DEinceps de moribus. Theano Pythagorea, ut tradit Atheneus, interrogata, qua potissime uxorem commendaret: respondit illud Homericum
[Gap desc: Greek words]
, Id est qui telae vacaret et viri lectum diligeret. Eadem silentium in muliere magnopere laudabat. Hac de causa Phidias apud Elios Venerem concha condecoratam pinxit, quia in mulieribus sub tecto curam et silentium significaret. Sophocles quoque ait
[Gap desc: Greek words]
. Silentium mulieri ornamentum parit. Euripides: fas mulieres sapientes officia virorum obire, At virgines in turba conspici nefas. In quo notandum apud graecos: matronas, mulieres vocari, quod latini usurpant. Cicero interrogatus cur senex virginem duxisset: cras inquit mulier erit. auctor Macrobibus. De mulierum item modestia Democrates
[Gap desc: Greek words]
Mulieris ornamentum sermonis, et item ornatus parsimonia: praeterea virum a muliere dominari, summum est probrum. Athenaeus. Philonis philosophi uxor in coetu matronarum interrogata cur auteam coronam sicuti ceterae non ferret: Respondit quia uxor satis haber ornamenti, viri virtutem. Euripides. Uxor quae sapit, serua est viri: quae non sapit, eum spernit. Plutarchus. Vir philosomatos, idest corporis amator lascivam reddit uxorem ac voluptariam: Philocalos autem, idest honesti amator: continentem et ornatam. Varto. Qui castigat uxorem, eam meliorem reddit: qui vero tolerat, se probatiorem facit. Diodorus. praestat uxorem ducere bene educatam gratis, quam male cum pecunia. Theognes in hypothecis
[Gap desc: Greek words]
. Cyrne canes et equos generosa e gente paramus, Cura boni nusquam coniugis est generis. Paritas in hac rema xime laudatur. Menander. Quoties aliquis pauper ob divitias uxorem ducit: nubit ipse, non illa. quem imitatus Mar. ait uxori nubere nolo meae. Plato tamen de rep. iubet potentiores cum humilioribus iungi ad aequalitatem civium seruandam: quae res Romae inter patres ac plebem discordiae quondam causa fuit. EXEMPLA quoque laudatarum plurima veteribus prodita: earum mulierum praesertim quae pudicitia fideque in viros pollent, Euadne Capanei, Alceste Admeti, Laodomia Protesilai, Penelope Ulyssis. Inter Romanas Caia Tarquinii, Lucretia Collatini, Portia Bruti. Sulpitia paterculi, Aemilia Tertia Scripionis, Iulia Pompei. Externae etiam: Sabinae, Teutoni caeque sub Mario. Vaticinio decoratae: Theano, Metapontina, Themis, Mantho, Cassandra Priami, Sibyllae. Fortitudine Amazonum genus, Camilla Volsca, Hypsicratea Mithridatis, Artemisia Mausoli, Lacenae: quae virorum obeunt munera, sese in gymnasio, in bello, in venatione exercentes, ut tradit Aelianus. Thomyris etiam regi na et universae Scytharum feminae. Semiramis Nini, Gatis Illyrica. Proximis vero Ieculis Margarita Henrici. VI. Britamniae regis coniunx aciem viri deficientem restituit, Et puella gallica sub Carolo. VII. rege gallorum regnum collapsum. Frugalitate Hispaniae: quae teste Nicolao Damasceno iussae sunt quotamnis telas ab eis textas in medium populis suis afferre, Certorumque iudicum sententia quae plus laboraverunt magis ho norantur. habent praeterea singulae zonam ventri adligatam certa mensura, ne turpe ali quid admittant. Post hac Lydae quae aflumine redeuntes, urnam aquae in capite gestant: infantemque sinistra ac colum tenent, nentes obiter, dextraque loro adligato trahunt equum, ut author Aelianus. Gaditanae a partu starim surgunt, ministeriaque domus obeunt. Li beralitate et hospitio insignes, Ebusa Paulina apud Venusiam. Bestia Appia apud Capuam, Thespiensibus Glycerium, Romanis Fora ex testamento facto, Matronaeque omnes quae aurum et ornatum contulerunt in aede Apollinis dedicanda, quam Camillus ob captos Veios voverat, et item bello pu. II. ut author Livius. Apud Hebraeos vero Raab meretrix. Artibus in signes ac primum penicillo: Martia Varronis, Tima rete Myronis, Aristarete Nearchi. Irene Cratini pictorum filiae simul et discipulae. Literatura vero, Corinna. Sappho, Aspasia Periclis, Leontium meretrix. Arere Chry sippi, Cleobulina Cleobuli. Zenobia Palmireorum regina, Aedesia Alexandrina. Erophila Erythrea, Pamphila, Cleopatra. Inter Romanas Hortensia, Cornelia., Laeliorum, Mutiorum, Liciniorumque feminae omnes ut authores Quintilianus et Cice ro. Praeterea Pompeia Paulina Senecae, Pollia Lucani. Inter nostras vero: Catharina virgo et martyr Alexandrina. proximo saeculo Baptista Malatesta. Sed et magnorum quandoque causa malorum fuere. Siquidem post Helenam Iliensium fatum Romae Lu cretia atque Virginea bis statum immutanere. Octavia deinde repudiata, civilis initium belli fuit. Vicinioribus vero temporibus Luchini vicecomitis uxor ob Ugolini Conzagae adulterium maximi Mantuanorum, Mediolanensiumque causa belli extitisse memoratur. QVOD in summa nostrorum Senatus consultum videamus. Apostolus
indulget non imperat matrimonium bonis: otiosis vero aut libidine, aut avaritia ambitioneve occupatis potius imperat: quum hoc praestet quam nihl aut non sancte agere, Ipsemet fragilitatem considerans, ait volo adolescentiores nubere: iam multae post sathan abierunt. Et item mulier seruabitur per filiorum generationem si permanserit in fide cum castitate: quod, ut ait Hieronymus, minime praecepisset nisi metus incontinentiae causam addidisset. Nam bigamiam, ipse in evangelio sem inis potius vituperat, a fructu quoque tricesimo arcet, qnum in bonam tellurem non cadat sed inter vepres: quapropter illam vulpi inter eas latitanti comparat: cui animali, Herodem bigamum ac sceleratissimum ait dominum aequiparasse. Ambrosius item eam nec laudat nec vituperat. Filiis etiam ex bigamia provenientibus haud esse feliciter saepe conspicimus. At primis nuptiis quamquam tricesima palma tribuitur plures in his legimus et principes et privatos persancte degisse ac ingentibns vitae meritis cum virginibus centesimam adaequasse aliquos longo tempore: nonnullos semper thoro abstinuisse: quosdam prolis tantum causa congressos: quorum etiam nonnulli regno liberis incolumi relicto, ita in delitiis citra delitias, pie, sobrie, castequeagitarunt, ut aure obstructa per loca sirenarum transeuntes ob terrenam substantiam non amiserint aeternam.
BLancha regis Castellae filia nupsit Ludovico Francorum regi huius nominis octavo: quae fuit mulier cordata et omni virtutum genere referta. Haec autem suscepit ex eo beatum Ludovicum sanctae indolis iuvenem: qui mortuo patre, sub tutela matris remansit. Quem ipsa tenerrime diligens, sub cura specialis magistri literarum scientia et moribus imbuen dum tradidit, velut alter Solomon, puer ingeniosus et bonam sortitus animam: super ceteros coaetaneos suos profecit valde laudabiliter in utrisque. Cuius sanctiati congaudens pia mater: pluries dicebat eidem. Plus vellem charissime fili, te mortem incurrere temporalem, quam per peccatum mortale te tuum offendere creatorem. Quod verbum tam sanctae matris devotus filius in animo sic firmavit, ut divina se protegente gratia nun quam sensisse letalis criminis contagium perhibetur. Regni autem diademate suscepto in duodecimo aetatis anno: Petrus Mauclericus Britonum dux et Hugo Marchiae comes, propter non idoneam ad regnandum aetatem: parui habentes Ludovicum, con iuratione facta, a rege deficiunt. Atque ante omne Mauclericus duas munitissimas ar ces sanctum Iacobum de Beuron et Belesinum (ita vocat Ganguinus) imposito ad praesidium milite occupat: quas a patre divi Ludovici dum ad Albigenses proficisce retur, duci Britonum Petro custodiendam tribuerat. Coniuratione patefacta: novellus rex ex Blanchae matris consilio, magnis itineribus in Britonem ducit: statimque con iuratores monet per caduceatorem ad se veniant, aut pugnandi faciant potestatem. Qui regis benignitatem atque indulgentiam contemptui habentes, permultos regni proce res in suam sententiam ducunt. Blancham regis matrem indignam dicentes quae tantum principatum administraret, nec decere illos femineo duci imperio. Dum haec aguntur: Hugo Marchianus suae in regem coniurationis acer et diligens author, ad Anglos traicit, regemque admonet tempus advenisse cum ablatam sibi a Philippo Normanniam recuperet, Ludovicum quidem adolescentem non acceptum nobilitati esse: quippe qui inconsultis et praeter iustam atatem regnum adivisset. Scire se si Anglus cum exercitu Galliam petat: futurum ut se adiutore Normanniam vendicet. His Hu gonis verbis persuasus Anglus: classe instructa ad Britones una cum Hugone duce quamquam aspera hyems esset adnavigat. Moxque adiunctis sibi Britonum auxilijs, vicinos Britoni bus agros incursionibus populationibnsque disperdit. Quod post quam Ludovico nunciatum est (referente Gangunio) copias in ducem primum educit: Belesinumque arcem
pertinacissime prius obsidet: ubi insolitis et maioribus quam antea frigoribus hyems militem molestaret. Sed huic malo Blancha Ludwouci mater non modo rei divinae, sed reipublicae conseruationi, et filii rebus intenta, remedium attulit. Iubet calones castris egredi, et arbores cuiusque generis fertiles atque infecundas succidere, easque concisas ad castra importari. Quo nimirum facto tanta lignorum congeries in castris fuit, ut ma gnis crebrisque ignibus excitatis: hybernus rigor nec militem, nec iumenta offenderit. Multa apud Ganguinum de hac Balncha reperies: quae superuacaneum esset hic inserere. Obiit diem suum feliciter, circa annum salutis ducentesimum sexagesimum supra Millesimum. Cuius sepulchrum visitur in aede Dionisyana prope Parisios, ante pretiosum divi Ludovici filii sui feretrum.
OVaesierunt multi veterum rerum satis curiosi serutatores, quaenam fuerit, et quibus orta parentibus, regina illa, quae navarriense Gymnasium totius academiae Parrhisiensis memoratissimum prima instituerit, ibique numerosam scholasticorum turbam constitutis vectigalibus annuis iusserit enutriri. Paucique adhuc reperiuntur, qui anxietatem illam et vulgi contentionem dirimerent. Praeterea utile mi hi visum est subiicere, quod hac de re scriptum apud antiquos inveni. Ut ergo paucis absoluam. Historia ipsa ad hunc modum se habet. Henricus Cam paniae comes, et rex Navarrae: in uxorem duxit filiam Roberti comitis Artisii, et fratris beati Ludovici. Decessit is Henricus anno Christianae salutis 1272. Moriens nullos omnino reliquit liberos praeter filiam unicam, adhuc infantulam et in cunis vagientem nomine Ioannam, quam patre orbatam superstes mater duxit ad Philippum regem Franciae eius nominis tertium, et filium beati Ludovici, eiusque fidei puellulam commisit. Ille (ut erat benivola et Francis peculiari natura) pupillam inter proprios liberoscha rissime et pro dignitate sanguinis (quo erat orta) iussit educari. Quinetiam ubi ado levit, adultam copulavit filio suo primogenito Philippo Pulchro, anno salutis 1284. qui patri mortuo suffectus est haeres anno domini 1285. Habuit autem ex ea indolis generosae liberos tres masculos, qui continua serie principati sunt Francis. Primus appellatus est Ludovicus Hutinus. Secundus Philippus Longus. Tertius Carolus eius nominis quartus, cognomento Pulcher: Qui tres seriatim sibi successerunt in administratione regni Franciae et Navarrae. Habuit etiam ex ea filiam speciosa et eleganti forma Isabellam nomine, quae nupsit Eduardo secundo Angliae regi. Habita demum tam eximia prole, mortua est praedicta Ioanna in luco Vicennarum prope Parrhisiorum Luteciam, anno salutis 1304 circa initum Aprilis. Praecessitaque mortem mariti sui Philippi Pulchri annis duodecim. Defunctae corpus asportatum est Lu retiam, ibique inhumatum in aede fratrum minorum. Vivens multa et praeclara suae virtutis reliquit monumenta. Instituit enim et fundavit Parrhisiis Gymnasium illud celebratissimum Campaniae, cui frequentior vulgi appellatio Navarrae nomenindidit. Iussit praeterea ibidem edoceri et suis sumptibus nutriri 70 stipendiarios, quos hodie Bursarios vocant. Viginti qui darent operam grammaticae, triginta qui dialecticae et Philosophicis disciplinis: viginti qui sacris literis et Theologiae. Grammaticis praefecit suo edicto virum et doctrina celebrem et probis moribus, qui omnium
eminentissimos erudiret: eumque vocari voluit magistrum grammaticorum. Et ne is tanto labori solus non sufficeret, collegam eidem adiunxit: authoritatis paulo minoris, aequalis tamen provinciae ad erudiendos iuniores stipendiarios, seu (ut hodie vocant) Barsarios, atque hunc submagistrum appellari iussit. Iussit insuper ut praedicti ma gister et submagister, vigintique bursarii haberent tres famulos ad ministerium aulae, qui nutrirentur mensae reliquiis et fragmentis. Quod ad collegium triginta dialecticorum spectat, eisdem preesse voluit virum verbo et opere potetem, eumque magistrum dialecticorum dici. At ex eo fundationis tempore, quoniam ille unus magister non videbatur omnibus satissacere posse, postea designatus est ibidem submagister unus ex triginta stipendiariis eius communitatis, utilitatis iuxta et laboris particeps. Ad mi nisterium praedictorum triginta Bursariorum constituit sex famulos, qui fragmenta colligerent et iisdem vescerentur. Eadem lege usa est munificentissima illa regina in Theologorum contubernio: virum enim constituit morum sanctitate et doctrina emi nentissimum, qui non Theologis tantum preesset, atetiam gymnasii totius communis esset oculus, dicereturque magnus magister. Cuius pariter et aliorum viginti theologorum aulico ministerio addixit sex famulos: qui quod superesset ex epulis, haberent sibi et comederent. Fundavit insuper et instituit in eodem gymnalio laudabile sacellum, omnibus habitatoribus commune. In quo ut frequentiora essent sacrificia, et melius obseruata religio: constituit quatuor pres byteros et clericos totidem, quibus negotium esset, quotidie horas obire canomicas, et duas missas nullo non die decantare: alteram remissa voce, alteram erecta. Item constituit virum fidelem et ho nestum, qui promus esset et condus, colligeretque redditus et proventus dicti gymnasii, et quotannis fidelislime ratiocinaretur super acceptis et expositis. Hunc autem provisorem domus dici voluit: cui et potestatem reliquit constituendorum et ponendorum in tribus praedictis communitatibus famulorum, nutriendorum ex reliquiis: ea ta men lege ut alii praedictarum communitatum magistri, famulum suum alternatim ponerent. Praeter superiores illos reginae alumnos, designatus est ianuae eustos, qui exeuntes et introeuntes exploraret diligentissime, ut in hunc diem hactenus semper factum est. Ceterum ne quid deesset praedictis stipendiariis, quod ad honestum et su fficientem victum conduceret: legavit eis bis mille libras (ut hodie fertur) annuatim percipiendas a quatuor quaesturis ordinariis, Campaniae, et Bryae per praedictum provisorem ad con munem omnium utilitatem. Malignantis esset naturae, qui reginam hanc illustrissimam plenis buccis non attolleret, si cognosceret, et haberet prae oculis quantum universae Gallorum reipublicae contulerit, quantum bonas iuverit disciplins femina illa, et herois praestantissima nun quam satis laudata, dum celeberrimum illud omnis disciplinae receptaculum et emporium prima constituit. Ex eo enim prodierunt innumeri prope viri doctrina et moribus spectatissimi, qui non Galliam modo, at universum terrarum orbem radiis virtutum speciosissimis illustraverunt. Verbis meis fidem faciunt, Petrus de Alliaco Cardinalis, qui multa commentatus est in Theologiam. Ioannes Gerson, cuius opera notiora sunt, quam ut a me nominari debeant. Nicolaus Oresme, qui scripsit super politia, Nicolaus de Claminges, intrepidus regum et principum delinquem tium censor et obiurgator, sepultus in eiusdem gymnasii sacello, Gulliermus de Castroforti, et Ioannes Raulin, magni praedictae domus quondam magistri, Ludovicus Pinelleus Meldensis episcopus, vir laudabili sanctitate et inaestimabili prudentia. Alii quoque prope infiniti, quorum nunda nomina in amplissimum volumen consurgerent. Nec adhuc scaturire desiit inexhaustus ille fons virtutum et indeficiens: inde siquidem quotidie rivi defluunt, qui christianam fecundant religionem. Cuius rei quoniam celebris est ubique fama, omnes et barbari et alienigenae nedum nostrates eo turmatim confluunt ad capiendum animi cultum, adeo ut universae domus cubicula alioqui frequentissima, consequentibus ad rivos aquarum hospitibus non sufficiant. Qui eius rei testes sunt oculati, mirari desinunt. Auditorum duo milia concurrisse ad
audiendum Theophrastum, et ad audiendum profitentem Livium potentissimos quosque principes de extremis Hispaniarum finibus Roman commigrasse. Atque (ut ad institutum redeam) tanta illa reipublicae commoditas uni Ioannae venit ascribenda. Porro ut alia quaedam ex infinitis eius virtutibus testimonia proferamus: condidit etiam laudabile coenobium prope muros castri Theodorici, ubi constituit sanctimoniales feminas ordinis beati Augustini. Ei autem coenobio (cui cognomen de Bar ra postea inditum est) praedicta Ioanna dedit corpus beatae Petronillae filiae sancti Pe tri. in cuius rei memoriam voluit cor suum post mortem eo deferri: reliquum vero corpus, in aedem Franciscanorum Parrhisiensium, ut iam prius dictum est.
Sit tibi pro meritis decus immortale Ioanna
Et requies animae sit sine fine tuae.