CVm longe commendabilius sit mulieres excellenti doctrina extitisse, atque scribendo philosophis, poetisque pares fuisse: quam ipsas coram magistratibus orasse, et causas suas egisse: satius de illis scribere duximus. has enim audacia, acsimul loquacitas femineo sexui a natura insita, atque simul defendendi sui necessitas: ad hoc ut publice causas agerent impellere potuit, sed ut do ctrinam infignem assequerentur, ac poetico more versus modularentur: haud sine do mini Iumine assequi potuerunt. exemplo est adolescens Sappho Lesbia, quae multis graecis vatibus non inferior, et docte et suaviter versus sublimi ingenio concinuisse non contenta: Sapphici carminis, cui ipsa nomen dedit, fuit inventrix.
Sappho tanquam magistram, imitata Erinna Rhodia: sive ut alii volunt Teia aut Lesbia: poema scripsit dorica lingua, quod carminis excellentia cum Homero contendisse putatum est.
Damophila quoque Sapphi in doctrina comes atque imitatrix: amatorios libros car mine composuit: atque hymnos permultos, quemadmodum Philostratus Davidis syri relatu scripsit.
Pariter Corinna quoque adeo eruditione excelluit, quemadmodum Suidas tradit, ut praeter ea quae ingenti laude scripsit: Thebis de poetica cum Pindaro contenderet: ac quinquies, quae rara fuit gloria, eum superaret.
Quanquam exploratum non sit Themistocleam scripsisse: tamen non minus perita quam hae de quibus est dictum habita fuit. Nam ut Aristoxenus scribit philosophus: Pythagoras Themistocleae frater admodum subtilia multa quae a sorore ut a doctiore acceperat: scripta reliquit.
Aretha etiam Cyrenaica, Aristippi patris Socratici dogma secuta, adeo excelluit: ut mortuo patre idonea haberetur, quae patris scholam in philosophia regere posset: rexitque ingenti gloria dum vixit.
Leontium adolescentula graeca non satis duxit tantum assequi doctrinae: ut doctissimis philosophis par esset. quia ut clarius ingenium eius ostenderetur: etiam contra Theophrastum divinum pene philosophum non sine ingenti inter graecos laude scripsit.
Cleobulina Lynda, et ipsa Cleobuli philo sophi unica filia: tantum doctrinae, tantum etiam eloquentiae studio sibi peperit: ut permulta versibus singulari laude conscriplerit. et eius scripta dictaque philosophi clarissimipro testimonio in medium afferre non dubitarint.
Theselis argiva femina, quod in eo sexu rarissimum est, fortissima praeter alias virtutes temporibus suis doctissima habita est epigramata, atque alterius generis carmina peritissime scripsit. Nec vero minus clara in philosophia fuit Hipparchia. Verum ne graeci solum eiusmodi doctrina insignes feminas habuisse videantur: quasdam barbaras atque latinas annectemus.
Argentariam Polam Lucani uxorem tanto ingenio doctrinaque fuisse scriptum
est: ut coeptos a viro permultos versus, ipsa eadem stili gravitate atque elegantia perficeret: atque epigrammata etiam peritissime conscriberet. Idem de Calphrnia coniuge Plinius Secundus scripsit.
Cornificia adolenscens Romana, adeo excelluisse doctrina imperante Augusto pu tata est, ut in omni poeticae genere Cornificio fratri poetae insigni par haberetur.
Quam ingens etiam Sulpitiae romanae doctrina fuit, quae Heroico carmine perlaudato Domitiani Augusti tempore deflevit: tantaque peritia ac virtutis simplicitate habita est, ut Martialis epigrammate eam celebrate decori sibi duxerit esse.
Proba iuvenis romana Graecis atque Latinis literis eruditissima fuit: adeo ut Vir gilianis versibus truncatis atque simul ad diversam materiam contextis, de Christi gestis morteque opus nobilissimum composuerit: quod a similitudine centonam appellavit: carmine quoque Homerico idem fecisse dicitur.
Quam ingens eruditio arque sapientia Amalteae Sibyllae Cumanae fuerit, his libris quos ipsa Populo Ro. reliquit: facile ostensum est. his Populus Ro. non secus ac divinis oraculis imperii administrationem semper credidit.
Fortasse in his de quibus scripsimus feminis, quia privatam vixerunt vitam, non tam mira videtur fuisse doctrina, quantum in Zenobia Palmirensium regina. nam et regni administratio: praeterea delitiae quae in regnis atque ampla fortuna constitutos mortales plerumque sequuntur, literatum studiis adimere tempora solent: praeter quam quod qui in eiusmodi loco sunt taedere laboris solet: sine quo proficere in disciplinis homi nes nequeunt. Zenobia igitur his superatis difficultatibus: graeca eruditione non contenta, aegyptiam persicamque linguam calluit: rerumque Alexandrinarum historiam non illaudato stilo ad compendium redegit: sed ne aetas nostra magis in hoc quam in alio virtutum genere: de quo scripsimus defecisse videatur: recentiorum feminarum exempla nonnulla subnectemus.
Prima igitur inter recentiores feminas doctrina insignes, a nobis referetur Rosuida: quae in Germania apud Saxones orta est, Ioanne octavo, qui femina esse depre hensus est, pontifice: Lothario primo regnante. haec Graece atque Latine omnium bonarum artium peritissima permulta non sine magna commendatione scripsit: praesertim ad monachas suas, dum eas ad divinum cultum atque virtutem hortaretur. sex quoque comoedias edidit. praeterea carmen insigne de Othonum Caesarum rebus gestis. Item sanctarum feminarum: atque in primis virginis quae morralibus redemptorem tulit, vitam, laudesque earum luculenta oratione perscripsit.
Rosuidae disciplinam atque studia, Elisabeta Sconaugiae abbas apud Treviros secuta Latine, permultaque divinitus monita est. Item suasorias orationes ad conventus sui sorores: atque ad alios egregie conscripsit, opus etiam deviis quibus ad deum inceditur, ac simul eruditissimarum epistolarum volumen edidit.
Longe omnes de quibus scripsimus superat Hildegarda Germanica in Maguntina diocesi abbatiali titulo insignis: nec minus non doctrina modo ac scriptarum retum magnitudine: sed ingenti quoque apud omnes aetatis suae principes existimatione. scripserunt ad eam persaepe Eugenius tertius, Anastasius quartus, Adrianus quartus, item Alexander tertius pontifices: ut eam ad scribendum invitarent: atque per eam deo ecclesiam commendarent: in ea, quod munus haud saepe mortalibus contingit, doctrina, eloquentia, et vitae ac morum sanctitas optime congruerunt: his tot tantisque dotibus
praedita cum a contemplandis caelestibus rebus non desineret: super Benedicti discipli na multa scripsit. Triginta theologales quaestiones eruditissime absoluit. Virorum virtute excellentium vitas permultas scipsit. Item de altaris sacramento. Homilias in evange liis quinquaginta. praeterea in medendi arte: quae simplicia et quae composita tollendis aegri tudinibus prosint facunde prosecuta est. Item epistolas ac carnuna permulta: in quibus stili dignitas atque eruditio plurimum enituerunt, quae omnia adeo in ea excelluerunt: ut cum in Trevirensi concilio quae ad christianam disciplinam pertinent Eugenio tertio lecta fuissent: apostolicae authoritatis testimonio comprobarentur, moverentque Conradum tertium et Foedericum primum Caesares: ut ad eam reverenter scriberent: atque per eam deo imperium commendari peterent. facessant igitur hinc aetatis nosirae contemptores: quos sola delectat antiquitas. quandoquidem, ut alias omittam, in una hac et femina et barbara: tantum virtutis, tantum eruditionis, et praeterea bonae exi stimationis apud tam multos pontifices atque ipsos germanicos Caesares, qui duo honorum gradus sublimiora, duo humanae dignitatis culmina habentur: aetate nostra inventum est. hic videant vetustatis amatores isti, et penitus perscrutentur omnes antiquitatis recessus: si quam vel apud graecos vel apud Lationos aliam invenire possunt, quam huic barbarae conferre ne dum, saluo pudore, anteponere audeant.
Baptista prima Galeatii Malatestae Pisaurensis principis filia, et Guidoni montefeltrensi Urbinatium comiti matrimonio coniuncta: mirae eruditionis, qua praedita erat, persaepe periculum fecit. nam et cum doctissimis viris saepe non sine laude disputavit: et latine de humana fragilitate atque de vera religione luculentos quosdam libros edidit.
Isota Novarola Veronensis cum philosophiae studia non verbo tantum, verum re quoque profiteretur: literarum studiis ac perpetuae virginitati se dicavit. orationes permultas ad Nicolaum quintum, Pium secundum, pontifices viros doctissimos scripsit. Theologiae atque Philosophiae studiosa dialogum confecit: in quo disputatu est qui peius ac magis Adamne an Eua peccaverit.
Quae autem nunc quoque vivit et ceu prodigiosa res doctrina singulari eminet: Cassandra fidelis Veneta non solum ad liram commodissime concinit latinos versus, quos ipsa magna eruditione componit: verum Patavii quoque in universitate disputam do ingentem laudem hactenus semper retulit, cum omnibus in omni doctrinarum genere apposite responderet. ut clarius eruditionis suae documentum praeberet: de ordine scientiarum librum edidit.