21 November 2003 Ruediger Niehl
new TEI header


image: s001

DE MEMORABILIBVS ET CLARIS MVLIERIBVS: ALIQVOT DIVERSORVM SCRIPTORVM OPERA. [Illustration:

Ill.

??] PARISIIS. Ex aedibus Simonis Colinaei. MDXXI.


page 2, image: s003

GENEROSAE ET NOBILI FEMINAE. Ioannae de Vuignacourt, praestantissimi et aequissimi viri D. Caroli Guilardi, Parisini senatus praesidis eminentissimi sponsae, Io. Ravisius Textor S. D.

QVoniam nihil est relatu dulcius, aut iucundius auditu, quam rerum gestarum commemoratio, herois et viraggo probatissima, mulit superiorum temporum scriptores laborem maluerunt impertiri colligendis historiis, quam in alio quovis dicendi genere stylum exercere, partim quia hivismodi negotium in maiorem sibi felicitatem verterent, partim etiam quia ampliorem a tota posteritate gratiam confiderent se relaturos. Quo factum est, ut longe plures eius notae, quam alterius authores olim reperti sint, qui dicta, simul et facta virorum illustrium suis propagaverint monumentis. Rari tamen admodum et infrequentes adhuc inveniuntur, qui vitas illustrium feminarum conscripserint, aut saltem eorum scripta nobis invidit iniuria temporum et malignitas, aut eorum forte negligentia, qui fuerunt ingenio adeo stupido, adeo distorto iudicio, ut quoniam nihil in bonis literis olfacere aut subodorari poterant, putaverint multitudinem authorum etiam non paenitendorum perniciosam esse, quasi vero liberum non sit unum e multis deligere, si cui displiceat numerus maior. Fuit nescioquis Charon Carthaginensis, qui de claris mulieribus libros quatuor edidit. Sed tantum abest, ut eius opera ad nos pervenerint, ut nomen etiam in tenebris cum illo inferorum portitore lateat, et obscurius videatur, quam chaos. Ex antiquis unicum reperi Plutarchum, authorem primi huius opusculi, quod ne vel hominium incuria, vel studiorum desuetudine, eandem oblivionis iniuriam pateretur cum ceteris, quae nostra om nium iactura, et communi literarum dispendio perierunt, imprimendum cum quibusdam aliis recentioribus curavi. Quod ut facerem, hortatus est spectatissimus vir, Ludovicus Lassereus, quum literarum, tum virtutis amantissimus, regalis nostri gymnasii provisor oculatissimus, ac ecclesiae beatissimi Martini Turonensis Canonicus et granicarius. Is autem quum videret me ambigere, cuinam feminae totum hoc opus de feminis conseeraretur, unicam et, et primam omnium (ut est honoris tui, vestraeque totius familiae obseruantissimus et infatigabilis praeco) mihi obtulit, quam in fronte collocarem. Atque ut eo, et mul to maiore titulo dignam te doceret, aut ut fortasse mirari desinerem, quia omnibus aliis longo te praetulisset interuallo, multa protinus de tuis virtutibus, ple nis etiam buccis evomuit, adeo ut parum abesset, quin te referret in dearum indigitamenta. Quibus verbis hactenus me perpulit, ut si quis postea imperatricem obtulisset, secundo tantum sedisset loco. Et ne fabulosum mihi videretur, quod de te praedicaverat vir ille infucatissimus, apertis contendebat argumentis. Dicebat in primis te feminam (quod in eo sexu rarum est) cordatam,


image: s004

quia liberos tuos ab incunabulis, et ipsa iam tum primum aetate, qua lerperastris assuefiebant, fovisses in severitate, non ut facere solent stolidae et imprudentes rerum feminae, palpo et blandiciis corrupisses. Sciebas enim indulgentiam esse exinanitionem virtutum et honestatis, et in mentem revocabas, quod a Sapiente scriptum est. Filiae tibi sunt, vultum hilarem non ostendas eis. Nec minoris faciebat industriam tuam et diligentiam, quod quum esses delicate, et in mediis opibus nutrita, possesque citra laborem genialiter et in luxu vivere, fecisses tamen, quod Proverbiorum. 31. cap. scribitur. Quaesisti lanam et linum, et operata es consilio manuum tuarum. Gustasti et vidisti, quoniam bona negotiatio. Misisti manum tuam ad fortia, et digiti tui apprehenderunt fusum. Lau dabat te fortitudinis, quia nec unquam prospera fortuna vultum extulisses, nec remisisses aduersa, sed eodem semper tenore utramque suscepisses aleam. Ante omnia religionem tuam suspiciebat, et aestimabat plurimi, nec iniuria. Nam quantum communi omnium, nedum eius unius rumore intelligo, tantus in superos affectus, tam vehemens animi calor tibi semper extitit, ut non modo facultatum tuarum, at etiam primitias uteri et prolis obtuleris deo. Quum enim praeter duos Carolos, et duas Magdalenas, quos dulcis vitae exortes, et ab ubere raptos abstu lit atra dies, et funere mersit acerbo, sex alios tibi liberos reliquisset natura, tres masculos et feminas totidem, ex his loannem natu maximum cultui divi no et ecclesiae consecrasti. Quem quum mors immatura rapuisset literis iam et moribus in sexto decimo anno maturum, non tamen propterea solitam pietatem frigere passa es. At coeptae iam religioni acrius insistens, mortui loco secundum et proximum aetate suffecisti Ludovicum tuum, hominem tanta virtute, tot animi dotibus cumulatum, ut earum beneficio et admiratione Tornacenses illum in episcopum suum magno plausu, et obuiis exceperint ulnis. Quorum expectationi sic respondit hactenus, ut felicissimum putent suum gregem tanto pastore. Masculorum tertius Andreas civilis omnisque humanae sapientiae scientia conspicuus, sua virtute (quam ex paternis maternisque moribus imbiberat) consularem adeptus est dignitatem, vir benivola natura, et integra adeo aequitare, ut inculpatissimam eius vitam nec Momus quidem carpere possit. Ex tribus feminis et elegantia formae, et morum claritudine spectatissimis, Anna cultui divino prorsus dedita (ut oculos ab omni averteret vanitate se inclusit reformatissimo coenobiode Varinuilla Beluacensis Dioeceseos. Maria nupsit Petro Che valerio regis secretario, et camerae compotorum (ita enim vulgo dici solet) graphi ario, ab antiquissima Chevaleriorum familia oriundo. Nupsit Ioanna Bonaventurae a sancto Bartholomaeo (quem Thomassinum dicunt) viro consulari undecumque doctissimo, ut omnium verba fidem faciunt. Ne multis morer, ego totam hanc tuam prolae tam fortunatam, tam omnibus virtutum coloribus et lineis egregie depictam inter rarissima humanae felicitatis exempla connumero. Felicem vocat Plynius Lampedonem Lacedaemoniam, quia regis filia, regis uxor et mater fuerit. Felicem quoque Berenicen quia filia, soror, et mater fuerit olympionicarum. Felicem Curionum familiam quia in ea tres continua serie oratores extiterint. Mihi vero non tam probatur tua felicitas ex multitudine prolis, aut liberorum egregiis magistratibus, quam quod parentum virtutem


page 3, image: s005

proxime referant, et imitentur. Sed quid mirum, quum a simili mores accipiantur hero? Patrem habent magnis virtutum omnium laudibus cumulatissimum (cuius sanctitas teneriores ab iniuria custodivit, et provectiores a licentia gravitas deterruit) Carolum Guillardum Parisini senatus eminentissinum praesidem, de quo vere dici potest, quod Proverbiorum cap. ultimo legitur. Nobilis in por tis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Quid igitur mirum, si bono prognati semine magnos proventus bonae frugis afferant? Sed iam ad sinem vertendus est sermo, ne suspectus videar assentationis, quia aliquanto liberius de te, tuaque familia verba fecerim, quod tamen brevius absolui non poterat. Tantum superest herois prudentissima, ut hoc opus tuo consecratum nomini, tuis auspiciis eventilatum, aequi bonique consulas. Quod si infra dignitantem tuam videatur, non tamen propterea futurum inde opprobrium putes. Scripsit enim Diophanes ad Deiotarum regem de agricultura, Pollux de Grammatica ad Commodum Caesarem sine utriusque principis nota. Lectorem etiam monitum velim, ut non tam fucum sermonis et apparatum verborum, quam rei veritatem in hoc opere requirat, sed horum omnium scriptorum qualemcumque stylum boni consulat. Quod non aegre faciet, si apud se meditetur, quam periculosum sit pro eloquentia pertinax et iuge patrocinium suscipere, hoc praecipue saeculo, quo barbaries Vandalica innumeros prope habet assertores, qui repertis bonis frugibus quernam adhuc praeferant glandem. Vale fortis et nunquam satis laudata femina.

Vale in Christo, qui te, sponsum, liberos, et reliquam familiam ad scopum felicitatis humanae (si qua est ea) dirigat, et cum beatis spiritibus in aeterna glo riapost mortem collocet. Ex Navarra Parisiorum, anno domini. 1521. octavo Calendas Iulii, quo die a Christianis celebrari solet nativitas divi Ioannis Baptisto praecursoris Christi.