnium fragmenta, mensarumque reliquias, pauperum egestati subuentura colligerer (hoc enim pater indulserat) simul et ut vini quoque, quantum opus esse cognosceret, inter eos suo arbitrio partiretur: nullo scilicet omnium delectu, atque discrimine habito: ibi tum forte in cella vinaria, vini saporis scitissimi, suavissimique vasculum unum inerat, illaesum adhuc et integrum: quia ob raram, miramque hius excellentiam, nondum puellae pater attigerat: Catharina vero inde largiri pauperibus coepit. primum quidem furtim et clanculum, quia id a patte tam accurate seruatum esse conspiceret: mox vero etiam id palam ausa est: quod (ut saepe assolet) iam consuetudo et longus usus audaciam fecerat. simul ac vero id patri compertum factum est: nihil aegre ferens, sibi quoque ac toti familiae commune fieri voluit: facta puellae potestate inde sumendi quantum opus esse videret. graviter tum id aliquantum atque moleste puella tulisse visa est: quia in promiscuo familie usu, tantillum id vini, brevi consumptum iri putaverat. menstruo enim ad sum mum tempore, etiam pitissando consumptum oportuit: tam pusilla vais capacitas erat. verum tunc quidem Catharina, divinam beignitatem abunde secum experta est. communi enim omnium usu potuque, quadrimestre amplius tempus explcuit: novoque tunc ac recenti miraculo, prius illud adauctum est, nam cum iam prope vindemiarum rempus appeteret: vasa vinaria omnia pater fabro curanda locaveraet: is ubi faecem missurus, vasis caput alterum retexisset: sic et siccum, et aridum vas totum offen dit, ac si iam multos menses, nihil intus liquoris fusum esset. Per ea quoque tempora Senis, femina quaedam, lepra ac tetra quadam sanie consperfa, sicque conspectu ac visu foeda erat: ut saepe magnum omnium oculis terrorem incuteret: hanc Catharina vehementissime diligebat: miroque in eam amore, ac incredibili quodam studio ferebatur: hanc saepe numero interdiu, noctuque invisere, cum ea frequens et assidua versari, hancque humanissime consolari solebat: abundantissime in tanta rerum egestate atque penuria, victum cultumque suppeditans. in quo mira quoque puellae constantia spectari facillime poterat: quam nullae unquam neque propinquorum querelae, neque parentum minae, nulla neque foeditas morbi, neque mulierculae huius dura morum acerbitas, avocare ab instituto potuerit: quae sic iam diutini morbi, immensique doloris gravitate, vehementer increverat: ut vel optimo cuique, iam impotens nimium ac intolerabilis videretur. sicubi enim Catharina, vel minima quoque temporis occasione peccasset: siquid unquam aut tempestivius, aut sorte nonnihil solito tardius obtulisset: sic omni convitio, contumelia ac probro puellam femina insectabatur: ut non liberam aut ingenuam, sed vile, sed vernaculum, ac domi natum mancipium diceres. verum quo illa durius et aspe rius puellam incesseret: eo haec balndius semper, ac longe modestius agere consueve rat. facileque omnem illam indignitatem, ac morum contumaciam, nativa clementia, ac ingenita quadam facilitate vincebat. matrem solam in hac re, duram magis et gravem aduersatiam experta est: quae tantam adolescentulae pietatem ac mansuetudinem, vix satis aequo animo ferre unquam poterat: falsa scilicet, vanaque et inani gloriola tumeicentibus humanis animis, suis, filiaque natalibnus indignum existimans: vile adeo et


page 168, image: s335

sordens ministerium attingere. quare puellam si se unquam parentem, si mollem et indul gentem educatricem putarit: siquid unquam in se se materni iuris esse voluerit, tali posthac officio abstinere iubet. Ibi tum Catharina quanto maximo potest verborum blandimento: stultum sed urgens matris consilium evertit, eamque, utcumque poterat, placatam ac facilem reddit: neque eo minus posthac iam instituto atque decreto officio fungitur. in quo dum dies ac noctes accurate magis incumberet, ecce superum voluntate tenerae ac candidulae puellae manus, foedo leprae contagio respersae sunt: contractaeque turpes quaedam ac putres maculae: quae cuique prorsus ineluibiles viderentur. gravi tum ira, et odio parentes ambo percelli coeperant: maximusque, et ingens maeror familiam notam invaserat: cum tamen adhuc puella semper officiosa persisteret, nec minus diligem ter ac studiose susceptam semel provinciam obiret. nullo enim neque parentum, neque domesticorum luctu, segnescere aut revocari ab opere poterat: spernique iam graviter contemnique Catharina, iamque communi omnium, ac famliari contubernio deplodi coeperat: cum ecce misella illa ac infelix muliercula, humana vita defungitur: ibi tum pia puella, sublatam officii praestandi occasionem aegreferens, elatum funus, lacrimis ac fletu prosequitur: nec se mortuae minus quam vivae olim solebat officiosam, atque benevo lam exhibet. sepultoque iam ac propriis puellae manibus tumulato cadavere, Catharina domum reversa, velut iam satis expleto officio, aquam manus lotura postulat: abluta paulisper, sic pristinum decus illico, manus membraque omnia recipiunt: ut magnum et ingens omnibus miraculum esset, tantam, et tam putrem saniem, tam parua opera sabolitam: quam perpetim illic mansuram esse putaverant. clarumque starim tota urbe et in primis frequens rei huius miraculum factum est. brat ea quoque tempestate femina Senis, nomine Palmerina Catharinae collega, ac in religione consors, verum infenso adeo hostilique in eam et inimico animo, ut solo quoque puellae nomine audito, graviter admodum offendi consueverit. id ubi Catharina iam crebro satis sermoneac fama deferri ad se videt, graveque iam et ingens feminae in se odium aperto satis perieulo noscit, nihilo facta deterior: Palmerinam ubilibet occurrentem et obuiam beuevole et amice salutat: ac sicubi forsan occasio dederat, mira quadam sermonis et orationis suavitate conventam alloquitur. cum ea versari, hanc deducere et asiectari: ac si quibus in rebus opus esset, curam, operam, studium, laborem, ac diligentiam: libere et abunde polliceri consueverat, verum pertinax ac malevola femina piam puellae sedulitatem, in partem deteriorem vertere, simplexque eius ac benignum officium: graviter et moleste ferre, Catharinamque licet insontem et innoxiam, nec de se tale unquam meritam: convitiis ac maledictis incessere, contigit autem interim, haud ita multo post, Palmerinam gravi quodam et ancipiti morbo correptam, opprimi: huius tum salus, Catharinae, curae maxime fuit: hanc frequens invisere, hortari, consolari, huic frequenter adesse, atque apud eam libens vilissimum quodque ministerium obire, nec ta men illi quicquam adhuc de peruicacia diminui poterat: maioreque in dies odio ac malevolentia, velut gravi quodam incendio aestuans, ardescere videbatur: sicque in puellam aspera et acerba erat, ut semel furiata de cubiculo ministrantem repelli iusserit ingraves cente autem in dies morbo, sensim iam vires deficere, totumque iam simul membrorum ac corporis robur extingui coeperat: parumque aberat, quin iam apud omnes deplorata mulierculae salus esset. ibi tum Catharina, praesentis periculi, metu ac formidine, anxia: Deum, optimum, maximum precari solicite coepit: iamiam morituram Palmetinam iuvaret, nec miseram infelicis mulierculae animam periclitari pateretur. Precanti autem atque id genus vota puellae facienti, vocem auditam memorant: noli iam posthac molesta esse silia cha rissima, idque precari desine quod a nobis praestari indignum est: supplicium ingens haud veniam meretur, haec tam insignis feminae per tinaciras. cui Catharina: non abeo inquit mitissime pater, nec me hinc prius moveo, quam duram tuam istam et asperam sententiam flexeristac ni mihi quoque saluam, futuram mulieris huius animam pollicitus fueris. sicque triduo continenter orans, non nisi voti compos abscessit. prima enim deinde luce sic


image: s336

ei responsum est: precari finem faceret, fore quod tantopere, et tam importune poposcerat: idque rei huius signum futurum, simul ac domum rediisset inventuram iam plane mollitam ac mitigatam feminae pertinaciam. quod sane, rei posthac eventu facile comprobatum est. Paulopost einim redeunti Catharinae domum: Palmerina suis ipsa subnixa viribus, prona, supplexque facta, vehementer illachrymans precari ve niam coepit, indignumque et iniustum odium palam testata: se miseram, se ream, se noxiam et sontem clamitans, grabatulum rursus ingreditur: ubi paulo mox pristina vimor bi premente et urgente iam gravius, felicem efflavit animam. Alterum quoque huius non multum absimile miraculum memorant. Andream quandam Senis fuisse, fami nam procacem atque maledicam: huic pectus totum, immani quodam et tetro ulcere com putruerat: foedamque intus et mire putentem vomicam induxerat. cuius immanem illum foetorem ac immodicum: nullus pati satis, aut ferre poterat: nec facile ad eam, nisi binis utrinque naribus obturatis, cuiquam accessus erat. Catharina vero simul ac huius calamitatis certior fieri coepta est: inventis aegrotae aniculae aedibus, blando comique (ut reliquas) sermone conventam alloquitur, propiusque quam quisquam adhuc assi det, consolatur, sperareque et bono animo esse iubet: fasciolas omneis, ac purulenta lin teola soluit, specillo vulnus explorat, saniem exprimit, aqua posthac repente abluit, medicamina parat, admovet, denuo restringit, demumque seipsam medicam, ac sedulam curatricem praebet. mirantibus qui aderant tam propinquum pati posse foetorem: quem ipsi ne a cubiculi quidem foribus ac limine, satis sufferre poterant. quare pium puellae officium, ab illo tam turpi et foedo opere, saepe revocare conati sunt: veriti ne quid, tetrum illud et immane virus, puellae periculi faceret. verum apud eam semper pietas longe magis, quam suorum preces, aut cuiusquam querela valuit. nullo enim unquamneque putore, neque periculi metu, loco moveri poterat: quin ut omnis revocandi occasio pror sus succisa videretur: palam misellae feminae pollicetur, non se prius deserturam, quam salutem et valitudinem pristinam recepisset. id communem humanae naturae hostem et aduersarium moliri, puella facile cognoverat: cui quicquid in hac mortalium vitare cte, sancteque geritur, grave id in primis, ac permolestum esse soler. quare quod priore illa via assequi non poterat, ut ab officio piam puellam averteret, id sibi alia tentandum putavit, stimulare enim aegrotam feminam coepit: mirumque et immodicumei animi feruorem immittere, eoque proteruitatis et impatientiae deducere: ut non modo alios, sed ne iam semetipsam satis sufferre posset: importuneque omnes et intemperanter, aduentantes exciperet. verum ea quidem Catharinae impendio granior atque molestior erat: quae quod apud eam officii causa frequentior aderat, miram feminae morositatem, ac saepe contumeliam perpeti cogebatur: neque tamen pristinae curae et officii sedulitatem remittebat. semel autem cum haec apud eam nescio quid accuratius ageret, sic aduersarii stimulis agitata, vehementer excanduit: ut et piam puellam, et sacras aliquot virgines, quae secum illic haud ita procul aderant: incoestas, ac impudicas, ore sacrilego dixerit. qua immani iniuria et insigni convitio, virgines omnes graviter offendi visae sunt, longeque omnium maxime, Catharinae mater: quam sic iam graviter puellae iniuria commoverat, ut et ipsa aegre admodum a vindicta cohiberi potuerit. longe id minus acerbe Catharina tulisse visa est: quam tametsi praecipne contumelia contingeret, tamen neque perculsi, neque commoti animi signum ullum exhibuit. tamen quia non erat nescia quam et lubrica saepe, et facile cuivis periculo obnoxia, pudicitiae fama esse consueverit: verita ne falsa illa et mendax feminae contumelia, serperet vul go, atque manaret latius, semota aululum atque seposita, lacrimis fusis precari deum coepit, eiusque fidem et opem implorat: ne se, ne sacrum totum ordinem et religionem, foedo et intemperanti feminae convitio periclitari sineret: eum solum conscium ac testem, cum suae tum sacrorum puritatis ac innocentiae, proinde eum rogat ne turpi et scelerato, perfidi hostis mendacio ruere, ac labefieri sibi dicatam pudicitiam sineret: ne fraudulentum et malevolum hostem, tam impune bacchari ac insultare pateretur,


page 169, image: s337

sic oranti virgunculae deum, optimum, maximum: visum esse commemorant singulis manibus, singulas coronas habentem: dextra, senticosam ac spineam: sinistra vero, fulgidam, prorsusque gemmatam et auream: ab eo invitatam adole scentulam, datamque optionem utram mallet accipiendi. aurea quidem illa: facilem, iucundum, laetum et hilarem, sed caducum, sed brevem, et lapsabundum humanae vitae cursum promittit: altera vero spinea: aduersa et improspera, omnia ingrata, iniucunda, aerumnosa, calamitosa, cunctaque periculis et anxietatibus plena: verum post obitum, immensum quoddam et ingens gaudium, perpetuam, aeternamque voluptatem atque laetitiam designari dicebat. Ibi tum felix adolescentula: spreta, contemptaque aurea: senticosam ac spineam optans: eam tenello, nudoque capiti, binis utrinque manibus vehementer implexit. sicque promissa puellae de inimico victoria, Christus evanuit. Magno inde posthac dolore capitis, plusculos annos Catharina laborare solebat: punctimque tam tum (velut clavorum fixuris) torquebatur: nec quisquam erat, qui non ex spinea illa corona contractam aegritudinem crederet. soluto itaque voto, iamque orandi fine facto, puella in cubiculum rediens, ubi matrem simul et sorores una reliquerat, ad intermissum paulisper officium vertitur. quod aegre ferens mater: iniuriae adhuc et contumeliae ple na, necdum satis facti convitii immemor. Pium puellae propositum conatur avertere. quid tu inquit, quo vadis? quo properas? adhuc ne sceleratam atque nefariam, adhuc impiam, et ingratam aniculam curas? sic ne tuae tuorumque iniuriae immemor facta es? fa teberis ergo sic tacita et verum esse crimen agnosces? prima ne ergo in tuam familiam impudicitiae calumniam transferes? desine itaque si te huius iniecti criminis nesciam, desine si me saluam, et vivam cupis, ad quam subridens Catharina: parce, inquit, charissima mater, nec tu ipsa, quam sit, graviorem iniuriam facito, siquidem iniuriam, si con tumeliam putas, quod ab hac misera et inselici muliercula, summo dolore, cruciatu, tormento, humanae vitae hostis expresserit nec tuam nostramque pudicitiam laesam, aut offensam existima non enim aliena commendatione, sed opere, sed conscientia, sed mo rum honestate: vitae sanctitas quaeritur, esto ingratam (ut libet) immemorem, sceleratamque et maledicam in nos aniculam facito: minime tamen ita repente nobis ultio ac vindicta quaerenda est: haud ita cuiquam in sua causa temere iudicare conceditur: id longe maiori subsellio, ac tribunali relictum est, quid nos posthac miseros mortales spe rare oporteat, si ut quisque peccarit, continuo poenam ac supplicium expectet? quid si ut quisque veneficus, homicida, sacrilegus, si ut divinae maiestatis reus fuerit, continuo deus maximus ulcisci ac vindicare paret? male iampridem nobiscum actum esset piissima mater, si tam se ille in nos durum et asperum vindicem praebuisset, quam tu te in hanc aniculam hac levi causa facis proinde si me amas, si charam habes, illius exemplo po tius iram et animum cohibe, impetum frena, huiusque infelicissimae, vitae miserere. quae sirelinquitur, si tuo iussu deseritur, brevi morituram agnoscis. consultius itaque facies, si te non immanem homicidam esse volueris. crimen hoc autem nunquam effugies, si (quae per te seruari poterat) tuo iussu destituta perierit. pari enim pene causa et conditione laborant: qui aut mortem aut mortis causam dederint. nec est quod te tantopere seniculae huius mulierculae verbis commoveri sinas, quam nec ipsam apud se esse, nec mentis satis compotem vides subito enim et inconsulto calore locutam aspicis: quod (ut saepe numero vides) vi morbi nimia urgente, velut furiata bacchari cogitur, simul ac autem paululum morbo levari coeperit: futurum spero ut suum ipsa crimen agnoscat, palamque et ultro mentitam esse fateatur. His verbis conventam matrem, pacatam a se dimittit: ipsa vero, velut modico interuallo, longe facta recentior: ad pristinum opus et laborem accingitur, iacentemque ac pene seminecem aniculam adiit, hanc con solatur, hanc curat, demumque omni opera studio ac labore, quibusque rebus maximis, minimisque satisfacit. ubi hanc vetula tantopere solicitam videt, quam prorsus a se alienam factam putaverat; illatae calumniae, factique convicii non immemor: illachrymari gravissime coepit, matremque simul et sacras virgines vocari ad se iubet: quas una omnes


image: s338

infamia, una flamma, et velut pari incendio afflaverat, se miseram, se infelicem clamitans: falso calumniatam asserit, capillos, ora, genasque discerpens, veniam supplex et prona postulat: se quae dixerit, non sano iudicio rectaque volum tate ac libera, sed aduersario stimulante compulsam dicere, proinde veniam mereri: quam si non impetret, rei huius poenitentia magis, quam vi ulla morbi, brevi morituram asseruit: Catharinam non modo pudicam et castam, sed divinum quoddam in terris numen esse dicebat: nec temere loqui, scire se certo quae diceret, quae diceret, quia ea claro satis ac manifesto periculo noverat. huius enim accessu, miro quodam et repentino fulgore succendi et illustrari cubi culum contraque discessu, obscurari confestim et obfuscari solitum. tunc clarescere in dies magis et innotescere puellae sanctitas coepit: novumque prioribus nec minus insigne miraculum additur, nam cum vanos esse conatus, cassosque et irritos labores inimicus aduerteret, nec prospere satis priore via sibi succe ssisse videret, qua vehementer puellam oppugnarat: alia sibi tentandum existimat. semel enim assidente puella feminae, curauteque de more vulnus et ulcera: tantus illinc et tam ingens vapori commixtus foetor erupit, ut puellae nares atque os totum oppleverit, vique nimia marcentis humoris ac putridi, caligare oculos fecerit: tantumque inde delicato puellae stomacho fastidium ac nauseam moverit, ut praecluso intus ac strangulato spiritu, vix se satis aliquot horas refocillare potuerit, iamque nonnichil horrere ulcus ac fastidire susceptam curam coeperat: parumque abfuit, quin eam a piissimo opere, cautum et im pium perfidi hostis stratagema depulerit: verum paulomox iam ad sereversa, simul ac secum ipsa revoluere, ac cogitare diligentius coepit: subita acrepentina poenitentia vellicante animum, sic vehementer obduruit, ut expresso tersoque ulcere, collectam calliculo saniem, pusque illud totum emanans, intrepida et constans hauserit, cuius pau lo ante virus tantum et odorem horruerat. stupentibus qui aderant, reique novitatem ac indignitatem mirantibus, Raimundus puellae praeceptor, cuius supra saepe mentionem fecimus, puellam interrogat: quid, aut unde virium tantum et animi sumpserit, ut foe dam illam, putremque et purulentam saniem tam intrepide, haurire ac sorbere potuerit? ad quem puella: nihil est, inquit, quia mirere pater, ego enim neque dulciorem potum unquam neque suaviorem bibisse me memini: longeque id mihi (quod tu pus et saniem nuncupas) nectare omni et mulso sapidius visum est. iucunda ea res; grataque in primis deo maximo facta est. quem tum quoque sic puellam allocutum memorant gratulor, inquit, charissima filia, mihique ipse vehementissime gaudeo: id te ausam esse mea causa, in quo nonceteros modo sed te ipsam quoque ac tuam naturam viceris. quis enim in te unquam id audaciae, constantiae ac fortitudinis sperandum esse duceret? ut superatis victisque delitiis, fractaque et obtrita huius imbecillae vestrae naturae molliciae: id tam constanter auderes, quod humana mens horret, ac prorsus refugit: quare ipse quoque tibi novum quoddam et inauditum potionis genus elargiar, quo tu quoque posthac humanam istam ve stram fragilemque et imbecillem mortalium sortem et conditionem superes. sicque prehensam adolenscentulam, patenti ac sanguinolento lateri admotam memorant: posthacque semper sic affectam fuisse dum vixit, ut omnem cibum, potumque respuerit: quo haec misera mortalium vita, semper avidissime fruitur. Probata iam satis abunde, diuque ac multum agitata Catharina periculis, caduca haec atque mortalia omnia contemnere, divina autem atque caelestia contemplari in dies magis, ac secum ipsa revoluere vehe mentius coepit: humanoque tantum atque mortali vestimento tecta, divino iam ac immortali spiritu vivere videbatur. ineam curam intentam ac incumbentem, semel deum optimum maximum sic allocutum memorant. posteaquam, inquit, summa, tua ista facilitate, humanitate, mansuetudine, pietate, clementia, summaque morum, vitaeque puritate ac innocentia, ida nobis es consecuta, ut inter humanos non tam humanam quam iam caelestem ac pene divinnam vitam viveres: hoc nobis libet, ut te posthac oblita feminam, hominum quoque gregibus et conventiculis in feras: illicque nulla cuiusquam ratione habita, contactum iam multis erroribus infectumque, et lapsabundum genus humanum


page 170, image: s339

erigas, vitia castiges, sceleratasque et flagitiosas hominum mentes ab errore cohibeas, humanas hasce voluptates et illecebras frenes, haec pestifera atque mortalia blandimenta, et illicia restinguas, ac suae quenque sortis et conditionis admoneas: nec te vani isti susutri, populive rumores, non te vulgo temere iactae voculae terreant. scio enim complusculos, invidos et aemulos fore, qui tuam vitam, qui morum sanctitatem ac innocentiam damnent. verum tu constans semper, ac imperterrita, susceptum semel officium tuere: piumque tuum istud et sanctum vitae institutum ne desere: sic enim facile, vanam ac remerariam populi calumniam viceris. nobisque abunde gratificata, maximum ipsa quoque ac immortalem vitae fructum facies. his verbis attonita ac stupefacta adolescentula: tale dedisse responsum dicitur. tu mihi pater, tu mihi deus ac dominus, ego vero ancilla sum atque pedissequa, vileque et abiectum mancipium tuum: proin tu quod lubet impera, ego quanta maxima cura potero id enitar, id laborabo, ne qua in re unquam defugisse aut detractasse imperium videar. facta itaque in dies longe alacrior ac promptior: quo ne momento ullo temporis, a re divina vacaret, simul et ne locus ullus unquam terrenae labis contagio daretur: sacrosanctum eucharistiae sacramentum sumere quotidie instituit. nec aliud posthac in vita cibi genus admisisse commemorant, quo genere vitaecum pene omnes in sui admirationem verteret, gravissimam quoque calumniam, ac malevolorum invidiam subiit: quae sic ubique iam incensa flagrare coeperat, sic longe manarat, ut unum quoque praeceptorem Raimundum, hominem sibi fidissimum, eius invidiae virus afflaverit: qui et ipse quoque nonnihil adhuc puellae vitam suspectam habens: haud facile satis induci poterat, ut quamlibet ampla, magnaquevirtute puella praedita, tam durum et tam asperum vitae modum induceret: satisque time bat, ne fraudulentum aliquod intus cacodaemonis straragema lateret: quare tum graviter ac permoleste puella tulisse visa est, cum eum quem suae vitae (magis quam seipsam) conscium esse cognoverat, quemque iam semper a puero, vitae morumque educatorem habuerat: dubium adhuc, et suae sortis incertum esse cognosceret. verum seipsam turata virtus (quae vix unquam latere diu potest) in promptum et apertum extulit: innumeris enim posthac, infinitisque miraculis, deus optimus, maximus, puellae virtutem cognitam cuique, ac manifestam voluit. semel enim Raimundus puellae praeceptor, ea domi aegrota relicta, divi Dominici templum sacrificaturus accesserat: ubi cum rem divinam faceret, hostia repente sua sponte trifariam scissa: maximam homini admi rationem, simul et ingentem molestiam attulit. nam cum attonitus, diligenter ubique fragmenta, partesque disquireret: duabus aegre compertis, tertia loci nusquam inventa est. quare maximopere veritus ne populi motum faceret: ea parte investigari desita, rem divinam explevit. posthacque tristis, maestusque deambulans, forte Catharinam aspexit, quae et ipsa aegrota licet et languida, tamen in templum venerat: huic rem totam (uti gesta est) explicat, vultuque toto et lacrimis, maerorem ac tristiriam ostendit: ubi tum Catharina subridens, ne te macera inquit, pater, ne te crucia, maestusque iam posthac ac tristis esse desine. partem enim quam quaeris quamque amissam existimas, ego ipsa recepi: Christus enim optimus maximus eam mihi nuper oranti obtulit. Alterum quoque hius miraculum. divi Agapiti festo ac natali die: cum sacrosan ctum eucharistiae sacramentum Catharina sumptura, consuetam in ea re ac solitam precandi formulam diceret: Domine non sum digna ut intres in corpus meum: clata atque patenti, sed incerta voce responsum asserunt. at ego sum dignus, in cuius tectum subeas. quo miraculo territi qui circumaderant: puellam attoniti ac mirabundi intuebantur. ipsa vero sic immensa id genus cibi suavitate ac dulcedine affecta est, ut velut mente ac sensibus capta, raptaque et extra se posita, aliquot tempus velut exangue, et pendulum in arte corpus reliquerit: paulo mox vero corpore subsidente, mirum quendam de divinis ac caelestibus rebus sermonem inchoat: quem eo verborum ornatu, eo lepore, ea sententiarum frequentia; ac gravitate exevitur: ut turba omnis et populi concio (quae eircum aderat) vix prae gaudio, fletu satis ac lacrimis temperare potuerit mira quoque


image: s340

id genus compluscula memorantur, quae partim ipsa videre, partim audire consueverit: ut in infantulum muratam hostiam, sacerdotem ipsum, rem divinam agentem quodam velut flammeo limbo circumagi, atque altaria tota, repentino quodam incendio ardescere: mirisque nonnunquam tibiarum, ac vocum modulationibus, concinentium puellarum choros assistere: quae nobis ut non operose nimis ac pertinaciter astruenda, sic neque refutanda quoque. verum ut a nobis inventa sunt, sic memoriae prodenda duximus. Neque minus id unum nobis admiratione dignum videri solet: quod semel oranti puellae accidisse commemorant, precari enim coeperat, signum aliquod dari quo de Raimundi praeceptoris salute certior fieri posset: tuncque vocatam ac postulatam puellam, ut manum intenderet: qua porrecta, perinde graviter indoluit ac si clavis transsi xa manus esset: gravique tum illo, veroque doloris urgente sensu, clamare puella ac vociferari coacta est. plagamque posthac et vulnus (tametsi videri non posset) semper tamen in posterum sensisse dicitur. Plusculos quoque post dies Pisis in aede lustinae, cum de more rem divinam audiret, mira quadam et incredibili cupiditate succensa est: se quoque supplicii ac cruciatus participem fieri: quem deus optimus, maximus, humani generis causa, olim in cruce pertulerat, quare cum id tota mente et animo peteret: ecce Christum miro quodam fulgore conspicuum, vulnera ac plagas ostendentem aspexit. tuncque puella spectante populo: taciti secum cupitique voti, atque mysterii conscia: suppliciter precari deum coepit, ne sibi aperta ac populo toti patentia, stigmata immitteret: sicque repente commutato colore, sanguinolentisque radiis in lucidos versis, pungi graviter ac fodicari coepta est: nimioque et intolerabili superante dolore, exanimae similis prostrata iacuit. Paulopost quoque Catharina, nimia quadam di umarum rerum cogitatione, velut rapta et extra se posita, cum corpus in terram velut moribundum corrueret, plusculas horas tanquam exangue et prorsus exanime iacuit. quo rumore commota, perculsaque civitas, tumultari magnopere coepit: ma gnusque statim et ingens populi concursus factus est: confluentibus undique turbis, miroque studio et ardore Catharinae domum petentibus. inter hos quoque Raimundus Catharinae praeceptor cum aliquot sui ordinis viris, ad quos iam funerum cura dela ta fuerat: maestos filiae obitu, et squallidos parentes consolari magnopere coepit. ibi tum quidam parentum misericordia, simul et incredibili quodam puellae desyderio commotus, flere nimis intemperanter et lacrimari coeperat, nimioque singultu stram gulato intus, ac suffocato spiritu, sic graviter et immodice praecordia laeserat, ut pa rum is quoque abesse a periculo videretur: commonitus tamen a circunstantibus, quos novi periculi metus in se commoverat, apprehensam puellae manum in collum imposuit: moxque reciprocante spiritu, gravi illo vitae disorimine, solutus ac liber factus est. Parata iam satis et abunde disposita exequiarum ac funerum pompa: nee eim multa, in tanta modestia ac rerum renuitate desyderari poterant, cum unusquisque certatim pro se defunctae vitam laudibus ferret: ecce repente velut gravisom no experrecta Catharina surrexit, gravique et ingenti, qui aderant admiratione simul et terrore perculsi sunt. Haud ita multo post, Catharinae pater Iacobus, gravi morbo correptus laborare vehementissime coeperat: lamque apud omnes desperata salus ho minis erat, ibi tum Catharina, aeternae magis atque perpetuae, quam temporariae huius fluxaeque et incertae vitae solicita: precari deum coepit, moribundi parentis salum animam faceret, eamque immani illo inferorum tormento, ac cruciatu solutam ac liberam, recta via caelos ascendere pateretur. quod tametsi indignum, nec divinae satis iusticiae consentaneum ac congruum videretur: ut hisce terrenis humanisque sordibus infecta atque polluta anima, impiata adhuc et impurgata, protinus ad caelos evolet: tamen piissimis Catha rinae voris ac precibus, parenti(quod petebat) indultum est: ea lege tamen conditioneque imposita, ut quancumque defuncti parentis anima apud manes poenam passura fuerat, hanc Catharina vivens ferre, patique cogeretur, haud invita latam conditionem accipiens, illico domum reversa est: illicque patrem iam efflantem et agentem animam reperit:


page 171, image: s341

quo iam defuncto, gravis ubique maeror familiam totam invaferat, matremque praeser tim, quae (ut erat implacabili animo) vix satis mariti fatum et obitum modeste ferre poterat. Ibi tum Catharina maeroris nihil tristitiaeque vultu praeferens, cum propinquos ceteros, tum matrem in primis, maxime consternatam ac maestam consolari coepit. Indeque ipsa semper in posterum, gravi ac permolesto coxeudicius morbo laborans, sanari nunquam po tuit. Hud procul a Senis, Andreas quidam cognomento Bellantius, homo dives et opulentus erat, maiorum familia clara fatis et nobili genitus, sed vita: scelerum ac flagitiorum plena, infamatissimus. is iam diutino morbo graviter aegrotans, morti propinquuserat, neque ullam salut is et animae curam, nullam prorsus rationem habuerat, passimque omnibus non corporis magis quam animae salus deplorari iam coeperat: tantum enim aberat, ne se ipse curaret, ne preces, ne vota faceret, ut siquos forte nonnumquam salutiferum aliquid admonentes vidisset, convitiis ac contumeliis onustos turpiter a se depelleret. accersitus itaque et aduocatus sacerdos, eum saepe frustra commovit: flagitiorum ac scelerum veniam suppliciter peteret. qui dum cassum vanumque et irritum laborem esse conspiceret, Catharinam (eius celebri fama commotus) adiit, eam rogat votis ac precibus: obstinatam ac pertinacem moribundi hominis mentem flecteret: ne perire animam vellet, quam facile seruare poterat. his precibus victa facile Catharina, se quod petebat libens facturam pollicetur. quae tametsi hominem eum cuius causa rogata fuerat, neque cognitum unquam, neque notum habuerit: tamen nihilo segnius suscepto semel officio fun gebatur. multisque cum diurnis, tum nocturnis vigiliis ac orationibus, multisque votis ac precibus orare deum coepit, ne miseram, illam et infelicem iamiam morituri hominis animam perditum iri vellet: ut actae iam atque perfunctae hominis vitae parceret, ne opprobria, ne iniurias, ne convitia, ne contumelias meminisse vellet: cui sic quoque tum responsum factum accepimus: Inofficiose eam agere, quae sic vitii virtutisque discrimine atque delectu posito, nulla nec rerum, nec hominum ratione satis habita: sic unam omnium sortem ac conditionem faceret, sic omnium causa promiscue, vota, preces, suppliciaque funderet: nescire eam satis cuius causa precetur, nec impurissimi ho minis sceleratissimam ac flagitiosissimam vitam cognitam satis ac perspectam habere: latere eam quoque huius infanda facinora, furta, rapinas, incendia, homicidia, raptus incoestus, sacrilegia: latere eam quoque spurcissimam, omnique flagitiorum genere inquinatissimam vitam: cuius immensus quidam foetor et immodicus, non terram solum ac homines, sed iam sidera, iam caelos, iam ad deum ipsum immortalem peruaferit: Proinde facturam esse consultius, si iam ab incoepto desisteret, si iam orandi fidem atque precandi faceret, ac si iam tandem aliquando, vilissimi huius hominis causa mo lesta esse desineret. frustra eam precari posthac: animam simul, corpusque periturum, perpetuoque ac iugi, saevoque arsurum incendio, nec ullum unquam poenarum finem h abiturum. nisi non eum id forte maereri existimas, inquit: qui ut cetera condonentur, tabulam unam eburneam, publicum monumentum, in quo mea matrisque meaeimago picta erat, contemprim adeo ac petulanter incenderit. Ad quem Catharina: sipeccata, si crimina, si miserae huius mortalitatis vitia ac errata omnia vindicare volueris mitissi me pater, quotusquisque erit qui se saluum fore sperare audeat? quotusquisque qui non se potius brevi periturum existimet? tu vero ita ne miserae huius mortalium sortis, fieri particeps voluisti? ita ne largo et exundanti sanguine, ruiturum ac iam pene collapsum genus humanum redimere? ut sic crudeliter posthac de unoquoque supplicium sumeres? haeccine pietas? haec immensa clementia? haec tormentis et foeda morte parata gloria, quam ge mortalibus nobis velut haereditariam iam olim daturum es pollicitus? nihil est autem quod nobis iusticiam, at vel summum potius iuris rigorem afferas: neque enim de iusticia certatura tecum huc veni, sed ut tu tua summa pietate, clementia, bonitate, fratrem unum mihi charissimum, periclitantem liberes: ut ab immani illo, iugique inferorum tormento, ac incendio solutum facias. nulla enim cuiusquam est tanta criminis indignitas, nulla tanta scelerum impietas, quam non tu facile summa pietate ac mansuetudine superes.


image: s342

nec me adh uc oblitam existimes, eius quod pauloante mihi pollicitus fueris: fore ut in me multorum hominum salus, posita ac constituta esset: simul et ut meo ductu, meo interuentu, mortalium animae multis saepe culpis obnoxiae: poenas atque supplicia vitarent. quare non abeo piissime pater, non me hinc prius moveo, quam tu me voti compo tem feceris. nihil est quod mecum queraris, nihil quia me importunam expostules: fidem abs te requiro, quam mihi nuper dederis. non intempestus videri debet, qui cum maxime opus est, debitorem appellat. Hac vehementi supplicatione, quam a noctis crepusculo, in auroram fere protraxerat, Catharina quod petebat obtinuit. vixque finem orandi fecerat: cum ecce Bellantius ille quem diximus, obortis repente lacrimis, graviter semetipsum incusans, suppliciter rogare veniam coepit: atque ad se confestim sacerdotem vocari iubet, illi sua crimina, illi sua scelera, quae hactenus semper occulta tenuerat, libere et palam aperit: seque ac suam salutem, lacrimis et fletu commendat, graveque et ingens quoddam periculum narrat, cui pauloante pene expositus fuerit: inusitatae magnitudinis visum a se draconem, immen sis apertis faucibus, qui se vorare et absorbere cuperet: id quod omnino futurum videbatur, ni piae puellae cuiusdam interuentu fretus, grave ac praesens vitae periculum devitasset. haec enim rugiens ac furibundum animal invitum loco caedere coegerat, seque ulnis exceptum, candidoque palliolo tectum, atque sublatum extulerat. In eadem urbe semel captinos duos, criminum suspitione praetor coniecit in carcerem: qui cum agnoscere crimina recusarent, vafraque et longo usu versuta mente, praetorem simul, quaestoresque deciperent: vario tandem tormenti genere adhibito, veritas extorta est: lataque sententia ut curribus ad supplicium tractos, carnifices ignitis forpiculis, corpore membrisque discerperent. quo intolerabili cruciatu vexati: cum saepe nefariis ac sacrilegis vocibus, deum immortalem, supero sque lacesserent: Indigni tate, ac novitate rei Catharina commota, quae tum forte haud procul ab eo loco aberat quo sontium vehicula trahebantur: de fenestra despectans, immensam daemonum, ve lut aethiopum turbam, miseris circumiectam ac circumfusam aspicit. partimque tristi illo ac miserando spectaculo, partim vero praesenti animarum discrimine, atque periculo territa: subito ad preces, votaque conversa est. moxque depulsis furialibus diris: miseri sontes pristina ac sana mente recepta, sese nefrarios, se facinorosos ac sceleratos, iamque tam turpiter actae vitae pertesos, palam professi sunt: se cruciatus, se tormenta maiora meritos, quae si amplius quoque adaucta fuerint: minime se moleste laturos, fusisque illic sparsisque ubertim lacrimis, populi fidem implorare coeperunt: ut pro se quisque, suam salutem deo immortali commendatam faceret. Ibi tum populus miro quodam gaudio, ac insolita laetitia gestiens, fundere preces, vota facere, ac passim collachrymari coepit: quia eos integrae ac sanae mentis videret, quos pauloante pertinaces ac pene desperatos esse cognoverat: gravique tum ductus admiratione, vehementer stupere coeperat, undenam tanta et tam inopina mentium commutatio facta esset. caelatum id plusculos dies, verum paulomox, Catharinae votis ac precibus factum esse cognoscitur: quae ne in exteros tantum et alienos officiosa, in suos ingrata videretur: sequenti exemplo praestitit. etenim haud ita multo post, matrem suam nomine Lappam, cuius saepe supra mentionem fecimus: iam diutino et inveterato morbo confectam ac pene mor tuam, ab inferis reuocavit: sicque eius vitam, longaevam protulit: ut nonagenaria ac iam decrepita moriens, sese filiae beneficio tandiu vixisse testata fuerit. Id genus multa ac innumera miracula memorantur, quae nos consulto pretereunda duximus: ne eadem de re, liber in immensum excresceret: pugnas aliquot tantum ac praelia disseram, quae cum humani generis hoste, pia virgo conseruit. Senis in vetere divi Ioannis baptistae coenobio pu ella quaedam octennis, miti facilique ingenio, miraque et rara morum indole praedita erat: In eam impiissimus humanigeneris hostis irruperat, eamque sic torquere graviter ac vexare solebat: ut puellae cura ac custodia, reliquas omnes virgines sacras, gravi labore ac molestia opprimeret: quare communi consensu mittendam alio puellam et ablegandam existimant. sicque aduocato parente, illam eius curae committunt: mirabile dictu, neque grammaticam,


page 172, image: s343

neque literasvllas unquam puella didicerat: sicque tamen facile, sic prompte et expedite sermone latino loquebatur, ut facile quosque sui admiratione traheret, pluscula quoque nonnunquam recondita ac inaudita referebat: ac de qua quisque re poposcisset: promptum ac facile, et velut ex manu responsum dabat. ibi tum pater anxius curis atque solicitus, cum ea peste mundari puellam cuperet, atque ea causa ubique preces, ubique vota faceret, nusquam tamen satis idoneum medicum, nusquam remedium aut praesens satis auxilium invenit. audita vero percelebri Catharinae fama, quae iam passim ferri atque vulgari coeperat, et ad quam (velut ad divinum oraculum) suis quique perditis, et afflictis rebus, auxilium petituti currebant: ad eam se supplex contulit, ductamque secum furibundam adolescentulam, sistere coram iussit. ibi tristis ac maestus miseram puellae sortem, ac conditionem explicat, fidemque eius et opem implorat. Catharina vero, simul ac in conspectum puella ducta est: paulisper intuita, continuo se in abditum domus cubiculum proripit: seque illic abstrusam velut occulto latibulo continens, prius nunquam prodire voluit, quam id praeceptoris imperio iussa, facere coacta est. hic partim precibus, partim imperio ac iussis impetrat, ut in idem cubile, puellam secum dormituram admitteret: ibi tota nocte fortissime pugnans, manus cum hoste con serit. inter utrunque statim saevum et anceps bellum exoritur: verum Catharina, puritate ac innocentia vitae, magis quam viribus pugnans, superatum ac victum hostem profligat, puellaeque corpore expulsum, velut muro deturbat ac deicit: cuius quia probe naturam noverat: sciebatque unde depulsus esset, eodem saepe reverti solitum: puellam apud se retinet, neque plusculos dies ab se usquam abire patitur. paulopost vero, semel quo die forte Catharina domo aberat, rursum puellae corpus ingreditur. Catharina domum reversa, ubi puellam insanam ac furibundam reperit, graviter ac permoleste id ferre visa est: tourueque inspiciens, vehementer puellam obiurgat, demumque ad inimi cum versa. quid tu perfidissime inquit, sic ne contemptim, sic conifdenter agis? quousque tandem patientia nostra, quousque immani, impia atque nefaria audacia tua abutendum existimas? satis ne semel tua impuritate, tenellum hoc corpusculum, foedasse atque vexasse fuerat? nunquam ne ergo nobiscum, importune versari desines? verum ego spero te quidem, faventibus superis, brevi poenas daturum, futurumque ut huius tui temerarij ac impij consilij abunde poeniteat. tu vero, ille inquit, vide si sapis, ne dum mihi minaris, ipsa tibi periculum struas: vide ne tuis rebus non satis consulas. nam si me hinc pellis, in te locum inveniam, et apud te invitam diver sabor. minime, inquit illa, impurissime et impijssime carnifex: dei maximi iniussu, tibi id unquam licebit: illi ego iampridem mancipata, illi dicata, iam multos annos famulari et ancillari soleo: siquid ille asperum in me, si quid saevum et durum statuet, fortiter ac libenter excipiam: tu vero interim abi, tenellumque hoc puellae corpusculum, torquere iam posthac atque vexare desine: signu`que mihi relinque, quo te discessisse cognoscam: moxque ille ingenti crepitu edito, foras exiluit, in gutture cicatrice relicta, qua se profectum ostenderet. Iterum quoque semel in oppidulum quoddam Senensis agri divertens, ut illic complusculos dies, de via fessa requiesceret: forte vilem quandam, abiectaeque sortis ac conditions feminam aegrotam reperit: quam cum de more consolatura inviseret (ignorantibus ceteris aegritudinis genus) simul ac est intuita, facile daemoniacam agno nit. ibi tum Catharina, tametsi id belli genus et pugnae cupidissime semper, et in primis accurate refugeret: tum tamen ibi, cum assiduis rogantium precibus, tum igenti quoque feminae laborantis miseria commota, grave dimicandi periculum subijt: suscepta provincia, cum se iam pugnae accingeret, ecce nonnulli adveniunt inter oppidanos seditionem, gravemque tumultum exortum nunciant: nisi rem utrinque pacatura festinet, nisi diligenter approperet: vix sine caede et sanguine rem abituram esse. scire se satis, quanta eius autoritas in utranque partem futura sit: quantum et quam ingens apud omnes momentum habitura: si prodierit, rem to tam sine periculo fore: oppidanos simul ac eam viderint, ab vi et armis facile discessuros. Catharinam


image: s344

tametsi illinc iam suscepta provincia teneret, tamen hinc multo gravius, ac iam pene instans periculum movit. quare abscessura, vocatum ad se daemonium, imperat tantisper a tormento desinere, dum ipsa redierit, ibi tum maestus ac tristis aduer sarius virgini saepe numero improperans, eique frequenter admodum imprecans (sed cuius tamen nomine semper abstinuit) flebiles saepe atque lugubres eiulatus edere cogebatur. rogatus autem a circunstantibus, quid ita maerereret? aut cur non absente Catharina discederet? respondit se torqueri graviter, ac vehementissime cruciari, nec satis liberum esse (si vellet) abeundi: quia absentis virginis iussu, velut obstrictus vinculis teneretur. paulopost tempore, pacato tumultu, sublato periculo, paceque inter oppidanos confecta: Catharina reversa domum, furibundam feminam, exclamantem offen dit. quid me torques inquit? quid me tanto pere crucias? quin abire hinc pateris? quin me hoc tuo tanto et tam gravi nexu liberas? tum Catharina: amolire inquit miserri me, hinc abi, et vide ne unquam posthac, in hoc feminae corpus, tam temere irrumpas. factoque continuo ingenti immensoque strepitu, ille procul evanuit. Ibi tum femina stu penti similis, turbam circunfusam intuita, quaerere solicite coepit, quidnam tantus ille hominum conventus vellet? cui re tota, ab origine ex posita: mirari vehementissime coepit, oblitaque rerum omnium: vix sibi satis quae dicebantur persuadere poterat. Crescere iam in dies magis, fundique latius, et iam ubi Catharinae nomen ac fama vulgari coeperat: nec apud indigenas magis, quam iam apud exteros, eius crebra miracula ferebantur, sic enim plena divinitatis erat, ut non praeterita magis atque praesentia, quam iam futu ra, atque ventura cognosceret. quare quicquid boni malive omninis, quicquid augurii, quicquid eventus futuri diceret: vix temere unquam fallere aut errare consueverat. hincque iam de se opinione vulgata, frequens undique ad eam populi concursus fiebat: cum quisque solicita expectatione, suarum rerum eventum peteret. est enim saepe (multo magis quam deceat) futurarum rerum avida semper ac studiosa mortalitas, hic Catharina nec passim omnibus, nec temere unquam respondens, sed rerum, sed personarum, tempo rumque et locorum omnium delectu atque ratione habita, responsa velut certissima quaedam oracula dabat. Forte ea tem pestate Gregorius pontifex maximus, populum Florentinum divinarum rerum interdicto notaverat: ob quam rem solicita civitas, cum graviter in se infensum pontificis animum sciret, cuperetque in primis, gravi illo et pe riculi pleno vinculo absolui: verita nisi iucundum gratumque pontifici nuntium misisset, ne non prospere satis res, et ex voto succederent. Vocatam ad se Catharinam, vehementissime rogat eo munere fungi vellet. Catharina tamet si rem gravem, prorsusque feminae insolitam, se facturam esse conspiceret: tamen publicae communisque omnium salutis cupida, magis quam sui ipsius memor libenter annuit. captoque hominum simul et feminarum honesto comitatu: se in Gallias ad pontificem contulit. tum enim pontifices (urbe relicta) in Galliam Narbonensem migraverant, iamque Auinionem sede translata, illic annos complusculos morabantur. Eo simul ac ventum est: Catharina a pontifice benevole excepta, suppliciter agens: ingentem populi Florentini poenitentiam exponit, et errati veniam postulat, totamque posthac semper civitatem, in pontificis potestate futuram pollicetur. pontifex feminae formam simul gravitatem, prudentiam, miramque iucredibilem quandam facundiam admiratus: benevolo facilique responso Catharinam spei plenam dimittens, paulomox voti compotem fecit. iam tota urbe Cathatinae aduentus, famaque vulgari coeperat: concursus undique populi conventusque fiebant: quia quisque miro videndae feminae desiderio tenebatur: cuius fama iampridem omnium aures oppleverat. Ibi tum forte, tres sacrarum literarum peritissimi, primique inter ceteros nominis ferebantur. Hos quoque videndae feminae cupido quaedam ingens incesserat: quare postulata pontificis venia, feminam adeuntes. ubi de more se simul omnes consalutassent, sedere iussi sunt: panlo mox ut pro se quisque poterat, graves atque difficiles quaestiones ingerens, sic studiose et accurate versabantur, ut facile cuique videri possent, nil tantopere optare, quam ut feminae famam, ac iam apud optimos quosque conceptam divinitatis


page 173, image: s345

opinionem peruertere, ac labefacere conarentur: eos enim, humani generis hostis invidia, nondum satura satis, necdum abunde Catharinae periculis plena, in eam velut acerrimos hostes arinaverat. verum Catharina, superum semper auxilio freta, miraque et incredibili quadam prudentia atque sapientia praedita: sic amice respondit. nihil est inquit doctissimi viri, quia me ignaram, rerumque omnium expertem feminam, nullo nec literarum, nec usu rerum exercitam, his vestris occultis atque reconditis, quaestionibus pertentetis. longe maiores hae nobis ac graviores videntur quam quibus femina ru dis, et inculta respondeat: pura, simplex, et unica fides apud nos, vestros sensus, vestra omnium praecepta, ac documenta superat: hac ego contenta, temerarium longe magis, quam utile existimo quo quam ultra, aut longius progredi, quoquam inconsulte vagari, nefasque prorsus, sceleratumque et impium arbitror: quod sola fide constat, id argumentis, vanisque, et saepe fallacibus hominum commentis asserere: vos vero, quibus ingenium firmius, purius ac defaecatius natura dederit, quibus studium ingens, cura, labor, industria, rerum omnium scientiam, atque peritiam fecerit: de his rebus, ut libet, vestro arbitratu disserite: me silentium magis, ac taciturnitas decet: haec una mihi maxime convenit, haec huius meae rudioris vitae, peculiaris ac propria est. verum nihil haec, accurata licet et satis sedula, responsio proderat: instare illi, premere ac urgere vehementius incipiunt. Iamque velut furentes atque phanatici, vix probris atque conviciis abstinent. Inter hos unus stomacho ac bile aestuans, Catharinam interrogat, quaenam, aut unde venisset, quid saperet, quid de se sentiret. cui puella: mira licet verborum parcitate, sic tamen abunde, sic plene respondit, penitissima quaedam atque recondita divinarum rerum mysteria repetens: ut divino magis afflata spiritu, quam ore humano locuta videretur: moxque nedum pontifices, ceterosque id genus ordinis viros, sed reliquam turbam (quae circum in coetu aderat) sui admiratione commoverit. qui omnes ut pro se quisque poterat: Catharinam laudare, admirari, philosophos vero, velut inanis et garrulos, carpere ac graviter insectari coeperunt: quos tamen neque pudor ullus, neque manuum pedumque sup plosio, satis continere aut prohibere potuit. surrexit et alter: Catharinam interrogat, quaenam virtus, maxime animam corpusque disiungeret, quae utrunque ab altero separaret, atque dinideret, quae sic a corpore mentem alienam faceret, ut nihil posthac humanarum rerum cupida ac solicita videatur. Ibi tum Catharina pluscula quaedam de uber rimo divinarum rerum fonte atque sacrario eruens, mirum quendam de mentis excessu, de anima, deque eius raptu et corporis seiunctione, ac nimii cuiusdam stuporis plenum sermonem habuit, sic splendide luculenter ac copiose disseruit: ut non reliquos solum, sed ipsos quoque philosophos, velut attonitos et novo quodam miraculo stupentes atque perculsos redderet: nec tamen adhuc humana mens, falsa sui opinione persuasa, ac longe plus aequo fluxae huius et inanis gloriolae cupida, satis pacari poterat. quamuis enim stupore quodam animi, et trepida mentis perturbatione, ingens feminae miraculum faterentur, nec se facile huic pares futuros esse cognoscerent: eo tamen proteruitatis ac impudentiae eorum quidam prolapsus est, ut contra nonnihil adhuc obniti, palamque conari voluerit. verum hic, reliquorum sanioris paulo animi obiur gatione atque convi tiis exceptus, destitit. quo properas inquiunt homo fanatice? quid tentas? quid aggre deris? te ne unum omnium fortissimum? te ne invictissimum putas? quo impudentiae laberis? etiam ne cum superis certamina conseres? vide quo te linguae procacitas aufe rat, vide quo te tumor et inanis ambitio rapiat, vide quo impotem ac praecipitem fe rat: viden ut haec divina magis quam humana mente repleta loquitur? Cedamus itaque ut decet: neque temere superos strepera hac nostra, et incomposita verborum garrulitate provocemus: nec veterem illum et fabulosum Marsiam, gravi nostro periculo imitemur. Stupentes itaque et in primis attoniti ad pontificem redeunt: huic narrant quaecumque de Catharina compererant. feminam quidem humana specie, eamque et rudem et incultam videri, ceterum intus divinum aliquid ac longe supra humanam mentem latere: nec facile quen quam mortali ingenio praeditum, huic parem unquam, aut rerum copia,


image: s346

aut sermonis eloquentia futurum. tantam enim prudentiam, sapientiam, tantamque reconditarum omnium rerum doctrinam ac eruditionem in femina inesse, ut non fa cile verbis aut oratione complecti possint. Magnam inde pontifex voluptatem animo capit, iubetque ad se Cathatinam vocari: miroque huius videndae rursus, ac repentino quodam desyderio accenditur, quia quae sibi alieno sermone nuntiata fuerant, ipse quoque pa lam experiri volebat. Vocatam ad se plusculis de rebus interrogat, at tente ac benevo le audit, demumque honorifica oratione collaudat, hortatur, admonet, rerumque omnium cum privatarum, tum publicarum (quas pauloante petierat) abunde compotem facit: iubetque petere, si quid amplius velit, benigne futura pollicitus quaecumque aut privata cu iusquam aut publica causa petierit: se id unum ab ea petere, se id rogare atque contendere, ut antequam abeat, in publico communique omnium cardinalium coetu, concionem habeat, ut se, ut omnes suae illius divinae sapientiae atque eloquentiae participes faciat. Ibi tum Catharina: tametsi et personarum et loci et impositae rei gravitatem horresceret, tametsi sexum et conditionem excusaret, nec se tantae provinciae facile parem futuram nosceret, tamen indignum et impium existimans, pontificis iussa respuere: sibique potius ac famae parcere, quam summi omnium principis votis obtemperare, se quod iuberet fa cturam pollicetur. ad idque dies a pontifice dicta est, qua una omnes in concionem veniant. Ibi tum Catharina mira quadam et incredibili rerum atque verborum gravitate, ac ubertate peroraus: mire omnium mulcebat animos, iam gaudium atque laetitiam: contra iam, luctum, maerorem atque tristitiam afferens. In primis autem fragilem, vanam, caducam et imbecillam, humanarum rerum sortem et conditionem ostendit. quanto hic in dies et quam magno periculo, quam dura et incerta lege genus humanum ageret, quam dispari saepe et iniqua rerum humanarum sorte, mortales viverent: quam aequa tamen omnes et infallibi lis mortis conditio maneret: nasci liberos quosdam et ingenuos, quosdam seruos ac mancipatos, et saepe alienae iniuriae ac contumeliae obnoxios: hos principes, illos prinatos, hos opulentos ac divites, illos egenos et inopes, hos publicis muneribus ac ma gistratibus illustres ac claros, illos ignotos, sordidos et inglorios: hos multarum rerum prospero successu felices, illos infortunatos, calamitosos, miseros, hos in patria, inter amicos domi: coniuge, liberis ac numerosa familia et clientela laetos aetatem agere: illos extorres, exules, peregrinos, solos et orbos, in alieno solo et terra vinere: et in hac tanta, tam varia et tam iniqua natalium sorte, una tamen et aequa omnium conditio remanet, ut uno communi omnium, sed incerto et saepe dispari fato, suarum quisque rerum finem ac terminum videat. graviter posthac ingentem pontificum luxum, liberam nimis et apertam morum licentiam increpuit: magna et ingentia culinarum impendia, equorum aurea saepe numero stragula, vestium apparatum et sumptum, ac saepe theatralem scaenicamque mundiciam, mimoque magis et histrione quam pon tifice dignam lautitiam, famulorum turbam ac numerum: quorum tanta frequenter in pontificum atriis versari colluvies soleat, ut ne unius quidem ad id intenti nomenclatoris opera sufficiat: demumque reliquarum omnium domesticarum rerum luxuriam, ac nimiam quandam opulentiam damnans: non ea esse Petri, non Pauli, non Hieronymi, non Augustini vestigia dicebat: qui in summa rerum luxuria, continentissimi: inter opes, egeni: inter honores, inglorii, fidelia ac firma futurae christianae religionis fundamenta iecerunt. Christi pauperum esse, eas opes, ea praedia, quibus ipsi velut captis, raptisque ab hoste spoliis, velut adhuc in hostico, necdum satis pacato solo, libidinose ac nimis intemperanter heluantur: scire se seruos tantum, divisores et administros, verum nullam nec peculatus, nec expilatae haereditatis, nec Iuliam repetundarum legem vereri: temere omnia raptim et inconsulto miscere, furari, rapere, omnia pro instinctu libidinis agere: et quae publici pauperum usus postulant, ea domi privatim, ad fastum, ad luxum, ad explendam voluptatem congerere: male cum praesentis, tum vitae futurae memores: quibus omnium maximarum, minimarumque rerum ad assem ratio reddenda sit: nec perperam gestaerei, poena futura, multa, vel exilium, non dignitatis


page 174, image: s347

aut sacerdotii privatio: sed ingens, sed perpetuum, sed aeternum supplicium. bre ni enim affore vindicem, quem nullis maiorum titulis, nullis parentum precibus flectere, nulla pecunia, nulla sorde corrumpere liceat. Horum superbiam et arrogantiam: veterum exemplis, abiectaque et humili maiorum vita compescuit. demumque Dei optimi maximi immensam et incredibilem testata clementiam, ad poenitentiam, veterumque et priscorum morum honestatem ac disciplinam hortata est. Ibi tum pontifex maximus, ceterique omnes, grandi et inaudito miraculo attoniti, feminam pro se quisque laudare et admirari coeperunt, cuius tantam cum humanarum tum divinarum rerum peritiam, tantam et tam incredibilem eloquentiam: vix sibi quisquam unquam inducere potuisset. mirum enim tarumque in primis in femina, timido saepe et imbecillo sexu, ur in summum omnium gentium senatum, de summis et maximis rebus: doctura, diserturaque prodeat. complusculas quoque hanc olim Romae conciones in publico pontificum coetu feliciter habuisse commemorant. Catharina iam satis pontificem maximum, gravi sui admiratione commotum, sibi conciliaverat, ac de eo iam satis sibi quaecumque vellet spondere coeperat: quare factu optimum duxit, si cum eo, de sede Romam transferenda nonnihil ageret. coepit id clanculum prius tentare ac timide agere: posthac vero ubi nec nimis ab hac re pontificis aures aversas conspicit: etiam ausa liberius, pontificem conventum alloquitur. tametsi, inquit, eo sexu et genere nata sim, cuius velut fragile nimis et imbecillum sperni palam, atque contemni consilium soleat: tamen tua summa clementia, ac morum facilitate freta, pauloque iam audentior facta: dicam apud te simpliciter et incomposite, quae tua mihi magnopere interesse videntur: divino mu nere mihi factum esse videtur, ut ad haec usque tempora Roma iam indea a prima rerum origine, omnium gentium caput ac domina, hac triumphali pontificum sede, iam tor annos viduata remanserit: ut te restauratorem, te pristinae libertatis ac gloriae vindicem et assertorem haberet. residere haec gloria penes alios maiores tuos poterat, qui et ipsi perpetuum hunc aeternitatis titulum facile sibi vindicare potuerant, si hoc iampri dem fremere Germanias, Pannonias, Hispanias, si hoc postulantem et flagitantem supplicem Italiam audire voluissent: ceterum hanc tibi iandudum destinatam gloriam, hanc debitam palmam, deus optimus maximus auferri abs te praeripique noluerat: neque enim alias praeclarissimum illud orbis terrarum domicilium, tantisper sordere poterat, non vilescere tandiu, spretumque adeo contemptumque et abiectum iacere: in quo non humanarum modo, sed divinarum quoque rerum fastigia et fidelissima sun damenta locata sunt: non priscis quidem illis vanisque portentorum generibus, non au gurum vittis aut infulis, non aruspicum lituis, non captis denique vanis atque fallacibus humanae mentis auspiciis: verum Petri, Paulique sanguine, crudeli morte atque supplicio. quos tametsi saepe numero mortis metu perculsos, tametsi fugientes ac pavidos, tamen Deus optimus maximus illic constantes, illic firmos, nec ullo posthac poenarum, tormentorumque genere territos occumbere: illic suo sanguine, surgentis adhuc et ineuntis ecclesiae primitias dicare noluit: ut ibi posthac secutura posteritas, summam christianae rei sedem firmatam ac stabilitam esse cognosceret: quam tamen sic iam mul tos annos desertam ac destitutam, sic eversam et dirutam, sic vastam ac desolatam aspi cis: sic omnium incendiis, rapinis, furtis ac latrociniis, sic denique vilissimi cuiusque iniu riis ac contumeliis obiectam et obnoxiam vides: ut non religionis christianae sedes, sed flagitiorum ac scelerum omnium velut officina atque nutricula, palam exposita videatur. sordent inter vilissima scorta, foedaque nimis et assiduo luxu fumantia atque calentia luparum prostibula ac lustra, Petri, Paulique corpora. iamque sacerdotum ac pon tificum aedes, scurrae, lenones, psaltriae, mimi ac moriones occupant. sacre templa deorum: equorum circis atque curriculis seruiunt. polluta iam omnia, ac promiscua homi num caede prophanata circunspicis. quia nisi te huius fortunae miseret, nisi hanc iuvas, nisi subvenis, nisi collapsam ac ruituram tua summa fide sustentas ac erigis: plane iam illic omnia conclamata, deplorataque video. iam spei posthac nobis nihil relictum


image: s348

est, quam in te uno firmissimam ac fidelissimam collocatam aspicimus, Vix bene adhuc finem orandi fecerat, cum eam pontifex intuitus: iustum, inquit, rectumque postulas charissima filia, nosque officii nostri fideliter admones. ceterum hoc dubii nimis eventus, magnique et ingentis periculi plenum esse videtur: neque enim his tuis votis atque con siliis, facile Gallos assensuros existimo: in quorum arbitrio ac potestate, rem totam sitam et collocatam aspicis. qui quod saepe numero olim sua summa fide, cultu ac religione: sacratissimam Romanam sedem multis saepe turbinibus ac tempestatibus agi tatam, ac iam pene subuersam erexerint: quia eam a barbarorum manibus, flammis et incendiis, quia ab impiorum ac crudelissimorum hostium faucibus eripuerint: quodam velut suo iute pontificatum vindicant, neque satis dignum existimant, penes eos populos, tanti huius et tam immensi fastigii versari gloriam: quibus huius tuendae neque vo luntas satis, nec si haec adsit, vires abunde suppetunt. quare siquid hac de re senserint, siquid forte resciverint: omni opera, cura, studio, labore ac industria conaturos existimo: nec facile commissuros, ut id liberum nobis, aut integrum relinquatur: dabimus tamen operam, idque sedulo agemus, ut si quo pacto falli ea gens possit: te tui voti, sanissimique consilii brevi compotem faciamus. Inde iam posthac pontifex nihil noctes ac dies agere, nihil versare aliud, quam ut rei huius solicitos, ad eamque semper excubantes Gallos, novo aliquo et vafro commento falleret, quare semel ad id obseruata, captaque temporis occasione: Auinione discedens, loca provinciae maritima petit, seque alio itu ]rum simulans, Genuam recta profectus, paulopost tempore Romam se contulit: ubi omnium gentium, populorumque Italiae conventu habito, magno et ingenti omnium ordinum plausu, gaudioque susceptus est: continuoque, gravi cum publicorum tum privatorum morum censura habita, pristinam vitae severitatem honestatemque restituit: tumque non publica solum ac meritoria scorta, sed et siqua usquam femina vitae paulo turpioris haberi coeperat: publicis et honestis locis decedere inssa est. Nec sane minorem annonariae, cibariaeque rei navare operam coepit: undique missis qui frumenta et commeatum Romam, terra matique conveherent. Ponderum quoque et mensurarum cura diligens ha bita, pulsique urbe lenones, fures, homicidae, sicarii, latrones, ceteraque id genus, vilis et abiecta populi sentina, partim exacta moenibus: partim vero duris poenarum ac tormentorum exemplis vindicata, aut flagitiis absterrita: sicque reducta ac reparata veterum morum disciplina, vastam iam multis locis atque desertam urbem aspiciens, ad pu blicam urbis templorumque, et privatarum aedium restaurationem convertit animum: quicquid in urbe vastum ac iacens, quicquid desolatum, aut infrequens videretur: con ducta, magna mercede ac pretio, numerosa artificum manu, restituenda omnia ac reparanda locat: nova aedificat, deturpata reformat, collapsa restituit, demumque pauco temporis tractu, novam quandam, sublata vetere, ac prorsus interpolatam urbis faciem ostendit. sicque re domi composita, foris quoque curam non minorem impendit: concu ti iam Italia civilibus ac intestinis dissensionibus, gravique tum et communi bello atdere coeperat: ruituraque prorsus omnia, brevique pessum itura videbantur, nisi illico salus inopina venisset. pontifex enim pii ac boni pastoris officio functus, undique ad principes, dissidentesque inter se populos, legatos mittit: qui omnium causas ac controversias deferri ad se inbeant, simulque ipsi per se, siqua unquam ad eos querela delata esset, sedulo ac diligenter audiant: gentium inter se odia atque dissidia, ceteraque id genus futuri ac iam instantis belli seminaria auferant. pluribus locis, per legatos res prospere gesta est: sicubi vero iam odium altius irrepserat, mutuisque inter se damnis et cladibus hominum animi gravius exasperati erant: quia non ea satis, legatorum opera tol li, neque pacari poterant, in pontificis arbitrium ac potestatem relata sunt. sicque brevi tumultuantem ac frementem Italiam, pacatam atque tranquillam fecit. tumque non pontifex solum, sed et gens quoque Itala tota, brevi periculum fecit, quam et salubre et salutiferum, Catharinae consilium fuisset: cuius admonitu pontifex paulo ante relicta Gal lia, romam migraverat. extare adhuc et vulgo circumferri memorantur epistolae, quae


page 175, image: s349

ultro citroque missae, huic rei satis amplum et locuples testimonium fcrant. quo magis Platinam miror: eum qui de pontificum vitis conscripsit historiam, quid, aut unde persuasus, praereptam Catharinae consilij huius gloriam ac palmam, in alium transse rat. verum in re dubia et ancipiti suum cuique liberum iudicium facimus. interim vero Catharina quae iam plusculos annos gravi coxendicis simul capitisque dolore torqueri consueverat, premente in dies, et gravius invalescente morbo: lectulum ingressa, ubi iam se fere toram viribus exhaustam aspicit, sacras omnes virgines vocari ad se in bet: ibique repetito ab origine, vitae prioris exordio, crebro cum aliorum, tum sui ipsius exemplo, caducam hanc vitam et fragilem, milleque periculis et humanis casibus plenam, aspernari commonuit: in qua nihil constans atque diuturnum esset, verum caduca omnia, infirma, imbecilla atque fragilia, velut rotata quadam atque pernici vertigine raperentur: cadere senes iuxta ac iuvenes, imbecillos ac fortes, opulentos ac inopes. privatos ac principes, eruditos ac rudes, parique sorte, omnium vitam quamlibet parno, mollique flatu impulsam ruere. procello sum quoddam ac tempestuosum mare, infidumque et importuosum pelagus: humanam hanc mortalium vitam videri. in qua quo tranquilla magis atque composita videri soleat, eo se quoque fluctus vorticosi ac innumeri, eo se turbines ac tempestates multo magis obiciant, incantosque et nimis futuri periculi im providos, miseros mortales obuoluunt: hinc principum casus, privatorum luctus, urbium incendia et eversiones, hinc denique imperiorum rerumque omnium crebrae et inopinae vicissitudines oriuntur. nulla cuiusquam tanta felicitas, nulla tanta ac tam secura tranquillitas, quae non mille luctus, non mille maerores, quae non infinita pericula sentiat: quae non sese singulis pene momentis horae, velut impactam ruere, ac labare cognoscat: proinde eas facturas sapienter, si iam coeptum a puero vitae institutum, uno atque perpetuo semper tenore prosequantur, si votam deo semel atque dicatam pudicitiam seruent, si qua (se duce et auspice) velut caelesti militia imbutae fuerint: eam non opere magis, quam syncera puraque mentis et animi integritate custodiant, si se faciles, pias, humiles, modestas, tem perantes: si promptas si benevolas, si fortes, si se denique providas, ac futurarum rerum solicitas velint, si spretis atque contemptis rebus humanis omnibus, si deiecto atque deposito mortali omni contagio, si terrena labe depulsa, mentes simul et animos tollant, si deum solum immortalem, rerum omnium autorem ac pium parentem colant: si hunc diurnis nocturnisque vigilijs, si votis, si precibus, si suppliciis venerentur, si huic soli seruiant, hunc adorent, hunc mente tota complectantur, hunc cogitent: si ad hunc vitae ac rerum omnium summam, si cogitatus si vota referant: hinc solum securam ac perpetuam mercedem, hinc praemium, hinc fructum verissimum peti, hunc firmissimum salutis portum, hanc securam ac firmam, miseris mortalibus stationem esse propositam, cetera incerta, caduca, fallacia, cum suis simul autoribus lapsabunda corruere. Hortatur in primis, mutuo se semper amore diligant, mutuam inter se charitatem seruent: quia in ea velut fidelissimo quodam fundamento ac firmissima base, reliquae virtutes omnes domicilium fixerint: hoc uno capite ac trunco, latius radices suas egerint: quo sublato, ipsae quoque protinus veluta membris avulso capite, mutilae ac truncae futurae videantur: hanc solam reliquis virtutibus, velut suavissimum condimentum dari, et sicut insipidos, insuavesque cibos omnes futuros, quos nullo sale resperseris, sic quoque virtutes reliquas deo immortali, nullas aut ingratas videri, quae hoc suo proprio ac velut peculiari condimento, carue rint. proinde cas rogat, inter se dum vivant, benevolas fore, neque ulla unquam simultate misceri, nullo odio, nulla invidia, nulla malevoleniia moveri: si haec sua mandata, si haec praecepta seruarint, tum demum eas vere pedissequas, tum probas ac fideles Christi discipulas visum iri: seque tum daturam operam pollicetur, simul ac vili corporis ergastulo libera caelos evolasset, ut in eas quoque gratiae tantundem deus optimus maximus transfun di vellet, quantum sibi omnes communi sententia et opinione concessum crederent. neque enim se tam petulantem, minime tam esse proteruam, ut quod ad secommuni omnium favore deferri


image: s350

soleat, tam impudenter agnosceret. Postremo eas rogat, ut apud immortalem deum: communem ac publicam omnium salutem ac fidem, precibus ac votis asserant: ut publicum christianae religionis cultum ac statum, ab hac humana et fragili mortalium sorte, fleribus ac lacrimis erigant. Dum haec oraret, obortis repente circunstantium lacrimis ac lamentis excipitur: quos dum flere videt intemperantius, nec modum ullum collachrymandi fa cere, tum paulisper adnixa cubito: quid vos, inquit, sic ne invide mecum? sic aemulanter agitis? Hic ne vester in me amor? hoc studium, haec benevolentia, haec debita fides, hic meorum in vos laborum fructus? haeccine mihi merces resposita? nostra ne ergo vobis commoda, luctum atque maerorem afferunt? quid inimicis, quid aduersariis fieri deterius possit? videtis laborum ac aerumnarum omnium perfuncta iam atque decursa curricula, videtis hac una via, tot curis, tot periculis et anxietatibus (quibus haec humana vita semper implicata renoluitur) quietem ac finem datum iri: et vos, fletu, vos lacrimis in hoc meo tanto, et tam felici bono conficitis? temperate itaque posthac, et finem maerendi facite, gratulationem enim hic locus non querelam aut luctum postulat. spero enim futurum brevi, ut hac corporis mole soluta, hisque terrenis atque mortalibus impedimentis anima liberata: ad aeternas illas sedes atque per petuas aduolet, ubi iugi illa ac saepe cupita voluptate frnatur, nec vos ullum unquam nostri desyderium moverit: sperate potius ac bono animo estote, nec enim timere debetis: eam vestri unquam futuram immemorem, quae vos hic semper tam folicite et tam accurate dilexerit: nec apud immortalem deum vilior opera nostra vobis, aut deterior unquam funtura est, quam in hac vita antehac unquam esse consueverit. Simul acsi nem fecerat, singulas suo quanque nomine palam ad se vocans, quid quanque velit explicat. quae omnes dum una, communique voce, imperata facturas esse promitterent: tum Catharina siquid in quanquam earum unquam peccasset, siquid unquam de quaquam male merita esset: veniam errati postulat, tum in singulas salutiferae crucis signaculo facto: osculatas a se dimisit. caligare iam oculi, ac piae feminae manus, pedesque simul frigere coeperant: cum ecce repente truculentus humanae huius naturae hostis et aduersarius, insultare graviter ac commovere feminam incipit, verum ea quidem victo superatoque hoste, cum iam tertium et tri gesimum aetatis annum ageret: felicem efflavit animam. Paulopost tempore, corpus eius Romam delatum, illicque in divi Dominici templo (vulgo Mineruam nuncupant) conditum ac sepultum est, pen sili monumento marmoreo, quod ad haec usque tempora, magno et ingenti om nium concursu visitur. Incredibile nimis, nec sane mihi facile dictu est, quanta tum ibi et quam ingens cum rustica tum urbana turba, circum sese fudisse proditur inter hos si quis manu pedeve aut membro quovis alio mutilus ac truncus, si quis quavis aduersa corporis vali tudine aegrotus ac languidus forte venerat, suppliciis ac precibus rite factis, pristino membrorum officio recepto, in sua quique oppida ac domicilia redierunt. crebraque tum et ingentia miracula, promptam cuique fidem ac locuplex testimonium fecerunt, quam et piam et sanctam olim inter humanos vitam Catharina vixisset, quamque iam superis, chara grataque sacta esset: cuius aduentu quaecumque procax ac saepe plus aequo cupida mortalitas peteret, deus optimus maximus tam libere cuique, ac tam benigne largiretur. nullus enim eo die repulsus, nullus non abunde voti compos abscesserat. Sed ne rursus repetita miracula lectori nauseam simulatque fastidium pariant, satis superque fuerit unum adiicere: quod et ipsum libenter (operis consulens brevitati) praetermittere voluissem, nisi homo ille quem nos in hac re potissimum autorem sequimur, in libello illo vernaculo (velut daturus operi fastigium) de semetipso posuisset. hic Nicolaus quidam cognomento Burgensis, et ipse quoque Senis nobili satis familia natus eratique dum praedio suburbano discedens (quo in secessum pauloante concesserat) inter eundum tanta ac tam repentina febre corripitur, ut tametsi vicino loco urbi, tamen aegre admodum Senas usque, equo vehi potuerit: ubi grabatulo decubans, plusculis noctibus insomnibus ductis: nequic quam medicorum opera adhibita, sic duodecimo die, viribus ac robore toto exhaustus est, ut spei nihil reliquum factum videretur, iamque cibi nihil aut potus humani caperet: quae res una propinquos oensatque domesticos apprime solicitos fecerat. qui (ut saepe asso let) post desperata iam ac deplorata humana auxilia omnia, tum demum facti dei ac superum memores,


page 176, image: s351

ad preces votaque conversi sunt. et quoniam suos sibi quisquemagis benevolos ac propi tios futuos autumat, divae Catharinae repente memoria subiit: huic soli familia tota supplex atque solicita, preces votaque nuncupat: hanc solam orat, precatur, obsecrat: hnic soli iam desperatam ac deploratam patroni salutem, gemebunde commendat. et quum aliud tum nihil haberi facile poterat: ciliciolum unum, quo vivens illa uti solebat, proferunt: quod et illic adhuc magno ac diligenti cultu asseruatum habetur illud in cubiculum portant, aegroto superimponunt, statimque (mirabile dictu) homo iam defectus ac semimortuus, velut repente collectis viribus assurrexit: sublatisque in caelum manibus, gratias, iquit, tibi optime maxime ac summe deus ago. ibique palam sese tanto ac tam praesenti periculo divae Catharinae votis ac precibus liberatum asseruit, posthacque paulisper resumptis in dies sensim atque refectis viribus, pristi nam plenamque membrorum oim sanitatem recepit. sactusque posthac divae Catharinae devotior, quo se hominem gratum ac plane beneficii memorem faceret: congestam sedulo, ac diligenter abvique puerilibus annis investigatam Catharinae vitam, libello uno vernaculo explicuit: quem nos quoque parte nonnulla operis secuti, eam pro ingeniolo nostro latinam fecimus: ut esset exteris quoque gentibus, id genus rerum studiosis: unde ipsi se pasci, et ignava nonnumquam oblectare otiola possent, simul et unde suarum rerum eventus, prosperosque et selices suc cessus peterent: quo miserae huius et humanae vitae pericula sublevent, quo supplicia, quo vota, quo preces referant. tantopere enim apud immortalem deum, Catharinam gratiosam ac favorabilem memorant, ut nemo unquam frustra, instum quicquam poposcerit. Cuius rei quoque distichon unum vernaculum, quod Nicolaus ille (cuius supra mentionem fecimus) Romae olim cum illic apud pontificem, Senensium legatum ageret, scripsit: ipsi latina lingua vertimus.

Ne dubita, pete quod libuit, mihi crede viator:
Non solet invitos, poscere Diva deos.

Catharina tametsi, ut iam supra meminimus, ingenio plurimum, doctrinaque, et variarum rerum usu potuerit: tamen eam voce magis ac lingua, quam stylo usam, facili esse indicio poterunt, rara pusillaque opuscula sua, quorum nihil omnino quod extet venisse ad posteros memo rant: praeter unum epistolarum volumen, quod tamen ipsum summa omnium voluptate ac fructu legitur: quum ad varios sui saeculi viros ac feminas (prout cuiusque conditio sorsque poposcerat0 scriptae sunt. his quidam motum et impulsum Gregorium pontificem autumant, ut aureos illos ac pene divinos dialogos scriberet: In quibus de virtutum vitiorumque vi at que natura disputat. posthac quoque iam post multos annos, haud ita multo ante nostram aetatem, patrum memoria: Pius pontifex maximus, qui et ipse Senas natale solum habuit, ac paulo ante, mobilis fortunae ludibrio, ex poeta vix satis tolerabili (sed qualem illa aetas tum ferre poterat) felici successu rerum, ac multum ad id favente Germano pricipe, demum Romae creatus pontifex: Catharinam popularem ac civem suam (sic crebris vitae postulantibus meritis) in deorum numerum retulit. simul et ne i patriam desolatam ac maestam, tantoque et tam felici bono privatam et orbam ingratissimus videret, ac ne eam tantae suae felicitatis prorsus expertem faceret, detractam lateri spinam unam, Senas inferri iussit, ubi hac quoque tempestate fumma veneratione ac cultu, in primario urbis templo diligentissime seruari memorant. Persecimus tandem dignissime Pontifex, optatam saepe, atque cupitam huius nostri laboris metam attigimus, fessamque iam satis et nimis anhelam oratiunculam nostram, per aspera multa et salebrosa loca praeteruectam, advsque rei sinem calcemque deduximus. in qua tametsi multa et elimatioris ingenii et doctrinae politioris, desyderatum iri sacile perspiciam: ut quum nec nimis diligenter a nobis curata fuerint, nec si fuissent, facile satis praestari poterant: tamen et tuae et aliorum humanitatis fuerit cogitare, haec nostra quantulacumque, non quae aut quanta sint: sed quam benevolo et facili a nobis in medium animo proferantur. qui mom tibi quoquo pacto gratificari possem, nullam nec invidiam nec malevolorum hominum calumniam veritus expaverim: quos (nec sane prorsus iniuria) in nos impetum facturos existimo, quia temerarie nimis et confidenter, velut i aedes et possessiones alienas invaserim. neque enim haec nostra funt: subcisivis tantum furtivisque temporibus clanculum haec cutantur a nobis: et in qui nonnumquam studiorum nostrorum cura et taedio fastiditi, tamquam ludibundi divertimus. tu vero haec amplissime antistes, qualiacumque sunt, quaeso boni consulito et Vale felix.

Finis.


image: s352

ALIVD DE ILLVSTRIBVS FEMINIS opusculum, incerto authore.

Reginae sanctimonia illustres.

ARtemia virgo, Romae passa est sub Maximiano filio Diocletiani, fratresuo. filia nanque Diocletiani fuit, et Serenae Augustae. quae cum esset ab immundo spi ritu correpta: a sancto Cyriaco martyre liberata et baptizata fuit. Babilla virgo et martyr, ex Regio genere: neptis Galeni imperatoris. Brigida princeps Snediae provinciae fuit. Bathyldis regina, mater Lotharii im peratoris: quae orta de clara Saxonum prosapia, vita et sanctitate conspicua fuit. Catharina virgo et martyr, apud Alexandriam urbem passa est sub Maxenti imperatore. Haec enim Costi regis Alexandriae filia unica, in eius decrepita aetate nata: puella valde speciosa: intra annos. xviii. omnibus liberalibus disciplinis erudita est. quam pater moriens, regni haeredem reliquit. cum autem patre defuncto a quodam maximo principe in coniugium peteretur: ipsa omnino recusavit. et post multa, variaque tormentorum genera: tandem decollata fuit. de cuius corpore, pro sanguine lac emanavit. cuius corpus ab Angelis per aera sublatum, et itinere dierum. xx. ad montem Sinai illico aduectum, ibique honorifice sepultum est. ex cuius tumulo oleum iugiter emanat: quod omnium infirmorum membra sanat. Conegundis Regina, uxor Henrici Romani regis: quae non solum sanctitate conspicua, sed etiam virgo una cum marito usque ad vitae sinem permansit. Constantia virgo, filia Constantini imperatoris fuit: quae lepra acerbissima laboravit. Cyrilla virgo et martyr, Romae passa est sub Claudio imperatore. haecolim filia Decii Caesaris, una cum matre Tryphonia Regina ad Christum conversa, et a sancto Iustino baptizata est. Dorothea Romana, e Stirpe senatoria nata fuit. Elterdrita Regian et virgo in Anglia claruit: quae duobus nupta viris (quod dictu mirum est) virgo permansit et viros ad castitatem induxit: semetipsam illibatam custodiens. Huius pater fuit Rex orientalium Anglorum: qui habuit alias duas filias sancias Edelburgem et Sexburgem: quarum prima sanctimonialis primum, post Abbatissa fuit, et semper virgo. Altera vero Coberto regi Commatiorum uxor data fuit: ex quo genuit duas filias, scilicet Excotongam de qua Beda multa scripsit: et Hermenildam quae Vulsio Regi Mentiorum nupsit: ex quo habuit filiam Vemburgam virginem. mater Belivum, post Sexburgem Abbatissa fuit: filia vero apud Legionum urbem quiescit: quae orationes maxime mulierum et puerorum exaudire creditur. Edburga filia Edoardi Regis senioris in Anglia claruit. Haecex uxore Regis Hedelspita nata, vigo sanctissima fuit. Egytha filia regis Edgari Anglorum: virgo sancta in Viltimensi coenobio iacet et miracula ostendit. Enica princeps Poloniae: a Clemente quarto inter sanctas relata. Faustina Regina apud Alexandriam passa est sub Maxentio principe. quae cum esset ipsius Caesaris uxor, a sancta Catharina in carcere detenta, una cum Porphyrio princi pe militiae conversa fuit. Gilla Regina Hungariae Stephani Regis uxor: et Hentici Caesaris soror. Hildegardis, virgo Theutonica, admirabilis fuit tempore Conradi imperatoris. Helizabet Regina Regis Ungariae filia: soror Bellae: qui post patrem regnavit, ex matre Geltrude filia Ducis Normaniae, sorore Bertoli patriarchae Aquilegiensis. haec a Gregorio inter sanctas relata fuit. Hester regina claruit in urbe Susa, quae postea Edesa dicta est: tempore Assueri, sive Artaxersis regis Persarum:qui regnavit ab India usque ad Aethiopiam, supra centum. xxvii. regiones. Helena Regina mater fuit imperatoris Constantini magni, et filia Cloelis Regis Britanniae. Herina virgo et martyr, filia fuit Licinii imperatoris in civitate Magedon: et Liciniae reginae, quae virgo prius Penelope vocabatur. Iustina virgo et martyr, apud Paduam passa est sub Maximiano Rege: quae fuit filia Regis Vitaliani et Reginae Praepedignae: quas sanctus Prasdocimus episcopus ad Christum convertit, et Iustinam sacro fonte renatam: divinis literis erudivit.


image: s353

DE ILLVSTRISSIMA ET CORDATISSIMA Gallorum Regina, et Britonum duce ANNA.

ANNA filia Francisci ducis Britonum, et unica eiusdem haeres relicta, nupsit primum Carolo octavo Gallorum regi, ex quo suscepit tres liberos mares: qui vivente adhuc patre, in ipsa infantia vitam cum morte sensim commutarunt. Ipse quoque Carolus (parta prius Neapoli, et universa prope Italia momento peruagata) fatis concessit, annos natus octo et viginti. Anno vero christianae salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo ante pascha. Eo mortuo AN NA vidua nupsit Ludovico duodecimo, itidem Gallorum post Carolum regi, viro iustitiae et aequitatis obseruantissimo, maturo consiliis, in gerendis rebus prudentislimo, facillimo in remittendis iniuriis, in sublevanda paupertate plebis usque adeo humano, ut pater pauperis populi vulgo diceretur. Melius matrimonium formare nequivissent Genius et natura, quam viro adeo laudabili, et omnibus virtutum numeris undecumque absoluto inculpatissimam reginam copulare, ANNAM dico celebratissimam feminam, feminam autem? Immo vero caelestem quandam heroinam. Haec invidente fato decessit Blesii mense Ianuario, anno post verbum incarnatum millesimo quingentesimo decimo tertio. Cor defunctae transportatum est Nannetum, viscera Blesii sunt inhumata, Corpus reliquum in aedem beati Dionysii delatum est. Dici nequeat, quantam fecerit iacturam universa respublica in eius morte. Erat enim admo dum magnanima et cordata, munificentissima pauperum mater, nobilium virorum solacium, illustrium feminarum refugium, honestarum virguncularum nutrix benignissima, literarum et literatorum, omniumque spectatae virtutis hominum fautrix liberalissima. Ne multis morer: eius mors toti Galliae irreparabile damnum intulerat, nisi reliquisset liberos suae, paternaeque virtutis haeredes illustrissimos. Reliquit autem duas incredibilis et nun quam satis laudatae probitatis filias, Claudiam et Renatam. Nupsit Claudia Francisco post Ludovicum regi invictissimo et serenissimo, mulier virtutibus et prole fecundissima, ut quae iam ex marito susceperit quinque liberos, duos mares, D. Delphinum, et D. Aurelianum, tres feminas: quarum una iam concessit in fata. duae adhuc vivunt: magnam bonae indolis et virtutis spem et expectationem promittentes. Hactenus de ANNA, eiusque liberis, de quibus: opus satis amplum potuissemus conficere, nisi in suspitionem adulationis timuissemus incidere, hac praesertim aetate, quae homines alit adeo prodigos verborum et opprobriotum, ut nec ipsi quidem probitati securae a cachinnis esse liceat.

DIVERSA EIVSDEM ANNAE EPITAPHIA.

Epitaphium viscerum.

Quisquis es hospes, adi, verumque tuere sepulchrum.
Nec siccis relegas carmina luminibus:
Viscera magnificae sumus alta viraginis Annae,
Quae tenuit miti Gallica sceptra manu.
Viscera miraris cur tantum simus? In antro est
Nobiscum pietas, fama, triumphus, honos.

Epitaphium cordis.

Cor iacet hic. cuius? ducis inviolabilis Annae.
Cur nisi cor? vivens cor nisi tota fuit.


image: s354

Aliud pro corde eius.

Cor cuius iacet hic? Reginaeque et ducis Annae.
Corpus ubi est? reliquum Francia corpus habet.
At cor cur iacet hic? ut ad Anglica praelia fortes
Brittonas ex toto corde gerenda acuat.

Aliud epitaphium corporis Reginae Annae.

Siste gradum, qui pergis. In hoc iacet Anna sepulchro
Siste gradum, an parui nominis anna tibi est?
Anna iaces? iaceo. Quis te tulit Anna sepulchro?
Mens pia, gratus amor, lex sacra, prisca fides.
Quis tulit accensas taedas? splendorque, genusque.
Quis thus? pax dixit. quis pia verba? Charis.
Quis genuit? tellus, aer quoque, pontus, et aether.
Quis tecum in duro marmore? nullus adhuc.
Anna quid exoptas? ubi Carolus? aede sub ista est.
Alter inextinctus rex mihi semper erit.
Extinctam extinctus teneat me Carolus: alter
Pignora chara mei vir Ludovicus habet.

Aliud.

Forma, pudicitia, integritas, constantia, verum,
Simplicitas, pietas, gratia, splendor, honos,
Iusticia, ingenium, gravitas, clementia, sensus
Anna Britanna tuo condita sunt tumulo.

Aliud in eius liberalitatem.

Hoc solum Anna fuit tibi dum morereris acerbum,
Quod donare nihil post tua fata potes.

Aliud.

Anna nihil doluit moriens quam quia sibi vidit
Ereptum donis, muneribusque locum.

NAENIA ANNAE

Heu heu quid tetricae fatalia fila sorores
Profuit Annae suam dissecuisse diem?
Cur non protracto revolutum stamine fusum,
Deducta implerunt tensa manu?
Invida non sinitis liventi numina vultu
Regnare in longos pectora celsa dies.
Plurima sed tacitam pertentant gaudia mentem,
Dum caesa in primo flore iuventa cadit.
Ceu rosa praecupido crescens dum carpitur ungui.
Et matutino lilia cocta Noto.
Aut immatura decussum ex arbore pomum
Quod rapit in celeres parca colona sinus.
An mira orbastis felices principe terras?
Debuit ah tantum non licuisse nephas.
Quum medium gladio filum truncastis iniquo:
Truncata est summa laus quoque digna duce.


image: s355

Omnis et est uno virtus tumulata sepulchro:
Quo iacet aeternos Anna gemenda dies.
Unde sepulchrali caedendum est mar more carmen:
Quod stet odora super grandibus ossa notis.
Illa triumphali dux Anna Britannica laude
Et gemini coniunx Regis honora iacet.
Si brevia innumerae quaeras compendia dotis:
Omnis qua virtus claruit, una fuit.

Quam stultum sit Annam: a Iove deificatam, et a sole irradiatam: versu clarificare.

Quam diuturna putas praeclaram in saecula nympham
Denigras versu vane poeta tuo.
Quom sit Apollineo radians dea facta nitore:
Stultum est mortali clarificare viro.

Annam non amplius deflendam.

Haud lugenda venit, vanaque urgenda querela,
Ne sit ab immodico placidi clementia fletu
Irritata dei, tantam qui in caelica divam
Regna aeterna tulit, postquam omni macta decoro
Innumeris totum meritis compleverat orbem.

De eadem sanctificata.

Si qua fuit terris dos alta iacentibus: Anna
Hanc omnem secum sanctificata tulit.

Caeli, Mundi, ac Galliae certamen de habendo Annae cadavere.

Pro functa discors Anna certabat olympus:
Anxie cum Franca tu quoque Munde plaga.
Iuppiter hanc iudex litem sic dividit: Orbis
Famam, Caelum animam, Gallia corpus habe.
Lata reconciliat triplicem sententia partem:
Veraci o sanctum de Iove iudicium.

De eadem ab Iove Soli coniugata.

Divina ut sedes ingressa est Anna supernas:
Supremo Titan de Iove questus erat.
Quid facis alme rutilo nova lumina caelo?
Num lux e radiis sufficit una meis?
Fronte serenata subridens luppiter inquit:
Haec est coniugii flamma futura tui.
Ut Phaetontaeos docta regat arte iugales,
Quum fessa intenso membra labore geres:
Aut comes igniferis tecum subuecta quadrigis:
Difficilem roseo leniat ore viam.
Dicta placent: celebratur hymen, laetatur olympus:
Hinc geminam exultans lampada Mundus habet.


image: s356

De nobiliussima femina CAROLETA Borboniensi, Nivernorum comite.

CAROLETA de Borbonio, illustrissimi viri Ioannis comitis Vindocinensis filia ubi licuit per aetatem, nupsit eminentissimo principi Engelberto Cliviensi, qui Nivernensis fuit comes, et Augensis. Ex eo septem suscepit liberos, quorum duo adhuc infantuli mortem oppetierunt, mortuorumque corpuscula apud fratres Eremitanos sepulta sunt Lutetiae. Duae filio lae apud Deysiam urbem Galliae tumulatae sunt. Superuixerunt tres mares, Carolus, Ludovicus, et Franciscus. Horum pater D. Engelbertus Carolum octavum in expeditionem Neapo litanam profectum secutus: tot egregia suae virtutis reliquit testimonia, ut ab ipso uno, totius regni salus pependerit, solusque tantum rei Gallicae praestiterit adiumentum, quantum reliquae fere acies. Nam in Fornoviensi conflictu, ubi de rege Carolo, universisque eius copiis circunquaque obsessis, iacta iam videretur alea: prudenter adeo et intrepide primam direxit aciem, ut militibus Gallicis, victoriam iam et effugium desperantibus: defectas vires reparaverit, et universos hostes, facta quadam capitali et plusquam Catilinaria conspiratione, in unum Carolum turmatim confluentes potem tissime repulerit. Non parum me pudet ingratitudinis nostrae, qui tam sublimes et heroicas principum nostrorum virtutes incantatas et sepultas relinquimus. Sed quonia m non est institutae professionis, coeptique operis de viris loqui, id in alium differamus locum. Mortuo hoc tanto principe Engelberto: eius uxor Caroleta, perpetuo decennio vidualem seruavit castitatem. Cui laudi, multarum quoque virtutum adiecit numerum. Nam toto illo suae viduitatis tempore nihil duxit antiquius, nihil studuit attentius, quam pauperes sua pecunia nutrire, obstetricum more solari puerperas, tui nosas aedes reficere, in concordia fovere cives, et omnium gratiam demereri, ut vere multis demeruit beneficiis. Consyderans demum et in memoriam reducens verbum illud Lamuelis. Fallax est gratia, et vana est pulchritudo: relictis mundialibus delitiis, spretaque huius saeculi pompa apud Malamnoam in reformatissimo sanctimonialium coenobio sese, amicis frustra dissuadentibus, inclusit: byssumque, holosericum, purpuram, ac reliquas vestes mollicinas, in peplum et atra commutavit indumenta. Crescente post haec magis ac magis religionis desiderio ad fontem Ebraldi religionis columen commigravit, ibique religionem ipsam cum centeris sanctimonialibus puellis professa est, die sancto penthecostes, anno post verbum incarnatum 1516. Dici nequeat, quam sancte et austere ibidem vixerit mulier illa et herois excellentissima. Nam repudiatis universis hominum delitiis, nullam nativae nobilitatis habens rationem, nihil eorum penitus omisit, quae religionis eius aut loci leges exigerent. Obibat omnia munia instar reliquarum eius professionis puellularum, vel infimis ortarum natalibus. Parebat superiori, vacabat precibus, perstabat in silentio, surgebat ad nocturnas supplicationes, matu tinis, vespertinisque insistebat orationibus non aliter, immovero studiosius et obseruantius quam reliquae sorores. Nobilissima suarum virtutum testimonia et vivens docuit et reli quit post mortem. Nam in scriniis defunctae repertum est durissimum et asperrimum cili cium, quo rebellem carnem vivens constringere et macerare consueverat. Lamina quoque argentea in modum cordis, habens acutissimos quinque aculeos, qua carni proxime admo ta pectus rigidissime contundebat vel usque ad livorem. Frequentissime quoque in cubi culum privatum unam ex sororibus convocabat, cui se nudis humeris praebebat verbe randam, nec prius volebat desisti, quam sanguis abunde proflueret. Ne multis agam, fuit adeo severa i irrogandis corpori suo suppliciis, ut necesse fuerit tetricum illum severitatis rigorem coerceri et reprimi, a primaria coenobii moderatrice uterina eiusdem sorore. Decessit laudatissima haec femina anno post Christum natum 1520 undecima die mensis Novembris, qua celebrari solet festum beatissimi Martini. Ravisius Textor.


page 177, image: s357

Ludimilla, ultimi pagani regis Bohemiae uxor: qui tandem ad baptismi gratiam perdu ctus est, sancta mulier habita: miraculis etiam claruisse fertur. Pius pontifex de bello Bohe mico. Mammea regina, mater fuit iperatoris Alexandri: cuius tempore Origenes in ecclesia dei eloquentia, sapientia et vita floruit: a quo ipsa sacras literas et fidem edocta, baptisma christianum latenter suscepit: quam ob rem ab imperatore Alexandro filio, christiani noins persequutore interfecta fuit. Mellania Romana, Marcelli quondam consulis filia. s. Hironymi discipula. Martha virgo et hospita Christi: Syro patre, Eucharia matre, ex regia progenie. Nam pater eius Syriae et multarum regionum dux fuit. Placidia virgo: fuit filia Valentiniani imperatoris, et Eudoxiae Augustae filiae Theodosii magni: quae spreto saeculo adhaesit aviae suae Gallae Placidiae: eleemosynis, ieiuniis et orationibus vacans. Reginulpha, Galla Matrona: generosis parentibus nata. Radegundis regina: Clotharii regis Francorum uxor, claruit tempore Iustini imperatoris. Haec natione barbara: patre rege Berengario nata. Dum regio sua a Francis esset depopulata: de pa tria sua in Galliam abducta in praedam, veniens in sortem Clotharii: ob nimia eius speciositatem ab eo uxor ducta est: qui tamen deo magis quam regi seruiebat: eleemosynis, ieiuniis et orationibus vacans: carnem cilicio domans, et exterius Regia se induens vestimenta. Serena regina uxor quondam Diocleriani Augusti: a. s. Cyriaco martyre conversa et baptizata fuit: qui filiam eius Artemiam a daemonio liberaverat. Susanna silia Gabini fratris Gai Dalmatae, summi pontificis: ex genere Diocletiani imperatoris martyr fuit. Triphonia regina uxor quondam Decii Caesaris fuit.

Ab impudica: ad pudicam et meliorem vitam conversae.

AFra martyr apud Creta! in urbe Augustana martyrium passa est. haec cum esset pa gana et meretrix, matrem Hilariam de lenonio viventem habebat: ipsa vero cum tribus ancillis suis, cunctis petentibus se prostituebat: sed per praedicationem Narcyssi Hierosolymorum episcopi ad Christum conversa: cum matre et tota domo baptizata, atque a peccato revocara est. Maria magdalena: a Magdalo oppido oriunda: Lazari et marthae foror. Maria Aegyptiaca: qui peccatrix appellabatur, in Aegypto nata: parentes anno duodecimo deserens, Alexandriam fugit: ibique annis 17 corpus suum publicae libidini exposuit, et nemini concubitum denegavit: sed potius multos ad rem veneream obscoenis actibus prouocavit. haec tractu temporis Hierosolymam nauigavit: ubi ter repulsa templo, tandem ingressa crucem adoravit: post ad Iordanum fluvium perveniens, et ad desertum accedens 37 annos ibidem manens: nec hominem nec aliud ainal vidit: et tres panes quos secum tulerat 17 annos ei ad cibum suffecerunt: reliquos vero 30 annos caelesti lumine super eam singulis diebus radiante sine cibo permansit. Niceta et Aquilina sorores, in Lycia urbe passae sunt: Hae: speciosae puellae, de corporis sui quaestu viventes. Cum. s. Christophorus martyr in eadem urbe a rege in carcere detineretur: ad ipsum martyrem missae sunt: promissis eis muneri bus, si eum ad turpia cogerent, et ad deorum sacrificia adducerent: quas. s. martyr ad Christum convertit. Thais meretrix apud Alexandriam tantae pulchritudinis fuit: ut multi propter eam venditis substantiis suis, ad ultimam paupertatem devenirent. Amatores quoque sui litibus inter se feruentes: puellae limina frequenter sanguine replebant. quae tandem post multas praedicationes ac preces: a Panutio abbate conversa fuit.

Familiae Sanctae.

CAmoaldus, Pharo, Valbertus fres, et Fara soror, Gallici oens et sancti: aulico Theodoberti regis Francorum, et leodegunda uxore nati. Euphemia, Dorothea, Tecla, et Erasina virgines: passae sunt i Aquileia urbe, tempore Neronis inperatoris: sub Sebasto praeside. Fuerunt emm duo fratres nobiles et ditissimi eiusdem urbis. quorum maior Valentinus paganus: genuit Euphemiam et Dorotheam. Alter vero minor Valentinianus christianus genuit Teclam et Erasinam Potentiana virgo: filia fuit beati Pudentis, Ro. civis, et soror s. Praxedis. Sinphorosa cum septem filiis suis: apud Tyburtinam urbem sub Hadriano principe passa em. Sophia mulier: et tres filiae cius virgines, Fides, Spes, et Charitas Romae passae sunt: sub Hadriano inperatore, Haec matrona Romam veniens multas matronas ad fidem


image: s358

convertit: et exemplo castitatis suae plurimas uxores christianas a consortio maritorum subtraxit. Theodora cum tribus filiis suis: sub Diocletiano imperatore apud Niceam Bithiniae urbem passa est: erat enim Nicena civis.

Viduae mulieres sanctae.

GAlla, vidua et monacha: Romae claruit temporibus gothorum. haec filia fuit Symmachi consulis ac patritii: que marito tradita, intra unius anni spatium morte eius viduata est. Lucia vidua et martyr, passa fuit in urbe Mendula Siciliae, tempore Diocle tiani et Maximiani imperatorum. Fuit autem nobilis romana: quae annos 36 manserat vidua, et annos 75 vixit: quam filius eius Eupraepius Diocletiano accusavit quia esset christiana. Monica vidua, honestis parentibus orta: a matre Facundia, pudice, sobrieque educata: deo devotissima adolevit, et tractu temporis mater admirandi doctoris. s. Augustini fuit. Paula vidua, matrona nobilis romana fuit: cuius vitam. s. Hierony. scripsit. quae nobilis genere, sed nobilior sanctitate, sex filios genuit. s. blesil lam, Paulinam, Eustochium, ruffinam, Pammachiam, et theochium puerum: post quem parere desiit. Haec mulier relicta Roma, omnique Italia: in Syriam nauigavit, et Palestinae loca sancta lustravit: et congregatis virginibus deo seruire coepit.

Virgines et martyres.

AGatha virgo et mar. in urbe Cathanensi: tempore Decii passa est. Austrebera virgo. s. Aus berti Rothomagensis episcopi soror fuit. Antonia virgo, apud Nicomediam passa est: quae nimium torta et variis afflicta cruciatibus: post uno brachio tribus diebus suspensa: deinde in carcerem biennio detrusa: a praeside extincta est. Anatholia virgo: in urbe Tyro Italiae passa est, tempore Decii imperatoris: sub Faustiniano praeside. Anastasia, Romana civis: quae a sua matre Fausta: et a. s. Grisogono in fide Christi erudita: tempore Diocletiani marty. passa est. Nam ad insulas Palmarias ducta: et inde post aliquot dies revocata, igni exusta est: cuius corpus in eius viridario quaedam Apollonia sepelivit: ubi postea in eius honorem templum structum fuit. Agnes Romana virgo et mar. quae 13 aetatis suae anno martyrium passa est: corpore iuvenis: sed anin mo cana: pulchra facie, sed pulchrior fide. Barbara virgo, passa est in urbe Nicomediae, tempore Maximiani imperatoris, sub praeside Martiano: cuius corpus Nicome diae sepultum, Venetias translatum fuit: ubi requie scit in templo sanctae Mariae cruciferorum. Bibiana virgo: Flaviano patre orta: Romae sub Iuliano apostata passa est: cuius corpus a Ioanne presbytero positum est apud palatium Lucinanum iuxta corpus matris et soro ris. Brigida virgo, claruit in Scotia: tempore primi Iustini imperatoris. que claris parentibus orta: miraculorum gloria coruscavit. Nam inter cetera: aquam in ceruissam, et lapidem in salem convertit. et a nativitate coecum illuminavit. Columba virgo, passa est in urbe Senonensi sub Aureliano imperatore. Nam iussu eius decollata, in eo loco sepulta fuit. Crispina virgo, in Africa: tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum passa est. Cum emm diis sacrificare nollet: decollata fuit, ibique sepulta. Christina virgo, in Tyro urbe Italiae: que est circa lacum Volumnum, passa est sub pnside Iuliano. Haec egregiis nata patem tibus, in eodem oppido, a patre Urbano praeside in quadam turri, cum 12 ancillis collocata est: deos aureos et argenteos secum habens. Cupiebant emm parents ut in deorum cultu virgo diutius permaneret: sed tandem praecisa lingua, demum transfixa sagittis animam efflavit, sepultaque fuit in Tyro a christianis. Corpus aunt eius delatum Venetias in monasterio. s. Marci de Ami anis episcopatus, Tortelli requiescit. Darfosa martyr, Romae passa est tempore Decii im peratoris, que fuit uxor. s. Fabiani: qui divinitus pontifex electus: illico uxorem dimi sit. et tractu temporis marty. passus est: quo defuncto Darfosa, in castitate permanens, primum exulavit: deinde a Decio principe capite truncatur. Demetria: Ro. virgo, filia Faustini et Darfosae. Dula virgo et mar. Nicomediae passa est. haec fuit ancilla cuiusdam militis paganorum, que quia recusavit coitum ipsius, et quoniam christiana erat: ab eo occisa fuit. Euphemia virgo, filia senatoris Philophronis in urbe Chalcedonia passa est: tempore Diocletiani inperatoris, sub proconsule Prisco. Euphrasia virgo, filia Antigoni


page 178, image: s359

senatoris, et Euphrasiae civium Constantinopolitanorum. Euphrosyna virgo, apud Alexandriam claruit: quae Panutii filia, sumpto habitu virili, seque Smaragdum appellans 38 annos in coenobio monachorum vitam ducens religiosam, omnibus incognita mansit: tandem Panutio patri cum aegrotaret, omni re detecta: inter eius manus animam exhalavit. Eugenia Philippi romani filia: tempore Valeriani fuit. qui quidem Philippus praefectus Alexandriae ex Claudia uxore: Sergium et hanc Eugeniam filios sustulit. Eugenia vero cum Proto et Hya eintho eunuchis et seruis suis studens, omnibus liberalibus disciplinis, erudita fuit. eulalia virgo, genere Hispana: Barchinone martyr passa est sub praeside Datiano. Decol lata enim in ea urbe, a. s. Donato pres bytero sepulta fuit. Eledia virgo et mar. apud urbem Hostiam passa est. Caput enim truncata pretiosum exgit martyrium. Emerentiana virgo et mar. Ro. collactanea fuit. s. Agnetis. Flora et Lucilla sorores, et christianae sanctimoniales, Ro. sub Helio urbis praefecto passae sunt. Flora et Maria virgines: apud Cordubam Hispaniae urbem passae sunt. Fusca virgo et Maura nutrix eius: Ravennae martyrium passae sunt sub praesule Quintiano. Iulia virgo et mar. passa est apud prouninciam Augustanam: quae dicitur Euphrateia. Iulia virgo et mar. genere Hispana: Barchi none martyrium passa est: et a. s. Donato pres bytero sepulta. Iulia virgo et mar. ex urbe Carthaginensi: quae cum urbs capta et eversa fuisset: data fuit in praedam cuidam Eusebio gentili Palestino. Iusta et Ruffina, in Hispania urbe Hispali, sub Diogeniano praeside martyrium passae sunt: quae vasa fictilia mercabantur: ut pauperibus eleemosynas erogare possent. Leocadia virgo, genere Hispana, sub Datiano praeside toleti passa est: temporibus Diocletiani et Maximiani impera. Lucia virgo Syracusana, Syracusis passa est: gladio emm guttur transfixa, in ea urbe sepulta fuit: inde tractu temporis corpus eius Constantinopolim, et inde Venetias translatum creditur. Lucina, discipula apostolorum, civis Ro fuit: quae a s. apostolis Petro et Paulo conversa: baptizata et docta, facul tares suas sanctorum usibus administravit: plurimos quoque martyres in praedio suo, i quadam crypta sepelivit. Lucina martyr: civis Ro. tempore Diocletiani, et maximiani in urbe claruit: quae multorum marty. corpora in suo praedio sepelivit. Macra virgo in urbe Augustana marty. passa est. Margarita virgo: apud Antiochiam sub Olybrio praefecto passa est. haec fuit filia theodosii gentilium patriarchae: que nutrici tradita, et na tuiam grandis baptizata fuit, et hanc ob rem patri multum exosa. Margarita dicta Pelagius: virgo speciosissima, dives et nobilis: apud Aegyptum floruit. Maria virgo, cogno mine Consolatrix, Veronae claruit: quae nobilis puella et speciosa, multorum se coniugio petentium preces despexit: et virginitatem suam deo consecravit. Maria de Segnes, orta in epi scopatu leodiensi patentibus opulentis: oina Christi amore ab annis puerilibus spernit: quae annorum. xii. cuidam Ioanni, licet invita, nupsit: et cum eo habitans, tam alpera poenitentia se ma ceravit: quia suae sanctitatis exemplo virum ad castitatem induxit: et ad villam noie Villembrot sae pe euntes, leprosis in seruiebant. Maria: virgo ante partum, in partu, et post ptum: que sine semine virili: Christum peperit, et sic mater facta: de qua praestat non loq, quam parum dicere. Martiana, virgo et mar. quae Caesareae videns in platea simulacrum, mae confregit illud: quam ob rem arena bestiis proiecta fuit: ubi a elone seruata, sed a tauro indomito oculorum altero privata: et a pardo crudeliter dilacerata: Christo spiritum reddidit. maxina virgo, in pago Forliviensi, in vico Callioliano virginitate florens, et multis virtutibus clara in pace quievit. Musa virgo: que in urbe Romana claruit. Othilia virgo, a nativitate caeca: quae pater occidere volens: mater secreto alendam commisit: quae in monasterio Palmae educata: ab Eratdo Baveriae episcopo divinitus monito, baptizata visu` accepit. Romula virgo, Romae claruit: quae cuiusdam anus sanctissimae discipula fuit. Sabina martyr, Ro mae passa est tempore Hadriani imperatoris: sub praesecto urbis Elpidio. Haec fuit uxor praeclarissimi Valentini, et filia herodis Metallarii: quae a. s. Seraphia virgine conversa est. Eius corpus Parmae qescit. Syluia virgo, Ruffini Alexandriae praefecti soror: i eremo Thebaidis egit. quae per annos sexaginta nec ora, nec pedes, nec aliquam corporis partem, nisi digitos aqua lavit: nec unquam in lecto aut lectica iacuit, sed super nudam humum.


image: s360

Thabita virgo, fuit una ex sororibus illius monasterii in Thebaide, quod Helias abbas condidit: in quo et trecentas virgines congregavit. Thrasilla civis Ro. que beati Gregorii pontificis Romani amica fuit. Theodora virgo et mar. sub Aureliano imperatore Romae passa est. haec fuit soror hermetis martyris, et praefecti urbis: quae a. s. Ale xandro pontifice fidem edocta, baptizata fuit. Tecla virgo et mar. passa est apud Iconiam urbem, imperante Nerone. quae ipsius urbis praeclaro genere orta: a beato paulo apostolo praedicante conversa, atque virginitatem professa. cum nupsisset, nuptiis renuntiavit: quod ma ter eius audiens: filiam iudici tanquam christianam accusavit. Victoria virgo et mar. civis Ro. tempore Decii apud urbem Trebulanam martyrium passa est. quae cum Eugenio cuidam nupsisset: nolens Deae Vestae immolare: a Taliarcho templario: gladio in corde percussa fuit, et eodem loco a sacerdotibus sepulta.

Mulieres sub habitu virili, uraios eventus sortitae.

EVphrosyna Alexandrina, panutii filia: se Smaragdum appellans triginta octo annos in coenobio monachorum, omnibus incognita vitam duxit religiosam. Gilberta Anglica: quae cum evasisset summus pontifex, Ioannes septimus nomen sortita est. Hipsicratea Mithridatis Ponti regis uxor: quae mutato habitu in virum, et tonsis capillis: in omnibus aduersitatibus comes marito semper fuit. Margarita aegyptia, virgo venustissima: Pelagium se noinavit. Semiramis Assyriorum regina: que Nino coniuge extin cto, ut facilius regnaret, simulavit se Ninum filium: sicque sexum mentita, magnas res geslit.

Mulieres musicae.

ANna anglica, cantu conspicua: quae diu morata est apud Ferrandum regem seniorem. Filiae duae Amatoris Cathalani: musicae artis peritae: quae multos an nos diverterunt apud Reginam, olim uxorem Matthiae regis Pannoniae.

Mulieres quibus exitio amores fuere.

ARiadne: a Theseo despecta. Elyssa, Dido cognominata, ab Aenea relicta, ense illius seipsam interfecit. Hero puella Sestiaca: cum Leandrum amatorem aquis obrutum vidisset: dolore periit. Phedra: a privigno Hippolyto spreta. Phillisre gina Thracum: cum se a Demophoonte neglectam crederet: laqueo vitam finivit. Sappho puella les bia: cum se a Phaone Siculo aspernatam cognovisset, se e Leucade praecipitanit. Tysbe Pyramum amatorem cum invenisset extinctum: eodem ense quo ille se interemit.

Sed hoc etiam accidit viris.

ACis a Galathea amatus: a Polyphemo Cyclope scopulo contritus fuit. Adonis a Venere dilectus: ab apro occisus fuit. Crocus: a Similace, et Similax a Cro co: in florem sui noins conversi. Iphis captus amore Anaxaretes puellae Cypriae: cum ab ea sperni videretur, vitam laqueo finivit. Narcissus captus amore umbrae suae: elanguit in florem.

Nonnullae, quae modo mares, modo feminae fuere.

CAeneis: quae ob venustatem a Neptuno compressa fuit: a quo mutata in virum: accepit, ut nullo telo interfici posset. Ausonius in aecloga Cupidinis sexu gavisa virili Maeret in antiquam Caeneis revocata figuram. Iphis Lygdi Phaestii Creten sis, et theletusae filia: quae ab Iside conversa fuit in marem: cum uxorem duxisset Ianthem. Scyton modo mas: modo femina. Ouidius libro quarto Metamor.

Nec loquor ut quondam naturae iure novato,
Ambiguus fuerit modo vir: modo femina Scyton.

Mares et feminae simul et semel.

HErmaphroditus habuit utrumque sexum. Ausonius. vidit semivirum fons Salma cis Hermaphroditum. vidit nubentem Plinius Androgynum. Tyresias vates Thebanus itidem. Ausonius. Ambiguus quae fuit corpore Tyresias.

Abbatissae.

AMata, virgo senex, abbatissa cuiusdam monasterii Thebaidis fuit: quae habuit sub sui cuta sexaginta virgines in castitate, eius exemplo et doctrina viventes. Aurea virgo, claruit tempore Heraclii imperatoris: quam sanctus Eligius episcopus monasterio


page 179, image: s361

virginum, a se constructo in urbe Parisiensi, praefecit abbatissam trecentarum virginum omni sanctitate pollentem, et miraculis coruscantem. Edelburga, regis orientalium Anglorum filia: quae prius monacha: post Abbatissa fuit, et semper virgo. Milada, filia Boleslai fratris Vincestai regum Bohemiae, eximia specie virgo: sacris imbuta literis, et multa pollens eruditione, sacerdos consecrata fuit in monasterio. s. Georgii in arce Pragem si: quod ipsa construxit. Pius ponti. de bello Bohemico. Sarra abbatissa, claruit tempore Theodosii senioris. Salaberga abbatissa in territorio Lugdunensi, claruit tempore s. Sulpitii episcopi Bituricensis et Dagoberti regis Francorum. Haec parentibus claris exorta, a nativitate coeca fuit: sed a. s. Eutstahio abbate tractu temporis illuminata fuit.

Prophetissae.

ANna prophetis, filia Phauvel, cuius sanctitatem evangelicus prodit sermo. Abi gail: uxor David prophetae, poetae et regis. Bersabee uxor Uriae, ex qua Da vid rex genuit Solomonem. Delbora ex tribu Effraim, sicut legitur in libro Indicum. Hester regina de stirpe Beniamin, filia fratris Mardochei: quae ducta in Babyloniam cum aliis captivis, in urbe Medorum Susis detrusa fuit in carcerem: et postea nupsit Assnero regi Persarum. Iudith vidua de stirpe Symeom, uxor Manasse, quae fuit mulier magnariima. Maria soror Aaron et Moysi: in numerum sanctarum matrum veteris legis a Iosepho ascribitur. Micol filia Saul regis, uxor David: quae data fuit ei, quia Goliam gigantem funda interemit. Olda Helchiae maximi hebraeorum pontificis mater: quae, ut legitur lib. 4 regum, praedixit Hierosolymorum eversionem, ac populi ipsius captivitatem. Rachel: uxor Iacob. Rebeca: uxor Isaac. Sarra uxor Abraham. Thamar, uxor Absolonis: quae ab Amon filio David stuprata fuit.

Sybillae.

SIbylla Persica, vestita veste aurea, cum velo albo in capite: de qua meminit Nicanor rerum Alexandri Macedonis scriptor. Sibylla Libayca, vestita pallio honesto: cuius meminit Euripides in prologo. Sibylla Delphica, vestita veste nigra, et capillis circumligatis capiti. in manu cornu tenens: quae ante Troiana bella vaticinata est: de qua Chrysippus in lib. de divinitate. Sibylla Cymeria, in Italia nata, alias Chimica: vestita veste deaurata, capillis per scapulas sparsis: quam Naevius in libris belli Pu nici nominat. Sibylla Erythraea, in Babylonia orta: quam Apollodorus Erythraeus suam affirmat fuisse civem: eamque Grais Ilium petentibus vaticinatam, et perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Sibylla Samia, a Samo insula: nudum ensem sub pedibus, formosum pectus subtileque velum in capite habens: de qua Eratosthenes. Sibylla Cumana, nomine Amalthea: quae ab aliis Herophyle, vel Demophyle nominatur. Fuit tempore Tarquinii Prisci. fuitque illa quae ex libris novem: quatuor, trecentis aureis Tarquinio Prisco dedit: ceteris igni consumptis. Sibylla Helespontica: in agro Troiano nata: vico Marinesso, iuxta oppidum Gergitium: quam scribit Heraclides, Solonis et Cyri fuisse temporibus. Haec veste rurali vestita, velo antiquo capiti sub gula circumuoluto usque ad scapulas: quasi despectui ob id habita. Sibylla Phrygia, vestita mantelo rubro, i mo dum mulieris nuptae licet virgo. Sibylla Europea: decora facie rutilans, velo subtilissi mo capiti ligato: vestita veste aurea. Sibylla Tyburtina: nomine Albumea: quae Tybure colebatur ut dea. Cuius simulacrum in ripa amnis Anienis repertum est: librum in manu tenens. Huius sorts senatus in Capitolium retulit. Sibylla Agrippa praedictis annumeratur. Harum omnium Sibyllarum carmina habentur: praeter quam Cumanae: cuius libri a Romanis occultati ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas est.

Mulieres venustissimae.

ANaxarete, puella Cypria ex Salamina, ex stirpe regia, admirandae formae: cuius amore captus Iphis vitam laqueo finivit. Agria, Adrasti Argivorum regis filia, venustate conspicua. Cyrene virgo, mirae pulchritudinis, filia Penei regis Arcadiae, sive (ut poetae dicunt) Penei fluvii. Castianira, Priami uxor ex Aesymo urbe Thraciae, deabus ipsis venustate comparanda. Cassandra regis Priami filia: a duce


image: s362

graecorum amata. Camilla Volscorum regina, Merhabo Rege patre, et Camilla matre nata: Matri mortis causa fuit. haec a Turno amata. Ecameda, magnanimi Arsinoi filia, forma deabus aequanda: quam in partem praedae Mestor suscepit, vel do no accepit. Europa, Agenoris Phoenicum regis filia fuit, tantae venustatis: ut amore eius Iupiter captus sit. Hippo, mulier graeca, fuit venustissima. Hiera uxor Telephi regis Mysorum: quae tantae pulchritudinis fuisse dicitur, ut etiam Helenam su peraret. Hirene Atheniensis: mulierum sui temporis pulcherrima. Mariana, hebraea mulier: Aristoboli Iudaeorum regis, et Alexandrae reginae filia. quae tam admirandae formositatis fuit: ut non solum ceteras excelleret, sed caelestis arbitraretur imago, potius quam mortalis. haec a viro tandem decollata fuit. Orithya filia Erithaei Athenarum regis venustissima. quam cum Boreas adamasset, et sibi coniugem dari po stularet, nec impetrare valuisset: illam rapuit, et in Thraciam secum detulit. ex qua Zetum et Calaim filios procreavit. ut refert Eusebius. Polixena, Priami et Hecubae Troianorum regum filia: quae admirandae venustatis: ab Achille amata fuit.

Mulierum mortes voluntariae.

AGrippina, Marci filia: a Tiberio Graccho multis lacessita iniuriis: ut eis finem imponeret, cibum gustare noluit: et sic inedia periit. Britona Cretensis: quae aufugiens Minoem Cretensium regem, a quo amabatur: in mate se praecipitavit. Cleopatra: Veneno serpentum corpori suo appositorum, ne in triumphum duceretur: se interemit. Dido Tyria: se in ardentem rogum iniecit, ut pudicitiam, fidemque marito suo Sychaeo iam extincto seruaret. Euadne, quae in rogum Capanei viri sui se iniecit: ut simul cum eo cremaretur, et in eadem urna conderetur. Euridice Thebana, audita morte Haemonis filii: qui pectus suum gladio transsixerat: doloris impatiens, mortem sibi gladio conscivit. Hippo, graeca mulier venustissima: quae ne a praedonibus raperetur: in mare se praecipitem dedit. Lucretia Romana mulier, Collatini consors: quoniam a Sexto Tarquinio stuprata fuerat, mortem sibi ipsi ferro conscivit. Phyllis regina Thracum, amans Demophoontem Thesei filium: qui cum profectus esset in patriam, nec iuxta promissum tempus reverteretur: furore impatiens et amore, vitam laqueo finivit. Portia, Marci Catonis Uticensis filia: audita morte M. Bruti viri sui, apud Philippos victi atque interempti: accensos carbones in os ingerens vitam finivit. Theosina, de qua Livius, cum amaretur a Philippo Macedonum rege: hausto veneno se in mare iniecit: ne castitate sua ab illo privaretur.

Prophetides gentiles.

CAssandra filia Priami, regis Trotae: quae mulro ante prophetavit urbem Troiam perituram. Lavinia Gelonis Deliorum regis filia: quae vates Aeneam secuta, in Latio periit. Labyssa, soror Brelea et Cerbae: Croci regis Bohemiae filia: Quae ut natu minor fuit, ita divinarum, humanarumque rerum scientia maior. et cum veluti una ex Sibyllis haberetur: post obitum patris plures annos provinciam gubernavit. Ab hac castellum Libum structum: quod morienti sepulchrum fuit. Pius pontifex de bello Bohemico. Manto tyresiae filia: quae divinationem a patre didicit. Verg. Fatidicae Mantus. Nicostrata vates, mater Euandri: quae a carmine, Carmentis dicta est. Nicaula Aethiops, quae et Saba appellatur, regina Arabiae: quae Hierusalem venit, ut non solum videret, sed etiam audiret Solomonem: cui ipsa multa obtulit xenia. Phemonoe, quae apud Pythium vates prima hexa metris versibus futura cecinit. Tanaquil, Tarquinii Prisci Romanorum tegis uxor. Clau dianus de Serena. Praescia fatorum Tanaquil. Terba soror Brelea et Labyssae Croci regis Bohemiae filia: augur ac sortilega eruditissima fuit. Pius pontifex de bello Bohemico.

Poetissae vel poetrides, seu poetriae.

CLeobolina, filia Cleoboli Lyndii, Euagorae filii: qui fuit unus ex septem sapientibus Graeciae: genus ducens ab Hercule hexametrorum aenigmatum vates fuit peritissima. Cornificia, Romana mulier, vel ut alii volunt externa, imperante Octaviano Caesare adeo effulsit poetico dognate, ut non Italico lacte, sed castalio latice nutrita


page 180, image: s363

videretur: et Cornificio fratri germano eiusdem aevi poetae insigni, par habita sit. Scrip sit haec insignia epigrammata: quae Hieronymi pres byteri temporibus, ut ipse restatur, eraut in pretio. Corinna mulier lyrica, Archelodori filia, Thebana vel Ta nagraea: Discipula Myrtidis. Dicta musa lyrica. Pindari quinquies victrix. libros quique scripsit Epigrammatum: et modos lyricos. Corinna Thespia: quam alii Choryntiam dixerunt. Corinna iunior Thebana: quae et musa lyrica. Ex his primam tangit Papinius, epicedion in patrem suum scribens. Tu pandere doctus.

Carmina Bathiadae, latebrasque Lycophronis atri,
Sophronaque implicitum: tenuisque arcana Corinnae.

Claudia Ruffina, mulier Britannica: utraque lingua erudita: de qua Martialis li. xi. Elephantis poetria fuit, quae genera concubitus carmine complexa est. Martialis li. xii.

Nec molles Elephantidos libelli.

Vergilius in Priapaeis.

Obscoenas rigido Deo tabellas
Dicans, ex Elephantidos libellis
Dat donum Lalage.

Ouidius.

Nec qui composuit nuper Sybaritida fugit,
Nec quae concubitus non tacuere suos.

Herinna Lesbia, vel ut alii putant Rhodia, vel Theia: quae poema composuit lingua dorica, tercentum versibus absolutum opus: quorum dignitas cum Homero contendit. Helpe sive Elpis, natione Sicula, patria Messanensis: Boetii Severini uxor, quae gram matica et rhetorica, poesique insignis: et carmine, et prosa multum valuit. Scripsit enim aliquot apostolorum hymnos: ut illum, Felix per omnes festum mundi cardines: et illum, Aurea luce, et decore roseo. Praeterea epitaphium suum, et alia quaedam. Maero mulier: quae hymnum in Neptunum scripsit. Proba Romana, Adelphi proconsulis uxor: quae ex Marone tot versus ad dei nostri intellectum traxit: quamuis Hieronymus dissentiat. Paula Argentaria: uxor Lucani poetae: quae quandoque carmen a marito incoeptum perficiebat: dum ille Pharsaliam scriberet. Parthenis mulier fuit doctissima: quam nonnulli opinantur fuisse Violantillam Neapolitanam: prius amicam, et postea uxorem Stellae Patavini poetae. Martialis libro septimo.

Non tua Parthenis nimium se praeferat illi,
Quamvis pierio sit bene nota choro.

Sappho Les bia poetris lyrica, contemporanea Alcaei, Stesichori, et Pittaci, a qua carmen Sapphicum: et quae tres fratres habuit, Laricum: Charaxum, et Eurigium. Discipulas tres: Anagoram Milesiam, Congillam Colophoniam: et Eunicam Salaminiam. Amicas tres scilicet Atthidem, Telesippam, Megaram. Scripsit libros lyricos novem: Epigrammata, Elegias, Iambos, et Menias. Sappho altera Mytilenea psaltria, longe iunior: cuius opusculum pulcherrimum in latinum conversum ad amicum Phaonem apud nos extat. Primae poemata lasciva fuisse indicat Ouidius in Tristibus.

Lesbia quid docuit Sappho nisi amare puellas?

Idem in libro de Arte amandi.

Nota sit et Sappho: quid. enim lascivius illa?

Horatius in Carminibus.

Vivunt quae commisi calores
Aeoliae fidibus puellae.

Sempronia mulier Ro. tam graeca quam latina lingua versus et orationes omni laude dignas scripsit Q. Cur. in epi. Sulpitia Ro. Caleni uxor, tanto facundiae lepore in poe matis laudes acquisivit, ut ascripta fuerit in tabula aenea. Q. Cur. in epi. Scripsit autem de amore coniugum: cuius carmen, et pudorem laudat Martialis libro decimo. Theophila Canii poetae Gaditani filia: cuius pudorem et carmina laudat Mar. li. vii.

Haec est illa tibi promissa Theophila Cani
Cuius cecropia pectora voce madent.


image: s364

Feminae philosophi.

AReta Aristippi Cyrenei filia, paternae diseiplinae doctissima. quae filium docuit iuniorem Aristippum: qui ex doctrina materna cognomentum adeptus, appellatus est Metrodidascus. Aretaphila Cyrenea: quae Mithridatis tempore claruit, virtute et rerum gestarum gloria, priscis heroum filiabus omni ex parte conferenda fuit. Haec enim Phedimo nupsit adolescenti, nobilitate ac divitiis inter concives suos facile principi. Cumque forma et corporis aspectu pulcherrima esset: prudentia tamen et virtute animi, corporis pulchritudinem superabat. neque civilisfacundiae atque eloquentiae expers fuit. Plutarchus de virtutibus mulierum. Caecila virgo ex marchionibus Mantuanis, literarum peritissima: ad tantam saecularium ornamentorum nauseam a Paula matre perducta, et ad religionem inflammata fuit, ut apud patrem Mantuae mar chionem, eius propositum vincere cupientem: causam constantissime agere non sit verita. Eugenia Philippi Romani filia: oibus liberalibus disciplinis erudita fuit. Laura filia Nicolai Brenzoni Veronensis: quae cum nata esset annos decem: carmine sapphi co latine oravit. postea candem sententiam oratione prosa, et lingua graeca tractavit. Demum eadem verba: lingua vernacula elegantissime protulit. Cuius ingenium, et di cendi suavitatem admiratus Philippus Tronus: proprio filio eam desponsavit, Vene tiis tunc imperante genitote Nicolao Trono. Laura altera Brixiana: quae elegantes scripsit epistolas ad magistrum Hieronymum Savonarolam Ferrariensem. Maria philosophus et Alchimistria Mosi soror: unde appellatum est Balneum Mariae. Margarita Ioannis Ferusini iurisperiti, et equestris ordinis uxor, Mediolani claruit: quae licet illi populosae civitati honestatis prodigium pene fuerit: non mino rem tamen libi famam in pignoribus educandis vendicavit. Sic enim praeter naturam reliquarum matrum, filiarum monilia, et cetera ornamenta literas putavit: ut multas quas ex matrimonio adepta fuerat natas: ita latina et graeca lingua dotaverit, ut virginum ingenia, epi stolas, interpretationes, et elegantiam: omnes laudarent, mitarenturque Insubrium et Li guriae populi. Operaepretium erat spectare puellas, humili habitu, virgineaque verecundia rubentes: tum graeco, tum latino sermone psalmos Christo Iesu et virgini matri decantantes: horis statutis silentio uti, suum oraculum unamquanque distinctum habere. inter se acutissime de interpretatione peregrinae linguae contendere, Pythagoricas ac Socraticas in teneris pectoribus versari sententias. quas omnes vernantes paradisi ro sas: ne pestilens aura corrumperer: cum clarissimis parentibus, paruula quidem imeriecta mora, summus rerum opifex ad se gloriosa morte perduxit. Mammea Regina, imperatoris Alexandri mater: quae ab Origene sacerdote Alexandrino, sacras literas et fidem edocta fuit. Paula vidua Romana civis: cuius vitam sanctus Hieronymus scripsit: scripturam sacram memoriae ita mandavit, ut etiam haebraicam linguam perfecte didicerit, et psalmos hebraice decantaverit. Ruth vidua, de regione Moab, in diebus iudicum claruit: quae librum spiritalis historiae inter sacrae paginae volumina conscripsit. Susanna virgo, Ruffini Alexandriae praefecti soror, mulier doctissi ma fuit: quae amore sacrarum literarum noctes in dies vertendo legebat. Themiste, mulier graeca, philosophus: de qua Lactantius libro tertio institutionum. Telessilida argiva mulier: cuius ductu auspicioque mulieres arginae contra Cleonem Argivorum regem certarunt poeticae disciplinae perita fuit. Nanque parentibus nobilissimis orta, cum valitudine aduersa laboraret: ab oraculo responsum accepit, studiose musas a se colendas esse, si amissam valitudinem recipere vellet. Quapropter ipsa deorum praeceptis obtemperans: omne studium, operamque ad musicos cantus atque harmonias convertens: brevi tempore amissam valitudine recepit: atque ob artis poeticae disciplinam plurimum apud ceteras mulieres famae ac laudis est consecuta.

Causidicae, Oratrices, et Grammaticae.

AMesia civis Ro. apud praetores maxio populi concursu causas egit: quae semel adulterii criminis accusata, omnes partes oratoris in suam defensionem peregit. ex quo omni


page 181, image: s365

ferme iudicio non solum incolumis evasit, sed etiam cognomen Androgyni assecuta est. Aspasia Socratis tempore doctissima mulier, eloquentiaque pollens: a qua Socra tes philosophus se didicisse quaedam profitetur. Amalasiuntha Athalarici mater, lati nis literis et graecis erudita, omnesque linguas barbarorum docta. Angela Nugarola Veronensis, mulier eruditissima. Baptista ex familia Urbinatium principum orta: cuius doctrina atque eloquentia admiranda fuit, adeo quia constat eam interdum orasse apud Sigisinundum caesarem, et Eugenium pontificem maximum, Scripsisseque multa de conditione vitae, et religione, cui postea sese addixit. Responsa etiam ad ea leguntur summorum hominum: de philosophiae commentariis, et sacris quaestionibus reddita, redolentia doctrinam, eloquentiam, et religionem. Caia Affrania, Lucii senatoris uxor, ita litibus et causis apta fuit, ut apud plures magistratus saepe orasse dicatur. Cornelia civis Romana, Gracchorum mater, eloquentia pollens. Corne lia Veronensis: quae cum diutius fuisset matronarum Veronensium corona, ad extremum impetrato divortio, adhuc vivente marito: divino se cultui perpetuo dicavit. Constantia Alexandri Sfortiae coniunx, epistolas et orationes multas, ac elegantissima carmina scripsit. Corona, Perusina civis, mulier erudita. Cassandra Fidelis, Veneta civis: quae apud doctos magno habetur in pretio. Eudochia Theodo sii Iunioris uxor fuit. Eunomia, christiana virgo, Nazarii rhetoris filia, eloquentia patri similis. Fannia, Fannii soror, civis Romana apprime docta. Filia Lucii Crassi, civis Romana, literis conspicua. Gilberta Anglica, Maguntiaco oriunda: saecularibus et sacris literis erudita. quae evasit summus pontifex: nihilque dignum vito deinceps fecit. cum mulier esset: appellata fuit Ioannes Septimus, et per seriem fuit pontifex. 106. Hortensia, Quinti Hortensii filia, par eloquio patri: quae cum ordo matronarum gravi tributo ab Augusto, Marco Antonio, et M. Lepido triumui ris oneratus esset: causam mulierum triumuiros elegantissime egit: exoravitque, ut maior pars imperatae pecuniae his remitteretur. Isabeta ex gente Malatestarum, literis apprime erudita fuit, et religione conspicua. Isota Novarolla Veronensis, quae epiltolas elegantes ad Guarinum Veronensem, et alios excellentes viros scripsit, Haec enim virginitatis lilium, et eloquentiae flumen, spretis, conculcatisque terrenis illecebris, humillima veste contenta, totum literis sacris dedecavit ingenium: illis sese ostentans, illusque continue sacra volumina terebant genua: nunquam de manibus exibant Augustini aut Hieronymi libri. Laelia Cai filia: civis Romana: mulier literis conspicua. Leontium graeca mulier fuit, ut reor Alexandri magni aevo conspicua: quae in studiis literarum tantum valuit: ut aut invidia percita, aut muliebri temeritate impulsa: in Theophrastum insignem ea tempestate philosophum invehi ausa sit. Mutiae duae sorores, Romanae cives, literis insignes. Theano Brontini Crotoniatae filix, uxor Pythagorae: quae ad virum pergenti in mandatis dabat: ut cum veste verecundiam deponeret, exurgensque denuo illam cum veste resumeret. Theoclea Pythagorae soror: a qua ipse tantus philosophus nonnulla didicit.

Mulieres longissimae vitae: teste Plinio Libro. 7. Cap. 48.

CLodia Offelli. 115. annos vixit. Haec enixa quindecies. Livia Rutilii, annos nonaginta septem excessit. Luceia Mima annis centum in scena pronuntiavit. Statilia annos nonaginta novem excessit. Sammula quoque annos centum decem implevit, ut dicit Asconius. Terentia Ciceronis uxor annos centum duodecim. Valeria Copiola annos centum et quartuor vixit.

Mulierum felicitas: Plinio teste libro septimo. Cap. 41.

LAmpito Lacedaemonia: quae regis filia, regis uxor, et regis mater fuit. Una Pherenice, quae filia: soror, et mater Olympionicarum. Una familia Curionum in qua tres continua serie oratores. una fabiorum: in qua tres continui princi


image: s366

pes senatus fuere. M. Fabius Ambustus. FAbius Rutilianus filius. Quintus Fabius Gurges nepos.

Mulieres pudicitia illustres.

ALcestis formofissima: uxor Admeti regis Thessaliae: ex qua natus est Eumelius Admeti filius, qui ad Troiam cum aliis Graecorum ducibus veniens undecim praefuit navibus. adeo virum amavit, ut voluntariam pro illo mortem suscipere non recusaverit. de qua Seneca in Medea dicit.

Coniugis fatum redimens Pherei,
Uxor impendit animam marito.

Et Iuvenalis.

Spectat subeuntem fata mariti
Alcestem.

Arthemisia regina Charum, quae viri Mausoli obitum tanta tulit acerbitate, ut non contenta illud aedificasse monumentum Halicarnassi in perpetuam illius memoriam, quod inter septem orbis miracula numeratur, fuerit: verum etiam ex eius caluaria facto poculo: se viri sepulchrum, et haberi et esse voluit. Nam illius corpus in puluerem versum: paulatim totum ebibit, et assiduis fletibus, doloreque confecta pr tabem e vi ta discessir. Bilia, pudicitiae magnum specimen, uxor Duellii: qui primus Romae e navali praelio triumphum gessit: Divo Hieronymo teste. Britona Cretensis, cum amaretur a Minoe Cretensium rege: ab illo aufugiens, in mare se praecipitem dedit. Caia Caecilia, Tanaquil dicta, Tarquinii uxor: tantae castitatis, et probitatis fuit, ut eius nomen boni ominis causa frequentarent nubentes. Claudia, Claudii Apolina ris filia, Statii Papinii Napolitani uxor: quae tantae modestiae et castitatis fuit: ut coniugalem fidem absentia mariti viginti annis non fraudaverit. Claudia virgo vestalis, falso crimine incoesti suspecta: cum navis, deorum matrem a Pessinunte accersitam ferens, in alto Tyberi stetisset, et nullis viribus moveri posset: imposita zona navi, illam movit dicens: Si se pudicam sciret, sequeretur: sicque simulacrum Matris deum adduxit. De qua Suetonius, Livius, et Valerius Maximus libro octavo. Item Claudianus de Serena.

Praescia fatorum Tanaquil, rediensque per undas
Conclia Tybrinas: et eodem flumine ducens
Claudia virgineo cuntantem crine Cybellen.

Chiomara Oriagontis regis uxor: inter captivos centurioni cuidam in custodiam data est: a quo vi stuprata, de iniuria tacuit. et post impetratam redemptionem marito: adulterum interficiendum tradidit. Pli. de viris illustribus. Coclia Romana, inter ceteras virgines obses Porsenae hosti data: nocturno tempore custodiam egressa: equum conscendit, celerique traiectu Tyberis, non solum obsidione sed etiam metu patriam soluit: Viris puella lumine virtutis praeferenda. Vale. Maximus libro tertio. Dido, quae ut extincto vito Sichaeo fidem pudicitiamque seruaret: in ardentissimum rogum se proiecit. Euadne vitum suum Capaneam adeo dilexit: ut dum illius cadaver fulminatum ac semiustum in rogum poneretur: prae nimio animi dolore se flammis iniecerit: ut ita simul cum illo exusta, mixtis cineribus in eadem urna poneretur. Eurydice, quae Orpheum coniugem unice amavit: qui proter ipsam inferos petiit. Egeria Numae Pompilii uxor, in fontem conversa propter mortem mariti. Encylia Ter tia, proioris Scipionis Africani uxor, et mater Corneliae matris. Cn. et. T. Gracchorum: quae virum adeo dilexit, ut etiam passa sit seruam pellicem mariti fuisse: eamque post mortem Africani nubere liberto suo, magni praetii viro voluerit. Hipsicratea, mangi Mithridatis Ponti regis uxor: virum suum maximo amore prosequuta fuit, comes semper marito fuit in omnibus aduersitatibus. Mutato habitu in marem, et ronsis capillis, militiam didicit sub marito: a quo tandem veneno absumpta fuit: cum a Pharnace esser obsessus. Hersilia Romuli uxor: quae inter Romanos et Sabinos pa cem fecit. Iulia Cai Caesaris filia: cum Pompei magni coniugis sui vestem cruote


page 182, image: s367

resparsum e campo domum relatam vidisset: territa metu nequa visei esset allata: exanimis concidit, partumque quem utero conceptum habebat: eiicere coacta est, atque ita experavit. Lucretia, Romanae pudicitiae dux egregia: Lucretii Spurii Tricipitini clarissimi inter Romanos viri filia, et Tarquinii Collatini uxor, quae a Sexto Tarquinio stuprata: mortem sibimet conscivit ferro. Laudomia, uxor Prothesilai: qui primus ex graecis in bello Troiano periit. quam rem cum audivisset Laudomia: complexa illius imaginem, exspiravit. Penelope Ulyssis uxor: quae cum Ulysses post decem annos belli Troiani, alios decem peragraret orbem: ipsa vero a procis maxime expeteretur, velletque nubere nisi sciret mortem aut vitam primi mariti: dixit se nupturam finita tela quam incoeperat, ni prius vir redisset. hacq arte procos fallens: noctu retexebat quod interdiu texuerat. Portia, M. Catonis filia, cum apud Philippos victum et interemptum virum suum cognosceret: quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitavit: Muliebri spiritu virilem patris exitum imitata. Vale. Maximus libro quarto. Procris, Atheniensis mulier, Cephali uxor, quae zelotypia periit: a marito nolente et inscio interempta. Ausonius. Vulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam Diligit et percussa manum. Sulpitia Lentuli uxor, quae virum suum in Sicilia exulantem sequuta fuit cum duabus ancillis, licet a matre Iulia obseruaretur ne aufugeret. Valerius maximus libro sexto. Sulpitia Quinti Seruilii Flacci uxor: quae simulacrum deae Pudicitiae dedicavit. Theosina, de qua Titus Livius, a Philippo Macedonum rege amata: hausto veneno se in mare praecipitem dedit: ne castitatem suam amitteret. Tutia, de qua Plinius et Valerius Ma ximus libro octavo, virgo Vestalis, aquam cribro tulit cum incoesti falso accusaretur. Turia. uxor, Quintum Lucretium a triumuiris proscriptum, inter cameram et tectum cubiculi abditum, una conscia ancilla: ab imminenti exitio, non sine magno periculo suo, tutum praestitit. Valerius Maximus libro sexto. Virginea, filia Virginii: ab Appio decemuiro amata: quae ut decux suum seruaret: a patre interempta fuit. Virginia volumii uxor: quae cum sacrificatura Pudicitiae templum peteret: a patriciis mulieribus pulsa fuit: quam ob rem ipsa templum deae Pudicitiae plebiae struxit: quod etiam non poterant ingredi mulieres quae bis nupserant.

Medicae.

ANgitia soror Circes et Medeae, quae vicina Fucino incoluit: salubri scientia, quam me dicinam vocant, praedita fuit. Brela Croci regis Bohemiae filia: a qua castellum Bre lum structum fuit. herbarum ac medicinae perita fuit: cuius pater Crocus: Crocoviam urbem stru xit. Pius pontifex de bello Bohemico. Higea filia Aesculapii: de qua Mart. lib. xi.

Quod sanare Criton: non quod Higea potest.

Olympias mulier Thebana: illustris medica. Trota seu Trotula, Salernitana mulier, nobilis medica: quae morbos mulierum, et eorum curam scripsit.

Mulieres rerum inventrices.

ARachne: linum et retia invenit. Pli. lib. septimo. Cita Lucensis mulier, et sancta, Auripellem, idest aurum in pellem reperit. Ceres Sicula, frumenta invenit: cum antea glande homines vescerentur. Pli. libro septimo. Eadem: molere et panem conficere in Attica, Italia, et Sicilia: et ob id dea iudicata. Pli. lib. septimo. Gorgophone Persei filia, ut scribit Pausanias, mortuo priore viro Aeoli filio: nupsit Oebalo. antea secunda matrimonia incognita erant. Hecate Persis filia, qui in Taurica regnavit: aconitum invenit, quae patrem interemit: regnum occupavit, templum Dianae statuit: ubi navigantes hospites sacrificabat, quo clarior evaderet. Hy permestra Danai filia, et uxor Lini Aegypti filii. prima apud Argos sacerdotio functa est. Isis aegypti regina, Cymbalum excogitavit. Melpomene et Terpsichore:


image: s368

choreas et cantus invenere. Nicostrata nympha, quae et Carmeutis dicitur, literas latinis dedit. Cornelius. Pamphile Platis filia, mulier Coa: invenit bombicinam intexere in Co insula. Pli. libro undecimo. Penthesilea Amazon, invenit securim. Pli. libro septimo. Poppea uxor Neronis principis, poppeianum medicamentum ad faciem erugandam invenit. Pli. libro vigesimo octavo. Sappho poetris liryca Mytilenea: plectrum invenit. Semiramis: longa nave primum nauigavit, ut vult Stephanus, ut alii volunt Samira. Pli. libro septimo. Tritonia virgo, quam graeci Mineruam vocant: inventrix fuit belli. Haec nata Iove et Coriphe Oceani filia: Quadrigarum etiam inventrix fuisse fertur, ut scribit Cicero libro tertio de natura deorum.

Mulieres a poetis amatae.

ASterie Horatii Flacci: Venusini poetae amica. Corinua Ouidii poetae Sulmonensis amica, quae tamen vero nomine aliter appellabatur. Ouidius.

Moverat ingenium totam cantata per urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Clodia, Catulli poete Veronensis: quam Lesbiam carmine nuncupat Martialis

Cynthia te vatem fecit lasciva Properti
Ingenium. Galli pulchra Lycoris erat.
Faina est arguti Nemesis formosa Tibulli.
Lesbia dictavit docte Catulle tibi.

Cynthia, Propertii poetae Umbri amica: quae vero nomine Hostia appellabatur: de qua Propertius.

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis:
Contactum nullis ante cupidinibus.

Cytheris Galli poetae Forliviensis: quam Lycoridem appellat Virgilius. sed quae legat ipsa Lycoris Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo. Galathea Virgilii poetae Mant. amica fuit Melenis Marsi poetae amica. Martialis li. vii.

Et Moecenati Maro cum cantaret Alexim
Nota tamen Marsi fusca Melenis erat.

Nemaesis Tibulli poetae romani: de qua Martialis, quae ut alii scribunt Neera nuncupabatur. Plama Tibulli eiusdem: quam Deliam versu scribit, ut refert Apulcius in prima apologia. Quintilia Calui poetae amica.

Quae habuere animalia in delitiis.

ANtonia Drusi Ro. civis: murenam dilexit, cui inaurem fecit. Corinna Ro. civis, Quidii amica: quae psittacum flecuit: quem Quidius ipse deflet his versibus.

Omnes quae liquido vibratis in aere penuas,
Tu tamen ante alias, turtur amice dole.

Glicilla Draconem amavit, quem suo colo nectebat. Lesbia Catulli poetae amica, passerem quem Catullus ipse in opere suo deflet, Passer delitiae meae puellae. de quo etiam Iuvenalis. nec tibi cuius Turbavit nitidos extinctus passerocellos. Thelesina: Lusciniam, cui sepulchrum struxit. Tertia, L. Pauli, qui Persam vicit filia: catellum in delitiis habuit: quem extinctum profuse deflevit. Violanthilla Stellae Patavini poetae columbam, quam ipse Stella in opere suo deflevit, quod columbam inscripsit. de qua Martialis. Stellae delitium mei columba Verona licet audiente dicam.

Naec mirum: cum etiam viri his delectati fuerint.

Alexander imperator ceruos dilexit quibus torques fuere obducta carne contecti. Heraclides Ponticus philosophus: Draconem quem itidem manibus suis aluit. Hortensius orator: murenam, quam extinctam profuse flevit. Sertorius Romanus civis: ceruam, quae fatidica fuisse perhibetur. Tyberius Caesar, Draconem: quae manu sua cibabat.


page 183, image: s369

Mulieres pictrices, sculptrices, et textrices.

ARachne: textura adeo valuit, ut ausa sit cum Pallade certare: a qua tandem superata, in araneam conversa fuit. Hirene, Cratini graeci pictoris filia, Pictrix eximia. Martia, Varronis romani civis filia: Pictrix egregia. Penelope Ulyssis uxor: lanificio et textura plurimum claruit. Haec enim ut procos falleret, qui eam ducere volebant uxorem, cum Ulyssem expectaret: quod interdiu texebat,noctu retexebat, ne tela ante Ulyssis aduentum perficeretur. Sabina, Ausonii poetae contemporanea, textrix ingeniosa: quae et quandoque carmina pangebat: de qua Ausonius libro epigrammatum.

Sive probas Tyrio textam subtegmine vestem,
Seu placet inscripti commoditas tituli:
Ipsius hoc dominae concinnat utrunque venustas.
Has geminas artes una Sabina colit.

Thamiris, Miconis Atheniensis pictoris filia, Pictrix erudita.

Mulieres bello, et ultione praestantes.

AThalia hebraea: a parentibus Achab et Iezabel idolatris educata: Ochoziam filium videns mortuum: in ultionem eius irruit, et semen regium omne perdidit, Necnon nepotes filii sui filios aviditate regnandi interemit. libro quarto regum. Alexandra hebraea, uxor Alexandri Iudaeorum regis: novem annis regavit: quo tempore magna rerum confusione, ac variis cladibus Iudaei oppressi sint. Regina tamen gentem suam toto tempore quo imperium rexit omni pace custodivit et conseruavit. Iósephus libro antiquitatis iudaicae decimoquarto. Beronice, cui et Lau dice nomen fuit: Mithridatis superioris, Ponti Regis, romanorum amici filia: Mithri datis nomine secundi et hostis populi Rom. soror, atque Ariaratis Cappadociae regis uxor: insidiis interceptum sibi filium graviter ferens, armata currum conscendit: perse cutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Ceneum: quoniam hasta nequic quam petierat: saxo ictum prostravit, ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina: domum in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur perrexit. Valerius maximus libro nono. Hecuba regis Priami uxor: cum Polymnestori Thracum regi suum et Priami Polidorum filiu credidisset: ut Troia capta Polydorus Troianum genus atque urbem instaurare posset. Rex infidus Troia solo aequata: coactus auri sacra fame, illum interemit: quamobrem mater summo dolore concita, atque iram vultu dissimulans: finxit Polymnestori se alterum auri pondus pro filio daturam. Ille vero aviditate accensus credens id fore, cum in conspectu Hecubae esset: continuo ab illa unguibus occoecatus fuit. Iahel, Aber Cynei uxor, fugientem Sisanram principem exercitus Iabin regis Chanaam, et tabernaculum ingressum, infixo in cerebrum clavo, con stanti animo interfecit. libri Iudicum quarto ca. Iudith hebraea, Holofernem in lecto iacentem: nimia ebrietate sopitum acriter vulneravit, et eius caput abscidit. Mannia Sarracenorum regina: suo coniuge defuncto, regiminis gubernacula suscipiens: ob animi praestantiam regnum adeo auxit: ut non parum mulieris nomen Romani formidarent. Penthesilea Amazonum regina: quae multis graecorum navibus, Troianis favens, ignem iniecit: et Neoptolemum Achillis filium acriter vulneravit. Pallas virgo, quam et Tritoniam vocant, Pallantem gigantem peremit: a quo no men Pallas assumpsit. Semiramis, Assyriorum regina, Nino coniuge extincto regnare coepit: simulans se Nini filium. sicque sexum mentita, magnas res gessit: et in praeliis semper et sanguine versata est: duos et quadraginta annos regnum administravit. Et non contenta regnum a viro relictum possidere: Aethiopiam quoque suo subiecit imperio, Indisque bellum intulit: quo praeter illam, et Alexandrum Magnum, ingredi nemo ausus est. Verum die quadam dum circa corporis sui cultum occuparetur:


image: s370

nunciatum est illi, Babylonem ab eius imperio defecisse: soluta adhuc altera crinium parte, protinus ad eam expugnandam cucurrit: nec prius decorem capillorum redegit in ordinem, quam urbem in suam potestatem restituisset. Thomyris Massagetarum in Scythia nobilis regina fuit: quae Cyrum Persarum regem expugnatum interemit, eiusque caput in utrem sanguine plenum coniecit: dicens. Sanguinem sitisti: sanguinem bibe.

Mulieres quae interemerunt maritos.

AGrippina Augusta: Claudium imperatorem, veneno boleto illato interemit. Clytemnestra, virum de bello Troiano reversum, ab Aegystho adultero adiuta interfecit. Cloe iniqua uxor, septem viros necavit. Danai filiae quinquagita ex diversis uxoribus: nuptiali nocte cum ad viros accessissent: secreto gladio unaquaeque virum suum peremit: nisi Hypermestra natu minor quae viro suo pepercit. Eriphyle Amphiarai uxor: latitantem maritum, ne in bellum Troianum prodiret: auro capta, Polynici quaerenti manfestavit: unde in bellum ire coactus, hiatu terrae absorptus est. Lemniades cum diis omnibus decimas frugum singulis annis soluerent: solam Ve nerem praetermiserunt. quae irata: eis odorem immisit hircinum. quas mariti excrantes: deserta Lemno Thracas petiverunt, eorumque sibi filias ascivere coniugio. Quod ubi Lemniadibus compertum est: stimulante Venere, in omne genus virile coniurarunt: venientesque ex Thracia viros omnes peremerunt: praeter Thoantem, qui ab Hypsi phyle seruatus est filia. Licinia Romana civis: Claudium Asellium virum veneno occidit. Laodice Antiochi regis uxor: maritum peremit: Artemonemque pro re ge simulavit, et in regio toro veluti aegrotum collocavit: et aduocato populo: illum tanquam testaturum ostendit: a quo et ipsa et liberi diligenter commendarentur. Solinus et Valerius. Mulier quaedam Smyrnea, virum et filium interemit: cum ab his optimae indolis iunenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum comperisset: teste Valerio maximo, et Gellio libro secundo. Pontia, scelerata uxor: virum interfecit. quae dum vellet nubere Octavio: ab eo sagitta interfecta fuit. teste Cornelio Tacito. Publicia, Romana civis: Posthumum Albinum coniugem et consulem necavit. Thebe Alexandri Pherei, regis uxor: pellicatus ira mota, virum occidit.

Matres in filios, nequam.

AVia, quaedam filiae infensa, veneno nepotes ex filia peremit. Eadem hac de cau sa, a filia fuste percussa: animam efflavit. Ebucia uxor Lucinii Agrippae: cum duas simillimae probitatis filias haberet: Pletoniam scilicet et Aphroniam: haeredem tantummodo Pletoniam instituit, Valerius Maximus libro septimo. Galla scelesta mater: tres filos fame perire passa est. Medea oeete regis Colchorum et Perses filia, ert venificiorum peritissima: duos filios, viro Iasone spectante dilaceravit: quae antea Absyrtum fratrem interemerat. Pontia crudelis mater: duos filios veneno interfecit, ut licentius libidini indulgeret. Progne saevissima mater: filium Ithym coctum, patri epulandum apposuit. Septicia mater Tracatolum Ari minensium: filiis irata, cum iam parere non posset, Publio admodum seni nupsit. Valerius Maximus libro septimo.

Magae seu veneficae.

CAnidia Neapolitana. Horatius in Epodo

An malas Canidia tractavit dapes.

Idem Epodo

Canidia brevibus implicata viperis
Crines et incomptum caput.

Idem sermone octavo.

Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam.


page 184, image: s371

Circe soror Medeae, quae Circeos incoluit montes: carminum maleficiis varias imaginum facies mentiebatur. Virgi. octava aecloga.

Carminibus Circe socios mutavit Ulyssis.
Ericto: mulier magicae perita.

Lucanus libro sexto.

Accensa iuvenem positum strue linquit Ericto
Folia Ariminensis mulier venefica.

Hora. in Epodo.

Non defivisse masculae libidinis.
Ariminensem Foliam.

Medea, saevissimum veteris perfidiae documentum: quae multos veneficio necavit, inter quos Creusam, novam Iasonis uxorem, et Creontem eius patrem. Horatius in Epodo. Cur dira barbarae minus Venena Medeae valent. Sagana Neapolitana: uxor cuiusdam senatoris: maga maxima. Horatius in Epodo. At expedita Sagana per totam domum Spargens avernales aquas. idem sermone octavo. Altum Saganae caliendrum. Idem in eodem. Cum Sagana maiore ululantem. Veia Neapolitana, mulier malefica. Horatius in Epodo. Abacta nulla Veia conscientia Ligonibus duris humum Exhauriebat.

Quae impudicae amaverunt patres aut fratres,

BIblis Mileti filia: cum fratrem Caunum impudice amatet, eique per literas detestandum amorem indicasset: ille patria profugit. quem dum illa persequeretur, in Cariam pervenit, ibique assiduo fletu defatigata: cum concidisset multas lacrimas profudit: quae simul cum ea in fontem mutatae sunt, qui nomen eius adhuc seruat. Canace Aeoli: quae Macharem fratrem turpiter amavit, et ex eo filium suscepit: quam ob rem seipsam ense a patre sibi misso interemit. Auso in Cupidine.

Parte truces alia strictis mucronibus omnes
Et Thysbe, et Canace, et Sydonis horret Elyssa.
Coniugis haec: haec patris, et haec gerit hospitis ensem.

Cleopatra mulier Aegyptia, Ptolomaei Lagi filia: fratri se immiscuit. Iulia Titi Vespasiani filia: a Domitiano patruo fuit adamata: a quo coacta partum a se abiicere, extincta est. Myrrha Cynarae filia, patrem impio dilexit amore: quo nutricis opera potita est. Cum autem pater ferro stricto eam insequeretur: in silvam profugit, ibique misericordia Veneris, in arborem mutata est: quae Myrrha dicitur. Nyctimene, Nyctei filia, virgo Lesbia: nimia libidine effrenata, in patris cubile se implicuit: ideoque aduerstantibus diis ob admissum cessit in noctuam.

Mulieres conspicuae, quae proprio corpore sunt abusae.

A Agrippina, Claudii Caesaris uxor: quae maritum veneno boletis illato interemit. Mar. bolerum qualem Claudius edit edas. Haec praeterea appellavit Neronem filium de concubitu: qua de re ab eo neci data fuit. Cleopatra, mulier Aegyptia: Ptolomaei Lagi filia, satis venusta sed impudica. Clytemnestra, mulier graeca: Iovis et Laedae filia, Aegystho sacerdote abusa: quae et virum interemit. Helena, Menelai uxor, Iovisque et Laedae filia: quam amavit Paris Troianus. Iulia mater et filia, inexpletae libidinis mulier, omnibus probris contaminata ab Augusto relegata fuit. Messalina Valeria: Barbati Messalae filia, et Claudii quarti Romanorum imperatoris uxor: quae cum adolescentula esset, ipsi Claudio iam seni nupsit: fuitque adeo libidinis impatiens ut innumeros adulteros habuerit: et saepe mutate veste, lupanaria frequentaverit, certaveritque cum scorto nobili ad libidinis actus: seque meretricem superasse inter diem et noctem quinto et vigesimo virorum concubitu affirmaverit. quam rem Iuvenalis in Satyra sexta pluribus versibus eleganter tetigit: ubi tan dem concludens inquit. Et quod potuit, tamen ultima cellam


image: s372

Clausit: adhuc ardens rigidae tentigine vuluae.
Et lassata viris nondum satiata recessit.

Haec praeterea (teste Cornelio Tacito libro undecimo) C. Duilium iuvenem Ro. pulcherrimum, genere nobilem, et ingenio perspicacem, coegit: Iuliam Syllanam nobilem mulierem et propriam uxorem repudiare: ut vacuo adultero potiretur. nec illa furtim, sed multo comitata veniebat ad domum eius. Plura qui cupit de hac femina infami videre: legat Cor. Ta. lib. 11. et Pli. li. 10. et Suetonium in vita Claudii. Pasiphae, Minois Cretensium regis uxor: quae taurum amavit usque ad coitum: ex quo genuit Minotaurum, humana carne vescentem. Semiamira, apud Phoenices mu lier venustissima, quam amavit Antonius Caracalla: ex qua suscepit filium: qui a sena tu impertravit, ut mater in ordine senatorio locaretur: quod numquam ante fuerat mulie ri concessum. Semiramis Nini Assyriorm regis uxor: quae marito extincto, cum tentasset filium de re Venerea, et ille increpirans recusasset: clunes animali bruto scilicet equo subiecit. Haec eadem a Nino filio interfecta fuit.

Meretrices vulgares.

AGna: quae fuit putidis naribus Acrone teste. Horatius libro primo Ser. Delectant, veluti Balbinum polyus Agnae. Arbuscula: scortum nobile Acrone teste. Horatius libro primo Ser. Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. Caria, quae formosa habens crura: elata veste utebatur. Horatius libro primo Ser. Cetera in catia est. Cluvia Facula, Capuana meretrix. Iuvenalis saty. secunda.

Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam.

Valerius Maximus libro quinto. Vestia Opidia materfamilias, et Cluvia Facula me retrix. Carphinia. Iuvenalis saty. secunda Damnetur si vis etiam Carphinia. Cal liroe: scortum graecum. Persius. Chione. Iuvenalis saty. tertia. Et dubitas alta Chionen deducere sella. Flora: quae moriens Po. Ro. scripsit haeredem, Unde et Floralia. Labulla. Iuvenalis saty. secunda. est moecha Labulla. laufella. Iuvenalis saty. sexta. Lenonum ancillas posita Laufella corona Provocat. Lais: scortum nobile graecum, quae Corinthi prostitit. Naenia Iuve. saty. prima. naenia Thuscum figat aprum. Origo: scortum nobile Romanum. Horatius libro primo Ser. amator Originis ille. Phirne Thespiensis: scortum nobile graecum: Valerius autem Maximus scribit fu isse Atheniensem. Rhodope femiva graeca Thrax, venustissima: quae tantum quaestum fecit in Aegypto: ut tumulo suo Pyramidem struxerit.

HIERONYMVS CONTRA IOVINIANVM.

MInerua et Ericthonius (ut narrant gentilium fabulae) vel in lapides vel in terram de solo aestu libidinis fuere generati. Harpalice quoque virgo Thracia ab insigni poeta discribitur. Calceoceos quoque illa filia Leonis, virgo perpetua, pestilentiam patriae describitur spontanea morte soluisse. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Deae in vado Tyberis haereret: ad comprobandam pudicitiam suam, fertur cingulo duxisse navem: quam multa milium hominum trahere non quirent. melius tamen (inquit Lucani poetae patruus) cum illa esset actum, si hoc quod evenit: ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium.

Phidonis filiae.

Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem necassent in convinio, filias eins virgines ad se venire iusserunt: et scortorum more nudari, ac super pavimentum, patris sanguine crnentatum impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore, cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem


page 185, image: s373

se complexae praecipitaverunt in puteum ut virginitatem morte seruarent.

Demotionis filia.

Filia Demotionis Areopagitatum pricipis virgo: audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Laniacum concitaverat, se intersecit: asserens, quam quam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet: cum priori mente non nupsisset.

Spartiatae virgines.

Spartiatae et Messeni diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo miterent. quodam igitur tempore quum quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messeni violare tentassent: de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occuberunt. quam ob rem grande bellum et longissimum concitatum est. et post multum temporis Mamertina subuersa.

Stiphalis virgo.

Stiphalis virgo adamata fuit ab Aristoclide Orthomeni tyranno. quae quum patre occiso ad templum Dianae fugisset, et simulacrum eius manibus suis teneret, nec inde posset avelli: in eodem loco confossa est. ob cuius necem tanto omnis Arcadia dolore commota est: ut bellum publice sumeret, et necem virginis ulcisceretur.

Lacedaemoniae quindecim virgines.

Aristomenes Messenus, vir iustissimus: victis Lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae vocantur Hyacinthina: rapuit de choris ludentibus virgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens excessit de finibus Sparthanorum. Cumque eas comites eius vellent violate, monuit quandiu potuit ne facerent: et ad extremum quosdam non parentes interfecit, ceteris metu coercitis. redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent caedis fieri reum: tandiu ad patriam non sunt reversae, quandiu iudicum pedibus aduolutae defensorem pu dicitiae suae cernerent absolutum.

Scedasi filiae.

Filiae Scedasi in Leuctris Borchiae, absente patre duos iuvenes praetereuntes iure hospitii susceperunt. qui multum indulgentes vino, per noctem vim intulerunt virgi nibus. quae amissa pudicitia nolentes superuivere, mutuis vulneribus conciderunt.

Milesiae virgines septem.

Septem Milesiae virgines, Gallorum impetu cuncta vastante, nequid indecens ab ho stibus sustinerent, turpitudinem morte fugerunt. exemplum sui cunctis virginibus reliquentes: honestis mentibus magis pudicitiam curae esse debere quam vitam.

Thebana virgo.

Thebana quaedam virgo, quam hostis Macedo corruperat, dissimulato paulisper do lore, violatorem suae virginitatis dormientem iugulavit: seque cum gaudio interfecit, ut nec vivere post perditam castitatem voluerit, nec ante mori quam sui ultrix extiterit.

Dido Tyria. et Hasdrubalis uxor.

Dido soror Pygmalionis multo auri et argenti pondere congregato in Africam nanigavit, ibique urbem Carthaginem condidit et quum ab Hiarba rege Libyae in coniugium pereretur, paulisper distulit nuptias donec conderet urbem nec multo post extructa pyra maluit ardere quam nubere. Casta mulier Carthaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. nam Hasdrubalis uxor capta et incensa urbe, quum se cerneret a Romanis esse capiendam, apprehensis ab utroque latere paruulis filiis, in subiectum domus suae deuolavit incendium.

Nicerati coniunx.

Coniunx Nicerati: iniuriae viri impatiens, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum quos Lysander victis Athenis imposuerat iugem libidinem sustineret.

Arthemisia.

Arthemisia quoquevxor mausoli, isignis pudicitiae fuisse perhibetur. quae quum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur: in hoc vel maxime


image: s374

effertur, quod defunctum maritum sic semper amavit, ut vivum, et mirae magnitudinis ac pulchritudinis extruxerit sepulchrum, in tantum ut usque hodie sepulchra praeciosa ex eius nomi ne Mausolea vocentur.

Thenta regina Illyricorum.

Thenta Illyricorum regina, ut longo tempore viris fortissimis imperaret, et Romanos frangeret: miraculo utique meruit castitatis.

Concubina insignis.

Alcibiades ille Socraticus victis Atheniensibus fugit ad Parnabazum: qui accepto praemio a Lysandro pricipe Lacedaemoniorum, iussit eum interfici. cumque suffocato caput esset ablatum, et missum lylandro in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis iacebat insepulta. Sola igitur concubina, contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos et imminente diserimine, funeri iusta persoluit: mori parata pro mortuo: quem vivum dilexerat. imitentur matronae christianae saltem concubinarum fidem: et praestent libere quod captiva seruavit.

Rhodogune Darii filia.

Rhodogune filia Darii: post mortem viri nutricem quae illi secundas nuptias suadebat, occidit.

Laodomia.

Laodomia quoque poetarum or cantatur: occiso apud Troiam Prothesylao noluisse superuivere.

Lucretia Romana.

Lucretia violatae pudicitiae nolens superuivere, maculam corporis cruore delevit.

Bilia.

Bilia virgo uxor Duellii qui primus Romae navali certamine triumphavit: tantae pudi citiae legitur fuisse, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum fue rit, non vitium. is iam senex et trementi corpore i quodam iurgio audivit exprobrari sibi os foetidum: et tristis domum se contulit, quumque cum uxore questus esset quare non se monuisset ut huic vitio mederetur: fecissem inquit illa nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis mulier: et si non ignoravit vitium viri, tamen pa tienter tulit. et quod maritus infelicitatem corporis sui non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe quae secundum ducit maritum: hoc dicere non potest.

Martia Catonis.

Martia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea cur post amissum maritum denuo non nuberet: respondit non se invenire virum qui se magis vellet quam sua. quo dicto eleganter ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam: et multos non oculis sed digitis uxores ducere. non optima sane res quam avaricia conciliat. Eadem quum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent quem diem luctus haberet ultimum: ait, quem et vitae. Arbitror quum ita virum absentem quaerebat, de secundo matrimonio non cogitabat.

Anna.

Anna quum eam propinqui monerent ut alteri nuberet viro, esse enim ei et aetatem integram et faciem bonam: nequa quam inquit hoc faciam. si enim bonum virum invenero, ut ante habui, nolo timere ne perdam: si malum, quid necesse est post bonum pessimum sustinere?

Portia.

Portia minor quum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum: respondit felix et pudica matrona nun quam praeter semel nubit.

Marcella.

Marcella maior rogata a matre sua, gauderet ne nupsisse se: respondit, ita valde ut amplius nolim.

Valeria.

Valeria Messalorum soror: amisso Seruio viro suo, nulli volebat nubere. quae interrogata cur hoc faceret: respondit, sibi semper maritum suum Seruium vilere.

Terentia.

Terentia, quae de Tullianis fontibus hauserat sapientiam, post repudium Ciceronis, nupsit Salustio inimico eius, et tertio Mesialae Coruino: et quasi per quosdam gradus eloquentiae devoluta est.


page 186, image: s375

Xantippe et Miro Socratis uxores.

Socrates Xantippen, et Mironem neptem Aristidis, duas habebat uxores. quae cum crebro inter se iurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quia propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum, et male mulctatum, fugientemque diu persecutae sunt. Quodam autem tempore cum infinita convitia ex superiore loco ingerente Xantippe, restitisset: aqua perfusus imunda, nihil respondit amplius, quam capite deterso: sciebam inquit futurum quia post ista tonitrua talis imber sequeretur.

Metella Syllae uxor.

Metella Lucii Syllae felicis uxor palam erat ipudica, et quia novissimi mala nostra discimus, id Athenis cantabatur. et Sylla ignorabat secreta domus suae, quae primum hostium convicio didicit.

Mutia Pompei uxor.

Pompeius habebat Mutiam uxorem impudicam: quam pontificis spadones, et Mythri daticae ambibant cateruae. et quum eum putarent ceteri scientem pati: indicavit in expeditione commilito, et victorem totius orbis tristi nuntio consternavit.

Atria Paula.

Marcus Cato Censorius habuit uxorem Atriam Paulam, humili loco natam, vinolentam, impotentem: et (quod nemo possit credere Catoni) superbam. hoc ideo dico, nequis putet, si pauperem duxerit, saris se concordiae providisse.

Uxor Philippi.

Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant: introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata. qui exclusus tacuit, et iniuriam suam versu tragico consolatus est.

Uxor Gorgiae.

Gorgia rhetor, librum pulcherrimum de concordia graecis tunc inter se dissidentibus recitavit Olympiae: Cum Melanthus inimicus eius. Hic inquit nobis de concordia praecipit, q se et uxorem et ancillulam tres in una domo concordare non potest. aemulabatur quippe uxor eius, ancillulae pulchritudinem, et castissimum virum quotidianis iurgiis exagitabat. Simoneta Genuensis ex nobili Cathaneorum familia, miris dotata donis cum corporis tum animi: quam Angelus Politianus carmine non illepido Ethrusca ligua edito celebravit. Violantina Genuensis, ex Iustinianorum familia, hac nostra aetate tantae venustatis et pul chritudinis fuit, ut multae ex Italia matronae, multique proceres ad eam visendam Genuam accesserint, formamque eius a pictoribus deliniatam in patriam reportaverint. Haec virum adeo di lexit suum, ut cum accepisset nescio quid aduer si illi evenisse, coepit aegrotare et morbo invalescente intra pauculos dies expiravit. Hisabella ultima Hispaniarum regina et animi magnitudine et prudentia et consilio tantum excelluit, ut creditum sit divinum ei potius ingenium quam femineum fuisse. Praetia Romana, meretrix nulli et venustate formae et verbum lepore ac comitate concedens, tantum apud Romanam valuit nobilitatem, ut civium discordias componeret, amicitiasque confirmaret. Huius opera Lucullus ille: provinciam Ciliciae sibi decerni obtinuit. Sophonisba Siphacis regisvxor, mirae pulchritudinis mulier, populi romani adeo inimica, ut maluerit venenum bibere quam vivens in potestatem Romanorum venite. Hanc celebravit Petrarcha latino et vernaculo sermone. Zenobia orientis regina: cuius magnanimitatem facile testatur epistola ad Aurelianum exercitus Romani imperatorem. Momina Milesia altera ex Mithridatis regis uxoribus: cum devictum a Lucullo Mithridatem accepisset, et a Bacchide de deligenda sibi morte praeceptum: avulsum e capite diadema collo circumligavit, ac moribunda se suspendit. Et cum corporis gravitate laqueus ille confractus esset. Oexecrandum inquit diadema, Neque in tam tristi mihi ministerio profuisti. et cum super illud ab se deiectum inspuisset: Bacchidi continuo iugu landam sese submisit. Veronica ex Chio altera ex Mithridatis uxoribus accepro nuntro de deligenda sibi morte post Mithridatis profligationem: calicem cum eius matre, quae veneni partem supplex orabat, intrepide partita est. Statira, et Roxana Mithridatis sorores, virginitatem usque ad diem mortis seruarunt, hoc est usque ad annum quadragesimum.

FINIS huius de illustribus feminis opusculi.


image: s376

INCIPIT PROLOGVS IN VITAM SANCTAE Monegundis.

INsignia divinorum beneficiorum charismata, quae humano generi caelitus sunt indulta: nec sensu concipi, nec verbis efferri. nec scripturis poterunt un quam comprehendi cum ipse salnator mundi ab illo rudis saeculi exordio, clare conspici se a patriarchis voluerit: deinde a prophe tis annuntiari, denique in Mariae semper intactae uterum illabi: et praepotens, immortalisque creator: mortalis carnis amictu non dedignatus est vestiri, ac mortem pro humani generis peccato obire, victorque resurgere. Qui nos gravium facinorum spiculis sauciatos, ac latronum insidiantium vulneribus affectos: infuso meri, oleique liquore, ad pabulum medicinae caelestis id est ecclesiae sanctae dogma perduxit. Qui nos exemplis sanctorum vivere incessabili praece ptionis suae munere cohortatur. Qui non solum in hominibus, sed etiam in sexu fragili victoriam invenit. Qui non solum viris fortiter decertantibus, verumetiam feminis in hoc campo abunde desudantibus caelum communicat. Beata etenim Monegundis: exemplo prudentissimae reginae Sabae, quae discendae sapientiae causa Salomonem Hierosolymam usque invisit: relicto natali solo Turonum adiit, ut miracula quae gloriosissimus Christi confessor Martinus varia in populo quotidie edebat: admirando videret, hauriretque de fonte sacerdotali: quo posset aulae colestis aditum recludere.

Vita Monegundis.

IGitur beatissima Monegundis ex urbe Carnuto: duas filias marito genuit. Ex quibus mirum in modum gaudebat: dicens. Quia propagavit deus generationem meam, ut mihi duae filiae nascerentur. Sed hoc temporale gaudium praevenit saeculi huius amaritudo: dum puellae modica febra correptae expiraverunt. Qua ex re earum mater tristis facta: orbatam se charissimis filiis ita lugebat, ut neque die neque nocte a fletu abstineret: quam neque vir, neque amici, neque ullus propinquorum poterat consolari. Sed tandem in se conversa: ait. Si nullam con solacionem de obitu filiarum capio: vereor plurimum ne ob hoc laedam dominum meum Iesum Christum. Sed nunc has lacrimas relinquens: cum beato Iob cantabo. Dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, ita factum est: sit nomen eius benedictum. Et haec dicens: exuta veste lugubri, iussit sibi cellulam cum parua admodum fenestra, per quam ingrederetur lumen, praeparari. Qui in loco contempto mundi habitu, spretoque viri consortio: omnipotentem deum (cui soli confidebat) pro suis, populique delictis, assiduis precibus orabat devotissime: una tantum ancillula, quae aquam sibi necessariam ministrabat, contenta. Fuitque illic tanta vitae austeritate, ut pane ex farina hordeacea permixtaque cineribus aqua confecto, tandem post longa, crebraque ieiunia vesceretur: reliquum vero domus suae cibum, pauperibus dispensabat. Accidit autem paulopost ut puella quae ei famulari consueverat, idque (ut credo) daemonis (cuius semper mos est insidias bonis moliri ac tendere) astutia, se ab eius famulatu subtraheret: dicens. Non potero ego cum hac domina diutius permanere quae in tali abstinentia perseverat, Quare hanc quam primum reliquam, ac cibum potumque in abundantia sumam. Quintus enim iam fluxerat dies a recessu illius, ex quo religiosa mulier Monegundis, neque farinam consuetam, neque aquam accipiebat: sed praestabat invincibilis, et fixa manens in Christo: in quo quisque fundatus, nec ventorum turbine, nec fluctuum impulsione obrui potest. Neque vero sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo dei, sicut scriptum est, putabat seruari: secum repetens illud Sapientiae proverbium. Quia non necabit dominus fame animam iusti. et illud. Quia iustus ex fide vivit. Sed quoniam corpus humanum absque terreno cibo sustentari


page 187, image: s377

non potest: supplex oravit, ut qui manna populo esurienti de caelo, aquasque sitienti produxit e saxo, ipse quoque alimentum quo parumper corpusculum inedia fessum reficeret, sibi concederet. Protinusque ad eius orationem nix de caelo cadens, humum operuit. Quod illa cum gratiarum actione cernens: emissa manu per fenestram quae circa parietem erat, ex ipsa nive colligit: de qua aquam expressit, et panem solito more formavit, qui usque ad alios quinque dies victum corporeum suppeditavit. Erat hortulus cellulae contiguus, quo animi recreandi causa nonnun quam egrediebatur: Accidit autem quodam die cum in eo inambularet, ut mulier quaedam quae supra domus tectum triticum sola siccandum exposuerat, eam torue ac inique inspiciens: utroque oculo sit orbata. Quae quidem poenitens facti: sup plex ad Monegundem accessit, veniam pro peccato impetratura. At illa orans ait. Vae mihi: quia propter me peccatricem huius mulieris clausi sunt oculi. Et consummata oratione imposuit manum mulieri: quae mox visum recepit. Homo quidam ex pago illius qui olim auditum perdiderat, ad eius cellulam deutus advenit: sed illa indignam se esse clamans per quam Christus haec operari vellet: solo prostrata, et quasi ipsa domini pe des lavaret, pro eo divinam clementiam humiliter exoravit. illaque adhuc decumbente: aures surdae apertae sunt, redijtque qui surdus fuerat ad domum propriam cum gaudio. His signis ac miraculis maxime a parentibus commendata: ne in vanam gloriam laberetur, sancti Martini antistitis basilicam, relicto coniuge cum familia atque omni domo sua adijt. Cumque iter faceret venit ad vicum urbis Turonicae, cui nomen est aevena, in quo beati Medar di Suessionici confessoris reliquiae continentur, cuius et vigiliae ea nocte celebrabantur: in quibus illa attente excubans in oratione, hora debita cum reliquo populo ad missarum accessit solennia. Quae dum a sacerdotibus celebrarentur, advenit quaedam puella, pustulae malo veneno infecta: prociditque ad pedes eius, dicens. Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere. At illa more solito in orationem versa: sanitatem ei a domino impetravit. Post haec ad basilicam sancti Martini pervenit, gratiasque agens deo, quia tumulum sanctum oculis suis contemplari potuisset: in cellula constitit, quotidie orationi ac ieiunijs intenta. Sed nec ille locus ab eius virtute fuit inglorius. Nam cuiusdam viduae filiam a manuum digitorumque contractionibus curavit. Dum autem haec Turoni agerentur: pervenit ad aures mariti, Monegundem Turoni agere. Quo post paulo profectus est, ut eam domum reduceret: itaque fecit. Sed illa non cessabat ab ope re quod incoeperat, sed exercebatur in ieiunijs ac orationibus, ut taudem locum in quo habitare desiderabat, posset repetere. Paucis vero post diebus cum mariti consensu ad iter se accingit beatissimi Martini auxilium implorans: ut qui dedisset desyderium, tribueret et effectum. Pervenit itaque ad basilicam, et in cellulam in qua prius habitaverat revertitur. atque ex illo tempore perstitit inconcussa, ibique paucas colligens sanctimoniales, cum fide integra et oratione degebat: non sumens panem nisi hordeaceum, neque vinum nisi paululum diebus festis, atque hoc nimio aceto dilutum. Nullum lectum habebat, sed tantum intextis iunci virgulis pro lecto utebatur. Hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc pluma, hoc ei stragulum erat. Quem in mo dum vivens, multis infirmis salutaria quotidie medicamenta impartiebatur. Quaedam enim mulier filiam ulcerosam ad eam adduxit, quam imposita super vulnera sa liva prorsus curavit, eamque sanam reddidit, adiuvante eius virture qui caeci nati oculos sputo aperuit. Puer vero loci incola: maleficium in potione libavit, quo ex maleficio (ut asserunt) serpentes generati in visceribus pueri magnum dolorem suis morsibus excitabant: ita ut nulla quiescendi hora vel in modicum momentum indulgeretur: sed neque cibum aut potum capere poterat. Quod si aliquanto post aliquid caperet protinus reiciebat. Qui adductus ad beatam feminam: petijt se eius virtute mundari. Cumque illa reclamaret indignam se esse quae haec ageret. victa tamen prece parentum, ventrem puero palpat, manuque demulcet: sensitque ibi anguium venenatorum nequitiam latitare. Tunc accepto pampini viridis folio saliva livinit, fixitque super eum crucis signaculum, Quod sentiens iuvenis, dolore paululum sedato obdormivit. Post horam vero consurgens ad


image: s378

purgandum ventrem: pestiferae generationis germen emisit. gratiasque agens ancillae dei sanus abiit. Alius vero puer paralyticus ad eam delatus, ab ea quoque sanitatem impetravit. Mulier erat caeca quae adducta ad eam: deprecata est ut ei manus imponeret. At illa respodit. Quid vobis et mihi homines dei? Nonne sanctus Martinus hic habitat qui quotidie illustrium virtutum opere fulget: Illuc ite, obsecrantes eum ut vos visat. nam ego peccatrix quid faciam? Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: deus per omnes timentes nomen suum quotidie opus exercet egregium, ideoque supplex ad te con fugio cui praestita est divinitus gratia curationum. Ad quam vocem cominota dei fa mula, oculis clausis super illam manus imposuit: statimque reseratis catharactis, visum recuperavit. Iam vero tempus vocationis eius appropinquabat, et defessa corpore soluebatur. Quod cum viderent sanctimoniales, quas secum habebat, fiebant dicentes. Et cui nos mater sancta relinquis, vel cui commendas filias quas in hoc loco congregasti? At illa parum lacrimans, ait: si parem sanctificationem sequamini, deus erit protectio vestra, habebitisque sanctum Martinum antistitem, pastorem magnum. Nam et ego non discedam a vobis, sed invocata adero in medio charitatis vestrae. At ille rogabant dicentes: venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere. Et quid faciemus cum te viderint non esse superstitem. Rogamus autem, ut quia ab oculis nostris absconderis, ut saltem digneris oleum salemque benedicere, de quo possimus egrotis benedictionem flagitantibus ministrare. Tunc illa benedictum oleum ac salem tradidit eis: quae suscipientes diligentissime seruaverunt. Sicque beatissima abiit in pace, et sepulta est in ipsa cellula: multis se post illud tempus virtutibus repraesentans. Nam de illa benedictione multi post eius transitum aegroti incolumitatis beneficia sunt experti. Bassemi nanque diaconi pes alter qui pustula adeo intumerat, ut iter facere non posset, Imposito super pedem oleo, sanatus est concrepante per medium vulnere, et veneno in terram defluente. Caeco ciudam adducto ad eius tumulum appa ruit, dicens: Indignam quidem me esse iudico quae cum sanctis domini conferar: sed ta men unius oculi lumen hic recipies, deinde vero propera quam ptimum ad pedes beati Martini et procumbe coram eo in compunctione animi tui coram eo: ipse enim tibi restituet alterum oculum. Qui a somno excitatus: altero oculo recepto, quo in somnis monitus fuerat se contulit. Lbique iterum obsecrans beati Martini virtutem, depulsa ocu li caeci nocte, videns abscessit. Mutus etiam qui ad tumulum eius venerat, expedita lin gua domum rediit. Alius deinde mutus: non tacitus modo, sed etiam voce magna eius dem auxilium sibi implorans: immisso in os oleo, loqui coepit. Quidam vero febre plurimum vexatus: post quam pallam quae sepulchrum eius tegebat attigit, extincta febre convaluit. Deinde alius corpore contracto ad sepulchrum eius allatus, perfecta oratione, pedibus insistere coepit. Leodemis puer cum iam quatuor mensibus mala valetudine laboravisset tam acerbe, ut neque pedibus consistere, neque cibo refici posset, ad sepulchrum eius allatus est, Qui statim salute recepta domum incolumis est reversus. Quid de reliquis fabre laborantibus loquat? quibus plerunque hoc fuit beneficium remedii, ut cum pallam tumuli illius osculari fuissent, protinus sanarentur. Quid etiam de energuminis, qui adducti ad cellulam illius: cum limen sanctum fuissent ingressi, integra mente restituebantur: malignis spiritibus ab eorum corpore egredi non repugnantibus, postea quam Monegundis virtutem adesse senserant. Claruit autem anno post Christum passum quadringentesimo vicesimo. Cuius feretrum ex argento deaurto factum: situm est super magnum altare ecclesiae collegiatae, beari Perri puellarum Turonis. Quo in loco in hunc usque diem a civibus Turonensibus religiosiilime colitur, eiusque festum ab eis secunda Iulii celebratur.


page 188, image: s379

DE FEMINIS QVAE DOCTRINA EXcelluerunt: authore Baptista Fulgoso.

De Sappho Lesbia.

CVm longe commendabilius sit mulieres excellenti doctrina extitisse, atque scribendo philosophis, poetisque pares fuisse: quam ipsas coram magistratibus orasse, et causas suas egisse: satius de illis scribere duximus. has enim audacia, acsimul loquacitas femineo sexui a natura insita, atque simul defendendi sui necessitas: ad hoc ut publice causas agerent impellere potuit, sed ut do ctrinam infignem assequerentur, ac poetico more versus modularentur: haud sine do mini Iumine assequi potuerunt. exemplo est adolescens Sappho Lesbia, quae multis graecis vatibus non inferior, et docte et suaviter versus sublimi ingenio concinuisse non contenta: Sapphici carminis, cui ipsa nomen dedit, fuit inventrix.

De Erinna.

Sappho tanquam magistram, imitata Erinna Rhodia: sive ut alii volunt Teia aut Lesbia: poema scripsit dorica lingua, quod carminis excellentia cum Homero contendisse putatum est.

De Damophila graeca Pamphili uxore,

Damophila quoque Sapphi in doctrina comes atque imitatrix: amatorios libros car mine composuit: atque hymnos permultos, quemadmodum Philostratus Davidis syri relatu scripsit.

De Corinna.

Pariter Corinna quoque adeo eruditione excelluit, quemadmodum Suidas tradit, ut praeter ea quae ingenti laude scripsit: Thebis de poetica cum Pindaro contenderet: ac quinquies, quae rara fuit gloria, eum superaret.

De Themistoclea.

Quanquam exploratum non sit Themistocleam scripsisse: tamen non minus perita quam hae de quibus est dictum habita fuit. Nam ut Aristoxenus scribit philosophus: Pythagoras Themistocleae frater admodum subtilia multa quae a sorore ut a doctiore acceperat: scripta reliquit.

De Aretha Cyrenaica.

Aretha etiam Cyrenaica, Aristippi patris Socratici dogma secuta, adeo excelluit: ut mortuo patre idonea haberetur, quae patris scholam in philosophia regere posset: rexitque ingenti gloria dum vixit.

De Leontio graeca.

Leontium adolescentula graeca non satis duxit tantum assequi doctrinae: ut doctissimis philosophis par esset. quia ut clarius ingenium eius ostenderetur: etiam contra Theophrastum divinum pene philosophum non sine ingenti inter graecos laude scripsit.

De Cleobulina Lynda.

Cleobulina Lynda, et ipsa Cleobuli philo sophi unica filia: tantum doctrinae, tantum etiam eloquentiae studio sibi peperit: ut permulta versibus singulari laude conscriplerit. et eius scripta dictaque philosophi clarissimipro testimonio in medium afferre non dubitarint.

De Theselide argiva atque Hipparchia.

Theselis argiva femina, quod in eo sexu rarissimum est, fortissima praeter alias virtutes temporibus suis doctissima habita est epigramata, atque alterius generis carmina peritissime scripsit. Nec vero minus clara in philosophia fuit Hipparchia. Verum ne graeci solum eiusmodi doctrina insignes feminas habuisse videantur: quasdam barbaras atque latinas annectemus.

De Argentaria Pola: atque Calphurnia Plinii secundi coniuge.

Argentariam Polam Lucani uxorem tanto ingenio doctrinaque fuisse scriptum


image: s380

est: ut coeptos a viro permultos versus, ipsa eadem stili gravitate atque elegantia perficeret: atque epigrammata etiam peritissime conscriberet. Idem de Calphrnia coniuge Plinius Secundus scripsit.

De Cornificia Romana.

Cornificia adolenscens Romana, adeo excelluisse doctrina imperante Augusto pu tata est, ut in omni poeticae genere Cornificio fratri poetae insigni par haberetur.

De Sulpitia Romana.

Quam ingens etiam Sulpitiae romanae doctrina fuit, quae Heroico carmine perlaudato Domitiani Augusti tempore deflevit: tantaque peritia ac virtutis simplicitate habita est, ut Martialis epigrammate eam celebrate decori sibi duxerit esse.

De Proba Adelphi coniuge.

Proba iuvenis romana Graecis atque Latinis literis eruditissima fuit: adeo ut Vir gilianis versibus truncatis atque simul ad diversam materiam contextis, de Christi gestis morteque opus nobilissimum composuerit: quod a similitudine centonam appellavit: carmine quoque Homerico idem fecisse dicitur.

De Amaltea Sibylla Cumana.

Quam ingens eruditio arque sapientia Amalteae Sibyllae Cumanae fuerit, his libris quos ipsa Populo Ro. reliquit: facile ostensum est. his Populus Ro. non secus ac divinis oraculis imperii administrationem semper credidit.

De Zenobia Palmirensium regina.

Fortasse in his de quibus scripsimus feminis, quia privatam vixerunt vitam, non tam mira videtur fuisse doctrina, quantum in Zenobia Palmirensium regina. nam et regni administratio: praeterea delitiae quae in regnis atque ampla fortuna constitutos mortales plerumque sequuntur, literatum studiis adimere tempora solent: praeter quam quod qui in eiusmodi loco sunt taedere laboris solet: sine quo proficere in disciplinis homi nes nequeunt. Zenobia igitur his superatis difficultatibus: graeca eruditione non contenta, aegyptiam persicamque linguam calluit: rerumque Alexandrinarum historiam non illaudato stilo ad compendium redegit: sed ne aetas nostra magis in hoc quam in alio virtutum genere: de quo scripsimus defecisse videatur: recentiorum feminarum exempla nonnulla subnectemus.

Recentiora de Rosuida Saxona.

Prima igitur inter recentiores feminas doctrina insignes, a nobis referetur Rosuida: quae in Germania apud Saxones orta est, Ioanne octavo, qui femina esse depre hensus est, pontifice: Lothario primo regnante. haec Graece atque Latine omnium bonarum artium peritissima permulta non sine magna commendatione scripsit: praesertim ad monachas suas, dum eas ad divinum cultum atque virtutem hortaretur. sex quoque comoedias edidit. praeterea carmen insigne de Othonum Caesarum rebus gestis. Item sanctarum feminarum: atque in primis virginis quae morralibus redemptorem tulit, vitam, laudesque earum luculenta oratione perscripsit.

De Elisabeta germanica abbate.

Rosuidae disciplinam atque studia, Elisabeta Sconaugiae abbas apud Treviros secuta Latine, permultaque divinitus monita est. Item suasorias orationes ad conventus sui sorores: atque ad alios egregie conscripsit, opus etiam deviis quibus ad deum inceditur, ac simul eruditissimarum epistolarum volumen edidit.

De Hildegarda Germanica abbate.

Longe omnes de quibus scripsimus superat Hildegarda Germanica in Maguntina diocesi abbatiali titulo insignis: nec minus non doctrina modo ac scriptarum retum magnitudine: sed ingenti quoque apud omnes aetatis suae principes existimatione. scripserunt ad eam persaepe Eugenius tertius, Anastasius quartus, Adrianus quartus, item Alexander tertius pontifices: ut eam ad scribendum invitarent: atque per eam deo ecclesiam commendarent: in ea, quod munus haud saepe mortalibus contingit, doctrina, eloquentia, et vitae ac morum sanctitas optime congruerunt: his tot tantisque dotibus


page 189, image: s381

praedita cum a contemplandis caelestibus rebus non desineret: super Benedicti discipli na multa scripsit. Triginta theologales quaestiones eruditissime absoluit. Virorum virtute excellentium vitas permultas scipsit. Item de altaris sacramento. Homilias in evange liis quinquaginta. praeterea in medendi arte: quae simplicia et quae composita tollendis aegri tudinibus prosint facunde prosecuta est. Item epistolas ac carnuna permulta: in quibus stili dignitas atque eruditio plurimum enituerunt, quae omnia adeo in ea excelluerunt: ut cum in Trevirensi concilio quae ad christianam disciplinam pertinent Eugenio tertio lecta fuissent: apostolicae authoritatis testimonio comprobarentur, moverentque Conradum tertium et Foedericum primum Caesares: ut ad eam reverenter scriberent: atque per eam deo imperium commendari peterent. facessant igitur hinc aetatis nosirae contemptores: quos sola delectat antiquitas. quandoquidem, ut alias omittam, in una hac et femina et barbara: tantum virtutis, tantum eruditionis, et praeterea bonae exi stimationis apud tam multos pontifices atque ipsos germanicos Caesares, qui duo honorum gradus sublimiora, duo humanae dignitatis culmina habentur: aetate nostra inventum est. hic videant vetustatis amatores isti, et penitus perscrutentur omnes antiquitatis recessus: si quam vel apud graecos vel apud Lationos aliam invenire possunt, quam huic barbarae conferre ne dum, saluo pudore, anteponere audeant.

De Baptista prima Malatesta.

Baptista prima Galeatii Malatestae Pisaurensis principis filia, et Guidoni montefeltrensi Urbinatium comiti matrimonio coniuncta: mirae eruditionis, qua praedita erat, persaepe periculum fecit. nam et cum doctissimis viris saepe non sine laude disputavit: et latine de humana fragilitate atque de vera religione luculentos quosdam libros edidit.

De Isota Novarola virgine Veronensi.

Isota Novarola Veronensis cum philosophiae studia non verbo tantum, verum re quoque profiteretur: literarum studiis ac perpetuae virginitati se dicavit. orationes permultas ad Nicolaum quintum, Pium secundum, pontifices viros doctissimos scripsit. Theologiae atque Philosophiae studiosa dialogum confecit: in quo disputatu est qui peius ac magis Adamne an Eua peccaverit.

De Cassandra fidele virgine Veneta.

Quae autem nunc quoque vivit et ceu prodigiosa res doctrina singulari eminet: Cassandra fidelis Veneta non solum ad liram commodissime concinit latinos versus, quos ipsa magna eruditione componit: verum Patavii quoque in universitate disputam do ingentem laudem hactenus semper retulit, cum omnibus in omni doctrinarum genere apposite responderet. ut clarius eruditionis suae documentum praeberet: de ordine scientiarum librum edidit.

DE MORIBVS MVLIERVM, ET DE DVCENDA quid praestat: ex commentariis Raphaelis Volaterrani.

DEinceps de moribus. Theano Pythagorea, ut tradit Atheneus, interrogata, qua potissime uxorem commendaret: respondit illud Homericum
[Gap desc: Greek words]
, Id est qui telae vacaret et viri lectum diligeret. Eadem silentium in muliere magnopere laudabat. Hac de causa Phidias apud Elios Venerem concha condecoratam pinxit, quia in mulieribus sub tecto curam et silentium significaret. Sophocles quoque ait
[Gap desc: Greek words]
. Silentium mulieri ornamentum parit. Euripides: fas mulieres sapientes officia virorum obire, At virgines in turba conspici nefas. In quo notandum apud graecos: matronas, mulieres vocari, quod latini usurpant. Cicero interrogatus cur senex virginem duxisset: cras inquit mulier erit. auctor Macrobibus. De mulierum item modestia Democrates
[Gap desc: Greek words]


image: s382

Mulieris ornamentum sermonis, et item ornatus parsimonia: praeterea virum a muliere dominari, summum est probrum. Athenaeus. Philonis philosophi uxor in coetu matronarum interrogata cur auteam coronam sicuti ceterae non ferret: Respondit quia uxor satis haber ornamenti, viri virtutem. Euripides. Uxor quae sapit, serua est viri: quae non sapit, eum spernit. Plutarchus. Vir philosomatos, idest corporis amator lascivam reddit uxorem ac voluptariam: Philocalos autem, idest honesti amator: continentem et ornatam. Varto. Qui castigat uxorem, eam meliorem reddit: qui vero tolerat, se probatiorem facit. Diodorus. praestat uxorem ducere bene educatam gratis, quam male cum pecunia. Theognes in hypothecis
[Gap desc: Greek words]
. Cyrne canes et equos generosa e gente paramus, Cura boni nusquam coniugis est generis. Paritas in hac rema xime laudatur. Menander. Quoties aliquis pauper ob divitias uxorem ducit: nubit ipse, non illa. quem imitatus Mar. ait uxori nubere nolo meae. Plato tamen de rep. iubet potentiores cum humilioribus iungi ad aequalitatem civium seruandam: quae res Romae inter patres ac plebem discordiae quondam causa fuit. EXEMPLA quoque laudatarum plurima veteribus prodita: earum mulierum praesertim quae pudicitia fideque in viros pollent, Euadne Capanei, Alceste Admeti, Laodomia Protesilai, Penelope Ulyssis. Inter Romanas Caia Tarquinii, Lucretia Collatini, Portia Bruti. Sulpitia paterculi, Aemilia Tertia Scripionis, Iulia Pompei. Externae etiam: Sabinae, Teutoni caeque sub Mario. Vaticinio decoratae: Theano, Metapontina, Themis, Mantho, Cassandra Priami, Sibyllae. Fortitudine Amazonum genus, Camilla Volsca, Hypsicratea Mithridatis, Artemisia Mausoli, Lacenae: quae virorum obeunt munera, sese in gymnasio, in bello, in venatione exercentes, ut tradit Aelianus. Thomyris etiam regi na et universae Scytharum feminae. Semiramis Nini, Gatis Illyrica. Proximis vero Ieculis Margarita Henrici. VI. Britamniae regis coniunx aciem viri deficientem restituit, Et puella gallica sub Carolo. VII. rege gallorum regnum collapsum. Frugalitate Hispaniae: quae teste Nicolao Damasceno iussae sunt quotamnis telas ab eis textas in medium populis suis afferre, Certorumque iudicum sententia quae plus laboraverunt magis ho norantur. habent praeterea singulae zonam ventri adligatam certa mensura, ne turpe ali quid admittant. Post hac Lydae quae aflumine redeuntes, urnam aquae in capite gestant: infantemque sinistra ac colum tenent, nentes obiter, dextraque loro adligato trahunt equum, ut author Aelianus. Gaditanae a partu starim surgunt, ministeriaque domus obeunt. Li beralitate et hospitio insignes, Ebusa Paulina apud Venusiam. Bestia Appia apud Capuam, Thespiensibus Glycerium, Romanis Fora ex testamento facto, Matronaeque omnes quae aurum et ornatum contulerunt in aede Apollinis dedicanda, quam Camillus ob captos Veios voverat, et item bello pu. II. ut author Livius. Apud Hebraeos vero Raab meretrix. Artibus in signes ac primum penicillo: Martia Varronis, Tima rete Myronis, Aristarete Nearchi. Irene Cratini pictorum filiae simul et discipulae. Literatura vero, Corinna. Sappho, Aspasia Periclis, Leontium meretrix. Arere Chry sippi, Cleobulina Cleobuli. Zenobia Palmireorum regina, Aedesia Alexandrina. Erophila Erythrea, Pamphila, Cleopatra. Inter Romanas Hortensia, Cornelia., Laeliorum, Mutiorum, Liciniorumque feminae omnes ut authores Quintilianus et Cice ro. Praeterea Pompeia Paulina Senecae, Pollia Lucani. Inter nostras vero: Catharina virgo et martyr Alexandrina. proximo saeculo Baptista Malatesta. Sed et magnorum quandoque causa malorum fuere. Siquidem post Helenam Iliensium fatum Romae Lu cretia atque Virginea bis statum immutanere. Octavia deinde repudiata, civilis initium belli fuit. Vicinioribus vero temporibus Luchini vicecomitis uxor ob Ugolini Conzagae adulterium maximi Mantuanorum, Mediolanensiumque causa belli extitisse memoratur. QVOD in summa nostrorum Senatus consultum videamus. Apostolus


page 190, image: s383

indulget non imperat matrimonium bonis: otiosis vero aut libidine, aut avaritia ambitioneve occupatis potius imperat: quum hoc praestet quam nihl aut non sancte agere, Ipsemet fragilitatem considerans, ait volo adolescentiores nubere: iam multae post sathan abierunt. Et item mulier seruabitur per filiorum generationem si permanserit in fide cum castitate: quod, ut ait Hieronymus, minime praecepisset nisi metus incontinentiae causam addidisset. Nam bigamiam, ipse in evangelio sem inis potius vituperat, a fructu quoque tricesimo arcet, qnum in bonam tellurem non cadat sed inter vepres: quapropter illam vulpi inter eas latitanti comparat: cui animali, Herodem bigamum ac sceleratissimum ait dominum aequiparasse. Ambrosius item eam nec laudat nec vituperat. Filiis etiam ex bigamia provenientibus haud esse feliciter saepe conspicimus. At primis nuptiis quamquam tricesima palma tribuitur plures in his legimus et principes et privatos persancte degisse ac ingentibns vitae meritis cum virginibus centesimam adaequasse aliquos longo tempore: nonnullos semper thoro abstinuisse: quosdam prolis tantum causa congressos: quorum etiam nonnulli regno liberis incolumi relicto, ita in delitiis citra delitias, pie, sobrie, castequeagitarunt, ut aure obstructa per loca sirenarum transeuntes ob terrenam substantiam non amiserint aeternam.

DE BLANCHA REGIS CASTELLAE FILIA et Francorum regina.

BLancha regis Castellae filia nupsit Ludovico Francorum regi huius nominis octavo: quae fuit mulier cordata et omni virtutum genere referta. Haec autem suscepit ex eo beatum Ludovicum sanctae indolis iuvenem: qui mortuo patre, sub tutela matris remansit. Quem ipsa tenerrime diligens, sub cura specialis magistri literarum scientia et moribus imbuen dum tradidit, velut alter Solomon, puer ingeniosus et bonam sortitus animam: super ceteros coaetaneos suos profecit valde laudabiliter in utrisque. Cuius sanctiati congaudens pia mater: pluries dicebat eidem. Plus vellem charissime fili, te mortem incurrere temporalem, quam per peccatum mortale te tuum offendere creatorem. Quod verbum tam sanctae matris devotus filius in animo sic firmavit, ut divina se protegente gratia nun quam sensisse letalis criminis contagium perhibetur. Regni autem diademate suscepto in duodecimo aetatis anno: Petrus Mauclericus Britonum dux et Hugo Marchiae comes, propter non idoneam ad regnandum aetatem: parui habentes Ludovicum, con iuratione facta, a rege deficiunt. Atque ante omne Mauclericus duas munitissimas ar ces sanctum Iacobum de Beuron et Belesinum (ita vocat Ganguinus) imposito ad praesidium milite occupat: quas a patre divi Ludovici dum ad Albigenses proficisce retur, duci Britonum Petro custodiendam tribuerat. Coniuratione patefacta: novellus rex ex Blanchae matris consilio, magnis itineribus in Britonem ducit: statimque con iuratores monet per caduceatorem ad se veniant, aut pugnandi faciant potestatem. Qui regis benignitatem atque indulgentiam contemptui habentes, permultos regni proce res in suam sententiam ducunt. Blancham regis matrem indignam dicentes quae tantum principatum administraret, nec decere illos femineo duci imperio. Dum haec aguntur: Hugo Marchianus suae in regem coniurationis acer et diligens author, ad Anglos traicit, regemque admonet tempus advenisse cum ablatam sibi a Philippo Normanniam recuperet, Ludovicum quidem adolescentem non acceptum nobilitati esse: quippe qui inconsultis et praeter iustam atatem regnum adivisset. Scire se si Anglus cum exercitu Galliam petat: futurum ut se adiutore Normanniam vendicet. His Hu gonis verbis persuasus Anglus: classe instructa ad Britones una cum Hugone duce quamquam aspera hyems esset adnavigat. Moxque adiunctis sibi Britonum auxilijs, vicinos Britoni bus agros incursionibus populationibnsque disperdit. Quod post quam Ludovico nunciatum est (referente Gangunio) copias in ducem primum educit: Belesinumque arcem


image: s384

pertinacissime prius obsidet: ubi insolitis et maioribus quam antea frigoribus hyems militem molestaret. Sed huic malo Blancha Ludwouci mater non modo rei divinae, sed reipublicae conseruationi, et filii rebus intenta, remedium attulit. Iubet calones castris egredi, et arbores cuiusque generis fertiles atque infecundas succidere, easque concisas ad castra importari. Quo nimirum facto tanta lignorum congeries in castris fuit, ut ma gnis crebrisque ignibus excitatis: hybernus rigor nec militem, nec iumenta offenderit. Multa apud Ganguinum de hac Balncha reperies: quae superuacaneum esset hic inserere. Obiit diem suum feliciter, circa annum salutis ducentesimum sexagesimum supra Millesimum. Cuius sepulchrum visitur in aede Dionisyana prope Parisios, ante pretiosum divi Ludovici filii sui feretrum.

DE ILLVSTRISSIMA, ET MIRAE SANCTItatis femina D. Ioanna Francorum regina: Regalis collegii Naverrae fundatrice.

OVaesierunt multi veterum rerum satis curiosi serutatores, quaenam fuerit, et quibus orta parentibus, regina illa, quae navarriense Gymnasium totius academiae Parrhisiensis memoratissimum prima instituerit, ibique numerosam scholasticorum turbam constitutis vectigalibus annuis iusserit enutriri. Paucique adhuc reperiuntur, qui anxietatem illam et vulgi contentionem dirimerent. Praeterea utile mi hi visum est subiicere, quod hac de re scriptum apud antiquos inveni. Ut ergo paucis absoluam. Historia ipsa ad hunc modum se habet. Henricus Cam paniae comes, et rex Navarrae: in uxorem duxit filiam Roberti comitis Artisii, et fratris beati Ludovici. Decessit is Henricus anno Christianae salutis 1272. Moriens nullos omnino reliquit liberos praeter filiam unicam, adhuc infantulam et in cunis vagientem nomine Ioannam, quam patre orbatam superstes mater duxit ad Philippum regem Franciae eius nominis tertium, et filium beati Ludovici, eiusque fidei puellulam commisit. Ille (ut erat benivola et Francis peculiari natura) pupillam inter proprios liberoscha rissime et pro dignitate sanguinis (quo erat orta) iussit educari. Quinetiam ubi ado levit, adultam copulavit filio suo primogenito Philippo Pulchro, anno salutis 1284. qui patri mortuo suffectus est haeres anno domini 1285. Habuit autem ex ea indolis generosae liberos tres masculos, qui continua serie principati sunt Francis. Primus appellatus est Ludovicus Hutinus. Secundus Philippus Longus. Tertius Carolus eius nominis quartus, cognomento Pulcher: Qui tres seriatim sibi successerunt in administratione regni Franciae et Navarrae. Habuit etiam ex ea filiam speciosa et eleganti forma Isabellam nomine, quae nupsit Eduardo secundo Angliae regi. Habita demum tam eximia prole, mortua est praedicta Ioanna in luco Vicennarum prope Parrhisiorum Luteciam, anno salutis 1304 circa initum Aprilis. Praecessitaque mortem mariti sui Philippi Pulchri annis duodecim. Defunctae corpus asportatum est Lu retiam, ibique inhumatum in aede fratrum minorum. Vivens multa et praeclara suae virtutis reliquit monumenta. Instituit enim et fundavit Parrhisiis Gymnasium illud celebratissimum Campaniae, cui frequentior vulgi appellatio Navarrae nomenindidit. Iussit praeterea ibidem edoceri et suis sumptibus nutriri 70 stipendiarios, quos hodie Bursarios vocant. Viginti qui darent operam grammaticae, triginta qui dialecticae et Philosophicis disciplinis: viginti qui sacris literis et Theologiae. Grammaticis praefecit suo edicto virum et doctrina celebrem et probis moribus, qui omnium


page 191, image: s385

eminentissimos erudiret: eumque vocari voluit magistrum grammaticorum. Et ne is tanto labori solus non sufficeret, collegam eidem adiunxit: authoritatis paulo minoris, aequalis tamen provinciae ad erudiendos iuniores stipendiarios, seu (ut hodie vocant) Barsarios, atque hunc submagistrum appellari iussit. Iussit insuper ut praedicti ma gister et submagister, vigintique bursarii haberent tres famulos ad ministerium aulae, qui nutrirentur mensae reliquiis et fragmentis. Quod ad collegium triginta dialecticorum spectat, eisdem preesse voluit virum verbo et opere potetem, eumque magistrum dialecticorum dici. At ex eo fundationis tempore, quoniam ille unus magister non videbatur omnibus satissacere posse, postea designatus est ibidem submagister unus ex triginta stipendiariis eius communitatis, utilitatis iuxta et laboris particeps. Ad mi nisterium praedictorum triginta Bursariorum constituit sex famulos, qui fragmenta colligerent et iisdem vescerentur. Eadem lege usa est munificentissima illa regina in Theologorum contubernio: virum enim constituit morum sanctitate et doctrina emi nentissimum, qui non Theologis tantum preesset, atetiam gymnasii totius communis esset oculus, dicereturque magnus magister. Cuius pariter et aliorum viginti theologorum aulico ministerio addixit sex famulos: qui quod superesset ex epulis, haberent sibi et comederent. Fundavit insuper et instituit in eodem gymnalio laudabile sacellum, omnibus habitatoribus commune. In quo ut frequentiora essent sacrificia, et melius obseruata religio: constituit quatuor pres byteros et clericos totidem, quibus negotium esset, quotidie horas obire canomicas, et duas missas nullo non die decantare: alteram remissa voce, alteram erecta. Item constituit virum fidelem et ho nestum, qui promus esset et condus, colligeretque redditus et proventus dicti gymnasii, et quotannis fidelislime ratiocinaretur super acceptis et expositis. Hunc autem provisorem domus dici voluit: cui et potestatem reliquit constituendorum et ponendorum in tribus praedictis communitatibus famulorum, nutriendorum ex reliquiis: ea ta men lege ut alii praedictarum communitatum magistri, famulum suum alternatim ponerent. Praeter superiores illos reginae alumnos, designatus est ianuae eustos, qui exeuntes et introeuntes exploraret diligentissime, ut in hunc diem hactenus semper factum est. Ceterum ne quid deesset praedictis stipendiariis, quod ad honestum et su fficientem victum conduceret: legavit eis bis mille libras (ut hodie fertur) annuatim percipiendas a quatuor quaesturis ordinariis, Campaniae, et Bryae per praedictum provisorem ad con munem omnium utilitatem. Malignantis esset naturae, qui reginam hanc illustrissimam plenis buccis non attolleret, si cognosceret, et haberet prae oculis quantum universae Gallorum reipublicae contulerit, quantum bonas iuverit disciplins femina illa, et herois praestantissima nun quam satis laudata, dum celeberrimum illud omnis disciplinae receptaculum et emporium prima constituit. Ex eo enim prodierunt innumeri prope viri doctrina et moribus spectatissimi, qui non Galliam modo, at universum terrarum orbem radiis virtutum speciosissimis illustraverunt. Verbis meis fidem faciunt, Petrus de Alliaco Cardinalis, qui multa commentatus est in Theologiam. Ioannes Gerson, cuius opera notiora sunt, quam ut a me nominari debeant. Nicolaus Oresme, qui scripsit super politia, Nicolaus de Claminges, intrepidus regum et principum delinquem tium censor et obiurgator, sepultus in eiusdem gymnasii sacello, Gulliermus de Castroforti, et Ioannes Raulin, magni praedictae domus quondam magistri, Ludovicus Pinelleus Meldensis episcopus, vir laudabili sanctitate et inaestimabili prudentia. Alii quoque prope infiniti, quorum nunda nomina in amplissimum volumen consurgerent. Nec adhuc scaturire desiit inexhaustus ille fons virtutum et indeficiens: inde siquidem quotidie rivi defluunt, qui christianam fecundant religionem. Cuius rei quoniam celebris est ubique fama, omnes et barbari et alienigenae nedum nostrates eo turmatim confluunt ad capiendum animi cultum, adeo ut universae domus cubicula alioqui frequentissima, consequentibus ad rivos aquarum hospitibus non sufficiant. Qui eius rei testes sunt oculati, mirari desinunt. Auditorum duo milia concurrisse ad


image: s386

audiendum Theophrastum, et ad audiendum profitentem Livium potentissimos quosque principes de extremis Hispaniarum finibus Roman commigrasse. Atque (ut ad institutum redeam) tanta illa reipublicae commoditas uni Ioannae venit ascribenda. Porro ut alia quaedam ex infinitis eius virtutibus testimonia proferamus: condidit etiam laudabile coenobium prope muros castri Theodorici, ubi constituit sanctimoniales feminas ordinis beati Augustini. Ei autem coenobio (cui cognomen de Bar ra postea inditum est) praedicta Ioanna dedit corpus beatae Petronillae filiae sancti Pe tri. in cuius rei memoriam voluit cor suum post mortem eo deferri: reliquum vero corpus, in aedem Franciscanorum Parrhisiensium, ut iam prius dictum est.

Sit tibi pro meritis decus immortale Ioanna
Et requies animae sit sine fine tuae.

CAPITA QVAEDAM DE CLARIS MVLIEribus: authore Ravisio Textore Nivernensi.

Meretrices quaedam.

RHodope meretrix fuit Aegyptia, quae tantas opes meretricio quaestu sibi comparavit, ut superbam et magnificam in Aegypto Pyramidem construxerit. Eam Sappho doricam vocat, et fratris sui Charaxi amicam his verbis, Arsit inops frater victus meretricis amore. Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Sunt qui putent alteram fuisse Rhodopen Thraciam genere, quam Xanthus Samius in Aegyptum detulerit, itidem meretricem, Pyramidis illius authorem, et Aesopi fabulatoris Phrygii conseruam. Cui opinioni astipulatur Plinius libro tricesimo sexto Natu. histo. De hac etiam meminit Plutarchus in Nicia, et Herodotus in Euterpe.

Baryne Romana fuit meretrix, quam Horatius suis carminibus illustravit dicens. Ulla si iuris tibi peierati Poena Baryne nocuisset un quam.

Simili modo Martialis de Spatale scribit. Novit Loturos Dasius numerare, poposcit Mammosam Spatalem pro tribus, illa dedit.

Lais meretrix fuit Corinthia, ad quam propter formae elegantiam Graeci omnes turmatim conuloabant. Claudianus in Eutropium. Haud aliter iuvenem flammis Ephyreia Lais, Et gemino ditata mari. Aristippo Cyrenaico cum ea fuit consuetudo. quod tamen flagitium Philosophus sie defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse: quia ipse haberet Laidem, Alii vero haberentur a Laide, Author Lactantius: qui etiam hoc ait, Quid ergo interfuit, quo animo philo sophus ad meretricem famosissimam commearet, quum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem? Ab hac meretrice quum Demosthenes petiis set ut sui copiam faceret, et illa decem Drachmarum milia pro concubitu poposcisset, pecuniae magnitudine deterritus et expavidus Philosophus, poenitere, inquit, tanti non emo. Author Gellius, et post hunc Macrobius. Quam historiam Architrenius quoque versibus mandavit. Non patitur Lais dubio Demosthene, nec quem Moverat, evellit, perdendo prodigus auro Non emit amplexus, thalamos quae vendit, ementem FAllit et emptorem, mox poenitet empta voluptas. De hac meretrice meminit Propertius. Non ita complebant Ephyraeae Laidos aedes, Ad cuius iacuit, Grae cia tota fores. Ouidius. Multis Lais amata viris.

Thais fuit itidem meretrix, quae Atticam iuventutem in sui amorem pellexit. hanc suis carminibus celebravit Menander poeta Graecus, Unde et menandraea dicta est. Proper tius. Turba menandraeae fuerat nec Thaidos olim Tanta, in qua populus lusit Erictonius. Martialis. Tale lemma est Menandri Thais. Idem. Thaida nocte volo. Fuit et altera


page 192, image: s387

Thais, quae suasu beati Panutii, ab impudica vita ad honestatem morum se convertit.

Phryne meretrix Thespiensis (quae civitas est Boeotiae) olim in iudicium vocata, dum sibi timeret a sententia iudicum, sublatis tunicis corpus denudavit, Cuius pulchritudine permoti iudices, liberam abire permiserunt. Neque tam profuit puellae Hyperidis actio et patrocinium, quam venustas formae, Authore Quintiliano. Eidem quum Apelles dedisset optionem eligendae imaginis omnium (quas haberet) pulcherrimae, nec tamen ipse prodere voluisset, quaenam esset pulcherrima, hoc fabricavit commentum. Subornatuit enim qui Apelli nunciaret officinam cum signis et tabulis conflagrare. Quo tristi nuntio permotus Apelles, percontari coepit, esset ne saluus suus Cupido. Hoc itaque dolo exploravit meretrix, quaenam esset tabula omnium ditissima, De hac meminit Propertius libro primo. Nec quae deletas potuit componere Thebas Phryne, tam multis facta beata viris.

Faucula Clunia meretrix, fuit alioqui tamen pientissima. Nam Anibale Capuam tenente, alimenta captivis egentibus furtim suppeditabat.

Flora meretrix fuit, quae populum Romanum constituit haeredem. Unde Floralia sacra, eidem consecrata sunt: alio nomine Larentia vocatur. De hac vide Gellium lib. 6. Cap. 7. Glycerium Thespiensis fuit meretrix, quae tabulam Cupidinis (quam a Praxitele gratis acceperat) Thespiensibus quoque dono dedit.

Leontium Gellius scribit fuisse meretricem, quae Theophrasti libris doctissime responderit.

Sinope scortum fuit nobile selebrataeque lasciviae, hinc Sinopissare verbum est libidinari et lascivire.

Erisicthon quidam Thessalus quum absiumptis facultatibus ad extremam devenisset inopiam, coactus est filiam (quam habebat liberali forma) Metram nomine prostituere. Ad quam qui commeabant adolescentes, corporis copiam non assequebantur, nisi equos, boves, amplissimaque deferrent munera, quia nondum id temporis repertus fuerat gemmarum usus. Porro Thessali per iocum dicebant Metram Erisicthonis verti in ea omnia quae illi ab amatoribus donabantur. Unde fluxit proverbium: Mutabilior Metra Erisicthonis.

Niceta et Aquilina sorores, quum corporis quaestu mererent, missae sunt a rege Da gnae ad corrumpendum beatum Christophorum, inculcandumque ei falsae religionis cultum. Verum aliter res se habuit, Nam et ipsae ad fidem conversae sunt, et iussu regis interfectae.

Aphra fuit meretrix in Creta, quae una cum tribus ancillis, Digna, Eumenia, et Eutropia, cunctis se prostituebat: Tandem tamen a Narcisso Hierosolymarum episcopo ad bonam frugem revocata, voluptati repudium misit, et christianam secuta est religionem, pro qua etiam martyrium passa est.

Maria Aegyptia annos nata duodecim, relictis parentibus Alexandriam se contulit: ubi 17 annos corporis sui copiam fecit cuicumque petenti, adeo ut avum non haberet stipem quam nautis exolueret, corpus suum obtulerit pro naulo. Tandem autem quum ad adorandam crucem (in qua pependerat Christus) una cum aliis profecta, ab omnibus ob impudicam repelleretur vitam, coepit protinus moveri poenitentia, et corpus conterere, quod prius voluptati deuoverat. Profecta ergo trans Iordanem secessit in latebras nemorum, ubi tribus (quos secum tulerat) panibus annos 17 vixit, Perstititque adeo feruenter et duravit, ut vestimentis putrefactis remanserit nuda, membris omnibus aestu denigratis. Peractis illis 17 annis, duravit aliis 30: man sitque sine cibo, gratia spirituali abunde pasta.

Eodem modo Maria Magdalena Syri et Euchariae filia, lazarique et Marthae soror, aliquot annis voluptatibus indulsit, adeo ut peccatricis meruerit nomen. Demum tamen ubi ad Christi in Simonis leprosi domo recumbentis pedes se provoluisset, suisque rigasset lacrimis, capillisque abstersisset, et delibuisset unguento, veniam impetravit.


image: s388

Plynius scribit Campaspen meretricem fuisse forma admodum liberali, quam Alexander Apelli pictori eam depereuntis dono dederit.

Authorum monumentis celebratur Leaena meretrix, quae nullis tormentis cogi po tuit, ut Armodium et Aristogitonem tyrannicidas proderet, In hoc Anaxarchum imitata, qui quum simili de causa torqueretur, praecisam dentibus linguam in tortores expuit. Authores Plynius et Lactantius.

Lyde scortum celebratur Horatio libro secundo carminum dicenti. Quis devium scortum Eliciet domo Lyden.

Ferunt scortum quoddam fuisse nomine Cyrenem, quae in peragenda venere duodecim figuris usa sit. Author Erasmus in explanatione illius adagii. Duodecim artium homo. Aspasia meretrix fuit, cuius gratia et suasu Pericles Samios expugnavit. Author Plutarchus.

Idem in Phocione scribit Pithonicam fuisse meretricem, quam Harpalus Alexan dri domesticus supra modum adamaverit.

Eodem teste Alcibiades Atheniensis meretricem habuit charissimam Timandram nomine, quae mortuo tumulum pro facultatibus suis magnificum crexit. Cum hac oppressus est Alcibiades ipse a Lysandro.

Chione nomen est scorti apud Martialem libro primo dicentem. A Chione saltem, vel Laide disce pudorem. Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.

Apud eundem notatu Lycisca, ut fellatrix et lupa, his verbis. Facere in Lyciscam Paule me iubes versus, Quibus illa lectis rubeat, et sit irata. O Paule malus ex, irrumare vis solus. item apud Iuvenalem, Nomen mentita Lyciscae.

Philenis meretrix fuit, quam Philochrates poeta Graecus suis carminibus laceravit. De hac etiam meminit Martialis libro septimo.

Verrius apud Lactantium restis est Faulam Herculis scortum fuisse.

Alcen quandam fuisse meretricem palam est ex verbis Gellii libro quarto scribentis. Dicebat Pythagoras se Euphorbum primo fuisse, deinde Pyrandrum, deinde Gallidenam, deinde feminam pulchra facie meretricem, cui nomen fuerit Alce.

Manulia fuit meretrix, cui Hostilius Mancinus diem dixit ad populum, quia de ambulacro eius noctu lapide ictus esset. Author Gellius.

Apollodorus prodit meretriculas quasdam fuisse Aphias. i. Apuas cognominatas, quia minutulae forent, albaeque oculis grandioribus. Nomina eis fuere Stagonion et Anthis. Scribit Caelius Sapphone e Lesbo meretricem fuisse, sed non poetriam, quoniam Lyrica Scandronymi fuit filia altera a scorto.

Fingunt Fabulae Mintham Plutonis fuisse pellicem, quam Proferpina dolis circumvenerit, et in hortensem mentam commutaverit.

Pandemus: meretriculae cuiusdam fuit nomen, Authore Caelio.

Aristo phanes in Comoediis scripsit: Cynnam, Salavacham et Casaurium fuisse Athenis celebres et forma exuperanti meretriculas.

Abrotonum meretricis nomen est, quam Themistoclis fuisse matrem Amphicrates apud Caelium prodit in libro de viris illustribus.

Fuit Anticyra meretrix, quam inde nuncupatam ferunt, quia cum mentis emotae hominibus, furentibusque discumberet, vel quia Nicostratus medicus moriens hellebori vim ei magnam reliquerit.

Hermia fuit meretrix, cui prae nimio amore sacra fecit Aristoteles, eiusque laudibus hymnos dicavit, Unde ab Eurimedonte seu Demophilo accusatus relictis Athenis (ubi 30 annos docuerat) Chalciden se recepit. Author Origenes.

Herodotus in Euterpe scribit Archidicem Graecam fuisse meretriculam, cuius amore insaniens Charaxus frater Sapphus Mitylenen redierit.

Inter Corinthias meretrices nominantur Lais, Cyrene, Leaena, Sinope, Pyrrhine, Sicyone.


page 193, image: s389

Martialis lib. 7. Epig. notat Caeliam, quia cuicumque petenti corporis sui copiam faceret.

Das Cattis, das Germanis, das Caelia Dacis,
Nec Cilicum spernis, Cappadocumque toros.
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
Navigat, a rubris et niger Indus aquis.
Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione facis, quum sis Romana puella?
Quod Romana tibi mentula nulla placet.

Mulieres doctae.

COrinnae tres fuerunt. Prima Thebana, seu Tanagraea, Archelodori et Pocratiae filia, et Myrtidis discipula, quae Lyricorum principem Pyndarum quiquies vicisse, et Epigrammatum quinque libros edidisse fertur. De hac Propertius libro secundo. Et sua cum antiquae committit scripta Corin nae. Statius libro quinto syl. Sophronaque implicitum, tenuisque arcana Corinnae. Bap. Pius. Nec tetigit dulcem trina Corinna lyram. Idem. Non tres dulciloquo praestent sermone Corinnae. Politianus. Sed Tanagraea suo mox iure poetria risit. Secunda fuit Thespia, veterum quoque monumentis celebrata plurimum. Tertia floruit Ouidii tem poribus, poetae charissima. De hac Martialis. Norat Nasonem sola Corinna suum. Erinna poetria Teia aut Teila (est enim Telos insula prope Gnydon) floruit Dionis Syracusani temporibus. Scripsit Dorica lingua elegans poema, trecentis versibus absolutum. Aliaque item Epigrammata. Ferunt eius carmina ad Homericam accessisse maiestatem. Mortua est, annos 19. nata. De hac Propertius libro secundo. Carminaque Erinnes non putat aequa suis. Bap. Pius. Erinnam credet Graecia docta suam. Idem. Non melior coluisse sacras Erinna sorores. Fuit contemporanea Sapphus. In eam elegans est apud Graecos distichon, cuius talis habetur sensus. Quanto Erinna in Lyricis Sappho praestantior, tanto Sapphus gloriam Erinna hexametris praecellit.

Sappho Les bia Lyrica floruit temporibus Alcaei, et Stesichori poetarum. Maritum habuit Cercylam ditissimum virum ex Andro, ex quo filiam suscepit Clio nomi ne. Scripsit Lyricorum libros. 9. Praeterea Epigrammata, Elegias, iambos, et Monodias. Carmini Sapphico (cuius inventrix fuit) dedit nomen. Sunt qui dicant aliam fuis se lesbiam, poetriam quoque, quae adolescentem Phaonem adamaverit, et e Leucade in aquas se demiserit. Utrarunque fuerit, unam tantum commendant Latini poetae. Sta tius libro quinto syl. Stesichorusque ferox, saltusque ingressa viriles, Non formidata temeraria Leucade Sappho. Sidonius. Aut quod composuit puella Lesbi. Bap. Pius. Mascula quaeque suos cantat moritura calores, leucadii Sappho crimen, honorque freti. Polla Argentaria Lucani fuit uxor testimonio Martialis. Haec est illa dies, quae ma gni conscia partus Lucanum populis, et tibi Polla dedit. Tanta dicitur fuisse doctrina, ut maritum iuverit, in emendandis tribus primis libris Pharsaliae. Statius libro secundo syl. Huc castae titulum, decusque Pollae, Incunda dabis allocutione. Sidonius. Quid quia duplicibus iugata taedis Argentaria Polla dat poetas. Eadem incoeptos a marito permultos versus persiciebat pari gravitate et elegantia.

Aspasia mulier Milesia, magna doctrinae fama claruit. In studiis Philosophicis abunde promovit. Rhetoricen exercuit, Fuit Periclis magistra, et tandem uxor.

Cleobulina Cleobuli Lindii (qui fuit unus ex septem sapientibus Graeciae) filia scri psit Aenigmata quaedam versibus hexametris, quorum hoc unum adhuc extare fertur. Est unus genitor, nati bona pignora bis sex, Triginta cuius natae, sed dispare forma: Hae niveae aspectu, nigraeque coloribus illae, Atque immortales omnes moriuntur ad unam. Cornificia soror Cornificii poetae, elegantissima scripsit Epigrammata.

Cornelia uxor Africani et mater Gracchorum epistolas reliquit omatissime scriptas,


image: s390

unde et filiorum fluxit eloquentia. Unde Quintilianus. Nam Gracchorum elo quentiae (inquit) multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus.

Idem de filiabus Laelii, et Q. Hortensii sic inquit. Laelii filia reddidisse in loquendo paternam eloquentiam elegantiorem dicitur. Et Q. Hortensii filiae oratio apud Triumuiros habira legitur, non tantum in sexus honorem. Liciniarum quoque in dicem do leposa patre L. Crasso emanuit. Mutiae duae filiae ab utroque parente eloquentiam didicere. Anastasia discipula Grysogoni martyris fuit et uxor Publii Romani, cuius torum simulato morbo euitavit. Scripsit epistolas ad Grysogonum, quibus conquer ebatur faculrates suas a sacrilego viro absumi, seque in carcere detineri. Haec ad palum crema ta est, quia sanctis ministraret.

Damophila Graeca, uxor Pamphili, socia Sapphus poetriae, poemata scripsit amatoria, et Dianae laudes.

Hyptathia mulier Alexandrina Theonis Geometrae filia, et uxor Isidori Philosophi: vixit imperante Arcadio. Scripsit in Astronomia. Professa est Alexandriae varia disciplinarum genera, magno et frequenti auditorio, convolantibusque turmatim, et undecumque discipulis.

Leontium Graeca adolescentula Philosophicas disciplinas adeo sectata est, ut etiam non dubitaverit cum magna sui nominis laude in Theophrastum Philosophum alioqui laudatissimum scribere.

Pamphila scrip sit commentarios in grammatica, Citatur a Gellio.

Praxilla Sicyonia fuit poetria, quae in suis carminibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit? respondere, solem, cucumeres, mala. Quod quum vehementer insulsum videretur, cucumeres et mala cum sole componere, fluxit inde proverbium. Stultior Praxillae Adonide, In homines nullius iudicii. Phemonoe prima Apollinis Delphici vates fuisse, carmenque heroicum innenisse dicitur.

Sosipatra vates fuit lyda multis disciplinis cumulatissima, quam propterea creditum est a numinibus quibusdam fuisse educatam.

Theano mulier fuit apud Locros in Lyricis praecellens. Alia fuit Metapontina seu Cressa genere, mulier Pythagoraea uxor Brotini Crotoniatae, quae scripsit commentarios in Philosophia, de virtute, Poemata quoque et Apophthegmata Pythagoraea.

Zenobia regina Palmyreorum, Graeci, Aaegiptiique sermonis fuit peritissima et latini non ignara. Scripsit Epitomen in orientalem, Alexandrinamque historiam, Herennianum et Timolaum filios literis erudiit. Elegantissimas orationes ad milites suos plerunque habuit, quas galeata recitabat.

Alpaides virgo quum religionem mango cultu amplecteretur, caelitus meruit scri pturae sacrae, biliorumque sensum percipere.

Catharina Senensis puella adeo profecit in sacris literis, ut libros scripserit cum Theologorum doctrina conferendos.

Delbora mulier de tribu Effraim vaticinio claruit.

Hildegardis virgo Germana, spiritu quodam imbuta prophetico, multa praedixit de futuris, scripsitque aliquot Catholicae doctrinae libros, Hanc epistolis suis dignatus est beatus Bernardus. Scripsit super Benedicti disciplina, triginta Theologas quaestiones eruditissime absoluit. Excellentium virtute virorum vitas scripsit. De altaris sacramento, Omilias in Euangeliis. praeterea in medicina, Quae simplicia et quae compo sita tollendis aegritudinibus prosint. Item carmina et epistolas testimonio Apostolicae authoritatis comprobatas. Quo factum est, ut Eugenius 3. Anastasius 4, Adrianus 4. pontifices, Conradus 3. et Foedericus primus Caesares ad eam plerunque scripserint.

Ioanna Anglica ab epihebis virum mentita, Athenas se contulit, ubi literis studiose adeo operam impertivit, ut Romam rediens, paucos haberet doctrina pares et


page 194, image: s391

sacris literis. Unde tantum apud omnes benivolentiae et authoritatis sibi demeruit, ut artibus illis pontificatum sit adepta post Leonem quartum, quum vir esse crederetur.

Luceia Mima authore Plynio centum annis in scena pronunciavit.

Lastheniam Mantineam, et Axiotheam Philiasiam Platone usas praeceptore scribit Plutarchus, ornatuque interim virili auditorium ingressas.

Michale Centaura mulier docuit Thessalas remedium amoris.

Diotima et Aspasia mulieres adeo in philosophicis promoverunt disciplinis, ut alteram Diotimam appellare magistram, alterius lectionibus interesse non erubuerit Socrates philosophorum omnium longe optimus.

Lactantius ait: philosophos nullas un quam mulieres philosophari docuisse, praeter unam ex omni memoria Themistem. Sed quaenam haec et cuias fuerit, non docet.

Arete mulier eo doctrinae conscendit, ut filium et iam institueret, qui appellatus est Aristippus. Fuit Cyrenaica, et Aristippi patris Socratici dogma sequuta est. Mortuo patre scholam rexit in philosophia magno et frequenti auditorio.

Dama Pythagorae filia, et ipsa philosophiae sectatrix, ingenium et doctrinam in ex ponendis paternis sententiarum ivolucris exercuit.

Tharchelium quoque feminam sola illustravit phuilosophia.

Ferunt et Muscam poetriam fuisse Lyricam, quae et epigrammata scripserit, et lyricos nomos.

Fuit et multorum carminum author Charixena, cuius meminit Aristophanes Cynicus.

Celebratur item Maero, condito in Neptunum hymno.

Fuit Agallis Corcyraea illustris in arte grammatica, cui inventum pilae nonnulli ascribunt.

Telesillam in poetica illustrem celebrat Pausanias, cui etiam apud Argos ante Veneris templum statua sit erecta. hanc Fulgosus Theselidem vocat.

Philosophicis quoque disciplinis valde excelluit Hiparchia, mulier Graeca.

Cassandra Priami filia, vaticinio et doctrina illustris habita est, et apud hostes in Lacedaemone, templo fuit insignita.

Statius Papinius uxorem habuit nomine Claudiam, magno ingenio, doctrinaque non vulgari praeditam.

Eudoxia Theodori iunioris uxor praeter egregiam formam, singularemque pudicitiam etiam literis excelluit, adeo ut librum quendam emiserit.

Istrina Scytharum regina, Aripithis uxor, Sylem filium Graecam linguam, literasque edocuit. Author Herodotus.

Politianus magnis laudibus commendat Cassandram Fidelem Venetam puellam, quam ait pro lana librum, pro fuso calamum, stylum pro acu tractasse, Latinasque epi stolas scripsisse, Sic enim de ea in principio cuiusdam epistolae meminit. O decus Italiae virgo, quas dicere grates, Quas ve referre parem, quia etiam honore me tuarum literarum non deginaris? Mira profecto fides tales proficisci a femina (quid femina dico?) immo vero a puella et virgine potuisse? Non igitur iam musas, non Sibyl las, non Pythias obiciant nobis vetusta saecula. Non suas Pythagoraei philosophan tes feminas. Non Diotimam Socratici, nec Aspasiam. Sed nec poetrias illas Graeca iactent monumenta Telesillam, Corinnam, Sapphon, Anyten, Erinnam, Praxillam, Cleobulinam.

Themistoclea sorot fuit Pythagorae, cuius placitis et opinionibus, plerisque in locis usus est Pythagoras.

Proba Valeria, Romana puella Graecis, latinisque literis eruditissima truncatos Vir gilii versus, ad fidem et mysteria Catholicae religionis convertit, fecitque de Christi gestis et eius morre opus nobilissimum, quod Centones appellavit.

Amalthaeae Sibyllae Cumanae libris non secus ac divinis oraculis imperii administratione populus Romanus semper usus est.


image: s392

Elizabeta Abbatissa Germanica multas orationes ad sui conventus sorores conscri psit, opusque de viis, quibus ad deum itur.

Baptista prima Galliatii Malatestae Pisauriensis principis filia et Guidoni Montefeltrensi Urbinatium comiti matrimonio copulata, cum doctissimis viris plerumque magna sui laude disputavit. Libros quoque de humana fragilitate, et de vera religione conscripsit.

Isota Novarolla Veronensis philosopiam verbo et opere professa est. Scripsit quandoque ad Nicolaum Quintum et Pium secundum pontifices. Scripsit quoque dialogum, quo disputatur uter gravius peccaverit, Adam ne an Eua. Quibus literarum laudibus adiecit perpetuum virginitatis votum.

Damisella Triulcia Mediolanensis virguncula, annos non amplius quatuordecim nata, iam coepit eloquentiae insuescere, bonasque imbibere disciplinas, adeo ut novum terris prodigium esse videretur. Patrem habuit Ioannem equiestris et senatoriae digni tatis virum, matrem Angelam literarum non expertem. Qui ambo musis innutriti, filiam quoque iisdem artibus voluerunt institui: in quibus adeo profecit, ut quum latine vel scriberet vel loqueretur, omnes traheret in admirationem, ita ut plerique dice rent, parienti matri affuisse musas obstetrices. Habuit orationis genus luculentum, et sparsum fruge bonarum lectionum usque ad luxuriem. Nun quam loquebatur, quin verborum aculeos auditorum animis imprimeret. Dicentem omnes suspiciebant, et ab eius ser mone pendebant attoniti. Fuit praeterea tam fecunda, tamque tenaci memoria, ut vel Mithridati par haberetur, nam si quem vel publice concionantem aut declamantem audisset, reversa a consessu, omnia ad unguem verbatim, syllabatimque repetebat. Latinis insuper non contenta literis, Graecarum studio deflagravit, quasvsque ad promptum et et peculiarem didicit sermonem. Ne multis agam, propter immensas corporis animi et dotes, lusum est in eam sequentibus versibus, qui circunferebantur passim.

Quid facis in terris Damisella Triulcia? caelum
Ingeniis debet talibus esse domus.
At scio quid facias, flores cum coniuge Ditis
Non legis, ad stygois ut rapiare lacus.
Cura tua est virtus, et iter meditaris ad astra,
Nam virtus comites tollit ad astra suos.

Placuit nobis propter morum eius puellae honestatem, praecipuamque formam corporis, mentiri et confingere nomen Amasiae non ad lasciviam, sed carminis argumentum, quam et nos Damisellam vocavimus.

Minerua Iovis primi filia, non aliam ob causam relata est in numerum deorum, quam propter bonarum artium (quarum fuit inventrix) peritiam. Unde et veteres illae Athenae sui nominis immortalitatem mutuatae sunt.

Mnato Tyresiae vatis filia (quae Mantuae nomen indidit) doctrina quoque et vaticiniis claruit, adeo ut ex pecudum fibris, extorumque intuitu futura praesentisceret, ac praesagiret.

Nicolstrata seu Carmentis Graecas literas impense docta, plerasque ex larinis primum reperit. Quoconiectare licet mulierem versatili ingenio, variaque doctrina fuisse praeditam.

Catharina virgo Costi Alexandriae regis filia, sacris literis partim studio, parrim divini spiritus afflatu adeo fuit imbuta, ut accersitos ab imperatore undecumque doctissimos viros et philosophos ad persuadendam idolatriam, refellendamque unius dei religionem, vivacissimis terruerit argumentis, suaeque opinioni attraxerit, nedum non succubuerit eorum rationibus.

Fabiola, Romana mulier, quum magno studio sacras literas amplecteretur, Prophe tias, Euangelia, et Psalmos frequentissime revoluebat, ut iterata plerumque lectio amorem divinae religionis (qua deflagrabat) augeret vehementius. Unde et beatus Hiero nymus librum de veste saserdotali, eidem nuncuapuit.

Marcella Romana propter sacras literas (quas egregie callebat) frequentibus epistolis a beato Hieronymo salutata est, Ad eam enim scripsit de mundi contemptu, de


page 195, image: s393

decem nominibus, quibus apud hebraeos dicitur deus, de fide nostra, et haereticorum doctrina, de Blasphemia in Spiritum sanctum, de studio Theophili episcopi Alexam drini, et alia id genus permulta.

Eustochium Paulae mulieris Romanae filia, Latinarum, Hebraicarum et Graecarum lite rarum studiis plurimum excelluit. Unde et suo tempore novum orbis prodigium vocata est. Ingenium sacris literis deuovit maxime, atque adeo, ut Psalmos hebraice legeret cursim et mira celeritate. Quain re amorem beati Hieronymi multum sibi demeruit. Genebria mulier natione Veronensis, tempore Pii secundi pontificis Romani, sua egregia eruditione meruit nomen immortale. Epistolas scripsit luculentas et maxima refertas doctrina. Recitabat decoro gestu, voce virili permixta suavitate.

Constantia Alexandri Sfortiae uxor numeratur inter claras mulieres et excellentes doctrina. Ab infantia bonis disciplinis operam dedit, adeo ut imperata quoque disertissime loqueretur. Habebat assidue prae manibus opera Hieronymi, Ambrosii, Gregorii, Ciceronis, et Lasctantii. Valebat etiam scribendis ex tempore carminibus non sine magna multorum admiratione, Quod sine praeceptore ferebatur didicisse. Nec defuit tam illustri feminae germen simile. Habuit enim filiam Baptistam nomine, tanta doctrina, ut doctissimos quosque sua terreret eloquentia.

Politianus in Nutricia plerasque mulieres doctas et eruditas his carminibus enumerat

Non illi Praxilla suos, praedoctaque Nossis
Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles,
Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos
Castalio seu melle rigat, non candida Myto,
Non Telesilla ferox, Non quae canit Aegida saevae
Pallados, effusum crinem vittata Corinna.

Nomina quarundam feminatum illustrium.

HEcuba uxor priami, Andromache hectoris, Creusa Aeneae, Artemisla Mansoli, Monyma Mithridatis, Ersilia Romuli, Herpilida Aristotelis, Hipsicrathea mithridatis, Amastrix Xersis, Hermodice mydae, Semiramis nini, Fundania varronis, Plotina Traiani, Cassandane Cyri, Atossa Darii, Sarra Abrahae, Penelope Ulyssis, Dido Sichaei, Portia Bruti, Poppea Neronis, Euridice Orphei, Pyrrha Deucalionis. Parictione mater Platonis, Ceres Proserpinae, Agrippina Neronis, Alcmena Herculis, Veturia Coriolani, Olympias Ale xandri, helena Constatini, Critheis homeri, Beronice Ptholemaei Philadelphi, Ilia Romuli, Elbia Ciceronis, Aurelia Iulii Caesatis, Alcimede Iasonis. Cassandra filia Priami, Hesione Laomedontis, helena Laedae, Musae Iovis, Proserpina Cereris, AEgina Aesopi, Andromeda Cephei, Ariadna Minois, Hypermestra Danai, Niobe Tantali, Polixena hecubae, Deidamia Lycomedis, Europa Agenoris, hypsiphile Thoantis, Ino Cadmi, Lavinia latini regis, maia Atlantis, Antigona iocastae, mam to Tyresie, Vesta Saturni, direptis Mithridatis. Semiramis regina Assyriorum. Ca milla Volscorum. Nicaula seu Saba Aethiopum, Athalia hebraeorum, Thomyris Scytha rum, Hester Persarum, Cleopatra Aegypti, Zenobia Palmyreorum, Amalasuntha Gotorum, Theolinda Longobardorum, Radegundis Franciae, Cassiope Aethiopum, Harpalice Amazonum, Hyppolite Magnesiae, Teuca Illyricorum. Item minerua, Rhea, Iuno, Isis, Diana, Delbora, Medea, Nicostrata, penthesilaea, Sappho Iudich hebraea, Lucretia, Chloelia, irene imperatrix, Ioanna Gallica, Breseis, Phyllis, Dirce, Erigone, Iuturna soror Turni, Oenone amica Paridis, Amazones omnes, Sibyllae, Poetriae, Atalanta venatrix, Nyssa, Scribonia, Victoria, Elpinice, Faunia, Hyppare tha, Locris, Macaria, Metella, Myrtha, Nycia, Olbia, Papyria, Perictoria. Phestias, Phila, Phitais, Sandane, Seruilia, Sophonisba, Stratonice, Terentia, Testa, Tymea, Tymoclia, Nausica, Victorina, Sisigambis, Caecilia, Panthea, Phedalia, Targelia, Mammea, Theodora, Phya, Nitocris, Euryale, Hiera. Sunt et aliae prope infinitae,


image: s394

quorum nuda nomina crescerent in volumen. Nec ego commentarium hac in re volui contexere, quum quia esset operis prope infiniti, tum etiam ne alienis vestigiis inststerem. Nam hoc iam negotium praemoliti sunt Boccatius et aliquot alii. Si cui videbor inaudata confinxisse nomina, legat Plutarchi vitas, Reperiet eorum (quae videm tur inusitata) partem non modicam.

Stroza pater illustres quasdam feminas sequentibus versibus enumerat.

Magnanimam Thomyrim, fortem propone Camillam,
Et subeat menti Penthesilea tuae.
Adde et amazonias reliqua de stirpe sorores,
Respice Carmentem, respice Penelopen.
Ulta nefas animo, propriaque Lucretia dextra
Invicto occurret clara pudore tibi.
At rapidum nando transmittere Chloelia Tybrim
Ausa, suis animis praemia digna tulit.
Quid te commemorem vestalis Claudia virgo
Qua sterit attoniti vindice fratris honos?
Quisve tuum dignis nomen Cornelia tollat
Laudibus? aut animum Portia casta tuum?
Quis te praetereat generosi pectoris Hester,
Non bene damnatos protinus ulta Syros?
Quisve Palestina genitam te stirpe virago
Spem taceat patriae subsidiumque tuae?
Si fortasse petes exempla recentia, nonne
Cognita perpetua laude Mathildis erit?
Sponte opibus spretis regnum Violanta reliquit,
Seque sacri sociam maluit esse chori.

Mulieres bellicosae et masculae virtutis.

PEnthesilaea Amazonum regina, muliebrem aspernata molliciem, operibus semper, quae virum decent, innutrita est. Troianis favit contra Graecos, fuitque vexillifera et turmas equitum duxit. Propertius libro tertio. Ausa fe rox ab equo quondam oppugnare sagittis Maeotis Danaum Penthesilaea ratis, Aurea cui postquam nudavit cassida frontem, Vicit victorem candida forma virum. Virg. libro primo Aeneidos.

Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet.
Aurea subnectens exertae cingula mammae
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Pamphilus.
Non probo peltatas inter quae tela cateruas
Hectore sub forti sanguinolenta tulit.

Cunabula Camillae Vocorum reginae manifestum futurae virtutis lumen promiserunt: Nam ab ipsa iam tum infantia, non molliculis involuta est pannis, non a blan dientibus nutriculis educata: sed a patre Metabo in mediis silvarum latebris ferino lacte pasta est. Relictis demum crepundiis paulo provectior facta, neque tractandis insue vit lanis, nec fusos aut pensa manisbus accepit, sed ferinis amicta pellibus fundas coepit circumagere, complicare arcus, sagittas torquere, ceruos et capreas lassare cursu. Cui virtuti adiecit studium virginitatis. Orto demum inter Turnum et Aeneam bello, Rutulis adhaesit, fuitque ductrix copiarum. Quam eius virtutem Virgilius in si ne septimi sic describit,

Hos super advenit Volsca de gente Camilla
Agmen agens equitum, et florentes aere cateruas
Bellatrix, non illa colo, calathisve Mineruae


page 196, image: s395

Femineas assueta manus. sed praelia virgo
Dura pati, cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas.
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.

Cleopatra Aegypti regina, Dionysii Auletis filia: quum mortuo iam Caesare Antonium lascivientibus momoridisset oculis, et in amorem sui pellexisset: praeter Syriae et Arabiae regnum ausa est Romanum quoque imperium sperare. Quum ergo magis ac magis in dies cresceret libido principandi: imperium ipsum ab Antonio petere non dubitavit. Quod quum exorasset, sumptis cum eo armis, in Augustum eiusque generum Agrippam copias duxit, movitque bellum: cuius fortuna anceps aliquandiu pependit. Victis ad extremum Antonianis, effrenata mulier cecinit receptui, ac se in pedes dedit cum adultero. Quos secutus victor Augustus ita oppressit, ut neglecta pacis conditione, Antonium ad inferendam sibi mortem compulerit. Quo extincto, ubi nullum rebus afflictis subsidium vidit Cleopatra, brachium aspidi mordendum praebuit, ne in triumphum captiva raperetur. De hac Propertius lib. tertio sic inquit.

Scilicet incoesti meretrix regina Canopi
Una Philippaeo sanguine adusta nota,
Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
Et Tyberim Nili cogere ferre minas,
Romanamque tubam crepitanti pellere sistro.
Baridos et contis rostra liburna sequi,
Foedaque Tarpeio Conopea tendere saxo,
Iura dare statuas inter et arma mari.

Helerna Iani filia, mortuo patre apud Tyberim regnavit, praefuitque viris sine viri auxilio.

Apud Meroem quoque principata est Candace regina, et imperavit Aethiopum genti.

Semiramis regnandi libidive tota pruriens petiisse fertur a marito Nino, ut quinque dies tantum imperaret, et sceptro uteretur. Quod quum exorasset, satellitibus iussit, Ninum ut interficerent. Hoc itaque modo regnum consecuta, Assyriis tantisper dominata est, dum a Nino iuniore filio interfecta sit, quia eius concubitum rogasset. Eadem muros Babylonis condidit, aut a Nitocri regina conditos auxit et reparavit.

Hippolyte Amazonum regina quum instar ceterarum bello insuesceret, asua est ar ma capere in Theseum, a quo expugnata et in uxorem ducta est. Propertius. Felix Hippolyte nuda tulit arma papilla, Et texit galea barbara molle caput.

Zenobia Palmyreorum regina post mortem Odenati mariti sui imperium arripuit in Syria, Nec dubitavit arma capere in Aurelianum imperatorem, a quo victa et in triumphum ducta est. Quum autem probro daretur ipsi Aureliano, quia de ea triumphasset, Nihil inquit me pudet de femina triumphasse, quae virtute plusquam virili sit praedita. Pontanus. Qualis et Aethiopum quondam sitientibus aruis In fuluum regina gregem sese armat, et audet Sola pedes sese irato obiectare leoni, Insignique arcu, et duplici Zenobia telo.

Hypsecratea Mithridatis coniunx, in omni bellorum discrimine adiutrix astitit marito. Quinetiam capillos sibi rasit, ne ferendae galeae essent impedimento.

Valasca Bohemorum regina facta cum ceteris mulieribus coniuratione de excutiendo virorum principatu, copiarum ductrix bellum movit, interfectisque viris, feminas omnes asseruit libertati, adeo ut Amazonum instar multos annos principatae sint sine viris.

Regnante apud Gallos Carolo septimo quum Angli omnia populabundi passim irrumperent, et iam prospero fortunae Zephyro adiuti nihil sibi non pollicerentur, desperatis Gallorum rebus adfuit Ioanna magni spiritus virguncula, quae attritos


image: s396

Gallos animans ad ultionem et libertatis gloriam, prima belli campum ingressa, non prius suos hortari et ipsa certare desinit, quam hostem in fugam verterit reportata victoria.

Artemisiam reginam Cariae, et Mausoli coniugem mirantur Graeci, quia irruentes Rhodios classe exuierit, insulam quoque domuerit erecta in urbe statua, quae civitati stigmata videretur inurere. Hoerodotus ad hunc modum de ea scribit. Verum (inquit) Artemisiae praecipua me tenet admiratio, mulieris expeditionem aduersus Graeciam secutae quae defuncto viro nulla adacta necessitate, sed praestantia animi atque virilitate in militiam concessit. Nomen ei erat Artemisiae Lydami filiae, Paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Haec Halicarnassaeis et Cois, et Nisyriis, et Calydius quinque cum navalibus venit omni copia instructis.

Vulgata est et nota Amazonum virtus, quae reiecto virorum et principatu et commercio, solae sibi imperaverunt, suamque libertatem armis defenderunt.

Athalanta venatrix fuit Arcadica, vibrandis iaculis et arcubus complicandis assuefacta, quae inusitatae magnitudinis aprum universae formidolosum Aetholiae prima aggressa est et vulneravit una cum meleagro. Pontanus libro tertio de Stellis, de hac puella, eiusque virtute sic meminit.

Qualis in Aetholum campis Meleagria virgo
Stravit aprum, primamque manu stringente sagittam
Intorquens, ausa est spumanti occurrere monstro.
Mox laeta et spoliis, famosa et caede superba.

Thomyris Scytharum regina potentissimo Persarum regi Cyro, bello congressa est, ipsumque et vita et castris spoliavit ad ulciscendam filii mortem, quem ille prius occiderat.

Delbora mulier bellatrix, imperavit Israelitis, quos ab incursionibus vicinorum plae runque tutata est, quorumque remp. et imperium variis auxit honoribus.

Virtutem Has bites feminae bellis exercitae sic describit Sylius libro primo.

Haec ignara viri, vacuoque assueta cubili,
Venatu et syluis primos defenderat annos.
Non calathis mollita manus, operatave fuso.
Dyctinnam et saltus, et anhelum impellere planta
Cornipedem, ac stravisse feras immitis amabat.

Idem li. 2. ait Tyburnam Saguntinam fuisse feminam Murrhi uxorem et bellatricem. Teuca Illyricorum regina, viris foritissimis imperavit, et Romanorum vires fregit saepe numero. Fuit Argonis uxor.

Lacenae mulieres virorum obibant munera, sese in gymnasio, in bello, in venatione exercentes. Hae cum viris in certamen aduersus Messenios fortiter descenderunt.

Margarita Henrici sexti Britanniae regis coniunx aciem viri deficientem restituit.

Gaditanae mulieres, partu statim surgunt, ministeriaque domus obeunt.

Olim Germanorum mulieres, inclinatam aciem, et iam ad triarios vergentem restituerunt.

Bellovacae mulieres a Carolo Burgundiorum duce longa obsidione fatigatae, moenia defenderunt, et obsessorem e scalis in fossasvrbis detruserunt, reportatis ad suos vexillis.

Lesbia puella murorum parte machinis Turcarum deiecta, oppidanis fugam aut deditionem meditantibus salutem peperit. Obtulit enim se primam impetui et iaculis inimicorum pro tutandis ipsis muris.

Amalasiuntha Gothorum regina principata est apud Ravennam, Burgundiones et Alemanos Liguriam populantes, italia pepulit, adiuvante Theodato, quem regni consortem susceperat.

Maria Puteolana a Puteolis Campaniae urbe nomen adepta, bellica virtute maxi me floruit aetate Francisci Petrarchae. Erat laborum apprime patriens ab pisa iam inde adolescentia. Abstinebat vino, Erat parca cibi et verborum, Reiciebat colos, pensa, fusos, et lanas, et cetera, quae muliebrem decent molliciem. Gaudebat arcubus, iaculis, pilo, galea, scuto. Noctes perpetuas quandoque vigilabat, nec dormiebat nisi coacta


page 197, image: s397

idque sub dio et humi, reclinans caput in scutum pro puluinari. Inter armatos versaba tur. Quod quamuis impudentiae speciem praeferat, nihil tamen vehementius curavit quam studium virginitatis, in qua permansit ad mortem usque. Cultum corporis aspernabatur. Quibus artibus bellicosa admodum facta est.

Bona Longobarda bellatrix itidem puella floruit anno domini 1468. Nupsit Brunorio Parmensi egregio bellatori. Ateneris annis lustrabat silvas venatricibus sti pata canibus. Maritum in omni discrimine comitabatur. Quem quum Alphonsus rex Siciliae aliquando certa de causa in vincula coniecisset, miserta captivi femina, ad diversos principes instar Pegasarii cursoris cucurrit, ut ab eis literas et patrocinium obitineret pro viri salute, quod obtinuit.

Bella et alia quaedam mala a mulieribus orta.

BEllum Graeorum in Troianos, ortum est ab Helenae raptu. Oui. li. primo Elegi. Qualis ab Europa Phrygiis aduecta carinis, Coniugibus belli cau sa duobus erat. Propertius li. secundo. Olim mirabar, quia tanti ad Pergama belli, Europae atque Asiae causa puella fuit. Idem lib. secundo. His olim (ut fama est) vitiis ad praelia ventum est. His Troiana vides funera prin cipiis. Seneca. Quisquam dubius ad thalamos eat Quos suadet Helena? pestis exitium, Lues utriusque populi. Cernis hoc tumulos ducum, Et nuda totis ossa (quae passim iacent) inhumata campis? haec hymen sparsit tuus. Tibi fluxit Asiae, fluxit Europae cruor. Pelops quum Phrygiae regno successisset, bellum movit in Oenomaum patrem Hippodamiae propter puellam ipsam adamatam, et negatam sibi in matrimonio.

Alia fuit Hippodamia Atracii filia et uxor Pyrithoi, quam quum mero calescentes et aestuantes libidine Centauri rapuissent, bello petiti sunt a Pyrithoo. Unde puellam ipsam Propertius Iscomachem vocat. Isco enim graece significat habeo, et mache dicitur pugna. Verba eius sunt haec. Qualis et Iscomache Lapithae genus heroinae, Centauris medio grata rapina mero. Idem. Aspera Centauros eadem dementia iussit Frangere in aduersum pocula Pyrithoum. Oui. lib. 14. Helenae non pluribus esset Sollicitata procis, nec quae Lapitheia movit Praelia.

Archelaus rex Macedoniae interfectus est ab adolescente Crateva nomine, quem habebat in deliciis, quia ei promissam filiam, alteri posthabuerit.

Archilochus poeta Iambographus Lycambem socerum ad praeposteram laquei mortem impulit, propter eius filiam sibi in matrimonio denegatam. Unde Ouidius, Postmodo si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lyncambaeo sanguine tela dabit.

Pericles propter Aspasiam concubinam Samios infestos Milesiis debellavit.

T. Corruncanum liberius in legatione ad Taucam Illyricorum reginam locutum regina ipsa interfici iussit, violato gentium iure. Livius.

Propter Cryseidem filiam Crysae (qui sacerdos fuit Apollinis) ab Agamemnone raptam Apollo pestem in castra Graecorum immisit: quae non prius desiit serpere, quam patri suo reddita sit puella.

Propter Laviniam Latini regis et Amatae filiam ortum est bellum inter Aeneam et Turnum dum uterque eam sibi in matrimonium dari cuperet. Pontanus lib. quarto de stellis. Hinc atrox bellum exoritur, pro coniuge certat Hinc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis. Ac tandem victor potitur rgenoque toroque, Sed fato cadit infelix cava ad antra Numyci.

Roma condita quum Romulus ad augendum urbis populum, Sabinorum soeminas rapuisset, inde bellum ortum est et motum a maritis: raptum ulcisci et raptas repetere volentibus. Propertius lib. secundo. Cur exempla petam Graium? tu criminis author Nutritus duro Romule lacte lupae. Tu rapere intactas docuisti impune Sabinas, Per te nunc Romae quidlibet audet amor.

Mortuo Menelao Megapenthus et Nicostratus Orestis filii Helenam in Rhodum


image: s398

fuganerunt, ubi a Polyzo Tlipolemi uxore arbori suspensa est ob zelotypiam.

Lysimachus filius Agathoclis filium Agathoclem (cuius auspiciis multa bella feliciter gesserat) veneno sustuilirinstigante Arsinoe noverca Ptolemaei sorote.

Lucretius poeta amore feminae in suorrem versus, amatorium hausit poculum, quo spiritum efflavit.

Tullia procuravit, ut maritus suus Seruius Tullus a Tarquinio Superbo interficeretur.

Sanson quum Dalilae uxori crinem fatalem ostendisset, in quo prodigiosae vires con sistebant, dormiens ab eadem rasus incidit in manus inimicorum.

Iphis egregia forma adolescens spretus ab Anaxarete puella se suspendit.

Deianira author fuit duelli inter Herculem et Nessum Ceotaurum, atque etiam mortis ipsius Herculis. Seneca. Oturpe fatum. Femina Herculeae necis author feretur.

Achab rex Israelitarum suasu Iezabelis uxoris occidit prophetas.

Chilpericus Clotharii filius opera Friedgundis seu Fridgundae uxoris, dum venatu rediret, interfectus est.

Seleucus Callinicus rex Syriae dum novercam Berenicen Ptolemaei sororem expulisset ab ipso Ptolemaeo bello petitus est.

Deiphobus Insidiis Helenae (quam post mortem Paridis coniugem duxerat) occisus est, toto corpore inhonestis plagis deformato.

Amphiaraus vates quum praevidisset se periturum Thebis, si ad bellum proficisceretur, coniecit se eo in latebras et occuluit. Eum tamae produdit uxor Eryphile spe habendi monilis aurei, quod gerebat Polynices. itaque uxoris fraude coactusire Thebas, hiatu terrae absorptus dicitur.

Euander Pallantis Arcadum regis nepos, suasu Nicostratae matris occidit patrem suum.

Eduardus Anglorum rex et martyr, uxoris suae fraude occisus est.

Pterelas Thebanorum rex, proditione filiae Polydices interfectus est a Creonte.

Nisus quoque Megarensium rex obsessus a Minoe rege Cretae, proditione Scyllae filiae (quae Minois amore tenebatur) fatalem amisit crinem, atque ita ab hoste interfectus est. De utroque Ouidius. Filia ne ve magis capiti sit fida parentis, Quam tua vel Pre rela, vel tua Nise fuit.

Cleopatra causa fuit belli inter Ptolemaeum Philopatorem patrem suum, et Alexandrum Syriae regem.

Gandulphus martyr dum uxorem adulterii increparet, eiusdem insidiis interfectus est ab adultero.

Hippolytus a Phaedra noverca stupri falso accusatus, dum Thesei patris furorem vellet declinare, discerptus est ab equis.

Propter Hermionen orestes Pyrrhum occidit.

Ortarus rex Bohemiae insimulatus ignaviae et timoris ab uxore Margarita, quia cum Rodulpho Caesare foedus inisset, bellum movit, in quo profligatus est.

Ioram Israelitarum rex suasu Athaliae uxoris infinita prope commisit flagicia.

Isis causa fuit, cur Mercurius mandato Iovis Argum occiderit.

Luchinus italiae comes movit bellum in Ugolinum Gonzagam propter Isabellam uxorem suam ab ipso Ugolino vitiatam.

Martia meretrix Antonium Commodum Imp. (cuius erat concubina) fecit occidi ab athleta quodam, quo cum adulterii consuetudinem habebat.

Rodericus Gothorum rex, quum filiam Iuliani cuiusdam praefecti (qui Tingitanam provinciam administrabar) adulterasset: dolore animatus pater, Sarracenos convocavit, movitque bellum, in quo septingenta utrinque milia hominum perierunt.

Alexander instinctu Theadis meretriculae Persepolim urbem combussit. Curtius Ebrio (inquit scorto) de tanta referente sententiam, unus et alter, et ipsi mero onerati assentiuntur, rex quoque fuit avidior, quam patientior. Quin igitur ulciscimur Graeciam,


page 198, image: s399

et urbi faces subdimus? Omnes incaluerant mero. itaque surgunt temulenti, ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. primus rex ignem regiae iniecit, tum con vinae, et ministri, pellicesque.

Violara Lucretia causa fuit exigendi regum principatus, quemadmodum per Virginiam Triumuiri desierunt.

Octavia soror Augusti ab Antonio repudiata, causa fuit belli civilis.

Antiochus dum bellum gereret in Romanos, vino et Veneri dies multos indulsit, cum puella quadam Chalcidensi, quam deperibat. Ex quo factum est, ut mollicie illa deliciisque corruptus, hosti victoriam reliquerit.

Ouidius libro secundo Eleg. de quibusdam bellis: et aliis multis malis, quorum authores extiterunt feminae, ad hunc modum scribit.

Nec belli est nova cura mei. Nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.
Femina syluestres Lapythas, populumque biformem
Turpiter apposito vertit in arma mero.
Femina Troianos iterum nova bella movere
Impulit in regno iuste Latine tuo.
Femina Romanis it erum nunc urbe recenti
Immisit soceros, armaque saeva dedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros.
Spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.

Item Horatius libro primo Ser.

Nam fuit ante helenam cunnus teterrima belli
Causa.

item Pamphilus saxus.

Baccatum caperet coniunx ut avara monile,
Iuit ad infernas Amphiaraus aquas.
Tyndaris ad Phrygii vultum cor flexit amantis,
Et Menelaaeam liquit iniqua domum.
Vertit opes Asiae, disiecit moenia Troiae,
Hectoria vulneribus fodit et Aeacidem.
Fraude Clytemnestrae clarus mactatur Atrides,
Fraude cadis natae tu quoque Nise tuae.
Ad Ptolomaeaeam nam munera transtulit brbem
Caesaris, et magis scaeptra beata Numae.
Quae tenuit Pharium meretrix scelerata Canopum,
Opponens Latiis stridula sistra tibus.
Vincla, faces, ferrum, Ietalia spicula, virus
Sub roseis claudit quaeque puella genis.

VALERANDI VARANII DE GESTIS IOannae virginis Francae, egregiae bellatricis: Libri quatuor.

REVERENDO IN CHRISTO PATRI CAROLO Genelici, episcopo et comiti Noviomensi Valerandus Varanius salutem.

RElatum est a praeclaris authoribus honorande antistes, imperiis et regnis perinde atque humano corpori plerunque accidere. Quantumuis enim corpus vegetum aut incolumi robore praeditum fuerit: tandem tardante senecta post iuventae exhaustum vigorem sanguis habet (ut inquit poeta) frigentque effoetae in corpore vires. Sic imperiis suae non desunt vices. Nam ita fere comparatum videmus, ut post nobiles triumphos, et prolatos undecumque fines aliquando veluti confecta senio inta bescant. Quin et regnum de gente in gentem transserri propter iniusticias, et sedes ducum superborum a domino deo destruit, memoriae proditum est. Huic astypulantur sententiae annales Assyriorum? Persarum, Medorum,


image: s400

Graecorum, Romanorum et id genus aliorum, quorum aliquando imperia celeberrima extiterunt: sed per vicaria temporum interualla sunt penitus deleta, aut in alienam traducta potestatem. Itaque sub Carolo sexto senectam sensit Gallia ad interitionem pene deducta. Perfunctus enim gloriosis victoriis Carolus, et rebus praeclare gestis, gravi valitudine et diutina correptus est: quod occasionem fecit, uti regni proceres (quae pestilens dominandi ambitio est) occultis primo facitonibus, apertis paulo mox odiis et simultatibus: grandem regno importarint iacturam. Tum Angli fero citer regnum aggrediuntur: ut propemodum de ipso actum esse crederent plerique. Inter has calamitates, et extremam saevientis belli aleam: suscitavit deus spiritum egre giae et insignis puellae, quae veluti altera Delbora aut Iudith ceruices contunderet potentium. Huius igitur virginis historiam quom utcumque carmine complexus fuerim: sub tui nominis auspicio edendam censui, quippe omnia mea nedum huius libelli inscriptionem tibi debeo. Accipias itaque dignissime praesul pro tua benignitate hoc mu nusculum, aeternum meae in te obseruantiae monumentum.

Ex parisiis. decimo sexto calendas Novembres Anni quingentesimi decimi sexti supra millesimum. Vale.

DIGNISSIMO IN CHRISTO PATRI GEORGIO Ambasiano, Rothomagensi archiepiscopo: Valerandus Varanius Salutem

INter evoluendos Francorum annales, dignissime praesul, cum Ioannae virginis Francae historiam perfunctorie decursam animaduerterem: mihi persuasium feci, non indignum fore laborem, si per succisivi otii suffurationem in re ipsa latius propaganda paulisper continerem studium. Id genus officii ar bitratus dignum, quod nostri partem slbi vendiceto ortus. Sie enim arduis in negotiis patriae prodesse non possimus: non ideo praeclusum nobis fuerit iter, quo minus egregia virginis facinora memoriae prodendo simus tolerandi. Mihi certe non solum, sed et quam plurimis bonis et studio sis viris eiusmodi historia visa est, quae non pe nitus oblitescat. Nam si veterum sabulamenta meras et inanes nugas referentia non paucos illicibili quadam voluptate detinent: quanto magis hanc historiam impensele gent posteri: ut quae non de Gorgonibus, aut Pandionis avibus conficta est. Sane et in hanc usque diem superstites sunt plusculi qui virginem viderunt inter vivos agentem. Obiit enim Rothomagi anno millesimo quadringentesimo tricesimo primo, cum urbi et toti fere provinciae preessent Angli. Elapsis subinde quatuor et viginti annis Calixtus tertius romanus pontifex, Remensem Archiepiscopum, Parisiensem, et Constantiensem episcopos destinat iudices: qui priori lite (qua puella authoribus Anglis dam nata est) diligenter recensita, et fideliter ultro citroque discussa: tandem innocentem et probam viginem fuisse definiunt. Si quempiam delectet plenius historiam nosse: ex coenobio sancti Victoris Parisiensis librum repetat: quem aliquot dies mutuatus sum: ubi abunde, et ex fori iudiciarii ordine omnia quae transcripsi digeruntur. Sed haec satis fuerint. Hunc autem laborem meum quo praesidio tutarer, quum apud me requirerem dignissime pater: feliciter actum esse cum libello existimavi: si inter chartaceam supellectilem tuam ei locum benigne indulseris.

Ex Parisiis. decimo calendas Novembres anni quingentesimi decimi sexti supra millesimum. Vale.

Argumentum primi Libri de gestis Ioannae virginis Francae.

In exordio narrationis habetur oratio Caroli magni ad divam virginem pro pace impetranda. Mariae ad filium pro Gallis oratio. Christi ad matrem responsio Causarum belli expositio. Virginis ad Carolum Magnum allocutio. Angeli ad Ioannam legatio. Ioannae ad deum oratio. Ensis miraculosa proditio. Ioannae ad Baudrecurtum oratio. Roberti ad Ioannam responsio. Ioannae ad Carolum septimum progressio. Ioannae in universitate Pictavensi examinatio. Magna super eius receptione disceptatio. Longa Ioannae oratio: in qua multa de patria, parentibus, et aliis ad eam pertinenti bus commemorat. Virginitatis Ioannae per reginam Siciliae probatio.


page 199, image: s401

VALERANDI VARANII ABBAVILLEI, DOCTOris theologi Parisiensis: De gestis Ioannae virginis Francae, Auglorum expultricis: Liber primus.

ORdior augustae titulos et gesta puellae,
Quae sexus egressa modum, longaeva diremit
Praelia, et ambiguas lites: dum freta potenti
Robore, Brutiadas Gallis exegit ab oris.
Lex nisi constituat non succensere clientem
In dominas: vestram sacrae Libethrides ausim
Accusare moram. Semper ne indicta manebit
Nympha, cothurnatae cui debent carmina muse?
Pierus, Eurotas, Helicon, Asopus, et omnis
Aoniae tractus (phoebaei numinis olim
Delitiae) stagnant Agarenis hospita porcis.
Tandem istinc migrate deae, iam Pallas Athenis
Cessit: et in Franca regnat celeberrima gente.
Suppare et huc voto septem venere sorore:
Par quoque vos fuerit sociis convivere terris.
Altisono cantu magnos heroas ad astra
Euehitis: nostram cur non heroida munus
Ornet Apollineum? discusso puluere longt
Carceris, in lucem veniat generosa virago:
Francia cui debet, forti quod Roma Camillo:
Vester Amazoniis pecten sudavit in armis:
Hanc quoque Pierides numeris ornate puellam,
Ut cumulus vestro generi succrescat honoris.
Nec pudeat quia florentes exegerit annos
Lanigeros inter strepitus, pastoriaque arma.
Quandoquidem tum pastor eras Amphrisie vates
Numine subducto, quom (te modulante) Pheraeae
Pascebantur oves. huic et subscribe puellae
Archadiae pastor, cui post Syringis amores
Hae placuere artes: comitesque accerse Lycaeo
Vertice deductos, et amantia numina plectri.
Sed quid opus nugis? non diros Gorgonis angues
Non athalantiadas, nigrisue Coronida pennis
Fingimus: autversas monstrosa in corpora nymphas.
Ergo age Costis ades, praesentis conscia facti:
Et rege veridicum spiranti numine carmen:
Crebra gerendarum fueris quom nuntia rerum.
Postquam liligeros furor indignantis olympi
Attrivit sub sanguinei discrimina Martis
Praecipites: nec longaevo speranda labori
Meta putaretur. Magnus tum Carolus aegro
Suspirans animo, provoluitur ante beatos
Christiparae obtutus, et supplex talibus orat.
Virgo potens terum, et divinae conscia mentis
Quam deus aduersis praesens in rebus alylum
Instituit: famulum non dedignare precantem.
Aspicis ut Francas magni inclaementia belli
Iandudum populatur opes: deserta colonis
Tecta diu ingemuere suis: si forte supersint
Quos nondum bellum exhausit (quae turba pusilla est)
Semianimes lugent: pecoris nec cura, nec agri.
Torpent rastra domi, subducto vomeris usu:
Spinas, et tribulos dat glebae terra feracis:
Sic vacua antiquas dediscunt hortea messes.
Labruscis operitur humus: non caedua ferro
Vinea subicitur, nec eunt in prata canales.
Agrorum facies, vastae videantur eremi:
Omnia sic neglecta iacent, suntque horrida cultu.
Sed magis id crudele: lupos penetrare domorum
Usque focos, atque ex gremiis abducta parentum
Pignora frustratim sectis emandere membris.
Nulli tuta domus, per inhospita lustra ferarum
Horrisonos Boreae strepitus, et sigora brumae
Sustiner extorris genitali sede popellus,
Absenti quam foeda viro sunt stupra? nephandae
Quae veneres? quantae patrantur saepe rapinae?
Dum flagrant mediis incendia noctis in umbris.
Saepe furens mille materno viscere clausos
Interimit foetus, et vitae praeripit auras.
Inusticiae concussa manus: pro legibus arma,
Furtaque succedunt. sic regnat ubique tyrannis:
Et vitii frenos patitur pessundata virtus.
Magnificae collapsae arces, et ditia quondam
Oppida nunc turpi squallent divulsa ruina.
Si moveat divos tantae impietatis imago,
Et luerint aequas Gallorum crimina poenas:
Rebus ades miseris, gnatumque inflecte precando.
Foeta dei verbo tibi mens, tibi luceat apertis
Et facie tenus indiciis quodcumque futurum est.
Fascibus imperii quom me donasset olympus:
Vidi ego Vandalicosausus, et Alanica castra:
Nostraque in occiduam penetrarunt agmina Calpem
Atque trucem Desiderium parere coegi:
Inde per Ausoniae populos vastissima gessi
Praelia: et exclusum romana sede Leonem
Restimi: sed vera loquor, testorque pudorem
Virgo tuum: Francos pierate, fideque priores
Omnibus, expertus per tot discrimina novi.
O regina piae venias auraria causae:
Debeat ut meritis maiores Francia grates.


image: s402

Sacrifici viden ut desunt per templa ministri?
Templa ruinosos propius spectantia casus.
Tum superae regina plagae sublime tonantis
Aggreditur solium, et tali sermone peorat.
Ut tua flagranti nunc pulsem numina voto
Urgeor o fili. Gallos miserare iacentes:
Ultricem compesce manum, iam parcere tempus.
Te veniam planctu, et resupinis frontibus orant
Francigenae. Si forte iuvat cognoscere mores,
Quodque sit ad duros constans patientia casus:
Hactenus aduersae fecere pericula Syrtes.
Inficias nemo ire velit commissa mereri
Multiplices plagas, sed te dulcissime sili
Lapsorum semper misseret, levioraque culpis
Supplicia infligis: tandem modus esto furori.
Debita si nondum pressit vindicta superbos,
Innocuis saltem posthac ignosce: sed unum
Nunc genus aerumnae cunctos impingit in atram
Pauperiem: pravi non est discrimen et aequi.
Sunt qui militiae titulo per mille feruntur
Flagitia, hostilique nocent plus agmine: ut hostem
Indigenae semper timeant rurique domique.
Nam quid abactorum turmas, quid vilia dicam
Mancipia, et lixas non sacramenta professos
Militiae: qui grassantur per rura, per urbis:
Pax quibus est odio, atque ingratum munus olivae:
Dum nullo rectore vident scelus omne licere.
Nec modo terreni faeies elanguit orbis:
Foeda sed in nostrum contagio serpit honorem.
Peruia sunt delubra feris, sunt peruia et undis:
Dispereuntque sacrae pinnis labentibus arae.
Aspice quam differt a prisco ecclesia vultu:
Quae gemit, et sancti reperit lamenta prophetae
Qui delenda puer Solymorum moenia vidit.
Solenni quom sacra facit sub luce sacerdos:
Subsidit miles, valuisque subinde refractis
Ingrediens: aedem crudelibus inquinat ausia,
Ferreaque adducunt miseram sub vincula plebem?
Arma silere iube, superisne videbitur aequum:
Tam praestans, atque excellens occumbere regnum?
Cerne quot heroas Franco de sanguine nostris
Sedibus ascripsit virtus: ne perde futuros.
Ista piae matris moverunt verba tonantem:
Talia deinde refert, et dulcius ora serenat.
Quod petis alma parens, id votis annuit aether
Ast hic iusticiae rigor, et claementia regnant
Omnia communi moderantes foederis usu.
Illa quidem poenas ultrix pro crimine sumit:
Haec levat humanos lapsus, et debita donat.
Discolor est hominis studium, nec vivitur iisdem
Moribus: interdum quos impertimut honores
Fert ingratus homo, magnoque tumescere fastu
Audet: ut indomita vincat ceruice leonem.
Haec scelerum pestis duro est arcenda flagello,
Et pressis cohibenda lupis: no forte proterui
More gygantaeo superis contendere certent.
Sic modo terribili saevit Mars percitus oestro:
Et miseris lugent viduatae cladibus urbes.
Inde repentino veniens Libitina furore
Fert subitas inopina voces, promiscua gentis
Conditio perit: et mediis occumbit in annis
Pars melior: vix est capulis qui funera condat.
Hi stimuli frontemque hominum, fastumque retundunt:
Cum stolidae mentes in dexteritate bonorum
Degenerant: ipsosque volunt aequare tumore
Caelicolas, cum prosperior subuexerit aura.
Maxima liligeros ornarunt praemia reges
Dum fuit in pretio virtus: nam postvbi nostra
Orgia Parrhisiis primo Dionysius agris
Intulit, et saevas Teutatis proruit aras
Francia terrenae supremos gessit honores
Militiae: Gallos Davidica sceptra tulisse
Quis nihili pendat? toties Agarena potenti
Arma fugare manu? septena per ostia Nili
Victores conserre gradus, et castra locare:
Ista quis immodici non pignora credat amoris?
Mors tamen ut dignos heroas rettulit astris:
Nascitur inselix, titulisque indigna parentum
Progenies. Alii duxere per otia vitam
Indecorem, obscurumque manet post funera nomen.
Hinc gula delitias, et olentem suasit orexim
Principibus. subit inde venus, subeuntque minaces
Invidiae: variasque fovent divortia partes.
Gentis nulla fides, vix quen quam fraude carentem
Invenias: resonant infandis compita verbis.
Hanc scelerum turpem bello emundare cloacam
Pergimus extemplo praeceps discordia siugit
In populo, et miscet civilibus omnia rixis.
Mutua cognatae transfugunt viscera dextrae:
Alter Parrhisii nocturnis occubat umbris:
Authoremque necis sub ponte trucidat Ionae
Factio defuncti. faciuntque reciproca telis
Vulnera, quos aliae nequeant evincere vires.
Tum vocat infestas acies ex orbe Britanno
Ultrix nostra manus. Sic emarcescere Franci
Gloria coepta throni, funestaque regnat Erinnyst
Sed (te chara parens intercedente) malorum
Annuimus finem: Gallos optata revisent
Otia laurigere pacis, bellique facessent
Semina: ut antiquum speret secura decorem
Francia nobilibus iamiam illustranda triumphis,
Arbitrio stent ista tuo: sit summa gerendae


page 200, image: s403

Te penes et ius omne rei: quae cumque placebit
Ex voto tibi quaere viam: firmaque caducas
Imperii vires, et hiantia vulnera siste.
Dixerat: ecce procul Mariam Pipinius heros
Suspicit, et reducem digno veneratur honore.
Carole (ait) quem fanctus amor meminisse nepotum
Impulit: otaram Franca pro gente salutem
Accipies: haec sunto tuae solacia curae.
Semper apud Gallos stabili pietate resedit
Inconcussa fides: postquam bufone remoto
Aurea principibus venerunt lilia Francis.
Tanta feret dignos gentis propensio fructus.
Ex aliis aliam in gentem plerunque potestas
Magnifici transit solii, et celeberrima regna
Funditus intereunt: sed honoratissimus olim
Et thronus et sceptrum Gallo reparabitur orbi.
Nec vero in longas anceps est alea belli
Progressura moras. gemino vix Delius anno
Signiferum percurret iter, quom libera grandi
Clade, reflorescet proscripto Gallia marte.
Consurget media praestans de plebe virago,
Quae generis non freta loco, non munere sexus,
Aeternum referet ventura in saecula nomen.
Bellipotens herois equos frenabit, et armis
Circunsepta latus, pernix rapietur in hostem:
Primaque sulminei torquebit signa Gradivi:
Hinc celebrem post militiam, post chrismata regis,
Post debellatos hostes, urbesque receptas
Sub iuga ducetur gentis captiva Britannae:
Membraque per tenues ibunt resoluta favillas.
Sed melius caelum rem fortunabit: inultos
Non feret hos ignes Latiae censura cathedrae:
Gallia nam multo monstrabit teste, iubentis
Hoc opus esse dei: et culpa caruisse puellam.
Ut constent igitur magni decreta tonantis,
Clara manet Gallos desuerae gloria pugnae:
Ipsaque femineis pendent exordia ab armis.
Haec ubi dicta refert, accinctus nuncius astat:
Lympida divinae cui illucet notio mentis.
Iussus adit terras, subit et conclave puellae
Quam sie dulciloquo stupefactam convenit ore.
Salue Barriceae lux et nova gloria terrae:
Omnipotens tector (qui res alternat, et esse
Diversos iubet in fluxus, ut tristia laetis,
Laetaque succedant lugubribus) aethere summo
Me labi voluit: qui talia voce referrem.
Gallia iandudum luctu intabescit amaro:
Astra onerat votis, et thure fatigat acerras,
Possit ut hoc tandem bellorum fasce levari.
Audiit orantem summi claementia patris:
Direpti miseret regni, Carlique iacentis.
Persequitur: puerum (quanquam natura reclamat)
Anglorum exitiale odium: profugoque supersunt
Vix lacerae sedes, angustaque portio regni.
Militat aduersis dudum Normania signis:
Nobilis et priscos quae nominat insula Francos.
Adde et Aquitanam gentem, pheboque cadenti
Exposieas urbes: vicinaque Nereos arua:
Cetera pene in idem genus inclinata ruinae
In praedam veniunt hosti, et proscribitur haeres:
Quem Losci Aruernique fovent, aegreque tuentur.
Ofelix virgo et felicibus edita fatis:
Quae post tot clades, et belli fulmina, pacem
Restitues: tibi perpetuos sacrabit honores
Posterita: dirae succede tyrannidis ultrix
Armipotens succede operi, te acclamat olympus.
Quin genus omne tuum numero censebitur olim
Nobilitim, tu prima feres insignia clari
Stemmatis: et delebis onus seruile parentum.
Haec fatus supetum radiantia tecta revisit.
Obstupet ingenti virgo concussa pavore.
Huc illuc mentem rapitur: secumque revoluit
Altius, haec quid iussa velint, quo talia tendant:
Tum caelo conversa oculos, haec vota profundit.
Alme deus synceri animi sanctissime custos
Pelle precor lemures, et quae mortalia diris
Pectora imaginibus per opacae insomnia noctis
Ludificant: pelle in primis Plutonides umbras.
Ut nullo circunveniant errore puellam.
Non bene femineis enses et spicula dextris
Conveniunt: non spumantum moderamenequorum.
Pastorale pedum rudibus contrecto lacertis:
Iungo sudes septis, magalia voluo per agros:
Purpureis me inspergo rosis, me cingo corollis:
Hae mihi sunt artes, his et desudo sub armis:
Quid mihi cum peltis? quid cum thorace trilici:
Bella gerat qui non sexu prohibetur ab illis.
Sed queror imprudens: forsan quae bella diurno
Tempore narrantur, nocturno somnia fingunt.
A caulis arcere lupos compressa sopore,
Et tardos excire canes plerunque putavi:
Mox tamen haec effert noctis caligo solutae.
Crebra solent Mariae cuiusdam monstra referri
Caelitus allapsas quae se vidisse figuras
Dixerat armigeri strepitus, et bellica signa:
Haec tamen a vanis prodibat ineptia laruis,
Irritaque in celeres abierunt omnia ventos.
Menstrua iam totum Dictynna cucurrerat orbem:
Ecce redit qui prima tulit mandata minister:
Huc (ait) aethera rursus delabor ab arce:
Sta primis monitis, patriae succurre labenti:
Nil magis humani partem sibi vendicat ortus:


image: s404

Crede puella, fides semper gratissima caelo est
Victima: duricies tristi demergitur Orco.
Pendet in ambiguis recte sententia coeptis:
Ne rata mox credat prudens, quaecumque colorem
Iuduerint recti: species fucata bonorum
Decipit incautos, et mille pericula nectir.
Sed tecum nil tale agitur: divina voluntas
Hoc opere in magno partem te inssit habere.
Ne tamen ancipites involuant pectora fluctus,
Auspicia, et casus, venturaque signa docebo.
Costidis est aedes Turonae gentis in agro:
Cui situs, et longa squallens aetate vetustas:
Cincta rubis moles, populo sed sacra frequenti
Francia dum staret speciosis integra membris:
Emeritos hic arma duces appendere quondam
Mos erat, et spoliis venerari hostilibus aras:
Sanguis ubi gelidae torpens algore senectae
Suaserat extrema vitam componere pace.
Obsitus hic atra rubigine delitet ensis
Confuso armorum iam pridem immixtus aceruo:
Cuspide de prima capulo tenus aurea cingunt
Lilia, sed furuas fecit mora longa lituras.
Tebonus hoc primo donabit munere princeps
Quo bellum subitura tuos utaris in hostes.
Solue timore aim, et mandata capesse tonantis:
Subscribent aeterna tuae praeconia laudi.
Parcimus et nugis, et nil molimr iniquum.
Sed cur conditio te sexus terreat: ipsos
Caelicolas hoc non latuit, non femina, non mas,
Est apud aethereum patrem: discretio nulla
Est generis, non est liber, non verna, sed omnes
A domino pendent: vires ubicumque iuvabit
Inseret. humanos divina potentia captus
Transgreditur. quid enim tibi formidabile ducas
Si deus astiterir? Thesbyte orante propheta
Centeni occubuere viri: clauditque aperitque
Vox hominis caelos, ignemque accersit ab astris.
Tu saltem prodito tenus: tentare quid obsit?
Incipe: felici succedent omnia sorte,
Et nova feminei surgent in robora nerui.
Henricus frustra Catharinae hymenaea poposcit
Vincla, maritalesque thoros et regia sumpsit
Nomina: ut haeredis titulo veneratior esset
Liligerae plaebi. Quin et regale numisina
Cudit in insuetos vultus: istisque colorem
Dat lex connubii. sed eo processerit usque
Infensi longa ira dei iam prospera Gallis
Sidera nascentur: redeunt et tempora paci.
Altera lux caecas noctis discusserat umbras
Surgit Ioanna, et patrui festina penates
Ingreditur. visaeque refert miracula formae.
Vallicori praeses tum Baudrecurtus agebat:
Cui praestans animi virtus, et multa gerendi
Dexteritas belli. Patruo comitata puella
Tendit eo gressum, et tales dat pectore voces.
Huc ego prodigiis caelestibus acta venire
Cogor: et inveti reserare oracula casus,
Mira tibi auditu referam: quae forte probabis
Dum plene tibi susceptum innotescere verbum
Coeperit. obscuris cum nox involuitur umbris,
Saepe ego secreto thalami conclusa recessu
Angelicam vocem accepi, quae regia suadet
Tecta petam, ut regno pacem, populoque salutem
Hoste feram pulso. primae non credula voci
Restiteram sexu imbelli revocata: nec aequos
Censueram monitus, qui insanum Martis amorem
Ingererent. sed verba eadem quae saepius hausi
Haud dubiam fecere fidem: stant omnia certis
Explorata viis. nihil est quod debeat ultra
Admonuisse deus: maiora requirere inane est.
Quotidie ostentis oculi obtunduntur, et aures.
Conceptum da praeses iter: liceatque subire
Quod volumus. nam liligeris cum rebus agetur
Prosperius: sic fata iubent, sic imperat aether,
Haec ait, et facto dicendi fine parumper
Temperat a verbis demissa fronte. Robertus
Tandem subridens, dedignatusque puellam,
Mentis inops quid conaris? quae cura fatigat?
Vade domum (dixit) distento ventre capellas
Nox vocat ad caulam: ruri pascentibus agnis
Insidias tecta molitur fraude Lychaon.
Ad stabuli regressa fores bos mugit: harisque
Claudit nemo sues, non est praesepia foeno
Qui struat: omne pecus (te nunc absente) vagatur,
Scilicet id curae est superis (te vindice) Gallos
Restitui: torto deducas stamina fuso
Unde tuis cudas arma expedientia bellis.
Quid levis afflicto conducas femina regno?
Seria si mavis (nimium ne forte iocemur)
Natales invise agros, vetulosque parentes:
Et qui forte domi per tot tibi bella supersunt
Sedula pasce greges. nec enim capiaris amore
Militiae: te vana fides, te somnia ducunt.
Hactenus ista satis: motam compesce phrenesim.
Arma decent alios: fabricatur nubila Morpheus,
Unde sub obscura surgunt insomnia nocte.
Haec et plura bonus praeses responsa serebat:
Id non esse ratus consultae mentis, anili
Femineae vocis monitu prodire sub ora
Principis: et nugas, monstrosaque signa referre.
Sed constans iterum atque iterum regressa virago
Non sannas timet, aut ridentis scommatavulgi:


page 201, image: s405

Nec praefert muliebre aliquid, firmatur eodem
Propositi voto, et nulla levitate vacillat.
Gallia (ait) non hac soluetur peste, priusquam
Ipsa Caledoniam gladio percussero gentem.
Si pedibus duros impingere semita callos
Debeat, aut sit opus geminis obrepere palmis:
Ingrediar vel sola viam: nam nulla potestas
Sufficiet Bethfortiadas expellere regno,
Si non impositi perfungar munere belli.
Quid faciat praeses, quid sit ratione sequendum
Ambigit: hinc illinc videas pugnantia nasci
Argumenta: sed haec tandem sententia sedit,
Ut Loscos adeat: quia quo impulsore puella
Talia mente agitet: non est dignoscere promptum.
Accingit se laeta viae, comitantur euntem
Collecti misera rerum pro sorte ministri.
Mox procul exurgunt tectis flammantibus arces
Rex ubi belligeros versabat corde tumultus.
Quem gestit virgo affari, mandataque coram
Edere: ut impulsam secreto numine mentem
Nemo neget: sic et gressum componit, et ora
Grata gerit, cunctisque bonum praenuntiat omen.
Postquam introgressos coeperunt atria: regem
Pronus adir Pulengeius, supplexque profatur.
Nos tua non aegre tulerit claementia princeps
Inclite: quandoquidem si non audire pigebit,
Accipies casum exemplo fortasse carentem.
Ad Baudrecurtum (cui credita cura regendae
Vallicoris) nil tale ratum miranda puella
Venit, et id superis dicit monitoribus: esse
Credierat nugas, deliraque verba Robertus:
Propterea ab sese dimissam, terque quaterque
In patriam remeare iubet, mentilque furorem
Ponere: quinet iam complosis sibila palmis
Ingeminat crebro puerorum turba: sed usque
Persistit coepto, et multum se profore spondet
Fottunae rex magne tuae. in plerisque rogata
Femineum supra morem respondet: ineptum
Effutit nihil, incessu promittit et ore
Grande aliquid: totus (nec enim pudet ista fateri)
In diversa trahor: rem non emittere vulgo
Mens fuit: at divum veriti contemnere numen,
Post longos monitus, importunumque puellae
Venimus impulsum. Summa caelatur abysso,
Transque hominem scandit quicquid molitur olympus.
En nostrae rex summa viae. Tu ex ore puellae
Cetera cognosces. at nostris quaesumus ausis
Da veniam: nam causa tui syncaera merendi
Appulit huc nostros gressus, timidosque coegit
Aspera conditio, et tempestas plena malorum.
Virgineae voci facili non credidit aure
Carolus: ambiguos vulgato mutmure patres
Invasit stupor immodicus. Sed digna referri
Res visa est ad Pictavae consulta palaestrae.
Dicta dies aderat: venit in commune theatrum
Ancipitis prolata palam discussio nodi.
Ordine quenque suo capiunt subsellia: non vox
Auditur, non fit strepitus: tennere vocati
Ora patres: sed cuius erat provincia fandi
(Innuit ut praeses) tali sermone perorat.
Egregii patres nostris quae causa vocandi
Concilii: misera perculsum clade fatiscit
Imperium, laevos sic torquent sidera fluxus.
Sed procinctus in haec rerum dispendia sudor
Militet: aduersas hyemes superare ferendo
Est opus: haud vero contra pugnare vetamur
Irritata piis flectendo numina votis,
Aut etiam (si mens nobis industria) vires
Exercendo animi: patrum inconsulta libido
Forsitan immites carpsit de viribus vuas
Et stupidi dentes post indoluere nepotum.
Onnia iandudum ingenti trepidare tumultu
Cernitis: hanc pestem nostris quae causa diebus
Intulerit: modicae non est indicere molis
Quicquid id est, sive astrigero vis indita caelo
Voluerit hoc fatale malum, seu quilibet alter
Ignotus divorum, et ineluctabilis ordo
Hos Gallis ferat influxus, radiosque maligni
Sideris: haud ideo virtus tabescat inerti
Segnicie: tantis bellorum fluctibus acres
Obuia firmemus vestigia: spes bona mentes
Erigat invictas: tot forte laboribus actos
Eripient olim superi, et meliora quietem
Fata dabunt: felix aliquid mens augurat huius
Virginis auspicio cui praesens cura laborat.
REs pensanda tamen magno est examine: quando
A solita rerum discedit lege: frequenter
Aspicias flores pulchra qui veste renident
Naribus admotos tetrum spirare vaporem.
Dicite (quandoquidem convenimus illius ergo)
Quae vobis sit iudicibus credenda puella.
Assurgit venerandus eques, cui plurima fronti
Canicies: cui membra tremunt effoeta senili
Pondere: militiae longaevo exercitus usu.
Rege sub extincto multis stipendia lustris
Fecerat (emeritus quamuis a marte vacaret)
Conciliis astare tamen plerunque iubebat
Carolus: audibatque libens quid suadeat heros.
In primis ubi de belli ratione gerendi
Quaestio versatur: non primo verba recepit
Virginis, ex altis effert tum talia rostris.
Est vetus elogium, non protinus omnia credi


image: s406

Aurea, quae videas auri praeferre colorem.
Femina res armis incommoda, femina pravi
Ingenii: longe effreni pugnacior ore.
Femina, quam gladio, commissi perfida custos.
Non ea lex belli, non author femina pacis.
Femineis sunt plena malis quaecumque vetustae
Produnt historiae nil femina linquit inausum
Quo furor impellit, mentisque insania versat.
Femina versicolor monstrum. numerare profusam
Quis queat heroum seriem, quos perdidit olim
Femineum scelus? Argivas in Pergama classes
Tyndaris excivit: cadit hinc fortissimus ille
Hector adulterii pretium. cadit hinc et Achilles
Et praestans utrinque genus. Lavinia pene
Relliquias Troum exhausit. Sansonis ademptum est
Robur ab externa meretrice. nec ille prophetes
Eximius cassem effugit speculatus ab alto
Balnea Bersabeae. Non extricabile vinclum
Scorta tetenderunt Salomoni ut sacra focosque
Poneret idolis. Sed tanta piacla patravit
Uxor Achab, summa quae praecipitata fenestra
Interiit. regni dum quaerit Athalia sceptrum:
Persequitur regale genus, stirpemque relictam.
At verbis modus abfuerit si cuncta requiram.
Les bia Nictymene patri miscetur: idemque
Myrrha subit facinus, nec foeda Semiramis horret
Concubitum prolis: fraterno Biblis amore
Turpiter efferuet: Nisum sua filia prodit.
Laodice est infida viro. cadit ense Phareus
Coniugis. incaesto temeratur crimine Locris.
Vix Messalinae meminisse libidinis ausim.
Claudius, Albinusque dato periere veneno
Fraude maritarum. privignum Theseos uxor
Exarsit: castumque extrema in fata poposcit.
Quem nequit Euristheus, sed nec Saturnia Iuno
Vincere, fatali conflagrat coniugis igne
Inclitus Alcides: sic passim femina praeceps
Fertur in omne scelus saevae de more leaenae.
Sed quid in annales et prisca diaria tanto
Effluo digressu: satis est meminisse superba
Proferre imperia, angustosque extendere fines
Feminei non esse animi. Cognovimus olim
(Dum melior sanguis vegetaret robora) magnos
Tum bello, tum pace duces: qui insignibus actis
Egregias laudes, et Francae sceptra coronae
Plenius ornarunt: sed non regnabat anilis
Haec levitas: anceps quid pendet ab ore puellae
Curia: dum tantis agitur res nostra periclis.
Quid non Aurelios dura osbidione levamus?
Quae spes tanta morae, propius dum cernimus hostem?
Sit ubi angustas septenis fluxibus undas
Euripus tollens, ventos vocat, et Iovis ignes:
Aut cum caelum oriens pluviales elevat Haedos:
Puppe sedens rector properat fundare carinas:
Lintea convoluit, firmatque in littore naves:
Ne ferat illisam vehemens impulsio classen.
Sic toto obnixu collectis viribus ire
Unanimes in bella iubet miserabile tempts.
Non maleae rupes, non cyclopeia saxa
Incidimus: longe obruimur graviore procella.
Ecce soporatis omnes tamen otia curis
Ducimus: et (tanquam defecerit omne virile
Robur) ad agrestis fugimus vexilla puellae
Quid resides torpent animi? quid segnia cord:
Non tandem accenso surgunt in praelia marte?
Hoc praesens quis non videat reptare venenum?
Non secus ac totos paulatim cancer in artus
Serpit: et infectis respergit corpora sulcis.
Talibus effatus senior plerosque trahebat
In sua vota patres: qui non sperare futuram
Audebant ex feminea virtute salutem.
Adde quod astantis pars non temnenda senatus
Duxerat indignam, celebris cui concio tantum
Deferat haec (aiunt) tanti figmenta bubulcae
Cur facimus? si forte deus decreverit hostem
Pellere: nostrates non deficit inclita virtus:
Molliri qui audenter opus tam nobile possint.
Interrupti operis dum sic sententia pendet:
Succenset virgo armipotens, aegreque repulsam
Sustinet: imbibitum vix dissimulare furorem
Flamma accensa potest: quia si mora longius isset,
Acrior (ut referunt) succreverat ira puellae:
Ira per incerti gladios ruitura duelli:
Qua me stultitia, qua me levitate notandam
Creditis o patres? armis si forsitan (inquit)
Apta minus videar, stricto procurrere ferro
Annuite. haec nostri sint prima pericula martis:
Si cuiquam vis tanta animo: descendat inaequae
Planiciem pugnae: mihi si victoria cedat
Credite victrici, noster si vicerit hostis:
Compede vincta abeam, et cunctis sim fabula seclis.
Dixerat: hinc patres aliquot Iabentibus horis
Consultant: nam grande aliquid constamria praefert
Virginis. at vero fierent cum talia: Petrus
Intererat: quo Meldi initae post foedera pacis
Praesule sunt usi: tale sque dat ore loquelas.
Fluctuat incertis studiis mens anxia: postquam
In sacros feror annales. nam multa legenti
Occurrunt passim implexos facientia nodos:
Quae sphingis domitor nequeat dissoluere, non phrix
Gordius. haud aliter quam dum Minoia tecta
Daedalios habuere sinus per mille viarum


page 202, image: s407

Ambages. ut progressos contingere prima
Lumina vix licet: paucis tamen edere coram
Institui, quod praesentem conducat in usum.
Nostis apostolico persuasi dogmate: non mox
Omni spiritui credendum: saepe malignos
Vidimus in lucem se transsormare sathanes,
Multaque in incautos moliri retia gressus:
Unde subit praeceps et mens, et corpus amaram
Curarum molem, et mediis Cocytidos undis
Mergitur, abrupto noctesque diesque sopore.
Est paucis data sipirituum discretio: saepe
Vultus ovem simulat, tamen esse ly chaona disces
Aspiciens intro. sed quem tam lyncea cingunt
Lumina qui mentes penetret? caecutit in istis
Lippus homo, et falsa caligat imagine visua.
Venturos quis mendaces falsosque prophetas
Nesciat, illectam solitos eludere plaebem
Praestigiis, et carminibus? nec deesse putentur
Angelicis qui se iactent congressibus uti,
Ut liceat tali nugas praetexere fuco.
Sic pius Aegeriae lucos rex ille Sabinus
Fingebat petere, et diva monitrice probatos
Tradere Romulidis ritus: sic ipse Licurgus
Civibus instituit simulato numine leges.
Sed tam sacrilegi sceleris damnare puellam
Non ausim temere, quando me iudice multam
Frontis honestatem praefert: rem fraude carere
Auguror: innocuam praetendunt omnia mentem.
Cum subit istius mihi tempestatis imago:
Oedipodae videor traiectas cernere plantas,
Atque canem Ciri altricem et porrecta Quirino
Ubera, et invisum quod Gyges repperit aurum.
Vescentemque Abidis ceruino lacte iuventam.
Omnibus his quanquam primae fuit aspera vitae
Conditio: tandem mutata sorte potentes
Accepere thronos: sic forsart Carolus olim
Proferet exhaustis illustria sceptra periclis.
Sistatur nobis coram tentanda puella:
Plurima scrutantes ultro citroque legemus
Quae mentis facies: Nec emm via promptior ulla est,
Si sedet occultos certos cognoscere mores:
Iussa petit virgo conclave, et talia fatur.
Heu quid tam differre iuvat consulte senatus
En (ubi cunctando longas absumitis horas)
Ignibus et ferro Genabinae proxima gentis
Moenia lustrantur: curis insomnibus acti
Impallent cives, et non miserescitis: em pta est
Haec gravitas magno: toties audisse potestis
Quae mandata sequor: si res insueta, necesse est
Exaudire tamen quicquid deus imperat author.
Quaeritis unde genus: Natalem protulit ortum
Austrasiae limes, Darco sum nata parente:
Per patriae fines vitreis Mosa labitur undis:
Dompremio nomen vico. Tullense perunxit
Chrisma mihi caput: et lustrali fonte reatae
Nomen Ioannae poni voluere parentes.
Non sublime genus, tenui sed vivit agello
Contentus genitor: primae data cura iuventae
Lanigeri gregis, at postquam maturuit aetas
Altior: et quartae tetigit trieteridis annos:
Vix egressa domo maternis semper adhaesi
Sedula in obsequiis. Magicis ne credite patres
Artibus implicitam: quarum nec nomina noni.
Cum patrios aliquando greges in pascua rura
Egissem custos, timidas vox caelitus aures
Lapsa subit: quae Liligeras me visere sedes
Terque quaterque iubet. Non mox audita recepi:
Erubi primo, Nec talia prodere cuiquam
Ausa fui: longa incubuit nutatio menti.
Naque hyemes plusquam ternas his fluctibus egi
Sub media plerunque die, plerunque sub umbris
Ista tuli: tandem tot monstris acta petivi
Vallicorem: multosque dies contempta resedi
Paupere vestitu. Sed postquam saepius istos
Accepi monitus, tardi incusata timoris:
Praefecti demum (patruo duce) limen adivi
Obtestans in Caionem memitteret arcem,
Rex ubi voluebat curas, et maestus agebat:
Tum me veste et equo donant nummisque pusillis
Indigenae. Pullengeius comitante Coletto
Ducendam recipit: nec iter (licet undique septum
Hostibus) ulla tulit discrimina: sed satis ista
Non faciunt fidei, quae signa requiritis? ignem
Non deduco polis, nec hiulca tonitrua cudo.
Aurelios veni misera subducere clade:
Istaec primitias nostri sperate laboris.
Inde petet Remos sacro tingendus olivo
Carolus: et pulsis late dominabitur Anglis.
En vobis ea signa fero. reducemque videbunt
Aurelii dominum. Tantum est opus arma virosque
Contrahi: et audentes in bella coire maniplos.
Si deus affuerit, quid vos concusserit hostis?
Saepius haec memorans reperebat virgo, stuporque
Omnibus incessit: sed (quom cunctatio magnam
Perniciem illatura foret) concorditer omnes
Decernunt nullum esse nephas, nec lege vetari:
Quod studio tantae pietatis virgo requirit.
Tantisper iussa arma ferat, dum nulla reclamet
Relligio: fortasse deus sic restituet rem.
Iamque ierat totam fama evulgata per urbem,
Finibus Austrasiae nuper venisse puellam
Usibus insignem belli, nomenque professam


image: s408

Virgineum: mixtamque viris cum caelibe vita.
Forte aderat praestans Siculi regina Pelori
Carlaeae uxoris genitrix: tentare pudorem
Constituit. veteres non ignarasque negoti
Matronas iubet exquiri, sed pura refulsit
Corporis integritas: nam tris ubi contigit annos
Virgo supra decimum venerem illibata negavit.
Turoni primo mavortia suscipit arma:
Hinc repetit regem causam pertaesa morandi.

FINIS PRIMI LIBRI.

Argumentum secundi Libri.

Primo habetur Aurelianensium ad Carolum legatio. Maesta Caroli ad deum oratio. Annonae ad Aurelios delatio. Aurelianensium exultatio. Ioannae ad Anglos epistola. Obsidionis descri ptio. Dunensis ad proceres oratio. Ioannae pro invadendis Anglis exhortatio. Francorum in Anglos congressio. Mira Ioannae decertatio. Francorum in agro pernoctatio. Literarum apud adolescentes deprehensio. Apparatus belli primo diluculo. Gallorum et Anglorum ferox di micatio. Anastraophe ad Talebotum suis non opitu lantem. Arcis et vallorum per Francos demolitino.

Sequitur Liber Secundus.

ALtera lux caelos aperit: quom visa per agros
Turba equitum micat, et pernix allabitur urbi:
Mox regem introgressi adeunt, et talia fantur.
Maxime rex maesta Aurelii te voce salutant:
O genus infelix, tua ni claementia tantam
Allevet aerumnam gentis, cui grandis egestas
Ingruit: ex omnique premit penuria parte.
Iam vinum passim exhaustum, consumptaque rerum
Est omnis penus: in panem formatur avena,
Hordeaque insuetos gentis vertuntur ad usus.
Adde quia ad siliquas pecuino more videres
Mendicam plebem facto plerunque tumultu
Currere: quo pascat lactentia pignora mater
Non habet. hanc ipsam vix credas optime princeps
Pauperiem: moribundum urbis per compita vulgus
Sternitur: haud tuto seruantur limine cives.
Nam ruit evulsis inopum manus effera valuis
Direptura cibum, et venturam quicquid in escam
Sedibus occultis tectum conclave reponit.
Altera non levior clades desaevit in urbem:
Quam longum metitur iter Latonia lampas,
Donec ab Eois extremos visat Iberos:
Euomit ignitas hostilis machina glandes:
Sulfureique volant alto stridore molares.
Qualis in Aeoliis (si vera est fama) caminis
Auditur fragor assiduus: dum fulmen hiulcum
Perstrepit: et Liparam vastus circujnsonat horror.
Vidimus in crebris plerunque cadavera vicis
Per medios dissecta artus, truncosque carentes
Verticibus, dum grandisono terrore pilarum
Ampla venit seges, in nostros vibrata penates.
Tum cellis inbelle genus, camerisque repandis
Delitet. et iustos vix dena puerpera quaeque
Pervenit ad menses crebra est et abortio prolis.
Quidvero magis indignum rex optime: sacris
Armorum cruda impietas non parcit, ab alto
Culmine templa ruunt: expilatisque cremantur
Sacrificis utensilibus. Sed quanta sub urbis
Moenibus everti sors intempesta coegit?
Est certum tamen extremas prius ire sub umbras,
Quod parere iugo (te reclamante) Britanno.
Sed tu coge potens coeuntibus undique turmis
Subsidium, ut pressos longo discrimine cives
Eripias: viden inde tuae pendere Coronae
Grande bonum? iam nosse potes rex inclite, nostrae
Quanta fides urbis: vegetum sed robur ademit
Horrida tempestas, et hyems tam longa malorum.
ALigeri quicquid devergit Sequanae ad undas:
(Adde alias gentes Arctoi ad sidera plaustri)
Militat hostili imperio et capitalis habetur
Noxa, tuum nomen si cuiquam in finibus illis
Excidat ore: vides odiis quam in finibus illis
Anglia Vallesiae titulos extinguere gentis.
Si nostro spolieris agro, si coeperit urbem
Cangiacus miles: sua mox tentoria Loscis
Inferet: et rapidum traducet castra Garunnam.
Quae tunc te sedes capient? quae tuta manebunt
Oppida? tam diram avertant pia numina pestem.
Non secus ac pulsis crebrae alluvione procellae
Aggeribus Nereus undosos elevat aestus,
Paulatimque subit congestae viscera terrae:
Quassat et avulsis pugnantia littora glebis.
Si tandem impulsu assiduo collisa dehiscant
Claustra: furit Thetis quae non compescitur ulla
Obice, vicinos late diffusa per agros:
Nil abit intactum, spumosas colligit undas
Per virides campos, et stant plena omnia coeno.
Sic modo cui non perspectum est, mox affore tempus
(Si non explicitis obsistas viribus) ut te
Subiectamque tibi ditionem immanior hostis


page 203, image: s409

Undique proturbet: tanta haec incendia cures
Ocyus extingui: toties quid abimus inanes
Et spe fraudati auxilii? tibi consule tandem:
Fortunamque tuam tutare virilibus armis.
Nondum solis equos inflexa scorpio cauda
Contigerat: nostram dum castra tetendit in urbem
Salbericus miles: sed iam micat hospite Phoebo
Portitor Europae. cernis quam noxia durat
Obsidio: nostrae pie rex miseresce querelae.
Legatis promittit opem, annonamque ferendam
Carolus: et curas verbis demulcet amicis.
Sed quid opus longis haerere amagibus: adsunt
Omnia quae poscant concepta negotia belli.
Ante tamen quam carpat iter Franconia pubes,
Carolus armatam compellat voce puellam.
Si quic quam conferre potes generosa virago
Ut lacerae instaurentur opes, et bella fugatis
Emigrent procul Angligenis: gratissimus isto
In sudore labor. Sed si quid nottra vetabit
Religio, videas id ne tentaveris: ipsis
Daemonibus tecum ne sint commertia, nec te
Illicitis converte aris. Plutonia castra
Nolo in opem nostram saga illiciente vocari.
Huc tamen hortatu sperum si veneris: armis
Et licitis rebus non interdicimus: ipso
Munere quodcumque est, et pleno fungere voto.
Arma tibi turmasque virum decernimus: i nunc
Quo deus aspirat, Genabique invise penates.
At ne virgineo pellectus miles amore
Ignibus ardescat veneris: vel sola grabato
Dum cubat, incauto quisquam paret arma pudori:
Aulonio generoso equiti data cura Puellae:
Contius et praestans iuvenis comes usque secutus.
Illicet afferri quem prodidit angelus ensem
Virgo iubet, laterique addit. tum Carolus alta
Lilia mente notat: portendi ralia vanis
Non ratus auguriis, mentem nec opinio lusit.
Donec enim vitam curis castrensibus egit:
Dimicuit gladio sic fusa potenter in hostem
Ut trepident actae magno terrore Phalanges
Brutigenum: procul exertus dum splendicat ensis.
Carolus hac rerum motus novitate, simulque
Aureliae casum miserans, animoque revoluens
Belligeram sortem: thalami penetralia solus
Ingreditur, lachtymisque deum liventibus orat.
Orebus tandem ex alto deus aspice: turpi
Abdicor exilio: quae culpa impuberis aevi
Has meruit poenas? quae tanti causa flagelli?
O vitae genus infelix: cur tam miser aura
Perfruor aetherea? cur me non abdidit umbris
Prima dies qua sum donatus munere lucis?
Si non legitimis Francorum legibus haeres
Euocor ad regni sceptrum, si for sitan alter
Gratior est superis: supplex tua numina posco
Tu qui regnorum dator es, qui pacis amator:
Hanc potius maerentem animam de corpore tolle,
Quam me authore diu populum Bellona fatiget.
Si nostri tamen exitii sententia nondum
Sit stata, si quic quam liceat sperare salutis:
Aureliam tristi prohibe succumbere fato,
Et rege virgineas in coepta negotia vires.
Iuris inops hostis per rura, per oppida saevit:
Remque gerit ferro, et culpae praetexere credit
Germanae thalamum. Sed lex antiqua reclamat:
Nec prisci voluere patres hoc nobile regnum
Femineo parere iugo. Dispendia primus
Experiar? lex aequa meis violabitur annis?
Spumantem conscendit equum Campana propago,
Et quae nuper erat moderandi nescia freni,
Quadrupedantum animos, et pressum naribus ignem
Mitigat. hoc studium Getico sub Marte putares
Egregie doctam: tali regit ordine turmas.
Hos in fronte gradi, maturis passibus illos
Pone sequi, inque data quemuis incedere sorte
Imperat: et recta partitur singula lege.
Dumque iter agmen obit, praetexunt aethera nubes
Puluere concretae: ferrato in tegmine classes
Erectis feruent animis. pars haeret in ipsa
Virgine. demirans gestus, artemque regendae
Militiae. Procul asiurgunt fumantia tecta
Blesorum: subeunt proceres, defessaque curant
Corpora, et exiguo concedunt lumina somno.
Nocte fere tota pars maxima pendet habendis
Consiliis: ancepsque tenet sententia patres,
Qua possint tuto Aurelias accedere sedes:
Nanque Caledonio cinguntur moenia vallo,
Ut quacumque ferant Galli vestigia: semper
Obuius hostis eat. quales in vere sereno
Sol ubi im occidui tractum descendit olympi
Aeriae stipantur apes aluearia circum:
Vestibuloque sedent florum mellisque refertae.
Stat tandem insidiis, et subsessore carentes
Explorare locos. nam lento plaustra rotatu
Multiplicemque penum per apertos ducere campos
Expedit: et quicquid fert martis ahaena supellex.
Millenae numerentur oves, totidemque tenelli
Matribus acclamant, pendentque ex ubere foetus.
Inde boum longam seriem, genus inde caprinum,
Setigerumque pecus suffertaque dolia pingui
Aspicias lardo et petasone: hinc optima plenis
Spumant vina cadis, Cereremque asiuta recondunt
Lintea, feruentes pecuaria pabularhedas


image: s410

Grandi mole premunt, et anhelis frontibus instant
Cornipedes: stillatque imis palearibus humor
Pendulus, ut summa superent vestigia terra.
His acies instructa modis, per Belsica rura
Progreditur: pugnam si Mars fortasse ciebit
Aptior est sedes, et campi planius aequor.
Occultae sunt nulla viae divortia: nullae
Subsidunt valles, non scrupea saxa locorum
Praecludunt aditus. non obuia fit Iovis arbor:
Nec populna seges tectis effunditur umbris.
Aequa soli facies, non est ubi torue Procustes
Deliteas, hic sola Ceres, et mitis Iacchus.
Illicet explici tis pubes Franconia signis
Hostili coram aspectu se moenibus infert.
Quis festos memoret plausus, quis gaudia prodat
Carmine? respirant inspecta virgine cives.
Laeta pios edunt gemitus praecordia: fracto
Thure litant omnes, dilucent ignibus arae:
Et superis dignas impendit victima grates.
Ut cum forte graves impressit Syrius aestus:
Purpurei im pallent flores, pronumque recumbit
Gramen humi, et siccis pestana rosaria marcent
Caudicibus: tum si Thaumantias exeret arcus
Imbriferos, totumque Iovemque miscebit Orion:
Pristina mox facies nitet instaurata viretis,
Prociduumque caput firmato caule resurgit,
Intumet et botris. sic Aureliana iuventus
Quae confecta inopi macie vix membra trahebat
In vires animumque redit: sanguisque per ora
Enitet, et speciem mixto candore venustat.
Ante Brigantinos quamvirgo lacesseret armis
Has monitore deo fertur scripsisse tabellas.
Si for san vestras nondum mea nomina ad aures
Detulerit rumor: venturam nuncio pacem
Liligeris. iam bella satis progressa: nec ultra
Affliget populum manus indignata tonantis.
In patrios migrate lares, Neptunia Doris
Vos revocat: tranate fretum, Franconia rura
Linquite: mitescat belli furor. hactenus omnis
Gallia crudeli depressa tyrannide finem
Tandem exoravit, requiem invenere labores.
Me nuper deus haec vobis quae verba referrem
Misit in hos tractus. miror (ne cetera dicam)
Tot damnis cur non udeat vexare carentem
Patrono populum: acceptamque datamque decebat
Non temerare fidem. Aurelio cum principe pacti
Immemores estis: neque vos rata foedera tangunt.
Non vobis titulos, non ascribatis honorem
Militiae: non vestra manus sed vindicis ira
Aetherei, Gallos haec in discrimina mersit.
Vos vidui repetunt thalami, nuptaeque gementes,
Et vestrae metuunt vitae, fideique iugali.
Hinc procul ite: procul Gallis absistite terris
Dum tuta licet ire via. Si recta monentem
Spreveritis: diram vobis praesagio cladem.
Anglorum proceres lectis risere tabellis
Gutturae Sentoreo: nostrae (aiunt) cura salutis
Est arminiacae meretrici? sed magis illis
Consulat ipsa procis quos tanto deperit igne.
Postera lux pulsa caligine sparserat orbem
Leucotheae radiis: thalamos egressa puella
Accingit sua membra armis, coramque vocato
Agmine nobilium, monitis prudentibus orat.
In primis non frangi animos, nec hebescere vires
Admonet, et tantum Francis opus esse virili
Pectore: subsidium caelo viresque ferente.
Anglus in aduersa pontis regione locarat
Armipotens vallum: Aurelii patris haud procul aedem:
Hic qui sorte datam stationem miles nabebat,
Plurima molitus miserandae incommoda genti
Assidue iactis quatiebat moenia saxis.
Ne vero annonam deferri aut arma liceret
Indigenis, pontem trabibus tignisque revulsis
Glassidus in medias fluvii demerserat undas.
Hinc tardo nisi remigi lentamine in urbem
Nullavia est, licet omnigenam Sicalonia frugem
Educet: unde opibus late Ligerina redundant
Oppida: pacificos voluunt ubi sidera fluxus.
Haec tum Duneius percurrit dicta Comarchus
Eia agite o proceres validis concurrite neruis:
Vos penes est Francae spes et tutela coronae.
Libera semotis posthac annona periclis
Ut veniat sternamus iter: nunc vindice ferro
(Dum licet) utamur: pacis sic munus emendum.
Urbis in aspectu tentoria fixit ad austrum
Glassidus, assumptis Molino Palmatioque.
Illustres quos esse duces, bellique peritos
Fama refett: interque suos loca prima tenere.
Glassidus hic varia semper nos praevenit arte,
Est et fraude Sinon, atque astu vincit Ulyssem.
Quippe hinc Salberio plerunque refigere castra
Inciderat menti: Sed Glassidus ire volentem
Detinuit. nam spes potiundae incesserat urbis:
Idque brevi, quom Liligero de stemmate ferret
Suppetias nemo. attoniti hoc discrimine cives,
Burgundo parere duci statuere: sed Anglus
Abnuit, oblatumque Philippo invidit honorem.
Non ego lustrandis (inquit) sudavero dumis
Ut captas ferat alter aves. dum sub iuga victi
Prociderint: belli impensas, nostrosque labores
Plenius exoluent, alieno non meret aere
Nostra manus: victis leges et iura feremus.


page 204, image: s411

Talia dicenti causas, animumque morandi
Glassidus innectit, spemque exhortatibus auget.
Postquam autem im pulsu fractae dux ipse fenestrae
Letiferum excepit unlnus: dum cerneret urbis
Infelix habitum, reliquis desistere coepto
Consilium fuit: atque alias disquirere sedes.
Ipse sed immoras suadet consistere turmas:
Unius ob cfatum (clamat) vis tota Britanni
Agminis oppetit? sic aufugisse pudendum
Crimen erit: nostrasne suo cum funere vires
Extulit? obsessis non est annona: futuri
Nec spes auxilii. iampridem in rure Cuborum
Maeret obaerato viduatus milite ductor.
Cuius ab ausplciis possint sperare salutem.
Quaenam certa fides, quae ferri prona voluntas
Esse queat: cum militiae stipendia desunt.
His tandem accessit monitis Henricea pubes,
Hinc mora, et hinc nostri consurgit causa pericli.
Talia flammara moverunt bile puellam:
Hanc (ait)o magni heroes quoadusque feremus
Pauperiem? sic Aurelia indesensa peribit?
Siqua sedet vobis praestans in pectore virtus,
Prodeat, et fuso iam tandem sanguine poenas
Infesti dent hospitii Bethfortia castra
Glassidus hic quisquis fuerit, quocumque regendi
Agminis ingenio, aur belli praepolleat astu:
Pellendus statione venit. trans sluminis undam
Prima ferar: tectas vincamus robore fraudes:
Ulteriorem adii felici remige ripam
Iam semel atque iterum, nec enim me poenitet ausi:
Stagnat adhuc tellus hostili imbuta cruore.
Res bene habet, plebs praesidio firmara potenti
Et locuplete penu longum secura pavorem
Exuit: aspirant dextris inspectibus urbi
Siderei fluxus, dira emigrabit Enyo,
Et sub Liligeros melior fortuna penates
Non multo post hosce dies remeabit: Eodem
Non semper Stygiae prostabunt limine dirae.
Consultum nunc ore satis: decernere ferro
Praestiterit: rapidi circunfundamur in hostem.
Huc omnis studio iubeamus adesse peritos
Navigii: quaerique instructas rite carinas.
Haec ubi dicta: viros ex omni parte refundunt
Compita, stipaturque foro promiscua turba:
Haud secus excussis per rura Epidauria pisis
Dodonaea acies obliquo circinat arcu,
Et longa tandem serie considit in agro.
Lenta senes huc membra trahunt, huc florida pubes
Acceletat. mixtumque viris muliebre videres
Consilium: nam magnus amor spectare puellam,
Gratanturque suo generi: frontesque supinas
Attollunt caelo: et concordibus aethera pulsant
Suppliciis, ut virgineos deus impleat orsus.
Feruidus armigeram subducit navita classem:
Hic habet exiles lembos, agit ille biremes:
Conditur omnigenis subsultans unda carinis.
Subsidit Liger, et placida dum sternitur aura
Leniter admisso crispantur carbala vento,
Obnixa incumbunt agitandis brachia remis:
Ut mox extrema cuncti exponantur inora.
Attigerat primam superato flumine ripam
Francorum manus: audenti se pectore in agrum
Proripiunt alacres clamant in littore nautae:
Atque tenax unco classem premit anchora rostro.
Dum procul inclusis alludere suppara ventis
Aspiciunt Angli, pendereque lilia tonsis:
Attonitis haesere animis: hei Glassidus inquit
Gallica quae nuper visa est marcescere virtus
Quotidie in robur, novaque incrementa resurgit.
Nescio quid laevum mens autumat: unde repente
Influit aduersi tanta haec mutatio caeli.
Bis prope signiferam lustravit Cinthia zonam
Postubi vix arces quisquam conscenderat urbis:
Tanta impalluerant acti formidine cives.
At modo conversis succedunt omnia faris.
Nam minimi pendit muros defendere miles?
Ni fimul Aurelio nos turopiter exigat agro.
Talia dum voluit, se murmur in aera fundit
Et vocat altisonus tardos in bella maniplos
Tympanicen: tensisque inflatur buccina neruis.
Atvero hesperias ibat cum sole sub undas
Inclinata dies, egressae castra priusquam
Prodierint Anglorum acies: convitia magnis
Vocibus ingeminant Galli, ferroque lacessunt
Brutiadas. sed inaccesso munimine vallum
Condiderant: et non probris potuerevel armis
Hinc prius abduci, quam se certaminis expes
Credere remigio certat Franconia pubes.
Irruit exremplo Gallis Molinus: et ingens
Auditur ferri strepitus, classesque Britannae
Ocyus erumpunt castris: nec turbida paruas
Sustinet ira fores. pede pes compressus, et armis
Arma sonant tremulisque micant splendoribus enses:
Non secus ac primo titan ubi splendicat ortu
Cum vigil obductas pandit matrona fenestras,
Idaliae volucres alto stridore cavatis
Exiliunt nidis: ut matutina requirant
Pascua, et invito compilent arua colono.
Ecce pharetratis veniunt in praelia turmis
Angligenae: et volucres Parthorum more sagittas
Obiciunt hosti. Par est utrinque tumultus
Par fuor, et ferri par gliscit utrinque libido.


image: s412

Liligeros ne surripiat fuga, neve salutem
Classe sibi quaerant: festinis passibus Angli
Undique concurrunt, ut certa incedere lege
Vix tulerit diri sitis insatiata duelli.
Ante alios alto proclamat Glassidus ore.
Quo Galli vos rerror agit? quo pergitis? arma
Sumite, nec vestram soluatis littore classem:
Quo nuper strepitus? quo se vox tanta ferebat,
Adsumus: audacem paulisper sistite gressum,
Turpe erit a nobis spoliorum abscedere inanes.
Haec ubi finierat: venientibus obuia tendit
Francorum manus, et primas aggressa cohortes
Armipotens Virgo, magna vi fertur in hostem:
Exerit inventum superis monitoribus ensem,
Quo tribus obuersis adimit cum sanguine vitam:
Exanimesque atro voluuntur puluere trunel.
Indolet hoc sociis: feriunt versantque puellam,
Et quatitur crebris fumantes ictibus artus.
Se clypei tegit obiectu, et circumrotat ensem:
Telorum tamen excrescens cumulatur aceruus.
Quale sonat densa percussum grandine tectum.
Prodiga sed vitae maioribus usque periclis
Obicitur: tutos cum dat via aperta recessus
Fulminat, et medios ultro procurrit in hostes.
At bonus illorsum conversa fronte Potonus
Obstupuit: magnosque videns heroidis ausus
Aduolat, et tanto discrimine soluit anhelam.
Semineces artus querulo sermone gemiscunt:
Et miseras efflant animas, supremaque multis
Palpitatoccluso vox intercepta palato.
Illicet usurus genuina Glassidus arte
Se praeceps tulit ad Ligerim: succendat ut igni
Aureliam classe, rapidus vel subruat undis.
Ast ubi subiectae strident incendia flammae,
Et procul attonito succlamant gutture nautae:
Huc iamiam partita acie se proripit ardens
Gallorum pubes: mixtim quos atque Britannos
Littora suscipiunt, et multos obruit unda.
Nanque ubi Molini fulgentia conspicit arma
Darcia progenies: hominem congressa potenter
Impulit in latus, et medium detrusit in amnem.
Ter conatus erat dextra contingere ripam,
Atque exire vadum: sed propugnantibus armis
Ter gelidos latices averso tergore pressit.
Sic ferus Hipomedon post immatura tenelli
Funera Crenei indignantibus occubat undis.
Hinc alium videt: et subridens, Dux tuus (inquit)
Gurgite ceruleo solus decertat alosis.
I, trepidum comitare ducem: fortassis egebit
Auxilio, paribusque simul piscabere filis.
Haec effata, viri flavos rapit ungue capillos
Casside divulsa: et frontem pugione retectam
Traicit, impactoque salit de vulnere sanguis.
Multos praeterea simili fortuna tulisset
Exitio: nam sanguineis Liger intumet undis:
Et sub arenoso radiant procul arma profundo,
Cumque suis extant fluitantia tela pharetris.
Ast ubi vicinae noctis venit Hesperus index
In sua praecipites fugerunt castra Britanni.
Sacra Augustini iampridem templa tenebant
Imperio, et forti stiparant aggere prima
Atria: securos umbrae spondentia somnos.
Hanc repetunt Galli pulsis custodibus aedem.
Unicaque Aurelio superest castrensis in agro
Machina, quae ponti contermina spectat in arctom.
Quotquot ab ilstanti nox praecipitata periclo
Eripit Angligenas: furtim elabuntur in arcem.
Tum Galli statuere duces hortante puella
Non prius Aureliam classem tranare: perustum
Quam fuerit vallum, vel caeso pareat hoste.
Fumantes Titanis equos: tum cerula Doris
Clauserat hospitio, et fugiens Latonia fratris
Igniferos currus, procul exurgebat Eoo
Cardine, non longo rectura volumine noctem:
Ut quae Thessalicis iret coniuncta sagittis.
Itur ad excubias noctis custode Puella:
Et datur occultis aciei ressera signis.
Hac illac tota perlustrat nocte phalangas:
Aerea nec fessis subducit regmina membris.
Ora intenta tenet (quoquo se vertat) ad ipsam
Angligenum molem: dubia cum Cynthia luce
Saepius obducto glomeraret nubila caelo.
Exerit incluiam criltata casiide frontem:
Audiat ut siquis strepitus, clamorve per auras
Ingruerit. Quia subsessis nox apta parandis.
Excubitor medias ales dum nunciat umbras:
Ad Ligerim presso tendit vestigia gressu.
Exploramus (ait) nocturna silentia forsan
Diffugiunt hostes, augent vel castra vocato
Praesidio, nec enim somno decumbit inerti
Glassidus: occulti subterlabamur ad undam.
Conceptum mox carpit iter, nec limite longo
Cesserat: auditur clamor strepitusque viarum.
Tum depressa caput, genibusque innixa resedit.
Et iussit comes sub opaca valle recondi.
En duo festinant iuvenes: nam portitor alta
Voce gradum properare iubet, ripaeque propinquant.
Utque procul dumeta vident: mox restitit alter:
Infremuitque artus. tum gutture clamat anhelo,
Fare age quisquis ades, quae tessera? quo duce fretus
Hic lateas? qua gente satus? quae signa sequaris:
Dixerat. Educto terrere putaverat ense


page 205, image: s413

Liligeros: sed virgo instat. Veniam inde reposcunt
Procidui, ponuntque enses, et fune ligantur.
Nympha sub haec quae causa viae? quo nocte sub atra
Tendebatis, ait: pendentem forte crumenam
Corripit ipsa manu insultans: lorisque solutis
Detrahit exiguas Anglo sermone tabellas.
Glassidus auxilio Talebotum luce futura
Affore poscebat, referens lugubria mersi
Funera Molini: Augustinensique fugatos
Aede Caledonios, affixaque lilia valuis
Interea captos iuvenes miserata Puella
His (inquit) non inferiis placabimus umbras:
Digna aetas venia, quae non sit idonea ferro:
Nec nisi fuscus honor de sanguine pendet inermi.
Irrita spes hostem vano cunctamine pascit:
Rem bene fortunant superi: felicius omen
Optio non poscat. sed nox in castra reverti
Suadet: et hesperiis se tingens Scorpius undis.
Vix Hyperionios dimiserat Amphitrite
Quadrupedes: cum Liligeri quaecumque supersunt
Hesterna de strage parant succendere flammis.
Incerti titubant conspectis ignibus Angli,
Et quid opus facto ignorant: iuvenesque queruntur
In reditum tardos. multis abscedere furtim
Consilium fuit, et sociis se iungere castris
Trans Ligerim, Talebotus ubi tendebat, et omnis
Brutiadum vis fusa ducum, Sed onusta supellex
Non facilis sub nocte vehi per fluminis alueum
Obstitit: addebatque morae fiduciam in horas
Expectata cohors: effuso robore quam mox
Spes erat acceptis pugnae defore chartis.
Atuero Francorum aciem, numerumque recensent
Ductores primi: ut si quis male forsan haberet.
Temperet a ferro, et fomentis alliget artus.
Iam reduci fumant rorantia gramina Phoebo:
Ignescit caeli facies, ut sanguine tingi
Nubila credideris, deducique aethere Martem.
Armigeras in bella piget tardare Phalanges
Concepto fic corda calent flammata Gradivo.
Terrificae cecinere tubae: signumque duelli
Prima dedit Virgo, lituos et tympana totis
Audires resonare agris. Sic aere ciebat
Misenus Phrygios, Danaos sic dexter Enipeus.
Nec resides ullo torpent marcore Britanni:
Sulphureae spes magna pilae quam moenia circum
Accumulant, magnosque ad propugnacula molares
Obnixi aduoluunt: lucentibus atria taedis
Nocte micant tota, inque vicem se hortantur et instant.
Sudantes opere assiduo: nec carpere somnum
Aut libare cibos menti incidit: umbraque noctis
Arctior est voro, et concursibus omnia feruent.
Moenia quom iacto possent contingere saxo
Gallorum vexilliferi: circunspicit arcis
Omnem habitum, sedemque loci Mavortia Virgo,
Primaque in explendis desudat cura lacunis:
Intonat horrendo bombarda per aerea ductu,
Et ruit altisonas obuersus murus in undas.
Quatuor exanimes truncato corpor summis
Praecipitat fragor e tectis, fumantque recenti
Vulnere, sub tepido salientes sanguine fibrae.
Tota fremit domus ingenti concussa ruina.
Sicut ubi pluvium detorquet Iuppiter ignem,
Et rapido flagrant correpti fulmine postes.
Brutiadum tamen exurgunt in praelia vires
Palmatio stimulante suos: non segniter (inquit)
Decertate viri: iam tempus fata dederunt,
Possit ubi tandem praestans emergere virtus:
Est armis instructa domus, confertaque multo
Milite, tutaque aquis, et ductilis aggeris orbe:
Gollectumque aderit primis congressibus agmen
Nostratum, iunctisque simul pugnabimus armis:
Quinetiam nec vos Gallorum rerreat ardens
Impetus: est alacer Gallus cum coeperit ipsa
Praelia moliri, sed si generosior hostis
Perferat insultus primos: languescere vires
Incipiunt, et currit iners per corpora sudor.
Pictavi celebrem palmam memorate triumphi:
Rex ubi stipatus numerosa classe suorum
Vincitur: et partim strato partimque fugato
Milite, Londonii captum videre coloni.
Blanchiacam cladem nuper vidistis: ubi omnis
Gallia succubuit paucis devicta Britannis.
Sic et Cretiaci revocare exempla duelli.
Non aequanda venit nostro vis Gallica Marti.
Asperat his socios, et palmae munera spondet.
Protenus ex altis torquentur tela fenestris.
Aera crepant, densaeque volant per inania glandes.
Hinc alii summas audent conscendera pinnas
Et passim avulsis involuunt nubila saxis.
Tela sonant telis: mediumque per aera pugnat
Missilium confusa seges, nec noscere promptum,
Quorsum maior eat iaculorum copia: solem
Exspectantum oculis abducit ferrea nubes.
Gallica quas nuper vibrabat dextra sagittas
In caput authoris tignis aut poste revulsae
Mox redeunt, feriuntque alternis ictibus hostes:
Lignea suffixis surgebat machina palis
Noxia Liligeris. caelabat nanque Britannos
Qui per cancellos, clandestinosque recessus
Arcebant Francas aditu propiore cohortes:
Ac per posticum secreto calle premebant
Durius incautos. Haec protenus inclita Virgo


image: s414

Claustra remoliri, campoque aequare laborat.
Aduolar, et tereti concussum robore murum
Impetit: aduectatque ingenti pondere truncos
Hinc illinc miles: clypeis, gesisque relictis,
Terga fatigantur trabibus, quas impere vasto
Impellunt alii tonsas a classe requirunt.
Tandem prona ruit moles: qui pone latebant
Angligenae sibi suffugio petiere salutem:
Partim obiere atra contriti membra ruina.
Tum posita paulum respirat casside virgo
Armipotens: et sic paucis eftata loquelis.
Macte (ait) o Miles nostri fecunda laboris
In manibus merces: nec enim (rem cernitis) artus
Incassum sudore madent: adeunda moleste
Turris erat quae nunc vestris est peruia telis.
Sed vobis modicus superat labor: este viriles,
Prospera sectantes fortunae signa vocantis:
Voluitur ad summum diuturna obsessio finem.
Calones sarmenta vehant quibus undique possint
Declives complere locos, et sternere fossas.
Tum bona Dux agili circundata velite primas
Martis obit partes: et sursum Gallica vibrat
Audenti vexilla manu, figitque propinqua
Arbore in extrema quae fossae creverat ora.
Frondea Bibrogio sparguntur brachia ferro:
Vix capiant ternae pendentia tela pharetrae.
Ut videre suas Angli pendere sagittas
Frondibus arboreis, actas trans viscera mallent
Liligerum. Infrendent, execranturque puellam:
Gallorum risere duces, cautumque probarunt
Virginis inventum: nostris haec usibus (aiunt)
Tela refigamus: bona sunt compendia fraudis.
Quis pavor o superi? quae nam concussio castris
Incidit Anglorum maioribus: eminus atram
(Haud secus immoti quam sit marpesia cautes)
Perniciem trepidi inspectant stragemque suorum.
Quo potes o Talebote animo tam dura videre
Fata Caledoniae gentis? transmittere flumen
Molis erat paruae, tibi quis metus inclite ductor
Pectora sic sopit? quo tanta ferocia sese
Proripuit? laevum omen erat sic corda gelari.
Dic precor assumpto cur non tua fulminat ense
Bellipotens virtus? dum te aspiciente laborant
Marte sub extremo comites, sociique manipli.
Grandisono terrore soles impingere muris
Agmina, iam stupidae frigent in pectore vires:
Pallescis, miseraque tuos in strage relinquis.
Aspersere tibi stygia caligine frontem
Eumenides: quisnam infausto te sy dere tactum
Ambigat? aduersum potuisti agnoscere numen
Caelituum: nisi turba tuos Acherontia sensus
Ludificet: caecamque tibi nox induat umbram.
Hortatur socios et proxima constitit arcem
Intrepida herois: sed quae circumfluit unda
Non facili dedit accessu subrepere muris:
Aduehitur plenis tellus effossa canistris:
Vellunturque sudes agris, et bacchica claustra:
Ut coeant ambae congesto cespite ripae.
Sed labor hic et pugna ferox. Nam moenia circum
Aspicias Anglos furiato irrumpere more:
Qui pice permixtas torquent et sulphure flammas,
Horrendam diramque luem, nullisque potentem
Artibus extingui: quae si transsusa sub artus
Per tenues riimas fluat, occultosque meatus:
Illita discruciat vesano membra dolore.
Taedia cum longi caperent certaminis Anglos:
Desperata salus portis erumpere suadet.
Praestat enim (clamant generosum pectus aperta
DEcertare acie: atque aequis procurrere campis,
Indecori quam sic animas effundere leto.
Glassidus (ut iam pene ratum, fixumque sederet)
Aduolat increpitans portas exire paratos.
Heu miserosquo fata trahunt? quo tenditis (inquit)
Est vobis sic vile mori, non quaerite vestras?
Praecipitare animas, ultroque lacessere mortem.
Quid fuga profuerit: nam circunfundimur hoste
Undique qui primo egressos sub limine dira
Morte trucidabit, tuta defendimur arce:
Nec procul hinc Suffortus abest: sociaeque cohortes:
Quin et mox nobis aderit Talebotus, ubi istam
Audierit pugnam. Persuasum constitit agmen,
Et pulchra gaudent omnes se morte vocari.
Interea Galli praeruptis moenibus haerent,
Effusis connixi animis attollere scalas.
Utque operi sudans incumbit Virgo: minoris
Balistae petitur iaculo: lapsaque sagitta
Accipit obuersam currenti sanguine plagam.
Mittendam statuere duces in castra, sed obstat:
Haud (ait) hoc uno terrebor vulnere: sanguis
Fusus humi vires accenso roborat igne.
Culmina dum Francus certat conscendere miles:
Hinc Bethfortiadae murorum summa coronant.
Pars vero quibus est absumptum missile ferrum:
Ad lapides et gina volant: quadrosque molares
Moenibus abrumpunt: abacos, sedesque, thorosque.
Fulcraque deiciunt. in pugnam cuncta venire
Impellit furor: extremoque excita pavore
Accrescit virtus, micat et maioribus ausis.
Quid moror? arma sonant, ut decertare Gradivum
Dixeris: et toto mugire tonitrua caelo.
Glassidus extenta supra pinnacula dextra
Postulat inducias, et pacis mutua verba.


page 206, image: s415

Sed fraudem mox Virgo capit: nihil esse morandum
Insinuat. sperant (nobis cunctantibus) inquit:
Affore coniunctas acies, et castra suorum:
Haec valeant fictae pacis commenta, laborat
Glassidus assuetis nostros eludere nugis.
Prae foribus iussere aliquot tormenta locari
Gallorum proceres: quae protenus axe revulso
Deturbant valuas, et humi primaria sternunt
Vestibula, ignitaeque cadunt trans moenia glandes:
Arx ruit, et vasto sese via pandit hiatu.
Vociferant Galli, et virgo conscendit in altum:
Gallicaque audaci praefert insignia dextra.
Hinc subeunt alii, et valido tyrone redundant
Praecipites fossae: nec aduncas moenia falces
Ferre queunt: undas complent dum prona trahuntur.
Tum furor Anglorum facto est elisus aceruo:
Dira intus facies, vectes franguntur haeni:
Per thalamos atro despumant omnia tabo.
Palmatius media confusae stragis arena
Occubat atroci transfossus vulnere membra.
Glassidus inspecto tam diri fulmine belli,
Ire per occultam suspensa reste fenestram
Nititur: ad medium pontis pervenerat arcum,
Aduolat ut Virgo: scortum me saepe vocasti
Glasside (ait) poenas non sumam sanguinis: i nunc
I sub aquas, et Molini comitare cadaver.
Hoc effata, virum Ligerinis obruit undis:
Nec cuiquam Bethfortiadum de gente pepercit
Bellica saevicies: mors omnes aequa repertos
Sustulit: illustres tollunt pinnacula flammas:
Et pendent altis caesorum corpora furcis.

FINIS SECVNDI LIBRI.

Argumentum Tertii.

Sufforti ad Talebotum pro soluenda obsidione allocutio. Virginum Aurelianensium ad Ioan nam gratiarum actio. Anglorum in Belsiam incursio. Fastoli ad suos exhortatio. Francorum in Anglos progressio. Alenconii ad suos allocutio. Francorum et Anglorum in agro Pataio decertatio. Francorum de Anglis victoria. Taleboti ab Ioanna capti querimonia. Ioannae ad Carolum ut Remos petat oratio. Receptio multarum urbium cum ingressu, et sacra unctione apud Remos. Caroli magni ad Carolum recenter sa cratum allocutio. Ioannae ad divum Dionysium oratio. Obsidio Compendiaca ubi Ioanna capitur. Ioannae ante egressum oppidi oratio. Ultima Ioannae decertatio.

Sequitur Liber Tertius.

HAec ubi certatim glomerati ad moenia cives
Aspiciunt: magnis soluuntur pectora curis:
Classica vociferant, et eunt ad sidera gentis
Gaudia, vix aethram possis audire tonantem.
Tum Talebotaeam loquitur Suffortus ad aurem.
Haeccine spes tantae stationis? siccine noctes
Egimus hic? ventos, hybernaque frigora passi:
Hic locus infelix, has laevo sidere terras
Ingredimur: quid adhuc standum pugnantibus astris.
Perfidiae poenas luimus. convenerat olim
Inter nos Genabique ducem (dum carbasa nostro
Soluimus e portu) seruari a clade penates
Aurelios: cum nostra ferat nunc vincula princeps.
Quod varias dant astra vices, quam fallit olympus:
An retrahis fortuna manus? nos ergo necesse est
Spe vacuos hinc exhaustis migrare periclis.
Tum confusa acies, et grandi pulsa tremore
Sarcinulas utcumque legit: conflagrat adustis
Totus ager castris: stantque atro sidera fumo.
Iamque redux Gallorum agmen successerat urbis
Moenibus, instructas epulis solennibus aedes
Introgressi adeunt. Sed aqua vinoque madentes
Poscit ad esuriem Virgo duntaxat ofellas.
Ut dapibus satis indultum: fessosque vocaret
In thalamum nocturna quies: en limina pulsat
Turba puellarum fusis post terga capillis:
Quarum suaviloquis geminae sic vocibus orsae.
Conspicui saluere duces, saluete patroni
Aureliae: rates cumulato foenore reddant
Dii superi, nostras hoc vinci munere vires
Novimus: idque lubet prona ceruice fateri.
Mittimur in primis (hac nemo voce gravetur)
Ut meritos tibi bellipotens herois honores
Aurelii soluant: huc te claementia divum
Appulit, ut miseram tam diris eladibus urbem
Eriperes. nec spes quaerendae aliunde salutis
Inciderat: causam patrono nuper egentem
Sola recepisti. te occulto numine nobis
Fata reseruarant: extremum quodque minantes
Placasti superos. tu nobis altera Iudith,
Altera tu nobis Hester. Maioraque dictis
Concipimus: sed vocis inops rem prodere nescit
Simplicitas. Speranda sequax, aeternaque tantis
Gloria primitiis: deus (haec qui coepta secundat)
Incrementa dabit: divum mandata sequaris
Ad regni commune bonum. o cordara virago
Nobis vive diu: et felicibus utere semper


image: s416

Auspiciis: nam Franca tuo respublica Marte
Restituenda venit. nostrae sua redditur urbi
Te duce libertas: ad omissa negotia tuto
Cuique redire licet. nec sera crepuscula posthac
Excubias cogent belli terrore sepulto.
De Scythicis egressa iugis regina tulisse
Fertur opem Troiae, et Danais quam plurima castris
Virginea fecisse acie dispendia: sic et
Pro Rutulis virgo bellatrix arma recepit.
Sed quid Amazoniae memoremus praelia turmae?
Non veterum nugas sequimur: quae vidimus omnes
Quae vel adhuc oculis astant praesentia nostris
Eloquimur, suorque tuo vix corpore cessit:
Vixque fati gatis soluuntur balthea membris:
Ancillas en cerne tuas Augusta puella,
Quas infandas Venus polluto flore pudoris
Expositura fuit: si non exisset in hostem
Vis tua. quid tanto referamus munere dignum?
Id quod nos penes est totum damus: utere nostro
Ut lubet offico, quando debere fatemur
Omnia. tu rerum custos, urbisque, hominumque.
Sed quia (longaevi decursu temporis esset
Elapsura animis praesens victoria) cives
Unanimi edicto voluerunt sacra quotannis
Institui: laudesque deo, Nymphaeque referri.
Iamque Lavallaeas Anglus penetrarat in oras
Incautas aggressus nocturno moenia furto.
Omnia foedantur stupris, et sanguine: in arcem
Principis irrumpit frendens Talebotus: et infert
Vincula captivo, praedis hinc migrat abactis.
Belsiaco iam turba redux in rure sedebat
Angligenum: tum Magduno festinus ad ipsos
Ingreditur miles, qui Francos arce potitos
Nuntiat, et grandi pressos discrimine cives.
Arrepturus iter olatur corda suorum
Fastolus: ne frigescant ad cetera vires.
Has deus impertit (ne diffidamus olympo)
Exuvias (inquit) si spem, si vota secuti
Non sumus: haec longis sunto solacia curis.
Ante Lavallaeus nostro quam carcere ductor
Prodeat: ingratis sudoribus aera refundet,
Quae tantae possint aequare impendia sedis.
Aureliam sua fata manent: defuncto periclo
Esse putat: sed constabunt haec iubila magno.
Si quic quam interdum differt fortuna: futuram
Non ideo rem desperes: sua stat mora rebus.
Prospera porrecta dudum Ramnusia fronte
Annuit: in fidei pignus iam Gallia venit.
Quid liceat maius fautores poscere divos?
Magdunum o socii gressu properante vocamur:
Nunc augete animos, imbellia sternite castra:
Militibus viduata viris. quo Gallia posthac
Confugiat, quo quaerat opem? iam mascula pubes
Occubuit: longas tandem componite lites.
Victa virum virtus: superest muliebre duellum.
Trans Scythicas rupes, trans Meotida quaerunt
Subsidium Galli: securo in cardine res est.
Utitur exanguis Riphaeo Gallia Marte,
Diffiditque suis exhausto milite rebus:
Extremi quis adesse neget discrimina belli?
Hactenus ancipiti res decertata periclo
Inter spemque metumque animos suspensa tenebat:
At nobis brevia aduoluent compendia finem:
Et dabitur partis tandem remeare triumphis
In patriam sedem: et Franca ditione potiri.
Romuleum montem Tarpeia ut Virgo Sabinis
Prodidit, utque viri latebras infida Eryphile,
Utque rotis patrium calcavit Tullia corpus:
Sic meretrix perdat truculento funere Carlum.
Non a feminei nativo more recedat
Ingenii: temere eventum descendat in omnem
Indiga consilii, bellique exercita nullis:
Legibus impellat socios in mille charybdes,
Exitiumque ferat multis. Nam daemonis hoc est
Impensum studium: at postquam mendacia certis
Prodita erunt signis, et fraus detecta puellae,
A Gallis mox in mortem flammasque petetur.
Aut ruet in nostros aliquo certamine casses.
Interea Francos non hinc procul esse Britanni
Accepere duces: Fastolus idonea pugnae
In primis loca vestigat, secernit et agmen
In geminas classes: Taleboto cura prioris,
Altera Fastolum sequitur: suffigere palos,
Progressamque aciem vallari claudere septo
Dum trepidi certant: resonat tibicine Franco
Vicinum nemus, et radiant fulgentibus armis
Arboreae frondes: primae Campana cohorti
Praeficitur Virgo, iustus cui passibus Hirus
It comes, hinc praestans paruo subit interuallo
Raius, et laeva sequitur Gaucurtus in als,
Hinc sibi te iungit socium Delore Comarchus
Duneius, postrema queant ut cornua firmis
Viribus obniti, pressisque potenter adesse:
Ante tamen fusis quam congrediantur habenis
Liligeri. primis ducibus sub signa vocatis
Egit Alenconius paucis his vocibus heros.
Esse breves cogit nostris aspectibus hostis
Proximus: at validis tyronibus utile semper
Consilium, praeceps ne forte eruptio in altos
Subruat anfractus. Semper plus contulit armis
Circunspecta animi ratio, quam militis ingens
Copia, corporeaeve ferox audacia molis.


page 207, image: s417

Emathii proles tam formidata Philippi
Hac ope porrexit summos orientis ad axes
Imperium: Maedosque duces cum Perside vicit.
Sifas vera loqui, Gallis incommoda rebus
Saepe tulit fastus, tumidaeque elatio mentis.
Infelix nos Blanchiacae congressio pugnae
Edoceat: tur mas effusa patentibus agris
Vix capiebat humus, sic ardens tota coibat
Gallica nobilitas: quae postquam hostilia castra
Vidit, et exiguos circum vexilla maniplos:
Venit ovans, audaxque sibi spondere futuram
Conflictus palmam: sine lege, sine ordine praeceps
Fertur in Angligenas. Bellique ignara iuventus
(Cui molles nerui, fluitans cui pendet ab armis
Caesaries) primas habet in certamine partes.
Tum dispalato concurrunt agmine: credas
Sectari lepores, vel equestres fingere ludos.
Et ne sperato belli fraudentur honore:
Praecipiunt alios (Mavortia pectora) pone
Immotos cohibere pedes, et stare supinos.
Sic Francae praerepta cadit spes magna iuventae:
Dum feruent animi, et iuvenilibus imperat annis
Indomitus furor, impatiensque superbia freni.
Vestra nec hostilem sectetur dextera praedam.
Nam dum vernolii confliximus aequore campi:
Tum spoliorum extrema fames Insubria pulsat
Pectora, Brutigenas primis congressibus alto
Turbine consternunt: sed amor genuinus habendi
Corripit Alpinos, onerantur tergora opimis
Balteaque et parmas soluunt. Tum colligit hostis
Callapsas vires, bellumque instaurat, et atro
Funere versamur. Longas hinc ferre cathenas
Gente sub hostili miserum fortuna coegit.
Dixerat. atra polum nubes involuit opaco
Puluere: decrescit spatium, trepidaeque propinquant
Ambae acies: sed non toto simul agmine Gallis
Consilium prodire fuit: praeludia pugnae
Pauci obevunt, oculis omnem qui et mente paratum
Hostilem explorare queant: nam quinque virorum
Milia fama fuit Taleboti incedere castris.
Haeret equus, gressumque premit: cum bellica fundit
Machina sulphureos tanto Stridore vapores.
Interea Fastolus agri circunspicit aequam
Planiciem, sedemque loci: et sic arduus infit.
Tollite spes vestras, nos istis appulit oris
Fortunata dies: nuper (meminisse potestis)
His ipsis insigne locis Mavorte secundo
Rettulimus spolium, Struato Orualloque peremptis.
Haec quoque diis ducibus Gallo conspersa cruore
Rursus erit tellus: alio non robore vobis
Est opus (id sat erit) primas effundite vires.
Iam pugnae data signa: ruunt utrinque feroces
Vociferantque altum: Libyae pugnare Leones,
Pernicemque tigrim post raptos ire catellos
Dixeris: icta sonant vibratis pectora telis.
Obnixi firmant gressum, et vestigia retro
Ferre pudor: diris saturantur caedibus enses.
Deficiunt nerui primis, haustaeque pharetrae
Decumbunt humeris: veteri se accingere more
Non vacat Angligenis, thoracas et arma cruentar
Omnia largifluo manans de vulnere sanguis.
Quadrupedum soleis pars proculcatur ahaenis:
Bullit et eliso sanies horrenda cerebro.
Fastolum ingenti perculsum clade suorum
Saevus agit furor, et mediis fremit ira medullis.
Franci equitis galeam librato percutit ense,
Transque adigit frontem, et se condit in inguine ferrum.
Exanimis procumbit humi, labente magistro
Currit equus fusis campi per laevia frenis.
Huic properat gressum, strepitu increscente puella:
Atque ubi plausibili Fastolum voce superbum
Inspicit: urget equum, et flammatam colligit iram:
Mucronem rotat, aversoque obnixa lacerto
Ferrea confractis discindit tegmina nodis.
Quassati titubant sopitis viribus artus:
Et sub equi praeceps fumanti decubat aluo.
Scallus adest, et flectit eo Talebotus habenas:
Cumque Ramestano venit Hongreffortus: et ardent
Feruentes utrinque acies, hamata trilici
Ordine traicitur vestis compage soluta.
Ut leo Marmaricus ruit indefessa per hostes
Armipotens Virgo: et Gallis animosior auget
Pectora, constantesque hortatur figere gressus.
Non sic Ogygias ductor Calydonius arces
Terruit: hanc unam fugit exanimata iuventus
Angligenum: nemoque audet concurrere nymphae.
Duneius Princeps cui belli maxima moles
Incubit (stratos Hiri Cabanique iacere
Postvbi vidit equos) collecta pube poteti
Hostiles penetrat turmas, ut funere magnos
Liberet heroas: grandi deturbat aceruo
Brutiadas, vacuoque sinu tellure recumbunt
Coriti Anglorum: Gallique ferocius instant.
Cruda virum caedes: effusi fluminis instar
Sanguine terra natat, taboque imbuta ruborem
Induit horrificum: videas per rura volare
In galeis capita, et pendere cadavera equinis
Tergoribus: multisque salire per ilia ferrum.
Dextera sed Gallos rulit hic fortuna: per enses,
Per medias Anglorum acies, per densa feruntur
Cornua: nec lougo decresunt tempore vires.
Vidit ut ingenti tumulo cecidisse suorum


image: s418

Corpota Suffortus: celeres in castra reverti
Iussit, et aduersi vim declinare Gradivi.
Tanta sed offirmat Gallorum pectora virtus,
Utsubducta sugae sit copia: vincula primus
Ingteditur Scallus, subit Hongreffortus easdem
Continuo pedicas: labor ultimus haeret in ipso
Post longam stragem Taleboto: illustrius agmen
Ante viri semper graditur vestigia pulchro
Ordine: Marsaciem tanta vix instruat arte.
Ipsa sed inspectis Virgo Tullaeia signis
Fulminat insultans: m4diasque irrumpit in alas,
Nunc istos deturbat equis, nunc dissecat illos:
Et vegetae vires nullo sudore fatiscunt.
Huc huc o socii (clamat) convertite ferrum:
Certa triumphales spondet victoria lauros.
Pars quota iam superest: captae vix nostra cohorti
Vincula sufficiunt. alacres intendite neruos
Pugna brevis coepto finem dabit: at prius istos
Qui cupiunt fortes extremo marte videri
Sternite. finierat: tum laxis ignea frenis
Calcem ipingit equo, dehic turbidus aduolat Hirus:
Insequiturque comes, fractis Santrallius armis
Promicat: et dira funduntur strage Britanni.
Tandem victrici cedit Talebotus, et arma
Abicit: hinc iurat supplex in verba puellae.
Sic redit Aurelios insigni leta trophaeo
Gallica nobilitas, et diis libamina ponit.
Humida nox piceas terris invexerat umbras,
Sidereosque ignes nebulis condebat olympus.
Carceris impatiens Talebotus, inopsque soporis,
Tales voluebat depresso murmure curas.
Ofallax belli eventus: me siccine duci
Femineae sub frena manus? mors dulcior isto
Carcere venisses: extremas ocyus horas
Exige, et indecores vitam ne profer ad annos.
Fulmineum belli heroem me Francia trito
Nuncupat elogio primis excelluit annis
Tanta animi virtus: me nemo impune duello
Hactenus aggressus Taleboti in nomine sempet
Palluit extrema formi9dine territus hostis.
Sed mihi partus honor, quaesitaque gloria turpin
Sordescunt macula: me Gallica sanna ferocem
Ridebit simulasse animum, et cessisse puellae.
Sed qua vi me excussit equo? qua vi impulit ensem
In caput, et nostra elicuit de fronte cruorem?
Non ita sopitis in corpore sensibus haesi.
Postquam prima meis accinxi balthea membris.
Quid patrii dicent proceres, dum transsretet aequor
Nuntius infelix: quot erunt lamenta meorum.
Mane Molorchaei tumidus de more Leonis
Conscendi cataphratus equum: Gallosque putabam
Nequaquam ausuros Anglis concurrere signis,
Et nostris trepidare metusurgentibus umbris.
Cur non Delorus, cur non me belliger Hirus,
Aut aliquis Franca de gente illustrior agro
Captivum abduxit, vel adacto perculit ense.
Castra quot edomui, quantas regumquei ducumque
Exuvias, et opima tuli? Sed iniqua reflexis
Insurgit fortuna rotis: muliebria tandem
Vincula me involuunt, istaec deterrima quidnam
Infatis stetit hora meis? Dum talia versat
Spargitur exiguus per membra tepentia somnus.
Interea Franci lustrato milite Loscos
Tendere festinant: urbes et castra potenti
Praesidio munire labor. Traducitur agmen
Obliquos Ligeris flexus: et regia tandem
Limina compositi subeunt, Carlumque salutant,
Qui super accepto scrutatur multa trophaeo.
Iam sub Tyndaridum vestigia Phcebus anhelos
Inflectebat equos, mediumque peregerat orbem:
Cum sic Barriceam fama est coepisse puellam:
Iam superos ex parte fidem praestare videmus
Carole, iam saltem Aureliae tibi libera parent
Moenia: iam pulsi multis ex sedibus hostes
Migravere procul, sed rem non segniter actam
Intenta cures acie: haec exordia faustos
Euentus habitura tibi promittir olympus,
Iam satis abiecta latuisti sorte, futurum est
(Idque brevi) ut tollaris humo: famaque choruscus
Sidera contingas. sed et ante impende laborem
Ut caput aethereo tibi perfundatur olivo,
Sic tua maiestas se propagabit: erisque
Clarior, et populo longe veneratior omni:
Incutietque hosti sumptum diadema tremorem.
Non desunt quibus Anglorum tam longa tyrannis
Est ingenti odio. Sed quae vexilla sequantur,
Quo duce bella gerant, suspensis mentibus haerent.
Eniteat tandem tua vis, et deinde iubenti
Rem committe deo: neque te deterreat hostis
Qui medium praecludit iter: quid emm auspice caelo
Formidare queas? quas possis contrahe vires
Armaque et annonam: te magnis Sequana votis
Sollicitat: tibi Belgarum pars maxima laetis
Plausibus assurget, reducique per oppida summus
Instituetur honor. Leopardo infecta Britanno
Lilia marcescunt: haec tu contagia tolle,
Solaque in aethereo flavescant Lilia campo.
Illicet ad patres Pipinius omnia ductor
Rettulit: accedunt votis concordibus omnes
Virginis arbitrio: multas it fama per urbes
Nuntia. conveniunt proceres, morisque gerendi
Ardescunt omnes studio: felixque precantur


page 208, image: s419

Auspicium: bello prius haud abscedere iurat
Nobilium spectata cohors, quam regia proles
Spledicet assumpto Franci diademate regni.
Sulcat humum sonipes frenis insignis et auro:
Emanditque lupos, indignaturque teneri.
Non secus Esonides aurati captus amore
Velleris (accita praestantum classe virorum)
Ardua Colchoi petiit discrimina regni.
Sic Parthaoniae quondam venere phalanges
Limen ad Adrasti, Danaum cum clara iuventus
Ibat Echioniis tentoria figere campis.
Iam diffusa acies Altissiodora per atua
Non procul aduersae muros circunstetit urbis.
At quanquam Francis quaesita cibaria castris
Indigenae aduectant: intacta exercitus urbe
Praetergressus abit: multisque subinde receptis
Arcibus incussoque metu per castra per urbes.
Post longae superata viae discrimina tandem
Ingreditur fines Campani Carolus agri.
Restitit ante Trecas: septemque ex ordine soles
Ut frustra sedere duces sub moenibus urbis,
Securum in Loscos suadent plerique recessum:
Cum spes nulla loci incideret gentisve domandae.
Nam Bethfortiadis caeso pro patre Philippus
Iunxerat Arthesios loca qui intercepta tenentes
Nomine Brutiadum: Francis parere vetarent.
Quinetiam aduerso si conflictare gradivo
Sots dederit: tuto non est ubi Carolus agmen
Contineat, grandisque cibi penuria coepta est.
Principibus fixum fuerat statione moveri:
Et retro revocare suos, in idonea coeptum
Tempora differri satius: Bibractea rura
Anaricasque domos repeti decreverat uno
Ore patrum concors sententia: defuit istis
Dux bona consiliis: quam ic accipimus orsam.
Carole quid tanta curarum mole teneris?
Immotis iubeas aciem consistere castris,
Et confide brevi obsessos quaecumque iubebis
Esse recepturos. longe gratissima genti
Est tua maiestas: sed erat celandus amoris
Hactenus affectus: pavor id cogebat et hostis.
Postvbi te cives infracto Marte videbunt
Egregium, nec posse metu, nec tempote vinci:
Mox tibi plaudentes oblatis claubius urbem
Restituent: ultroque alii tua signa vocabunt.
Dixerat: accessit monitis cum rege senatus.
Continuo sibi sternit equum, gradique paratu
Instructas iubet ire acies ad moenia: strident
Horrifico tormenta sono, per summa domorum
Fulminaeae crepitant glandes: ti8mor occupat oens.
Tandem pacatam dimissis hostibus urbem
Carolus ingreditur. venientem cernua turba
Excipit, et festo resonant Paeane theatra:
Cunctaque nocturnis dilucent compita flammis.
Utque aliquot mora facta dies: antiqua reducit
Iura, magistratusque novat pro more vetusto
Carolus: et gentis magnum sibi conflat amorem.
Solis inalbebat radiis argenteus aether:
Cum per plana viae gelidam spectantis in Arcton
Versus eunt Remos Gallorum castra decoro
Ordine: nec quisquam hostili de gente per agros
Obuius ingreditur: tanta interualla locorum
Carolus emensus felici transmeat aura.
Ut propius radiant arces tum substitit agmen
Nec promptum rex accessum sperabat invrbem:
Quandoquidem tum Brutiadis parebat, et inde
Plurima quae circum consistunt oppida Belgas.
Atvero genialis amor sic mentibus haeret
Indigenum, sic in verum sufsragia regem
Voraque plaebis eunt, ut mox (cedente Britanno
Milite) paruerit demisso ianua ponte.
Omnia Remensis posito cunctamine praesul
Apparat: ut sacro tingatur chrismat frontem
Carolus. Appulsi longinquis sedibus illo
Convenere duces: concursibus undique ferunent
Compita, quo sese peregrinus verteret hospes
Vix locus inventus. Mariae lucentibus aris
Succedit rex purpureo spectandus amictu:
Mystica dum sacrat venerandus liba sacerdos,
Laetabunda tenet Francorum insignia Virgo.
Christe (ait) assumpti (te certo authore) laboris
Primitias dextro iam successisse videmus
Auspicio: iam Gallia habet quem nomine aperto
Appellet regem, cui sancti Ampulla liquoris
Tempora perfudit: tu ad cetera porrige dextram
Auxiliatricem, tu vires insere Gallis,
Constantesque animos, obseruantesque sacrati
Principis: et miseris aliquando prospice rebus.
Carolus (illustris cui magno nomina virtus
Indidit) ex alto Remos speculatus olympo
Gestiit: inque novi secreta cubicula regis
Labitur: et tali compellat voce nepotem.
Si regni tibi cura tui felicia sceptra
Si cupis o fili: memor haec praecepta tenebis.
In primis reverenter habe caelestia semper
Numina, quae tantis te subduxere periclis:
Almae praeterea supremum defer honorem
Iusticiae, et summa cum libertate senatus
Omnia decernat: Nec eos tu praesice sellis
Munera qui sitiunt, ne sit venale tribunal.
Hinc et legiferos passim conquire Lycurgos
Atque Solonigenas positis qui legibus omnem


image: s420

Instituant vitae rationem: ut crimina dignae
Compescant poenae: ferat et sua munera virtus.
Sic et eris claemens, ut non delicta nocentum
Dissimules: rigidus vindex exurge malorum.
Suscitat indulgens veniae propensio culpas.
Castiga fastu elatos, quae plurima turba est
Inter nobilium effrenem, mollemque iuventam.
Inde tua proscribe domo palpantia verba:
Peruia zoileae tua nec sint atria linguae.
Te non te scurrarum oleo permiseris ungi.
Pronus in ultrices animus non ferueat iras.
Et quo maior adest sumendae copia poenae
Promptior ad veniam se mens accommodet: ut tum
Ingenue vicisse putes, cum vincere possis.
Non aliis miscere thoris, hanc odit olympus
Nequitiam, gremio contentus coniugis esto.
Praeterea miseresce inpoum, nil dignius alto
Principe: quod leges concedunt, exige: non vi
Concute subiectos, ne indicant facta tyrannum.
Prodigus humani non sanguinis esto: fovendae
Sempe habe pacis stuidium. tantique tuorum
(Atque tuam) bellum subiturus pendito vitam:
Usus et imperii si postulat indue Codrum.
Sit pia quae externis occasio moverit arma:
Nec nisi discussis indicito praelia causis.
Si duris tamen insultent ceruicibus hostes,
Qui regni penetrent fines, qui atrociter actis
Omnia disturbent praedis, et caede cruenta:
Promicet illustris virtus, et prisca parentum
Facta sequi studeas, quibus imperitantibus olim
Gallia victrices erexit ad aethera lauros.
In populum si forte vides saevire proteruos
Quos generis vel stemma movet, vel degener ausus
Militiae: miseri releva dispendia vulgi,
Et contunde truces. Nec apud te voce carebit
Obsita paupertas: meretricem aenigma resoluit
Tam magno evectus solio Davidicus heros.
Sis Minos scelerum exactor: sis et Radhamantus.
A bello cum respiras et crimina disce
Quae regnum temerant, causasque excide malorum.
Nam si iusticiae te monstret vita sequcem,
Et vitiis pergas inimica insurgere fronte
Omnia purgato migrabunt crimina regno.
Principis exemplo formant ges subdita mores.
Fige pias leges, et fixis vetere primus.
Ute praestas aliis magno sublimis honore,
Indignum sic rege putes virtute subesse:
Sic Ninus, et multa quae venit origine proles
Assyrias rexere urbes, sic stemmate longo
Dives Achaemenios eduxit Persia reges:
Dum sibi subiectos praecellunt lumine vitae.
Haec via Pellaeam claro sub principe gentem
Memnonias tulit usque domos, et Taurica claustra.
Splenduit hinc tantis Mavortia Roma triumphis,
Imposuitque orbi frenos virtute magistra:
Sic et ego in terris olim tam nobile gessi
Imperium, multosque abiit gentilis in annos
Strennuitas: donec turpi subeunte veterno
Liligeros sensim virtus neglecta reliquit.
A procerum rescinde habit plerosque vacantes,
Atque graves sumptus: non firmat purpura regnum:
Hoc Gallis geniale malum cohibere labora.
Si belli interdum te ingens impensa coegit
Addere consuetis nova vectigalia: tu mox
Omnia sopitis excide superflua causis.
Sunt erenim certi fines, praescriptaque iura:
Ultra quae nequeat regalis tendere dextra.
Tolle simultates scindendi semina regni,
Nec motas dirimat ferrum (sed curia) lites,
Si tibi diffuso cingatur limite regnum,
Et rerum dederit late fortuna potiri:
Non sublime ideo cilium se surrigat: idem
Qui dedit haec, repetet simens ingrata superbit.
Est aliud quod te moneam. Cum forte gerendi
Inciderit belli ratio: si viceris hostem,
Qui tandem tibi morigera procumbere fronte
Incipiat, positisque animis mandata capessat:
Indue mansuetum filicum principe patrem.
Saepe peregrinis odium contraxit in oris
Gallica mobilitas: Et Franci miltis atrox
Saevicies: dum victori putat omne licere
Flagitium: stupris inhiat, fastusque tumescit.
Id quoque ne sileam: nimium ne quaere timeri.
Omnis enim timor est odio vicinus, et ipsum
Incutit ad seruile iugum furiata tyrannis:
Sic periit multo traiectus vulnere Caesar,
Dum quatit inviso Latium terrore senatum.
Sic Nero, sic alii sibimet conscisere mortem
Conulsi, aut media sub seditione permpti.
Sed vetor hic longo tecum sermone morari:
Haec postrema tene, quae paucis addita finem
Constituant: te forte alias maiora monebo.
Cum patrios fasces plena ditione tenebis:
Prima tibi sit cura dei, non immemoresto
Muneris: ut poterunt vires, ulciscere divos.
Nec permitte tuo scelera increbescere regno.
Si tibi cum caelo fuerit communio pacis,
Conspirentque tuis concordia numina castris:
Te fugient daversae acies te certa manebit,
Palma: triumphabisque et pace insignis et armis.
Hinc Roboan praefige nimo, ne crede iuventae:
Consiliis adhibeto senes, qui grande volumen


page 209, image: s421

Annorum emensi didicerunt commoda pacis,
Quantaque damna ferat populo Mavortia pestis:
Hos monitus alta si mente reponere cures,
In magnum mox imperium sublatus abibis,
Et veteres aequabis avos: migrabis et olim
Indigetes inter, superi ad palatia regni:
Dixit et inspecto fugerunt sidera Phoebo.
Nec mora Bethfortus vulgato chrismate magnum
Concilium vocat: et rales dat pectore voces.
Liligeros nuper donandos pace putaram
Eregii patres, Sed iam maiora videmus
Conflandi rursus feruere incendia belli.
Fama refert Arminiacos ad culmina nostri
Imperii rapienda (maga suadente) vocasse
Nescio quem Carlum. caput hoc et numina testor
Me miseret regni, quando infelicia Gallos
Fata prement: nisi tam diram placemus Erinnym
Ista veneficii et nugarum vana repertrix
Moxsua deceptum trahet in mendacia vulgus.
Quod fas omne negat (patrono sepat habere
Daemone) ellector populi, regnique flagellum.
Quod proli Medaea suae, quod et ante parenti
Saeva Ipsea fuit, miseris quod transfuga Circe
Hospitibus: precor ista suo sit adultera regi.
Lemniadum mores vincat feritate: suosque
(Belides ut dirae (crudeli morte trucidet.
Haec ait. ut roseo lux postera claruit ortu
Meldorum per agros, Isarae et declinia mittit
Delectos evites, et gnaros omnia tectis
Explorare viis: agitet quid Carolus, aut qua
Metaris sua castra velit: quam fidus in Anglos
Speretur populus.l quae demum fama per urbes
Invaleat, quantaeque novo sub rege phalanges
Belligerent: si sese ausint committere pugnae.
Interea (positis urbis custodibus) ingens
Obductum pariter Marnae seducitur agmen.
Haec vero studia in vanos cessere labores:
Quandoquidem nusquam coiere hostilia castra.
Seu sic sorte datum, seu certo numine divum
Sic steterit: Mox Vallesios concessit in agros
Carolus, hinc Isarae classes deduxit ad undas.
Quem missis ultro crebrae oratoribus urbes
Accersunt: subitusque calor per membra revixit
Indigenum: qui fortunas propensius omnes
Subsidio spondent, coniurantque ocyus armis
Irrita Parisios dum tentat pugna: puella
In Dionysiacam se saucia rettulit aedem
Quae sua mattyribus coram sic vota peregit.
O sacer antistes, FRancis venerabile numen,
Primus apostolico qui functus munere Gallos
Sparsisti aethereo divini dogmatis imbre:
Suscipe quae sanctis insignia pendimus aris.
Cur populi questus aversa despicis aure?
Defecitne fides Gallos? caelumne prophanis
Offendere facris? si non audire graveris:
Si cum pace tua di9gnissime praesul, id ausim
Dicere: nostra tuas si sectaretur Athenas
Gallia, quae Christi susceptum dogma negaret?
Nemo tuam imploraret opem pro gente: sed una
Gallia praecunctis Christi colit orgia, postquam
Insita sunt nostris fidei plantaria terris.
Utque audita loquar (melius licet omnia noris)
Scit Romanns apex, meminere et Iberica regna,
Gallia pro Christo quos est ingressa labores:
Vandalicas classes Hunnos et Saxones, olim
Mersit in aeternam soboles Pipinia noctem:
Non desuesce pii curam praeferre parentis:
Concilia nobis superos, et bella quiescant.
Carolus ardenti te voto invisere gestit:
Interea nostro grates agit ore, quia hosti
Nunc aequus certare queat: speratque sfuturum
Ut tandem exactis (te suppetiante) Britannis,
Splendeat imperii solus regnator aviti.
At meritis ne ingrata tuis dignissime praesul
Hinc abeam, nostra arma tibi pro munere sunto:
Acceptum refero totum tibi candide martyr,
Siquid posteritas olim mihi ponet honoris.
Hoc unum te supremis efflagito verbis
Liligeri patrone soli: miserere tuorum
Quos tantam sub pauperiem forruna redegit.
In Compendiacos Burgundi castra Philippi
Irruerant, aderantque animis concordibus Angli.
Iam progressa diu Francis absentibus urbem
Presserat obsidio: quom densa noctis in umbra
Nuntius elapsus defert haec verba puellae.
Huc Compendiaca furtim surreptus ab urbe
Oraturus opem (duxo cleberrima) veni:
Te deus Aureliam longinquis appulit oris,
Ut tua desertis ferret romphea lalutem.
Haud secus ipsa potes (sic certo credimus) istis
Unica nos relevare malis. crudele minantur
Exitium ferro, et flammis, mox urbe potiti
Ut fuerint Henriciadae: ne cetera posthac
Oppida Caroleas ausint admittere classes.
Ista futurorum radix funesta malorum
Succidenda venit: si castra aduersa potenti
Milite pulsentur, si pressis strennuus adsit
Carolus, actutum summa ad fastigia regni
Ibit, et antiquos patrum continget honores.
Sed nullas capit arcta noras angustia rerum:
Intus dira fames, et moenia proximus hostis
Incubat, ex omni pendent discrimina parte:


image: s422

At cum certa tuis dudum victoria castris
Militet, ut vinci sis nescia: tota recumbit
In te spes miserum, nos tristibus eripe fatis.
Audiit orantem Virgo, et se spondet ituram
Praesidio: tum finitimis ex virbibus adsunt
Copiae, et instructo celeres labuntur in urbem
Agmine: quom terris invectant sidera noctem.
Iam Matuta nova perfuderat aethera luce:
In medium progressa forum cordata virago
Convenit astantes, aciemque recenset et arma:
Huc (ait) o cives vestris evicta querelis
Ocyus adveni, et ne vos ambage retardem,
Vestra fides iam nota satis: constantia parui
Non pendenda venit. sed erit sua palma labori:
Cum melior fortuna dabit, plenoque receptus
Carolus imperio saevos exegerit hostes:
At si mors obeunda foret, non triste putandum
Sic extrema pati, patrii quis sanguinis ultor
Non ruat in ferrum? quis sub iuga turpiter ire
Mancipii de more velit? nunc Gallia priscae
Libertatis inops dominos sufferre tyrannos
Cogitur: egregiis quam pulchrius esset in armis
Oppetere, aeternumque in saecula quaerere nomen:
Istas Saguntinos sententia movit ad ignes.
Haec ubi dicta refert, oculis post terga reflexis
Dispicit ingentem turbae puerilis aceruum:
Infremuere artus, lacrimisque effatur obortis.
O claram pubem, o longe melioribus annis
Sernandos iuvenes: quos non manet ista patentum
Pauperies, plenae o fruituros munere pacis:
Quae vobis olim nostro sata sanguine surget.
Euocor in pugnam: dubio sed murmure laevum
Nescio quid mentem circunstrepit: haud mihi tanta
Curarum (postquam patrro de limine veni)
Incubuit moles. si mens praesaga sinistros
Nuntiet eventus: si vel me occumbere leto
Sors velit, hostilisve manus sub vincula duci:
Huic animae impertite preces o chara iuventus?
Cernite quia vestra pro libertate puellam
Non pudet armata toties confligere dextra.
Nostra Caledonias sic terrent signa cohortes:
Ut me iandudum rapido deuoverit igni
Bethfortus: pactoque suos exasperet auro
In nostrum caput: ut captam vel funere mersam
Aspiciant Angli, atque animos formidine soluant.
Haud tamen a coepto desistam munere: donec
Segreget a castris qui me deus arma coegit
Sumere, et usque sequar dominum quocumque vocantem.
Haec ait, et valuas facto sermone recludi
Imperat: egressam mox ut videre phalanges
Burgigenum: fugitare ones, se condere vallo,
Et clypeos, ensesque metu abiectare per agrios:
Non secus ac(visa Iovis alite) nota remigrant
Tecta Dioneae penna stridente columbae.
Iamque bis irrumpens vibrati fulminis instar
In sua pallentes Burgundos castra reverti
Compulerat: sic ore tonat, sic densa resoluit
Cornua nunc equitum, nunc saeva pedestribus instat.
Taum pudor Arthesios (dum Virgo provocat hostem)
Excitat: hinc alto sese clamore vicissim
Increpitant, magnisque suos hortatibus implet
Lucemburgeius ductor: non segniter (inquit)
Decertate viri: stygia vos fascinat arte
FeminaL: quo ruitis? quid semisopita gelantur
Pectora? miles abest huius qui signa puellae
Defensare queat: stipata pergire turma:
Quid vetat occlusam fluviali margine vestris
Cassibus involui? fluvii prohibe te meatum.
In manibus praedam fortuna dat: este viriles
Et vim feminei non formidate lacerti.
Vix ea fatus erat, cum se Pinconia pubes
Effundit castris, pontisque revellere tigna
Festinant, claudunt que viam, qua tranaret amnem
Darcia progenies. penden tibus hirta sagittis
Strata rigent spumantis evi, crebroque vacillat
Vulnere confessus sonipes: tum sola patentem
Desilit in campum: vastis hinc virbus hostes
Impetit, et crebros umbone reverberat ictus.
Atergo insultant iaculis, librata sub ora
Virginis hasta cadit: nexus proculcat ahaenos
Telorum glomerata seges: sed alacrior omnem
Sustinet assultum. tot in una virgine dextras
Est haerere pudor: se tandem caede fatigat
Multiplici: nc opem quisquam qui ferret anhelae
Prodiit ex Gallorum acie. sic laeva tulerunt
Sidera, vel stygius livor inertia gentis.
Fama (sed incertis veniens authoribus) extat
Invidiam, tectique odii fomenta puellae
Egregiam armorum laudem peperisse: nec aequis
Ferre animis proceres, populi suffragia in eius
Elogium propensa nimis. sic inclita virtus
Monstrorum domitrix et quae supereminet astris
Vincere tanta nequit dirae contagia pestis.
Huc illuc oculos Virgo deflectit: opemque
Irrita cum sperat: congesto cespite collem
Occupat, expulsis dextra victrice Picardis,
Ut decies quinos sub Agenoris urbe latentes
Contudit aggressus praestanti robore Tydeus:
Unica sic virgo multis congressa potenter
Dimicat, et tabo capulo tenus immadet ensis.
Tandem succiduo produmbens poplite, vulnus
Ab latere averso dextrae secus excipit auris


page 210, image: s423

Tempora, et immixti dum manant sanguine rivi
Excussus media provoluitur ensis arena.

FINIS TERTII LIBRI.

Sequitur Argumentum in quartum Librum.

Ioannae in Picardiam traductio. Ioannae per Lucemburgum venditio. Et eius in Normaniam traductio. Varuicii comitis supermorte Ioanne definitio. Castilionis Theologi oratio in qua multa de magia disserit. Acris in Ioannam invectio. Ioannae ad obiecta responsio. Anglorum in iudices sententiam differentes indignatio Ioan nae ad deum ultima oratio. Crudelis Ioannae concermatio. Matris Ioannae ad Carolum regem pro digna filiae purgatione oratio. Caroli ad Calistum tertium Romanum pontificem pro hac materia legatio. Archiepiscopus Remeusis et Episcopus Parisiensis iudices in hac causa delegati. Heraldi Theologi pro Ioanna Ionga oratio. Thomae Curcelii oratio in qua multa de illustribus feminis commemorat. Fraudis Anglo rum in priori processu detectio. Dira aliquorum post mortem Ioannae punitio. Prioris processus irriatio et plena Ioannae purgatio.

Sequitur Liber Quartus.

VIX furor hostilis capituae parcit: in arcta
Clauditur extemplo pedica: multoque ligatam
Fune trahunt Pinquiniaci, stridentque minaces
Dentibus: ut capto Phrygiis in saltibus apro
Exciti latrata solent venabula cicum,
Et rictu gestire canes. Burgundica castra
Iam subit: et laesos fomentis delinit artus.
Tertia lux aderat captae post vincla Puellae
Trans Sommonigenas et Vironandua rura
Mittitur, aeratis illic seruanda cathenis.
Beluosiam molem (qua Mavors gaudeat hospes)
Indigenae dicunt. quo convenire frequentes
Lisicolae Terni, Catuaci, Neruia pubes
Hannonii, Tungri, et vicinae ex sedibus orae
Omnigenum vulgus: sic multos cura videndae
Traxit Ioannae: quam circo iussit equestri
Currere Ligniacus crebra in solacia gentis.
Atuero usa piis tum Lucemburgia conivux
Dicitur officiis: dequestaque saepe puellae
Infelix omen praedulci affamine tristes
Lenibat curas: afflicta taedia nymphae.
Iandudum tamen Anglorum generosa virago
Invidiam sibi consiarat. nam sicubi signis
Dimicet explicitis, tanto terrore Britannae
Impallent acies: ut nemo tendere contra
Audeat, et longe reliquo plus agmine solam
Formident Bethfortiadam, plerilque videtur
Hinc magnum portendi aliquid: mentemque puellae
Coniciunt (agitante deo) ad tam magna moveti:
Propterea multo captinam comparat auro
Bethfortus: primamque vocat normaniae in urbem:
Pascat ut in flictis odium indelebile poenis.
Haud tamen unanimes in idem concordia flexit
Propositum. nam ferro alii dixere necandam:
Aut mox Sequanicae mergendam fluctibus undae,
Ne magicis elapsa dolis in castra suorum
Furtim quaerat iter, maiorem ausura deinceps
Saevitiam: serua ta diu quid proderit (aiunt)
Omnia praecipiti miscebit forte tumultu:
Quandoquidem levibus nimium pelbs credula gerris
Decipitur: gauderque novis mutabile vulgus.
Ast ea Varuicio non convenere Comarcho.
Vestra (inquit) consulta patres audivimus: at non
Id capiunt omnes quod nos molimur in istam
Sortilegam: nostros non diro carmine casses
Effugiet: sontes mors ultrix puniet ausus.
Sed meminisse decet, tenuis quam gloria surgit,
Frigida quam laus est sola de morte puellae.
Iampridem fixum nobis stetit, igne piandum
Hoc immane scelus: sed honesto nomine falmmas
Praetextas volumus: vocat execrabilis ausi
Authores superos: ut quicquid saeviat armis,
Id populus putet esse pium gratumque tonanti,
Ut res cumque habeat, paucis audite, puellam
Dicemus pravae haecreseos sordere veneno.
Sic et Vallesium (quem dicit femina regem)
Participem tanti vulgabimus esse reatus,
Et regni indignum titulo, qui infamibus uti
Praesidiis velit, et quaerat confortia diris.
Dumque ita res pendet conerescit rumor in horas,
Et venit in varium populus problema. Magiam
Obstuper inductum vulgus: crebroque requirit
Quid magice possint artes, quo authore parentur,
Sint ne piis omnes aduersae moribus: et quo
Usque per has liceat vetitos descendere in usus,
Tum sedet in rostris Castilius atque ita fatur.
Pauca super Magicis tenui memorare figura
Ex usu fore crediderim: ut quae quaestio multos
Detinet: his brevibus partim resoluta quiescat.
Cum veteres primum studio versantur olympi,


image: s424

Et superos lustran t oculis et mentibus orbes:
Paulatim acceptis caelorum motibus: ultra
Anxia progreditur rimandi cura, brevemque
Ingenii captum non fert humana libido.
Nam quod inaccessae lucis caligo recondit,
Quodque opifex rerum secetis destinat umbris,
Insano exciti studio plerique requirunt.
Iuncturas atque astrorum divortia, causas
Esse putant, quae non moderentur corpora solum,
Sed neque id humanis concedunt mentibus, ut se
Legibus extricare queant radiantis olympi:
Quin fixos pendere aiunt ex aethere mores,
Invitosque trahi sub inevitabile fatum
Per varios caeli aspectus, t sideris ortus:
Pullulat hinc primo exitialis origo magorum.
Sorduit antiquae vana levitate Magiae
(Ut perhibent prisci annales) Chironia tellus:
Subdola quae postquam Graecas pervenit in urbes,
Traxit eo multos studii dementis: ut instar
Perpetis exilii miseram traducere vitam
Censuerint virtuis opus, peregrina perentes
Aequora cum terris Zoroastris et Holtenis aucta est
Multiplici scripto nihil est quin vaniter ausit:
Nunc petit aethereos fluxus, nunc infera tentat:
Se temere iactans terrae caelique potentem,
Dissimili cura, varioque errore sequaces
Implicat, atque alios alia in discrimina mergit.
Sunt qui conspectis tepido sub sanguine fibris
Certa futurarum spondent praesagia rerum:
Invenias et qui velit accersire sepulchris
Corpora, caelestesque movere et sistere formaas:
Euridicen herbis et carmine credidit Orpheus
In lucem revocare: vetus sed fabula certam
Involuit facti seriem. sic credita Circe est
In pecudes mutare viros, rictuque ferino
Vivere captivos, primasque resumere formas
Carmine mutato, demptisque nocentibus herbis.
Ista superstitio mirando perculit aestu
Arsacidas: sic paulatim regalibus aulis
Successit temere: domita quam Perside magnus
Proscripsit Macado: natam sed faecibus Hydrae
Dixeris, exciso nam vertice nascitur alter
Tergeminus: molli semper se in pectora lapsu
Insinuans, Indos, Nilotica regna, Arabesque
Detinuit. supraque alias id nequiter ares
Vendicat, ut cum vix studiis muliebre sit aptum
Ingenium: tamen hos propensa mente furores
Femina prosequitur: domus est Aeetia testis:
Saepe Palestinos infecit tabe penates,
Nec potuit sanctis feralis belua Mosi
Legibus arceri. paulum si quando silescit:
Mussitat occultis semper rediuiva latebtis.
Coniurat ventos genns hoc crudele magarum,
Suffocat segetes, absentibus ubera vaccis
Siccat, et educto replet mulctralia lacte.
Extenuat maciae vires, et morbida philita
Miscet corporibus: quae vix nisi morte sesolui
Dira queat pestis. Sunt qui ad maiore laborant:
Quaesita genesi, vitaeque, necisque recludunt
Fatalem eventum, pelui, speculoque nitenti
Daemonas accersunt, coguntque venire vocatos.
Porrectis alii iactant praedicere dextris
Vitam, funus, opes: id apud nos saepe videmus
Cum venit incertum Pharia de littore vulgus.
Multa sed indocti credunt miracula: solis
Quae vel praestigiis, vel diro carmine fiunt.
Praestigiator enim (cui creber daemonis usus)
Fascinat humanos sensus, ut recta videre
Non valeant: verosque putant spectare colores,
Humanosque audire lonos, densasque virorum
Decertare acies, leporesque, canesque per agros
Currere, et ingentes thalamis se pandere hiatus
Aut tonitru mugere, nieusque per aera ferri:
At nil tale subest, fallitque illusio sensus.
Sed neque multa negem fieri inconsueta, novisque
Induei formis, quae non mox vera putentur.
Mirisicis multae donantur viribus herbae,
Secretumque genus lapidum: sed condidit illas
Er paucis voluit notas deus esse: videmus
Hinc miranda sequi, quae mens ignara negaret
Naturae fieri ingenio. Sed paucula pergam
Addere: quasque habear rerum praedictio causas
Expediam, et quantus veteres deluserit error.
Multiscius daemon longaevo temporis usu,
Aut acie clara ingenii plerunque futura
Praevidet, humanae nequaquam peruia mentl.
Delphica sic olim multos Cortina trahebat,
Sic Latiam petiit serpens Epidaurius urbem:
Dum cunctis persuasa fides vulgaret, id esse
Numinis occulti. nam nugis daemon obumbrat
Quaedam vera suis: ut post graviore ruina
Praecipitet miseros. Sic in sua fata Meneceus
Cutrit, et exuiter regali tegmine Codrus:
Sic et Oiclides vasto telluris hiatu
Mergitur: et grandi se intrudit Curtius antro.
Gallia sic aras olim Teutatis et Hest
Instituit. quom Ditigenis humana litaret
Hostia. quin eadem prisci fecere Quirites
Sacra Iovi. saevae sic Taurica templa Dianae
Ad sua devectos dum mandat littora caedi.
Cetera quid dicum? veterum sunt ista deorum
Numina: qui strages, qui sontia facta monebant.


page 211, image: s425

Nulla Quirinalis suscepit bella senatus,
Decretis precibus quin consuleretur aruspex
Augur, et extispex, multoque in honore fuerunt
Obseruatores avium, ut praedicere sortes
De pastu, aut penna volitante per aera possint.
Ista diu toto pestis regnavit in orbe.
Cum notus Solymis tantum deus esset in oris,
Altaque Tenariae raperent ergastula fucis
Migrantes animas: nec peruius esset olympus.
At nunc vana piis cesserunt orgia sacris,
Dispulit et Stygias lux mundo exorta tenebras.
Non tamen a veteri desistunt fraude sathanes:
Sortilegas, sagasque cient, et multa per illas
Flagitia exercent, solis quae viribus ipsi
Non valeant: rixas miscent, et dira propinant
Troxica, ut innocuos pacta mercede trucident.
At ne vana teram prolixis tempora verbis:
Possumus ex sancti longo certamine Mosi
Noscere quae magicas venerunt signa per artes.
Altius et siquid non est audire molestum:
Tradita sunt olim sacrarum nomina rerum
Patribus antiquis: qui fundamenta locarunt
Nascentis fidei, ut per signa sequentia cunctos
Daemonas eiciant, et Christo pareat Orcus.
Hinc alii venere ausi temerare prophanis
Ritibus has voces, et iniquos vertere ad usus:
Quando exorcismis, et diro more precandi
Accersunt Herebi manes, ut furta resignent,
Aut rerum sortes, aut aera recondita prodant.
Multa potest daemon: maius nisi numen ab alto
Impediat vires. hominum sed saepe meretur
Stulta fides tradi varia in discrimina rerum.
Sed quia non constat qui spiritus egerit istam:
Cui labor hic sudat: paucis tentabimus, ut quod
Mens gerit occultum muliebri essutiat ore.
Belloacus praesul sisti iubet ante tribunal
Parthenicen: tum doctorum praesente corona
Ipsa sedet: iussusque senex haec ore refundit.
Publica districtis multari crimina poenis
Sancta patrum decreta iubent: ne lurida tabes
Gliscat, et in similes trahat indulgentia noxas.
Tu vero (nec enim inficias potes ire) nefandi
Griminis argueris: tu nostrae dogmata legis
Moribus incaestas. Sed dic quo freta magistro
Talia moliris? quae mentem insana libido
Corripit armorum? tibi quae commertia Mariti?
Themodoonteo nova nunc certamina more
Instaurare cupis? tibi quod genus? ede quis artem
Militiae dederit? quo bella authore sequaris?
Cur pudeat sexus, ut tonsis ire capillis
Tantus amor, nolisque togam abiectare virilem?
Cut non Mosaici deterret sanctio verbi?
Praecipit et Paulus semper sit femina tectis
Crinibus, atque domi privata negotia curet.
Dic quibus in terris rua sit versata iuventus,
Arborea te saepe choros duxisse sub vinbra
Fama refert: fatique ddeas (sic nuncupat illas
Prisca superstitio) tecum sa liisse choreis:
Non pia relligio tales sibi vendicat odas.
An Liciae sortes, an Phoebi oracula nosti?
An te Chaniae docuerunt carmina silvae?
Daemonibus fama est certas te dicere leges,
Imperiisque urgere tuis: rerumque futuros
Rimari procul eventus, et certa docere
Auguria in spectis avium per inania gyris.
Nec prius, ut referunt, cingis tibi calside frontem
Quam supplex in opem stygias eduxeris umbras.
Hactenus effulsit monstrorum nescia sola
Gallia: sed turpes praesens dementia naevos
Intulit: et longi splendorem polluis aevi.
Carolus ille tuus furiali im pellitur aestro
Quisquis hic est: quem nulla dei reverentia tangit.
Ad veritum Phitona Saul descendit in Endor
Dum studet invitis hostem propellere divis.
Sic tuus hic princeps, careat quom robore causae
Ad Phitonissas refugit: stygnsque parentat
Manibus, et quicquid lacris ecclessa septis
Abdicat: ut voto tandem potiatur, ubique
Anxius inquirit: nec iura nec ipsa veretur
Numina, spemque tuis auges temeraria nugis.
Ut fidem dictis capias, te fingis habere
Congressus superum: crebris et Costida verbis
Auditam, iugemque tibi spondere pudorem.
Quid sibi vult id consilii, tibi semper adesse
Quod simulas: tetros quis nesciat esse sathanes,
Aut mera fortassis mendacis? scilicet ad te
Confluit accensis divorum curia ceris.
A multis tibi iam sacras audivimus aras
Institui, tangique manus ut numen habentes
A populo. Nec rem prohibes: sed sancta videri
Impenso ardescis studio: credisne licere
Hoc impune nephas? oculos evolue tenebris:
Non resipiscentem ferier vindicta: fateri
Est opus errorem: spargendi sanguinis author
Credendus Deus est? Sinuncia pacis adesses:
Id caperet pietas. Sed quom crudelibus armis
Omnia miscueris: quis talia velle tonantem
Crediderit? sanctae qui praecipit oscula pacis.
Praeterea quem non moveant figmenta cachinnum
Quae de caelitibus resoluta fronte pudoris
In populum spargis: quid vulgo fingis habere
Membra Michaelem, et tactos tibi saepe capillos


image: s426

Margaris et divae Catharines: quis fuit huius
Dogmatis assertot? quae tanta licentia vocis?
Num poterat satis esse tibi, terrena tumultu
Concutere infando, et non ore lacessere divos?
Praetides insanas olim curasse Melampus
Dicitur helleboro, dum captae mente putarent
Esse boves: at non levior te insania mentis
Corripuit. quid enim? quom te natura puellam
Edidit: esse negas, gaudesque virlibus armis.
An tibi miscuerit cantatrix pocula Circe?
Ut sexum mutasse putes furiata venenis.
Finis erat verbis: sic contra exorsa puella.
Libera purgandae si detur copia famae
Ostendam o patres, falso mea nomina laedi,
Insontemque pati vestrae convitia gentis.
Si minus auditum genus est, si nosse patentes
Est amor, expediam: et Francos quae causa penates
Visre compulerit. Scythicis non eruta veni
Rupibus: infida non sum sata gente. parentes
Vivunt Barricei fluviali in limite campi.
At mihi non alto natalia sanguine fulgent,
Sors nec opima domi: sed praesens sufficit usus.
In patrias sedes missi potuere ministri
Explorare meos occulto examine mores:
Dicite (si no stis fama referente) quid in me
Nequitiae? quibus est curis educta iuventus?
More puellarum vetulae subiecta parenti
Usque fui, cui quicquid opis pro aetate licebat
Sub teneris impendi annis: non extera novi
Regna. nec Orthygiam colui, nec Phasidis agros.
Non me sortilegam, veteris neu credite patres
Imbutam studiis: sed nec Medaeidas herbas,
Aut aconita lego: nec carmine facino mentes.
Sed qui res hominum summa deus arte gubernat
Ex caulis me ad bella tulit. sic balthea mollem
Abiecere colum: gerit et pro floribus ensem
Dextera: ut ex alto virtus infirma potentes
Deiciat: discantque homines ad regna sat esse
Nec robur nec opes: sceptrum nisi protegat aether.
Pascendas saepe inter oves saepe inter et umbras,
Accepi a summo demissa oracula caelo,
Ut peterem Loscos: maerens ubi Carolus aegras
Voluebat curas: sumptoque interrita ferro
Exigerem iniustos regni de finibus hostes.
Adveni tandem: sed me districta probavit
Pictavae censura scholae. nam Carolus arma
Ante michi vetuit, quam longa indagine veri
Res melius clatam in lucem discussa veniret.
Sum regi tria pacta meo: dum causa rogata est
Aduentus. primo Aurelia de sede Britannos
Pellere, et hinc Remos invitis hostibus ire,
Atque palam dici suscepto chrismate Regem.
Id vero plene (extremum quod in ordine pacti
Restat adhuc) dabit Altitonans cum laetior olim
Tota coruscabit sub Gallo Gallia rege.
Non michi praeterea persuasit culpa virilem
Ferre habitum: tanti non hoc damnate reatus.
Nescia sum veneris, testes iubeantur adesse
Matronae, quibus edixit Bethfortia princeps
Synceram nostri speciem explorare pudoris.
Postvbi me primo Deus haec in bella vocavit,
Femineas vestes belli pro more reliqui:
Sic permixta viris, Veneri non suscito flammas:
Castra sequor, mansura tamen non semper in illis:
In patrios regressa lares, muliebria rursus
Indumenta feram. verum quoadusque iubebit
Belligerare Deus concessis muniar armis.
Certa fides mihi de sacrarum Margaris atque
Costidis alloquiis isto (quia quaeritis) utor
Consilio, nec opus maiori examine: cum res
Sit pia quam suadent et apertis cognita signis.
A populo me velle coli, sanctamque videri
Dicitis: at certe non tanta insania menti
Incidit: haec nequam finxit mendacia livor.
Praeterea patres (rudis agrestisque puella
Cum semper fuerim) quid pergiris alta rogae?
Quae superant captum ingenii perquiere inane est:
Quandoquidem abstrusos fidei non arrogo sensus.
Talia nequicquam lacrimis effatur obortis.
Mendacem et vanam vocat indignata Britanni
Curia consilii: multos licet inde pigeret
Qui certo novere dolos et fraudis operta.
In multo abiere dies obiecta senatus
Angligenum, inque vicem afflictae responsa puellae.
Sed nihil extremam potuit restinguere bilem,
Insistunt exciti odio, radieque frementes
Bruriadae: et flammas cuncorum vota reposcunt.
Belloacus prasul (cui tum delata potestas
Iudicii) mediam convitia saepe per urbem
Sustinuit: quia non praeceps sententia dicta est.
Castoris hospitio Tian exceptus amoenis
Graminibus depingit agros, instatque iuventae
Mensis, et albentes incedit Flora per hortos:
In veteri pyra structa foro miserabile funus
Sternit Ioannae: moritura educitur atro
Carcere. concurrit promiscua turba per urbis
Compita: sese alii domibus clausere gementes,
Nec tam immane nephaspotuerunt lumina ferre.
Tandem carnifici datur exurenda: cathenis
Vincta manus, et colla: igni gemebunda propinquat.
Audires querulas supresso murmure voces:
Flagitium crudele vocat quamplurima turba.


page 212, image: s427

Vibratis tamen insurgunt hastilibus Angli:
Si quos inspiciant maerorem prodere vultu.
Iam fuerat subitura rogos: quom talibus orat.
Summe deus cui corda hominum sunt peruia, cui sunt
Abdita cuncta palam, qui singula simplice et uno
Intuitu lustras: cernis quam indigna parantur
Funera: quid noxae admisi? quo crimine diris
Deuoveor flammis? patriam, charosque parentes
Cum quibus innocue ante fui (te authore) reliqui:
Spes erat afflictis nostrum conferre laborem,
Et titulos dignae nobis accrescere laudis:
Sed video perpes vitae mihi crimen inustum,
Hac rude militiae magni donantur honores.
Eheu chara parens, eheu genus omne meorum
Perpetuis gnatas soluetis iusta querelis.
Quam mallem pavisse greges, et (ut ante solebam)
Delituisse domi, nec Martis nosse tumultus.
Sed nec erma visis plus aequo credula monstris:
Muneris accepti totus mihi testis olympus:
Non ferri crudelis amor, non mentis adegit
Impietas. quid te potuit cogente negari?
Nosti summe deus me per taedescere fusi
Sanguinis: utque manus non crebra caede maderet.
Bellica signa lubens accenso Marte ferebam:
Innocuam plebem spoliari, templa cremari.
Sacra rapi, occidi imbelles, sanctumque pudorem
Prostitui, captas nunquam sum passa per urbes.
Supra femineas iussisti plurima leges:
Quid mirum si feminei pro tempore mores
Mutandi paulisper eran? si bella gerantur
Est clypeo insertanda manus: sunt apta virili
Officio capienda, enfes, galeaeque, habitusque.
Scis pater huc quantis accessit territa signis:
Cum stygiis mihi nulla umbris sunt foedera: nunquam
Vana superstirio nostras penetravir in aures.
Non mihi triste mori: si pulchra morte liceret
Composuisse dies: sed scis aequissime iudex
Quam vitiis aliena fui, quae plurima falso
Imposuit livor: patriae, generique meorum
Perpetuo sum dedecori: nisi forsitan olim
Hanc retegas fraudem. sed non impune licebit
Ut spero, tam grande scelus: miserere puellae
Post obitum, miserere deus tam dutra ferentis.
Francigenae populi, et solio sirmetur avito
Carolus: extremis hoc unum postulo verbis
Me non destituat patiens in funere virtus.
Haec ubi commemorat atensis ad sidera palmis
Corruit in flammas aversa, et nomen lesu
Dulcius inclamat moriens. Sed saxea corda
Angligenum, diris ne queunt mitescere poenis,
Altius increpitant: Dic, o fortissima miles
Dic ubi pacta fides, ubi sunt oracula caeli?
Hosne tuum te consilium caelaverat ignes?
Deficeris nunc arte tua: Phitona require
Si fortasse aderit: Colchoo carmine nostros
Perstringas oculos, et viva elabere flammis.
Talibus in sultant probris. et ne ulla puellae
Integra compages, aut membra illaesa supersint
Sequana collectas lato bibit ore favillas.

SEQVITVR SECVNDVS Processus post mortem Ioannae sub Calisto Tertio Pon. Ro.

SEd nec flamma pyrae, nec praeceps fluminis unda
Mergere lethaeis famam potuere tenebris.
Terrius in Latia Calistus praesidet urbe
Dum regem aggreditur mater gemebunda puellae.
Maxime rex quem divum (inquit) clementia toto
Firmat in imperio, ut tenues vix colligat hostis
Relliquias: audi viduae lamenta precantis.
Cum superis fixum post tam miseranda stetisset
Tempora Gallorum labefactam restitui rem:
Nescio qua divum sacreta mente puella
(Cuius ego heu genitrix) ad opus tam nobile venit:
Multa supra sexum referunt insigniter ausam,
Quae superam testentur opem. sed dura labori
Praemia succedunt: dicta est censore Britanno
Hereseos satrix, et iniquis tradita flammis.
Quis ferat hoc ignominiae damnabile crimen.
Cum nihil est culpae reliquis nos coeribus addi
Creditur esse nephas, et sancti limina templi
Vix intrare licet. fer et haec stypendia virtus?
Quam prius abfuerat, quiequam ne tale putarem,
Dira utinam tabes aut ceruix fracta puellae
Huic coepto occlusisset iter. non usa parentum
Consilio te rex petiit. Vis altior istud
Movit opus: tantosque puellam erexit ad ausus.
Tu nostrae miserere domus clarissime princeps:
Et melior fictam damnet sententia litem.
Vir meus audito dilectae funere prolis
Oppetiit: mortis causam execratus et ignes.
Me quoque non dispar (si non miserebere) vitae
Exitus involuet. Sed mors pergrata futura est:
Si prius elutum gnatae cognovero nomen.
Talia dum lacrimans Isabellis verba profundis:
Unanimes regem pronis ceruicibus orant
Gallorum proceres, ut curas eximat aegri
Pectoris, atque inopem soluat maerore senectam.
Nec ferat: ut longis incassum venerit oris


image: s428

Desolata parens. id enim concedere magni
Est 9aiunt) animi: nec quic quam dignius alto
Principe praestabis. quin et maiora puellae
Emeruit virtus: quae post mandata tonantis
Pene oblita sui, mentemque, togamque virilem
Induit. et dulcem cum posset degere vitam
Onmi Marte procul, nullique obnoxia damno,
Hanc obiit belli sexu non territa molem.
His precibus tractus, Calisto destinat unam
Carolus hac ferme verborum lege tabellam.
Maxime pontificum qui sancto numine terras
Sub solo moderare deo, cui tanta potestas
Ut caelos aperire, et apertos claudeere possis,
Possis et stygiae reserare ergastnla noctis:
Haec sub apostolico libranda examine causa
Te petito sacrate pater; quam quaeso paternis
Excipe visceribus, iustoque attolle favore.
Flaccida quom magnis lugeret Gallia bellis:
Finibus Austrasiae digressa iuvencula pacuis
Huc venit comitata viris: causamque rogata
Quae suasisset iter, vel ubi tractaverat arma:
Respondit superis venisse authoribus: et rem
Non obiisse prius certis quam cognita signis
Constarent edicta dei. Sed cetera coram
Disserer orator melius: nec epistola paucis
Rem caperet verbis: tandem perfuncta recepto
Munere post victos crebris conflictibus hostes,
Dum Compendiaci decertat in aequore campi
Transsosso decumbit equo, et venundatur Anglis:
Qui dirum scelus obiciunt, vulgantque Magiae
Eise ream: et sacra de relligione tenentem
Impie, ut aduersus nostri moderamina sceptri
Dissidium patrare queant: Sic perfidus hostis
Destinat insontem flammis: sed fraude retecta
Versa alio resest. fieri quaecumque per arma
Et ferum licuit, tentavimus: hoc tamen vuum
Restat adhuc, quod (te praeter) contingere nemo
Audeat: ista tuum poscit censura tribunal:
Praecipias mores inquiri et facta puellae,
Quamque sit aduersae nequam sententia partis.
Affuit indulgens Romanae gratia sedis:
Nam super aerias se fama extenderat Alpes.
Parrhisianus in hoc delectus munere praesul,
Remorum simul Antistes, de more forensi
Litis agi totam seriem fecere vocatis
Iudicibus primis, aliisque ex ordine quorum
Intererat. sed iam longum cum tempusabiter,
Taederetque morae: pro rostris sedit Heraldus,
Et coram parribus tali sermone perorat.
Non bene perspectis quicquam decernere causis,
Grande nephas. plerunque deus secreta pusillis
Detegit ingeniis, quae vult sapientibus esse
Invia: sic puero Danieli prodita nequam
Culpa sacerdotum, quos tantus moverat ardot
Inguinis, ut turpes coicus cum casta virago
Abnuit: intentant venerando saxa pudori.
Antea et accitur caelesti voce quiescens
In templo Samuel: qui (cum pretiosius esset
Et ratum domini verbum) divina ter audit
Alloquia: et quae caligans aetate sacerdos
Abdita non meruit, puerili mente refundi
Et visum superis. sed quid fornace probatos
Assyria dicam iuvenes? quos impius errot
Persidis, a vera non relligione reflexit:
Nam deus illustres pueros perfuderat almo
Lumine. dum sordent Chaldaea labe parentes.
Nec moveat quenquam generis depressa propago:
Quid duce Iessaeo priscis generosius annis
Floruit? Allophilum qui castra potenter adortus
Rettulit insigues palmas: dominoque secundam
Supponente manum procaera mole gygantem
Stravit humi, fretus balearis robore fundae.
Ipse tamen medio balantum de grege nuper
Venerat: haud aliis exercitus ante duellis.
Primus item Solymae qui gessit sceptra coronae
Dux fuit et custos patrii gregis: ibat asellas
Forte reducturus vacuum in praesepe parentis:
Dum rediit sancto frontem perfusu olivo.
Pulchra Rachel, cuius benedictum in saecula nomen,
Ducebat patrias ad aquarum stagna bidentes,
Cum dedit Israel synceris oscula labris.
Armentum pascebat Amos cum plurima vidit
Somnia, venturam procul indicentia cladem:
Chaldaeique ducis subiturum vincula ludam.
Sed quid ego annitor rem persuadere suapte
Luce coruscantem? sancto debetur Abeli
Inter pastorum seriem primarius ordo.
Rure paretonio soceri pecuaria Moses
Pascebat, cum prima dei mandata recepit,
Ut quateret crudis Pharaonis limina plagis.
Prima quis excelsae posuit fundamina Romae
Quae vix imperium signao limite clausit
Pastorum perhibetur opus? quid plura morabor?
Elegit depressa deus, prosternat ut alta:
Cuius in aspecta patibus sunt omnia formis.
Vitur his, illis: quom possit in omnia solus.
Virginea cur non potuit contundere dextra
Angligenas: sic Assyrios fortissima Iudith
Expulit a patriis percusso principe campis.
Dixerat: Inde novo cum Sol splendesceretortu
Consedere patres: qui dum plerosque revoluunt
Articulos, capitumque notas, quibus ipsa puella


page 213, image: s429

Censuram subiit tam diri funeris: inter
Cetera quae longum tenuit digesta volumen
In primis vitio arma dari, sub lite priori
Deprendunt, tonsamque comam, vestemque virilem.
Tum pater exculto Cutellius incipit ore.
Desita iam pridem facit assuetudo videri
Monstrosum genus, exurgat si femina bello.
At vero illustres accepi heroidas olim
Plus bello valuisse viris: In gente Scytharum
Ambigitur, sit sexus uter praextantior armis.
Gesta Semiramidis (defuncto coniuge) quis non
Audiit? Assyrium fexum mentita virilem
Stemma diu gessit, mediosque animo sa per hostes
Se plaetunque tulit. nec primi angustia regni
Visa satis: sed finitimos erupit in agros
Instituens longi praeclara exordia sceptri.
Quis potuit Cyri tantos compescee nisus:
Dum victis Asiae populis penetravit Eoas
Usque domos, magno grassandi percitus oestro?
Ultricem demum scelerati pectoris unam
Invenit Thomirim, quae pleno sanguinis utre
Obruit excisum caput: his effata loquelis.
Ardentem humani iamiam restingue cruoris
Cyre sitim: pleno tandem satiaberis ore.
Ditia Pactoli non suffecere fluenta:
Non tot opes Croesi sed nec Babylonica regna.
Caucaseus vertex te sensit, Hidaspis, et Indus:
Dein ad Massagetas rabies extrema furentem
Appulit: hic sistes immanis belua gressum.
Quid viricidarum referam genus? Orithiam
Antiopem, Hypolitem, Menalippen, Penthesileam
Congressas summis ducibus, descendere in arma
Compulit Euristheus Alcmenae pignora, contra
Virginem Amazoniam. nec vincla iugalisa captae
Respuit Egides: Smirnamque Ephesumque locavit
Femineus labor, atque Asiae celeberrima quondam
Oppida tam belli studio valuere: superbis
Gentibus ut victis constanti lege vetarent.
Nequa maritalem virgo transiret in usum:
Si non ante suo victrix occurrerit hosti.
Adde quia et domito Pelides orbe Calestrim
In sociale thori foedus, partemque recepit.
Quin referunt primo ex cunctis mortalibus ipsas
Sandere equos ausas, capitique innectere frenos:
Hinc stant Hippiadum pictis aulaea figuris.
Sed ne forte recens exemplum deesse putetur:
Magnanimus ductor Romanae classis ad Istrum
Cum decertaret Scythicis, in stragis aceruo
Repperit accinctas ferro bis quinque puellas.
Gorgonas ambiguo vicit certamine Persus:
Hinc serpentinos celebravit fabula crines.
Non fuit Aethiopum Candax indigna potenti
Imperio: Pharima tenuit Cleopatra coronam:
Quae nec Caesareis timuit concurrere pilis.
Zenobia (evictis Persarum regibus) ausa est
Romuleos tentare duces; hinc nobile germen
Prodiit, et clarae fecit primordia genti.
In Meroe sceptrum semper regina gerebat.
Quis vetet uxorem subducat ut hoste maritum
Armata siquando potest insurgere dextra?
Eruit Harpalice Getico de carcere patrem.
Quis vel in Aeneadas non audiit arma Camillae?
In commune malum cur non promiscuus ire
Sexus uterque queat? cur non stet femina muris?
Aut in saxa ruat quom proximus incubat hostis?
Femineum robur Spartanis moenibus olim
Reppulit Epyri regem, et Messenia castra.
Bellica ductilibus neruis cum tela carerent
Romuleae matres, conciso vincula crine
Intexunt: sic quae virgo datur obses Ethruscis
Liberat attonitam traiecto flumine Romam.
Si plerosque viros obscuro nomine vitam
Degere, et ignavos ad opus prodire virile
Cernimus: erecta quidnam vetet esse potenti
Robore matronas? Beronice armata volucres
Inscendit currus, ut oper ta fraude perempti
Vindicet interitum nati: sternitque cruento
Puluere deprensi contrita satellitis ora.
Ambronibus, Cymbris, Tigurinis, Teuthonibus que
Mos fuit in bella assumptis uxoribus ire:
Quos ubi per Latii palantes plana, secundo
Fudisset Marius: magna virtute duellum
Femineae instaureant acies, ut pene virorum
Turpiter aufugeret domitor, Latiumque Latino
Sanguine tinxerunt: sed quid si cetera verbis
Promere constituam, non me fortasse feretis.
Oebaliae leges statuunt authore Lycurgo
Virgineas crebra sudare in gymnade dextras:
Hinc data Parthenio creduntur nomina monti:
Id quoque Socraticae praecepit dogma palaestrae.
Illyricas Thenta imperium tenuisse per urbes
Dicitur, et bello Latias fregisse ccohortes.
Iura dabat Solymae bellatrix Delbora genti
Quando Iahel Sisarae traiecit tempora clavo.
Non operi vestis, sed mens sua nomina ponit.
Effusis casti thalami dilexit habenis
Hipsicrathea virum, Ponti dum regna teneret:
Quae gressum profugi semper omnitara mariti
Crinibus abrasis habitu tulir arma virili.
Cum Licios premerent dura infortunia, sumpro
Femineo ornatu certis lugere diebus
Mos erat: id forsan ne prodigiale putetur.


image: s430

Ut vir apud Carras muliebri veste litabat:
Sic induta viri prodibat femina cultu.
Sed cui non audira satis pia vita Marinae:
Illa viti quondam nomenque, togamque recepit:
Extremumque diem sub sancta clausit eremo
Hoc habitu. sic ignaro Theodora marito
Diluit enormem simulata veste reatum.
Nec sub elivarum sacrato monte morati
Erubuit Pelagia viri contecta cucullo.
Sed quis femineis regnasse in mentibus olim
Eximias vires, heroaque facta negabit?
Ne ferat indignam Venerem se fluctibus Hippo
Obruit: et poenas ultrices orgia stupri
Flagitat. Harmoniae constantia provocat hostem.
Mos apud Indorum populos celeberrivus extat,
Defuncto non uxorem superesse marito:
Sed viduam mediis ultro se immittere flammis.
Quid tantum miramur opus, studiumque puellae?
Mete revoluamus, quam fortis spiritus olim
Femineos plerunque animos accenderit: almae
Costidis obuersos orbes, saevumque draconem
Margaris, atque Agathes evulsas pectore mammas,
Et septem fratrum constanti mente patentem
Miremur magis: Instantis discrimina fati
Laetantes obiere omnes, nec flamma, nec enses,
Nec potuit praesens ipsas terrere tyrannus.
Non sunt haec leviora quidem certamina, quam quae
Virgo monente deo, viresque ferente peretigt.
Haec senior fatus magno tortente diserti
Eloquii causas non suffecisse docebat
Mortis Ioannae. libertas est ubi sanctus
Spiritus est author. Gravium primordia rerum
Portendit plerunque novis eventibus aether.
Sic dum Niliaci Iudaea propago tyranni
Soluitur imperio, promissaque in arua remigrat:
Post seruile iugum, et multos sudata per annos
Opprobria: insuetis Aegyptum Mose ministro
Prodigiis terret dominus: brucos, cinifesque
Suscitat: in colubri mutatur virga figuram.
Inde crumentatos occisis piscibus amnes
Indurata videt tellus et sustinet horrens:
Visa prius nullis usquam miracula seclis.
Ruris opes iactum permixta grandine fulmen
Proterit: attonitus decussas vinitor vuas
Cernit humi. spes frugifera de messe colono
Nulla mant: rapit exacti sors una laboris
Primitias, extincta cadunt animantia septis:
Aera praetexunt tenebrae, dant nubila ranas
Et pluvios ignes, lambentibus omnia flammis.
Caelica quid referam desertae fercula terrae?
Quid silices? quibus irriguo salit impete rivus.
Quidve asinam? quae voce deum testatur adesse
Ante Sionaeam quam Vespasianus in arcem
Irruet: multae auditae per inania voces:
Auditaeque acies, inspectaque signa per auras.
Urgentes rerum eventus quis lege carere
Nesciat? accepit sacrum sine crimine panem
Proscriptus David: multis uxoribus usos
Novimus antiquos patres: dum rara coegit
Nascentis mundi species. sic omnia solnit
Urgens conditio: et cunctos parere necesse est.
Furta deus prohibet: sed vasa Aegyptia iussit
Ferret ut Hebraeus populus: divina voluntas
Nomina dat, causamque inponit rebus. iniquum
(Quod vetat) illud erit: sed idem si forte vicissim
Imperet, id rectum faciet vis sola iubentis.
Adde quia excelsas crepitanti grandine turres
Non secus atque leves culmos in frusta resoluit.
Belligerant humanae acies: sed pendet ab alto
Exitus: authores et habet victoria divos.
Est lorica deus, mucro, pila, conus, et arma
Omnia: nil cataphatus eques, nil ferreus ensis:
Si superum procul avertat claementia dextram.
Mensuram non vis recipit divina: nec ullis
Clauditur obicibus: quia si proferre velimus
Argumenta: suis Iudas cum fratribus olim
Aggressus modicis hostilia castra maniplis
Duxit honorifico regesque ducesque triumpho.
In Madionitas, Gedeone authore profecti
Ter centum pugiles signati ad pocula fontis,
Innumeram stragem fecerunt geutis Eoae.
Cur hostes (cum nulla queant afferre puellae
Flagitie, exceptis armis, et veste virili)
Sic obdurata flammas ceruice reposcunt.
Est aliud, primae quo certa calumnia litis
Proditur: ut nulla possit subsistere lege.
Invidiae stimulos etsi plerique rescirent
Non tamen Anglorum tulit imperiosa potestas,
Libera ut efferri patrum suffragia possent:
Rothomago quosadm digressos constitit, ut non
Cogeret invitos fraudi subscribere index.
Haec ubi voluuntur miserandae tempora sortis
Convenit omnigeni Basileam concio cleri
Ut posset maerens ecclesia schismate solui:
Impense ad patres virgo sua facta referri
Orat, et arbitrio tam sancti stare senatus.
Nam cur vestra fides (inquit) suspecta Britanni
Non fuerit nobis? hostem pro iudice quisnam
Accipiat? si forte mihi saevire velitis:
Vos penes est fateor vitae, mortisque potestas:
Sed non iusticiae sucato nomine vitam
Perpetua infamate nota? saturate furorem,


page 214, image: s431

Cesset et hoc odium saltem post fata puellae:
Hostis sum vestri imperii, nec morte silebo:
Liligeris pax ense meo fundatur in agris.
Et quia rem multum odistis: me idcirco notandam
Dicitis haereseos: quanquam sequor omina divum.
Et caelum quaecumque dedit mandata facesso.
Talia commemorans lugubri voce rogabat
Saepius admitti sacris, mentemque piari
Iudice pres bytero: sed iniquae factio gentis
Non dedit hanc veniam: tantum quia veste careret
Feminea, nec Brutigenis se suberet ultro
Iudicibus, velletque aliis censoribus uti.
Praeterea ne caelari versutia possit.
Ardua cum quaerunt Angli mysteria: solam
(Quandoquidem non est ullo defensa patrono)
Compellunt responsa dare, et siquid minus aptum
Forsitan exciderit: calamos dextrasque fatigant,
Oppletumque notis crescit sine more volumen.
Hinc et blasphemam, et verba inconcessa loquentem
Turba vocat Bethfortiadum: sic impius atram
Livor agit bilem caecoque impellitur oestro.
Quis putet ad sacrae reseranda aenigmata legis
Omni ope praesidii vecuam satis esse puellam?
Dum rapitur Paulus terni ad fastigia caeli,
Accipit arcanas voces, et mystica signa:
Sed raptus nescire modum plerunque fatetur.
Dum sibi Margaritam, dum divam Costida virgo
Diceret auditas, custodesque esse pudoris:
Id nugas, fictumque dolum, fraudisque cavillos,
Et nec spiritibus voces, nec membra subesse
Tota Caledoniae conclamat curia gentis.
At vero angelicis humana negotia saepe
Credita spiritibus desumpto corporis usu
Novimus: idne comes Thobiae missus: et ingens
Cum puero permensus iter nos edocet? arcta
Vincula quis Petri nescit? quae pagina crebros
Spirituum non dat congressus, atque loquelas.
Multos praeteren traxit pia cura puellae
Qui viventem olim norant, et castra sequentem.
Iurarunt coram superis, et testibus aris,
Nil fidei aduersum sub virgine posse notari,
Militiae nam quando egit: si femina forte
Defuit in castris: tenui tum sola grabato
Secubuit positis armis: crebroque soporem
Nocturnae rupere preces; quin traditur usa
Quanque per hebdomadem sacri libamine panis.
Postremo enituit pietas in morte puellae:
In cinerem cunctos dum flammar resoluerat artus
Illaesas cor habet venas (mirabile dictu)
Nec synceri animi temerant incendia sedem.
Albaque tum visa est igni prodire columba
Et petere aethereos multis spectantibus orbes.
Cumque Latiniaci prodisset matris ab aluo
Exanimis foetus, multis comitata puellis
Virgo subit templum, et coram provoluitur aris
Ut redeant gelidos vitae spiracula in artus:
Vagit, et ora movet, baptismaque suscipit infans.
Nec superi voluere ignes impune relictos:
Medeius siquidem longo sermone profatus
Astruit esse scelus flammis et morte piandum,
Multaque adulandi studio confingit: ut Anglos
Sic sibi conciliet. Sed paucis inde diebus
Corpus tabifieo respergitur ulcere leprae:
Alter in immundo revolutus stercore vitam
Finiit: arguerat plerunque in carcere ficti
Criminis insontem pendenti lite puellam.
Sic et Calceonus qui censuit esse cremandam:
Pendula dum tonsor secat excrementa capilli
Expirans cadit, et gelida tellure cadaver
Decubat; ultrices sic pendent crimina poenas.
Tandem collatis patres ultroque citroque
Articulis, flammas sub iniquo iudice passam
Darcida concordi decernunt ore: modumque
Angligenas violasse fori, iurisque tenorem.

Finis quarti Libri de gestis Ioannae virginis Francae, Anglorum expultricis.

De hac Ioanna vide supra in Iacobo Bergomensi folio 139. Et errata quaedam ibidem hunc in mo dum corriges. Facie prima versu 22 ubi est, in Aurelianam introducens: Lege, Remos perducens. Et versu 32 ubi est, Remensem: pone, Rothoma gensem. Et versu 36 ubi est, Remensium: pove, Rothomagensium.

AD REVERENDVM PATREM Sancti Victoris Parisiensium Abbatem.

Multa tibi venerande pater generosa virago
Debet: et Austrasiae nobile stemma plagae.
Credidit Anglorum quondam neruosa iuventus
Vallesium Franco tollere ab orbe genus.
Sed deus attriti miserans incommoda regni:
Fortia virgineas misit ad arma manus.
Et qui vix alias cessere virilibus armis:
Femineo victi colla dedere iugo.
Sustivit claros deleri pene triumphos
Gallia: sed pleno congeris acta libro.
Quid tua magnificum non bibliotheca reponat?
Cuius ab Eois fama it in occiduos.
Nostra tibi grates exoluit musa: quia huius
Historiae nobis (te duce) aperta via est.


image: s432

DE SANCTA CLOTILDE, BVRGVNDIONVM regis filia, et Francorum regina.

BEata et venerabilis regina Clotidis: quae quanta secundum carnem nobilitate, quibusque parentibus nata fuerit, qualiterque ad regni caelestis fastigium pervenerit, et quam sanctis operibus vivens floruerit, quo e fine de hoc saeculo migraverit, intimemus suturorum posteritati. Fuit quidam Rex Burgundionum nomine Gondoveus seu mavis Gondeugus, de genere Athanarici regis natus. Huic fuerunt quatuor filii, Gondebaudus, Godegisilus, Chilpericus, et Gothmarus. Gon debaudus igitur Chilpericum fratrem suum intersecit gladio, exoremque eius ligato ad collum faxo in Rhodanum prope Massiliam mergi praecepit. Filias eius duas, quarum una senior, vocabatur Chrona seu Sedelinda, quam mutata veste exilio condem navit. Iuniorem vero nomine Clotildem, dei dispositione domi retinuit. Clodoveus itaque Francorum rex dum frequenter legationem in Burgundiam mitteret: Clotildis puella invenitur a legatis. Qui cum eam vidissent pulchram, elegantem atque sapientem Clodoveo nuntiatunt. At ille haec audiens iterum legationem ad Gondebaudum misit: Aurelianoque legato et fido sibi, Clotildis petendae causa negotium committit. Erat enim Clotildis christiana, Quae cum quadam die ad missarum solennia venisset: Aurelianus legatus Clodovei, relictis pretiosis vestibus quas secum habebat, indutusque paupere amictu, ante ecclesiae lumina in medio pauperum consedit. Transactis itaque missarum solenniis Clotildis iuxta solitam consuetudinem, coepit eleemosynam dare pauperibus. Cumque ad Aurelianum pauperem se simulantem venisset, misit au reum in manum eius. At ille manum puellae deosculans retraxit pallium post tergum. Posthaec illa ingressa cubiculum suum, misit ancillam suam vocatum peregrinum illum: qui annulum Clodovei regis manu tenens, Clotildi obtulit, et reliqua ornamenta sponsalia reposita in sacculo, retinuit: quem post ostium camerae Clotildis abscon dit. Cui ait Clotildis. Dic mihi quaeso iuvenis cur te pauperem simulas, vel quam ob causam retraxisti pallium meum? At ille dixit. Loquatur obsecro seruus tuus tecum in occulto. Et illa ait: loquere. Qui dixit. Dominus meus Clodoveux rex Francotum misit me ad te, et vult te habere reginam. Et ecce annulus eius et reliqua ornamenta sponsalia. Respiciens vero post ostium camerae non invenit sacculum suum: et molestus coepit tristari. Illa vero solicite requirens ait. Quis tulit pauperis istius sacculum? Confestimque invenit eum. Recepit itaque abscondite ornamenta sponsalia: acceptoque annulo quem Clodoveus rex miserat per Autelianum, reposuit illum in thesauro Gon debaudi patrui sui. Aureliano vero legato dixit: Clodoveo salutem dicito, ac subium ge. Licitum non est christianae, pagano nubere: et addidit. Vide ut hanc causam nemo sciat. Quomodo vero inbet dominus meus, quem ego coram omnibus confiteor et adoro, sic fiat. Tu autem vade in pace. At ille veniens nuntiavit haec domino suo. Anno sequenti misit Clodoveus Aurelianum legatum suum ad Gondebaudum pro spon sa sua Clotilde. Audiens haec Gondebaudus: territus corde ait. Ut sciant omnes fortissimi consiliarii et amici mei Burgundiones, qualem occasionem quaerat Clodoveus aduersum nos: quia nunquam novit neptem meam. Et ait ad Aurelianum. Tu exploratum venisti domos nostras, praetextu sponsationis quaerendae: sed renuntia domino tuo, quia frustra mendacium loquutus est, se sponsam habiturum neptem meam. Aurelia nus constanter respondit. Sic mandat doinus meus Clodoveus rex. Si vis ei dare sponsam suam, praepara ei locum denominatum quo vis: si autem non vis, ille cum exercitu Francorum in occursum tuum venire disponit. At ille ait. Uteumque vult: veniat, et ego contra eum ite dispono, cum plurimo Burgundionum exercitu, ut decidat ruina eius usque ad internitionem, et vindicetur sanguis multorum, qui luis manibus fusus est. Audientes hoc Burgundiones timentes valde iram Francorum et Clodovei, consilium


page 215, image: s433

pro more Burgundionum dederunt Gondebaudo, dicentes. Inquire domine rex a ministris, et cubiculariis tuis, si forte aliquando deportata sint clanculum munera a legatis Clodovei regis: ut non inveniatur occasio super populum et regnum tuum. Nam (ut ait poeta) Frangit et attollit vires in milite causa: Quae nisi iusta subest occupat arma pudor. Et sapientissimus ille Solomon in Proverbiis suis capite vicesimo octavo ait. Fugit impius nemine persequente: iustus autem ut Leo confidens, absque terrore erit. Cura itaque Gondebaude rex, ut mens tua non sit conscia culpae. Nam animi simplex probitas, et cognita virtus Efficient impavidum pectus, et victor evades. Nimis enim furibunda est Clodovei nequitia. Requirentes autem invenerunt in Gondebaudi thesauris Clodovei annulum, nominis sculptura et imagine notatum. Eam ob rem contristatus Gondebaudus, iussit puellam super hac causa interrogari. At illa ait. Scio domine mi rex ante hos annos tibi pro munere aurea munuscula a legatis Clodovei allata, et mihi ancillae tuae annulum in manu positum: ego vero in thesauris tuis recondidi. At ille dixit. Simpliciter, et sine consilio hoc factum fuit. Accipiensque eam, cum ira ipsi Aureliano tradidit. Ille autem cum sociis, accepta Clotide, cum mango gaudio ad Clodoveum regem eam adduxerunt, Suessione agentem. Gavisus est autem Clodoveus rex: eamque sibi in matrimonium copulavit. Cum autem sero die illo simul nuptiali more accumbere deberent: Illa prudentiae suae more in domino confisa, ait. Deinceps domine mi rex audi ancillam tuam: et concedere digneris quod deprecor, antequam famulatui tuae dominationis subiaceam. Et rex ait. Postula quoduis, et ego concedam. At illam postulavit dicens. Primum peto ut deum caeli patrem omniptentem qui universa creavit credas. Secundo confiteri dominum Iesum Christum filium eius, qui te redemit: regem omnium regum a patre de caelis missum. Tertio spiritum sanctum, confirmatorem et illumina torem omnium iustorum. totam ineffabilem maiestatem, omnipotentiamque coaeternam agnosce, et agnitam crede. Idola insuper vana derelinque: quia non sunt dii sed sculptilia vana: et incende ea, ecclesiasque sanctas quas succendisti restaura, Et memento quaeso ut requiras portionem genitoris mei et genitricis meae: quos patruus meus Gondebaudus malo ordine interfecit: quatinus sanguinem eorum uleiscatur dominus. Et Clo doveus ait. Unum restat quod difficile petis ut deos meos relinquam, et deum tuum colam: Aliud vero quod postulas: pro virili mea factum iri curabo. At illa dixit. hoc maximum peto,u t dominum Iesum Christum deum omnipotentem, qui est in caelis, adores. Nihil itaque maius in desideriis habuit sancta femina et herois Burgundica, quam Clodoveo congratulari ut tandem eum Christo lucrifaceret. Clodoveus autem iterum Aurelianum in Burgundiam ad Gondebaudum dirigit, propter thesaurum Clotidis reginae suae. Ob quod ira commotus Gondebaudus, ait. Nunquid in manus Clodovei tradetur regnum meum aut thesauri mei? Nonne praecepi tibi Aureliane ut non ultra venires in regnum hoc, explorare subtantiam meam? Per salutem principum iuro, quatinus recedas, teque a conspectu subtrahe nostro, aut mors imminet capiti tuo. Cui Aurelianus respondit, dicens. Vivit dominus meus Clodoveus rex, et Frauci qui cum eo suut: quia non timeo minas tuas, quoad dominus meus vivit. Sic igitur mandat dominus meus Clodoveus rex, ut dotem sive haereditatem quae uxori suae dominae meae adveniat mittas. Igitur Burgundiones pro solito more dato consilio Gondebaudo regi suo, dixerunt. Da neptituae aliquid de facultate thesauri tui, quae ei contingit, quia sic iustum esse decernitur: habeasque foedus et amicitiam cum Clodoveo, et gente Francorum: ne forte irrant in terram nostram, quia populus va lidus et ferus est, et sine deo. Audiens itaque consilium eorum Gondebaudus dedit per manus Aureliani: partem maximam thesauti sui, quae Clotidi contingebat, aurum et argentum, et ornamenta multa, et ait. Quid restat aliud, nisi ut omne regnum meum, cum Clodoveo dividam? Revertere ad dominum tuum, quia habes quod ei


image: s434

deferas, et longe maiora munera quam ei spectarent. Reversusque est Aurelianus cum thesauris multis ad dominum suum in Franciam. Succedente autem tempore concepit Clotildis ex Clodoveo, et peperit filium, quem baptismo conseerare voluit. non enim credebat rex dominum deum. Regina vero sedulo admonebat virum deos non colere: sed eum cui seipsam addixisset dominum Iesum Christum. At ille veteri obseruantiae assuetus, se maiorum traditiones relicturum negat. Interea regina parat ad baptismum filium, ornat ecclesiam velis atque cortinis, quatinus cor regis ad Christi fidem impelleret. Baptizatus autem est puer, cui vocabulum Nygomiro fuit: qui christiano more baptismo ablutus, intra paucos dies moritur. Huius interitum rex in religionem uxoris transsert: Infantem ab iratis dijs absumptum, quia illum Christo suo regina dedicasset. Ob quod nimis contristatus rex: uxorem increpando dicebat. Quia si in nomine deorum meorum puer dedicatus fuisset: vixisst utique. sed quia in nomine dei tui dedicatus est: vivere non potuit. Cui regina. Deo gratias ago, quia me non duxit indignam, ut de utero meo primogenitum in regno suo locare dignaretur. Ego autem nullum dolorem in corde meo pro hac causa retineo. Gravida iterum Clotilde effecta: editum item infantem sacris chrsitianis initiat. qui haud multo tempore post morbo correptus: moxque ut eum morbo laborantem rex accepit: uxori religionem improperat. quae aduersus regis querelas, patientiam spemque adhibens: aegrotanti filio salutem dei benignitate impetravit. Clotildis autem non ces sabat hortari regem, ut deum verum coleret et idola vana relinqueret. Ceterum nullo pacto regis animum ad credendum commovere poterat: donec tandem bellum contra saevos Alemannos moveretur. Quo compulsus est confiteri Clodoveus quem antea negaverat. Pertinaci siquidem in errore Clodoveo bellum in Alemannos instau ratur. Costitutis in conspectu utrinque exercitibus, et manus conserentibus: cum diu pugnatum esset, victoria ad Alemannos tendebat. Quo teritus Aurelianus regem affatur. Domine mi rex, crede tantummodo dominum caeli quem regina tua praedicat. At Clodoneus Francis cedentibus, timensque sibi, caelumque suspectans ait. Iesu Chri ste (quem Clotildis praedicat esse filium dei vivui) qui subvenis in tribulatione, qui das auxilium in te sperantibus: tuum adiutorium deotus postulo. Si vicero, fide te perpetua colam. Invocavi deos meos, et ut video ab auxilio meo elongati sunt: unde credo eos nullius esse potestatis, cum invocati: credentibus in se non succurrunt. Te vero deum ac dominum invoco, et in fidem tuam iuro. Vix preces finierat: ecce alacres Francos praelium redintegrare conspicatur. Quibus animum ipse quoque adiciens: rege Alemanno perempto, victoria potitus est, et Alemannis lex posita. Acta sunt haec quintodecimo anno, Clodoveo regnante. Clotildis credenti Clodoveo gratulata: Remigium Remorum pontificem (nihil morara) convenit, atque ad Clodoveum introducit: quem ad se admissum rex diligenter audit, de fide et Christi religione dis serentem. Quo iam persuaso: ait. Libenter te audio beatissime pater, sed unum restat quia populus qui me sequitur non vult relinquere deossuos: sed vadam exhortatum eos iuxta verbum sanctum tuum. Conveniens autem rex cum populo, coepit eosalutaribus monitis cohortari. Acclamuerunt autem, praecurrente misericordia dei et potentia ipsius, omnis populus Francorum una voce: dicentes. Mortales deos relinquimus gloriose rex, et deum verum immortalem quem Remigius praedicat adorare parati adsumus. Quo certe ineffabili gaudio repletus Remigius: iussit baptismi lavacrum parari. Velis depictis adumbrantur plateae, fabricantur ecclesiae, componitur baptisterium, balsamo redolet delubrum, et fragranti odore aedem replebant incensa thura. Talem gratiam dominus subministravit in populo, ut aestimarent se in paradisi odoribus collocatos. Dies itaque abluendo regi indicitur, et ingenti ornatu lavacrum paratur. Cum vero pervenissent ad baptisterium, clericus qui chrisma ferebat a populi conflictu interceptus, ad lavacrum venire nequivit: Et quia ob incredibilem


page 216, image: s435

populi pressuram, nulli patebat egressus ecclesiae vel in eam ingressus, cum sacrosanctum oleum (quo liniri ritu christiano qui abluuntur solent) non esset: sanctus pontifex oculis as manibus protensis in caelum, coepit tacite orare cum lacrimis. et ecce de superis delapsa columba: phialam, quam ampullam vocant, odotatissimi liquotis oppletam ad manus Remigii detulit. Creditum est spiritus dei ministerio id perpetratum esse. Accipiente autem sancto pontifice ipsam phialam: species Columbae disparuit. et de sancto liquore fudit venerandus episcopus in fontem sacratum. Viso autem rex tanto miraculo, abnegatis diaboli pompis et operibus eius: petiit a sancto pontifice baptizari. Procedis novus Constantinus ad lavacrum salutiferum: in quo delendi erant veteris leprae morbi, sordentesque antiquae peccatorum maculae diluendae divino munere, obsequente beato Remigio: in quo apostolica do ctrina et virtutum gratia, quasi alter repraesentari videretur Syluester. Ingresso autem in fontem vitalem Clodoveo, sanctus episcopus dixit ore facundo. Mitis depone colla Sycamber: adora quod incendisti, incende quod adorasti. Erat autem Remigius vir sapientissimus, rehetorum disciplinis et eruditione praeclarus, in virtutibus magnus. Igitur omnipotentem deum, in trinitate confessus, baptizatus est in nomine patris et filii et spiritussancti: delibutusque sacro chrismate, cum signo sanctae crucis domini nostri Iesu Christi. Quo sane liquore Clodoveus hic primum, posterique deinceps Francorum reges hactenus, regnum administraturi sacrantur. Eius autem Clodovei regenerationis die, baptizaa sunt plusquam tria virorum milia. Baptizantur et sorores regis Albosledis et Landechildis ipsa die: baptizaturque postea reliquus Francorum populus. Clodoveus ut professam fidem insigni aliquo opere illustraret, ac etiam Genovefae insignis virginis, et Clotildis reginae suasu: templum in monte Parisino a fundamentis extructum, divis apostolis Petro et Paulo (quod nunc Grenovesae appellatur) dicat. Hic autem illustrissimus rex ante baptismum Clodoveus, et post sacram ablutionem. Ludovicus appellatus, ab Anastasio imperatore consul et Augustus creatus est. Hic etiam de Aquitanis, Gothos Arrhanos expulit, et totam terram illam usquead montes Pyteneos subiugavit. Huic per Vigennam fluvium cerua mitae magnitudinis viam ostendit. postquam rex et milites vadum transiere incolumes, in eiusque aduentu muri Angolisinensis civitatis corruerunt: Alemanniam, Thu ringiam, et Burgundiam tributarias reddidit. terram adiacentem Sequanae ac Ligeri acquisivit. Parrhisiique sedem regni constituit. Tandem post tam illustria et praeclara gesta: relictis quatuor liberis, Theodorico, Clodomiro, Clorario, et Childeberto, quos ex Clotilde susceperat: mortuus est Clodoveus rex in pace, sepulrusque est in basilica Petri et Pauli apostolorum, quam vivens in monte Lecuticio Parrhisii aedificaverat. Mortuus est aurem anno quinto postquam cum Alarico rege Gothorum pugnavit. Regnavitque simul annis triginta. A transitu sancti Martini Turonorum archipraesulis, usque ad transitum Clodovei regis: fluxere anni centum et duodecim. Succedentes itaque Clodoveo filii: regnum quadrifariam concordibus animis (quod de imperio agitantibus raro evenit) partiti sunt. Contigit autem Clodomirum filium ingredi universae carnis viam relictis tribus filiis, Theobaldo, Guntario, et Clodoaldo. Quos Clotildis diligenter non secus ac ex se natos, apud Parisios procurabat. Ceterum (cum apud dominandi cupidos nihil aut parum fidei sit) aegre tulerunt Childebertus et Clotarius, quia mater tenerrime Clodomiri liberos diligeret, et quasi illos ad regnandum educaret: Tantumque libidine habendi ferebantur, ut in illorum necem conspirantes: Archadium quendam ad matrem mittunt, ut illos ad se dirigat, partim visendorum nepotum causa, partim cognoscendi si illorum aetas, divisa inter illos haereditate, ad principandum idonea esset. Laeta nuutio Clotildis: dimissos nepotes patruelibus commendat. Quibus in conspectum adductis: maiorem natu, qui decem annorum erat, Clotarius mox terrae allidit: ense per ilia adolescentis


image: s436

prostrati traiecto. Hinc perterritus alter septennis, ad Childebertum se proripuit: orans ut se protegeret. Qui sive misericordiam simulans, sive revera pueri misereretur: Clotaium placare pergit. In quem indignabundus rex: tu inquit huius author es facinoris, et nunc poenitet consilii: aut ergo illum proiice abs te, aut mortem meis manibus obito. Ad haec verba dimissum puerum Clotarius obtruncat. Interim dum in fratrum suorum nece intentos reges Clodoaldus videt, auxilio procerum dilapsus: clericatum professus est, et sacerdos effectus, vitam religiosissimam vixit. Audiens autem regina tam crudelem nepotulorum suorum necem, nimio maerore attrita: compositis corpusculis infantium, cum magno silientio et immenso luctu Parisios deportate corpuscula, in sacrario basilicae sancti Petri iuxta avum Clodoveum sepelivit. Ad hanc quoque miseriam eginae accessit et insequens belli motus: qui eam misera pene solicitudine confecit. Theodorico filio (qui Metensibus imperabat) vita sublato, Theodebertus paternum regnum suscepit. Qui aduersus Clotarium in societatem belli (quod iandiu Childebertus Parisiorum rex animo agitabat) accitus, vocanti Childeberto auxilio fuit. Iunctis ergo pari fide exercitibus: in tarium proficisci constituunt. Ea re Clotildis cognita: relictis Parisiis, Turonum abiit, et divi Martini aedem lacrimans ingreditur Orat religiosa mulier beatissimum confessorem: preces eius exaudiat, neque sinat fratres reges, filios suos inter se conflictari. qui tametsi compluribus essent coinquinati flagitiis: occurrat tamen furentibus, ne insania efferati, fraternitatis quoque obliviscantur. Clotildis oratione, et bene de rebus humanis meriti Pontificis in teruentu: creditum est in benivolentiam fratres rediisse. Nam cum acies non procul constitissent: missis ad alterutrum legatis, pacem ultro pollicentur: qua utrinque data discessum est. Clotildis autem in eleemosynis profluens, cum summa abstinentia et sobrietate vitam duxit. Nemo aestimet hanc sanctam, ante saecula a deo electam, et in saeculo regali prosapia ortam, et fastigio regni sublimatam, expertem martvrii fuisse, quamquam sine igne et ferro, quae tot dolores et tormenta passa est in praesentiseculo. Pertram sivit enim gladius animam ipsius in caede patris, in matris naufragio, in exilio sororis, in eo quia regi pagano nupsit. Corda gentis paganae et ferocissimae Gallicanae blanditiis emollivit: et sanctis exhortationibus et orationibus sedulis, per beatum Remigium ad dominum convertit. Quantoenim dolore attrita est pro morre regis, et filiae suae Clotildis, filiorumque Clodomiri? quanta inedia, quibusve ieiuniis, vigiliis, et orationibus, ac corporis maceratione seupsam contrivit? quanta largitatis copia et eleemosynarum distributione thesaurum regium minuit? Nam quae antea regio more, pretiosis et deauratis vestibus erat ornata, postea laneia et vilissimis vestibus induta ince de bat. et abiectis cibis regiis et delitiosis, atque edulio carnis: pane tantummodo et legumine, et potu aquae reficiebatur. Aedificavit praeterea multa sanctorum monasteria per regiones plurimas: e quibus unum aedificavit in honorem Petri apostoli in suburbio Turonicae civitatis, ante portam castelli beatissimi Martini. Fecit et aliud monasterium super fluvium Sequanae, in loco qui dicitur Andelenis non longe a muris civitatis Rothomagensis, in honorem Christiparae virginis. Aedificavit praeterea in suburbio Laudumcastri ecclesiam in honorem Petri apostolorum principis: praepositis ad rem divinam sacerdotibus, quibus negotium esset rebus divinis intendere. Ecclesiam item sancti Petri Remis (quae nunc sancti Remigii appellatur) ampliavit et ditavit proventibus et ecclesiasticis ornamentis. Hanc quoque basilicam cunctis diebus quoad vixit multum dilexit et excoluit: quia vir suus rex Ludovicus, in ea gratiam sancti baptismatis accepit, et spiritus sanctus in specie columbae chrisma et oleum illuc detulit. Restauranit etiam ab ipsis fundamentis quoddam mirae magnitudinis monasterium, quod in suburbio urbis Rothomagensis tempore divi Dionysii constructum suerat, et ab eo sanctis Christi apostolis, Calendis Septembris dicatum: prout in petra, quae ad fundamentum altaris est posita, sculptum est. Ibi enim congregationem


page 217, image: s437

clericorum deo seruientium congregavit. His et aliis sanctis operibus referta sancta Clotildis olim regina: tunc pauperum et seruorum dei famula, despiciens mum dum et corde diligens deum, consenuit in senectute bona et virtutibus: a Christo receptura praemia in aevum sine fine mansura. Contigit itaque eam ad Turonicam urbem pergere: in qua ob devotum illius animum ad pretiosissimum divi Martini incliti confessoris feretrum saepius ac frequenter manere solebat. Qua in urbe morans, et piis semper operibus insistens: didicit angelica revelatione, in proximo adesse diem vocationis suae. Tunc exultans in deo, orabat corde devoto dicens. Ad te domine leuavi animam meam: veni et eripe me domine, quia ad te confugi. Hinc corporali aegritudine gravata lecto decubuit: tamen ab oratione et eleemosynarum largitione nunquam cessavit. Sed quid daret paupercula non habebat: quia regium thesaurum exhauserat, et per manus pauperum caelo transmiserat. Misit ergo nuntium ad filios suos Childebertum et Clotarium: iubens eos ad se venire. Qui mox audito matris nuntio, se itineribus accingentes Turonum adveniunt. Quibus sancta dei famula, varia salutaris disciplinae praecepta exposuit: eos sancte exhortans ad pium dei eultum, ad pacem et iusticiam, ad clementiam et plebis commiserationem. His etiam plurima divinitus docta praedixit: quae eis contigerunt. Tricesimo itaque die vocarionis, secundum apostolum inuncta a sacerdotibus oleo sancto, et sacri corporis et sanguinis Christi percepto viatico: in confessione sanctae trinitatis corpus exuit, mundum reliquit, vitam cum morte mutavit. Cuius anima angelicis manibus ad caelum dedu cta: inter choros sanctorum agminum est collocata. Exivit autem a corpore prima hora noctis, tertio Nonas Iunii. Qua migrante: tam immensa claritas, tantusque splen dor oculos, et odor nares et ora omnium replevit: ut putarent se thymiamatis et om nium aromatum odoribus confoveri. Hic autem odor tandiu circa corpus permansit donec dies illucesceret. Itaque bonae et sanctae memoriae Clotildis regina bonis operibus praedita, apud urbem Turonicam migravit ad dominum plena dierum. Quae cum magno plallentium choro Parrhisios deportata, in sacrario basilicae sancti Petri (quae nunc Gienovefae nuncupatur) ad latus Clodovei regis viri sui sepulta est: et a filiis suis Childeberto et Clotario regibus inhumata. Postea vero sanctarum ascripta numero, propter varia quae illic edebat miracula: proxime capsam sanctae Genovefae virginis pretioso in feretro condita, elevata est. Ubi suppliciter et devote rogata, cum beata Genovefa, Parisiensi populo conciliat altissimum: qui vivit et regnat trinus et unus in saecula saeculorum Amen.

VITAE, SANCTAE CLOTILDIS BVRGVNdionum regis filiae, et Francorum Reginae inclitae: Finis.


image: s438

DE SANCTA GENOVEFA, VIRGINE GALlica, Parrhisienslum patrona.

ETsi certum diem nativitatis beatae Genoufae virginis ignoramus: tamen conicimus ex historijs veterum, quia tempore imperatorum Honorij videlicet imperantis in occidente, et Theodosij minoris in oriente: in Nanethodorensi pago (ubi pater eius nomine Senerus et mater eius Gerontia agebant) felicissimae nativitatis diem assecu ta est. Nec multo post a sancto Germano antistite Antissiodorense proficiscente in maiorem Britanniam, Dei beneficio patefactum est multis: quia Christo inviolato et corpore et animo perpetuum exhibitura esset famulatum. Mansit vero illic usque ad tempus Valentiniani: sub quo Romano imperio in finibus Galliae terminus constitutus est: Francis Dinastiam vi armorum capientibus, nomenque provinciae a suo nomine dantibus. crescens tam corpore quam moribus, ovesque pa ternas in pascua villae finitima prae se agens. At illa mox ubi adolenit a Villico Carnotensi episcopo sacris initiata est: in diesque magis ac magis deo inseruiens, innumeris quotidie clarebat miraculis, vivente adhuc Nichasio (qui sub Hunnorum tyrannide martyrio coronatus est) et Remigio praesulibus Durocordarum, qui nunc Remenses appellantur. Regnantibus vero in Gallia Clotario et Childeberto regibus vita felicissime acta. cursusque via consummata, eius anima ab angelis in caelum assumpta est. Sed tamen qua a deo gratia, quibusque dotibus cumulata fuerit, quasque hominibus opportunitates dum vivebat attulerit: ligillatim scribere decretum est. Ac primum manavit tota Gallia rumor haeresim quandam: e penetralibus Pelagianae sectae profectam, in transmarina Britannia latius serpere: eum qui baptisatus non esset, caelestis regni participem fore, si tamen ex patre et matre Christianis natus esset. Cui quidem opinioni peruersae contraria est omnino doctrina Ioannis. Nullus (inquit) vitam aeternam habebit nisi qui ex aqua et spiritu sancto renatus fuerit. Ad quam haeresim extirpandam funditus, omnium Galliae preasulum suffragio delecti sunt Germanus et Lupus Trecensis, duo acerrima fidei orthodoxae porpugnacula, et pontificum aetatis illius clarissima lumina. Quibus Nanethodorum euntibus, sive quia via illa ad iter magis compendiosa esset, sive quia Genovefae videndae causa, de cuius sanctirate et religione fu tura caelitus fuissent moniti, illac proficisci vellent, cum circunfusa hominum mulierumque, ac utriusque sexus infantium multitudo obuiam eis processisset: Germanusinter omnes Genovefam conspicatus, ad se eam venire iubet. Cuius caput exosculans, sic ait. Felices tam venerandae sobolis genitores. Eris enim magna coram domino, et multi vitam tuam, propositumque sanctum admirantes, declinabunt a malo, atque scele sta hominum consuetudine relicta conversi ad dominum, ac religiosi effecti: et remissionem peccatorum et praemia Christi sunt percepturi. Quaeso te autem filia ut non verearis mihi profiteri, si vis sanctimonialem professa, usque ad ultimum vitae diem immaculatum deo corpus tuum tanquam sponsa eius conseruare. Cui Genovesa. Opater mi benedicte, quia quod desidero inquiris, quodque ambio consequi: hoc solum superest, ut votum meum tuis orationibus intercedentibus dominus adimplere dignetur. Cui pontifex. Confide filia: viriliter age, et quod corde credis et ora profiteris: operibus comprobare studeto. dabit enim dominus virtutem et fortitudinem decori tuo. Quem in modum locutus pontifex: accpto humi aureo nummo fignum Crucis habente, illam eo donavit, dicens. Rogo te Genovefa filia, ut hunc annulum aeternum amoris tui erga deum pignus, collo tuo appensum semper gestes. Neque ullo metallo, neque auro, neque argento, neque quovis alis ornamento collum digito sque tuos onerari patiaris. Unde perpetuam rei memoriam panis lustrali aqua benedictus qui marra nis canonicis Parrhisiensibus die natali eius in aede sacra pecuniae loco datur, annuli illius figuram retinet. Factum est autem postquam Germanus, et Lupus illinc discessissent


page 218, image: s439

Gerontia mater filiae praeciperet, ut tantisper dum divinum officium celebraretur do mi se contineret. Quae quidem memor fidei quam Germano dedisset: matri suae respondit. Ego mater Germano hinc abeunti pollicita sum: me, ut digna Christo sponsa habear, frequenter assidueque cultui divino affuturam. Quam rem si potero (pace tua dixerim) praestabo haud dubie. Quibus verbis incensa, filiae alapam impegit. Sed poena matrem non deseruit. Eam ob rem enim caeca facta: tandiu utroque caruit oculo, dum ad memoriam revocans quid testimonii de filia sua Germanus dedisset: illius ope utrunque oculum recuperavit. Perge (inquit) mater ad puteum aquam puaesitura. Illa autem cum summa festinatione ad puteum cum venisset: super marginem putei flens, eo quia propter se mater eius oculos amisisset. Plena urna aquam ad matrem detulit. Mater vero eius extendens manus ad caelum cum fide et veneratione: aquam a filia sua allatam. et ab ipsa signo Crucis notatam accepit, de qua abluens sibi oculos: quamuis non omnino, tamen nonnihil luminis recepit. Cumque bis terque id fecisset: clarissime eius oculi, suo ipsorum munere functi sunt. Deinde vero Villico eipiscopo cum duabus puellis natu multo grandioribus ea ad consecrandum tradita: is, sicut pauloante Germanus, cognoscens eam omni virtutum genere fore cumulatissimam, hanc ceteris duabus anteposuit. Sic et Symeon anachoreta in Syria agens: eam divinitus agnovit, ipsi per negotiatores salutem impartitus: seque ipsius orationibus commendavit. Paren ribus eius vita functis, accersita a matre sua spirituali, Parrhisium adiit. Et ut virtus domini in infirmitate eius probaretur, et gratia Christi eidem collata magis cresceret: per aliquod tempus ita est corpus eius paralysi obsessum, ut luxatis artubus nulla membrorum compages suo loco cohaereret. Quo morbo mirum in modum affecta: corpus eius exanime, solis paululum rubentibus genis, triduo iam custodiebatur. quae quum convaluisset: profitebatur se in spiritu ab angelo in supplicium iniquorum, hinc in requiem iustorum deductam: et illic se vidisse parata diligentibus deum praemia. Pluribus deinde in hoc saeculo viventibus: velut edocta a spiritu sancto, secretas conscientias manifeste declarabat. Unde puella quaedam Biturix, quae consecrationem violata fuerat, Genovefam adiit: nescio tamen an eius rei, quae vulgo ferebatur, explorandae causa, an zelo amoris erga eam eo adducta. Quam cum interrogavisset, esset ne corpore integro an violato: et illa integro respondisset. mox ei locum, tempus, stupratoremque designavit. at illa conscientia convicta: veniam supplex a Genovefa postulavit. Multaque in hanc rem a me et scribi et narrari possent, quibus ego propter arrogantes, et malevolos supersedere malui, quam propter bonos et humiles illa describere. Increbescente autem rumore (qui tam veri quam falsi nuncius est) Attilam Hunnorum regem, ingentem manum ad depopulandam Galliam, suaeque ditionis faciendam apparare, civibusque Parrhisiensibus ea fama perculsis: omnes suasfacultates, quo esse tutius possent, in alias urbes transterre deliberantibus: Genovefa accitis ad se matronis, eas rogat ut assidue orationi et ieiuniis vacent, neque committant ut bona sua alio transportari paterentur. Futurum enim esse, ut civitates quas munitissimas arbitrarentur, hosti praedae essent, Parrhisii vero intacti evaderent. Sed ut homines ad deteriora cre denda sunt paratissimi: cives quidam Parrhisienses, quibus salubris Genoufae monirio offendiculo fuerat, pseudo prophetissam apparuisse commenti: eius obruendae lapidibus scelestum ineunt consilium. Quorum cogitationibus interveniens opportune Antissiodorensis archidiaconus, qui crebris Germani de ea sermonibus interfuerat, eos admonuit ne manus suas innocentissimae atque integerrimae virginis sanguine respargerent. Quare impletum est illud. Fidelis deus qui confirmabit vos, et custodiet ab omni malo. A quintodecimo aetatis anno, usque ad quinquagsimum, ut crucifigeret carnem suam cum vitiis et affectibus, et exemplum foret imitabile per omne saeculum, ieiuniis et orationibus vacabat. In die dominico tantum, quintaque feria ieiunium


image: s440

soluens. Nullus tamen cibus ei eart omni tempore, nisi panis hordeaceus, fabaeque: ex quibus duas vel ad summum tres in olla coctas, pro omnibus delitiis sumebat. Ab omni vino autem atque ab eo liquore qui inebriare potest, omni tempore vitae abstinuit. Sed a quinquagesimo anno episcoporum consilio piscem et lac cum pa ne hordeaceo: ad recreandas vires, partim senio, partim vero abstinentia effoetas edere coepit. Et quoties haec edebat, toties, caelum aspiciens, in lacrimas prorumpebat. Cumque esset mundo corde, quemadmodum Lucas de beato Christi protomartyre ait, putabat se caelis apertis dominum nostrum Iesum Christum intueri. Neque enim irritum est promissum eius quo ait. Beati mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt. Solebat praeterea Catholacensem locum sex miliaribus a Nanethodoro distantem frequenter adire: eo quia illic primus eipscopus Parrhisiensis, Dionysius cum sociis suis Rustico ac Eleutherio ab impiis persecutoribus martyrio coronatus est, et ab incolis loci illius, sepulturae donatus. quo in loco duodecim homines ab incredibili daemoniorum vexatione prorsus liberavit. e quorum corporibus gravissimus foetor exivit. Pla num omnibus fecit: desiderio ingenti se teneri novae basilicae in eodem oppido iisdem martyribus aedificandae, sed facultas virtusque deerat: Quare accitis ad se pres by teris, Obsecro vos ait sacerdotes, ut me ad id quod animo agitavi ac cocepi perficiendum adiuvetis. Ego enim, quia horribilis et teter admodum locus ille est, in quo requiescunt qui prima fidei nostrae fundamenta patribus nostris tradiderunt: basilicam sanequam magnificam auxilio et ope vestra freta construere statuo. At illi responderunt. Est nobis quoque voluntas novae aedis extruendae. Sed inter alia quae desunt maxima calcis copia deest. Quibus Gaenovefa caelesti afflata spiritu respondit. Egredimini quaeso foras, et quae super pontem audieritis renuntiate mihi. Qui cum ingressi fuissent in forum: stupore et admiratione pleni stabant attoniti. Et ecce duo custodes porco rum, non longe ab eis stantes, qui cum interloquerentur, alter ait. Dum suis vestigium parturientis legerem, inveni furnum calcis mirae magnitudinis. Alter vero pastor: Item et ego inveni in silva arborem radicitus evulsam, sub cuius radicibus similiter fur nus calcis erat, de qua nihil omnino esse sublatum arbitror. Haec audientes pres byteri, attoniti stupore et admiratione, deum benedixerunt: qui tantam gratiam famulae suae Genovefae dignatus est conferre. Quibus locis repertis reversi pres byteri: quae viderant Genovefae renuntiarunt. At illa gaudio exultans, sinum lacrimis extemplo replevit: imploratoque omnium civium auxilio, architectos in silvam ad excidendas arbores mittit. In quibus excidendis aliud quoque miraculum edidit. Nam operariis omnibus potu laborantibus, tantum ipsis vel vini vel aquae tribuit, quantum ad perficiendam basilicam satis esset. Incessit animo eius cupiditas: noctem sabbati quae lucescit in prima sabbati, pro antiquo patrum more insomnem ducere. Cum autem sub gallicinium egressa cubiculo: ad basilicam sancti Dionysii se conferret, cereus qui ante illam ferebatur accensus, venti flatu forte est extinctus, Turbatis ea der er virginibus, horroremque noctis caliginosae ac nimium caecae metuentibus. Quem cum manu accepisset, is continuo illuminatus est: eumque in manu gestans ad basilicam pervenit. Pau cis post diebus mulier quaedam quae instinctu diaboli, qui semper bonis scandala praeparat, calceamenta eius furto subduxerat, oculos amisit. Quare animum ipsius subeunte poenitentia, ad Genovefam reversa est: orans ut sibi ignosceret, oculosque restitueret. illa vero subridens: orationem eius exaudivit. In Laudunense virbe cui Remigius praesul praefectus erat: filiam cuiusdam mulieris nobilissimae novem annis paralyticam: contrectatis eius membris, e lecto iussit incolumem exurgere. Quod miracu lum cum vidissent turbae, benedixerunt dominum nostrum Iesum Christum, qui tantam gratiam diligenti se praestare dignatus est. Remeantem autem ex illa urbe Genonefam, psallentes et exultantes reduxerunt. Cum illinc rediret: hominem cubito tenus aridam manum habentem, attrectatis compagibus digitorum eius, in urbe Meldorum,


page 219, image: s441

im perato infirmo membro: officio sanitatis reddidit. Ibidem puellam Ciliniam nomine, primario adolescenti iam desponsatam: illius victam precibus sanctimonialem instituit. Quod cum adolescens cuit desponsata fuerat rescivisset: animo in iram concitato quam citissime Meldas, qua in urbe Genovefa et Cilinia agebant perrexit. Illae au tem ut iuvenem furibundum advenisse cognoverunt subito fugientes (Res dictu mira baptisterium quod interius erat clausum, sua se sponte reseravit. Sic itaque praedicta puella ab huius mundi naufragio et contagione liberata usque ad finem vitae suae in abstinentia et castitate perseueravit. Sciens beata Genovefa quia dommus Iesus baptizatus a Ioannae in solennitate quae graeco nomine Epiphania appellatur: confestim eremum pertiit, ut mortalibus spiritu sancto et aqua renatis documenta daret, post baptismum vigiliisac ieiuniis intendere debere, ut perficiant opere quod perceperint baptismo. Sic illa a primo die dominico ante eandem festivitatem usque ad diem con secrationis chrismatis et calicis, qui et domini coena vocitatur, anachoretarum exemplo in cellula soli deo et orationibus vacabat. Quem in locum accedens femina solum exploratura quidnam illa tandiu in cellula ageret: simul atque appropinquare coepit, oculis privata est. Tamen eius oculos, transacta quadragesima illinc egrediens, signo Crucis illuminavit. Proficiscente in Arciense oppidum Genovefa ad annonam quaerendam, laborantibus extrema fame Parrhisiensibus. cum ad eum locum Sequanae venisset ubi arbor ingens erat, naves prope omnes illac transeuntes demergens. Iuber nautas navibus prope iunctis arborem excidere securibus. Illi autem primum vix ictum adegerant cum subito precibus illius ab radice onuulsa est. Ex qua monstra duo prodeuntia, tam gravem halitum ore efflaverunt ut ex navigantibus nonnulli pene ex foe tore defecerint. Cum autem in oppidum Arciense ventum esset, occurrit et tribunus quidam: rogans ut uxoris iandiu paralysi laborantis miseretur. Cumque magis ac magis instaret: ad lectum aegrotantis feminae accessit, quam signaculo crucis facto, e lectulo iussit consurgere. Trecas deinde profecta: innumeros illic male habentes sanavit. Oblatumque illic hominem quem domnico die operantem divina ultio excaecaverat illuminavit. Filium cuiusdam subdiaconi quem decennium iam febris vexaverat: extincto mor bo incolumem reddidit. Rediens vero illinc, imposito navibus frumento, cum non longe a litore progresse esset: exora subito tempestas, naves eius scopulis et arboribus illisit, adeo ut eae huc et illuc impulsae, parum a naufragio abesse crederentur. Illico Genovefa manibus ad caelum tensis, tranquillitatem aquis imperavit. Quo facto Bessus pres byter exhilaratus et qui cum illo erant, canticum Exodi cecinerunt, deo gratias agentes. Adiutor et protector factus es nobis dominus in salutem. Posteaquam Parrhisium venit: quibusdam frumentum, quibusdam panes integros: nonunquam etiam laudabile furtum perficiens, panes clam de clibano sublatos pauperibus erogabat. Erat enim spes illi non de his quae videntur, sed quae non videntur: credens divinum eloquium quod ait. Quoniam qui pauperibus eroga: deo foeneratur. Inde vero navigio Turonum profecta, quo divi Martini sacrosanctum feretrum inviseret: multa Ligeris perpessa est discrimina. Perveniensque ad portum Turonicae occurrit ei de basilica sancti Martini energuminorum multitudo, per quorum ora clamabant immundi spiritus: dignis se sancti Martini ac Genovefae meritis flammis exuri. Quinetiam et periculorum quae in Ligeri perpessa fuerat, authores se esse profitebam tur. Interea basilicam sancti Martini ingressa: multos daemonibus obsessos, oratione et Crucis signaculo emundavit. Audientes etiam hoc tres viri quorum martronae in domibus suis vexabantur, ecclesiam adierunt: Genovefam deprecaturi, ut visitatione sua, uxores suas a spiritibus malignis emundare dignaretur. At illa, ut erat clementissima, secuta estt eos, ingressaque uniuscuiusque domum matronae: eas per olei unctionema a vexatione daemonum curavit. Perendie cum in aede divi Martini vigiliis interesset, orans deum ac benedicens et laudans: unus ex cantantibus a daemonio subito correptus est, qui crines


image: s442

extrahens, artusque suos lanians, ad Genovefam properavit. Ex cuius corpore cum spiritum immundum iuberet exire, et ille per oculum exiturum se minaretur, ventris fluxu eiectus est. Quas ob res, Turonici variis eam honoribus dignati sunt. Clodoveus quoque Francorum rex christianissimus, tanta eam obseruantia coluit, ut permultos sontes rogatu eius e carceribus emiserit. Quinetiam dum iret aduersus Alaricum Gothorum regem (qui omnem prope Aquitaniam suae ditioni subiecerat) ea hortatrice Parrhisii in honorem Petri et Pauli ecclesiam iussit aedificare, quam uxor Clotildis vere christianissima, defuncto Clodoveo ad fastigium usque perduxit. Quibus omnibus, hisque pluribus miraculis editis per tempora Bonifacii primi (cuius pontificatu nata creditur) Celestini, Sixti, Leonis, Hilarii, Simlcii, Felicis, Gelasii et Anastasii, usque ad Symmachi pontificatum, quo ima octo genaria in patriam ab hoc mundano carcere migrans, ad caelos dilectam sibi animam traducente Christo sponso. Corpus eo in templo (quod aedificatum a Clodoveo et Clotilde eius persuasu nu per dixi) reliquit sepeliendum: anno christianae pietatis quingentesimo secundo. Cu ius praesentiam felix faustusque super omnes colles ille Lecutitius habet, qui eius toto venerandas orbe reliquias gestat, basilicamque eiusdem nuncupatam nomini. In quo loco experiuntur infirmi, quantum deo dilectas animas conveniat honorari. ubi recipit caecitas visum, debilitas gressus, obstructae aures auditum, febris aestus medelma, sterilitas fecunditatem, phrenetici sanam mentem, muti loquendi usum, obliviosi memoriam, parturientes levamen, paralysis sanitatem, articularis morbus lenimen: omnis denique seu mentis seu corporis aegritudo curationem. ut non sit mirum Parisien ses, omnemque circum late populum miro eam atque praecipuo colere ardore. Tu ergo diva Lutertiae Parisiorum tutelaris Genovefa, tui causam amplectere populi: urbem, regnumque serua, urbis, regnique universum populum, se suaque omnia tuae iam olim fidei tutelaeque committentem: custodi, defende, fove: superis concilia, urbe inquam regnumque tutare. Amen.

EXCVDEBAT HOC INSIGNE DE CLARIS mulieribus opus Simon Colinaeus, in celeberrimo totius terrarum orbis Parisiensi gymnasio, Anno a Christo nato, primo et vigesimo supra sesquimillesimum, Die Novembris octavo.


image: s443

AVTHORVM IN HOC OPERE CONTENTOrum Catalogus, et illustrium feminarum index.

Plutarchus de claris mulieribus. fo. 4.

Iacobus Philippus Bergomensis de virtutibus praeditis, scelestisque mulieribus. folio. 14

Iacobi Pini Tolosani opusculum sanequam elegans: in quo Divae Catharinae Senensis vitam narrat. so. 160.

Opusculum aliud tum tersiore eloquio concinnum, tum historiarum varietate copiosum, Cui haec insunt capita.

Reginae sanctimonia illustres. fo. 176. Ab impudica, ad pudicam et meliorem vitam conversae. fo. 177. Familiae sanctae. 177. Viduae mulieres sanctae. 177. Virgines et martyres. 177. Mulieres sub habitu virili, varios eventus sortitae. 178. Mulieres musicae. 178. Mulieres quibus exitio amores fuere. 178. Nonnullae, quae modo mares, modo feminae fuere. 178. Mares et feminae simul. fo. 178. Abbatissae. 178. Porphetissae. 179. Sibyllae. 179. Mulieres venustissimae. 179. Mudierum mortes voluntariae. fo. 179. Prophetides gentiles. 179. Poetrides. fo. 179. Feminae philosophi. fo. 180. Causidicae, oratrices, et Grammaticae. 180. Mulieres longissimae vitae. 181. Mulierum felicitas. 181. Mulieres pudicitia illustres. fo. 181. Medicae. fo. 182. Mulieres rerum inventrices. 182. Mulieres a poetis amatas. fo. 182. Quae habuere animalia in delitiis. 182. Mulieres pictrices, sculptrices, et textrices. 183 Mulieres bello et ultione praestantes. 183. Mulieres quae interemerunt maritos. fo. 183. Matres in filios, nequam. 183. Magae seu veneficae. 183. Quae impudice amaverunt patres aut fratres. 184. Mulieres conspicave, quae proprio corpore sunt absae. fo. 184. Meretrices vulgares. 184. Et quaedam feminae illustres: quarum haec sunt nomina. Claudia virgo Vestalis. Phidonis filiae. Demotionis filia. Spartiatae virgines. Stiphalis virgo. Lacedaemoniae quidecim virgines. Scedasi filiae. Milesiae virgines septem. Thebana virgo. Dido Tyria, et Hasdrubalis uxor. Nicerati coniunx. Arthemisia. Thenta Illyricorum regina. Alcibiadis concubina. Rhodogunae Darii filia. Laodomia. Lucretia Romana. Bilia. Martia Catonis. Anna. Portia. Marcella. Valeria. Terentia. Xantippe et Miro Socratis uxores. Metella Syllae uxor. Mutia Pompei uxor. Atria Paula. Uxor Philippi. Uxor Gorgiae. Simoneta. Violantina. Hisabella. Praetia. Sophonisba Siphacis. Zevobia. Momina Milesia. Veronica. Statira et Roxana.

Vita Sanctae Monegundis. fo. 186

De feminis quae doctrina excelluerunt, ex Baptista Fulgoso. fo. 188.

De moribus mulierum, et de ducenda quid praestat: ex commentariis Raphaelis Volaterrani. fo.189.

Blanchae regis Castellae filia, et francorum Reginae vita. fo. 190.

D. Ioannae Francorum reginae vita: quae Regalis collegii Navarrae fundatrix fuit. ubi eiusdem Collegii fundationis ordo explicatur. fo. 190.

De mulieribus quibusdam illustribus, capita aliquot ex Officina Ioannis Ravisii Textoris Nivernensis. fo. 191.

Meretrices quaedam. Mulieres doctae. fol. 193. Nomina quarunda feminarum illustrium. folio. 195. Mulieres bellicosae et masculae virtutis. folio. 195. Bella et alia quaedam mala a mulieribus orta. fo. 196.

Valerandi Varanii, doctoris theologi Parisiensis: de gestis Ioannae virginis Francae,


image: s444

Anglorum expultricis: libri quaturo, carmine cum heroico, tum historiae iucunditate, veritateque insigues. ubi cuique libro suum invenies praemissum argumentum. fo. 199

Sanctae Clotildis, Burgundionum regis filiae, et Francorum reginae vita fo. 214.

Annae illustrissimi Britonum ducis filiae, et Franciae admodum insignis Reginae, vita: quam invenies positam inter folium 176 et 177

Sanctae virginis Genovefae Francorum patronae vita. folio. 217.

INDEX in Pultatchi de claris mulieribus opusculum. A

Argivae fo. 4

Aretafila f. 10.

C

Camma fo. 11.

Celtae fo. 5.

Chiae 4 et 7

Chiomara fo. 12

Chloelia fo. 7.

E

Erixona fo. 13.

L

Lampsacae fo. 10.

Lucretia fo. 7.

Lyciae fol. 6.

M

Megistona fol. 2.

Micca fo. 8

Milesiae fo. 8.

P

Persides fo. 5.

Phocenses 4 et 7

Pieria fol. 9.

Pithei uxor f. 14.

Policreta fo. 9.

S

Saguntinae fol. 6.

Stratonica fo. 12

T

Thimoclia fo. 12.

Troades fol. 4.

Thyrrhenae fol. 5.

V

Valeria fo. 7.

X

Xenocrita fo. 13.

INDEX in librum Iacobi Philippi Bergomensis. A

Afra martyr f. 96.

Agnes virgo f. 77.

Agrippina Neronis fo. 53.

Albumea fo. 52.

Amalthea fo. 42

Amalasuntha fo. 121

Anastasia martyr f. 94.

Angela virgo fo. 69.

Angela Nugarola f. 142

Antonia minor fo. 53.

Apollonia virgo. fo. 70

Apostola Hyberorum f. 101.

Arachne fo. 33.

Argia f. 34.

Arthemisia f. 45.

Asella Romana f. 105.

Athalia f. 40.

Aurea, abbatissa f. 127

B

Barbara virgo fo. 92.

Barbara Germana fo. 151

Baptista Malatesta f. 134.

Baptista Urbini f. 147

Beatrix Sfortia fo. 155

Blandina fo. 68

Blancha maria f. 146

Blancha mirandula f. 155.

Blesilla f. 104.

Bona, Lombarda f 145.

Brigida Scotica f. 123.

Brigida Suedia f. 124.

C

Caia Cyrilla f. 40.

Camilla fo. 38.

Cassandra f. 37.

Cassandra Fidelis f. 155.

Catharina Costis fo. 90

Catharina Senesis f. 136.

Catharina Foroliviensis f. 152

Caecilia martyr fo. 66

Caesarea Persarum f. 128.

Ceres fo. 31.

Christina fo. 83.


image: s445

Circe fo. 38.

Clara Francisci fo. 131

Clara de Montefalco fo. 133

Claudia Vestalis fo. 46

Claudia Vestalis altera fo. 48

Celopatra fo 50.

Columba virgo fo. 76

Constantia imperatrix fo. 131

Constantia Sfortiae f. 147

Cornificina fo. 51.

Cunegunda seu Semigunda f. 157.

Cymbricae f. 49.

D

Damisella Triulcia f. 158.

Delbora prophetis fo. 33.

Demetrias virgo f. 117.

Demetria altera f. 117.

Diana fo. 32.

dido fo. 38.

Domicilla fo 62.

Dorothea virgo fo. 88.

Dripetrna f. 48.

E

Elisa Sfortiae f. 148.

Emeretiana virgo fo. 78.

Eua prima parens fo. 27

Eugenia virgo fo. 72

Eulalia virgo fo. 79

Euphemia virgo fo. 86.

Euphrasia fo. 103

Euphrosyna f. 105.

Eustothium fo. 117

F

Fabriola Romana f. 111

Faustina Augusta fo. 64

Fausta virgo f. 84.

Felicitas martyr fo. 65.

G

Galla Placidia fo. 115

Geisilla seu Galla f. 157

Genebria Gambarae f. 143.

Genebria Sfortiae f. 156.

Grata virgo f. 97.

Grisildis Salutii f. 129.

H

Hecuba Priami fo. 37.

Helena Tyndari fo. 36.

Helena Constantini f. 97.

Helena Aldiabenorum f. 101.

Helena Utinensis f. 140

Hester f. 44.

Hippone f. 43.

Hippolyta Alphonsi f. 151.

Horrensia fo. 51.

Hypermestra fo. 32

Hypsicrathea f. 49.

Helizabeth Thuringorum fo. 132

Helizabeth Hispanica f. 150.

I

IOANNA Gallica f. 138.

Ioanna Siciliae fo. 135

Ioanna quae fuit papa f.: 28.

Irene f. 46.

Irene imperatrix f. 128.

Isabella Renati fo. 139

Isabella Ferdinandi 144

Isis dea fo. 31.

Isota virgo f. 143.

Iudith vidua fo. 42

Iulia f. 49.

Iuliana virgo fo. 82.

Iuno fo. 31.

Iustiva Patanina fo. 80

Iustina Antiochena fo. 81.

L

Lampedo fo. 32.

Leocadia virgo fo. 79

Leonora f. 153.

Lucretia fo. 42

Lucia virgo f. 87.

M

MAria virgo dei genitrix fo. 16.

Maria magdalena fo. 58.

Maria Aegyptiaca f. 103

Maria Puteolana f. 134

Maria marchionissa 142.

Mariane Hebraea f. 52.

Mamea Aegyptiorum f. 103.

Mamea Alexandri f. 103.

Mantho Tyresiae fo. 35.

Margarita virgo fo. 85.

Margarita Anglica f. 148

Margarita Scotica f. 149

Marcellina virgo f. 113.

Marcella f. 114.

Marpesia fo. 32.

Martha f. 56.

Martia Romana f. 47.

Martina virgo fo. 68

Matildis f. 130.


image: s446

Maxentia Tridentinorum fo. 106

Medea fol. 34.

Medusa fo. 35.

Mellania Romana fo. 102.

Minerua fo. 30.

Monica Augustini fo. 107.

N

Nicaula quae et Saba fo. 39.

Nicostrata fo. 35.

Niobe fol. 33.

O

Olda fo. 41.

Olympias Alexandri fo. 46.

Orithia fo. 34.

Ops five Opis fol. 30.

P

Pamphile fo. 40.

Paula Romana fo. 111.

Paula Gonzaga fo. 136

Penelope Ulyssis fo. 37.

Penthesilea fo. 36.

Petronilla virgo 55.

Polixena Priami 37.

Pompeia Senecae fo. 54.

Portia Bruti 51.

Praxedes 64.

Proba poetris fo. 113

R

Radegundis virgo fo. 133

Reparata virgo fo. 71.

Rhea sive Opis fo. 30.

Richardo Nicolai 149

Ruffina martyr fo. 73.

S

Saba quae et Nicaula fo. 39.

Sabina martyr fo. 63.

Sabina Poppea 54.

Sappho Lesbia fo. 41.

Sappho vates 41

Sara Abrahae fo. 23

Scholastica virgo 121

Secunda fo. 73.

Semiramis 29.

Serapia virgo 62.

Sibylla Erithrea fo. 34.

Sibylla Amalthea fo. 42

Sibylla Tyburtina 52

Simphoriosa martyr 63.

Sophia virgo fo. 74.

Sophonis ba 47.

Sulpitia fo. 47.

Sulpitia Lentuli 51.

T

Tecla virgo fo. 60.

Tertia Aemylia 48.

Thamiris 44.

Thedolinda fo. 125.

Theutonicae 49

Thomyris 41.

Triaria fo. 62.

V

Veturia fo. 43.

Victoria virgo fo. 71.

Ursula virgo 118.

Ursina Guidi fo. 137

Z

Zenobia fo. 75.

FINIS INDICIS.