IGitur beatissima Monegundis ex urbe Carnuto: duas filias marito genuit. Ex quibus mirum in modum gaudebat: dicens. Quia propagavit deus generationem meam, ut mihi duae filiae nascerentur. Sed hoc temporale gaudium praevenit saeculi huius amaritudo: dum puellae modica febra correptae expiraverunt. Qua ex re earum mater tristis facta: orbatam se charissimis filiis ita lugebat, ut neque die neque nocte a fletu abstineret: quam neque vir, neque amici, neque ullus propinquorum poterat consolari. Sed tandem in se conversa: ait. Si nullam con solacionem de obitu filiarum capio: vereor plurimum ne ob hoc laedam dominum meum Iesum Christum. Sed nunc has lacrimas relinquens: cum beato Iob cantabo. Dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, ita factum est: sit nomen eius benedictum. Et haec dicens: exuta veste lugubri, iussit sibi cellulam cum parua admodum fenestra, per quam ingrederetur lumen, praeparari. Qui in loco contempto mundi habitu, spretoque viri consortio: omnipotentem deum (cui soli confidebat) pro suis, populique delictis, assiduis precibus orabat devotissime: una tantum ancillula, quae aquam sibi necessariam ministrabat, contenta. Fuitque illic tanta vitae austeritate, ut pane ex farina hordeacea permixtaque cineribus aqua confecto, tandem post longa, crebraque ieiunia vesceretur: reliquum vero domus suae cibum, pauperibus dispensabat. Accidit autem paulopost ut puella quae ei famulari consueverat, idque (ut credo) daemonis (cuius semper mos est insidias bonis moliri ac tendere) astutia, se ab eius famulatu subtraheret: dicens. Non potero ego cum hac domina diutius permanere quae in tali abstinentia perseverat, Quare hanc quam primum reliquam, ac cibum potumque in abundantia sumam. Quintus enim iam fluxerat dies a recessu illius, ex quo religiosa mulier Monegundis, neque farinam consuetam, neque aquam accipiebat: sed praestabat invincibilis, et fixa manens in Christo: in quo quisque fundatus, nec ventorum turbine, nec fluctuum impulsione obrui potest. Neque vero sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo dei, sicut scriptum est, putabat seruari: secum repetens illud Sapientiae proverbium. Quia non necabit dominus fame animam iusti. et illud. Quia iustus ex fide vivit. Sed quoniam corpus humanum absque terreno cibo sustentari
non potest: supplex oravit, ut qui manna populo esurienti de caelo, aquasque sitienti produxit e saxo, ipse quoque alimentum quo parumper corpusculum inedia fessum reficeret, sibi concederet. Protinusque ad eius orationem nix de caelo cadens, humum operuit. Quod illa cum gratiarum actione cernens: emissa manu per fenestram quae circa parietem erat, ex ipsa nive colligit: de qua aquam expressit, et panem solito more formavit, qui usque ad alios quinque dies victum corporeum suppeditavit. Erat hortulus cellulae contiguus, quo animi recreandi causa nonnun quam egrediebatur: Accidit autem quodam die cum in eo inambularet, ut mulier quaedam quae supra domus tectum triticum sola siccandum exposuerat, eam torue ac inique inspiciens: utroque oculo sit orbata. Quae quidem poenitens facti: sup plex ad Monegundem accessit, veniam pro peccato impetratura. At illa orans ait. Vae mihi: quia propter me peccatricem huius mulieris clausi sunt oculi. Et consummata oratione imposuit manum mulieri: quae mox visum recepit. Homo quidam ex pago illius qui olim auditum perdiderat, ad eius cellulam deutus advenit: sed illa indignam se esse clamans per quam Christus haec operari vellet: solo prostrata, et quasi ipsa domini pe des lavaret, pro eo divinam clementiam humiliter exoravit. illaque adhuc decumbente: aures surdae apertae sunt, redijtque qui surdus fuerat ad domum propriam cum gaudio. His signis ac miraculis maxime a parentibus commendata: ne in vanam gloriam laberetur, sancti Martini antistitis basilicam, relicto coniuge cum familia atque omni domo sua adijt. Cumque iter faceret venit ad vicum urbis Turonicae, cui nomen est aevena, in quo beati Medar di Suessionici confessoris reliquiae continentur, cuius et vigiliae ea nocte celebrabantur: in quibus illa attente excubans in oratione, hora debita cum reliquo populo ad missarum accessit solennia. Quae dum a sacerdotibus celebrarentur, advenit quaedam puella, pustulae malo veneno infecta: prociditque ad pedes eius, dicens. Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere. At illa more solito in orationem versa: sanitatem ei a domino impetravit. Post haec ad basilicam sancti Martini pervenit, gratiasque agens deo, quia tumulum sanctum oculis suis contemplari potuisset: in cellula constitit, quotidie orationi ac ieiunijs intenta. Sed nec ille locus ab eius virtute fuit inglorius. Nam cuiusdam viduae filiam a manuum digitorumque contractionibus curavit. Dum autem haec Turoni agerentur: pervenit ad aures mariti, Monegundem Turoni agere. Quo post paulo profectus est, ut eam domum reduceret: itaque fecit. Sed illa non cessabat ab ope re quod incoeperat, sed exercebatur in ieiunijs ac orationibus, ut taudem locum in quo habitare desiderabat, posset repetere. Paucis vero post diebus cum mariti consensu ad iter se accingit beatissimi Martini auxilium implorans: ut qui dedisset desyderium, tribueret et effectum. Pervenit itaque ad basilicam, et in cellulam in qua prius habitaverat revertitur. atque ex illo tempore perstitit inconcussa, ibique paucas colligens sanctimoniales, cum fide integra et oratione degebat: non sumens panem nisi hordeaceum, neque vinum nisi paululum diebus festis, atque hoc nimio aceto dilutum. Nullum lectum habebat, sed tantum intextis iunci virgulis pro lecto utebatur. Hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc pluma, hoc ei stragulum erat. Quem in mo dum vivens, multis infirmis salutaria quotidie medicamenta impartiebatur. Quaedam enim mulier filiam ulcerosam ad eam adduxit, quam imposita super vulnera sa liva prorsus curavit, eamque sanam reddidit, adiuvante eius virture qui caeci nati oculos sputo aperuit. Puer vero loci incola: maleficium in potione libavit, quo ex maleficio (ut asserunt) serpentes generati in visceribus pueri magnum dolorem suis morsibus excitabant: ita ut nulla quiescendi hora vel in modicum momentum indulgeretur: sed neque cibum aut potum capere poterat. Quod si aliquanto post aliquid caperet protinus reiciebat. Qui adductus ad beatam feminam: petijt se eius virtute mundari. Cumque illa reclamaret indignam se esse quae haec ageret. victa tamen prece parentum, ventrem puero palpat, manuque demulcet: sensitque ibi anguium venenatorum nequitiam latitare. Tunc accepto pampini viridis folio saliva livinit, fixitque super eum crucis signaculum, Quod sentiens iuvenis, dolore paululum sedato obdormivit. Post horam vero consurgens ad
purgandum ventrem: pestiferae generationis germen emisit. gratiasque agens ancillae dei sanus abiit. Alius vero puer paralyticus ad eam delatus, ab ea quoque sanitatem impetravit. Mulier erat caeca quae adducta ad eam: deprecata est ut ei manus imponeret. At illa respodit. Quid vobis et mihi homines dei? Nonne sanctus Martinus hic habitat qui quotidie illustrium virtutum opere fulget: Illuc ite, obsecrantes eum ut vos visat. nam ego peccatrix quid faciam? Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: deus per omnes timentes nomen suum quotidie opus exercet egregium, ideoque supplex ad te con fugio cui praestita est divinitus gratia curationum. Ad quam vocem cominota dei fa mula, oculis clausis super illam manus imposuit: statimque reseratis catharactis, visum recuperavit. Iam vero tempus vocationis eius appropinquabat, et defessa corpore soluebatur. Quod cum viderent sanctimoniales, quas secum habebat, fiebant dicentes. Et cui nos mater sancta relinquis, vel cui commendas filias quas in hoc loco congregasti? At illa parum lacrimans, ait: si parem sanctificationem sequamini, deus erit protectio vestra, habebitisque sanctum Martinum antistitem, pastorem magnum. Nam et ego non discedam a vobis, sed invocata adero in medio charitatis vestrae. At ille rogabant dicentes: venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere. Et quid faciemus cum te viderint non esse superstitem. Rogamus autem, ut quia ab oculis nostris absconderis, ut saltem digneris oleum salemque benedicere, de quo possimus egrotis benedictionem flagitantibus ministrare. Tunc illa benedictum oleum ac salem tradidit eis: quae suscipientes diligentissime seruaverunt. Sicque beatissima abiit in pace, et sepulta est in ipsa cellula: multis se post illud tempus virtutibus repraesentans. Nam de illa benedictione multi post eius transitum aegroti incolumitatis beneficia sunt experti. Bassemi nanque diaconi pes alter qui pustula adeo intumerat, ut iter facere non posset, Imposito super pedem oleo, sanatus est concrepante per medium vulnere, et veneno in terram defluente. Caeco ciudam adducto ad eius tumulum appa ruit, dicens: Indignam quidem me esse iudico quae cum sanctis domini conferar: sed ta men unius oculi lumen hic recipies, deinde vero propera quam ptimum ad pedes beati Martini et procumbe coram eo in compunctione animi tui coram eo: ipse enim tibi restituet alterum oculum. Qui a somno excitatus: altero oculo recepto, quo in somnis monitus fuerat se contulit. Lbique iterum obsecrans beati Martini virtutem, depulsa ocu li caeci nocte, videns abscessit. Mutus etiam qui ad tumulum eius venerat, expedita lin gua domum rediit. Alius deinde mutus: non tacitus modo, sed etiam voce magna eius dem auxilium sibi implorans: immisso in os oleo, loqui coepit. Quidam vero febre plurimum vexatus: post quam pallam quae sepulchrum eius tegebat attigit, extincta febre convaluit. Deinde alius corpore contracto ad sepulchrum eius allatus, perfecta oratione, pedibus insistere coepit. Leodemis puer cum iam quatuor mensibus mala valetudine laboravisset tam acerbe, ut neque pedibus consistere, neque cibo refici posset, ad sepulchrum eius allatus est, Qui statim salute recepta domum incolumis est reversus. Quid de reliquis fabre laborantibus loquat? quibus plerunque hoc fuit beneficium remedii, ut cum pallam tumuli illius osculari fuissent, protinus sanarentur. Quid etiam de energuminis, qui adducti ad cellulam illius: cum limen sanctum fuissent ingressi, integra mente restituebantur: malignis spiritibus ab eorum corpore egredi non repugnantibus, postea quam Monegundis virtutem adesse senserant. Claruit autem anno post Christum passum quadringentesimo vicesimo. Cuius feretrum ex argento deaurto factum: situm est super magnum altare ecclesiae collegiatae, beari Perri puellarum Turonis. Quo in loco in hunc usque diem a civibus Turonensibus religiosiilime colitur, eiusque festum ab eis secunda Iulii celebratur.