Epigrammata
IOH. MICH.
MOSCHEROSCH
FRANCOFURTI
Impensis
Sebastiani
Rohneri
[Illustration: Illustration
]
Centuria Prima Epigrammatum IOHAN. MICHAELIS MOSCHEROSCH.
Mh\ Mw=mon a)na/pses;
Te/xnas d' o(mo/technos i)/due.
Cum NUlla in mundo possit esse Fortuna, quam Literarum non augeat gloriosa notitia. Cassiodorus.
Timh\ ga\r pe/fuke pa=si paidei/a brotoi=s.
Mortalibus enim Doctrina honori est omnibus.
ERgo: Quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure succenseat, si quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem Animi et Corporis conceditur Temporis: quantum denique aleae, quantum pilae: tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Cicero pro Archia.
MAter Honoratissima. Tria vero sunt, de quibus Tibi supplicare, mihi gratulari debeam: Quod ex obscura ignorantiae abysso, celebri illa et famosa Iuventutis peste me eripueris, et oculis me meis videre feceris. Quod literis et moribus imbutum me reddideris. Quod viam Felicitatis mihi praemonstraveris. Tria sunt; at Tria fere Infintia [(perhaps: ?)] : Quid enim potuisses addidisse magis? Omnia Tu dedisti. Ecce namque, vix natum uberibus 'tuis aluisti. Ulnis Tuis gestasti. Lingua loqui congrue me docuisti. quod impedimenti fuerat; Industria Tua correxisti. studiis meis vitam dedisti. optimo ad senectutem viatico me donavisti; etiam, si Sors ita tulerit, vel cum Aristippo exulantem. Magnus semper fuit Affectus in me Tuus, invictus semper. potuisses peregrinae iniuriae expositum, Marti venditum me deseruisse; verum, non passa es, adeo crudele servitium me subire; enixa potius, raptum Ingenuitati pristinae restituisse. Rectrix veneranda,
Infinita sunt et haec et illa. At, ne tibi, ut Proverbium est, lo/gous ant' a)lfi/twn; En Animum meum! Aliter certe non possum, Mater carissima. Tibi namque Reverentiam Oboedientiamque promitto eam, quam Pietas Tua meretur, summam, a DEO primam. Sanctum est mihi nomen Tuum, Memoria Tua: Utrumque [(transcriber); sic: Utrumqne] perpetua celebratione decantandum. Taces? mea Domina: Indignaris victimam isthancce? Homagium hocce? non indignaris certe; En divina facies Tua, quam supplex intueor, adoro, ipsa silendo mihi loqui; nec indignationis fulmen, sed favorabiles Clementiae reflexus promittere videtur. Et quem admodum Numen Tuum, Gratiae Tuae, Pharos quidam sunt, et Ductrix et Regula, et Lex meorum studiorum, Epigrammatum horum; Ita eadem nunc virtuti Tuae consecrata suscepturam Te penitus confido. Si indigna sunt? quod subvereri quidem deberem, eo plus laudis Te, tam vile et exile donum non repellentem manebit. Ego, quam Fasces tuos venerer et Imperium [(transcriber); sic: Impernm] . Sancta loquatur Veritas! non ipse quidem effabor; ne, quod alii sibi promittunt, a Te eblandiri videar. Quaerebat sane et allectabat me amicabilis illa Musarum seductrix Enuw\: Potosi montes promittebat: Parare tamen nolebam: Picem subolfaciebam, non gustabam: Ac, ut dicam quod res est, ne nunc quidem A)rgura/gxhn pa/sxw; Mh\ po/qos ei)s xru/son h)/ ei)s a)/rguron Dignius quod meditor Germano pectore nomen. Malo, hercule, numquam currere, quam male currere, ita delitescere, quam patriae cum malo adsurgere. Rident haec filai/matoi isti: sed rideant: ita mihi placeo, si
bonis placeo; ipsi suo malo tandem quoque; sed frustra, resipiscent. Nunc autem Patrona; Mater Optima Maxima, Ecce Talentum quod dedisti.' non abscondidi; lucratus insuper aliud: utrumque iam cum usura depono: Ita tamen, ut et pone Consilium Tuum et Patrocinium implorem: Accipe ergo et fove h(dwni/dia haecce Tua, hunc ingenii mei fetum: quem Censurae Tuae (addo et vitam meam et omnia) ex aequo et iure submitto. Deum pro Salute Tua precor: pro incremento Tuo invoco: pro Felicitate Tua adoro.
Argentorati, XVII. Kal. Iul. An. Christianor. 1630.
Amplissimi et Gratiosissimi Patrocinii Tui Subiectissimus Ioh. Michael Moscherosch. Ex Episcopatu Argentoratensi trans Rhenum Wilstadiensis.
Daniel OEsinger D.
Unum LANE deest tibi, qui compenset acetum
Maecenas, eadem Sors quoque Phoebe tua est.
M. Ioh. Conradus Dannhauver. P.L.et P.P.
QUod cudunt alii multum sudante Minerva,
Id tibi vel lusus, delitiaeque manet.
Sic te Phoebus amat, sic illum semper amasti,
Ut tibi nunc pleno flumine Musa fluat.
Perge! et quae mansit frondescens gloria Ovvenum,
Haec eadem pennis te super astra vehet.
In Amicitia magmentum scribebat Ioh.Heinricus Schill / D.I.V.
SUnt inter Magnos, obscurum quodque, Poetas,
Obscenum quodvis qui decus esse putant.
Rectius hic noster dilucida quaeque, Poeta,
Moribus apta bonis. Haec decus esse putat.
Auribus apta refert Verba, et Res Moribus aptas,
Mens nostri Moscho convenit, Osque Rosae
Hoc Opus esse Rosae Simile at qui forte negabit?
Gustet, gustato dicet odore: Novus
Anne Poeta Hic Moschus? sunt bene olentia cuncta:
Mens Moschum spirat suaviter, osque Rosas.
Suo F. Carolus Eggen.
QUi super umbrosum Musas Helicona locavit,
Erycique amores insidere credidit.
Ille quidem Vatem se non ostendit ineptum,
Sed ipse falsus est suapte fabula:
Non adeo Aniis iuga sunt spatiosa Deabus,
Praerupta nec semper colit Cypris loca.
Namque hoc arctari lepido potuere libello
Novem Sorores atque Veneres et Ioci.
Hic Helicon, hic alius Eryx placet esse Camenis.
Ubi MOSCHEROSCH breves amores accinit.
M.Ioh.Matthias Schneuber. P. L. Poes. in sup. Gym. Arg. Pr.
DRammata iam scribant, Satyras, Epigrammata, Vates.
Cunctis materiam saecula nostra dabunt.
Nam quoquo tandem vertat sua lumina Vates.
Flere aut ridere, aut scit facere ambo brevis.
Tu postrema facis, Te illuc enim Apollo vocavit:
Et tibi succinctis ilibus halat opus.
Rides si qua animae pulmo praelargus anhelet,
Spumosa et pingui cordice siqua vomit.
Atque tribus rides verbis, modicisque cachinnis.
Et tamen in brevibus versibus urna salis.
Me ridere potes, cui iam sub pollice longi
Repunt Hexametri, difficilesque ioci.
At quia non omnes sumus omni tempore: quod tu
Iam facis, id quondam fecero, tu quod ego.
Perge, nota turpes, Vates tersissime, mores,
Meque tuae Musae delicia interama.
Allusit [(printer); sic: Illusit] amicus amico Ioh.Nicolaus Furichius Med. D. et Poet. C.
DUm Numeros Numero multos complecteris uno
Laudo tuum Numerum, Laudo tuos numeros.
Amico suo fecit M. sebastianus Konig SS. Th. St.
QUantum Virgilius laudis meruisse videtur.
Quod magni fuerit sollers imitator Homeri:
Tantum Laudis habes. quod sis imitator Ovveni,
Grande Epos ille quidem, Tu tersum Epigramma figuras.
Samuel Glonerus.
TUtelae Alsaticae Sacer Minervae
Fetus ingenii politioris,
Qui lucis penetrat recens in oras:
Et docto tibi quid ni, Amice, patri
Tutelam Alsaticae impetret Minervae?
Robertus Koenigsmann.
Saepe stylum vertas --
Horat. lib. I. Serm.Satyr. 10.
Mentem ego Poetae secutus, id idem in hac Editione praestiti, quam nunc tibi emendatiorem sisto. Vale, et te quoque emenda.
ET sine Principio est primum et sine Principe Carmen:
Principe nam prior est Principioque DEUS.
QUod Te Nomine tam gravi, Patronam,
Rectricem, Studii mei Parentem,
Nutricem et Dominam meam salutem,
Ne me dixeris esse blandulentum.
Quavis exuo falsitate carmen.
Festino Tibi quod Tuum est referre:
Festino meritas referre grates:
Festino mihi vindicem parare,
Et tutus requie Tuo fruisci
In sinu. Tribus en l'oema metris.
Ad Matrem breviore eunt puelli
Verbo. Non loquimur Diis triumpho.
IN Te Prima mei constavit Cura laboris.
Es prior Ingenii filia nata mei.
Lusus eras, fateor. Nomen minus ergo meremun:
Quae Parientis Onus, Nata, Parentis Honos.
LAudabit nullus propter mea Carmina Rhenum;
Propter eum multi Carmina scripta legent.
INde suum merito sunt nacta Negotia nomen:
Otia nam quaevis res operosa negat.
SImplicitas hodie stultorum dicitur esse
Mater quae quondam Dexteritatis erat!
QUi Brevis esse nequit, nullum putat esse laborem.
Crede mihi, labor est non levis, esse Brevem.
Res levis est, centum farcire volumina versu:
Res gravis est, docte qui brevis esse potest.
IN Terra quivis, ascendit, Pontice, plana,
Descenditque simul Cur? quia Terra globus.
COnstanter certet qui vult virtute praeire:
Non brevis, ad Caelos qua datur ire, via est.
PRima fuit quondam pietas, non dicere falsum:
Nunc primum est, verum dicere velle, nefas,
QUi solum dixit certando venire salutem,
Pimpus, eam pedibus credit inesse, sugit.
QUae Divodurum quondam vocitata Latinis,
Dic mihi, cur hodie diceris esse Metis?
An quia diva Themis Mites tibi iunget Amicos?
An quoniam Divi Caesaris arma times?
QUis quis in Humanis desperat viribus: ille,
Si pius est, Caelis experietur opem.
VIvere disce prius, si quo vis vivere, Christi
In Merito; Metito vel moriare tuo.
NAscimur, et primis iterum denascimur horis,
Principiumque suae semina Mortis habet,
NUper stultitia gravi Poetas
Laborare et ineptitare dixti:
Heu, quam Ruffule desipis! superba
Gerrones superas loquacitate
Omnes, militis et feri Tyranni
Immenso celebrans stylo triumfos:
Proh quam Ruffule desipis! facetis
Es centum numerosior Poetis.
Lex est: desipiunt ubique Stulti;
At sibi sapiunt. Placere Doctis
Qui vult, Ruffule, nescit esse longus.
Dicam clarius, ut tenere possis:
Stultum est stultitias fovere longas.
NE te decipiat lapis hic, seu litera, Lector:
Hic iacet in tumulo qui modo Parcus erat.
Crede mihi, spectes intus si forte cadaver?
Parve mora est, dices: Hic modo porcus erat.
INdice non opus est, opus est tibi vindice: Contra
Te surgunt manuum Crimina, Crispe, fur es.
INdicium Mentis Lingua est? Praecurrere Mentem
Saepe solet docti nescia Lingua viri.
COniugium Caelo faciunt Terrisque probandum,
Simplicitas Mater Dexteritasque Pater.
Cetera vana puto. Satis est Placuisse virum quem
Dexteritate Bonis, Simplicitate DEO.
IMpia Nummorum flectuntur Nomina mole,
Non gaudent Pretiis Numina, sed Precibus.
CUm sibi Mortales Nummum pro Numine fingant:
Quid mirum est, Fidei quod sit in Orbe nihil.
Mutantur Nummi: Numen mutabile non est.
Non simul et Nummis Numinibusque Places.
QUis quis in Humana quaerit Virtute salutem
Eius incerta est nixa salute salus.
At, quicumque suae certus volet esse salutis:
Certior ex Merito fit, Pie Christe, Tuo.
CUm tamen ex nihilo multorum gloria pendet:
Debetur vino Laus tua tota tuo.
CLaudicat in Bello Themis alma, sacraeque silescunt
Leges, et Divum Ius violatur ibi.
Musarum in Castris Themis alma sacraeque virescunt
Leges, et Divum Ius celebratur ibi.
AD Benefacta venit Bonitas immensa Tonantis:
Hoc graviore Bono, quo graviore Bono.
Ad malefacta venit vindicta ministra Tonantis,
Hoc graviore malo, quo graviore malo.
IN Merito quicumque suo vult vivere, monstrum est.
Atque facit Merito vim, Pie Christe, Tuo.
ARma coacta capit Germanus, capta potenter
Gestas: scit forti vincere saepe manu.
Pocula sponte rapit Germanus, rapta calenter.
Praestat: Germanos gloria dupla tenet.
EXilium est, ubicumque male est. Homo, quando laborat,
In Patria certe non? sed in Exilio est.
SI Patria est, ubicumque bene est, mundana relinquam,
Ut siet in solo Patria sola Polo.
VEl minimus sibi maximus esse videtur in Aula
Aulicus et de se spem capit omnis eeam.
Tam belle auditu est illud, Nos poma notamus:
Quam belle dictu est hoc, Ego Rexque meus. [Note: Thom: Wolfeius Cardinalis. de quo OWen. lib. sing. Epigr. 69.]
EXilium Sapiens nescit. Priamus Rex olim
Ex Illo fuerat non in: in Exilio.
AD sua facta velut calcar Laus quemque lacessit [(printer); sic: arcessit]
Fitque malus peior Laude, Bonus melior.
Opponunt, Instant, Insurgunt Gaxe sodales:
Tuque taces? loquere, heus! sic tacuisse nocet.
Nec dum respondes? Quae causa est Gaxe silentI?
Qui tacet affirmat: Qui tacet ille sapit?
DIsce tacere, sat est, dubia qui vivis in Aula:
Unum hoc Invidiae grande levabit onus.
A Muliere domi patitur qui iurgia, Nomen
Perdidit et sceptrum non habet, Uxor habet.
DUlcis pro Patria Mors est: Sed propter Amicum
Velle mori, multum dulcius esse puto.
UT mala Virtuti duo sunt adversa, Duelli
Auctores quaevis sic habet ansa duos.
Bella gerunt plures; Duo sunt, si forte Duellum
Cernitur: Hinc dicunt Bella Duella duum,
OMnis Homo mendax. Nec mirum est Gaxe, Rekelum
Ut laudes, Laudes incipit Ille tuas.
Imperat Ingeniis Nomen mortalibus. Ergo
Laus sua mendacem quemque inopina facit.
IRam Vindictae sequitur (ceu filia Matrem)
Peccatum: at Patrem filia nata necat.
EBrietas unum vitiorum maximum in orbe est,
Peius et hac nihil est, deterius nihil est.
Ebrius es? pecus es, fur, latro, porcus, adulter:
Ipse tibi Satanas Ebrius esse soles.
DIcitur Uxoris tantum caput esse maritus: [Note: Ephes. s. u. 23. Vir caput est Mulieris.]
Virgo igitur monstrum est: non habet ipsa caput.
OMne feret punctum Marti qui iunxerit Artem:
Artem qui Marti iunxerit omne feret.
Mars ut ab Arte manum sumit, feliciter audet:
Ars Animi caput est: Mars Animi manus est.
IN Mundo velut in non-mundo carcere carnis
Vivimus: In Mundo quis neget ergo mori?
Dissolvi cupio: nec enim turbatur obire,
Cui sua vota volunt ut sua Fata volunt.
HIstoricos, Vates, Oratoresque tulerunt
Saecula prisca suos, saecula nostra suos.
Insipidos etiam, stultos fatuosque tulerunt
Saecula prisca suos, saecula nostra suos.
Saecula prisca pios et saecula nostra tulerunt:
Saecula prisca malos, saecula nostra malos.
Saecula sic vicibus sibimet sequiora sequuntur:
Et dum Mundus erit, non sinet esse quod est.
ACerta miseros arcet quicumque salute
Impius est recta dum Pietate curet.
GRammaticis HOrtus, Hominis quasi dicitur Ortus:
Cur? Horto primus nam fuit Ortus Homo.
ESt Amor Ignis, Amor non est Deus: Ignis at ille
Est fatuus, fatuos nam facit esse viros.
NIl adeo in vitium trahit ac scelerata Cupido:
Qui cupit ille capit: Qui capit ille cupit.
HIc Aulae Canonum primus celebratur, Oportet
Credere, Res ita non sit licet, esse tamen.
Si Muscerda Piper, Rapae Pyra, Merda Butyrum
Dicitur, id cave sis velle negare, nocet.
AD Caenam me saepe rogas, Modaline, rogatum
In Caena non vis esse vel esse diu,
Quae non ad solidum dantur mihi fercula gustum
Haec ingrata meo fercula sunt stomacho.
NObile promisi tibi transmisique falernum:
Tu mihi dilutum mittis Alane merum.
Quod mihi misisti, tibi munus. Alane,remitto:
Heus! mihi vel nullum, vel mihi mitte Bonum.
NIl adeo quicquam mundus veneratur et urget,
Quam Nummos: Nummis qui caret ille iacet.
Qui iacet ille timet, Pauper caret omnibus: Ergo
Dum timet ipse [(printer); sic: pie] tacet: dum tacet ipse iacet.
IGnis et Unda sibi duo sunt contraria: verum
Concordes: faciunt Ignis et Unda viros,
SAepe iubebatur cubitum Bithynicus ire:
Is cubitum non vult ire, sed ire pedes.
VIna favent Veneri: sed Amor confecta bibendo
Membra velut Senio debilibata, fugit.
Non amat in tremulos Amor improbus ire recessus:
Non coeunt ebrii, membra Venusque viri.
Infractas animi vires et corpora laudat.
Non venit ad vinum sed Venus apta virum.
OTia corpus edunt, animus quoque [(printer); sic: que] caeditur
illis:
Continuus contra servat utrumque labor.
HIc liber est Templum:Pastor, bonus omnis Amicus:
Invenies nullos hic, vel in hocce malos.
SI pia Sceptra Fori, si vir pia sceptra tenebit
Atque Tori, demum Rex mihi verus erit.
Et Mulier si sceptra Focique Colique tenebit,
Reginae demum nomine digna siet.
DE flesti peccata: pie: si flesse probares:
Stulte sed hoc ipsum, te doluisse, doles.
Sic tibi peccatum est, Pietas: Prudentia, Crimen:
Lex. Iocus: et sceleris paenituisse, scelus.
INsipiens odit, sapiens amat omnia:nescis
Stultus hic, an sapiens is vel uterque siet.
Stultus is est, qui se sapientem praedicat: ille,
Qui tacet et stultum scit simulare, sapit.
MOrs genuit vitam: Vitae Mors filia. vivi
Nec citra vitam nec sine Morte potest.
QUantum vis sit utrumque bonum, sit et utile Donum.
Est dixisse tamen quam tacuisse minus.
DExteritate fuit Cana nil Carius olim;
Carius at nunc est Dexteritate nihil.
SI tantum sciret quid Mundus et Aether et Orcus
Esset, ad infernos numquam descenderet ignes.
Sciret si vellet: Donum est bona velle Deorum:
Et qui scire dedit, dat velle et posse petenti.
POsse tacere, tibi dic cur dolor esse videtur?
Cum tibi res adeo est perniciosa, loqui.
SImplicitate nihil tot est contemptius Orbe:
Simplicitate nihil, Dexteritate nihil.
Scilicet ut fraudi Candor famuletur, id unum
In Terris hodie vim quasi Legis habet.
OMnia Nummus habet: Nummus regit omnia: Tantum
Non habet ille Polum, non regit ille Deum.
POsse loquenda loqui, nec posse tacenda tacere,
Stultum est:Cum stultis sit Tacuisse labor.
COntinuas neuter vestrum cur temperet iras,
Haec ratio est,Uxor frigida, Vir calidus.
Fulmina prorumpunt, nubes si quando supremi
Aeris ardentes impetit ima locos.
Inter se mulier sic et Vir murmura saepe,
Ceu nova Aquae virtus et calor Ignis, alunt.
DUm Rapis ad Ripas Helenam, Paris inclute, Graecis.
A Graecis rapitur Patria tota tibi.
IGnorare solesne Praeminumus
Quis sit? ipse tibi explicabo, Ruffe:
Qui paucissima dat suis Amicis,
Et sic multa sibi dari procatur,
Ille dicitur esse praeminumus.
Ruffe, talis es. hoc cape in tuam aurem.
PAuperies, si laeta venit, ditissima res est:
Pauperies numquam laeta venire solet.
Ergo Pauperies numquam ditissima res est.
Res dives dici paupera nulla potest.
HOstis erat solis, miles ferus, Hostibus olim:
Hostis at Hospitibus nunc solet esse suis.
Ingratum tumidumque et inexorabile Miles
Est animal, Musis Agricolisque tremor.
SErvat Amicitiae pia Conversatio nexum:
Inde suum, Credo, nomen adepta fuit.
INvictae vires: Pater est Patientia palmae.
Et tantum vincunt qui didicere Pati.
IN mundis fundis et ad undas vivere mundas
Illa Poetarum fercula tota duo.
FRatre minor forma es, minor annis fratre duobus.
Ingenio minor es devitiisque minor.
Fratre minor cunctis, minor ipso es nomine: Verum
Non mirum est, cum tu sis Pietate minor.
OMnia vicit Amor quondam, [Note: a) Venus Iudicio Paridis.] Nunc omnia Iuno, [Note: b) Monetae et Divitiarum Regina.]
Omnia, die, Palles [Note: c) Artium liternarumque Patrona.] vincere quando potest?
HAec duo Coniugium faciunt. Ars Femina, Mars Vir
Mars foris; Ars cauta sedulitate domi.
HAec duo disiunget magno sine crimine nullus;
Ni volet hic capitis, vel reus esse pedis.
POsse loqui, nihil est, cui posse tacere negatur:
Plura loqui fatuus, pauca tacere potest.
Posse tacere sat est, si dicere posse negatum:
Temporibus medium qui capit ille sapit.
TUnc tua res agitur, Pauper cum munera donat:
Donando donum grandius ille rogat.
CUncta suo Sumus complet moderamine Rector:
Et perit, adversus qui cupit ire DEUM.
Ipse licet Terris Dominus dominabere: Caeli
Cogere tu sceptro non potes Astra tuo.
Omnia cum tentas, Superis parere memento:
Proposuisse, tuum est: Disposuisse DEI.
SI labor est, Centum farcire volumina versus
Nescio quod Vatum quod decus esse potest.
Ingenium tersa melius Brevitate videtur,
Est genii brevitas Vividioris apex.
Magnum opus in magna legimus Brevitate Maronis,
Magnam opus in versu prodis Oene tuo.
Mole quidem, si mole velis, superabis utrumque,
Neuter at ingenio quem superabis erit.
ARs caput Armorum est, Mars pes: populabere Corpus.
Si pede? non periit. Si capite? interiit.
STultus et Insipiens non Re sed Nomine distant:
Desipit hic aliis, desipit ille sibi.
NAscor: at in vita miseris divexor habenis:
Et mihi idem vere est vivere quod gemere.
Scilicet aerumnae faciunt contemnere Mundum:
Sic redit ad Dominum res recidiva suum.
PRudenter saperes, si te sapuisse taceres,
Ruffe, sed hoc ipsum, te sapuisse, refers.
FIda domi, sed honesta foris, sed Amica Marito,
Sponsa sit, ut Sponso grata sit illa suo.
INgenii sedes caput est, Capitisque Magister
Ingenium: Domus est illud, at hoc Dominus.
Qua miser est Dominus, domus omnis inutilis illa est,
Dives at in misera Rex potes esse Domo.
DEbile quicquid habet Corpus, de Bile vocatur
Debile: nam Bilis Debilitatis opust.
QUi caret Argento, miser est, timet omnia: Pauper,
Corda gerat quamvis fortia, corde caret.
Omnis inops excors: timet et tacet, Omnibus. Aurum
Qui dederit, stultus sit, sophus esse potest.
CUm studeant Isti, Natis ut inane Parentas,
Dicendum merito, qui Pater est paret aes.
Dum Pater ista parat, pariat pia pignora Mater,
Pareat et Natus dem Pater ista parat.
NUper ut Otta lupum licitata est, ipsa rogavit?
Ecquinam peior sit meliorve lupus,
Aequales omnes! Ottae mox venditor inquit;
Et bonus alter erit, si bonus unus erit.
LEx Mortis Legum Lex est certissima: Nemo
In vita invita vivere Morte potest.
TAm bene nil poterit dici quod non fuit ipsum
A Priscis dictum scriptumque decentius ante
Res ipsae Antiquis, Prima et Sapientia nupsit;
Nos vix Umbra sumus, rerum vix Nomina scimus.
GAxus cum vitium viri tuetur,
Carpit, vituperat, calumniatur;
Condolet Sapiens, suumque crimen
Emendat, Fatuum est caput Gagaxi.
TIbi, Lector Amice, nunc loquendum est,
Dic sodes, tibi num placere possunt
Ista haec carmina ineptiaeque nostrae?
Si placent? tibi gratulor. mihique:
Tibi, quod fueris scopum secutus.
Mihi, quod fuerim scopum secutus.
Si vero tibi displicent: Amicus
Eris non minus: Id rogabo solum,
Ut cum candidiore mente fiat:
Cordatis et enim dolus repugnat.
PRincipium Princeps Finisque et Clausula rerum.
Sed sine Principio est, sed sine fine DEus.
Omnis ab Hoc Uno dependet Principe Princeps.
Principiumque cupit Principiumque capit.
Omnis ab hoc Uno dependet Numine Scriptor.
Principiumque rogat Principiumque parat.
Omnis in Hoc Uno claudenda est clausula; claudit
Qui secus, ingenio claudicat ille suo.
Ergo, quod metuam nihil est. Quicumque laborem
Desinit in Christo, non male finit opus
FINIS. Cent. Primae Epigrammatum.
CUm tam bene nil poterit dici, quod non fuit ipsum
A Priscis dictum scriptumque decentius ante.
Ut supra Epigr. 97. innui; Exempla videamus nonnulla, Epigrammatis istius veritatem vindicantes.
Natura figurat. Sic Horatius de arte Poetica:
NAtura fieret laudabile carmen, an arte
Quaesitum est, ego nec studiu sine divite vena,
Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sit
Altera poscit opem res, et coniurat amice.
Et Dominicus Baudius lib. 2. Iambic.
DOnare Lauro Caesar atque auro potest.
De Plebe quem vis; at Poeta nascitur.
Romae quotannis Consules fiunt duo;
Sed plura saecla vix duos vates ferunt
Honore dignos tam superbi agnominis.
Divina Mens sanctique Mores, et fluens
Ab ore sermo dulcior mellis favo
Faciunt poetam.
Mollitur ab Arte.
SCilicet Ingenium Placida mollitur ab arte,
Ovid. lib. 3. de art. Amand.
Et studio mores convenienter eunt.
Prosunt, Delectant. Sic Horat. in Arte Poetica.
AUt prodesse volunt, aut delectare Poetae,
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.
Et Seneca in Epist. de Ratione studendi.
POetae apes imitari debent, quae vagantur, et flores ad mel conficiendum idoneos carpunt: Deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt.
Urit si tangis. Sic Ovid. lib. 2. de Remed. Amor.
Eloquar invitus, teneros ne tange Poetas,
Mh\ mw=mon a)na/yhs
Te/xnas d' o(mo/texnos i)du/ei
Phocylidis Versus 67. et 85.
Ne Momum te praestes.
Artes vero similis artifex iudicet.
Quamvis et hic quoque Antiquitas contra sentiat, Quum notum sit, quod figulus figulum odit. Et ut male convenit in eandem Amicam depereuntibus; Sic dissident, qui eadem ex re gloriam affectant. Plutarch. his vero cum Martiale Respondeo. l. 1. Ep. 92.
Cum tua non edas, carpis mea Carmina Lector,
Carpere vel noli nostra, vel ede tua.
Adeo enim nihil est iniustius quam damnare quod ipsi non facimus. Barclaius Argen. l. 1. p. 54.
Illud vero si praestiteris, concedam quod
Haec mala sunt [(transcriber); sic: ;unt] ; sed tu [(transcriber); sic: se dtu] non meliora facis.
Martial. l. 2. Ep. 8.
Cum Aristippo Exulantem.
E Vitruvio historia est lib. 5. Eiectus Aristippus naufragio ad Rhodiensium littus, in Gymnasium venit, deque Philosophia disputavit, et plurimis muneribus donatus est. Dicentibus vero Comitibus, qui de Reditu in Patriam cogitabant, num quid suis nuntiari vellet? Iussit dicere, eius modi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam cum naufragio possent una enatare.
Lo/gous a)nt' a)lfi/twn
Id est Verba pro farina Verba inania et sine Opere et opera.
E)nuw\
Bellona, quae Una quam maxime a Literis seducit iuventutem, iuxta illud Ovid. in Tristibus.
Saepe Pater dixit studium quid inutile tentas,
Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Et Martial. lib. 1. Ep. 77.
Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita Vatum
Et steriles Cathedras Basia sola crepant.
ou)k A)rgura/gxhn pa/sxw.
Non Argentanginam patior
Ich bin nicht Geltsuechtig.
Mh\ po/qos etc.
Phocylidis est: non est mihi desiderium erga aurum atque argentum.
E)k Qeou= a)rxw/meqa.
A Deo incipiamus, idem est quod Se/be prw=ta Qeo\n Cole primo Deum Ethnicis a Iove Principium. Thales interrogatus: Quid esset Deus? Respondit quod Principio et Fine caret. Laert. in eius vita.
Principii enim nulla est origo, nam ex Principio oriuntur omnia. Cic. i. Tuscul. quaest. et som. Scipionis.
AEVo rarissima nostro Simplicitas. Ovid l.1. de Art. Am. Iustorum simplicitas deridetur; quia et a mundi sapientibus puritas Virtutis fatuitas creditur. Gregor. 10. Moral Cap. 27. Prudentia vero absque simplicitate malitia est, et Simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Hieronym. sup. Oseam.
IN Orbe et pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu Ordo mutatur, et quae sequebantur prae cedunt, et quae occidebant, oriuntur. Omnia quomodocumque ierint, in idem revertuntur, Senec. Natural. quaest. 11.
DIviodurum Mediomatricum, de quo Tacitus lib. 1. Hist. thuan. lib. 8 lib. 59. lib. 71. hodie Metis Gallorum est Diffothurm.
Para\ Qeou= Boh/qeia/ mou a Deo auxilium meum. De Divina miseratione tunc amplius est sperandum, cum praesidia humana defecerint, D. Ambros. in Hexamer. Nam ubi desinit auxilium humanum, ibi incipit Divinum. Taulerus.
Finisque ab Origine Pendet. Versus est Manilii Lib. 4. Astron. Nascentes morimur finisque, ab Origine pendet. TRansierunt omnia illa tamquam Umbra. et tamquam nuntius percurrens, sic et nos nati continuo desinimus esse. Sapient. 5. Cap.
PRavi sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites: quia quod Levis Conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. D. Gregor. lib. 5. Moral.
HAec Christianismi summa est. Fromm und Redlich. Fromm gegen Gott: und redlich gegen alle Menschen. Simplicitas enim sine Rectitudine dissoluta est, et stulta. Rectitudo autem sine simplicitate austera nimium exsistit et Dura: Verum utraque Virtus coniuncta perfectum reddit hominem. Div. Gre. d. Temp. Sal. De simplicitate Prov. 20. ait Sapiens: Iustus qui
ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios relinquet. De Dexteritate vero hieronym. ad Celant. Nihil est quod nos ita hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito non magin, sed humilitate infimi simus. Humilitatem sequere ergo, non quae ostenditur aut simulatur gestu Corporis aut fracta voce verborum, sed quae puro cordis affectu exprimatur.
Ille enim apud Deum plus habet loci, qui plus attulit, non argenti, sed fidei D. Aug. l. de Ovib.
SIc Lysander de agro controverso, cum viderentur Archivi iustiora quam Spartani afferre argumenta, stringens gladium: Hunc ait avi tenet, is optime de agrorum finibus disponat. Plutarch. in Apophth.
Sic Divinus Legislator: PRopono in conspectu vestro Benedictionem et Maledictionem. Benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego praecipio
vobis: Maledictionem si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri; Sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post Deos alienos, quos ingnoratis. Deut. 11. v. 26.
OWenus lib. 3. ad Mariam Neville Ep. 81. EX natura contrariorum, quia Patria est ubicumque bene est. Senec. de remed. formid. Cic. Tusucul. quest. 5. vox ea Teucri fuit.
OWenus ad Caro. Princ. Eboral. Iac. Regis filium lib. 3. Ep. 100.
Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor.
Hinc ubicumque habeo quod satis est, habito.
SIc Galli: La Vertu lovee accroit, et L' honneur nourrit les arts
Excitat auditor studium laudataque crescit
Ovid. l. 4. de Ponto, 2.
Virtus et immensum Gloria calcar habet.
Praecipuum beneficium est in rebus honestis laudari. Laus enim parit aemulationem, aemulatio virtutem, virtus felicitatem, quae finis est omnium quae desiderantur; et quo omnis Viri boni motus refertur. Nazianzenus.
...... Namque non parvas animo dat gloria vires
Ovid. 5. Tristium.
Et facunda facit pectora laudis amor.
Perfecti enim homines et Excellentibus ingeniis praediti excitantur spe gloriae, quae habet formam
honestatis et fimilitudinem. Cato maior. Ut vero non oportet titillare qui natura proclives sunt ad risum; ita non oportet laudare, qui gloriae suapte sponte sunt appetitiores. Plutarch.
COnsentit qui non repugnat ad l. 142. ff. de Reg. Iur. c. 44. de R. 1. in 6.
QUI TACET ILLE SAPIT.
SApiens est qui novit tacere. D. Ambros. lib. de offic. fic Susanna de flagitii Crimine pertinaci silentio se purgavit, non meditata oratione. Lud. Vives de Christiana fam. lib. 1.
Tacere Vero noli, ubi non oportet. Cic. pro Rose. Comoed.
GLoriosius est, iniuriam tacendo fugere quam respondendo superare, et si servus convitium dicat, iustus taceat. et si infirmus iniuriam faciat. iustus sufferat. et si pauper criminetur iustus non respondeat D. Gregor. l. 30. Moral. adde et si Nequam te convitietur, iustus contemnat.
Dulce ac decorum est pro Patria mori.
Horat. e. Carm. Od. 2.
Quis enim bonus dubitet pro Patria mortem oppetere si cui sit profuturus? Cic. 1. Offic.
Cum nihil sit praestabilius viro, quam periculis patriam liberare. Cic. pro Milone.
Maiorem vero caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro Amicis. S. Iohann, c. 15. v. 13.
NAtali ducimur malo, et adulatoribus nostris libenter fatemur, et quamquam respondeamus nos indignos, et calidus rubor ora perfundat: tamen ad laudem suam anima intrinsecus laetatur. Hieron. in ep. 121. ad Dabinian.
QUid esset ebrietas rogatus? respondit, Ebrietas Daemon est. Anth. et Max. Serm de Ebriet. Ebriosus enim a Daemonibus confunditur. D. August. de Paenitentia. Ebrietas est plandus Doemon. D. August. in quod. Serm. Nihil enim est ita Daemoni amicum sicut Ebrietas, et Lascivia, quae est Mater omnium vitiorum. D. Chrysost. super Matth.
Iambi
E)/rws, Me/qh, zh/los te, kai\ Dai/mwn, i)/sa:
B. Nazianzenus lib. 1. sentent. spiritual.
Oi(=s a)/n prose/lqh to\ fronei=n e)pe/kleuse
Th=cis, proseuxh\ da/krhon, ta\ fa/rmaka.
Vinum, Libido, Livor, et Daemon, Idem:
Quorum occuparint, opprimunt haec pectora.
Medentur hisce lacrimae, fames, preces.
SIc D. Hieron. in Eccles. l. 41. Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt: Virtutes enim faciunt dies bonos, vitia malos.
MOdum enim non habet Avaritia, nec capiendo expletur, sed incitatur: Hoc egentior quo plura quaesivit. D. Ambros. de Interpellatione Iob. Omnis enim avarus cum quae appetit, adeptus fuerit, appetenda alia amplius anhelat. D. Greg. in Homil. Appositio namque di vitiarum maiorem accendit flammam et vehementior fit cupido. D. Bernhard. in Serm. 6. Et fortissima pestis est Cupiditas tum altera exalterius fine nascitur, et finem quaerendi non invenit. Senec. in Epist. Maiora namque cupimus, quo maiora venerint. Senes. ce Benef. Avarus vir inferno est similis: nam si omnes thesauri confluxerint in avarum, numquam dicet satis est. D. August. in Epist. Ut vere Poeta canit:
Creverunt et opes et opum furiosa Libido:
Ovid. lib. 1. Fast.
Et cum [(transcriber); sic: bum] possideant plurima, plura petunt.
Sic. Ovid. l. 1. Fastor.
In pretio pretium nunc est, dat census [(printer); sic: sensus] honores
Census [(printer); sic: Sensus] amicitias: Pauper ubique iacet.
Et Ovid.lib. 3. Amorum.
Curia pauperibus clausa est, dat sensus honores:
Inde gravis Iudex, inde severus eques.
Et Lucan.l.9.belli Civ.
Clausa fides miseri.
Et senec. in Hercule Aeteo.
Non rata fides ubi iam melior fortuna ruit.
In thalamis Regina tuis hac nocte cubarem
Si foret hoc verum pauper ubique iacet.
Adscribitur hoc Distichon Ovveno nostro ad Reginam Elisabetham.
Sic Ovid. lib. 1. de Ponto.
Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus
Ut capiant vitium ni moveantur aquae.
OPtime Leo Papa Serm. de Apparitone. Non dormientibus provenit regnum caelorum: nec otio et desidia torpentibus beatitudo aeternitatis repromittitur. Et D. Bern. in Serm. quod. O homo imprudens, milia millium ministrant ei, et decies centena milia adsistunt ei, et tu sedere praesumis.
EX Soliloq. August. Inanis est paenitentia quam sequens culpa coinquinat: Nihil enim prosunt Lamenta, si replicentur peccata: Nihil valet a malis veniam
poscere. et mala de novo iterare. Et Plaut. in Trinum. Bis probus est, quem non paenitet, quam probus sit et frugi bonae.
MIsce stultitiam consiliis brevem,
Horat. lib. 4. Carm. Oda. 12.
Dulce est desipere in loco.
ou)de\n siwpa=s e)sti\ xrhsimw/teron
Silentio nihil est utilius. Menander.
QUam plures vidi. (inquit D. Ambros. l. 2. de Offic) loquendo in peccatum incidisse, vix quemquam tacendo.etc. Sapiens est ergo qui novit tacere. Hinc Democritus videns quendam imperite disputantem: hic inquit, non dicendi peritus mihi videtur; sed omnino tacendi imperitus. Anthon. et Max. serm. de Tuciturn.
AD hoc pie D. Bern.in quad. Epist. O Utinam saperes, ac novissima provideres, saperes quae Dei sunt, intelligeres quae mundi sunt. Provideres quae inferni sunt: Profecto inferna horreres, superna appeteres, quae in mundo sunt contemneres.
SCite Aposton dicere solebat: Loquacitatem multos habere errores: Silentium autem tutum esse. Stobaus. Seran. 37.
Ovid.1. 2. de Art. Amand.
Eximia est virtus, praestare silentia rebus:
Ad contra gravis est culpa tacenda loqui.
Hinc Aristotel. interrogatus quidnam in vita esset difficillimum? Respondit. Tacere quae dicenda non sunt. Stobaus. Serm. de arcanis.
HInc Ludovicus XII. Rex Gallorum Plebem et rusticos dicebat esse pascua Tyrannorum et Militum. Tyrannos autem et milites Pascua esse Daemonum. Annal. Franc. adde exemplum in Hemerolog. Thuan. fol. 235. de la cluise.
Sic Plautus dicit in Sticho: Pudicitia est Pater.
Hinc Horat. lib. 2. Epist. ad Iulium Florum.
Scriptorum Chorus omnis amat Nemus et fugit urbem.
Et Ovid. lib. 1. Trist. Eleg. 1.
Carmina secessum scribentis et otia quaerunt.
Ex Cicerone lib. 1. Offic. Sent. FRustra enim sunt arma foris, nisi consilium sit domi. Sic et Senec. Epist. 15. Parva sunt arma foris si non est consilium Domi, quia omnis Vis consilii expers mole ruit sua. Horat. l. 3. Oda 4. Omnia
enim bella duabus maxime rebus geruntur: Manu scilicet et Consiliis. Curtius 19. adde Camerarii Centur. 2. Emblemat. 83. et Virtutes Imperatoris Cic. pro lege Manil. et. Stobaeus. Sermon. 52. de Rege Agesilao.
VAlerius Episcopus in quod. Serm. ait: se malle aliquem in tacendo stultum quam nimium loquendo iudicari insanum.
Ita Ovid. 14. Trist.
Nil ita sublime est supraque pericula tendit
Non sit ut in ferius suppositumque Deo.
Et lib. 1. Metamorph.
- Nam quid Iove maius habetur
Et lib. 10. Metam.
- Cedunt Iovis omnia Regno.
Et lib. 5. Trist. 13.
Plus valet humanis viribus ira Dei.
APpollonius interrogatus, qui essent hominum optimi? Qui in dicendo, inquit, sunt brevissimi. Stob. Serm. 37.
Optime Ovidius ad Pisonem.
QUin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum,
Scande super titulos, et a vitae laudis honores:
Annorumque decus praecede forensibus actis.
Sic etiam magnae iam tunc Cicerone Iuventae.
Laurea facundis cesserunt arma togatis.
Lucret. l. 3. de rer. nat.
-- Multoque in rebus acerbis
Acrius advertunt animos ad religionem
Quo magis in dubiis homines spectare periclis
Convenit: adversisque in rebus noscere qui sint.
Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur et eripitur persona, manet res.
Et Silius Italicus lib. 7. de bell. Punic.
Tanta adeo, cum res trepidae, reverentia Divum
Nascitur.
In omni ergo vita, (inquit Cicero pro domo sua) nihil est ad laudem illustrius, quam ipsa calamitas.
Scite cuidam in convivio multa loquenti Demosthenes: SI tam multa, inquit, sapuisses, numquam tam multa locutus esses. Maxim. Sermon. 47. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. D. Paulus ad Roman. cap. 1.
SImile his diebus Epigramma Graecum apud Clarissimum Zuberum legi. Epodaetyos Psecate 4. Atque ut Argumenti nostri summam eo credas citius, en illud ipsum: nihil enim tam benedicitur, quod non ante dictum fuerit melius.
Non Domus Dominum, sed Dominus Domum honestat.
Ou)k oi)ki/h to\n despo/thn ka/cei e(/on
A)ll' oi)/kon au)to\s kosme/n o( despo/ths
Koumh\ to/pos to\n a)/ndra ti/man to/pon
A)nh\r de\ ma=llon a)gaqo\s a)ixro\n kalli/doi.
Hinc cum Seneca Epist. 67. errare mihi videtur, qui dixit:
GRatior est pulchro veniens e corpore virtus Non enim ullo honestamento eget. Ipsa magnum sui est decus, corpus suum consecrat. Potest ex casa vir magnus exire: et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac liber et magnus.
Idem est quod Iuvenalis Satyr. 3.
Quantum quisque sua nummorum continet arca
Tantum habet et fidei.
Et Ovid. lib. 4 de Ponto.
Crede mihi miseros prudentia prima reliquit.
Et sensus cum re consiliumque fugit.
Optime Comicus Graecus
Pro\s a(/panta deilo\s o( pe/nhs e)sti\ pra/gmata
Kai\ pa/ntas a(/utou katafronei=n u(polamfa/nein.
Ad omne timidus est pauper negotium:
Nam se esse credit omnibus contemptui.
Horat. Od. 6. lib. 3.
Hinc omne principium huc refer excitum.
Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius,
Quare aequom est vos cognoscere atque ignoscere,
Quae veteres factitarunt, sic faciunt Novi.
Terentius in Prologo Eunuchi.
[(printer); sic: Additamentum. Quod Notas quasdam, in conficiendo Epigrammate necessario observandas, interfatur.] Lector Candide.
CUm severius illud Institutum meum Civilis isthaec usque adeo remoretur procella, (quod tamen, dum Orbis ad exstinguendas literas, et extirpandam Germanorum Gloriam conspirasse cernitur, cum multis commune habeo) experiamurque omnes: fere iam nil dulcius esse quam nihil scire:
E)n tw=| mh\ fronei=n h(/distos bi/os
Nil doctius quam ineptire. Nil contemptius quam Patriam amare: Nil certius quam Fidem violare: Nil Iustius quam Statum Rationis (horrendam Salutis pestem) observare: Nil religiosius quam sacrilegum quiddam perpetrare. In tantum quidem, ut turbulentissimo Salo brevi (horror est! stant comae!) navigandum videatur in Barbariem. Discendum duxi antequam: ut quam sint fortiter ferendi rerum casus, cum opus est, non ignorem: At, invidiosa isthaec Tempora non Dicendo fallere, sed scribendo; non resistendo didici, sed vincere ferendo.
Ceterum monendus es quaedam, Lector Benevole, ut versibus enim cuncta dicere non lubet.
Epigrammata quamvis, ex Martialis mente, severissimis quoque et supremae Fortunae Viris ita scripta sint, ut nimiam verborum licentiam affectasse videantur, cum eiusdem lib. 1 Epigr. 36.
Lex sit carminibus data haec iocosis,
Ne possint, nisi pruriant, iuvare:
At tamen huic Centuriae tam lascive loqui non permisi. Salva omnium Personarum Reverentia ludit, quae ad tam Augustae Academia Nomen alligata est unice. Si quae tamen liberius incedere, subindeque aliqua iocorum mistura variata videntur; ne vel ob id statim impietatis [(transcriber); sic: impitatis] me accuses quaeso.
Cum aeque ridiculum foret, Togam saltanti Personae induisse. Epigrammata enim illis scribuntur qui spectare solent florales. Martial. praefat.1.
Porro, quoniam dexteriores Animi omne iudicium praeceps plane detestentur, id te saltem rogare, scilicet, volui, ut citra invidiae faces, et ad solem Primitias has intueri velis. Semper enim iniquus est Iudex qui invidet. Cic. pro Planc. et Ovvenus in Distichis: Iudicium praeceps insani iudicis Index. Invidia caeca est, et nihil potest quam maledicere virtuti, et praemium eius perdere. T. Liv. lib. 38.
Optime illi, Les iugements se troublent par des passions. Qui invidet, cum videat, non videt quae videt.
Zw/ilos ou) ble/pei ble/pon.
Tantum est. Si complacuisse Tibi lusus hos nostros animadverto, gratulabor certe mihi; et in id incumbam, ut brevi, si Deus voluerit, huius generis et plura videas, et his longe meliora. Epigrammara, ut ita dicam cum scuto et hasta, kai\ to\n dori\, kai\ su\n a)spi/di..
Usus namque est qui Artes nutrit, Claudian. lib. 3. de Rap. Pro. Qui Artifices facit, Ovid. 2. de Art. Amand. Qui omnium Magistrorum praecepta superat Cic. l. 1. de Oratore. Nullius enim umquam tanta fuit felicitas, ut unica opera in perfectum evaserit Artificem. Ian. Steph. Verbesius in praefat. Epigr. modo secundiorem Aeolum Musas meas adspirare sentiam.
Patrono quippe et Maecenate si qua opus est in hoc certe studii genere quam maxime. Nulli, inquit Plinius, tam clarum statim est ingenium, ut possit emergere, nisi illi Materia, Occasio, Fautor etiam Commendatorque contingat.
Equidem haec non omnium stomachis satisfactura credidero: ardet, inquit Salustius, omnium fere animus ad reprehendenda aliena dicta et facta. Quamquam, iuxta Comicum, Homine imperito nihil quicquam iniustius sit; qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat. Ad aemulationem tamen et calumnias pauci non rapimur; In alios Lyncaei, in nos Homeri. Lipl. Cent. 4. Ep. 92.
Culpent vero qui voluerint: Sufficit certe. Epigrammata mea et paucis et bonis in quos quidem tanta mihi Religio est, tanta Pietas, ut malim Terrarum Orbi invisus esse, quam his viris minus placere) iam nun quidem, et olim grata fuisse. En calcaria quae me incitant, etiam num fortius currentem.
Brevitatem autem ambagibus praeferre volui: Nam,
Neglectis brevibus prolixa poemata multi
Quod cupiunt, usus non placet iste mihi.
Zuberus l. 1. Miscel. Horatii quidem de Art. Poet. praecepto.
Quicquid praecipies esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles.
Non enim omnibus quod Virgilio Vati evenit: qui, dum multum copiosus est, cum voluptate tamen legatur citra nauseam, citra oscitationes longiores. Novitati studemus hodie, nostro quidem malo.
Omnes, ut apud Plutarchum est to\ a)/llo ge/nos kw/phs rogamus. Non diu in una eademque re inhaeremus. Est Mater fastidii Prolixitas. Lector enim prolixitate carminis defatigatus deficit. Cuius rei causam Claris. Zuberus nullam adfert aliam, quam quod, hoc quidem Tempore, plures
Contempta virtute solent numerare pagellas
Materiae, pulchris aut studuisse typis
Et ut lotriculae quaedam sine sapone sordide lavant: ita sine gratia quidem chartas maculant potius quam ornant:
Idem in Aeolohyl pemm. 4. dedic. Plusieurs se fondent sur des longs discours, sans cours? et pour representer la naiufete du fai, remplissent des grans cayers de cont te sorte de menu fatras: et en fin faisants semblant de froisser un grand os,n' en tirent et. monstrent qu' unbien petir de movelle. Descript. de Franc. praefat. Sicut eo qui differunt, ita et nos, suntque omnium superbissimi qui inertissimi.
Verissime ergo Salomon Frentzelius in Poem Sacr.
NEc enim Poeta quilibet vocandus est,
Consarcinare qui potest unum, duos,
Septem, decem, centum vel mille dactilos,
Qui paginas potest totas transscribere.
Et venditare pro suis: sic quolibet
Tibicen in pago vocandus Musicus:
Et sic vagis Poetis cuncta perstrepent
Theatra, rura, tecta, rima, anguli.
Hinc Martialis lib. 1. Ep. 94.
Composuisse pedes, non est fecisse poema,
Plus sape est titulo quod breviore legis.
Plus laboris, plus etiam Doctrinae. In hac enim succincta brevitate symbolica (inquit Ioach. Camer. Cent. 3. Embl. Dedic.) lumen mentis nostrae quasi in lucidissimo speculo melius se intueri, et radii intellectus Uniti, evidentius et maiore cum facilitate Cogitationes nostras arripere, et eas fidelius retinere possunt. Plus virtutis in nervo est quam in laxa cute, Ausim dicere, me, quo brevius hic fui, eo meritum fuisse minus. Poetis enim hoc nomen est a graeco poiei=n, Facere: id est, Fingere: hoc est, Mentiri. Nimirum, quo plura faciunt et fingunt: hoc plus mentiuntur, meditantur. A un Gentilhomme revenant d'Italie, qui s'estoit prepare a bien dire, et pensoit estre bien escoute, Le Roy Henry IV lui dit: Faites le Court, ie vous prie: ie scay bien que vous venez du paus des belles parolles. Ie dis moy, Lefaiseur des Compliments est un Complimenteur: Un accompli-menteur. Aceusetrne Brevitatis meae quisquam; quid inde? Excusabor, si illud quidem probaverit: Ex malis quod minimum est esse eligendum, aut Lipsii verbo (Ep. 89. Cent. 4.) placebit sibi Lector in carminibus suis, quitam mala mea videbit. Facilitate ut potui, usus fui ea, quam Clarissimi Ovveni et Martialis Exemplo ad miraculum amari et probari video. Voces etenim rariores illae et priscae, mihi crede, (inquit Lipsius Ep. 3. Cent. sing. ad Germ. et Gall.) eloquentiam non faciunt. Et male ingeniosus ille est. ad quem capiendum opus est ingenio.
(Idem capit. 8. Institut. Epistol.) Praesertim in Epigrammatis, quorum sermo non patritius esse debet, sed plebeius: non inepte affectatus, aut fluide dissolutus sed facilis, familiaris, et pene quottidianus. Zuber. praefat. pem. Aeoloch.) Argutus esse debet, non obscurus; facetus, non obscenus. Phoenix noster, Sturmius, optime in praefat. Vol. 2. Poetici. Qui Epigrammata scribere vult, eum Sale et facetiis conditum, verecundum tamen et modestum, sed et hilarem atque laetum et suavem esse humanitate et lepore et doctrina oportet. Et talem, qui aculeum relinquat in auditorum et Lectorum animis: Non qui pungat tantum modo, sed qui infigat quod de Conclusione Epigrammatis cuiusque dicendum est. Vide Plinium lib. 1. Epist. 20. spinae ad morem: quae cum parva est, bona videtur, Mikro/qen h( a)/kanqa a)/gaqh\ fai/neton. Ita enim ingenium cuiusque ac felicitas in re poetica perspici et a Doctis agnosci potest. Salom Frentzelius super Epigr. sua. Scaliger lib. 3. de Re poet. et alii passim.
Pulchre Zuberus in d. l. Inter Laureatos equidem aevi nostri Poetas nullam, inquit constituo ratione dignitatis concessae differentiam; sed ratione venae, styli, fictionis, (non factionis: inventionis, non versificationis. Figmenta enim si sustuleris? Versificem habebis, Poetam minime. D. Danh. Disp. Philolog. miscell. 10.) hoc est verae dignitatis maximum adde Montaigne lib. 1. cap. 25. fol. 138. et seq. Ad facilitatem vero Carminis (nam et breve Epigramma non minus Carmen dicitur ac longissimae aliorum Elegiae) et hoc maxime pertinere
existimo, ne cum cura animi hoc est perturbatione ac taedio, ne improbo cum labore et sudore fiat, ne ungues derodamus ac demordeamus vivos, ne abrodamus crudos, ne praerodamus calamos, ne caput ad Calvitiem usque scabamus: quae omnia duri et inviti laboris signa sunt. Videmus enim quod in curam aliquam, aut meditationem acrius intenti Ungues subinde rodant. Horat. Satyr. 10. lib. 1. De Lucilio qui in versu faciendo sape caput scaberet, vivos et roderet ungues. Persius Sat. nec demorsos sapit ungues. Proverb. de re cum cura, et diligentia effecta. Idem Sat. 5. Crudem Chaerostratus unguem abrodens. Sic et calamum soliti praerodere, ut Demosthenes de quo Plutarchus, mortem eius narrans. Admovit, inquit ori calamum, et praemordens, ut in cogitatione et scriptione solebat. Theodor. Marcil. in 1. Sat. Persii. Iacob. Pontan. Bellarm. artic. Prisci Ritus. 131. pag. 372. Sed ex facili ex plano et aperto et cum lusu quasi, nervose tamen atque rotunde. Atque hac ipsa facilitate ac tenuitate mea principibus in hoc Carminis genere viris, non parum me profuturum confido. Ut enim plus luminis, plus lustri haurit mortua illa Dea, Aurum; ad cuprum, ad plumbum, ad rem vix titivilitio dignam collata; ita quoque, si plumbum hoc nostrum, Epigrammata haec mea, cum Martiale conferes, cum Ovveno; clarius certe videbis quantum luceat, quantum splendeat aurum istud, isti vates: tunc enim apparebit, quid distent aera lupinis. Horat. l. 1. Ep. 7.
de la Serre dit bien a poinct, au Lecteur, en son Secretaire de la Cour. Feut estre que mes lettres seront ameres a ton goust mais pourtant leur amertume te sera Utile, rendant les autres, que tu gousteras aprez, beaucoup plus douces. Scite Doctissimus Zuberus: Oportet malos esse Poetas, quo rectius dignoscantur Boni.
Certius ut feriat dubios color ater ocello.
Poscit ab opposito lumen opemque suo.
O.W en.lib. 2. Ep. 197. Imo iuxta Pontanum:
Post dulces quandoque epulas iuvat esse lupinos.
Et haec in tam angusto loco de Epigrammatum virtute potiori, candidioribus precibus victus interfari non nolui: plura commodiori tempore. Haec festinata quidem sunt, bono tamen fine omnia.
Tu vero, Lector Amice, si vis.
Da veniam subitis, non displicuisse merebor.
Festino Matri dum placuisse mea.
Matri dico. Studiorum meorum Nutrici. Patronae. Rectrici. Dominae. ACADEMIAE. ARGENTORATENSI.
Aliis Ingeniis placuit magis siccitas: Nihil enim infelicius arbitrati sunt loquendi licentia. Mihi vehementer displicet loquacitas. Scalig. 4. Poet. cap. 24. Ideoque.
Ne cures alii quantum loquantur
Solum tu brevis esto cum loqueris.
Populus quidem imperitus ac rudis facile praefert imperitissimorum Oratorum spatia, atque id ipsum laudi dat, si quis dicendo diem eximat. Accuratus vero Carminum Censor, non pagellas, neque to\ tou=, prhi/matos poematis magnitudinem mhkos; sed th\n telei/an braxu/thta sed Brevitatis perfectionem censet. Matth. Zuberus in Aeolohyl: pemm. 4. dedic.
Levant et Carmina curas.
Olymp. Nomes. Eclog.4.
Bellandi Fandique Potens AUGUSTUS Honorem
D.M. AUSONIUS.
bis meret. ut geminet Titulos qui proelia Martis
temperat Et Geticum. moderatur Apolline Martem.
SERENISSIMO Principi AUGUSTO Potentissimo Brunovicensium ac Lunaeburgensium Duci. Pio. Forti. Felici. Magno Tuisconum Numini. Verendo Guelphicae Familiae Genio. Linguae Patriae Vindici strenuo. Verae Virtutis ac Quietis Assertori Maximo. Hanc Non centum boum mactationem Sed Centum Epigrammatum fictionem Sine Humilitatis atque Cultus fictione Victimam candidam puram supplex sacrificat ad ritum DIS ratum. planissume, brevissume. At enim [(transcriber); sic: Attenim]
Laus magna est Brevitatis, ubi cum Principe res est:
Offendunt ipsos carmina longa Deos.
PRINCEPS. Serenissime atque Celsissime Domine Clementissime. REligionem namque ac Auctoritatem Principum non esse longo sermone aut versuum pondere, atque naeniarum nausea temerandam, nemo si sanus est ignorare potest. Severiora quibus Magnarum animi urgentur studia, tam publicis intentos tenent, ut etiam in otio vix sibi relinquantur ipsis. Habent tamen, neque fallor, suas quoque ardus negotia remissiones, et in his delectationem tenuis avena, breve carmen, Epigramma: Ut Principum mensis etiam fugaces ac horarii fructus adponi solent, atque gustari: Ita et haec vatum minima, forte oblectantia, a mensa, et post seria amari atque ruminari. Vererer vero huic temeritati meae (qui scio quam meticulosa res sit, ire ad iudicem) ob vile donum, et exilem ingenii fetum, nisi cum serenitati Tuae omnino deberi probe nossem. Aedes Domini mei serv9 nunc inhabito: In his fetus a me editus Domino meo adquiritur. et hoc fit Iure. Vererer tamen insuper, testata nisi Clementiae Tua, Princeps Celsissime, in omnes quibus commendatio aliqua est virtutis aut doctrinae, frontem mihi commascularet. In confesso est summis Viris summa deberi, temeritatis esse notam, minima offerre his quibus maximae destinavit aeternitas. Verum
et ob id maior es, Princeps Maxume atque sie in excelso fastigio vere Excelsus: dum, qui infra Te, et in humili vivunt, non despicis, sed supplices pro Causa quemque sua admittis atque exaudis, Deorum more. Mirum id quidem et magnum in hoc aevo, atque mirandum posteris et venerandum exemplum. Ista vero privata, et erga hoc qui nomen hoc literarum habent. Haec maiora, et publica" DEUM! quas tenebras sentimus! quam confusionem temporum morumque! tempestatem in Mari in Terra! Virtutes proscriptae! Divitiae subhastatae! omnia agitata! turbata? desperata plaeraque! incerta omnia! et non tantum incolae atque Urbes, sed et Provinciae nomina perdunt.
Truncatis convulsa iacent Elementa figuris:
Omnia confusis interiere notis:
Miremur periisse homines monumenta fatiscunt,
Mors etiam faxis Nominibusque venit.
Ut pars quaedam salutis censeatur, saluti non consulisse. In his Patriae turbis, in istis perditionis nostrae turbinibus, Tu is obviam malo Princeps Optimus, et spretis fortunae iniuriis, invidiae obstaculis, perfidiae cuniculis, casuum periculis: contritis praeterea calumniae dentibus, neglectis Mundi ingratiis atque Bellonae fluctibus, manum ad clavum Porrigis Dux Prudentissinus: ut qui in Portu sunt, de libertatis abs Te certitudine sibi gratuletur: qui dubia in
velificatione adhuc haerent, Te Patrono ac Directore sperent. Haereo et ego, ac incertitudinis ventus neque manere sinit neque navigare: spero tamen! quum extreme periclitantibus una est in audacia spes salutis. Et quam vis haec minima (magna bene volentibus volumina) per se quidem aspici a Serenitate Tua aut legi nec digna sint, quum a Servo: neque gratis etiam mereantur, quum a Nullo: Servum enim inter Nullos habet Reg. Iur. eo tamen certiorem vitam, mitiores Deos ipsis promittam, quo tu, Princeps Celsissime, inter Principes Heros, Nomine atque Numine praestans. Citra cuius patrocinium, et nisi serenitas Tua invidorum nubila serenet, certe ne Pallas quidem ea proteget aut fortior Hercules umquam. Nicolaum inter Pontifices quintum, cum quispiam Poetas aliquot bonos Romam venisse dixisset, subiecisse ferunt. Non credo! Cur enim ad me, inquit, non venirent, qui etiam malis pateo. Inter Hos me, cum inter omnino bonos non meream, sed tamen inter malos minimum brevissimumque habe Princeps Optume: Cui si Clementiae Tuae favor, ut Solis calor fructibus, affulserit, de messe nullus mihi desperabo.
Vale Princeps Serenissime atque Celsissime Absolutum optimi Principis exemplum! Praecipuum saeculi felicioris instrumentum!
Numen quod ab aeterno est, Te cum Potentissima Familia Germanorum Religioni, Religionis Libertati, Libertatis Securitati, Securitatis Felicitati, Literarum Literatorumque saluti diu diu servet Nestoreum. Et ut sanctius cum summo et inaestimabili Antistite D. Ioh. Valentino Andreae adprecer: Divinum Numen prece mentis alata convenio, ut Serenitatem Tuam, Instrumentum eruditionis, Minervae armamentarium diu servet posteritati illibatum, et rapaces Bellonae manus insanamque Vulcani rabiem abs Te longe propulset!
Utque tandem, exorsus cum Nobilissimo Harsdorffero nostro, finiam. Vivat atque valeat Serenissimus Princeps AUGUSTUS. Potentissimus Brunovicensium atque Lunaeburgensium. Dux. Pius. Fortis. Felix. Magnum Tuisconum Numen Verendus Guelphicae Familiae Genius.
Linguae Patriae Vindex Strenuus. Verae Virtutis ac Quietis Assertor Maximus. Dabam Argentinae IIII. Die Octobris. Qui Celsissimo Principi ANTONIO - ULRICO. Natalis est. ANNO M. DC. XXXXVIIII. Serenitatis atque Celsitudinis Vestrae. Devotissimus Humilitatis Cultu Servus Ioh. Mich. Moscherosch.
EFfugium turbae, secessus et otia nuper
Praebebant noctis somnia caeca tibi;
Evigilas visis vates redivivus ab umbris,
Felix nunc versans carmina docta vigil.
Georg. Philip. Harsdorffer.
DOrmio vel vigilo? vel quae me somnia ludunt?
Elysium ne nemus? num vel Hymettus adest?
Mosehus adest Arabum fragrantia roscida tempe,
Totus Orontaeo stillat odore locus.
Et quae Paestus habet, vel habent Phaeacia rura,
Nil sunt ad Moschum Moscheorosche tuum.
Ah utinam fierem Paradisi nobilis huius
Moschus, ubi talis vitis, et una modo!
Ut fiat, nae tota patet mea vinea Cordis
Moscheorosche, mihi Moschius halat odor,
ab addictissimo vel Solduriorum lege Christiano Gueinzio.
VIs, cur non laudem tua carmina, nosse: ego dicam,
Est tua laus maior laude, sed et melior.
Iurassim Dux sie Augustus iudicat, Ipse
Musarum Phoenix, Artis et Orbis Amor.
suo fecit Melchior Erhardus, Augustanus D.I.U.
CEntum das Epigrammatum libellum;
Centum singula postulant Amores.
Et plures, puto, sentient Amores
Argutique Ioci et Sales venusti.
Uni si placeant, Cui sacrantur,
Centum milia centies habebunt.
M. Iohann. Matthias Schneuber, P.L.C. Gymnasiarcha Argent.
FElicioris pignus et spes saeculi
Claustrum PatulcI: quas fugavit horridis
Bellona lituis, Delphica revocat lyra
Musas. Sonora interque plurium mele
Auditur AUGUSTO hoc dicatum Principi:
Quod voce iucunda insusurrat omnibus:
Adeste docti, adeste Phoebus quos amat,
Fetusque ad aras has sacrate Heliconios.
Pulvinar illud, quo Smaragdus Cilniae
Gentis favente sustulit Vates manu,
AUGUSTUS ipse regia monstrat manu,
Felicioris pignus et laus saeculi.
Robertus Konigsmannus.
Intermissa tibi sed non omissa Poesis,
Emissis monstras demum Epigrammatibus.
Te tua scripta Polo Vir praeclarissime ducent,
Quae tam pulchra Solo te evulgatore relucent.
Esto quod mutaverit ante versus
Singulos feliciter Oppianus
Singulo numismate aureato.
Hoc tibi contingere si precamur,
Sat feret Centuria commodorum.
Prima secunda
Sat fuit. atque Hanc
Iova secundet.
Tertia porro
Esto secunda.
Adfini atque Compatri Sebastianus Konig/ Past. et Superint. Palatinatus Luzel.
SCribere, quae veterum sapiant epigrammata, morsus,
Quae reddant priscos non sine felle sales;
Propria Bilbilici res est et Vatis Ovveni,
Quos aequare pari nemo lepore potest.
Ut nec Appelleas olim manus ulla tabellas,
Quamquam pingendi sat quoque nota fide.
Tusi, Moscherosch, ita pergis scribere, Vates
Tertius, et nostro tempore summus eris.
Nec sale quem superes vel amaro felle videbis,
Malueris genium ni superare tuum.
Amico honorando posuit Argentina 4. Octobr. 1639, Samuel Glonerus.
DIsce DEUM: quia scire DEUM Sapientia summa est.
Desipit, aeterno qui sapit absque Deo.
Absque Deo nulla est Mundi sapientia. Solum
Scire DEUM satis est; Cetera scire, nihil.
AUGUSTI effigiem tibi pagina prima figurat
Virtutesque sacras, et monumenta Ducis.
Cuius ad aeternos penetravit gloria Caelos,
Spectanda est minimo maxima Musa libro.
HEroas magnis superas virtutibus omnes,
Debentur meritis Carmina longa Tuis.
Magna tamen quae Te Patriae pacandae nostrae
Cura tenet, Vatem dicere longa vetat.
Laus magna est Brevitatis, ubi cum Principe res est:
Offendunt ipsos Carmina longa Deos!
LEx Regem regit alma: Gregi Lex imperat: Hic est
Magnates inter mos Populumque modus.
RUDOLPHI Nomen dederunt Tibi Iura, RUDOLPHE
AUGUSTE: AUGUSTI, mystica fata Poli.
Romani Princeps Hic et Ille, et uterque Monarcha
Imperii, exemplo Te iubet alta suo.
Sic mihi eris Princeps, et Caesar, et omnia quondam!
Si Deus Ominibus Nominibusque favet.
NOn quae corde placent nobis; non quod libet, aequum est:
Quae [(printer); sic: Quod] decet, ista licet: quae licet, ista
decet.
IMperii Sidus Guelphorum nobile lumen.
Sol oriens. Optate Ducum. Fideique Corona
Germanae. Virtutis Apex. Sermonis Amator
Nativi. Patriae pia Spes. et Germanorum,
Indomitae quondam gentis, nova Gloria, Salve!
Nemo nisi maior Virtute Bonisque timetur:
Qui monet, is Domini ius quasi semper habet.
INter Germanos, quae gens est maxima Christi,
Guelphorum semper pars pretiosa fuit.
Guelphorum est Virtus, populum quae munit et unit.
Unio felices reddit, at unit Amor.
Sunt ea dona Deum: Princeps, Patris in due mentem!
Et maiora potest et dabit ista Deus.
PRima Deo Pietas debetur et ultima semper.
Cura secunda Patri. Tertia Cura Duci.
Quarta venit Sponsae. Sed Natis Quinta. Docenti
Sextaque. Patrono Septima Cura suo.
Debetur tandem miseris Octava. Et Amicis
Nona. Iterum Decima atque ultima cura Deo.
Prima igitur Pietas debetur et ultima semper,
Debentur Decimae Primitiaeque Deo.
VEsta Pudicitiae fuerat Patrona. Poetis.
Non licet impuro scribere mera modo.
Quisquis in impuro felix est Carmine Vates;
Non facit ut Vates metra, sed ut fatuus.
Ut mores Nato formet Pater optimus aptas.
Mittit eum ad Gallos extra aliosque procul.
Currit corradit dextra levaque labores
Vincit ut innocuam sic sibi perdat ovem.
O Germanorum faciles ad crimina numos!
Quem Natura bonum dat, fit is arte malus.
AStra piis aperit, claudit Deus aethera stultis:
Stultus et est tantum qui studet esse malus.
TEne Viae Venetum suspensum pectore reddunt?
Sunt Ratio Pontes, sunt pia Iura Viae.
Aquis regnandi natum est mirabile Nomen,
Numen in invictis Hos comitetur Aquis;
PRo causa Christi Venetum Res publica bello
Impetitur, Christi cetera Regna tacent:
Vos! quibus Europae commisit Regna Supremus,
Ite simul! Christi vos quoque causa vocat.
Quid vos, quid Fratrum iuvat ac celerare ruinam
Funeribus? fratres mittite! Turca venit!
Turca venit! fratres servate! Arma! imminet! Arma!
Arma! Arma! Ah fratres mittite! Creta perit.
Creta perit? pereunt tua propugnacula dulcia
Patria, Et Europae cetera Regna patent.
O vos! ite simul Veneto cum Principe! munus
Qui negat hoc, Christum per sua membra necat.
At Tu, sacra Deo Res publica, vince Tyrannum!
Digna es ut Europae cetera Regna regas.
VIna, Venus, Vestes, Iuvenum tria Pessima; pestes
Ingeniique testes sunt Genii, mali.
Ebrietas, ululatus, territremusque boatus.
Exilium Musis exitiumque parant,
Vir probus atque Procus, Probitas Venus improba numquam
Conveniunt: Mores non coeunt et Amor.
Barbarica et stolide composta holoserica Vestis
Germana indignus, Lentule, mente modus.
Vina, Venus, Vestes, Iuvenum tria pessima, pestes
Ingeniique testes sunt Genii, mali,
VIrtute et studiis Animum Ni Musa Iuventae
Muniat, et vitam mitiget arte tuam.
Discrimen poterit nemo pecus inter et inter
Te dare. Mansuetos Ars facit una viros,
MOrs habet imperium. Terret Timor omnia. Rest est
Imperiosa Timor: Mors prope tota Timor.
ESse Fidem miseris, certum est. Tibi Dives avare
Est bona nulla Fides, si bona nulla. Vides.
ARbor Theiologi plantanda in pectore, cuius
In radice Deus, fructibus insit Amor.
Ex sese nihil est homo: tantum ex traduce fructus
Surgit, ut a primo flumina fonte, Deo.
Tu Ramis, Reverende Pater, facias ista duobus,
Dum tua Scripta monent nos, Tua Vita docet.
Simplicitate potest et Mansuetudine, Christi
Exemplo, prudens omnia Theiologus.
Vive Pater, vegetos revirescit ut arbor in annos,
Omnis honor Patriae es: Principis omnis Amor!
QUicquid in immundo certantis carcere vitae
Adversi me vis et crucis ipse pati
Summe Pater, patiar, patiensque silebo dolorem:
Tu modo Sat Vires da mihi, posse pati.
At Tu das vires, Caeli Pater alme, petenti:
Tun mihi Velle Deus Tu dare Posse potes.
NOn Amor est, sed Amaror Amor, sed Amara voluptas:
Nam sine melle venit si sine felle Venus.
NOn ab Amaritie est Amor, est A Morte vocandus:
Ultima namque iubet Lex in Amore mori.
CAusidici Librae similes: ubi fortius Aurum est
Hic lambit Librae libera lingua latus.
NEmo regit nisi qui regitur: Rex quis quis ab alma
Non vult Lege regi, non tegit ille Gregrem.
Grex Regi paret: Populo parit otia Princeps:
Lex parat optatos non violata dies.
VIrginitas angusta viam docet aetheris: uxor
Ducit in infrenum, ceu via lata, locum.
THeiologia Animam, Iurisprudentia Sortem,
Cor Medicina, Caput Philosophia regit.
Quatuor haec toto passim dominantur in Orbe.
Quam bene si bene habent! quam male si male agunt.
Si Caput insanum est totum insanabile corpus:
Corporis haud raro est mors animaeque Caput.
DUm peccare volunt omnes, cur poscere nolunt
Peccati Merces quod solet esse? Mori.
SCribebat tumidos Aper libellos,
Quales vix duo dicerent diserti,
Quantos vix duo ducerent aselli,
Hos pompa recitabat huic et illi;
Sed molem speculante Prisciano,
Vah Aprum miserum! tacere cepit.
FAta tibi vitam, Famam tibi Iura dederunt:
Utraque sidereum stella meretur opus.
Nil Vitae debes, vicisti nomine Vitam:
Nil Famae debes, omnia Fama tibi.
Illustris de te fama est, minor attamen aequo est
Haec eadem meritis aequiparata tuis.
DI Polycarpe tibi, DI dent tibi vivere! famam
Tu superare potes, sed superare negas.
PArva domus Dominos domat: Et qui sanguine gaudet
Sub quacumque etiam conditione, necat.
Illa coadstringit poenae pia regula Summos:
Ius nec habet maius Rex, neque Caesar habet.
GErmani Pacem Votis et Votibus urgent,
Quisque domi Pacis pacta modumque parat.
Ille vocat Gallos, Turcam vocat alter, uterque
Caecus in inviso fluctuat [(transcriber); sic: flluctuat] auxilio.
Anxia de mediis meditatur quaestio: Paucis
De Paucis primo Principe principium.
O Pacem longae lacrimandam Posterirati!
Quae nescit finem principiumque Fidem.
VIta quid est? Flumen. Quid Mors? in margine Portus:
Flumen in aeternum manat, at Ille manet.
Eloquor expertus: constanti in margine nemo
Mergitur, incautos opprimit unda viros.
Ergo quid incertas causae est venereris ut undas;
Cum tamen in portututius ire potes.
Femineum genus est vere insatiabile: Numquam
His Satis est: ideo Gens: sapit ista minus.
Gens amens, quia mente minor meritisque mariti:
Imperiis tantum maior et arte, dolo.
HUmana virtute nihil divinius Urbe est:
Nil homine humano carius Orbis habet.
Frons hilaris, facilisque aditus, vultusque serenus,
Candida mens, haec sunt propria dona tibi:
Accedit te nemo nisi contentus et ipse
Colloquio redeat Consilioque tuo.
Haec tua Naturae Bonitas venientibus olim
Exemplar vitae candidioris erit.
CAusidico si dico, Dabo, fovet arte clientem;
Si taceo, is quamvis garrulus usque, tacet.
QUi miser esse potest, nullam timet, Aulice, forte.
Nemo diu miser est qui miser esse potest,
Qui miser esse nequit, nullos sperabit honores:
Aulice, vis sit honos? grande praeibit onus.
Spina Rosis prior est:prior est Patientia Lauro.
Ni patiare malum. non potiare bonum.
NEmpe deest, prodest, opus est. Nam quisquis ab Ira
Ducitur, est quidem homo, sed Ratione caret.
IAm modo Amicus ero, dicis, si postulo, Quando?
Sed Modo Tulle tuum nescit habere modum.
Cuncta Modo moderanda. Modus res optima. Sed non
Fit bene quod modo fit? Dum modo fit bene sit.
NOs tua Scripta docent patrios redamare Penates,
Principibusque docet nos tua Lingua loqui.
Nosque tui ingenue rapiuntque reguntque libelli;
Nos tua penna polit, nos tua fama ferit.
Schotteli, sic perge loqui: licet ingruat osor.
Scis, movet Acacidem larva vel umbra nihil.
OMnis habet sua dona dies: at cernere praesens
Non maiora potest quam tua dona dies.
Schotteli da Scripta foras monumenta! merentur
Haec ea ab aeterna posteritate legi.
MIra in Amore latet virtus Venerisque, recessu:
Plus fugiendo venit quam veniendo Venus.
O Exclamantis vox est. O omnia signat.
O Solem, O Mundum, O Nihil esse notat.
O Vanos hominum vanoque in corde labores:
Omnia sunt Nihilum praeter amare Deum.
MUltiplicantur opes; Nemo est qui Dividit. Unus
In Vitiis hodie Divitiisque modus.
Scilicet hic morum est et iniqui temporis usus:
Cumque rogat pauper munera, Nemo domi est.
TU patrios lingua regis ut Rex regna Penates
atque paris Patriae sic nova regna tuae.
Regna suo vitam debent et nomina Regi:
Debebit linguam postera vita tibi.
LEx Iuris Regem superatque ligatque; sed illam
Non aliter quam si Rex super it superat.
CAusidico frustra dicis, nisi praemia promas:
Parcis opes? parcam fert tibi Baldus opem.
Ille suum renuet, renuis si munera, munus:
Causidicum officii sola moneta monet.
IN poenis ponis panem, punisque labores
Viventum, vitae Fons et Origo Deus.
Impietas statuit nobis haec praemia. saepe
Nascitur in Spina Panis, et absque Rosa.
NAturae Mortem debes? parere memento,
Non renuisse diu: Solve, solutus eris.
Naturae Mortem debes! tua debita solve.
Cur renuis? debes! solve, solutus eris.
Theologum,Mathematicum, Oratorem, Poetam nobilem Caesareum, singula optimum, et
amicum
maximum.
Iohannes Ristius. a)nagr. Esto Vir his annis!
ANnorum mores, et morum tempora, Risti,
Haec sunt: Osores vir bonus omnis habet.
Osores quoque Caesar habet, Caput orbis. Ab isthoc
Intactus nemo fulmine vivus abit.
Vis artem, Risti, certum vel Recipe contra?
Sursum oculis tendas, Artem Anagramma dabit.
Te Risti, Te Caesar amat, fovet, aestimat: Hoc cui
Contigit, Osores despicit ille suos.
a)nagr. In artes Ius sino.
TErsa dabas Patriae: Caesar tibi serta Deorum
Insigni gentis Nobilitate tuae.
Vox audita simul: Risti, tibi Regis In Artes
Ius sino. Vox cuius? Caesaris illa fuit.
TErrarum tantus cui non suffecerat Orbis;
Sufficit huic Urbis tantulus hic tumulus.
QUod Sol in Caelo est, hoc est in virgine sponsus.
Sol solus Caeli sceptra diemque regit.
Luna suum solem mulierque domata maritum
Non regit, at Solis lumina nocte gerit.
Vir habet imperium, vel debet habere. Meretur,
Si secus est; nemo nomina digna Viro.
SPes humana omnis debet spes mortua diei:
Spes est insolo viva vocanda Deo.
REge regi Grex, Lege regi Rex, Regibus una
Lex maior tantum vult Ratione regi.
SIc, velut in regnis Reges, in corpore Sensus
Conciliant leges consiliumque legunt,
ESt Nomen, Nummus: Duo sunt Pronomina, Tis Nos:
Corrumpis, Verbum. Cetera Textus habet.
VIta quid est? Somnus. Quid Somnus? Mortis imago.
Quicquid homo est, Mortem sentit oletque suam.
VIta quid est? Morbus. Sensus, sunt ulcera, quinque;
Velle, Paroxismus: Mors medicina mali.
VIta hominis Morbus: Mors est Medicina.salutis
Mors parat introitum? Vita sed interitum.
ASpicit internos Capitis cognatio Sensus:
Cuncta capit Captu quae capienda Caput.
Ex Sermone Viri facile est cognoscere Mores:
Finge, et eris qualem te tua lingua notat.
HIc est iuris Amor, non vani iuris Amator?
Fas est pro meritis quaeque referre suis.
Quem Probitas et avita Fides fecere peritum
Iure fit Is Patriae gloria prima suae.
HIc est iuris Amor; Non Martis at Artis amator.
Hic decus est Patriae, Spes Patris, Urbis honor.
Fas, non vina virum faciunt: non vestis, ut est is
Qui Veneri et Baccho dat sua sensa suo.
Candor Avi, Probitasque Patris. Tua propria Virtus,
Haec sperare iubent nos meliora tibi.
Fata tuos optata beent Ioachime labores!
Tu quoque Tu nostris, Vive, Patronus eris.
DIsce meo exemplo secreta silere Viator!
Argento caesus sum periique meo.
Dic morbum! hoc prius est. Medicinam Sume. secundum.
Morborum causas haec movet, illa monet.
MAgna Patrum virtus et verba rotunda fuerunt:
Ars brevis una fuit, vita trisecla fuit.
Vita brevis nunc est,magni sunt Scripta coloris:
Rara hodie virtus, verba triscula tonant.
Ex nihilo, in tantum es Chymicis contrarius, Aurum
Tu facis; ex Auro sed facit ille nihil,
MOrte nihil melius, nihil hac quia iustius una est:
Contra Caussidicis e regione facit.
Mortis ad imperium moreris, nihilumque morari
(Excipe, Caussidico si dabis aera) potes.
NOn ille est Dominus, rigidi cui verba Catonis
Et mos sunt; Non is, qui facienda negat.
Non is cui petulans stat pro Ratione Voluntas,
Non cui cuncta libent, nec quia cuncta licent.
Ni timor est Domini, ni praestet Candor et aequum:
Ni modus, et Recti regula nota nitet.
Ni Ratio domini domina est: Ni totus honesti
Sis vindex, Dominus non potes esse mihi.
NUda verecunde fugiunt trepidantque; vicissim;
Curarum atque minus tecta timoris habent.
Unde fit ut Nudae manent sic fluctibus undae:
Terra manet, veste est tecta, sed unda meat.
IN tam distentis cum lex sit sobria brutis,
Tam sitiens hominum non pudet esse genus?
Ebrietas Rationalis. [Note: faire Raison.]
HInc ideo Ratione carent, et bruta vocantur,
Dum non ut homines pro Ratione bibunt.
NAtura propior: tamen, ut mortalia cernis,
Saepe solet iuvenis morte praeire senem.
Multiplicare nequit Mors, Dividit omnia, maius
Subtrahit, ad Numeros non it, ad Innumeros.
LEx regit armatas, imbellibus imperat: Omnes
Iudicat: in Legem Rex Ratione potest.
SOle Deus solus, mortalia cetera lusco
Signari Lunae lumine cuncta solent.
Haeret in obscuro Mundi sapientia: solus
Omne Solum omne videt Solque Deusque Solum.
UNica, si spectes, mutata est littera: nempe
Lenius ista quidem, fortius illa sonat.
Mors Sopor est tantum sed eo discrimine distant,
Qui moritur, Somnum fortius ille capit.
OBservat Nemo Leges, est quilibet exlex,
Hinc No/mos a Nemo nomen et omen habet.
VIr miser est antro qui tantum clauditur uno!
Qui capitur, Captum vix capit ille suum.
Impletum in nostris hoc est Anagramma diebus.
Ficta est, si non est nulla sed ulla, Fies.
NOn Rimanda Dei, tantum est miranda voluntas:
In facris Ratio est Serva, Magistra Fides.
Non est vera Fides, Ratio cui consona. Numquam
Convenit humana Ratione Fides.
Quisquis Divinis in rebus Quomodo quaerit,
Creditur is nullam prorsus habere Fidem.
STat gravis in Cano Constantia pectore tantum.
A)ei\ d' o(plote/rwn a)ndrw=n fre/nes h)ere/dontai. [Note: Iliad. g Semper enim Iuniorum animi inconstantes sunt.]
Multiplicare torum nemo sine crimine tentat.
Una potest Virgo, non variata, peti.
Multipeta est, matura Viro si Virgo recusat
Nubere; coniugium quae petit, uni peta est.
UNus et una potest apte, non una duobus,
Una potest uni nubere Virgo viro.
SCilicet exhausto quandoque fit unio vino.
Unio causa mali forte futura novi.
Scilicet exhaustis, exhausta est unio poclis:
Nec mirum est musto nata perire mero.
NOdus Amicitiae plures constringit: Amoris
Una caro est. Ergo maior Amoris Amor.
CEu fulmen miseros angis Polyclepte ligones,
Inque cutim tantum non vel in ossa furis.
Dasque iterum bona verba: at eo crudelior audis.
Durior est homini mors, sine morte mori.
LOnginus hesterno die nihil scivit.
Nunc callet omnia. unde? Doctor est factus.
LUna suum soli debet ceu femina lumen.
Non capit Imperium vir aliunde suum.
ILle Poetarum mos est, ut carmina sponte
Conficiant, iussi carmina non faciant.
Dura nimis vox est: iuleo te scribere Carmen:
Nemo cupit Vates cogere quam fatuus.
Imperium versus fugiunt: sunt carmina Vatum
Ingenii et genii liberioris opus.
LIbera Gallorum gens et mens: Cuncta loquuntur:
Cuncta volunt, Regis proque salute mori.
Discant Germani, quam sit res libera Regnum.
Gens ubi victa iacet, mens ibi ficta tacet.
Qui bonus est, Caelos intrat; malus infera: sperat
Nemo malus Caelos, infera nemo bonus.
COntra naturam Mors est, Natura quiescit
Paucis, Mors omnes appetit una viros.
IN Cruce fundata est hominum perfectio, si vis
Astra sequi, Mundum despice, facta via est
BArbara Christi genum sileant sua proelia Gentes;
Victores taceant saecula nostra suos.
Saecula fraternis in sese perfida telis:
Dissimulet cautos Gallia docta Duces.
Guelphorum Augusto cedat Bellum omne Theatro!
Hic regit axe datum Dux Ducis arte Solum.
Omni ex parte Dei est quicquid Germania Sensus,
Ingenii, Genii, Mentis et Entis habet.
Magna ex parte Tuum, Dux optume, Patria quicquid
Consilii, Fidei, Pacis habebit, erit.
CRescit in immensum platani velut umbra superbae,
Sic tibi pro forma scribere multa libet.
Exiguam Laurus speciem divina videndam
Exhibet. Est magni corporis umbra nihil.
MEns mea nil praeter Christi meditetur amorem:
Quisquis ab hoc uno devius est, miser est.
Quisquis in hunc unum [(transcriber); sic: unnm] credit, tenet omnia Iesus
Unica Divitibus Pauperibusque Salus.
DeErratis.
CRiminibus veniam precor a Lectoribus Auctor:
Carminibus venia non opus esse puto.
FINIS.
Ad hoc scite Seneca, ut omnia, Epistola 85. Aut ista bona non sunt, quae vocantur: Aut homo felicior est Deo. Quae enim nobis bona videntur, non habet in usu Deus. Nec enim libido ad illum, nec Epularum lautitia, nec opes. Incredibile autem est bona Deo deesse: HOC ipsum Argumentum est, bona non esse, quae non sunt a Deo.
(Vina Venus Vestes,) Sic per A)nti/qesin Virgilius de Venere et Vino. Nec Veneris, nec tu vini capiaris amore Uno namque modo Vina Venusque nocent: etc.
BRactonus lib. 3. c. 9. Regia Potestas Iuris est, non iniuriae: et nihil aliud potest Rex nisi id solum quod de Iure potest.
UT qui se meminerint inquilinos esse, et in conducto habitare, et modestius se gerunt, et minus gravatim
Ita qui intelligunt domicilium corporis ad breve tempus a natura commodatum esse, et vivunt temperantius, et libentius moriuntur. Seneca.
Mores enim perlucent et quodam modo agnoscuntur ex oratione. Quintilianus lib. 6.
Hostes enim ad Rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. D.Gregor. in moralib. Ergo Ton Secret tien secret N'en fays part a personne.
Pudicae Matronae et quibus pudicitiae gloria curae erat, semel tantum viro nubebant: itaque in auspicium et votum singularis Matrimonii pronubae capiebantur Univirae. Vide Pontani Attica bellaria. c. 10.p. 399. et Prisc: Rituum 169.
Nobilissimo atque Excellentissimo Viro, D.Polycarpo Heyland/ ICto Serenissimi Ducis AUGUSTI Consiliario et Legato Ad Conventum Norimbergensem Plenipotentiario, Evergetae meo, S. et Observantiam.
EXcellentissime Domine Legate. Quamvis a Serenissimo atque Celsissimo Duce AUGUSTO ad publicum componendae Germaniae Conventum Norimbergam missus (qui ut sic cum successu finiat, Omnipotentem adoro) tam occupatus gravioribus sis curis, ut ad refectionem animi et ad laxamenta curarum vix aliquid superesse possit: audeo tamen his te ego nugis adire et alloqui, ne scilicet rarissimo in otio desit tibi quod otiosum esse non sinat: nihil enim audacius invenitur malo Poeta. En ergo hanc Epigrammatum meorum Centuriam, quam Serenissimos Principi Domino nostro Clementissimo, dedicatam tuis ego velis atque gratiis ad secundum portum etiam atque etiam commendo. Ut tamen verum fatear: peregrinus mihi fere fio in hoc genere literarum: urgentiori vitae conditioni nunc addictus, minus solide haec talia scribo: Publica imperium in me sibi sumpserunt aliquot iam ante annos,
in tantum, ut ne otia quidem me nihil agere sinant: Namque etiam nil vitae meae, nil naturae adversatur magis, quam esse in otio et esse otiosum: unde, ne nihil agam quum nihil ago, hoc ago, et carmen aliquod sed breviculum quandoque scribo: Non eo certe fine, ut Poetae, ridiculum insipientibus nomen, inde conciliare mihi demererique tentem, quo quidem nihil minus ambio; sed ne non agendo plane nihil agam, qui nihil agendo male agi non ignoro; exemplo plurium, qui literis et armis si sors ita tulerit vitae suae fortunaeque consuluerunt. Contra istorum sectam, qui literaria eius modi derogari ingenio iudicioque Viri in Republica versantis illiteratissime putarunt, ut plenius in ea ad Nobiliss. Harsdorfferum nostrum Epistola disceptatum. Nescientes illi, longe aliud esse, triste aliquod, tetricum atque mille ultra pedibus emetiendum poema comportare, ac rotunda quaedam succincti candidique ad Amicos Responsi Epigrammata (candoris enim amica Brevitas) bene serena fronte dicere. Quae si bona hic sunt? vitae meae status conditioque iis minime officere; si mala? Excusationi utique servire debet. Ego quidem nec lusus amo, nec aleas, nec convivia, nec pilas, nec ceteras delitias minores: in his vero studiis, et loci ubi quidem licet, et temporis condimenta, sed per minutias quaero: quibus tamen non aliter quam horis campestribus ceu medicina utor: muneris, sat memor cui severior vita mea mancipata. Utor, sed candida ingenuitate, non mercenaria fervitute, pro ratione ut Agricola, ut Miles, ut Aulicus, ut Academicus, quandoque ut Hostis, semper ut Amicus, Haec vero licet ingenue dicta a me sint: Non Nescio tamen, apud notissimos quosdam longe alium
et sinistrum de Epigrammatis meis fore sermonem, et multum copiosumque, et pro diversitate iudiciorum longius etiam processurum: Fore quosdam qui Epigrammata quidem ipsa non improbabunt, me tamen simpliciter reprehendent, quod ego haec scribam. Quibus ego, ut augeam meam culpam, ita ex Plinio nostro ad Aristonem respondeo: Facio non numquam Epigrammata, aliquando etiam severa, in eisque amo ut qui verissime, doleo ut qui impatientissime, laudo ut qui benignissime: ludo, rideo, iocor ut qui facetissime (Sanctitas enim morum non distat ordinibus) omnia denique tamquam singula absoluo. utque omnia innoxiae Remissionis genera breviter amplectar, Homo sum.Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem: ut, qui nesciunt talia doctissimos, gravissimos, sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. Ab illis autem, quibus no tum est quos quantosque auctores sequar, facile impetrare confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo, verum etiam lusus exprimere laudabile est. Itaque has edendi causas sequor. Primum quod haec talia differenda in senectutem non esse Fab. Quintil. auctor est lib. 12. cap. 6. quum quottidie metus ci escat, maiusque fit semper quod ausuri sumus: et dum deliberamus quomodo incipiendum sit, incipere iam serum est. Quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est, et paratus favor, et audere non dedecet, et si quid desit operi, suppleat aetas. Deinde quum hanc Centuriam censendam. ut inter amicos solet, (a quibus si cordati sunt de multis non raro admonemur) Gallo cuidam obtulerim, is nisi prohibitus fuisset eam descriptam
pro sua tantum non typis evulgasset. Obstitissent prope duo; Primum, Serenissimi Principis Auctoritas, cui ob communia in Patriam nostram Germaniam [(transcriber); sic: GerGermaniam] , in Religionem,in libertatem novo quo dam exemplo merita, non nisi eminentia et summa deberi omnibus notum est; Vicit tamen ea, in Domini sui Clementiam Servi fiducia: qui quicquid a bona mente prodit numquam exire iubet. Obstitissent deinde dubia et fucata aevi ingenia: dum plurimi, etiam nostratium, Barbariem in fastum vertunt, et politiorem literaturam aspernati de inscitia gloriantur: Ceteri tanta interpretandi licentia vivunt, ut male feriatorum insultus frenare nemo possit; Obtinuit contra, Nobilissimi amici consilium, qui vana timiditate excussa, sinistra lividulorum iudicia posthabenda iussit. Addidit ingenuus amicus: Quid tu larvas moraris aut moram ducis? Poetae somniantes vigilant clausis oculis plus vident Lyncaeo: Et cui Reges ac Principes Terrae alias ne videre quidem contingeret: huic uno Epigrammate, nec moroso quidem nec plane loquace, et adire et alloqui saepius licuisse affirmans. Sit autem, modo eo veniam, quacumque etiam via licet: Si brevi Epigrammate, vel si ioco Regna Statusque componerem? quid obstat quo minus eandem cum Cicerone aliquo aut Oratore laurum promereri debuissem? Viri prudentis est, non uno semper gradu aut una via ire, dum modo attingat: mutet, aptet: et licet non cursum eundem teneat, teneat tamen portum. Sed quorsum rapior? annon dices me ingeniosum in declamandis nugis istis. Age vero, Excellentissime Domine Legate, quodque peccatum est in patientiam tuam, Benignitatis id tuae facilitate admissum crede. Nunc enim ad seria
propero, quorum Tu intentior Auditor es Quiamans pacis est, nec non gloriae aestimationisque Germanorum, is prae magnis quae haec Terra tenet ingeniis te miretur eoque dignius, ut qui senescente iam Universitatis fide Unus es qui pluribus fide tua virtuteque umbram feceris, quorum quidem fidem atque industriam Antiquitas laudavit. Tantas in te radices egit pertinax ille aequusque stabiliendae Patriae Pacisque assecurandae ardor et amor, ut te vix noctu tuum curae tuae vigiliaeque patiantur, raro saeculi exemplo ubi plerique non publici boni ergo, sed modesto ambitionis studio, aut privati usus argumento moti talia conantur, Celebratissimus est in amicos animi tui candor: Fidem quam adeo nuper fecerat princeps ille in literaria Patrii rectura Nobilissimus Georgius-Philippus Harsdorfferus,, magnum in omnem virtutem gentis nostrae decus, Amicorum cordatissimus, eam ipsam iteratis iam vicibus confirmavit idem: quod nempe ne ullius quidem hominis exteri qualicumque in literas studium aspernari sinas: unde est quod Germani gaudeant, mirentur exteri, gratulentur posteri. Illae scil. laborum tuorum fruges sunto: ut dum alii acheronta movendo cuncta ambiendo, Statum Imperii subvertere non raro nituntur Tu Status restaurandi et perpetuandi practicam praemonstrando omnia candidioris saeculi vota demerearis unice. En quae de Te saniores e nostratibus loquuntur! Ceterum campus longe latissimus tuarum virtutum hic se se offert: quarum flores in unum colligere cum nec strictissima trium foliorum structura, nec alia, nec modestissimae etiam aures tuae admittant; Ideoque faciendum mihi quod pictoribus usu
venit, pui cum exprimere plurimos in tabella cupiunt, quosdam integros depingunt, quosdam capite aut mediotenus penicillo notat, Speculatoribus cetera consideranda relinquentes; Id ego, cum Te illustre saeculi cordatioris exemplum, ceteris virtutum tuarum radiis ne quidem adumbratis, viventibus et post nos venientibus amandum cultuque bonae mentis amplexandum sisto. Salve et me tuum e longinquo, et per libellum adventantem Benevolentiae tuae calore fove. Namque Te mediatorem nobis dicunt tua nomina. Salve iterum. dabam Argentinae 4. Octobris. 1649. Excellentiae Tuae deditissimus omni voto cliens I. M. Moscherosch.
A Monsieur Monsieur de Harsdorff, Assesseur au Dicastere de la Republique de Nuremberg, etc.
Monsieur. EStant icy en Cour parmy tant d'honnorables compagnies des Francois, ie croyrois le desobliger, si ie ne me servois aussy de leur franchise naturelle: ie veux dire, de la liberte et franchise de leur langue: delaquelle la pluspart ie me traitte comme de la meilleure viande de ma table: Car pour l'Allemande, vous scavez qu'elle nous sert de pain d'ordinaire: Et la Latine de cofitures: Pour d'autres langues, elles sont trop salees a mon goust: combien que ie ne laisse pas a en avaller par fois quelque bon morceau, mais c'est sans faire grand bruit, et a la derobee. Nous fismes, arrivans en ceste ville, permettez moy de vous faire ce conpte, collation belle et bonne il y a huict iours. Le discours nestoit moins poly que la table paree de toutte sorte de viandes assaisonnees. Il y en avoit tel en la compagnie, qui entre propositions de consequence vouloit maintenir, sans aucune limitation dea, que les Poetes n'estoient pas propres aux affaid'Estat et du Monde. Pourquy? Ie vous en laisse deviner la dessus. La these fut battue et debattue quelque remps: il n'y en avoiet pourtant d'antagonistes que deux seulement: gens de condition et d'estime, qui a la fin ie ne scay s'ils en tomberent d'accord tous deux; moy petithomme pour de grandes parolles, ie me tenois coy la comme le souris qui sent le chat,
faisant semblant n'avoir point de bec que pour manger. L'un d'eux, nomme Pavul, car l'autre estoit Resident du Parlement d'Angleterre, homme de tres belles qualitez, m'ayant fort bien voulu tirer dans la meslee, me regardast par fois, pour a mon avis me leurrer a ceste chasse de cameleon, et pour me faire dire quelque bon mot ala lovange des Poetes et dela Poesie; mais il n'y arriva point; Car ie faisois l'endormy de ce coste la, et laissois aller ma cabane ou le gouvernail dc mon Patron, (ce fut c'est Exellent homme, le Resident de Mandame la Landgrave de Hesse, Polhelm, qui faisoit plus pour le bien de nostre nation que tout autre) me guidoit: scavoir sur ce qui m'estoit plus neceslaire pour les affaires donr ie me trouvois charge par de plus grands que moy. Combien que si i'eusse voulu condescendre ace sien desir, ie vous asseure, que bien facilement i'eusse peu obtenir par raison ce que luy peutestte eut peu emporter sut moy par auctorite ou autre coup favorable de la destinee. Qui scayttout, quil ne s'estonne point si sont voysin ne scayt rien. Qui veut estre ouys, qu'il parle a des gens qui scavent escoutter. A un homme qui se veut faire voir sur les autres, il faut des voysins souples, et qui s'abbayssent quand Monsieur se leve. Toutefois ayant depuis songe et resonge sur le sens de ceste Proposition insensee; tant plus que ie sonde aprez la source, tant plus m'y perdie, et n'y peux trouver que de la bovee. Aussy n'en tireray-ie pas grand profit, que ie maintienne: les Poetes sont propres aux affaires d'Estat et du Monde: ou que ie convienne Les Poetes ne sont pas propres aux affaires d'Estat et du Monde. Car a la verite ie ne m'y cognois
pas, ny ne suis de ce beau nombre des Poetis: aussy ne pretend ie rien sur une qualite si haute et si relevee au dessus de la capacite de mon esprit. Et mesme ceux qui me croyront Poete, se fouruoyeront fort dans le labyrinthe de leur fantaisie. Car il me semble que pour meriter le nom du uray Poete, il faut un esprit plus gay, plus libre, plus meur plus versifie, plus fin et ruse que le mien; qui nes, attache qu'aux choses seurieuses, les plus pressees, les plus simples que possible. Iayme sur toutla Briefuete, et si ie pourrois dire touttes les lecons de mon maistre en un seulmot, certes ie n'en voudrois pas employer deux, Mihienim vehementer displicet loquacitas. C'est ce qui me fait preferer les Epigrammes de mes amys, et les Reparties des Grands; Pour les poemes de cent lieves sans mesure et sans poinctes, ie n'en fays point de cas, ie les abhorre plus quel'Antimoine, qui ne manquoit pourtant que de bien peu, a me faire mourir ily a sept ans. Ie me plais en de petites follies, ie hay les grandes. et qui surpassent l'espace d'une demye heure ou d'avantage. Et pour revenir a ceste these outree: a la maintenir il faur, si ie ne me trompe, estre bien mal avec soy mesme. Car ie ne pus m'imaginer, ny mesme dar Idee, la Definition qu'ils me voudroient presupposer du Poete. Il faut qu'elle soit bien ridicule, et tout autre que les Poetes mesines n'ont sceu iusques a ceste heure. Pour moy, ie n'appellerois iamais Poete celuy, qui eternellement singulier et singier en touttes ses conceptions, actions contenances et grimaces, ne feroit autre chose que veiller songer boire- manger crier et prier des Vers. L'art n'y a iamais tant de pouvoir que la Nature; Et
comme le naturel poetique se treuve an toutes les conditions d'hommes; Ie ne scay comment I: on pourroit gloser une these si absurde pour la maintenir: veu mesme que les plus grands hommes d'Estat; les plus grands Monarques de la terr e souvant ont este les plus grands Poetes de leur naturel. Voire si cest grand personage Michel de Montaigne Socrate des Gaulois, du Vair, Pascal, Pasquier et autres estoient encore en vie, ils donneroient un rude choc a ceux qui se voudroient declarer pour la defence du contraire. Que leur eo diroit ce semidieu de Richelieu: Ce grand Cardinal. Le soleil en ail, durant son cours, veu icy cas un homme plus entendu aux affaires d'Estat que luy? N'est ce pas luy qui a donne la loy non pas seulement a la France, mais presque a toutte la terre iusques aux Indes? N'est ce pas luy, qui prudemment scavoit commander et faire confuS les plus rusez de toutte l'Europe: le tout neantmoins au contentement de son Roy et au bien desa Patriae: 'Tellement que pour reformer l' univers et le faire tout autre qu'il n'est, il ne seroit iam ais besoing d'autre maistre que de luy seul, qui, accable qu'il en estoit, ne laissoit pourtant d'emporter le priz du meilleur Poete que iamais la Gaule a porte, et tel, que ni Vergile ny Ovide ny tout autre en pourroient disconvenir qu'a leur grandissime honte: que l'on en de - mande l'Europe, elle me garandira de mon dire. Ie croy que ce grand Grotius, uray miracle dela Nature, et l'oracle de toutte la Doctrine, a autant de maximes d'Estat et d'aussy practicables s'ils'en veut prevaloir. que le plus grand monarque de l'univers: Et qui est qui oseroit doutter qu'il ne soit le plus illustre
Poete qui iamais parust en une peisonne de condition mortelle. Regardez S'il vous plaist un Charle Magne, les Apophthegmes d'un Charles Quint, d'un Henry legrand: voustrouverez en eux une ame toutte noblc; et un esprit tout sassy, mais Poetique en excellence: lequel pourtant iamais ne les a empesche a bien gouverner leurs Estats et Empires; au contraire les a fait surpasser le reste de tous les empereurs et Roys de la Terre. Maint paysan, pour descendre du plus haut au plusbas, est en Reparties si promit, si adroit, qu'il surpasse en beaucoup un Docteur de robbe longue, qui toutte sa vie n'afait autre chose que lire et escrire des poemes le beau long de l'anee: C'est que ce paysan est de son naturel ce que l'autre s'efforce en vain par at et industrie: Et tout cela n'empesche point sire Colas, qu'il ne scache tresbien manier l'Estat de sa maison ou de sa grange. Le Naturel va devant. et en peut bien plus; L'Art va aprez, et en pcut beaucoup, non pas tant. Cela me fait dire hardiment que comme le uray Poeteest trespropre et tresnecessaire au maniement des affaires d'Estat; ainsy celuy qui se mesle a ne scquoir sa vie qu'aux Vers et rymes, est hors du nombre de ceus, qui selon les maximes de mon iugement meritent le nom du uray Poete. Pour conclusion, Quiconque n'est Poete de son naturel, ccluy manque de Conceptions, Inventions et expeditions d'esprit, et par consequent est incapable a tout ce ou il doit estre employe, soit d'Estat ou autrement; Et tout ce que ces Censeurs mesines ont de ioly et de poly dans leur teste, et en touttes leurt Expeditions, ie leur conseillerois de n'en rendre iamais graces aprez Dieu, qu'a la seule Poesie,
laquelle pourtant faute de dexterite ils ne scquent, ny ne connoissent tant seulement faute d'humanite ny l'entendent. Le Poete de Profession empolye des annees a rimer, l'homme d'Estat une heure: ce que sera de plus a la fois, est trop dur pour la digestion de son cerueau. tout a son temps. Estre homme d'Estat et faire le poete, ce sont choses du tout compatibles: Estre Poete et faire l'homme d'Estat ce sont choses aucunement incompatibles: La poesie a un homme d'Estat doit servir de confiture, a un professeur c'est sa vie, a un ignorant c'est del'enuie. Eheu quam miseros tramite devio abducit ignorantia! Quid dignum stolidis mentibus imprecer? Opes, honores ambiant: Et cum falsa gravi mole paraverint, Tum vera cognoscent bona. Boeth. l. 3. metr. 8. Mais, ou vay-ie? passer aux Antipodes? ie m'esgare bien loing du chemin de vous trouver, et a vous donner le contentement qu'auriez espere peut estre de ma plume. Pardonnez moy ie vous prie, ceste mienne escapade longue et espineuse: Ie me suis mespris en marchant ainsy pensiv dans un pays estranger. Ie reviens a vous, ou pour mieux dire a moy mesme, laissant les extravagances, dans lesquelles une cause non pas mienne m'a pousse, dont les beaux effects de vostre patience et devostre affection tout ensemble m'enpronettent des Indulgences plenieres. Pour nouvelles, il y en a tant, que le choix me rend difficile l'election que ie desire en faire: ie les laisse touttes
aux gazettiers, et vous dis ce qui vaut plus que le royaume de Chine: C'est que si iamais c'est Espagnol, qui du cabo Finisterrae iadis est alle droit a Rome, pour nulla utre subiect, que d'y voir ce grand Historieu Tite Live, ainsy qu'il fit, sans toute fois luy avoir parle tant seulement, s'a peu vanter du contentement qu'il en avoit receu; Ie peux dire a son esgrad, que ie me tiens de beaucoup plus heureux, qui aprez avoir mesure deux cent lieves par Lyon, ay eu ceste felicite, de voir ceste ville de Paris, ce monde, cest univers, ce Paradis terrestre, ou tout vient, ou tout va, ou tout est: Et ce que ny l'Allemagne, ny l'Espagne, ny l'Italie, ny l'Angleterre, ny les autres Royaumes pourront fournir ny faire voir, Paris seul vous le presentera. Et combien que cy devant, i'y ay demeure par deux diverses fois. si est ce qu'au regard de ce qu'elle a este en ce temps la, elle est maintenant devenue d'une partie un tout, un tout autre monde, aussy grande, aussy belle, aussy riche, aussy magnifique, aussy maiesteuse qu'elle a este auparavant. Mais sur tout, io me dois estimer heureaux dy avoir veu le Roy Louys XIIII. Ce Roy tres Chrestien, ce grand Roy, ce Roy sans pareil en victoires: qui fait esperer a son peuple un Monde hors de son monde, et a son Royaume la Monarchie la plus accomplie et parfaitte que l'on scauroit voir avant le jugement du Monarque du Ciel et de la Terre. Monsieur en vous escrivant cecy, ie croy vous avoir tout dit, puis que ie vous ay dit ce sur quoy repose la felicite de toutte la France. Que si en des endroits ie n'nay pas bien observe les loix et proprietez du langage, vous me ferez encore pardon
s'il vous plaist, qui comme Allemand de Nation, pour ne desobliger les honnestes compagnies francoises, ay bien voulu en leur complaisant m'exposer a la risee du Monde: contre la rigeur dela quelle me servitra Vostre belle affection, m'honnorant du tiltre Monsieur de vostre treshumble et tresoblige Serviteur de Pairs ce 18. d'Aougst 1645. Mouscheroche.
Monsieur. APrez avoir finy la precedente, Voycy un bourder a gros bec, qui, m'appellant hom me de belles entreprinses, pur le poeme que te fis a l'honneur de ceste Augustissime Republique de Venize, en dressa un verbal quarre, et tout contraire a la rondeur de mon genie, lequel est trop ouvert pour estre flatteur, et trop peu capable a me gaigner la vie en faisant de rimes. Ie ferois certes tort a mes Superieurs, si ie n'avois intention plus noble. Bien est il, que, considerant le danger ou toutte la Chrestiente se va ietter par une no chalance fatale, en laissant a cest grand ennemy le loisir et l'occasion a tout faire, ie prens interest a la cause commune, et me sens oblige a haultement lover ceste Augustissime Republique, et a detester tout tard venant, qui, pour faciliter la ruine de ses propres enfans, neglige, soit par reputation ou par mespris, ou par desdaing, ou par laschete, les affaires et la necessite de son Voysin. n'advise point mon Chrestien, a une maxime plus considerable pour te sauver et les tiens hors des mains du Tyran, que ceste-cy Tunc tua res agitur paries cum proximus ardet. Adieu.
IE trouve vostre Banquet de la Poesie d'un goust si savoureux, qu'il faut, que i'en prenne part, bien qu'absent, et empesche aux affaires de plus difficile digestion. La Question est: Si les Poetes sont propres aux afferes destat et du Mondo? La distinction des termes mettra les plus scrupuleux d'accord. I. Si par le nom de Poete s'entend un Pedant crotte qui vous presente un sonnet mal battu, remply des quelques antitheses cousues du fil blanc, et quelques Antinomasies sauvages, iointes avec un rythme raboteux, qui est un homme treffcavant chezsoy, mais fol en bonnes compagnies: (Veuque la grande science et lasagesse sont ordinairement detachees) un tel n'est pas capable d'autres affaires d'Estat, que de leschole, ou les verges luy serviront de sceptre. Mais si ce nom represente un homme d'un esprit naif, docte en toutes Disciplines requises pour l'accomplissement de cet'art, pratique en ce genre d'Eloquence, que nous appellons Poesie et Peinture parlante, ie suis d'avis qu'apres les autres qualitez necessaires, celle d'un Poete luy soit honnorable utile et delectable: Car si Phomme sage doit estre regle en toutes ses actions, pouquoy ne le sera-il en ses paroles, l'image de sa raison, comme la raison est l'image de son ame. La Poesie a tant de force sur les esprits, que Tirtee, et les anciens et Alemans au recit des vers animoient les soldats; la seule Poesie fournit de lovange a la vertu. Et les Muses seules sont propres a immortaliser la memoire des actions Heroiques, estantes creves filles
de Mnemosyne, ou Memorie. Moyse, David et tant d'autres Propheres n'ont rien trouve de plus digne que la Poesie pour chanter les lovanges de Dieu. Musee, Orphee et Linus estoient les Theologiens du Paganisme, et les Loix des Legislateurs estoient des odes, comme i'ay monstre en mon Essay de la Philologie Allemande. Prennons l'affaire du poinct plus haur. Au commencement les langues estoient seulement pour la necessite, sans artifice. Depuis, l'Histoire et l'art Oratoire l'ont rendue plus riche, apres l'avoir ornee des preceptes et des Fleurs: finalement la Poesie a adiouste a ces paroles le nombre et la cadence, a fin non seulement d'enseiguer, comme les autres arts, mais de recreer par mesme moyen, pour empescher le degoust qu'apportent les disciplines en leurs rudiments. Nostre langage est l'or dans sa mine mesle de terre, poly par l'Oratoire y fort le lingot epure de sa crasse: mais la Poesie est un beau vase d'or non moins riche de l'ovurage que de la matiere. Le mot de Poete signifie un homme, non qui feint mais qui fait, ou qui represente par son Eloquence le suiet au vif, et realise devant ses Auditeurs: il fait mutiner les vents, brizer les navires, choquer des montagnes d'eau; il fait ouyr le cliquetis des armes le tonnere des canons, voir la campagne iouchee des morts. Tellement, que il faut tout scavoir en perfection pour faire le maistre de cet art, si difficile et rare: car il y a force versificateurs, mais peu de Poetes, les quels ne prennet non plus de part a leur blasme que les Medicins au mespris de charlatans, et comme
plus un vin est delicat, plus son excez est nuisible au corps: ainsi la Poesie est d'autant plus excellente, que son abus est domageable. II. Estre propre aux affaires d'Estat et du Monde est le predicat dispute en nostre question. Les affaires d'estat sont de plusieures sortes, c'elles du monde encore plus. Un Poete, d'autant au'il porte ce nom, ne peut ignorer le fait des Princes et de la Cour, pour en tirer des Elogues ou des Satyres; mais son autres qualitez civiles. Platon et plusieurs autres ont trouve la Poesie dommagable a leurs Republique simaginaires, et l'ont bannie en effigie; pource que les Poetes par leurs recits honteux Des vices de leurs Dieux induisoient les suiets a faire le sembable. Si les Poetes ont este chassez des Estats, aussi l'ont este les Philosophes, Medicins, Mathematicins, recognus neantmonis tresutils a la societe humaine. S'il y a des vitieux d'entre eux, ce sont vices de Poetes non de la Posie: Mais ilfaut estre ennemy iure des belles choses, que de vouloir banir des Estats la Poesie, lauqelle n'est mesprise que des ignorats, et haye de ceux qui ont les esprits oereglez: car la melodie n'est pas seulement naturelle a l'homme, mais a toutes les choses du monde, que Die va cre es en nombre e mensure. Les Poetes sont une partie de la Iustite: reconversants la vertu selon le merire, et chastiant le vice, selon le demerite. Leurs pieces Theatrales servent d'information au peuple incapable de Lecture. Leurs Tragedies donnent des enseignements aux Princes, et font la verite masquee entrer par la porte du divertisement. Un Prince qui parmy la foule des occupations
voudroit faire le coup d'Estat par la Poesie, se feroit moquenmais s'il poetise par fois, comme Auguste, Nero, Nerva, Anto nin et Francois le premier, il pourra emporter le nom d'Hercule Musagete, et immortaliser la gloire de son nom. Au reste faut il recognoistre un iuge sortable en cette dispute. Qui sera il? Un Poeteril fera la partie. Un autre qui n'est pas Poete? il ne scaura estre iuge en chose de laquelle il n'est pas informe, et il restera l'appel au dernier ressort. Ie confesse d'en parler comme ignorant; toute fois mes raisons, favorisent aux Poetes et a la Poesie, sans laquelle pas une langue se peut parfaitement apprendre et correctement prononcer. Voila mon plat de ris, ou mon advis, en vostre banquet: s'il est aux valets d'apporter des viandes, voila un mets de ma mal garnie Cuisine. Monsieur De Norimberg le 1. du Septembre 1645. de Vostre treshumble et tresoblige Serviteur George-Philippe Harsdorffer.
Candoris amica brevitas.
Spissis et glomeratis verbis amorem qui vestiunt, amici non sunt nisi sub perso na: latet, si penetras, simulatio: nec sine fuco veniunt stipatae illae voces. Mihi affectus in propatulo nimium non prostat; sed latet ardetque in imo pectoris penetrali: nec densos illos verborum fumos de tegillo meo mitto, sed scintillas et stricturas animi ardentis. Euric. Putean. Epist. 34. promuls. In aquam demissa quaedam cum sint rectissima, speciem curvi praefractique visentibus reddunt: Ita si de rebus perperam iudicamus, nostrum est vitium, non rerum. Erasmus. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria.
NIl adeo Invidiae faces, quam parium impar virtus excitat. Saxo Grammaticus.
INvidet vero quispiam? hoc ipso se inferiorem ostendit. Lipsius.
STudendum ergo semper, melioribus placere, quam pluribus, Matth. Zuber Aeolohyl. pemm. 3. dedio.
Illustrissime Celsissimeque Princeps Domine Clementissime
PErmisit Venerandus mihi Parens, Roganti ut succisiva opera, et post severiora Iuris exercitia, relaxandi animi gratia Iuveniles eius ac liberioris animi conceptus et chartas Poeticas maxime rure quondam scriptas, inspicere atque in ordinem redactas publici Iuris facere liceret. Venit in manus primo intuitu, tertia haec Epigrammatum Centuria Illustrissimo Nomini Summisque Virtutibus tuis, Princeps Celsissime, alligata, eo modo quo ad te heic ipsa destinata properat. Accipe eam serena fronte o Princeps, sit propter Parentis mei, fidelia et proficua terris Tuis, in quibus non tantum cum hominibus, iuriumque tuorum hostibus, sed bello fame et peste non parum insumpto patrimonio nostro decertandum ipsi fuerat: servitia, sit propter Celsissimum
Nomen Tuum. quo Celsissima Mater initiatum, sicque Illustrissimo Patrocinio tuo me uti frui dignum voluit: suppliciter orans, ut non tantum eam, quam de Alcibiade ut Pseudo Politicorum Moribus annis abhinc decem Tuae Celsitudini inscripsi Disputationem, sed et haec Epigrammata oculis aspicere clementibus, et studia atque conatus clementissime fovere eius velis; cuius Nomen bene merendi studia atque animus servitiis Tuis ab ineunte mancipatus non potest esse quam
Illustrissimae Celsitudini Tuae Carissimus, Subiectissimus, atque ad Aram Devotisimus
Francofurthi Cal. Martii. 1665.
Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. U. C.
AEliani lib. 5. cap. 4. in historiis verba sunt, Famam fuisse, in Deloprovenisse Olivam et Palmam atque hac tacta, Latonam a)pokuh=sai subito partum edidisse, cum ante id facere non potuisset.
Aliquot iam anni sunt Domine, cum severior et vita et studium ab his me studiis avocaverunt, in tantum quorundam opinione, ut abs me ea in desertum ivisse credita fuere; Sed evenit quod Latonae mihi inter litterae Illustrissimi Stemmatis Tui intentius haerenti, ac in his regium Avorum Tuorum Nomen et priscae Magnitudinis Magnificentiaeque altius ruminanti monumenta, ut, ad aram gratiis tuis sacram, Olivam istam palmamque vitae, virtutumque Tuarum subito partum hunc et fovere sinu, et ut ad lucem vides edere ac eniti inceperim, quem alias forte concipere ne vix ausus fuissem. Bonum factum! Spes in vitam Tuam virtutemque nobis est, pacatum brevi tranquillumque Imperium misero et emedullato ad agonem populo tuo affore.
Accipe ergo partum istum, et si apparet embryo, Serenitatis Tuae Clementia perfectioni restituendum refice. Hunc tibi nudum ego sisto, ut in mundum venit, sine ullo vel fuco vel colore, simplicem, apertum stylo et filo natum. Verba loquitur tria tria, nota, intellectuque facilia. Nimis enim alta fari, obscura meditari, et ingratum est Lectori, et bono viro odiosum: Principi vero indignum. In ligurinum scite Martialis inquit, lib. 3. Epigr. 44.
Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod quacumque venis fuga est et ingens
Circa te Ligurine solitudo
Quid sit scire cupis? nimis Poeta es.
ODi poetas nimis poetas. Parva stultitia excusationem meretur; ingens, vituperium. Displicet Scriptorum genus illud, ad quod capiendum opus est ingenio. Adhuc Aeliani historia est. lib. 10. c. 10. Cum Ars pingendi iam ortum duceret, et quodam- modo in lacte fasciisque versaretur, adeo rudi, obscuro et impolito stylo depinxerunt animantia, ut adscribere ad ea pictores necesse esset. Hoc est bos! hoc est equus! hoc est arbor! Indice hoc atque divinatore Carmina mea non indigent: misellus Scriptor est, qui lectorem dubium magis quam certum reddit, et quem ipse, nisi ingentia lexicorum iugera perambulaverit, invenire non possit. Sed hic vela contraho, prospiciens in quo vitam mihi quietemque et [(printer); sic: siet] post tot Belli famis pestisque mala devorata restitutionem iacturae omnium bonorum nostrorum promitto, mitissimum nempe Illustrissimi Nominis tui virtutisque portum.
Id adprecans saltem Felicitati tuae a DEO; det, vitam et vitam: hoc est: Iustitiam, ut floreas, sicut Palma et multiplicere sicut Cedrus Libani. Ecclesiast. Clementiam, ut Domus Tua tranquilla exsistat atque felix. Seneca lib. 1. de Clem. Conscientiam, ut nocere nolis cum possis, et sic conserves gloriam, Regibus dignam. Cetera cuncta dedit. e Fenestrangia tua S. R. I. Mareschallatu X. Decembris Anni Christianorum. M. DC. XXXIX.
Illustrissimae Celsitudinis Tuae Iurata fide atque exorata a summo Oboedientissimus Ioh. Michael Moscherosch.
MOnsieur Fils et Compere, Iayreceu ces Iours passer Vostre liuret, que ie trouve bien couche, et a mon goust. Vostre style, pour estre bien Court me plaist D'avantage, que le long discours de Monsicur Gloner et d'autres Longuebardes. Ie vous enouye mon passe temps que i'ay forge ceste semaine, fur la, chasse et pesche que vous feistes dernierement, chez moy icy dans Wibelshaim. Ma femme est deliberee de voir un de ces iours sa commere, vostre femme. Car encore que sa fillole est morte, elle ne laissera, pourtant pas de voir la mere en sa couche, et de luy donner quelque petite souvenance. Lapremiere fois que i'auray l'honneur de voir Monseigneur le Comte de Hanau nostre bon maistre, ie ne laisseray luy entamer quelque mot pour vostre avancement: Ces messieurs sont de courte memoire, il les faut faire souvenir de leur promesse, puis que leur parolle, cedisent-ilz; leur doit estre aussy chere que la vie. Ie vous soubhaite, toutte prosperite et demeure Filz [(printer); sic: Pere] et Compere Vostre bien affectionne.
Carmina scripsisti nuper, nunc retia tendis,
Insidias Avibus struis hic, Vulpesque Luposque
Impetis atque fugas lepores pavidos in campis,
Squamiferos capis et pisces in flumine mutos
Auceps, Piscator, Venator et ipse Poeta,
In Wibhaetzheim 22. Iunii 1630. Philippus Bockle a Bocklins Avv. etc.
EGo vero quod pro lepidissimis tuis Epigrammatibus tibi reponam non habeo praeter ingentes gratias. Video in te, mi Moscheroschi, rarum illud consortium iudicii recti et felicis Ingenii: Quod ne te tibi prolixius laudare velle videar, brevi hoc disticho, ex animi mei sententia, exprimo:
Aurea qui patriae dedit haec Epigrammata nostrae
Dic annon Vates aureus ille siet?
Quae denuo misisti Apophthegmata, tam grata sunt, quam quae gratissima. Admisi illa reliquorum in collegium, et suis locis collocavi. Tu sic pergas quaeso, et in me Patriam tibi devincias, licet iam ante tibi tuoque amori obstrictissimam. Quae de traiectione literarum illarum initialium H. M. M. ut illae quidem a te positae, qua de re mihi eae suspectae omnino fuerunt nominis tui, mones, volo quod vis, et ita ut via inter anonymos inferam.
Vale, et me tui amantissimum redama, salutato a me longe Meritissimo Domino Berneggero nostro, apud Goarinos XII. Mensis mihi Cognominis. 1630.
Tui studiosissimus I. W. Zingresius.
ANgelus Anglorum Te Dux in Regna supremus
Duxit: et Agnati Regis in ora Ducem.
Regibus orte Atavis Princeps. Dux inclute Gentis
Croyacae. Arschotti prima propago, veni!
Exspectata diu nobis haec nuntia. Felix
Una erigit populum nunc ea fama tuum!
Perge iuva sacros, ubi nascebare, penates
Consilio et Dextra vindice: parva mora est.
Nil miseris restat quam vita; Alimenta negantur
Patria ne pereat, Dux miserere! Redi!
ERNESTE Princeps spes decusque saeculi
De Te sibi congratulantur invicem
Hic Patriae Cives chorus viventium
Laetantur Urbes, subditi plaudunt sinu
Sibique gaudent: Nate Regum! Nobile.
Ter sanguen Hunnorum! Renascens gloria
Decusque Croyae gentis, Arschotti Ducum
Dux et Caput, flos, germen et spes unica.
Iam non erit delator ullus vel Gnatho
Mendax, nec immisericors tyrannus, ast
Clementiae Iurisque et aequi vindices
Honosque lausque deferentur maxime,
Et digna praemia et salarium Viro
Docto, pio, proboque, cordato, bono.
O Tempora! o optata vitae saecula!
Veni! veni Princeps! Veni! Mone! Rege!
De Te sibi congratulantur invicem
Hic Patriae Cives chorus viventium
Laetantur urbes, subditi plaudunt sinu
Erneste Princeps spes decusque saeculi.
DIscite Iustitiam Reges, nec Iura Deumque
Ludite; namque hominis vita fidesque Dei est.
Princeps es, reus atque necis? te poena manebit
Non minus ac minimi maxima poena rei.
Descendunt Ratione Status ad Tartara multi,
Decretoria et hos iudicat una Dies,
Paule sed o caute quam Tu regis omnia. Princeps
Sic tuus in stygiis non tolerabit aquis.
Caure at cordate, passim cunctimque peritus:
Marte regi dubium est; Tutius arte regi.
Tu Ducis es Ductor. Tu Dux es Principis: Isthoc
Tutus eris princeps cum Duce. Dux Comite.
Vive memor nostri, nos bello et peste perimus?
Actum est! Consiliis, heu miserere, Iuva!
Gallia nos fecit Comites quondam, oscula nunc me
Bella famesque tuis ferre iubent pedibus.
HOc Anagramma Tibi PRINCEPS Erneste, loquuntur
Numina. Numinibus Nomina Cura Ducum,
Ars decorat Reges. Regum Laus maxima: Marte
Imperitare Gregi Dux petis? Arte potes.
Et Pietate potes. Pietas Ars optima: Martem
Vincit ubi vincise quoque posse neget.
Martis Vita furor, Mors anceps cuncta minatur
Ducit in infernum Mars via lata locum.
QUam scite dictum! Sapiens dominabitur Astris
Hoc est, qui pius est. Nemo sapit a)/qeos.
E Pietate suum sumit Sapientiae fontem.
Desipit aeterno qui sapit absque Deo.
Flectuntur superi votis precibusque piorum.
Qui pius est, Caeli vincere Fata potest.
In quavis Aula verbum hoc demnabile primum est
Fide! Fides multis fit ea furca viris.
Fraude solet, si se fidum vocat Aulicus, uti:
Atque bonum, quando se simulat, malus est.
Naturam dant Astra homini, sortemque Animumque:
Et vitae et mortis Commoda, damna, modum.
Formant, inclinant, coguntque trahuntque. Rigorem
Hunc tamen omniscius mitigat Axe Deus.
Naturae domitor, victorque et vincere Fatum
Omnipotens, vinci se pietate sinit.
Exaudit Iosuam. Solem stare iussit, et actu
Tum stetit, atque Astris plus potuere preces.
Nobile vincendi genus est oratio. Vinci
Non aliter patitur quam pietate Deus.
QUi senis experti venit ad Certamina miles,
Miles is in fausto proelia Marte subit.
In Sene Virtutis latet Experientia, Magnus
Nec labor est iuvenem vincere posse seni.
Quicquid agit, prudenter agit veneranda Senectus:
At Iuvenem praeceps dextera saepe necat.
UNa Philippinum tandem spectare voluptas
Ursit et ad praesens sollicitavit iter.
Ergo sub Adventum: Salve Domus incluta: Salve
Sanguinis et canae Nobilitatis Honos!
HAc Charitum Suadaeque Pater Rhenanus Apollo
praesidet antiqua dexteritate, domo.
Nulla Philippino fraus est, candore reguntur
Omnia, ceu fieri per Iovis arva solet.
Ergo simultatis stulto qui murmure gaudes,
Atque dolo! pernix hinc procul omnis eas.
HAecce Philippinum domus appellatur. Iniquos
Pellit, et antiquos dexteritate, fovet.
HAec domus antiquo gaudet candore! proinde
Si bonus es, salve: Si malus hospes, abi.
Anne Philippinum, Phili Pindum an dixeris, unu est:
Nam velut in Pindo, magne Philippe sedes.
Nulla Philippino panguntur Carmina, quae non
Ipse Philo Phindi praeses Apollo probet.
ES merito felix generosa Stirpe, videris
Dum tibi dum Patriae te generasse DEOS.
Aeterno cultu pater est et nomine dignus
In cuius residet prisca fides liberis.
Aeterni cultus nati [(printer); sic: liberi] sunt nomine digni
In quorum residet nostra Parente salus.
EMinus Eximium nobis quodcumque videtur,
Cominus exili saepe valore iacet.
Ergo cur nostri laudas Epigrammata libri?
Tam parvi ut medio sex emis asse libros.
Purpura te cingat praetioso quae texta; mereris,
Zingrefi, Patriae fida Columna Tuae.
AUrea Zingresi te Iudice Carmina scribo,
Primus es, informis quem capit iste liber.
Me tamen ex nimio laudas, non aurea scribo;
Si dicas auro digna vel aure. sat est.
QUicquid habent Musae lepidi Veneresque leporis:
Quicquid habet belli Pindus, Apollo boni.
Omne id nectareo Puteanus prodidit ore,
Historia Patriae erimus et Eloquio.
Huicce peroranti Pater Heinsius assurexit,
Exhibuit Cultus Heinsiadesque sacros.
Haec est Barlaei facies: Patet obvia virtus,
Et Candor, fraudis nescius, inde micat.
Cetera scire cupis? Vatis lege Carmina, dices
Vix puto Maiorem mente fuisse Virum.
MAgnus Aristides Iusti Cognomen adeptus
Non quod erat stricte iustus? sed iustus et aequus,
Summum etenim dici Ius summa iniuria debet.
Primum est esse a)\gamon [Note: * D. Ap. Paul. Heb. 13. 1. Cor. 7.] tamen hoc cui fata negarunt
Scortator non sit qui Pater esse potest. [Note: Horat. 1. I. serm. satyr. 4.]
SIt tuus Ignis Amor. Sursum petit ignis, Amare
Terrenum scelus est, Zelus amare Deum.
Omnis Amor Caelo primum debetur: is omnis
Nam venit ex Christo traduce noster Amor.
IN Meritis te velle tuis tibi fidere, certe
Vera fides non est, Lentule, perfidia est.
Hostis adest! patriae misere plectuntur Archivi.
Iura iacent. Pietas deficit, Astra dolent.
O Deus, in quae nos servasti Tempora! Caelo
Descende et dextra vindice verte polos.
Adnue sancte DEUS! DEUS audi vota, resurge!
Surge! Veni! servos auxiliare tuos.
PAtronum, Patriamque, Patremque, aut quisquis Amicum
Aut Praeceptorem deserit, hic Niger est.
PAx Iucundarum rerum dulcissima, multis
Inferni poenas Interitumque parit.
Aversa pauci constantes sorte videntur:
Adde; at vix unus ferre secunda potest.
PEnnalem a penna quidam dixere, quod Ille
In sacco pennas portet ubique suas.
Poenalem a poena quidam dixere, quod illi
Poena sit in nostris perpetienda scholis.
Penalem contra quidam de pene vocant, quod
Futilis hic pars sit Corporis, Ille Scholae.
DaVo Boves, Diherque Domos, librosque Philander,
Bella Derand, Thomas pocula, nemo nihil.
Proh vanos hominum! quis non sapit? omne
Vult nihil esse aliquid, nemo sed esse nihil.
CAndorem in vultu geris, intra in pectore fucum:
Candidus ingenuum te negat esse virum.
CRimina dum crescunt augenda est portio poenae.
Mille mali species? Mille doloris errunt.
Corpora sunt ferro quae dam sananda, vel igne
Quae sanare quidem Verba vel herba nequit.
COrradat, rapiat, currat, fremat, ardeat, armet
Improbus: omnis inops est manus absque Deo
Terra movet, fera bruta movent, et proelia veuti,
Quicquid et a reprobis fit, maledictio sit.
Nempe iniustitia est ea vis: ut fistula quicquid
Advehat, ultoris tympana tacta fugent [(printer); sic: fingent] .
AD Sacramentum sacra mens, tum sacra manus; tum
Quae facit amentes, gens, sit amica min'
PRopria laus inquis, sordet, Blandine: videris
Si saperes, Laudes tu tacuisse tuas.
In proprias cum sis laudes tam dicere pronus;
Nae dici stercus laus tua tota potest.
AEQue Iuridici et Legistae auditis uterque,
Tu Tulli muti garrula Trulla viri.
Est diversa tamen vobis mi Tulle voluntas:
Tu leges [(printer); sic: legis] lecto non legis; illa legit.
Amborum spectata etiam professio dispar,
Iusque edis Uxoris tu, regit illa tuum.
Non Medicina malum pellit, praesigne Galeni
Recipe non ulla conditione Iuvat:
Ni prius adflicti Caelos Oratio pulset,
Sanctum agat, et sanum qui fuit aeger, aget.
Scire meum nihil est, si me scire hoc sciat alter.
Ni sciat hoc alter, scire meum nihil est.
SCripta viro nomen faciunt, Vitamque Poetis
Carmina dant! solus desidiosus obit.
Aita manet: Vati: vivunt post funera Vates;
Carmina nullius Mors nisi Martis erunt:
NIl dat Vogelus pauperi, est pauper tamen.
Nil dat Mercenario est pauper tamen.
Lymphum bibit cum cenat, est pauper tamen,
Nil creditori solvit, est pauper tamen.
Ius dicit, Aurum sumit, est pauper tamen
Fallit, Rapit, Corradit, est pauper tamen.
AErernum in terris nihil est: aeterna videre
Qui volet, in Terra non habet ille locum.
NArras in aurem semper, et cernis retro!
Sicut solent, censura quos vexat acris.
Sicut solent hi qui suae causae timent
Et qui vident saevum venire lictorem
Rides, doles, curris, petis, laudas, taces
Clamas, times, garris, spuis, potas, sitis,
E Flandria es Gallumque gallice laudas.
Permitte dicam quod videtur de re esse
Felix es nunc, Francisce, ut est adulator.
RUffus homo bardus: praesumens omnia: lentis
Passibus: et magna cum gravitate miser.
Nobilis in sese tantum. cui cuncta videntur
Esse nihil; tantum quod facit ipse probat.
Ruffus qui vitam miseris hic invidet: Et qui
Mundum ex Idaeis absque labore regit.
Ruffus homo parvus, superans at falce gigantes:
Vividus ad nummos, hastis ad in Numeros.
Facta quod hic eius sit mentio nulla queratur,
Ne forte, officii hoc signum et honoris habet.
Artes torque eius (quon dam ne nesciat ipsum
Posteritas) aram heic et monumenta legi,
VIta cadit cum Vorte, at non cum Morte resurgit:
Nec sine mente potes, nec sine morte mori.
NOn ea dem cunctis Mors est, tamen Omnib' una est:
Non eadem Lex est; Lex tamen Una, Mori.
QUi Merito Christi meritum superaddere tentat:
In merito merito Vir perit ille suo,
SAepe mihi fuerant facilis Metagrammata Lusus,
Sape etiam Ingenii Carnificina mei.
Causa utriusque liquet: superest si litera, vel si
Litera nuda deest? Nullum Anagramma bonu est.
VIta via est Mortis: Vitae Mors semita Plures
Semita fert; Vitae sit via lata licet.
OMnia muneribus praeter pia Numina cedunt.
Parrononi des munera, surdus erit.
Causidico ni des munera, mutus erit.
Hyppocrati ni des munera, mancus erit.
Cornuto si das munera, Caecus erit.
Praetori si das munera, tutus eris.
Omnia muneribus praeter pia Numina cedunt.
LIvius adsertos Romanae gentis honores
Vindicat, et Latium post sua fat a solum.
Et Tu, Germani Candoris gloria, IULI,
Tu prohibes Patriam post tua fata mori.
Livius es, quando Musae tua Munera pandis:
O tandem! ad spes est: Iulius esse potes.
EX Germanorum pauci Candore supersunt;
Qui niger est, Solido praevalet ille viro.
ZINGREFI, hic dolor est! At Tu,quia prisca reducis
Dicta Patrum, priscae es Dexteritatis apex.
O Fatum! O patriis tandem succurre Camenis,
Restet ut in misero libera lingua solo.
Ploratu, et plenis tempus consumere Mammis,
Infantum vere sunt ea signa duo.
Ad vitium flecti, Matremque focosque fovere:
Illa puerorum propria signa duo.
Fecundi Calices, furor immoderatus amandi,
Illa Iuventutis sunt mala signa duo.
Fortiter adversis rebusque obstare secundis,
Prudentis vere sunt ea signa viri
Morborum. Vortex, Amot immoderatus habendi
Illa senectutis pessima signa, vale.
Dominus aequus facit Ministrum fidum.
Ipsa suas hirundo domos et mus miser antrum
Tuto habitat? Nullum das mihi terra locum?
Sex liquere mihi sedes utrique Parentes,
Surripuere Dither, Mars, latro, flamma, Vogel,
Misili, Satis est! parvam tibi contrahe in Urbe,
Et nulli nimium fide! maneque domi!
Aut servi Domino fido,qui Numina Credit.
Iniustus miserum te faciet Dominus.
Sint placidi Domini! fidi promptique ministri!
Conservat servum Spes Dominumque Fides,
VIta quid est? Metus est. Quid Mors? Spes Certa futuri
Vivimus, at plures spe, morimurque metu.
UNa via est Caeli; tantum Una est Ianua Christus.
Deforis est, alius qui putat esse fores.
UT bene semper edam, gratos exopto Labores:
Tu requiem mavis, sed male semper edis.
Mh\ propnth\s ce/neteue: Ta/xist' A)podhmi/a sfa/llei.
Nh\ Di/a! tw=n mai/dwn e)/st' A)podi/a o(do\s
VOta, sed ad summum ducas prece supplice,quisquis
Doctorem Medicum Causi dicumque togas.
O quam difficile insontes offendere sanctos!
Vix bonus est, raro qui bonus esse potest.
UT bene sis, animi taceas secreta: Voluntas
Non cadit in plures Unius Una Viros.
Saepius innocuas premit aucta Calumnia Mentes,
Alterius non sis, sis tuus, ut bene sis.
MAtris hoc est, Nati parere, parare Parentis.
Sic facit officium doctus uterque suum.
VIvere Divitibus solis res grata videtur.
Divitibus solis omnia namque licent.
Caesareum rabido tracta Conamine Cultum.
Lude Deum: vives tutus ut aera dabis.
VIrtutem Virtute Deus, Crimenque repensat
Crimine:is ergo Deus quem facis esse, Tibi est.
VIta fugit Mortem: Vitam comitatur euntem
Haec; sequitur fumum Mors: timet illa NIHIL.
MAgnifacit Cuculos, sed raro amat Aula Cucullos:
Saepius Aula colum non colit Aula Polum.
Titulare (Titular-buch) suum extollens.
TU Titulare tuum legis ut sacra Biblia, Doctus
Nemo tibi est, cui non hoc Titulare sapit.
Vis,quid sit dicam? Titulos dum congeris istos,
Desipis; aut titulo tu tenus ipse sapis.
TItillor quoties dominum me, Paule, Magistrum
Doctoremque vocas, eximiumque virum:
Non ea vana puto! quis enim non optima de se
Crederet, aut quis non diceret hoc quod Ego?
Tanta inest Titulis vis internata, pruritus,
Ut capiant sanctos nomina vana viros.
URbice! quique rudi degentes rure beatos
Differis, in tuta falleris Urbe tua.
Quaeso veni nostras nobiscum vivere mortes;
Pace frui summum dixeris esse bonum.
Principium pacis Deus alme, et clausula! Pace
Da mihi in Urbe frui; nam satis orbe fui.
Mutavit mentem, caesas Philander aristas
Colligit, et Iuris lemmata Rure legit.
Interea saevis ardent nova proelia bellis,
Nullus et in totis est homo tutus agris.
Hostibus in mediis, inter gladiosque,necesque
Hac serit arva manu, qua gerit arma manu.
Tunc tua res agitur, Mulier cum proxima plorat.
Plorando fraudem cogitat illa novam.
Lilia mixta Rosis, Rosis ubi mixta manebunt
Anglia,quae stannum est, Aurea tota foret.
Rara placet miserae, quoniam capit otia, plebi.
Actio, quicquid agas, te facit illa pati.
CArmina sicca sient! biberent si carmina vinum?
Quis nobis ponet quis satis esse liquor?
Carmina sicca sient! vinum potare Poetae
Debent: Sunt Vatum vina falerna focus.
Est propter Vates,non propter Carmina, Vinum:
Sed propter Vinum Carmina facta putant.
At quia tam nitide vacuant sua pocla Poetae,
Fit bene ut aeternum Carmina sicca sient.
SIc velut in Regnis Reges, in Iure docentes
Pro Libitu Leges Collubituque legunt.
TE Ruffum quandoque voco,quandoque minorem
Nomino, ceu versus commoditate licet.
Ruffus es ut verbis summos superare thrasones;
Ut Virtute velis vincere, Ruffulus es?
NOn habeo Momum, non est mihi Zoilus ullus:
Nemo est qui miseris in videt ingeniis,
Ruffulus ille quidem fortunas, qua pote, nostras
Persequitur. Causam nescio. Persequitur.
Sed scio. magna sonat Ruffus pro more:ego sed quid?
Rideo,nil credo. Cur? quia verba dedit.
Vogelus egregie mendax, et crimine quovis
Perspicuus, famae lima strigilque meae:
Alter hic est cuius virtutem oppono flagellis:
Dexteritas vinci nescit, ubi domi est.
SIs Verax. Vinum vita. Reverere Parentes.
Dilige vicinos, et venerare Deum.
Haec summatim quinque Tibi Divinae Legis
Instar habe: si vis pluria? sume Decem.
Quod Regis Capiti aurea est Corona,
Id hoc Sponsa suo pia est Marito,
Casta sponsa Viri sui est Corona;
Viri est Imperium; Corona nullum
Regis Ius habet. Imperat Vir et Rex?
Sed Regina regantur et Marita.
SEu Vogelum voco te, seu te voco forte Vogelum?
Unum est, Vogelus tu mihi et es Fogelus.
Te quacumque coquat tandem Coquus arte Magister
Coctus es insapidus, Crudus es insipidus.
Qui vitiis tecum cuperet certare, Fogele?
Vincetur summo sit nebulone prior
VIta hominis poterit quaedam quasi Musica dici:
Vox, Miserere; Notae, Crimina: Pausa, Mori.
Post, Nova vita,novae Partes,nova Musica, Sanctus!
Sanctus! Ter sanctos Vox - Nota - Pausa Deus!
QUi novus est hospes, Blandini discito leges,
Si parcas auro, parcit et ille cibo.
Si careas nummis? peius divertere non est:
Aurum da laudes cantet ut ille tuas,
TE Contra Leges natum, Tonsoribus ipsis
Est nothum [(printer); sic: notum] : hinc natus diceris esse notus.
IN terris unum Terra generosius: Astra
Inspice, Terrenum dispice, tutus eris.
INtroitus Vitae labor est, dolor exitus; et quam
Vivimus incerta est totaque vita labor.
O miseranda hominum et Sors deploranda! Voluptas
Fellea! Mors vivens! Mortua vita! vale.
REgis ad Imperium sancti sit Regula Iuris,
Si Regit Imperium Rex Ratione suum.
Imperium sequitur, Ratio praecedit, haberi
Rex Cupis? Imperium stet Ratione tuum.
SOl solus pater est Naturae:immobile mater
Sola solum:Matris mellea Mamma salum.
Infantes,Nantes gradientes atque volantes:
Quae domus! aut Caelum aut Tartara. Mensa, modus.
SI patris aeterni [(transcriber); sic: aeteni] confiso lumine mentem
Cernis agit tecum, ceu pater esset, et est:
Si malus es! ne sic pereas, mox corrigit, et te
Morbo etiam vitii forte reducit ope.
Qui pater est, punit, raro connivet, Amorem.
Testantur Virgae, vis, dolor, Exilium,
AUla Deum raro, vel parum curat: in Aula
Qui vivit, raro Vir bonus esse potest.
Saepius in Caula plus est Pietatis: in Aula
Qui malus est, bonus est', qui bonus est, malus est,
Vis brevius dicam?nec longo Carmine? In Aula
Ille etiam malus est, qui bonus esse potest.
Illa ut de rebus praedicere falsa futuris,
Haec de praeteritis dicere vera solent.
Carmina longa velut farcimina longa refercis venundas,
Sed quae Muscerdam pro pipere intus habent.
Falleris: ingenuum Carmen non mole probatur,
Mica salis lolium vincit agreste tuum,
de Loly Hieroglyph. vide Pier. Val. lib. 56. pag. 538.
SI Certamen adest, trepidans ad pocula Curris,
Et vires Animo sic facis esse, tuo.
Egregie factum! Quod fas est quaerere,quaero:
Vires at vinum te facit esse Virum?
SI Venus orta mari? nobis ut Carmina dicunt:
Qui poterit dici quod siet ignis amor!
QUi prius insonti pomum interdixit Adamo
Malum, peccati noluit esse Malum. [Note: adde Horat. p. 498. a §. Providentia Dei. et fol. 498. §. sicut tu memoria et §. sicut tu quidam.]
CAna tibi Barba est, sunt Cani in fronte Capilli,
Et cum quo mordes os solet esse canum.
INdorum mos est, Unguis cui longior exstat,
Hunc Regno et Populis complacuisse Ducem.
Non ex mente probant, non ex virtute Monarcham,
Sed faciunt Regem Corpus et Unguis eum?
Unguis enim priscae signum Virtutis et Indis
Nobilitatis erat Militiaeque decus.
BArtole sta Iuri, si vis Iurista vocari:
Qui stat non aequa lance, is iniquus erit.
HEu quantum in terris dominatur Opinio! Multi
Dum laudare putant, conscelerare solent.
Titillare magis tituli quam pascere possunt:
Non titulando venit,Nomen, Agendo venit.
HOrrida torquentis transivit Noctis imago,
Atque redit Domino sic tribuente dies.
Terra Deum laudet! laudent Animalia Nomen
Numinis: applaudant aequora, piscis, aves.
Audi, Cerne, Nota, Numen qui spernis, ut ipsa
Mane Creatorem laudet Alauda suum.
Esto pius Domino. Sobrius tibi. et aequus in omnes,
Haec tria sunt animae pharmaca sancta tuae.
Fallor, an a Verbo nomen trahit Optimus opto?
Namque optare potes vix quidem habere bonos.
Germani aptabant olim ex albedine nummos:
A nummis hodie, discute, Candor abest.
Fortunae imperium, ceu numina sancta timetis.
O pecus! o tepidum, perdita turba, genus!
An fuit ulla umquam, ceu creditis esse, dearum
Sors? venit a solo sors tua tota Deo.
Totum infecta gregem inficit Capella,
Cum morbo et scabie gravi laborat.
In versu secus est: Quis improbabit
Ob duo vitia integrum libellum?
Certe non nisi filius Catonis.
EPigrammatum meorum Centuriam post annos novem Tertiam hic tibi sisto. Miraberis simplicitatem: quam tamen, si inter scuticas, et Hinnitus conceptam natamque sciveris, spero, excusabis. Rusticus ego iam factus sum, Urbanitatis nescius: Ruditatis accusari dignus: Ea vero tempestatis huius lex est. At quomodo? inquis, Dicam: finge quaeso: si vis,
aspice aliquem aestuante Martis Mari inter scopulos voraginesque Patriae interiturae fluctuantem panem suae suorumque necessitati, non Principis liberalitate, non meritissimo stipendio,non nobili Accessario, non Mancipiorum famulitio: sed antiquo Patrum more post aratrum:(hae iam sunt his in locis Praefecto praetorio dignitates anxie quaesitantem: Et qui nodus est, in bello inter minas atque mortes, inter tela, enses, iacula, tormenta, fulmina, inter mille pericula dubiae vitae insidiantia, custodiam pro equis et iumentis, pro aris et focis agitantem, aut e specula circumspectantem: aut vastissimas glebas plurimo cum sudore dissipantem, Val. Max. l 4. c. 4. Qui ut laboris taedia, molestias, periculique instantis atrocitatem si non vincere, lenire saltem possim; armis utcumque defensivis sclopo rotulato a tergo pendente, Bombarda radiata manibus versante: Sclopeto latus lambente minori tormento sub veste latitante ita arrectis auribus stans pede quasi in uno aut obambulans, servos meos, si non manibus, animo tamen iuvo, atque voce:Et ne nihil agam, versus nonnumquam aut Epigramma pango. Ita sortis Iniurias scilicet fallens.
En quae cura tuum teneat quae vita Philandrum.
Neque vero ferenda non sunt quae mutari non possunt: solaminis ergo loco repeto,quae Nobilissimus Gabriel Boninus in senatu Parisiensi Patronus, et Castri ruffi Bryturici praefectus ad Fratrem Ianum de Bonin Successorem suum de suo Iuriperto in Heroicis scribit p. 103.
Mentes angit opum, vexatque insana libido
Atque sui cupidos non sinit esse probos.
[Note: Editorial warning for entire page (cf. Errata list pg. 233/s235.html): "Confusa pleraque"] Haut metuunt ignes Musae celeresque procellas,
Nil enses gladios, nil quoque tempus edax.
Quid noceant Musis hiemes? quid grando? quid imbres?
Quid Boreas? Tonitru? quid Iovis arma? Nihil.
Qui labor meus cum subitaneus sit et sulcatim
Rulla et Vomere exoratus cumque ligone et rastro, scriptus excusari a te eo potest et debet facilius eum nec inter turbas ver acta aut exactior cultura iam proh dolor concessa, quae omnia quidem exquisitissima ingenii tui stiva acuminisque tui occa (neque enim Colono verba sua invidebis) farciri restitui atque resarciri poterunt: Id ipsum quoque ego ipsus promitto, ubi eluso Martis fulmine faventiores candorem venti adflabunt: Hos et tibi exopto, anime mi teque ex voto vivere summa precor.
Sed et haec interpunctim suspiria ducas atque singultus: tibi namque scribo, quem ad maiora nunc edenda adeo hebetem nuper fecit magnus Quartanae atque Colicae morbus, et iam nunc saepissime interrumpunt, clamorque virum clangorque tubarum futura non supprimunt ferrum w)=| moi qa/kou, ou)\s qa/ssw! heu sedes in quibus sedeo! Eurip. Troad. act. 1. Flamma fames. O te beatum Lector optime cui in tuto meditari, cui audire casus nostros, cui scire miserias nostras datum est, non gustare, cui cernere mala nostra e longo permissum, non sentire sensu. Heic me cum videbis lacera atque enervata, videbis vera versificantem. Otia tua tibi Deus dedit, nobis calamitates infensus hostis, O sed et his quoque finem. Intromissus in Campum fuero, Ego vero, ne si semel naeniarum finem orationis invenite, quod quidem
miseris sollenne est, nesciam, hic gradum sisto: si favebis? explebitur exsereturque in tantum dolor qui tam me tenet, si reieceris! e)p' a)/lgesi d' a)lgunqw= accidet mihi dolor ad dolorem. Eurip. act. 1. At quid adflicto homini potest addi adflictione crudelius? Talis Tu non es lector candide Vale. Sed a)po\ th=s eu)ergesi/as a)nh\r.
E Fenestrangia X. Decemb. M. DC. XXXIX.
NUmerosa est facultas, paucis multa; multis pauca fori otiosa atque odiosa garrulitas. Zuber. Epodaetus. dedic.
Semen licet exiguum, tamen locum nactum idoneum, vires suas explicat, et ex minimo in maximas actus diffundit; sic ratio sapientiae paucis constat verbis, in opere crescit, Seneca.
Ex Iusto Lipsio.
COrpore qui macro est, se vestibus induit amplis,
Quo vitium hoc possit dissimulare suum.
Verbis plus nimio sic se male rebus egenus
Venditat, in tantum ne videatur:inops,
Verborum parcus sis, rerum prodigus: ecquid
Veste opus est tumida, si male corpus habet?
Christianus Becman Poemat. 9.
Ventosa remurmurat Echo.
Tit. Calphurn. Eclog. 4.
Delectandi gratia etiam notissima dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. D. Augustinus lib.3. de Doctrina Christ.
Facile quidem est, demoliri quod alius exstruxit; at difficilimum, idem, aut melius aliquid exstruere; ita aliorum opera reprehendere in proclivi est: at eodem modo meliusve dicere, non est perinde facile. Plutarchus.
Ego certe integrum libellum numquam texuerim, si singulorum me accomodare stomachis vellem. Zuber. dedic. Demotheniae.
TAntum non precibus Bibliopola, Civis optimus atque Amicus, a Venerando Parente meo obtinuit, ut succisivis horis Iuvenilia ipsius scripta pervestigarem, Epigrammatumque Centurias aliquod in lucem exponerem: aegre Satis, hoc quidem politico, id est, dubio atque invidioso feculo passus est. Audeo vero Illustris ac Generose Domine hanc Tuae Generosit: Centuriam quartam offerre, Simplici humilique affectu, devotissimoque cum candore et Cultu Neque inde aliquid ambio, nisi [(transcriber); sic: nisii] Generosam Illustris animi Tui Clementiam, Gratias istas atque Divas, quibus non tantum Amicos Tuos atque Patriam ipsam, Serenissimamque Archipalatinam Domum, sed et potentissimum Angliae Scotiae ac Hiberniae Regem immerita nuper sorte habitum, novo plane atque inaudito emeritissimae promptitudinis ac fidei Exemplo ad perpetuam a)ntidwrh/an Tibi Illustrique familiae Tuae faventem reddidisti. Patere Vir
Illustris atque Generose ut haec Tibi Inscriptio documentum omnimodae subiectionis nostrae ad posteritatem exstet, et me meosque Illustris familiae Tuae mancipia ita fore permitte. Francofurthi Calendis Martii 1665.
Illustris Generositatis Tuae humilimus devotione cultuque servus Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. u. Cand.
DIvitis a vitiis vincitur vita duobus:
Luxuriosa vel est mens, vel a vara manus.
In medio quicumque manet, me morandus in aevum est:
Numinis atque Tui Nomine dignus erit,
CURTI. Tu Virtute, Opibus, Meritisque et Amicis
Dives es; at ditum pauperes in vitiis
Quo Te Iure igitur Dives colit Anglia: Te nos
Hoc Natum Patriae credimus esse Tuae!
Te servare velint, et amatum Numina Nomen
In placida et sera posteritate Tuum.
ESt Pietas palmae similis: Patientia pugno.
Haec pugnat, palmam sed tamen illa refert.
CAusidicus pro te loquitur? Tu praemia salve
Causidico: alternam dextera poscit opem.
MAmma decus Matris magnum est, et magna voluptas
Natorum, Patris, non opere Artis, ope.
FIcta quidem est, nec victa tamen Venus improba:
Non capitur: victo vincitur illa Viro.
GAllorum Pietas est ficta, et ficta venustas;
Quicquid ibi rerum est,nilita cernis ut est:
DEmens est,qui mente caret, qui desipit, aut cui
Mens vera aut verae mentis acumen abest.
DA mihi! da,non posse malum, licet ipsa voluntas
Continuis contra motibus acta ruat.
O Iesu! Iesu! nolentem Numinis arma.
Virtute, ut nolim quod voluisse nocet!
DIvitiis quasi de vitiis exsurgis in altum.
Nam vitiis aeque Divitiisque vales.
DIgnus et Indignus simili cum sorte fruantur
Impietas pretium gestit habere suum.
Furca capit Fures. Germanis Vocula Gall-gen
Furca est. Fel Furinamque ibi triste datur.
COniugium mens Una, fovent duo Corpora Mentem:
Constituunt unum sic duo Regna Caput.
Absque anima Corpus moritur: sine Rege fatiscunt
Regna. Est Regnorum Rex anima atque Caput.
AMor A Morte vocare debet:
Huius enim est vita, trucidari.
Huius Pax est, debellari.
Huius fama est perturbari.
Huius est signum, meditari.
Huius est votum redamari.
Huius Curae Consolari.
Huius spes, semper dubitare.
Huius risus, deplorare.
Huius merces, formidare.
Huius fructus, mendicare.
Huius sinis desperare.
Vel, si minu'st, delirare.
QUomodo distribuam quaeris mea munera? Paule.
Si miser est? do magis, si dominus? do minus
SI perversa volet variantis opinio Vulgi,
Doctor eris, pecudis qui modo ductor eras.
Si volet haec eadem Temerantis opinio Plebis
Stultus eris, sapiens qui modo Doctor eras.
VErba superba mihi scripsisti, Gaxe, requiro
Causam Respondes: Penna Pavonis erat.
OFficium Uxoris duplex, duplexque Mariti est,
Si hic agit, haec patitur; Si haec agit, hic paritus
Vir Regit et geritur, Regiturque geritque Marita,
Dum gerit haec, regitur: dum regit hic, geritur:
Princeps ergo viri latet hic et norma Maritae,
Posse geri et regere, et posse regi et gerere.
NOtus es! et Cunctis adeo notissimus Urbe,
Ut natus non sit qui regat [(printer); sic: regit] esse nothum [(printer); sic: notum] .
IN tribus Omnipotens personis est Deus Unus:
Atheus est plures qui putat esse Deos.
SI sapis, Aularum Scopulos ante omnia Kappas
Tres fuge, Convitium, Culmina, Consilium [Note: * Quisquis Consilium rogat in Aula grave subit, servitii iugum.]
AD Testamentum Vetus hoc Anagramma referri
Debet, ubi sola vivere lege datum est.
Sola fides, operosa tamen, nos salvat iniquvos;
Sed tantum exmerito Christe benigne tuo.
SCilicet est Virtus, et laus et gloria Vitae,
Et tibi qui credit Blandule, mente caret.
Tu fratres astu fastuque et Crimine mactas
Hennica, vis quid sis nosse? negatus homo es.
Numquam tam fueras quam nunc Virtutis amator,
Praeter enim medium nil meditare locum.
TU mihi adhuc debes tres pro Doctore Camenas
Lege sub invidiae perfidiaeque tuae.
Ast mihi non placuit placidum superare laborem,
Ergo nec in Culpa tu potes esse mea.
Promissis ideo sic vive solutus amice,
Ne sis invidiae perfidiaeque reus.
Scilicet has alii Musas servabis honori
Quem mihi forte Deus destinat Ultus eris.
QUI me sperasti Doctorem iuris et Aequi;
En ego Ductorem me tibi sisto probum!
Uxorem duxi, Coctricem iuris et Escae,
Sic et erit Doctrix illa ego Ductor ero.
O. U. Literulae parvo discrimine distant,
Aut certe nullo. Cur? Ubi Cura ibi Cor.
SEx Anni elapsi, vacuum non esse docebas
Tam cupite ut vacui pagina nulla libri.
In physicis hoc nemo neget, Sacra Biblia dicunt
Omnia Stultorum plena. Cavete Vale.
GEns immanis amansque Aquilaque voracior: Auram
Non animum, mancas non amat illa manus.
SIcut post varios exercita membra labores,
Iam reliquum insumunt forte quiete diem.
Sic agro exculto calamo meliore Docentis
Aridus ingenii iam sterilescit ager.
SIm brevis aut longus: Doctus vel ineptus Adulter
An Castus: meretrix an pia virgo domi?
Invidus aut fidus: probus, improbus: aequus, iniquus?
Una haec insipidis [(printer); sic: insipitae] sunt eademque viris [(printer); sic: plebi] .
Stultus es? (in tantum dominatur Opinio Cunctis)
Doctor, idem credat si modo vulgus, eris.
Tota hominis Vita est anceps faex pausa dierum,
Non sine felle dies, sed sine fine labor.
Scilicet isto aegre superato tempore, tandem.
Quae nulli parcit, Mors, tibi certa manet.
O ter felices quibus haec cognoscere Cura est!
Mars bona mille bonis fert, mala mille malis.
CAste stetit sica tantum Lucretia quondam;
Nunc sica non stat, sed Capa Zella cadit.
TU Corpus iuris summis tibi sumptibus ornas,
Atque emis Auro, Auro vendere iura potes.
IUdice te soli semperque Perinde beati
Sunt, quicumque sciunt omnia, quique nihl.
Ergo Mortales stupidi te Iudice Cuncti,
Omnia dum reputant scire, nihilque sciunt.
Cotta viro similis stolido, similisque perito est,
Quomodo; Non aliis, sed sibi, Cotte sapit.
Est tua quando rogas, ornata oratio multis
Quaesitique procul vocibus, arte, sono
Retorices praecepta Deo praedicere stultum est:
Simplicitate coli; non cupit arte DEUS.
SOlus mireris tua tu caca- Carmina, Gaxe,
Sola, solet barbam ceu ca- caper Caperans.
OTia Stultus amat; sapiens non pascitur illis;
Sed quod agat quod alat mens pia seper habet.
NEscio in delitiis habeas vel honore facetas
Vates? Te fatuos semper amasse scio.
QUicquid agis petulanter agas et respice funem,
Nequitiae finis non nisi funis erit.
TU post Ovvenum, generoso Carmine Vatem
Solus es ad gustum docte Zubere meum.
Prandeo vel Coeno vel si ientacula sumo,
Es mecum, ex libris nausea nulla tuis.
DAt miser iste, gemens; laetus vafer accipit ille:
Fungitur Officio dispar uterque suo.
UXor in Augusto peperit tibi mense; proinde
Augustam atque Auctam dicere iure potes.
DUm potare nimis vehementia pocla recuso;
Nescio me Gallum qua ratione voces.
Pectore Germanus, Gallus sum pocula potans:
Inter utros sime vis numerare licet.
OMne solum forti patria est: Mariane, negatur,
Nam certe Nautis omne salum patria est.
DUm petit incautos, capitur Venus inscia: Victrix
Semper abire solet, Victa venire Venus.
E Tribus Imperium frater qui sumeret olim
Hac prudens voluit lege docere pater.
Rex erit e vobis, dicens, prior oscula Matri
Qui dederit! Matrem primus et alter adit.
Interea natu minor obtulit oscula Terrae:
A Patre Rex patrii deligiturque sali.
FOrma dat esse tibi: merito sic Iure Poetae
De te ceu publica de Meretrice canunt.
SUnt tria verba Propheta Poeta Moneta Latinis:
Est horum Patrio parvus in orbe Valor.
IGnis ut abs Unda facili convincitur ingens:
Sic Venerem vincit frigidus omnis amans.
TU libro, ut pueri propere gignantur, ad umbras:
Est tuus ergo piis Carnificina liber.
REgna, domus, sedes atri sunt flammea Ditis,
Descensus facilis, lux nigra, Caeca via est.
Heu quam Divitiae multos ad tartara ducunt
Est in Divitiis hamus ut in Vitiis.
NOn mihi, Non asinis verum adnumerabere mulis:
Iure igitur Mulum te Mumumule voco.
IUssa Magistratus gladio qui terminat, illum
Lictorem Latii Carnificemque vocant,
Quem vos Carnificem Romano nomine vultis;
Hunc ego Mortificem Carninecemque voco.
LIngua tibi Nummos peperit; sed filia matrem.
Prodidit, obstreperunt filia muta patrem.
ES Victor, verum tibi dolia credere mallem
Quam vinum; Victor dolia nulla bibit.
ADmotem nostri tua sunt Epigrammata libri:
Tam meus est ideo quam tuus iste liber,
QUod Natura tibi dedit, hoc tua Carmina nobis
Sum tuus ergo, tuus est meus iste liber.
Te mea ceu Nati agnoscunt Epigrammata carum
IANE patrem. Ovveni tu mea vita, Venus.
DUm loquitur tanto Gallus promissor hiatu:
Perlege opus! dices: Hic liber est titulus.
HIc libera a Vitulo scriptus Doctore !petis ne
Materiam? nulla est.totus enim est titulus.
QUid mirum est Homines morbis et Morte perire?
Cernimus hic lapides et monumenta Mori.
CArolus Anglorum Rex decollatur ab Anglis.
Res nova! et infernis annumeranda rogis.
Si quaeris, factum hoc fervor furor anne vocari
Debeat Anglorum? Zelus id, anne scelus?
Mox respondebit Naturae ex lege Philander:
Zelus id hoc scelus est, fervor et is furor est.
Scilicet in Regem non est Populi ulla potestas!
Rex malus est! solus iudicat ista DEUS. [Note: (a) Sic Thuanus lib. 86. Solius Dei est in Reges animadvertere.]
Vos Caesar, Reges! munite Palatia Reges! [Note: (b) Tous les Roys sont Freres, et interessez reciproquement. Histoir. Henry IV. pag. 112.]
Res vestra hic agitur! surgite! Iura ruunt!
Discite Iustitiam primum omnis in Orbe Potestas!
Discite Iustitiam surgite! Iura ruunt!
Imminet ecce minaciter, Arbiter ille Tyrannus
Cronvveln cui lusus Sceptra, Corona iocus.
Quod sua dona neget tibi carpis Mummule, Phoebum!
Siste! dat ingratis non sua dona viris!
PRogeniem refers? Natales quaeso revolve,
Scilicet egregios tu Fabiane tuos.
Quis pater? et quis avus? qui sunt tibi sanguine iuncti?
Fur hic, et is nebulo: stultus hic, ille latro.
QUisquis in humanis desperat viribus, ille,
Si pius est, Caelis experietur opem.
BElla movet coniux mala de re qualibet. Ergo
Est mala res mulier; non mala sed bona, vir
Scilicet hic pugnis impugnat, Verbera verbis
Opponit, solvit stipidibusve stipem.
Quisquis Divinis in rebus Quomodo? quaerit.
Creditur is nullam prorsus habere fidem.
Ut Corpus Christi, ne quaeras, possit adesse:
Sufficiat Christum sic voluisse Deum.
Cetera cum moritus; spe sustentatur Amator,
In requie miser est, irrequietus obit.
SUnt qui per Musas, Furias et Fulmina iurant
Impius in multis mos manet iste viris.
Sat mihi si iurem per te Melimela: movere
Tu forma et cunctas scis bonitate deas.
ERectam sequitur communis femina furcam
Incautos fures haec capit, illa viros.
MIra fuit semper Maris et Miranda potestas:
Res vorat atque iterum spes fovet illa novas.
THeiologus miserum consolaturus aiebat:
Omnia transibunt praeter amare DEUM.
Mutatis regerit mutandis pauper: Amice,
Omnia transibunt praeter habere Nihil.
Quodlibet in Nihilo est. Nihil est in Quolibet, Aule,
Quodlibet in Quovis, in Nihilo Nihil est.
NUnquam Natus eras, et bis tumulatus es Idem:
In Matris primum Ventre, deinde Soli.
Mera Magistralis licet haec sit quaestio: Quaero,
Utrum non-vivus possit obire diem?
Exemplum: Moritur (vixit vixisse negatus)
Infans in Matris ventre, sedante diem.
SI, qui forte necem non impedit, ipse necavit?
O dubium et miserum Principum in orbe statum!
ESt furor in vobis, agitante calescitis illo:
Vester ab inferno spiritus ille venit.
NAtus homo plorat, misera est quia vita; sed idem
Et Mortem, vita est haec quia grata, dolet.
PRo Nummis Numeros mitto, pro munere mente.
Versus is ex grata von nisi mente venit.
MUlti promittunt, servant paucissima, multum:
Sunt quoniam menti dissona verba suae.
Nil ego promitto: Velsi? paucissima certe:
Sunt etenim Menti consona verba meae.
BLandiloquos amat Aula viros, Aula odit honestos:
Inde puto verbum nomen Adulor habet.
Exulat interea Candor. fraus fraude notatur.
Omnis et ingenuo plus Parasita valet.
Divini darat verbi patientia virtus
Et tandem vincunt qui didicere pati.
MAgnifacit Cuculos sed raro amat Aula cucullos:
Saepius Aula colum Non colit Aula polum.
MUnera da primum, munus qui quaeris in Aula:
Is nullum, qui nil donat, in Arce domat.
AUlicus esse cupis? simula, nec crede cuiquam,
Cuique et vel minimo da bona verba Coquo [(printer); sic: domi] .
CUr facis ad facem potius quam Carmina Lucem?
Sera nimis vox est vespere, mane mane,
QUi tenet Argentum: felix et amabilis ille est;
Ingenio Codri sit licet ipse minor.
Qui caret Argento, miser est et inutilis ille
Ingenio Croesum vinceret ipse licet.
Das aurum? Medicus, Vates, Iurisque peritus
Theiologus, Rhetor, Consul et esse potes.
At tibi si Nummi dandique negata facultas?
Cetera cuncta tibi deficient. Nihil es.
Ius et Vis nulla fere Re, non grammate distant,
Ius est in mundo, Vis quia semper inest.
Qui capit, ille sapit: Nam., qui capit ille tacet: sed
Qui tacet ille sapit: E qui capit ille sapit.
SAlsa sitim pariunt, nihil est Te insulfius Ance;
Quid mirum est nullus quod tua scripta legat.
HAec domus est ventus: paleas extollit in altum
Ad terram fructus, ceu graviora, iacent.
GRande malum meretrix: tamen est bonitatis in illa
Non nihil: ignavos non amat illa viros.
SI mentem Vatis spectas? non maior Ovveno est:
Si corpus spectas? corpore vix minor est.
SInceros odisse viros, fovisse scelestos
Haec duo pro fixis Aulicus omnis habet.
Cetera commistim misere cernuntur. In Aula
Qui bonus est, malus est; qui malus est, bonus est.
OLla mihi pater est, Mater discordia, Nati
Crimina, Paupertas sponsa, Ruina soror.
SOlamen cuculis socios habuisse malorum.
Nam socium quodvis dulce putatur onus,
Sunt igitur capiti tolerabile Cornua pondus,
Cornua si consors unus et alter habet.
AUlica stultitiae plena est sapientia. Nemo
Hic sapit; aut quisquis desipit ille sapit.
Israelis salubres tu nobis Christe repandis
Gazas in sacris quae latuere libris.
In callem fidei rursum nos ergo reducis,
Qui duce te discit, te duce Doctor erit.
EX Lympha vinum Christus Rex fecerat olim [Note: Ioh. 2. 9.]
Mirandum primum est hoc Deitatis opus.
Ergo Antichristus debes tu iure vocari:
Ex vino insipidam tu facis hospes aquam.
Hic dolet, alter ubi ridet (sic vivitin Aula
Aulicus) hic risum, dum dolet alter, agit.
MUmmulus intonuit: Nullu est sine crimine carme!
Sed legit in damnum crimina nostra suum.
Auctor ero, Lector, si qua mea carmina cernis;
Crimina si cernis? Mummulus Auctor erit.
LEctor candide. Cur Lemmata potius atque lineas quam libros scribere, Epigrammata quam Elegias edere maluerim, anxius ne de causa forte tenearis, hoc habe. Scis, haec nostra tempora mutationi valide obnoxia esse, scis animos hominum simili quasi sorte teneri, neque in uno argumento ultra diem haerere, aut licitum esse aut lubitum scribenti. Quin quod et qui Epigrammata scribit, nil nisi librorum summos et Compendia suppeditet, quae, si volueris, in amplissimum dilatare campum, potes: Consonum Maximi Tyrii Philosophi Platonici sententiae. Dissert. decima Quinta. Cui sermonem brevem et acutum similem plane esse inquit, non peltatis illis qui sine ordine in Exercitu discurrunt, sed Cataphracto militi, qui et lente et cum cura incedit, mhke/ti sofi/an zhtei=n laliste/ran, paro/ntwn e)/rgwn, Quemadmodum et Pythagorae verba plane legibus similia erant, brevissima et concisa actiones contra pro- lixae et perpetuae, ut quae nec noctu nec interdiu animum remitterent aut otiosum esse sinerent: Cum vulgus longe aliter iudicandum esse censear, qui in oratione nihil amplius quam linguam promptam, dictionem volubilem, voces atticas, mollem compositionem laudare solet, quae omnia nihil aliud fecundum Comicum sunt quam e)pifulli/des kai\ stwmu/lmata, xelido/nwn Mousei=a, lw/bh te\ te/xnhs. Memini, cum ad hoc studiorum pare/rgon (quod in quocumque vitae statu, et in ipsa senectute multum et solaminis et recreationis ollaturum persuadebant)
carissimi Praeceptores olim calcar addidissent currentitum adolescenti, Dnum.D.Zingrefium Nobilissimum, Excellentissimum Meritissimumque Virum me, quod de eius modi Carminum succincta brevitate iudicium ferret Epistola ex Plinio imitata quaesivisse: Cuius Responsion in cursu ita confirmatus fui, ut etiam num currerem nisi praeclusa temporis incommoditate via esset; huius ego rei iuventutisque, meae filio meo puero septenni in futura aetate superesse volui memoriam. Te vero Candide, amor meus (qui nec dum in otio erga literas omnino obdormivit,) et vivere adclamat et bene velle ei qui ex debito te et assetuum esse sibi gloriatur.
Tu vero mi fili, si natura te (sine qua omnis opera vana est) ad secundarium hoc literarum genus ferri senseris.
Primum respice ad Nomen eius cui seribis, An scilicet ex eo confici possit Anagramma? non coactum difficile aut divinatorium; sed apertum facile et planum, cuique sensus integer insit, non aliunde demum quaesitis Rationibus ac verbis aut Literulis petendus.
2. An ad Nomen allusio quaedam aut metaphorica quadret locutio?
3. Ad Diem et Tempus quo scribis, aut ad locum: An et hinc argumentum commode sumi possit?
4. Ad Materiam de qua scribere cupis, an sit Academica aut gamica aut funerosa aut alia.
5. Ad faciliorem Epigrammatum Cognitionem Ovvenus et Martialis et Zuberus avide legendi, non semel sed iterum atque iterum, ut aculei maneant et acumen in ingenio tibi forment. Declamando enim carminice, decertando invicem atque gratulando copia quidem verborum et phrasium accedet, absque tamen recto collocandi ac disponendi modo, absque spiritu, absque nervo et aculeo: Hos vero auctores ubi non semel tantum pellegeris, liber ab onerosa versuum atque cumulata phrasium comportatione fies; habebisque delectum in procinctu, qui Brevitatem quidem te, sed et nervositatem simplicem planam atque rotundam docebit. Et sic vale. Deus tibi iudicium, diligentiam, et super omnia Pietatem, sine qua te ne quidem si Rex fores, ne dum si Princeps aut Come, amaverim umquam Vale e Venustinga X. Dec. 1639.
In omni Doctrina Breve aliquid et Certum decet colligere, quod in arcula memoriae recondatur. Hugo.lib.3. Didascalic.
Ideoque Iuxta Philonidis Comoedi antiqui, ut Athenaeus refert, dictum
ou)k a)/n tis ei)/ph polla\ qaumasqh/setai,
o( mikra\ d' ei)pw\n ma=llon a)\n h)= xrh/sma.
Non, si quis dixerint multa, admiratione dignus erit;
Sed qui pauca pronuntiavit, si fuerint utilia.
Nam Et Theophrastus atque huius discipuli, dum Aristoteli conati sunt respondere, prolixitate perturbaunt ingenia, Sturm partit. dialect. praef.
Contentus paucis Lectoribus.
Horat. lib. 1. Satyr. 10.
--- Non semper ficta Poeta refert.
Laudimus in vanis: ubi res est seria verum
Promimus: et proni sic in utroque sumus.
I. P. Crusius in Epigr 2.
Delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur, attenditur. D. August. lib.3.de Doctr. Christ.
Dia Poesis ab Hominibus trivialibus et barbaris prostituta est, ut eat exulatum. Eat autem. Imo ivit. Theod. Rhod. Poetae Melisseas in Praefat. sup, Colignium.
COllegi non nesciente venerando Parente meo Centurias aliquot Epigrammatum, quae in Academiis adolescens, in peregrinationibus ac primis functionibus suis iuvenis ipse pridem conscripserat: Horum, vir Amplissime, Centuriam hic unam, sic enim horum studiorum mos invaluit, Tuo sub Auspicio in publicum produco, Nominique Tuo, tot in Patriam atque Serenissimum Principem, tot in Academiam, tot in Clientes et bonos omnes officiis atque meritis clarissimo inscribo atque subicio: nec vero insolutum, sed arrhae tantum loco. Cum enim omni officio cunctis hominibus, imprimis Patronis satisfacere debeam, quibus sciam poteroque; Tibi tamen maxime, cuius collatorum in nos beneficiorum sanctam ad posteros iuravi memoria, eam quae nulla umquam interitura sit oblivione. At haec quidem ne minimam referendae gratiae partem habent, sed eo tantum modo tendunt, ut scilicet in publico Tibi nos tot Nominibus sistamus Debitores. sic enim spero Amplitudinem Tuam facturam quod ii Creditores facere solent, qui benignos se Debitoribus praebent: ubi nova obligationis recognitione publicaque Debiti confessione tantisper sustentantun, usque deum meliori rerum feliciorique proventu sortem ipsam cum usuris exsolvant. Id ut brevi fiat, Deum omnipotente supplex oro, et spe certa confido. Vale. Franc. Cal. Mart. 1665.
Nob. Ampl. et Excell. Tuam Summa cum Observ. et Submiss. colens E. B. M.
PRincipibus celebrate! Tuas heic Carmine laudes
Dicere? nec mea mens, nec locus aptus erit.
Nempe Tuum dudum superavit Sidera Nomen:
Et minor est meritis laus Venusina Tuis.
Te Numen Caelo miseris demisit; ut esses
Hic Medicina aegris et Panacaea viris.
Hinc Natura Tibi ad Nutum reserata ministrat:
ROS et Manna ROSIS mixta alit aura TUIS
Aeternus summi maiorem sorte Parentis
Te fecit: Culpa non ego onustus ero.
Si precor, ut medica superet Te filius Arte,
Doctior ut Te sit, sit quoque Te melior.
Si precor, optata ut Tu posteritate Nepotes
Maiores Nato Te videasque Tuo,
Mos erat haec priscis vota adclamare recenter
Nato: sit maior me puer et melior!
IN tantum male velle mihi mortalia; signum est
Non male velle mihi, sed bene velle Deum.
Cui Mundus, cui Terra favet; quem gratia Regis
Nutrit, eum Caeli vix alit Aula virum.
Nuper Arithmeticam didicit fur Lentulus: Ille
Non alias, quam quas subtrahit, addit opes.
SI verbis pugnare iuvat, superare leonem
Scis; at si gladiis? es, Modaline, lepus.
FIngito, si malus es genio, quodcumque placebit.
In faciem loquitor Hennica si bonus es.
HAec tibi ab ignoto missa est Cucucurbita, Gaste
Dono: inquit sponso Greta marita suo.
Haec mihi grata refert, dici Mumu munera possent,
Ni foret e Cucucur fraus patefacta tuo.
MOrte carent animae, revirescunt Corpora morte:
Quique pie moritur, Vir, melius oritur.
Aulica vita vale! vita ingratissima! Musis
Caula quidem grata est, si modo grata satis.
Aulica vita vale! vidi satis undique fletus
Et dolor et labor est: et dolus et NIHIL EST.
SAepius in somno recites quod Carmina, dixti:
Stultorum semper somnia somnus habet.
Expergefactus noctu mox Carmina scribis,
Multa tenebroso sunt malefacta loco.
CAusa eadem Mors est mortis vitaeque salutis
Introitusque bonis Interitusque malis.
SI Cubitu surgis? momus, mala bestia surgit:
Si dormis? vigilat non minus illa tamen.
Si prandes? odium; si caenas? Invida tecum
Discumbit fraudis perfidiaeque Cohors.
Imminet ingenuis maledicta Calumnia-Vita est
Aulica praecipuis Exitiosa viris.
Quicquid agis tandem: Mos est antiquus in Aula
Convitiis omnes cum Vitiisque mori.
VIvere quantum vis speciosa videtur in Aula:
Crede mihi Res est Exitiosa mori.
OMnia qui laudat, stultus; sed et invidus ille est
Omnia qui rabido carpere dente solet.
Tu si nec stultus, nec sivis invidus esse:
Optima fac laudes, pessima carpe! vires.
IN merito Christi cum nolis vivere Cotta;
In merito merito sic moriare tuo.
FUstibus expellas furem, tamen usque recurret;
Ni collo ad furcam fune ligetur, abit.
SIncero nihil est animo pretiosius. Ergo
Cur Nil sincero vilius es animo?
IRa commotus minitantia fulmina frendis;
Fulmina sed primo debilitata sono.
Verba virum iactant, prodit dementia vires:
Longa solet solis regibus esse manus.
INcipit ut primum dat vel capit oscula morbus,
Et post insano more laborat Amor.
OTia qui sequitur, Virtutem expellit, et infert
Viribus, ingenio vim genioque suo,
Nullius est factu tam detestabile crimen
Vita lubens quod non desidiosa patret.
IN mundo tria sunt homini gratissima, Solis
Atque Salis, Caeli dona, et Amoris Amor.
Sol pater est vitae, vitae Sal Mater: Amorem
Conciliat Solis visque Salisque fovet.
Pacis Amor pater est [Note: * Pectora iungit Amor, et vita est filia Pacis.] Ideoque ambire beatus
Nemo salum solus sole sub hocce potest.
Quite Marce virum negat, errat, testibus illi
Non opus est testes quem docuere patrem.
AUlicus est Animal varium, miserabile, mendax.
Cuncta timens et inops, Ambitione tumens.
Mummule cur semper ruis in contraria. fortem
Fles mitem: rides, quae lacrumanda, malam.
Duceris ad furcam vinctus? sed stulte cachinnas?
Haec res nec Risu nec locus aptus erit.
NOn sapiunt quasi desipiunt. Mihi Carmina Cottae
Non sapiunt: Cottae Carmina desipiunt.
AMbitio tua summa fuit, quia prima rotundum
Ambierasque solum transierasque Salum.
COntra Naturam tua Carmina scripta leguntur:
Huic (bona) pauca satis; sed (mala) multa tibi.
OMnis Amor labor est: veluti labor omnia vincit
Improbus, et constans omnia vincit Amor.
BIsta quid insanis? iuvenes ita fallere nondum
Sufficit? ad Canos quid iuvat ire senes?
Scilicet ut tecum simul aetas concidat omnis?
Sic Commune, tuum quod fuit ante, facis.
COnabar verbis, Conabar verbere Brallum
Vincere, Sed surdo fabula dicta fuit.
Verba cavillatus, delusit verbera: Brallus
Semper enim stultus, ceu solet esse, manet.
HUmani generis dicunt te Biblia patrem [Note: (a) Gen.]
Biblia te primum Mortis, Adame, Patrem. [Note: (b) Rom. 5. Mors per unum hominem]
Tun' Pater es Mortis? Cur mors, cur ergo parentem
Filia, cur fratres nos necat illa soror?
Non tamen inde Rea est; verum excusanda; rapit nos
Monstret ut ad matrem rite venire potes. [Note: (c) Terra.]
REgula credatur quaevis certissima: verum
Excipe; cum dicis, Regula; certa tacet.
AUrea quantumvis non vitrea pocula sumas,
Pocula laeta licet pocula lauta licet,
Pocula sparsa licet violis et Nectare; verum
Nec repleta fide, nec saturata fide.
Sunt ingrata tamen, quia non creduntur honesta
Pocula quae finem non habuere fidem.
INgressis eadem quae nos discrimina quondam
Ingressi, socius vult foveamus Amor.
QUis tantas caecis artes invenit in umbris?
Et docuit lusus hos Venus aut didicit.
Nempe loqui pedibus docuit Venus improba; Linguae
Cum vetet officium turba oculata suum.
NOn male Divitiis curae sociantur avaris;
Divitibus Curae corque animumque vorant.
Arma vocant: ARtem quoniam coniungere MArti
Debeat is fausto qui cupit ire vado.
Arma vocant alii piperato ab Aromate: quidam
Vel quod amara sient: Res vel amara mori.
QUem Calamistratis Schanruffum Marce Capillis
Parlantem muta cum gravitate vides.
Dum Curias simulat assertoresque Camillos
Nolito fronti credere, crine rubet.
DIsiunctis adeo circum cur curritis armis?
Vos iungat Patriae lex ca summa, salus.
Nil adeo miror praeter quod cana vetustas
Publica concessit scorta habitare domi.
Suspendunt fures, fortunae qui bona tantum:
Omnia sed perdunt, quae tria dona fovent.
O Patriae Patres, divinae sumite leges
Codicis, et diras eicitote feras!
DE Fama quicquid Sapiens concludat; ego ausim
Nil Fama peius dicere, nil melius.
Nosse Crucem bene, posse crucem bene ferre: salubris
Haec duo Coniugii sunt Medicina pii.
UXorem parvam magnus cur duxit Alanus?
Scilicet haec brevis est, nec satis apta viro.
Anceps Uxorem res est sibi iungere, dixit:
Ex magnis ergo parva petenda malis.
HIc liber est sertum. Flores sunt, Fautor, Amicus:
Hi decorant Nomen; serta sed ista Caput.
NUnc ego Grammaticis H non est littera credo,
Fur Abitu ad furcam es, cur? quia fur hAbitu.
NOn is cui nummi desunt, sed quisquis Amicum
Non habet, in vita vir miser ille iacet.
Tantum habet in vita vitae qui nescit Amicum:
In bello quantum miles inermis habet.
PEccasti morsu? levis est tua culpa? mereris
Mortem? Non levis est, sed tua poena gravis.
DUm metuis nostras propter tua Crimina leges:
Iure potes dici, Pontice, legitimus!
INter sanciri quaero num pocula possit
Perfectum verae foedus Amicitiae?
HEnnica, nec solvis pretium? et mea carmina culpas?
Parcus es in nummis, Porcus es in numeris.
VUlgus amicitias probat utilitate, Camillae
Anus amicitias futilitate probat.
[transcriber: Planetary symbols in original have been expanded] Theiologus Solis, Lunae Iurista, Iovisque
Gallenus: Miles Martis imago fuit.
Fixus is: Haec varians: Relevans hic: strenuus ille.
Relligione, sacris legibus, Arte, manu.
Theiologus Lunam, Martem Iurista, Saturnum
Nunc Medicus, Nudam miles amat Venerem.
Ille fide varius: gladio ius dirigit alter:
Hic necat: hic homines, dum fugit arma, facit.
[Gap desc: illustration]
NEmo patrem patrem novit sine Christo: Noscere nullus
Te sine Divino Flamine, Christe, potest.
Sanctus hic aeterno venerabitur orbis in orbe:
Omnia, sed sola credimus ista Fide.
Qui Dominum timet, atque colit, tenet omnia. Caeli
Cum sator est Dominus, fit satur omnis homo.
CAstis turturibus nocere dirum est,
Et dignus sudibus furor scelusque:
At vitae insidiarier nefandum.
Nullum est turturibus magis ferendum.
Nullum est innocuum magisque castum
Nullum candidius magisque carum
Nullumque est animalculum fidele
Magis, suave magis, magisque, gratum:
Proin turturibus nocere dirum est.
Et dignus sudibus furor scelusque.
At vitae insidiarier nefandum.
NObilitas multis in Mobilitate locatur
Multis in Vitiis Divitiisque nitet.
Divitias animam dives putat esse, et opimas
Dona dapes, et opes Nobilitatis opus.
In vitiis plures contendunt vivere; pauci
Virtutis vera Nobilitate valent.
INvitas nullum nisi cum quo Pontia potes:
Patronosque tibi pocula sola probant.
Miror ego quare numquam me Pontia poscas?
Sed scio me sobrium displicuisse tibi.
AURo cum Thaidis Vulvam licitentur amici;
Dici Romanis Aurea fulva solent?
CUm lectu mihi Mars condigno Carmine nuper
Visus, et huic blande consociata Venus:
Dispeream, Phoebo haec si sunt rata vota diisque
Dixi, et quod dictum est hac ratione probo:
Errantes inter stellas non ulla videtur
Quam Venus et Mavors dissociata magis.
Illa virum dictis animos regit inque nocivis
Retibus adstringit quos libet illa suis
Marte licet nullus reperiri posse putetur
Saevior, et precibus vincitur ille tamen.
In paucis Mavors dominatur partibus Orbis;
In toto cunctis Haec simul orbe prae est.
Mars mera mediaque die modo gaudet; Amicam
Sola diei noctem praeferet alma Venus
Mars quando pugnat, Cataphractus pugnat, et ipsa
Saepius arma capit, sed sine veste Venus.
Mars miseros ferroque necat flammaque colonos
Ipsa Venus contra, quos necat ille, facit.
Dum timet in spurios repetitas ordine Leges:
Iure potest dici Hennica Legi-timus.
Illic Gallorum est summum summumque tribunal
Hic Germanorum, Iuris uterque polus
Germano Spira est, Gallis sanctissima Paris
Sedes, hinc eadem nomina nacta tenent.
IN Caelos velut Infantes ascendimus. Atqui
Infantes meriti Commoditate carent,
Et sic salvantur: Salvandi gratia namque
Christe datur meritis, non aliunde tuis.
OTia si tollas, periere Cupidinis arcus:
Deest quod agas? aliquid fac meditere boni,
Otia divini verbi meditatio demit:
Qui pius est, numquam desidiosus erit.
LOnga tibi vita est? longa est Crux, longa manendi
Poena; piis omnis est mora longa Mori.
AScendunt tituli; Descendit, Pontice, Virtus.
Nullus in immodica est Nobilitate modus.
SEmper in Ambiguis versat fortuna triumfis.
Vincitur is, vincit hic: Stat is, ille cadit.
BIblia sancta Deus dedit Unica et optima: Glossas
Diversi Incerti composuere viri.
Magna immensa atque infinita Volumina Glossas:
Pauca dedit summus, sed meliora Deus.
DUm forma Venus apta tuos invitat Amores
Dum malus esse potes. despicis ista, fugis!
O quam vincendi genus est hoc nobile" pondus
Incerta ac anceps gloria maus habet.
DUm procus esse cupis, multos numerabis amicos;
Ast tibi cum fuero femina, solus eris.
IMpletum in nostris hoc est Anagramma diebus
Uno ego Durando nunc tibi teste loquor.
IGnoras quantum ante animalia cuncta Creator
Humanum soleat Rex adamare genus?
Aspice salvantis stillantia vulnera Christi!
Natum offert servos servet ut ipse suos!
Tam cito posse virum mirum est a Coniuge vinci;
A paucis cum sit femina victa viris.
Uxori timuit contra fecisse maritus;
Peccat, at, in facilem femina prompta virum,
Femina casta suo est ultro subiecta marito,
Et facit a votis non aliena viri.
Vir pius in Castam facilis solet esse maritam,
Saepe potest rigidus rem temerasse Cato.
DAemonibus servis: Desperas Besme salutem:
Discordi mentes pace ferire studes.
Magna quidem factu! sed si tibi praemia poscis?
Daemonibus meriti praemia posce, dabunt.
COnstanti pietate nihil minus approbat orbis [(printer); sic: orbem] .
Quod fixum est fluxo non amat esse loco.
QUondam laudatis tractabat viribus ensem
Miles, et Agricolas carpere crimen erat;
Nunc belli pia Norma iacet, miserique salutem
Agricolae Exilio vel sibi morte petunt.
PRima sedes Paci, Prima est tribuenda pudori;
Ima sedes liti convenit, ima dolo.
Nullus honor superest illi qui pellit honorem:
Non potes et vitiis et placuisse Deo.
Pax iungit mentes; Concordia Corda reunit
Dic salve sancti summa Corona Dei.
LIs refricat Mentes; Discordia corda repellit.
O bello diras dic pie Christe suas!
Certamen rato sequitur, praeit omne Coronam:
Ni quis amara legat, dulcia nulla leget,
Ni fueris quondam miser, haud potes esse beatus.
Crux hominem salvat, Crux alit alma Casam.
GRaminea es, nec me fallit metagrammatis Ome:
Aurea, si famae credimus, esse potes.
At si devictas nostro conamine gentes
Quaerimus, aut Delphos quaerimus? Armigena es.
IMperat: Et verbis feriens ceu fulmine Miles
In miseros gladio cuncta secante furit.
Sic nunc est. olim non sic sua fulmina summus
Mittet, inhumanas pellat ut Orbe feras.
Mars Venerem medio compressit Sole; marito
Immerito tandem cornua Luna dedit.
Tristior hicce Iovis iuratus corde Saturnus!
Mercurium solitae praebuit historiae.
VErberibus quondam castigavere locutos
Agricolis tantum ferrea Verba viros.
Temporis at nostri mos est hic pessimus: ut vix,
Agricolis si dant verbera, verba sonent.
URbice! quique rudi degentes rure beatos
Disseris, in tuta falleris Urbe tua.
Quaeso veni nostras nobiscum vivere Mortes,
Urbe frui summum dixeris esse bonum.
Principium Pacis Deus alme, et Clausula! Pace
Da mihi in Urbe frui; Nam satis Orbe fui!
NObilitas Quondam Virtutis filius: olim
Namque parens Virtus Nobilitatis erat.
Nobilitas hodie Virtutis non est Natus
Legitimus, Baccho sed vitiante Nothus.
IPse sibi toto est infensus corde, salutem
Non curans animae nobilioris, Homo,
Hoc Anagramma igitur debet fatale vocari:
In pingui ut Porcus Corpore vivit Homo.
QUicquid agit, quic quid furax meditatur Avarus.
Unicus in furto et foenore foenus agit,
Sordidius nihil est, cum nec respectus amici
Nec Virtutis habet, Pontiliane, locum,
GAllorum quis quis tandem est bellator, id unum
Nititur ut gallos devoret atque capos.
Tam stricte cum quisque suos conservet amicos
Mirum est, in Patrium quod ruat iste genus.
DIvitiae Argentumque Moneta Pecunia, Nummi.
Aurum Dis, Plutus, Numerata pecunica. Pluto.
Omnis Amans Ratione caret, cum nesciat uti:
Brutum animal Porcus corpore; Corde Procus.
IN sanitatem Principis Trullam bibis!
Et quaeris ex me, Trulle, num belle bibas?
Immo [(printer); sic: Iramo] bibit belle bibens ex urceo:
In sanitatem qui bibit, belle bibit,
Insaniam si qui bibit, belle bibit.
BI in Biblis longa est: Brevis est in Nobilis: Iram
Nobilis ingenuus debet habere brevem.
Surrexit Christus: Damnatio cessat. Habetur
A Patiente Salus, in Moriente Polus.
IN Sacris simplex crede; haut ita cede profanis:
Fulcitur sancta simplicitate Fides.
Me videam da Christe, meus si Proximus errat?
Propria cum terrent Crimina, Te videam.
MAmmellae mihi manna tuae, mea Cynthia, mane:
Propinant Mammae vespere mella tuae.
SIs aequus, non Censor equus, non Censor asellus;
Qui non aequus erit Censor, iniquus erit.
BElla quidem bello titulantur nomine; Bello
Nil tamen, ut bellum est, turpius esse potest.
VEstis honesta viris decus est Prudentibus. Omnis
Dedecorat stultum vestis honesta virum.
BEllorum Impietas est Corpus: Scommata Nervi:
Pellis scorta: Animus furta: quid ossa? furor.
CRimina si Phoebus de Carmine cuncta tulisset;
Non esset venia strenue Lector opus.
LEctor, licet plures Iuventutis meae annos iniqui Martis furore cohibitus satis otiose insumpserim; nihil ominus humaniores literas carius semper, et ut solamen, et ut primarium comitem qui mecum peregrinabatur rusticabaturque, aestimavi. Domesticae curae, quae his turbis et tempestatibus excellunt, me quidem adeo et nunc tenent, ut ipsarum onus hominem etiam exercitatissimum opprimere posset: quarum leniendarum causa, ne terendo tempus omnino inutiliter tererem, Poeseos culturam quandoque cum agricultura misceo, dulce cum utili, proprio quidem naturae motu excitatus, exemplo etiam plurium meae conditionis professionisque hominum, qui et literis si sors tulerit et armis vitae suae consulere, qui et calamo pugnare gladioque scribere didicerunt: contra falsam istorum persuasionem, qui eius modi Exercitia literaria derogare, ingenio iudicioque Viri in Republica versantis frivole putarunt. De bonitate Epigrammatum horum disserere, meae nec voluntatis est nec officii, aliis tribuo quod debeo; si bona sunt? vitae meae status conditioque iis minime officere; si mala? Excusationi servire utique debet.
Audivi tamen nugantem Hennicam, melius me fecisse, si tacuissem, tacebo cum garrulitatem tuam auri pondere superavero.
Loquor de Operibus aliorum quandoque libere, illaesis tamen Auctoribus ipsis, ne id mihi vitio detur queso, Lector bone, Musis n. (literis dico) sollenni iurameto cavi, numquam me ne quidem de vino vel versu mentiri: Nam et haec mea Carmina Censores suos experientur
satis rigidos. Accusabor forte illi citae imitationes Ovvenianae? sed cur hinc male habere debeo! si bonorum ex Auctorum lectione vestigia quaedam memorativae facicultati immanserunt, quae postmodum, in expositione conceptuum meorum, occasionibus datis facilius in calamum mihi fluunt, quam forte in memoriam, an ob id Rapsodiam dixeris parodiam? Iudicio qui valent, plus tamen naturalis Inventionis in Scriptis meis, quam artificialis et superstitiosae imitationis esse experientur. Neque vero aliis Vocabulis uti possum quam Poetae celebriores vetustatis aut huius saeculi: Una enim lingua est Latinorum: omnis ars et scientia suos habet terminos naturales: Omnia opificia habent utensilia sua propria sibi, Omnes Linguae sua Vocabula et Locutiones usitatas: quique iis uti voluerit, potest. Proprias enim sibi et novas fabricare non cuivis datum estneque concessum. Iis qui hoc Studium poetitum in me ut omnino inutile damnant, hoc dicam: si ipsam Poeticam culpant? Ipsa sua habet arma, propria atque sufficientia, quibus innocentiam suam defenset ipsa. Si me et promotionis meae impedimenta accusant? Ipsis gratias ago bonae voluntatis. Si, qui lusum amant, convivia, potationes, pilas, aleas, venationes, piscationes, delitias alias minores, ament si voluerint, dies et noctes una transigant. Ego vero cum nec lusum amem nec pilam nec aleam in hoc studio delitias meas et temporis condimenta quaero. Et licet hic labor non laboriosus mihi sit, sed domesticus q. attamen non horis seriis, sed recreativis, succisivis et campestribus co utor: profectione nimirum quadam, aut in locis
ubi severiorae occupationes non habent locum: Id norunt qui me norunt. Amo Poesin, saepiusque pio furto horam aliquam ipsi tribuo, non vero tanto cum affectu, ut me neutiquam recolligere ab ea possim, si fortuna munusque meum occasionem aliquam dignam mihi offerunt aut iniungunt, ubi maiori cum fructu spiritum meum exercere possum.
Credas ergo velim, o mi Lector. studium hoc quale quale est, non mancipio mihi aut mercenaria servitute, sed ingenua voluntate servire, et si candide iudicare amas, tantum voluptati, quae satis honesta est, si talis.
Quod si Errata quaedam typographica insunt, ne me ob id culpes, qui Fidei typographi confisus fui. Etiam Correctura Operum talium ita comparata est, maxime in novo aliquo Opere, ut omnes Argi oculi non sufficerent, ut omnes ibi caecutiant, ut Matres in deformium liberorum amore inebriati q. singulari forma haerent affixi, Cum nescirent Alexandri Principes malum quendam atque ignorantissimum Poetam Choerilum cuius Carminum recitatione aures ipsis dolebant, a porta Regis sui abigere: Alexander modum Regio verbo ipsis praemonstravit, et numerare pecuniam iussit, quo facto mox abivit. Lector bone, si molestus tibi videor, veni et fac idem.
Venustingae dabam X. Decembris 1639.
Largiloquam linguam plerique habent. Zuber. Lib.2.Misc. dedic.
Ideoque Oportet nos in hoc certe breves esse in quo possumus, quo sit excusatius, quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem extendimus. C. Plin. II. lib.4. Epist.
Ego certe Fugo multitudinem, fugo paucitatem, fugo et unum. Unus pro populo mihi est, et populus pro Uno. Mihi satis est unus, satis nullus. Seneca in Epist.
Longa sat haec brevitas si repetatur erit.
Marc, Zub. P. Melisseus.
Tamdiu parergis immorandum est, quamdiu nihil agere animus maius potest. Seneca Epist. 89.
Exempla omnia iacerent in tenebris, nisi literarum lumen accederet Cicero pro Archia P.
Si multi inebrientur vino, non ob id incidendae vites, ut fecit Lycurgus, sed propius admovendi fontes: ita si multi abutentur poetica, non protinus abicienda, sed adhibenda Cautio, ut fiat salutaris. Plutarchus.
Hanc Epigrammatum Paternorum Centuriam Sextam: Pignus Eius quae in Academiis suas egit radices. In Mediomatricum nuper Gallia florem ac spiravit odorem. Nunc vero Post in Patriam Reditum Illustrium Parentum Benevolentia Clarissimorum Amicorum favore Sanctiorisque Consortii nexu atque Amore In perennantem exsurgit fructum Amicitiae: Observantiae itidem atque homagii Monumentum Offert. Dicat. Dedicat. Ernestus B. Moscherosch.
NUper eram felix, et eram tibi summus amicus:
Nunc tua cum quaestu statque caditque fides.
Indignum facinus Germano pectore prodit
Quisquis Amicorum spemque metumque fugit.
Tu sed amicitiae caelas venerabile Nomen,
Cumque subinductis nubibus ipse fugis.
Barbare! sed paleas Ventus dispergit inanes;
Germanos levitas non decet ista viros!
IN meritis extra meritum confidere Christi
Vara fides non est, cur? quia perfidia est.
Ein Ross und ein Mann
Mussen immer fornen dran.
Ein Weib und ein Kuh
Wollen immer iyst zu.
CUncta foris, ut Eques, tentat tentanda maritus
Aequus, ut infami consulat ipse fami.
Vacca velut, vastis tantum vacat aedibus Uxor:
Uxorisque honos est maximus, esse domi.
Infamis vir ergo. fami nisi consulat, audit:
Femina ni famae consulat ipsa suae.
Spectaculum Circense nuper Pontia
Promisit Aulo. dixit et fecit, stola
Nam, proruens, Circo stetit primum. Dein
Sursum allevatis vestibus circumdedit
Frontem, pedes versus- adinclinans Caput:
Atque en ait dictum datum specta culum.
NObilis Ingenuus ex mansuetudine Mentis
Noscitur, haud Irae nascitur ille gravi.
Non in bile suas figit meritoria sedes
Nobilitas. Virtus non furor est, favor est.
A Patre post Christum cara est tibi vita. Parenti
Altera debetur gratia, prima Deo.
Hinc licet in terris exsolvas cuncta, manebis
Debitor aeternum tu Patris atque Dei.
SUnt duo non certis aeterno Marte triumfis
Humanum exercent quae sine fine genus.
Si cui forte bene est? metuit ne adversa sequantur;
Si cui forte male est? mox miser inde dolet.
Non datur in terris maior perfectio. Speras?
Absque favore nequis, nec potes absque metu.
TE moneo Mentem muni virtutibus, anni
Dum redeunt, minima diffluit hora mora.
Quae semel elapsa est, poterit fugitiva remitti
Clepsydra, sed repeti quae fugit hora nequit.
SIrenuis Vitrum? populum experiere conantem;
At data cum biberis pocula, Amicus eris.
SI quid Amice dabis, facileis numerabis amores;
Ni quid Amice feras, Ibis, ut Ille, foras.
INsequitur cantu Gallinas Gallus Amator.
Praecipuumque petit, cum coit ipse, Caput.
SI fueris pauper, renuet tibi dextra Tiaram;
At tibi cum fuerint praemia, Doctor eris.
PAuper es? heu nullos plane exspectabis honores;
At cum vix fuerit Casula, sennor eris.
CUm parvus Minor aut minimus tibi filius adstat;
Uxori nolito [(printer); sic: nolis] oscula ferre tuae.
Aut si quid maius tandem est in Amore, caveto!
Saepe etiam infantes facta tacenda vident.
SCilicet hoc omnis stat Commissarius ausu,
Quam bene! nam quae iam sunt tua, mox sua sunt.
BElla suburbano formans in gramine Maurus,
Iuravit Romam vincere cum Canibus.
Eximie gestum belloque et pace peritis
Quod foret id, Mauro, vincere stultitia est.
INfelix servus Dominorum ego, Cotta, duorum.
Nil dedit iste, nihil quod dabit alter habet.
QUae quondam Caput Orbis erat, et Regia Mundi
Regio, Cordati Martis et Artis Amor.
Quaesito quaestu cadit, atque exhausta rapinis
Diffluit, et tamquam nata Vapore perit.
AUditu ingratus, dictu temerarius Ausus,
Imperium Nugis aequiparare datis.
Ungaricae gentes facili sermone loquuntur:
Hinc puto quod praesens sie Anagramma sonet.
Hos fructus, haec dona refert [(printer); sic: referit] , haec munera semper
Ebrietas Animi Crux, fuga, mors, obitus.
GRatus es, at nudo tantum modo Nomine: Nomen
Dulce sonat, putridam [(printer); sic: putridum] cetera cuncta Tra/gon
HOstibus externis olim metuenda, minantur
Nunc patriae miseram persona bella necem.
O Civile malum! nihil incivilius umquam
Te magis Urbe fuit, Te magis Orbe furit.
MIlle docet fraudes, Mille Artes, Mille furores
Mars; Artis Lictor, Mors, Mare, Mida, Mora.
A Clientibus esse te, Fabulle,
Corruptum perhibent. Negant Clientes;
Subridet petulanter Uxor. Ergo?
IUdicium extremum post annos mille venire
Dicis, et exoptas, Iudiciumque times.
Quid iuvat. o Miserum! differri in saecula velle
Id quod in Instanti Mors tibi certa dabit?
DA multum, sed fide parum, qui quaeris Amicos:
Qui dare scit, numquam Vir caret iste Fide.
CUm Praeceptorem dura tibi voce locutum
Senseris, id patrio corde venire puta.
Quae magis aegrotos urit Medicina, saluti est:
Non latet in gelida cura paterna sinu.
PRisca licet bona sint, carpis: nova Carmina vano
Extollis, tolli dignus es ergo, sono.
Do ut Des. Do ut facias.
Facio ut Des. Facio ut facias.
Iambus. Ad Dietericum Hellerum.
INnominatis quatuor Contractibus
Totum regi Mundum perita est Veritas.
Hinc si putas mortalium Tu quemquam
Inde eximi: nae delicata falleris
Persuasione. Hi namque mores saeculi
Nostri. hi labores. haec via. haec sollennitas.
Haec illa titillatio est, qua colicus
Ridet velit-nolit semel tactus Cato.
Haec illa lux qua illuminantur maxumi
Sub sole, quos iures supersanctissumos
Vita esse, Censura, toga, Voto, Fide.
Hic ille noster morbus incurabilis!
Atque en Viros! En ut natamus singuli!
OMnis honos onus est. Asinis onera apta; et honores
Et si non Asinis praemia dantur equis.
Ex isto quod si divinas Carmine sensum;
Id sollenne canum: Gratulor ergo tibi.
TEssera Gallorum est Numerata pecunia. Magnus
Nemo ibi fit gratis qui studet esse bonus.
VIx ego triginta nummorum Sexte rogavi,
Non donanda mihi, sed mutuando modo.
Excusas loculos, incusas fata, recusas
Non omnino; facis spem, facis esse metum.
Plura etiam speciosa quidem, sed olentia fucum
Disseris, et testes iura Deumque vocas.
Quanto simplicius, quanto Cordatius unum hoc
Quaerenti posses dicere, Sexte, nego!
Qui cito dat bis dat; nil dans, cito si negat, hic dat.
Ergo Sexte nega, qui negat ille iuvat [(printer); sic: iurat] .
IMperitant Domini, sed vi, non iure, potentes.
Subdite! perge! veni! Rustice, tolle! trahe!
Haec sunt iura soli. Quondam metamorphosis angens
Haec erit: Inviti pergite, vos Domini!
Tollite, vos Domini! quondam metamorphosis ingens
Haec erit: Euge veni Rustice, Iure poli!
IN Caelos peccata gemunt: vindicta vicissim
E Caelis ad nos, ceu solet Eccho, venit.
Culpa absit: Culpae deeritque reflexio: sicut
Materia tonitru deficiente silet.
CUm brevis es, longo tantum tua Carmina sensu
Protrahis, atque ita me iudice monstra facis.
Enectum vidi longo sermone legentem:
Auditor sola vult brevitate legi.
INgenio plerumque caret vir fortis: acutam
Mentem habet in pugno Mars, cerebrumque manu.
INgenio Baradas excellit. quomodo? Corde
Qui caret ingenuo, sic habet Ingenium.
IN vino tua vita fluit velut aequore: duci
Quid mirum est animam Mobilitate tuam.
CUr Pater est? non ut pariat vel pareat; Illud
Matris, et hoc Nati est. Qui Pater est Paret aes.
Ni pariat, Mater non est: Nisi pareat, Infans:
Nec Pater est Natis ni Paret aera suis.
CRux est via ducens in Caelum.
Lux et dux, Rex et Lex vitae.
Disciplina Paterna, favoris
Divini signum, spes voti.
Conformatrix Iesu Christi.
Herba salutifera Fidei socia.
Aeternorum sancta praeambula.
Medicina animae. Domitrix fastus.
Vulnus sanativum. Mundi
Desertrix, Genitrix virtutis.
Castigatrix carnis nostrae,
Mansuerudinis Optima doctrix,
Martyrii laurus, Paradysi
Fragrans Rosa, Corona, Triumfus.
Gemma fidelium et Electorum
Gloria. Verbo, vita beata.
Certus utrique honor est; sed eo discrimine distant:
Fur praeit, at Medici est Carnificisque sequi.
COntinuis Mattem coniux male sana lacessit,
Verberibus tantum non, tamen Arte, dolo,
Audi! Cerne! feri! parit haec patientia poenam,
Qua poteris Matrem, Marce, perire tuam.
CUr Lex sexaginta, decem Rex nomine monstrat;
Lex habet in Regem ius, ligat atque Gregem.
COntinuis Vexata madet Vindemia nimbis [Note: * Martial. l. 1. Ep.57.]
Aulica Continuo fulmine vita crepat.
DIvitiis miser est, fetaris honore, voluptas
Ducit in infernum te peritura locum.
Hoc tamen immundus trinum pro Numine trino
Mundus habet, demens, quod nocet, omnis amat.
INtroitus parit Interitum: trahit Exitus Aulae
Exitium, tremulas ceu trahit Aequor Aquas.
EX mento mentem demens et Mentis egenus
Iudicat; ex Barba Barbarus esse virum.
Neglecto mento spectat Sapientia Mentem:
Non venit ex mento Mens memoranda viro.
Mentitur mentum, nescit Mens fallere, semper
Mens manet; at mentum, cum moriare, meat,
Saepius in Magno minima est prudentia mento.
Saepe et in imberbi Mens veneranda viro.
ESse metallorum gravius cur dicitur Aurum?
Nonne graves quoniam vincit Amore viros?
EXitio fuerat Iudaeis causa salutis,
Hostibus e contra est Exitio Exitium.
HOspitium Caelum: melius divertere non est?
Cum Conviva Pater, cum Deus Hospes adest.
HOspitum Mundus; peius divertere non est:
Cum Conviva Leo, Cum Sathan hospes adest.
IN Virtute salus: e vitro, Paule, petenda
Non est. In fragili fluxa salute salus.
INter vis homines gratus conducere vitam?
Sis Cain, at Cunctis aureus esto, sat est.
POcula te faciunt, faciunt te vina disertum:
Cum fueris siccus, Pontice, mutus eris.
PRincipium mortis vita est, qui vivere cessat,
Si bene? perpetuum est, perpetuumque bene est.
Principium Mortis Mors est, qui vivere cessat,
Si male? perpetuum est, perpetuumque male est.
PEccatum Efficiens, Homo Materiemque ministrat:
Forma Nihil. Finis vita beata piis.
TUtum est de certa re decertare: vicissim
Certum habet atque anceps exitus exitium.
DUm Caput internis non fixum est sensibus, omnis
Corporis in dubio statque cadique status.
Labitur instabili miserum sub Principe Vulgus:
Rex sine grege fuit. Grex sine Rege furit.
Scilicet in quantum vitiato gloria Cordi
Insidet, in tantum prae ratione furor.
CUm Virtus aliquid sit, nil sit Gloria, sicut
Est aliquid Corpus, Corporis Umbra Nihil.
Quam nihil Omnis homo! tantum quia Gloria Cordi,
At paucis Virtus Corde probata sedet.
CRede mihi utrumque est. Miror quam mira voluptas
Sit Casto caste femina casta mari.
Iste insomnis amor noctu iacet omnis. Amare
Qui solet insomni vir iacet ille mari.
AStrologo Astra foris quae fient omnia dicunt;
Uxor amata domi quae facit Astra silent.
PErge lubens, fili: In gnavis latet alma voluptas:
Cuncta sed ignavis sunt laboratque dolor.
QUae tenet in Terra, caelis ea nomina perdit
Dives, habet Pauper nomen ubique suum.
Solamen miseris finem sperare malorum:
Quos mundus pungit, iungit amatque polus.
TU Calecutano vivis vaga filia more,
Virginitas quibus est poena, pudorque pudor.
Nulla ibi virgo viro grata est intacta, marito
Nubere nulla potest virgo, stuprata potest.
NUperius Taurum seduxit caeca voluptas:
Crediderat Venerem ducere, vacca fuit.
QUod nimium raro gentes loquar, Ance, remotas,
Nec satyros, faunos, Elisiosque rogem:
Simpliciusque meos studeam exarare libellos,
Nec mendicato picta colore loquar:
Raro quod raris ornem mea Carmina verbis,
Miraris latia Doctor in arte senex.
Plus nescire mihi vam fucum scire Deosque
Fictos, aut nugis Inxuriare placet,
Obscuro quisquis gaudet velamive, fallit,
Fallitur et quisquis non manifesta legit,
Lassatur longo Lector sermone: Legentem
Avocat obscuri lectio tecta viri.
Inune et suetis maneas ambagibus Ancus,
Qui poteras verbis vir bonus esse tribus,
UNum salvavit, ne quis desperet; at unum
Salvavit tantum, ne quis perfrictus obiret,
Prax. Piet. p.241.
DIvitiis sunt de vitiis data nomina: Namque
Divitiae raro Vi Vitiisque carent.
COrde Fides, non Ore sedet; sed quando vocatur
Examen subitura? per Os Respondet et exit,
Corde tamen nihil ominus ipsa immota quiescit.
HIc O Omnipotens Iesu miracula possunt
Me tua, sola potest fortis tua dextera Castum
Servare; Ah mentem mihi da sensusque modestos:
Pelle procul quaecumque meum per devia visum
Ducunt; velle habeo, Ah, Iesu da posse volenti,
Nescio servari his nisi Te servante periclis.
AUlica vita tibi gravis et speciosa videtur?
Est speciosa satis, sed vitiosa, vale!
INveniat Gallus nummos ubicumque ut Avarus,
Prostituit natas, res miseranda, suas.
AStra tibi damnum, morbos mortemque minantur?
Sis pius, Omnisciens audiet Aure preces.
Audiet: Astrorum is Cursum et Vim corrigit: et si
Vota facis, dices omnia posse preces
Omni potens solus regit omnia, et omnia vincit:
Sed tamen et vinci vult Pietate Deus.
OMnia sunt hominum Fati pendentia filo;
Astrorum influxus nemo cavere potest
Quam miserante Deo: Fati namque ipse rigorem
Mitigat, et vinci se pietate sinit.
Si pius es supplexque Deo, nihil Astra nocebunt,
Et tutus dices, omnia posse preces.
INclinant primum influxu, post sidera ducunt
Fortiter, Et sortem tandem animosque trahunt.
Inde solent damnum Morbos Mortemque minari,
Mox iterum sortis, vitae animique bonum?
Sicque voluntatem formant, si Caeca voluntas?
Si pietate Caret? Paret homo, atque perit.
Si pius es? quicquid tibi sors adversa minatur,
Nil poterunt Votis Astra nocere tuis.
Omnipotens Astris vim definivit, et istam
Quum vult, in melius corrigit alma manus:
Imperat haec Astris, Inferno, et stamina Fati.
Astra regant homines, cum regat Astra Deus.
SOlstitium thalami viduus: Sol stare videtur
Dum non stat; viduus vivere dum moritur.
INgenuos odit, blandos amat Aula Ministros.
Inde puto verbum nomen Adulor habet,
Exulat hinc dius Candor, fraus fraude notatur,
Omnis et Ingenuo plus parasita valet.
VOs estis sal Terrae! inquit Salvator Mundi,
Cum de Discipulis praescia verba facit.
An quia salsa sitim pariunt; Puterfactio salsis
An quia nulla nocet; Certe ego utrumque puto.
Est verbum Domini ceu sal: Sapientia salsi
Flos, hominum fructus non sinit esse putres.
PErmissum est simulare homini qui vivit in Aula?
Excipe Theiologo non licet ista pio.
Quisquis in ambigua cuivis se accommodat Aula
Theiologus, veram non habet ille Fidem.
BLandiris domino, mordes licet Aulice lingas:
Quodque Canis Cauda fecerar, ore facis.
BLagerum Aurificem quidam se credere dicunt,
Aurifaecem omnes qui sapuere sciunt.
DUm loquitur tanto Gallus promissor hiatu.
Quale opus est, quaeris? Hoc opus est titulus.
ALbum ideo magnis doctisque offertur amicis,
Ut sciat Affectum et Nomina Posteritas,
Candoremque viri. Fucum probus improbat: Ergo
Exeat ex Albo qui cupit esse Niger.
ESt mulier tamquam generalis Regula sponso:
Si quid in hac dubii est, Excipe, virgo fuit.
INgratus quoniam fueras, ingratus haberis:
Grata amat, at numquam Lesbia gratis amat.
VIs Aulas Aulis nostras conferre parentum;
Salva Animam ex Aulis, quia nunc sunt silva malorum
Atque iram verbo potes irritare potentum.
NUlla quidem Superum cura est. Via certa gehennae.
In pietate dolus, Impietate decus.
Lex exlex, glossata Eides. Dux devius. Haec sunt
Militiae: Num quid cetera? Mollities.
FOrtis is est, sed non victor, qui Crimina vincit;
Qui se ipsum novit vincere, victor erit.
PRodeus a stupido Cromvvell gnathone vocatus,
Verius a Graecis dicitur a)nti/doos.
Cum Rex in Regno est, non est Prorege necessum.
Prodeus haud opus est, quum Deus ipse domi est.
DEvotos inquis facit ignorantia, primum
Inter devotos do tibi Ruffe locum.
NOn mirum est tardo Gallus quod promptior omnis.
Germano: gravis est hic, Levis iste levis.
TEmpora mutantur, quondam virtute solebant;
Nunc quaerunt nummis flectere fata suis.
Omnipotens Caeli Numen contemnere Nummus
Cunctipotens cunctos Rex iubet iste viros.
PAuper erat Iuvenis, modico dum vixit amictu
Et victu, fuerat sed tamen ille pius.
Impius is tandem factus ex divite, ductus
A meretrice levi, Blond, pede, mente, manu.
Sic miser interiit Iuvenis, pede lapsus utroque!
opes! Stultitiam sic patiuntur Opes.
Quaeritur hic, Blondus quare sit factus adulter?
In promptu causa est: heu, quia dives erat!
ESt aliquid Celsis quod torquet in aedibus; illud
Non Gula, non Bacchus, non Venus, Invidia est.
Haec veluti nova Diva domi dominatur in Aula.
In casula vitium non remanebit idem.
SEd tandem veni. Tu me mea vita vocasti:
Te voco: Tu socio nunc veniente veni.
Vis pretium pretium est. Vis ocula? mille reporta [(reading uncertain: print blurred)] :
Hae tibi sint fidei pignora pacta tuae.
Tu quoque tu socium grata Novitate vicissim
Excipe; et his digitis ubera subde meis.
Vicisti mea vita, novas absentia Flammas
Auxit: at his ipsis tu quoque victa iaces.
Vivat uterque diu. Luctus et iurgia Lectus
nesciat. o casta coniuge dulce iugum.
AUlarum mos est falli sollenn nis et angi,
Nemo nisi tremulas hic videt esse vias.
Hoc age! cum fueris sine fuco et fraude, periclum est.
Aptantur nigto candida nulla loco.
INtroitus patet, Interitus latet omnis in Aula;
Exitio certa est, certius Exitium est.
AUlica Vita bonis crux est certissima. Doctis
Exitium: fidis carnificina viris.
Aulica vita malis lux est certissima: Stultis
Delicium: fictis lucrificina viris.
HAec si grata tibi fuerint mea Carmina Lector;
Non mihi sed summo laus sit honorque Deo.
Post hoc sint grates tibi cuius opuscula sumptu
Haec impressa vident, Bibliopola, diem.
ERror inest rebus, et inest sermonibus error:
Quid mirum est Libris si suus Error inest?
Sensibus Error inest, et inest sermonibus Error:
Quin et in his ipsis versibus error in est.
Ergo Audi-Vidi-Dixi. Scripsi-fecisse
Paenitet. O Servi Rex miserere tui!
ZEno Stoicorum Princeps adeo Poesin detestatus est, ut ausus fuerit dicere: nihil ineptius esse Poeta. Egregium testimonium ab invito Auctore datum! Ad minus id laudare debuisset, Poetas non esse Stoicos, hoc est. Non esse homines morosos, molestos, hypoctitas; sed liberioris dexteriorisque et animi et iudicii et Voluntatis viros. Morum humanorum Experientia docet, quod Poetica ars est velut certum secretae cuiusdam sinceritatis iudicii et intellectus, singularisque industriae, qua usi fuerint ad res maiores Maximi, signum: Alexandri, Caesaris Augusti, aliorum Imperatorum, Regum Magnatumque Exempla videntur Victorias suas insigniores reddere, eorumque gloriam poericae studio et amore augere voluisse. Omnia in Universitate mundi celebriora ingenia etiam gravissimis Rei pulicae Christianae administrandae negotiis et expeditionibus occupata sua promptitudine nescio quid poeticae inclinationis et perfectionis habere monstrant. Apophthegmata, Rotunda, et ex abrupto data Responsa et Replicationes Magnorum Virorum, Caroli V. Imperatoris, Henrici IV. Galliarum aliorumque memoria, quid aliud docent quam Spiritum Poeticum in tam excelsis animis habitasse; Scilicet naturalis et incognita quaedam Sympathia in istis est, qui Virtute excellunt, et qui Poetica arte venusta, arguta, urbana, nitidaque parrhsi/a res suas agunt.
Discat inde aetatis vigore integra iuventus, ea quidem quae vulgaria ingenia post se relinquit superatque, Poesin magni facere, non ut scientiam aliquam disiunctam a reliquis vitae humanae operibus, sed ut concomitantem aliquam Virtutem et testimonium nitoris Ingenii sui, impendentes isto quidem studio horas succisivas recreationique honestae destinatas, caveantque ante omnia ne res scribant, a bona instructione et exemplo alienas; Aut si quando levioribus rebus ludunt, ad minus id tanta cum modestia et temperantia agunt, ne castae aures offendandantur aut corrumpantur: Ne, dum, Lector, praeter iucundum nihil utilitatis haurire potest, quantumcumque detrimentum capiat; ita fiet ut Correctiones Castigationes literariae tales, quae per Poeticum lusum fiunt, maximpoere proficiant etiam Rei publicae bene laudabiliterque administrandae, at vero non eo fine, ut liberius quaedam dicere omnino interdictum dicam, nam et Phoebus post nubila ridet, nec Caro semper audiendus est; modo animus malius atquive nocendi Studiosus absit, non tam vitio vertitur luxuriosius quaedam dicere apud latinos, quam in Lingua materna, quae scandalum citius admittit! non ita rotundus candor Latinorum: Qui enim praesumit legere Poetam, et quidem sine ioco, sine risu, aut plane intermittat, aut animum et nequitiam suam probat ipse necessum est: Ego certe, nisi ex Praeceptotum meorum olim instructione scivissem suumma ingenia in Poesi delitias suas habuisse, iuvenilia haec, quae hodiernis maxime literarum Censoribus nullius pretii videntur, inter tineas et blattas perire maluissem, quae tamen plures Iurisconsulti, Magnus ille Gailius cum
filio, Melissus, Taubmannus, Gruterus in operibus suis patrocinio foverunt semper.
Poetica ingenia non carent ulla ad omnia desideria sua Inventione, nec quicquam tam aliis est etiam in publico rerum statu et vita Politica invium quod ipsis non facile videatur, et cum applausu in Conceptu perficitur. Etiamsi non raro, saeculi ex malitia potius quam sua culpa, vana circumagantur et lactentur spe et exspectatione, ergo ad te Iesu preces meae hae sunto.
Duc me, nec sine me sine Te DEUS optime duci, da ut in omnibus desideriis, in omni conceptu meo nihil tentem nisi quod a te et per te et ad tuam gloriam, et ad proximi utilitatem, salutemque meam vergat. Amen Iesu Christe.
Dabam Puttelangiae in Lotharingia. XII. Decembris. 1639.
Non gaudet alma verbis sesquipedalibus
Poesis, sed est contenta cultu simplici.
INventio pluris aestimari debet quam Verborum copia et multitudo: Cum haec memoriae tantum tribuatur, Illa vero Iudicio recto atque perfecto. Quamvis enim Memoria nobis ministret res integras, tam late tamen eas longeque diffundit, tam vanis non raro circumstantiis ornat atque onerat, ut etiamsi res ipsa bona sit, bonitatem tamen copia suffocet. Et ut difficile est frenare equum cum in cursu est, ita multi cum velint cessare scriptiones suas non possint, et cum finem sive scopum quaerunt, in nugas incidunt. Ita ex Tentaminibus Montani Socratis Gallici, Les Essays de Michel de Montagne lib. 1. c. 9. Car ceux qui ont le Corps gressle, le grassissent d'rembourreures: Ceux qui ont la matiere exile l' enflent des parolles. Idem lib. 1. cap. 25. Ergo
Si breve si doctum fuerit, vel pulvere metrum
Tollere prae gemma nobiliore velim.
Matth.Zuber.lib.1.Miscell. ad Georg. a Bleichenbach.
Perspicua brevitate nihil magis afficit aures:
In Verbis ubi Res postulat esto brevis.
Ovven.lib.3.ad Carol.nunc Angl.Reg.Epigr.31.
POstquam Bibliopola; Carissimus mihi Amicorum, dato iam initiandarum pro more Nundinarum, maioris Campanae signo, haec demum ad prelum avide postulasset Epigrammata; parere utique debui; neque resistere optimo Viro festinationem urgenti: maxime, cum neque Typographum, Virum honestum atque probum, operam suam viderim negasse. Cum vero, qui inspectionem Operis atque Correctionem susceperat, publicis passim praeter spem et Exspectationem Curis, distineretur, evenit ut amplexanda festinatio in exosam degeneraverit praecipitantiam, quae certe non paucorum sed insignium Erratorum causa erit. Haec, o Lector! si qua inter legendum observabis, ego deprecor humaniter! Deprecor vero, non meam, qui longe absens fui, non Bibliopolae,
qui aliis severioribusque praepeditus domi; non Typographi, qui inspectionem exquisitiorem desiderabat ipse; sed Correctoris, eo ipso tempore quo praesentissimus omnino esse debuisset, indeclinabilis absentiae culpam. De iis autem, quaecumque ea sint quae irrepserunt sphalmata, quamvis plura quam praesumebamus, etiam de levioribus, monere candidum Lectorem aequitas ipsa iussit: Cui Horatianum illud pro omnium excusatione insinuo:
Ubi plura nitent in Carmine, non ego paucis
Offendar maculis; quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit Natura.
Ceterum, de quibus anxius valde sum, haec sunt:
[Gap desc: errata list]