RHodope meretrix fuit Aegyptia, quae tantas opes meretricio quaestu sibi comparavit, ut superbam et magnificam in Aegypto Pyramidem construxerit. Eam Sappho doricam vocat, et fratris sui Charaxi amicam his verbis, Arsit inops frater victus meretricis amore. Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Sunt qui putent alteram fuisse Rhodopen Thraciam genere, quam Xanthus Samius in Aegyptum detulerit, itidem meretricem, Pyramidis illius authorem, et Aesopi fabulatoris Phrygii conseruam. Cui opinioni astipulatur Plinius libro tricesimo sexto Natu. histo. De hac etiam meminit Plutarchus in Nicia, et Herodotus in Euterpe.
Baryne Romana fuit meretrix, quam Horatius suis carminibus illustravit dicens. Ulla si iuris tibi peierati Poena Baryne nocuisset un quam.
Simili modo Martialis de Spatale scribit. Novit Loturos Dasius numerare, poposcit Mammosam Spatalem pro tribus, illa dedit.
Lais meretrix fuit Corinthia, ad quam propter formae elegantiam Graeci omnes turmatim conuloabant. Claudianus in Eutropium. Haud aliter iuvenem flammis Ephyreia Lais, Et gemino ditata mari. Aristippo Cyrenaico cum ea fuit consuetudo. quod tamen flagitium Philosophus sie defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse: quia ipse haberet Laidem, Alii vero haberentur a Laide, Author Lactantius: qui etiam hoc ait, Quid ergo interfuit, quo animo philo sophus ad meretricem famosissimam commearet, quum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem? Ab hac meretrice quum Demosthenes petiis set ut sui copiam faceret, et illa decem Drachmarum milia pro concubitu poposcisset, pecuniae magnitudine deterritus et expavidus Philosophus, poenitere, inquit, tanti non emo. Author Gellius, et post hunc Macrobius. Quam historiam Architrenius quoque versibus mandavit. Non patitur Lais dubio Demosthene, nec quem Moverat, evellit, perdendo prodigus auro Non emit amplexus, thalamos quae vendit, ementem FAllit et emptorem, mox poenitet empta voluptas. De hac meretrice meminit Propertius. Non ita complebant Ephyraeae Laidos aedes, Ad cuius iacuit, Grae cia tota fores. Ouidius. Multis Lais amata viris.
Thais fuit itidem meretrix, quae Atticam iuventutem in sui amorem pellexit. hanc suis carminibus celebravit Menander poeta Graecus, Unde et menandraea dicta est. Proper tius. Turba menandraeae fuerat nec Thaidos olim Tanta, in qua populus lusit Erictonius. Martialis. Tale lemma est Menandri Thais. Idem. Thaida nocte volo. Fuit et altera
Thais, quae suasu beati Panutii, ab impudica vita ad honestatem morum se convertit.
Phryne meretrix Thespiensis (quae civitas est Boeotiae) olim in iudicium vocata, dum sibi timeret a sententia iudicum, sublatis tunicis corpus denudavit, Cuius pulchritudine permoti iudices, liberam abire permiserunt. Neque tam profuit puellae Hyperidis actio et patrocinium, quam venustas formae, Authore Quintiliano. Eidem quum Apelles dedisset optionem eligendae imaginis omnium (quas haberet) pulcherrimae, nec tamen ipse prodere voluisset, quaenam esset pulcherrima, hoc fabricavit commentum. Subornatuit enim qui Apelli nunciaret officinam cum signis et tabulis conflagrare. Quo tristi nuntio permotus Apelles, percontari coepit, esset ne saluus suus Cupido. Hoc itaque dolo exploravit meretrix, quaenam esset tabula omnium ditissima, De hac meminit Propertius libro primo. Nec quae deletas potuit componere Thebas Phryne, tam multis facta beata viris.
Faucula Clunia meretrix, fuit alioqui tamen pientissima. Nam Anibale Capuam tenente, alimenta captivis egentibus furtim suppeditabat.
Flora meretrix fuit, quae populum Romanum constituit haeredem. Unde Floralia sacra, eidem consecrata sunt: alio nomine Larentia vocatur. De hac vide Gellium lib. 6. Cap. 7. Glycerium Thespiensis fuit meretrix, quae tabulam Cupidinis (quam a Praxitele gratis acceperat) Thespiensibus quoque dono dedit.
Leontium Gellius scribit fuisse meretricem, quae Theophrasti libris doctissime responderit.
Sinope scortum fuit nobile selebrataeque lasciviae, hinc Sinopissare verbum est libidinari et lascivire.
Erisicthon quidam Thessalus quum absiumptis facultatibus ad extremam devenisset inopiam, coactus est filiam (quam habebat liberali forma) Metram nomine prostituere. Ad quam qui commeabant adolescentes, corporis copiam non assequebantur, nisi equos, boves, amplissimaque deferrent munera, quia nondum id temporis repertus fuerat gemmarum usus. Porro Thessali per iocum dicebant Metram Erisicthonis verti in ea omnia quae illi ab amatoribus donabantur. Unde fluxit proverbium: Mutabilior Metra Erisicthonis.
Niceta et Aquilina sorores, quum corporis quaestu mererent, missae sunt a rege Da gnae ad corrumpendum beatum Christophorum, inculcandumque ei falsae religionis cultum. Verum aliter res se habuit, Nam et ipsae ad fidem conversae sunt, et iussu regis interfectae.
Aphra fuit meretrix in Creta, quae una cum tribus ancillis, Digna, Eumenia, et Eutropia, cunctis se prostituebat: Tandem tamen a Narcisso Hierosolymarum episcopo ad bonam frugem revocata, voluptati repudium misit, et christianam secuta est religionem, pro qua etiam martyrium passa est.
Maria Aegyptia annos nata duodecim, relictis parentibus Alexandriam se contulit: ubi 17 annos corporis sui copiam fecit cuicumque petenti, adeo ut avum non haberet stipem quam nautis exolueret, corpus suum obtulerit pro naulo. Tandem autem quum ad adorandam crucem (in qua pependerat Christus) una cum aliis profecta, ab omnibus ob impudicam repelleretur vitam, coepit protinus moveri poenitentia, et corpus conterere, quod prius voluptati deuoverat. Profecta ergo trans Iordanem secessit in latebras nemorum, ubi tribus (quos secum tulerat) panibus annos 17 vixit, Perstititque adeo feruenter et duravit, ut vestimentis putrefactis remanserit nuda, membris omnibus aestu denigratis. Peractis illis 17 annis, duravit aliis 30: man sitque sine cibo, gratia spirituali abunde pasta.
Eodem modo Maria Magdalena Syri et Euchariae filia, lazarique et Marthae soror, aliquot annis voluptatibus indulsit, adeo ut peccatricis meruerit nomen. Demum tamen ubi ad Christi in Simonis leprosi domo recumbentis pedes se provoluisset, suisque rigasset lacrimis, capillisque abstersisset, et delibuisset unguento, veniam impetravit.
Plynius scribit Campaspen meretricem fuisse forma admodum liberali, quam Alexander Apelli pictori eam depereuntis dono dederit.
Authorum monumentis celebratur Leaena meretrix, quae nullis tormentis cogi po tuit, ut Armodium et Aristogitonem tyrannicidas proderet, In hoc Anaxarchum imitata, qui quum simili de causa torqueretur, praecisam dentibus linguam in tortores expuit. Authores Plynius et Lactantius.
Lyde scortum celebratur Horatio libro secundo carminum dicenti. Quis devium scortum Eliciet domo Lyden.
Ferunt scortum quoddam fuisse nomine Cyrenem, quae in peragenda venere duodecim figuris usa sit. Author Erasmus in explanatione illius adagii. Duodecim artium homo. Aspasia meretrix fuit, cuius gratia et suasu Pericles Samios expugnavit. Author Plutarchus.
Idem in Phocione scribit Pithonicam fuisse meretricem, quam Harpalus Alexan dri domesticus supra modum adamaverit.
Eodem teste Alcibiades Atheniensis meretricem habuit charissimam Timandram nomine, quae mortuo tumulum pro facultatibus suis magnificum crexit. Cum hac oppressus est Alcibiades ipse a Lysandro.
Chione nomen est scorti apud Martialem libro primo dicentem. A Chione saltem, vel Laide disce pudorem. Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.
Apud eundem notatu Lycisca, ut fellatrix et lupa, his verbis. Facere in Lyciscam Paule me iubes versus, Quibus illa lectis rubeat, et sit irata. O Paule malus ex, irrumare vis solus. item apud Iuvenalem, Nomen mentita Lyciscae.
Philenis meretrix fuit, quam Philochrates poeta Graecus suis carminibus laceravit. De hac etiam meminit Martialis libro septimo.
Verrius apud Lactantium restis est Faulam Herculis scortum fuisse.
Alcen quandam fuisse meretricem palam est ex verbis Gellii libro quarto scribentis. Dicebat Pythagoras se Euphorbum primo fuisse, deinde Pyrandrum, deinde Gallidenam, deinde feminam pulchra facie meretricem, cui nomen fuerit Alce.
Manulia fuit meretrix, cui Hostilius Mancinus diem dixit ad populum, quia de ambulacro eius noctu lapide ictus esset. Author Gellius.
Apollodorus prodit meretriculas quasdam fuisse Aphias. i. Apuas cognominatas, quia minutulae forent, albaeque oculis grandioribus. Nomina eis fuere Stagonion et Anthis. Scribit Caelius Sapphone e Lesbo meretricem fuisse, sed non poetriam, quoniam Lyrica Scandronymi fuit filia altera a scorto.
Fingunt Fabulae Mintham Plutonis fuisse pellicem, quam Proferpina dolis circumvenerit, et in hortensem mentam commutaverit.
Pandemus: meretriculae cuiusdam fuit nomen, Authore Caelio.
Aristo phanes in Comoediis scripsit: Cynnam, Salavacham et Casaurium fuisse Athenis celebres et forma exuperanti meretriculas.
Abrotonum meretricis nomen est, quam Themistoclis fuisse matrem Amphicrates apud Caelium prodit in libro de viris illustribus.
Fuit Anticyra meretrix, quam inde nuncupatam ferunt, quia cum mentis emotae hominibus, furentibusque discumberet, vel quia Nicostratus medicus moriens hellebori vim ei magnam reliquerit.
Hermia fuit meretrix, cui prae nimio amore sacra fecit Aristoteles, eiusque laudibus hymnos dicavit, Unde ab Eurimedonte seu Demophilo accusatus relictis Athenis (ubi 30 annos docuerat) Chalciden se recepit. Author Origenes.
Herodotus in Euterpe scribit Archidicem Graecam fuisse meretriculam, cuius amore insaniens Charaxus frater Sapphus Mitylenen redierit.
Inter Corinthias meretrices nominantur Lais, Cyrene, Leaena, Sinope, Pyrrhine, Sicyone.
Martialis lib. 7. Epig. notat Caeliam, quia cuicumque petenti corporis sui copiam faceret.
Das Cattis, das Germanis, das Caelia Dacis,
Nec Cilicum spernis, Cappadocumque toros.
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
Navigat, a rubris et niger Indus aquis.
Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione facis, quum sis Romana puella?
Quod Romana tibi mentula nulla placet.
COrinnae tres fuerunt. Prima Thebana, seu Tanagraea, Archelodori et Pocratiae filia, et Myrtidis discipula, quae Lyricorum principem Pyndarum quiquies vicisse, et Epigrammatum quinque libros edidisse fertur. De hac Propertius libro secundo. Et sua cum antiquae committit scripta Corin nae. Statius libro quinto syl. Sophronaque implicitum, tenuisque arcana Corinnae. Bap. Pius. Nec tetigit dulcem trina Corinna lyram. Idem. Non tres dulciloquo praestent sermone Corinnae. Politianus. Sed Tanagraea suo mox iure poetria risit. Secunda fuit Thespia, veterum quoque monumentis celebrata plurimum. Tertia floruit Ouidii tem poribus, poetae charissima. De hac Martialis. Norat Nasonem sola Corinna suum. Erinna poetria Teia aut Teila (est enim Telos insula prope Gnydon) floruit Dionis Syracusani temporibus. Scripsit Dorica lingua elegans poema, trecentis versibus absolutum. Aliaque item Epigrammata. Ferunt eius carmina ad Homericam accessisse maiestatem. Mortua est, annos 19. nata. De hac Propertius libro secundo. Carminaque Erinnes non putat aequa suis. Bap. Pius. Erinnam credet Graecia docta suam. Idem. Non melior coluisse sacras Erinna sorores. Fuit contemporanea Sapphus. In eam elegans est apud Graecos distichon, cuius talis habetur sensus. Quanto Erinna in Lyricis Sappho praestantior, tanto Sapphus gloriam Erinna hexametris praecellit.
Sappho Les bia Lyrica floruit temporibus Alcaei, et Stesichori poetarum. Maritum habuit Cercylam ditissimum virum ex Andro, ex quo filiam suscepit Clio nomi ne. Scripsit Lyricorum libros. 9. Praeterea Epigrammata, Elegias, iambos, et Monodias. Carmini Sapphico (cuius inventrix fuit) dedit nomen. Sunt qui dicant aliam fuis se lesbiam, poetriam quoque, quae adolescentem Phaonem adamaverit, et e Leucade in aquas se demiserit. Utrarunque fuerit, unam tantum commendant Latini poetae. Sta tius libro quinto syl. Stesichorusque ferox, saltusque ingressa viriles, Non formidata temeraria Leucade Sappho. Sidonius. Aut quod composuit puella Lesbi. Bap. Pius. Mascula quaeque suos cantat moritura calores, leucadii Sappho crimen, honorque freti. Polla Argentaria Lucani fuit uxor testimonio Martialis. Haec est illa dies, quae ma gni conscia partus Lucanum populis, et tibi Polla dedit. Tanta dicitur fuisse doctrina, ut maritum iuverit, in emendandis tribus primis libris Pharsaliae. Statius libro secundo syl. Huc castae titulum, decusque Pollae, Incunda dabis allocutione. Sidonius. Quid quia duplicibus iugata taedis Argentaria Polla dat poetas. Eadem incoeptos a marito permultos versus persiciebat pari gravitate et elegantia.
Aspasia mulier Milesia, magna doctrinae fama claruit. In studiis Philosophicis abunde promovit. Rhetoricen exercuit, Fuit Periclis magistra, et tandem uxor.
Cleobulina Cleobuli Lindii (qui fuit unus ex septem sapientibus Graeciae) filia scri psit Aenigmata quaedam versibus hexametris, quorum hoc unum adhuc extare fertur. Est unus genitor, nati bona pignora bis sex, Triginta cuius natae, sed dispare forma: Hae niveae aspectu, nigraeque coloribus illae, Atque immortales omnes moriuntur ad unam. Cornificia soror Cornificii poetae, elegantissima scripsit Epigrammata.
Cornelia uxor Africani et mater Gracchorum epistolas reliquit omatissime scriptas,
unde et filiorum fluxit eloquentia. Unde Quintilianus. Nam Gracchorum elo quentiae (inquit) multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus.
Idem de filiabus Laelii, et Q. Hortensii sic inquit. Laelii filia reddidisse in loquendo paternam eloquentiam elegantiorem dicitur. Et Q. Hortensii filiae oratio apud Triumuiros habira legitur, non tantum in sexus honorem. Liciniarum quoque in dicem do leposa patre L. Crasso emanuit. Mutiae duae filiae ab utroque parente eloquentiam didicere. Anastasia discipula Grysogoni martyris fuit et uxor Publii Romani, cuius torum simulato morbo euitavit. Scripsit epistolas ad Grysogonum, quibus conquer ebatur faculrates suas a sacrilego viro absumi, seque in carcere detineri. Haec ad palum crema ta est, quia sanctis ministraret.
Damophila Graeca, uxor Pamphili, socia Sapphus poetriae, poemata scripsit amatoria, et Dianae laudes.
Hyptathia mulier Alexandrina Theonis Geometrae filia, et uxor Isidori Philosophi: vixit imperante Arcadio. Scripsit in Astronomia. Professa est Alexandriae varia disciplinarum genera, magno et frequenti auditorio, convolantibusque turmatim, et undecumque discipulis.
Leontium Graeca adolescentula Philosophicas disciplinas adeo sectata est, ut etiam non dubitaverit cum magna sui nominis laude in Theophrastum Philosophum alioqui laudatissimum scribere.
Pamphila scrip sit commentarios in grammatica, Citatur a Gellio.
Praxilla Sicyonia fuit poetria, quae in suis carminibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit? respondere, solem, cucumeres, mala. Quod quum vehementer insulsum videretur, cucumeres et mala cum sole componere, fluxit inde proverbium. Stultior Praxillae Adonide, In homines nullius iudicii. Phemonoe prima Apollinis Delphici vates fuisse, carmenque heroicum innenisse dicitur.
Sosipatra vates fuit lyda multis disciplinis cumulatissima, quam propterea creditum est a numinibus quibusdam fuisse educatam.
Theano mulier fuit apud Locros in Lyricis praecellens. Alia fuit Metapontina seu Cressa genere, mulier Pythagoraea uxor Brotini Crotoniatae, quae scripsit commentarios in Philosophia, de virtute, Poemata quoque et Apophthegmata Pythagoraea.
Zenobia regina Palmyreorum, Graeci, Aaegiptiique sermonis fuit peritissima et latini non ignara. Scripsit Epitomen in orientalem, Alexandrinamque historiam, Herennianum et Timolaum filios literis erudiit. Elegantissimas orationes ad milites suos plerunque habuit, quas galeata recitabat.
Alpaides virgo quum religionem mango cultu amplecteretur, caelitus meruit scri pturae sacrae, biliorumque sensum percipere.
Catharina Senensis puella adeo profecit in sacris literis, ut libros scripserit cum Theologorum doctrina conferendos.
Delbora mulier de tribu Effraim vaticinio claruit.
Hildegardis virgo Germana, spiritu quodam imbuta prophetico, multa praedixit de futuris, scripsitque aliquot Catholicae doctrinae libros, Hanc epistolis suis dignatus est beatus Bernardus. Scripsit super Benedicti disciplina, triginta Theologas quaestiones eruditissime absoluit. Excellentium virtute virorum vitas scripsit. De altaris sacramento, Omilias in Euangeliis. praeterea in medicina, Quae simplicia et quae compo sita tollendis aegritudinibus prosint. Item carmina et epistolas testimonio Apostolicae authoritatis comprobatas. Quo factum est, ut Eugenius 3. Anastasius 4, Adrianus 4. pontifices, Conradus 3. et Foedericus primus Caesares ad eam plerunque scripserint.
Ioanna Anglica ab epihebis virum mentita, Athenas se contulit, ubi literis studiose adeo operam impertivit, ut Romam rediens, paucos haberet doctrina pares et
sacris literis. Unde tantum apud omnes benivolentiae et authoritatis sibi demeruit, ut artibus illis pontificatum sit adepta post Leonem quartum, quum vir esse crederetur.
Luceia Mima authore Plynio centum annis in scena pronunciavit.
Lastheniam Mantineam, et Axiotheam Philiasiam Platone usas praeceptore scribit Plutarchus, ornatuque interim virili auditorium ingressas.
Michale Centaura mulier docuit Thessalas remedium amoris.
Diotima et Aspasia mulieres adeo in philosophicis promoverunt disciplinis, ut alteram Diotimam appellare magistram, alterius lectionibus interesse non erubuerit Socrates philosophorum omnium longe optimus.
Lactantius ait: philosophos nullas un quam mulieres philosophari docuisse, praeter unam ex omni memoria Themistem. Sed quaenam haec et cuias fuerit, non docet.
Arete mulier eo doctrinae conscendit, ut filium et iam institueret, qui appellatus est Aristippus. Fuit Cyrenaica, et Aristippi patris Socratici dogma sequuta est. Mortuo patre scholam rexit in philosophia magno et frequenti auditorio.
Dama Pythagorae filia, et ipsa philosophiae sectatrix, ingenium et doctrinam in ex ponendis paternis sententiarum ivolucris exercuit.
Tharchelium quoque feminam sola illustravit phuilosophia.
Ferunt et Muscam poetriam fuisse Lyricam, quae et epigrammata scripserit, et lyricos nomos.
Fuit et multorum carminum author Charixena, cuius meminit Aristophanes Cynicus.
Celebratur item Maero, condito in Neptunum hymno.
Fuit Agallis Corcyraea illustris in arte grammatica, cui inventum pilae nonnulli ascribunt.
Telesillam in poetica illustrem celebrat Pausanias, cui etiam apud Argos ante Veneris templum statua sit erecta. hanc Fulgosus Theselidem vocat.
Philosophicis quoque disciplinis valde excelluit Hiparchia, mulier Graeca.
Cassandra Priami filia, vaticinio et doctrina illustris habita est, et apud hostes in Lacedaemone, templo fuit insignita.
Statius Papinius uxorem habuit nomine Claudiam, magno ingenio, doctrinaque non vulgari praeditam.
Eudoxia Theodori iunioris uxor praeter egregiam formam, singularemque pudicitiam etiam literis excelluit, adeo ut librum quendam emiserit.
Istrina Scytharum regina, Aripithis uxor, Sylem filium Graecam linguam, literasque edocuit. Author Herodotus.
Politianus magnis laudibus commendat Cassandram Fidelem Venetam puellam, quam ait pro lana librum, pro fuso calamum, stylum pro acu tractasse, Latinasque epi stolas scripsisse, Sic enim de ea in principio cuiusdam epistolae meminit. O decus Italiae virgo, quas dicere grates, Quas ve referre parem, quia etiam honore me tuarum literarum non deginaris? Mira profecto fides tales proficisci a femina (quid femina dico?) immo vero a puella et virgine potuisse? Non igitur iam musas, non Sibyl las, non Pythias obiciant nobis vetusta saecula. Non suas Pythagoraei philosophan tes feminas. Non Diotimam Socratici, nec Aspasiam. Sed nec poetrias illas Graeca iactent monumenta Telesillam, Corinnam, Sapphon, Anyten, Erinnam, Praxillam, Cleobulinam.
Themistoclea sorot fuit Pythagorae, cuius placitis et opinionibus, plerisque in locis usus est Pythagoras.
Proba Valeria, Romana puella Graecis, latinisque literis eruditissima truncatos Vir gilii versus, ad fidem et mysteria Catholicae religionis convertit, fecitque de Christi gestis et eius morre opus nobilissimum, quod Centones appellavit.
Amalthaeae Sibyllae Cumanae libris non secus ac divinis oraculis imperii administratione populus Romanus semper usus est.
Elizabeta Abbatissa Germanica multas orationes ad sui conventus sorores conscri psit, opusque de viis, quibus ad deum itur.
Baptista prima Galliatii Malatestae Pisauriensis principis filia et Guidoni Montefeltrensi Urbinatium comiti matrimonio copulata, cum doctissimis viris plerumque magna sui laude disputavit. Libros quoque de humana fragilitate, et de vera religione conscripsit.
Isota Novarolla Veronensis philosopiam verbo et opere professa est. Scripsit quandoque ad Nicolaum Quintum et Pium secundum pontifices. Scripsit quoque dialogum, quo disputatur uter gravius peccaverit, Adam ne an Eua. Quibus literarum laudibus adiecit perpetuum virginitatis votum.
Damisella Triulcia Mediolanensis virguncula, annos non amplius quatuordecim nata, iam coepit eloquentiae insuescere, bonasque imbibere disciplinas, adeo ut novum terris prodigium esse videretur. Patrem habuit Ioannem equiestris et senatoriae digni tatis virum, matrem Angelam literarum non expertem. Qui ambo musis innutriti, filiam quoque iisdem artibus voluerunt institui: in quibus adeo profecit, ut quum latine vel scriberet vel loqueretur, omnes traheret in admirationem, ita ut plerique dice rent, parienti matri affuisse musas obstetrices. Habuit orationis genus luculentum, et sparsum fruge bonarum lectionum usque ad luxuriem. Nun quam loquebatur, quin verborum aculeos auditorum animis imprimeret. Dicentem omnes suspiciebant, et ab eius ser mone pendebant attoniti. Fuit praeterea tam fecunda, tamque tenaci memoria, ut vel Mithridati par haberetur, nam si quem vel publice concionantem aut declamantem audisset, reversa a consessu, omnia ad unguem verbatim, syllabatimque repetebat. Latinis insuper non contenta literis, Graecarum studio deflagravit, quasvsque ad promptum et et peculiarem didicit sermonem. Ne multis agam, propter immensas corporis animi et dotes, lusum est in eam sequentibus versibus, qui circunferebantur passim.
Quid facis in terris Damisella Triulcia? caelum
Ingeniis debet talibus esse domus.
At scio quid facias, flores cum coniuge Ditis
Non legis, ad stygois ut rapiare lacus.
Cura tua est virtus, et iter meditaris ad astra,
Nam virtus comites tollit ad astra suos.
Placuit nobis propter morum eius puellae honestatem, praecipuamque formam corporis, mentiri et confingere nomen Amasiae non ad lasciviam, sed carminis argumentum, quam et nos Damisellam vocavimus.
Minerua Iovis primi filia, non aliam ob causam relata est in numerum deorum, quam propter bonarum artium (quarum fuit inventrix) peritiam. Unde et veteres illae Athenae sui nominis immortalitatem mutuatae sunt.
Mnato Tyresiae vatis filia (quae Mantuae nomen indidit) doctrina quoque et vaticiniis claruit, adeo ut ex pecudum fibris, extorumque intuitu futura praesentisceret, ac praesagiret.
Nicolstrata seu Carmentis Graecas literas impense docta, plerasque ex larinis primum reperit. Quoconiectare licet mulierem versatili ingenio, variaque doctrina fuisse praeditam.
Catharina virgo Costi Alexandriae regis filia, sacris literis partim studio, parrim divini spiritus afflatu adeo fuit imbuta, ut accersitos ab imperatore undecumque doctissimos viros et philosophos ad persuadendam idolatriam, refellendamque unius dei religionem, vivacissimis terruerit argumentis, suaeque opinioni attraxerit, nedum non succubuerit eorum rationibus.
Fabiola, Romana mulier, quum magno studio sacras literas amplecteretur, Prophe tias, Euangelia, et Psalmos frequentissime revoluebat, ut iterata plerumque lectio amorem divinae religionis (qua deflagrabat) augeret vehementius. Unde et beatus Hiero nymus librum de veste saserdotali, eidem nuncuapuit.
Marcella Romana propter sacras literas (quas egregie callebat) frequentibus epistolis a beato Hieronymo salutata est, Ad eam enim scripsit de mundi contemptu, de
decem nominibus, quibus apud hebraeos dicitur deus, de fide nostra, et haereticorum doctrina, de Blasphemia in Spiritum sanctum, de studio Theophili episcopi Alexam drini, et alia id genus permulta.
Eustochium Paulae mulieris Romanae filia, Latinarum, Hebraicarum et Graecarum lite rarum studiis plurimum excelluit. Unde et suo tempore novum orbis prodigium vocata est. Ingenium sacris literis deuovit maxime, atque adeo, ut Psalmos hebraice legeret cursim et mira celeritate. Quain re amorem beati Hieronymi multum sibi demeruit. Genebria mulier natione Veronensis, tempore Pii secundi pontificis Romani, sua egregia eruditione meruit nomen immortale. Epistolas scripsit luculentas et maxima refertas doctrina. Recitabat decoro gestu, voce virili permixta suavitate.
Constantia Alexandri Sfortiae uxor numeratur inter claras mulieres et excellentes doctrina. Ab infantia bonis disciplinis operam dedit, adeo ut imperata quoque disertissime loqueretur. Habebat assidue prae manibus opera Hieronymi, Ambrosii, Gregorii, Ciceronis, et Lasctantii. Valebat etiam scribendis ex tempore carminibus non sine magna multorum admiratione, Quod sine praeceptore ferebatur didicisse. Nec defuit tam illustri feminae germen simile. Habuit enim filiam Baptistam nomine, tanta doctrina, ut doctissimos quosque sua terreret eloquentia.
Politianus in Nutricia plerasque mulieres doctas et eruditas his carminibus enumerat
Non illi Praxilla suos, praedoctaque Nossis
Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles,
Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos
Castalio seu melle rigat, non candida Myto,
Non Telesilla ferox, Non quae canit Aegida saevae
Pallados, effusum crinem vittata Corinna.
HEcuba uxor priami, Andromache hectoris, Creusa Aeneae, Artemisla Mansoli, Monyma Mithridatis, Ersilia Romuli, Herpilida Aristotelis, Hipsicrathea mithridatis, Amastrix Xersis, Hermodice mydae, Semiramis nini, Fundania varronis, Plotina Traiani, Cassandane Cyri, Atossa Darii, Sarra Abrahae, Penelope Ulyssis, Dido Sichaei, Portia Bruti, Poppea Neronis, Euridice Orphei, Pyrrha Deucalionis. Parictione mater Platonis, Ceres Proserpinae, Agrippina Neronis, Alcmena Herculis, Veturia Coriolani, Olympias Ale xandri, helena Constatini, Critheis homeri, Beronice Ptholemaei Philadelphi, Ilia Romuli, Elbia Ciceronis, Aurelia Iulii Caesatis, Alcimede Iasonis. Cassandra filia Priami, Hesione Laomedontis, helena Laedae, Musae Iovis, Proserpina Cereris, AEgina Aesopi, Andromeda Cephei, Ariadna Minois, Hypermestra Danai, Niobe Tantali, Polixena hecubae, Deidamia Lycomedis, Europa Agenoris, hypsiphile Thoantis, Ino Cadmi, Lavinia latini regis, maia Atlantis, Antigona iocastae, mam to Tyresie, Vesta Saturni, direptis Mithridatis. Semiramis regina Assyriorum. Ca milla Volscorum. Nicaula seu Saba Aethiopum, Athalia hebraeorum, Thomyris Scytha rum, Hester Persarum, Cleopatra Aegypti, Zenobia Palmyreorum, Amalasuntha Gotorum, Theolinda Longobardorum, Radegundis Franciae, Cassiope Aethiopum, Harpalice Amazonum, Hyppolite Magnesiae, Teuca Illyricorum. Item minerua, Rhea, Iuno, Isis, Diana, Delbora, Medea, Nicostrata, penthesilaea, Sappho Iudich hebraea, Lucretia, Chloelia, irene imperatrix, Ioanna Gallica, Breseis, Phyllis, Dirce, Erigone, Iuturna soror Turni, Oenone amica Paridis, Amazones omnes, Sibyllae, Poetriae, Atalanta venatrix, Nyssa, Scribonia, Victoria, Elpinice, Faunia, Hyppare tha, Locris, Macaria, Metella, Myrtha, Nycia, Olbia, Papyria, Perictoria. Phestias, Phila, Phitais, Sandane, Seruilia, Sophonisba, Stratonice, Terentia, Testa, Tymea, Tymoclia, Nausica, Victorina, Sisigambis, Caecilia, Panthea, Phedalia, Targelia, Mammea, Theodora, Phya, Nitocris, Euryale, Hiera. Sunt et aliae prope infinitae,
quorum nuda nomina crescerent in volumen. Nec ego commentarium hac in re volui contexere, quum quia esset operis prope infiniti, tum etiam ne alienis vestigiis inststerem. Nam hoc iam negotium praemoliti sunt Boccatius et aliquot alii. Si cui videbor inaudata confinxisse nomina, legat Plutarchi vitas, Reperiet eorum (quae videm tur inusitata) partem non modicam.
Magnanimam Thomyrim, fortem propone Camillam,
Et subeat menti Penthesilea tuae.
Adde et amazonias reliqua de stirpe sorores,
Respice Carmentem, respice Penelopen.
Ulta nefas animo, propriaque Lucretia dextra
Invicto occurret clara pudore tibi.
At rapidum nando transmittere Chloelia Tybrim
Ausa, suis animis praemia digna tulit.
Quid te commemorem vestalis Claudia virgo
Qua sterit attoniti vindice fratris honos?
Quisve tuum dignis nomen Cornelia tollat
Laudibus? aut animum Portia casta tuum?
Quis te praetereat generosi pectoris Hester,
Non bene damnatos protinus ulta Syros?
Quisve Palestina genitam te stirpe virago
Spem taceat patriae subsidiumque tuae?
Si fortasse petes exempla recentia, nonne
Cognita perpetua laude Mathildis erit?
Sponte opibus spretis regnum Violanta reliquit,
Seque sacri sociam maluit esse chori.
PEnthesilaea Amazonum regina, muliebrem aspernata molliciem, operibus semper, quae virum decent, innutrita est. Troianis favit contra Graecos, fuitque vexillifera et turmas equitum duxit. Propertius libro tertio. Ausa fe rox ab equo quondam oppugnare sagittis Maeotis Danaum Penthesilaea ratis, Aurea cui postquam nudavit cassida frontem, Vicit victorem candida forma virum. Virg. libro primo Aeneidos.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet.
Aurea subnectens exertae cingula mammae
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Pamphilus.
Non probo peltatas inter quae tela cateruas
Hectore sub forti sanguinolenta tulit.
Cunabula Camillae Vocorum reginae manifestum futurae virtutis lumen promiserunt: Nam ab ipsa iam tum infantia, non molliculis involuta est pannis, non a blan dientibus nutriculis educata: sed a patre Metabo in mediis silvarum latebris ferino lacte pasta est. Relictis demum crepundiis paulo provectior facta, neque tractandis insue vit lanis, nec fusos aut pensa manisbus accepit, sed ferinis amicta pellibus fundas coepit circumagere, complicare arcus, sagittas torquere, ceruos et capreas lassare cursu. Cui virtuti adiecit studium virginitatis. Orto demum inter Turnum et Aeneam bello, Rutulis adhaesit, fuitque ductrix copiarum. Quam eius virtutem Virgilius in si ne septimi sic describit,
Hos super advenit Volsca de gente Camilla
Agmen agens equitum, et florentes aere cateruas
Bellatrix, non illa colo, calathisve Mineruae
Femineas assueta manus. sed praelia virgo
Dura pati, cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas.
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
Cleopatra Aegypti regina, Dionysii Auletis filia: quum mortuo iam Caesare Antonium lascivientibus momoridisset oculis, et in amorem sui pellexisset: praeter Syriae et Arabiae regnum ausa est Romanum quoque imperium sperare. Quum ergo magis ac magis in dies cresceret libido principandi: imperium ipsum ab Antonio petere non dubitavit. Quod quum exorasset, sumptis cum eo armis, in Augustum eiusque generum Agrippam copias duxit, movitque bellum: cuius fortuna anceps aliquandiu pependit. Victis ad extremum Antonianis, effrenata mulier cecinit receptui, ac se in pedes dedit cum adultero. Quos secutus victor Augustus ita oppressit, ut neglecta pacis conditione, Antonium ad inferendam sibi mortem compulerit. Quo extincto, ubi nullum rebus afflictis subsidium vidit Cleopatra, brachium aspidi mordendum praebuit, ne in triumphum captiva raperetur. De hac Propertius lib. tertio sic inquit.
Scilicet incoesti meretrix regina Canopi
Una Philippaeo sanguine adusta nota,
Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
Et Tyberim Nili cogere ferre minas,
Romanamque tubam crepitanti pellere sistro.
Baridos et contis rostra liburna sequi,
Foedaque Tarpeio Conopea tendere saxo,
Iura dare statuas inter et arma mari.
Helerna Iani filia, mortuo patre apud Tyberim regnavit, praefuitque viris sine viri auxilio.
Apud Meroem quoque principata est Candace regina, et imperavit Aethiopum genti.
Semiramis regnandi libidive tota pruriens petiisse fertur a marito Nino, ut quinque dies tantum imperaret, et sceptro uteretur. Quod quum exorasset, satellitibus iussit, Ninum ut interficerent. Hoc itaque modo regnum consecuta, Assyriis tantisper dominata est, dum a Nino iuniore filio interfecta sit, quia eius concubitum rogasset. Eadem muros Babylonis condidit, aut a Nitocri regina conditos auxit et reparavit.
Hippolyte Amazonum regina quum instar ceterarum bello insuesceret, asua est ar ma capere in Theseum, a quo expugnata et in uxorem ducta est. Propertius. Felix Hippolyte nuda tulit arma papilla, Et texit galea barbara molle caput.
Zenobia Palmyreorum regina post mortem Odenati mariti sui imperium arripuit in Syria, Nec dubitavit arma capere in Aurelianum imperatorem, a quo victa et in triumphum ducta est. Quum autem probro daretur ipsi Aureliano, quia de ea triumphasset, Nihil inquit me pudet de femina triumphasse, quae virtute plusquam virili sit praedita. Pontanus. Qualis et Aethiopum quondam sitientibus aruis In fuluum regina gregem sese armat, et audet Sola pedes sese irato obiectare leoni, Insignique arcu, et duplici Zenobia telo.
Hypsecratea Mithridatis coniunx, in omni bellorum discrimine adiutrix astitit marito. Quinetiam capillos sibi rasit, ne ferendae galeae essent impedimento.
Valasca Bohemorum regina facta cum ceteris mulieribus coniuratione de excutiendo virorum principatu, copiarum ductrix bellum movit, interfectisque viris, feminas omnes asseruit libertati, adeo ut Amazonum instar multos annos principatae sint sine viris.
Regnante apud Gallos Carolo septimo quum Angli omnia populabundi passim irrumperent, et iam prospero fortunae Zephyro adiuti nihil sibi non pollicerentur, desperatis Gallorum rebus adfuit Ioanna magni spiritus virguncula, quae attritos
Gallos animans ad ultionem et libertatis gloriam, prima belli campum ingressa, non prius suos hortari et ipsa certare desinit, quam hostem in fugam verterit reportata victoria.
Artemisiam reginam Cariae, et Mausoli coniugem mirantur Graeci, quia irruentes Rhodios classe exuierit, insulam quoque domuerit erecta in urbe statua, quae civitati stigmata videretur inurere. Hoerodotus ad hunc modum de ea scribit. Verum (inquit) Artemisiae praecipua me tenet admiratio, mulieris expeditionem aduersus Graeciam secutae quae defuncto viro nulla adacta necessitate, sed praestantia animi atque virilitate in militiam concessit. Nomen ei erat Artemisiae Lydami filiae, Paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Haec Halicarnassaeis et Cois, et Nisyriis, et Calydius quinque cum navalibus venit omni copia instructis.
Vulgata est et nota Amazonum virtus, quae reiecto virorum et principatu et commercio, solae sibi imperaverunt, suamque libertatem armis defenderunt.
Athalanta venatrix fuit Arcadica, vibrandis iaculis et arcubus complicandis assuefacta, quae inusitatae magnitudinis aprum universae formidolosum Aetholiae prima aggressa est et vulneravit una cum meleagro. Pontanus libro tertio de Stellis, de hac puella, eiusque virtute sic meminit.
Qualis in Aetholum campis Meleagria virgo
Stravit aprum, primamque manu stringente sagittam
Intorquens, ausa est spumanti occurrere monstro.
Mox laeta et spoliis, famosa et caede superba.
Thomyris Scytharum regina potentissimo Persarum regi Cyro, bello congressa est, ipsumque et vita et castris spoliavit ad ulciscendam filii mortem, quem ille prius occiderat.
Delbora mulier bellatrix, imperavit Israelitis, quos ab incursionibus vicinorum plae runque tutata est, quorumque remp. et imperium variis auxit honoribus.
Virtutem Has bites feminae bellis exercitae sic describit Sylius libro primo.
Haec ignara viri, vacuoque assueta cubili,
Venatu et syluis primos defenderat annos.
Non calathis mollita manus, operatave fuso.
Dyctinnam et saltus, et anhelum impellere planta
Cornipedem, ac stravisse feras immitis amabat.
Idem li. 2. ait Tyburnam Saguntinam fuisse feminam Murrhi uxorem et bellatricem. Teuca Illyricorum regina, viris foritissimis imperavit, et Romanorum vires fregit saepe numero. Fuit Argonis uxor.
Lacenae mulieres virorum obibant munera, sese in gymnasio, in bello, in venatione exercentes. Hae cum viris in certamen aduersus Messenios fortiter descenderunt.
Margarita Henrici sexti Britanniae regis coniunx aciem viri deficientem restituit.
Gaditanae mulieres, partu statim surgunt, ministeriaque domus obeunt.
Olim Germanorum mulieres, inclinatam aciem, et iam ad triarios vergentem restituerunt.
Bellovacae mulieres a Carolo Burgundiorum duce longa obsidione fatigatae, moenia defenderunt, et obsessorem e scalis in fossasvrbis detruserunt, reportatis ad suos vexillis.
Lesbia puella murorum parte machinis Turcarum deiecta, oppidanis fugam aut deditionem meditantibus salutem peperit. Obtulit enim se primam impetui et iaculis inimicorum pro tutandis ipsis muris.
Amalasiuntha Gothorum regina principata est apud Ravennam, Burgundiones et Alemanos Liguriam populantes, italia pepulit, adiuvante Theodato, quem regni consortem susceperat.
Maria Puteolana a Puteolis Campaniae urbe nomen adepta, bellica virtute maxi me floruit aetate Francisci Petrarchae. Erat laborum apprime patriens ab pisa iam inde adolescentia. Abstinebat vino, Erat parca cibi et verborum, Reiciebat colos, pensa, fusos, et lanas, et cetera, quae muliebrem decent molliciem. Gaudebat arcubus, iaculis, pilo, galea, scuto. Noctes perpetuas quandoque vigilabat, nec dormiebat nisi coacta
idque sub dio et humi, reclinans caput in scutum pro puluinari. Inter armatos versaba tur. Quod quamuis impudentiae speciem praeferat, nihil tamen vehementius curavit quam studium virginitatis, in qua permansit ad mortem usque. Cultum corporis aspernabatur. Quibus artibus bellicosa admodum facta est.
Bona Longobarda bellatrix itidem puella floruit anno domini 1468. Nupsit Brunorio Parmensi egregio bellatori. Ateneris annis lustrabat silvas venatricibus sti pata canibus. Maritum in omni discrimine comitabatur. Quem quum Alphonsus rex Siciliae aliquando certa de causa in vincula coniecisset, miserta captivi femina, ad diversos principes instar Pegasarii cursoris cucurrit, ut ab eis literas et patrocinium obitineret pro viri salute, quod obtinuit.
BEllum Graeorum in Troianos, ortum est ab Helenae raptu. Oui. li. primo Elegi. Qualis ab Europa Phrygiis aduecta carinis, Coniugibus belli cau sa duobus erat. Propertius li. secundo. Olim mirabar, quia tanti ad Pergama belli, Europae atque Asiae causa puella fuit. Idem lib. secundo. His olim (ut fama est) vitiis ad praelia ventum est. His Troiana vides funera prin cipiis. Seneca. Quisquam dubius ad thalamos eat Quos suadet Helena? pestis exitium, Lues utriusque populi. Cernis hoc tumulos ducum, Et nuda totis ossa (quae passim iacent) inhumata campis? haec hymen sparsit tuus. Tibi fluxit Asiae, fluxit Europae cruor. Pelops quum Phrygiae regno successisset, bellum movit in Oenomaum patrem Hippodamiae propter puellam ipsam adamatam, et negatam sibi in matrimonio.
Alia fuit Hippodamia Atracii filia et uxor Pyrithoi, quam quum mero calescentes et aestuantes libidine Centauri rapuissent, bello petiti sunt a Pyrithoo. Unde puellam ipsam Propertius Iscomachem vocat. Isco enim graece significat habeo, et mache dicitur pugna. Verba eius sunt haec. Qualis et Iscomache Lapithae genus heroinae, Centauris medio grata rapina mero. Idem. Aspera Centauros eadem dementia iussit Frangere in aduersum pocula Pyrithoum. Oui. lib. 14. Helenae non pluribus esset Sollicitata procis, nec quae Lapitheia movit Praelia.
Archelaus rex Macedoniae interfectus est ab adolescente Crateva nomine, quem habebat in deliciis, quia ei promissam filiam, alteri posthabuerit.
Archilochus poeta Iambographus Lycambem socerum ad praeposteram laquei mortem impulit, propter eius filiam sibi in matrimonio denegatam. Unde Ouidius, Postmodo si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lyncambaeo sanguine tela dabit.
Pericles propter Aspasiam concubinam Samios infestos Milesiis debellavit.
T. Corruncanum liberius in legatione ad Taucam Illyricorum reginam locutum regina ipsa interfici iussit, violato gentium iure. Livius.
Propter Cryseidem filiam Crysae (qui sacerdos fuit Apollinis) ab Agamemnone raptam Apollo pestem in castra Graecorum immisit: quae non prius desiit serpere, quam patri suo reddita sit puella.
Propter Laviniam Latini regis et Amatae filiam ortum est bellum inter Aeneam et Turnum dum uterque eam sibi in matrimonium dari cuperet. Pontanus lib. quarto de stellis. Hinc atrox bellum exoritur, pro coniuge certat Hinc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis. Ac tandem victor potitur rgenoque toroque, Sed fato cadit infelix cava ad antra Numyci.
Roma condita quum Romulus ad augendum urbis populum, Sabinorum soeminas rapuisset, inde bellum ortum est et motum a maritis: raptum ulcisci et raptas repetere volentibus. Propertius lib. secundo. Cur exempla petam Graium? tu criminis author Nutritus duro Romule lacte lupae. Tu rapere intactas docuisti impune Sabinas, Per te nunc Romae quidlibet audet amor.
Mortuo Menelao Megapenthus et Nicostratus Orestis filii Helenam in Rhodum
fuganerunt, ubi a Polyzo Tlipolemi uxore arbori suspensa est ob zelotypiam.
Lysimachus filius Agathoclis filium Agathoclem (cuius auspiciis multa bella feliciter gesserat) veneno sustuilirinstigante Arsinoe noverca Ptolemaei sorote.
Lucretius poeta amore feminae in suorrem versus, amatorium hausit poculum, quo spiritum efflavit.
Tullia procuravit, ut maritus suus Seruius Tullus a Tarquinio Superbo interficeretur.
Sanson quum Dalilae uxori crinem fatalem ostendisset, in quo prodigiosae vires con sistebant, dormiens ab eadem rasus incidit in manus inimicorum.
Iphis egregia forma adolescens spretus ab Anaxarete puella se suspendit.
Deianira author fuit duelli inter Herculem et Nessum Ceotaurum, atque etiam mortis ipsius Herculis. Seneca. Oturpe fatum. Femina Herculeae necis author feretur.
Achab rex Israelitarum suasu Iezabelis uxoris occidit prophetas.
Chilpericus Clotharii filius opera Friedgundis seu Fridgundae uxoris, dum venatu rediret, interfectus est.
Seleucus Callinicus rex Syriae dum novercam Berenicen Ptolemaei sororem expulisset ab ipso Ptolemaeo bello petitus est.
Deiphobus Insidiis Helenae (quam post mortem Paridis coniugem duxerat) occisus est, toto corpore inhonestis plagis deformato.
Amphiaraus vates quum praevidisset se periturum Thebis, si ad bellum proficisceretur, coniecit se eo in latebras et occuluit. Eum tamae produdit uxor Eryphile spe habendi monilis aurei, quod gerebat Polynices. itaque uxoris fraude coactusire Thebas, hiatu terrae absorptus dicitur.
Euander Pallantis Arcadum regis nepos, suasu Nicostratae matris occidit patrem suum.
Eduardus Anglorum rex et martyr, uxoris suae fraude occisus est.
Pterelas Thebanorum rex, proditione filiae Polydices interfectus est a Creonte.
Nisus quoque Megarensium rex obsessus a Minoe rege Cretae, proditione Scyllae filiae (quae Minois amore tenebatur) fatalem amisit crinem, atque ita ab hoste interfectus est. De utroque Ouidius. Filia ne ve magis capiti sit fida parentis, Quam tua vel Pre rela, vel tua Nise fuit.
Cleopatra causa fuit belli inter Ptolemaeum Philopatorem patrem suum, et Alexandrum Syriae regem.
Gandulphus martyr dum uxorem adulterii increparet, eiusdem insidiis interfectus est ab adultero.
Hippolytus a Phaedra noverca stupri falso accusatus, dum Thesei patris furorem vellet declinare, discerptus est ab equis.
Propter Hermionen orestes Pyrrhum occidit.
Ortarus rex Bohemiae insimulatus ignaviae et timoris ab uxore Margarita, quia cum Rodulpho Caesare foedus inisset, bellum movit, in quo profligatus est.
Ioram Israelitarum rex suasu Athaliae uxoris infinita prope commisit flagicia.
Isis causa fuit, cur Mercurius mandato Iovis Argum occiderit.
Luchinus italiae comes movit bellum in Ugolinum Gonzagam propter Isabellam uxorem suam ab ipso Ugolino vitiatam.
Martia meretrix Antonium Commodum Imp. (cuius erat concubina) fecit occidi ab athleta quodam, quo cum adulterii consuetudinem habebat.
Rodericus Gothorum rex, quum filiam Iuliani cuiusdam praefecti (qui Tingitanam provinciam administrabar) adulterasset: dolore animatus pater, Sarracenos convocavit, movitque bellum, in quo septingenta utrinque milia hominum perierunt.
Alexander instinctu Theadis meretriculae Persepolim urbem combussit. Curtius Ebrio (inquit scorto) de tanta referente sententiam, unus et alter, et ipsi mero onerati assentiuntur, rex quoque fuit avidior, quam patientior. Quin igitur ulciscimur Graeciam,
et urbi faces subdimus? Omnes incaluerant mero. itaque surgunt temulenti, ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. primus rex ignem regiae iniecit, tum con vinae, et ministri, pellicesque.
Violara Lucretia causa fuit exigendi regum principatus, quemadmodum per Virginiam Triumuiri desierunt.
Octavia soror Augusti ab Antonio repudiata, causa fuit belli civilis.
Antiochus dum bellum gereret in Romanos, vino et Veneri dies multos indulsit, cum puella quadam Chalcidensi, quam deperibat. Ex quo factum est, ut mollicie illa deliciisque corruptus, hosti victoriam reliquerit.
Ouidius libro secundo Eleg. de quibusdam bellis: et aliis multis malis, quorum authores extiterunt feminae, ad hunc modum scribit.
Nec belli est nova cura mei. Nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.
Femina syluestres Lapythas, populumque biformem
Turpiter apposito vertit in arma mero.
Femina Troianos iterum nova bella movere
Impulit in regno iuste Latine tuo.
Femina Romanis it erum nunc urbe recenti
Immisit soceros, armaque saeva dedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros.
Spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.
Item Horatius libro primo Ser.
Nam fuit ante helenam cunnus teterrima belli
Causa.
item Pamphilus saxus.
Baccatum caperet coniunx ut avara monile,
Iuit ad infernas Amphiaraus aquas.
Tyndaris ad Phrygii vultum cor flexit amantis,
Et Menelaaeam liquit iniqua domum.
Vertit opes Asiae, disiecit moenia Troiae,
Hectoria vulneribus fodit et Aeacidem.
Fraude Clytemnestrae clarus mactatur Atrides,
Fraude cadis natae tu quoque Nise tuae.
Ad Ptolomaeaeam nam munera transtulit brbem
Caesaris, et magis scaeptra beata Numae.
Quae tenuit Pharium meretrix scelerata Canopum,
Opponens Latiis stridula sistra tibus.
Vincla, faces, ferrum, Ietalia spicula, virus
Sub roseis claudit quaeque puella genis.