19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 207, image: mosch209

Epigram. Cent. VI.

1. In quendam Amicum Aulicum Ivvokra Fr. Natione Barbarum, Infinitis famae ac fortunarum beneficiis restitutum, Sed, ut omnia dicam Ingratum.

NUper eram felix, et eram tibi summus amicus:
Nunc tua cum quaestu statque caditque fides.
Indignum facinus Germano pectore prodit
Quisquis Amicorum spemque metumque fugit.
Tu sed amicitiae caelas venerabile Nomen,
Cumque subinductis nubibus ipse fugis.
Barbare! sed paleas Ventus dispergit inanes;
Germanos levitas non decet ista viros!


page 208, image: s210

2. Fides Carolina. Ex Thuan. Hist. lib. XXI.

IN meritis extra meritum confidere Christi
Vara fides non est, cur? quia perfidia est.

3. Femina a)na/gr. Ni famae ad Illud

Ein Ross und ein Mann
Mussen immer fornen dran.
Ein Weib und ein Kuh
Wollen immer iyst zu.

CUncta foris, ut Eques, tentat tentanda maritus
Aequus, ut infami consulat ipse fami.
Vacca velut, vastis tantum vacat aedibus Uxor:
Uxorisque honos est maximus, esse domi.
Infamis vir ergo. fami nisi consulat, audit:
Femina ni famae consulat ipsa suae.

4. Spectaculum Circense. de Pontia.

Spectaculum Circense nuper Pontia
Promisit Aulo. dixit et fecit, stola
Nam, proruens, Circo stetit primum. Dein
Sursum allevatis vestibus circumdedit
Frontem, pedes versus- adinclinans Caput:
Atque en ait dictum datum specta culum.

5. Nobilitas vera.

NObilis Ingenuus ex mansuetudine Mentis
Noscitur, haud Irae nascitur ille gravi.


page 209, image: s211

Non in bile suas figit meritoria sedes
Nobilitas. Virtus non furor est, favor est.

6. Debitum insolvabile Filio suo Ernesto Ludovico.

A Patre post Christum cara est tibi vita. Parenti
Altera debetur gratia, prima Deo.
Hinc licet in terris exsolvas cuncta, manebis
Debitor aeternum tu Patris atque Dei.

7. Inter spem et metum.

SUnt duo non certis aeterno Marte triumfis
Humanum exercent quae sine fine genus.
Si cui forte bene est? metuit ne adversa sequantur;
Si cui forte male est? mox miser inde dolet.
Non datur in terris maior perfectio. Speras?
Absque favore nequis, nec potes absque metu.

8. Ad Filium suvum. Ernestum Bogislaum.

TE moneo Mentem muni virtutibus, anni
Dum redeunt, minima diffluit hora mora.
Quae semel elapsa est, poterit fugitiva remitti
Clepsydra, sed repeti quae fugit hora nequit.

9. Germania.

SIrenuis Vitrum? populum experiere conantem;
At data cum biberis pocula, Amicus eris.

10. Gallia.

SI quid Amice dabis, facileis numerabis amores;
Ni quid Amice feras, Ibis, ut Ille, foras.


page 210, image: s212

11. Anglia a)na/gr. Galina.

INsequitur cantu Gallinas Gallus Amator.
Praecipuumque petit, cum coit ipse, Caput.

12. Italia.

SI fueris pauper, renuet tibi dextra Tiaram;
At tibi cum fuerint praemia, Doctor eris.

13. Hispania.

PAuper es? heu nullos plane exspectabis honores;
At cum vix fuerit Casula, sennor eris.

14. Historia Crehangica 1633. Pappa Mamma la

CUm parvus Minor aut minimus tibi filius adstat;
Uxori nolito [(printer); sic: nolis] oscula ferre tuae.
Aut si quid maius tandem est in Amore, caveto!
Saepe etiam infantes facta tacenda vident.

15. In Commissarium Besmicum. Sauvat a)nagr. Tua Sua

SCilicet hoc omnis stat Commissarius ausu,
Quam bene! nam quae iam sunt tua, mox sua sunt.

16. De Mauro.

BElla suburbano formans in gramine Maurus,
Iuravit Romam vincere cum Canibus.
Eximie gestum belloque et pace peritis
Quod foret id, Mauro, vincere stultitia est.

17. Si duobus si nulli. In Cottam.

INfelix servus Dominorum ego, Cotta, duorum.
Nil dedit iste, nihil quod dabit alter habet.


page 211, image: s213

18. Europa a)na/gr. Vapore.

QUae quondam Caput Orbis erat, et Regia Mundi
Regio, Cordati Martis et Artis Amor.
Quaesito quaestu cadit, atque exhausta rapinis
Diffluit, et tamquam nata Vapore perit.

19. Ungaria a)na/gr. A Nugari.

AUditu ingratus, dictu temerarius Ausus,
Imperium Nugis aequiparare datis.
Ungaricae gentes facili sermone loquuntur:
Hinc puto quod praesens sie Anagramma sonet.

20. Ebrietatis Encomium.

Hos fructus, haec dona refert [(printer); sic: referit] , haec munera semper
Ebrietas Animi Crux, fuga, mors, obitus.

21. Tragus a)nagr. Gratus.

GRatus es, at nudo tantum modo Nomine: Nomen
Dulce sonat, putridam [(printer); sic: putridum] cetera cuncta Tra/gon

22. Bellum Civile Germanorum Ex Bohaemia.

HOstibus externis olim metuenda, minantur
Nunc patriae miseram persona bella necem.
O Civile malum! nihil incivilius umquam
Te magis Urbe fuit, Te magis Orbe furit.

23. M.ARS.

MIlle docet fraudes, Mille Artes, Mille furores
Mars; Artis Lictor, Mors, Mare, Mida, Mora.


page 212, image: s214

24. Schmiralia. In Fabullum Causidicum.

A Clientibus esse te, Fabulle,
Corruptum perhibent. Negant Clientes;
Subridet petulanter Uxor. Ergo?

25. In Chyliastam Phantastam.

IUdicium extremum post annos mille venire
Dicis, et exoptas, Iudiciumque times.
Quid iuvat. o Miserum! differri in saecula velle
Id quod in Instanti Mors tibi certa dabit?

26. e=n tw=| nu=n Dare est esse Pium.

DA multum, sed fide parum, qui quaeris Amicos:
Qui dare scit, numquam Vir caret iste Fide.

27. Ad Filium suum Iohannem Balthasarum.

CUm Praeceptorem dura tibi voce locutum
Senseris, id patrio corde venire puta.
Quae magis aegrotos urit Medicina, saluti est:
Non latet in gelida cura paterna sinu.

28. Anagrammata. In Tollum. Poetam ex Nihilo Creatum.

PRisca licet bona sint, carpis: nova Carmina vano
Extollis, tolli dignus es ergo, sono.


page 213, image: s215

29. Quatuor Contractus Innominati

Do ut Des. Do ut facias.
Facio ut Des. Facio ut facias.
Iambus. Ad Dietericum Hellerum.
INnominatis quatuor Contractibus
Totum regi Mundum perita est Veritas.
Hinc si putas mortalium Tu quemquam
Inde eximi: nae delicata falleris
Persuasione. Hi namque mores saeculi
Nostri. hi labores. haec via. haec sollennitas.
Haec illa titillatio est, qua colicus
Ridet velit-nolit semel tactus Cato.
Haec illa lux qua illuminantur maxumi
Sub sole, quos iures supersanctissumos
Vita esse, Censura, toga, Voto, Fide.
Hic ille noster morbus incurabilis!
Atque en Viros! En ut natamus singuli!

30. De Honoribus Mutii Iungfisch.

OMnis honos onus est. Asinis onera apta; et honores
Et si non Asinis praemia dantur equis.
Ex isto quod si divinas Carmine sensum;
Id sollenne canum: Gratulor ergo tibi.

31. Argent-Content.

TEssera Gallorum est Numerata pecunia. Magnus
Nemo ibi fit gratis qui studet esse bonus.


page 214, image: s216

32. In Sextum Amicum Parollogum. Promissorem cum hiatu.

VIx ego triginta nummorum Sexte rogavi,
Non donanda mihi, sed mutuando modo.
Excusas loculos, incusas fata, recusas
Non omnino; facis spem, facis esse metum.
Plura etiam speciosa quidem, sed olentia fucum
Disseris, et testes iura Deumque vocas.
Quanto simplicius, quanto Cordatius unum hoc
Quaerenti posses dicere, Sexte, nego!
Qui cito dat bis dat; nil dans, cito si negat, hic dat.
Ergo Sexte nega, qui negat ille iuvat [(printer); sic: iurat] .

33. Servitutes. Ad Principes Christianos.

IMperitant Domini, sed vi, non iure, potentes.
Subdite! perge! veni! Rustice, tolle! trahe!
Haec sunt iura soli. Quondam metamorphosis angens
Haec erit: Inviti pergite, vos Domini!
Tollite, vos Domini! quondam metamorphosis ingens
Haec erit: Euge veni Rustice, Iure poli!

34. De Influentiis. Sublunarium in Astra.

IN Caelos peccata gemunt: vindicta vicissim
E Caelis ad nos, ceu solet Eccho, venit.
Culpa absit: Culpae deeritque reflexio: sicut
Materia tonitru deficiente silet.

35. In Vocem Clamantis. Fatem polu/logon.

CUm brevis es, longo tantum tua Carmina sensu
Protrahis, atque ita me iudice monstra facis.


page 215, image: s217

Enectum vidi longo sermone legentem:
Auditor sola vult brevitate legi.

36. Viri fortis Ingenium.

INgenio plerumque caret vir fortis: acutam
Mentem habet in pugno Mars, cerebrumque manu.

37. Iu Baradam.

INgenio Baradas excellit. quomodo? Corde
Qui caret ingenuo, sic habet Ingenium.

38. Vinosi Inconstantes.

IN vino tua vita fluit velut aequore: duci
Quid mirum est animam Mobilitate tuam.

39. Officium Parentum et Liberorum.

CUr Pater est? non ut pariat vel pareat; Illud
Matris, et hoc Nati est. Qui Pater est Paret aes.
Ni pariat, Mater non est: Nisi pareat, Infans:
Nec Pater est Natis ni Paret aera suis.

40. De Bono Crucis. Ex Ioh. Arnd. Christianismo. 2. 46. Anapest. Aristoph.

CRux est via ducens in Caelum.
Lux et dux, Rex et Lex vitae.
Disciplina Paterna, favoris
Divini signum, spes voti.
Conformatrix Iesu Christi.
Herba salutifera Fidei socia.
Aeternorum sancta praeambula.
Medicina animae. Domitrix fastus.
Vulnus sanativum. Mundi


page 216, image: s218

Desertrix, Genitrix virtutis.
Castigatrix carnis nostrae,
Mansuerudinis Optima doctrix,
Martyrii laurus, Paradysi
Fragrans Rosa, Corona, Triumfus.
Gemma fidelium et Electorum
Gloria. Verbo, vita beata.

41. Praerogativa. Iuristae et Medici.

Certus utrique honor est; sed eo discrimine distant:
Fur praeit, at Medici est Carnificisque sequi.

42. In Uxorium Matri iniuriosum.

COntinuis Mattem coniux male sana lacessit,
Verberibus tantum non, tamen Arte, dolo,
Audi! Cerne! feri! parit haec patientia poenam,
Qua poteris Matrem, Marce, perire tuam.

43. Lex Rex.

CUr Lex sexaginta, decem Rex nomine monstrat;
Lex habet in Regem ius, ligat atque Gregem.

44. Aulica Vita.

COntinuis Vexata madet Vindemia nimbis [Note: * Martial. l. 1. Ep.57.]
Aulica Continuo fulmine vita crepat.

45. In Deperditum. ex Cap. 17. l.1. Christ. Arnd.

DIvitiis miser est, fetaris honore, voluptas
Ducit in infernum te peritura locum.
Hoc tamen immundus trinum pro Numine trino
Mundus habet, demens, quod nocet, omnis amat.


page 217, image: s219

46. Aulicum. Heu quorsum rapior!

INtroitus parit Interitum: trahit Exitus Aulae
Exitium, tremulas ceu trahit Aequor Aquas.

47. Mente non Mento.

EX mento mentem demens et Mentis egenus
Iudicat; ex Barba Barbarus esse virum.
Neglecto mento spectat Sapientia Mentem:
Non venit ex mento Mens memoranda viro.
Mentitur mentum, nescit Mens fallere, semper
Mens manet; at mentum, cum moriare, meat,
Saepius in Magno minima est prudentia mento.
Saepe et in imberbi Mens veneranda viro.

48. Auri gravitas.

ESse metallorum gravius cur dicitur Aurum?
Nonne graves quoniam vincit Amore viros?

49. De Terra Aegypti.

EXitio fuerat Iudaeis causa salutis,
Hostibus e contra est Exitio Exitium.

50. Bonum Hospitium.

HOspitium Caelum: melius divertere non est?
Cum Conviva Pater, cum Deus Hospes adest.

51. Malum Diversorium.

HOspitum Mundus; peius divertere non est:
Cum Conviva Leo, Cum Sathan hospes adest.

52. De Sobrietate. Ad Paulum

IN Virtute salus: e vitro, Paule, petenda
Non est. In fragili fluxa salute salus.


page 218, image: s220

53. Auri potentia.

INter vis homines gratus conducere vitam?
Sis Cain, at Cunctis aureus esto, sat est.

54. In Ponticum loquacem.

POcula te faciunt, faciunt te vina disertum:
Cum fueris siccus, Pontice, mutus eris.

55. Mors vitae et Mortis.

PRincipium mortis vita est, qui vivere cessat,
Si bene? perpetuum est, perpetuumque bene est.
Principium Mortis Mors est, qui vivere cessat,
Si male? perpetuum est, perpetuumque male est.

56. Quatuor Causae Mortis.

PEccatum Efficiens, Homo Materiemque ministrat:
Forma Nihil. Finis vita beata piis.

57. Anagramma.

TUtum est de certa re decertare: vicissim
Certum habet atque anceps exitus exitium.

58. Wehe dem Land / dessen Herr ein Kind ist. Eccles.10.16.

DUm Caput internis non fixum est sensibus, omnis
Corporis in dubio statque cadique status.
Labitur instabili miserum sub Principe Vulgus:
Rex sine grege fuit. Grex sine Rege furit.
Scilicet in quantum vitiato gloria Cordi
Insidet, in tantum prae ratione furor.

59. Saeculum Gloriosum.

CUm Virtus aliquid sit, nil sit Gloria, sicut
Est aliquid Corpus, Corporis Umbra Nihil.


page 219, image: s221

Quam nihil Omnis homo! tantum quia Gloria Cordi,
At paucis Virtus Corde probata sedet.

60. Anagramma Anna Maria-An amari? an a mira?

CRede mihi utrumque est. Miror quam mira voluptas
Sit Casto caste femina casta mari.
Iste insomnis amor noctu iacet omnis. Amare
Qui solet insomni vir iacet ille mari.

61. In Astrologum.

AStrologo Astra foris quae fient omnia dicunt;
Uxor amata domi quae facit Astra silent.

62. Ad Filium suum Iohannem Michaelem.

PErge lubens, fili: In gnavis latet alma voluptas:
Cuncta sed ignavis sunt laboratque dolor.

63. Spes Paupertatis Certa.

QUae tenet in Terra, caelis ea nomina perdit
Dives, habet Pauper nomen ubique suum.
Solamen miseris finem sperare malorum:
Quos mundus pungit, iungit amatque polus.

64. In Virgine Vulam Famulosam.

TU Calecutano vivis vaga filia more,
Virginitas quibus est poena, pudorque pudor.
Nulla ibi virgo viro grata est intacta, marito
Nubere nulla potest virgo, stuprata potest.

65. In Taurum. Procum ebrium.

NUperius Taurum seduxit caeca voluptas:
Crediderat Venerem ducere, vacca fuit.


page 120, image: s222

66. In Ancum. senem Scholasticum.

QUod nimium raro gentes loquar, Ance, remotas,
Nec satyros, faunos, Elisiosque rogem:
Simpliciusque meos studeam exarare libellos,
Nec mendicato picta colore loquar:
Raro quod raris ornem mea Carmina verbis,
Miraris latia Doctor in arte senex.
Plus nescire mihi vam fucum scire Deosque
Fictos, aut nugis Inxuriare placet,
Obscuro quisquis gaudet velamive, fallit,
Fallitur et quisquis non manifesta legit,
Lassatur longo Lector sermone: Legentem
Avocat obscuri lectio tecta viri.
Inune et suetis maneas ambagibus Ancus,
Qui poteras verbis vir bonus esse tribus,

67. Salus cum tremore.

UNum salvavit, ne quis desperet; at unum
Salvavit tantum, ne quis perfrictus obiret,
Prax. Piet. p.241.

68. Divitiarum Extrema.

DIvitiis sunt de vitiis data nomina: Namque
Divitiae raro Vi Vitiisque carent.

69. Credo-Corde.

COrde Fides, non Ore sedet; sed quando vocatur
Examen subitura? per Os Respondet et exit,
Corde tamen nihil ominus ipsa immota quiescit.

70. In Introtu Lutetiae.

HIc O Omnipotens Iesu miracula possunt
Me tua, sola potest fortis tua dextera Castum


page 221, image: s223

Servare; Ah mentem mihi da sensusque modestos:
Pelle procul quaecumque meum per devia visum
Ducunt; velle habeo, Ah, Iesu da posse volenti,
Nescio servari his nisi Te servante periclis.

71. Aulicum Vale.

AUlica vita tibi gravis et speciosa videtur?
Est speciosa satis, sed vitiosa, vale!

72. De Gallo Lenone.

INveniat Gallus nummos ubicumque ut Avarus,
Prostituit natas, res miseranda, suas.

73. Omnia posse preces.

AStra tibi damnum, morbos mortemque minantur?
Sis pius, Omnisciens audiet Aure preces.
Audiet: Astrorum is Cursum et Vim corrigit: et si
Vota facis, dices omnia posse preces
Omni potens solus regit omnia, et omnia vincit:
Sed tamen et vinci vult Pietate Deus.

74. Nihil Astra nocent.

OMnia sunt hominum Fati pendentia filo;
Astrorum influxus nemo cavere potest
Quam miserante Deo: Fati namque ipse rigorem
Mitigat, et vinci se pietate sinit.
Si pius es supplexque Deo, nihil Astra nocebunt,
Et tutus dices, omnia posse preces.

75. Astra Inclinant, ducunt, trahunt.

INclinant primum influxu, post sidera ducunt
Fortiter, Et sortem tandem animosque trahunt.
Inde solent damnum Morbos Mortemque minari,
Mox iterum sortis, vitae animique bonum?


page 222, image: s224

Sicque voluntatem formant, si Caeca voluntas?
Si pietate Caret? Paret homo, atque perit.
Si pius es? quicquid tibi sors adversa minatur,
Nil poterunt Votis Astra nocere tuis.
Omnipotens Astris vim definivit, et istam
Quum vult, in melius corrigit alma manus:
Imperat haec Astris, Inferno, et stamina Fati.
Astra regant homines, cum regat Astra Deus.

76. Viduus

SOlstitium thalami viduus: Sol stare videtur
Dum non stat; viduus vivere dum moritur.

77. Adulatio a)na/gr. Odit Aula.

INgenuos odit, blandos amat Aula Ministros.
Inde puto verbum nomen Adulor habet,
Exulat hinc dius Candor, fraus fraude notatur,
Omnis et Ingenuo plus parasita valet.

78. Ecclesiastes a)na/gr. Ecce is Sal est.

VOs estis sal Terrae! inquit Salvator Mundi,
Cum de Discipulis praescia verba facit.
An quia salsa sitim pariunt; Puterfactio salsis
An quia nulla nocet; Certe ego utrumque puto.
Est verbum Domini ceu sal: Sapientia salsi
Flos, hominum fructus non sinit esse putres.

79. Theiologus Aulicus. Phil. Bohemo dictum.

PErmissum est simulare homini qui vivit in Aula?
Excipe Theiologo non licet ista pio.


page 223, image: s225

Quisquis in ambigua cuivis se accommodat Aula
Theiologus, veram non habet ille Fidem.

80. In Aulicum. Hominem-Canem.

BLandiris domino, mordes licet Aulice lingas:
Quodque Canis Cauda fecerar, ore facis.

81. In Blagerum Impostorem

BLagerum Aurificem quidam se credere dicunt,
Aurifaecem omnes qui sapuere sciunt.

82. In Scriptoris Arrogantis Encyclopaediam Caelestem.

DUm loquitur tanto Gallus promissor hiatu.
Quale opus est, quaeris? Hoc opus est titulus.

83. Album Amicorum.

ALbum ideo magnis doctisque offertur amicis,
Ut sciat Affectum et Nomina Posteritas,
Candoremque viri. Fucum probus improbat: Ergo
Exeat ex Albo qui cupit esse Niger.

84. Exceptio a Regula

ESt mulier tamquam generalis Regula sponso:
Si quid in hac dubii est, Excipe, virgo fuit.

85. In procum infelicem. De Lesbia.

INgratus quoniam fueras, ingratus haberis:
Grata amat, at numquam Lesbia gratis amat.

86. De Aula Anagrammata duo.

VIs Aulas Aulis nostras conferre parentum;


page 224, image: s226

Salva Animam ex Aulis, quia nunc sunt silva malorum
Atque iram verbo potes irritare potentum.

87. Militia Lanogirthica.

NUlla quidem Superum cura est. Via certa gehennae.
In pietate dolus, Impietate decus.
Lex exlex, glossata Eides. Dux devius. Haec sunt
Militiae: Num quid cetera? Mollities.

88. Fortior est qui se.

FOrtis is est, sed non victor, qui Crimina vincit;
Qui se ipsum novit vincere, victor erit.

89. In Anglum Atheum De Cromvvello prodeo.

PRodeus a stupido Cromvvell gnathone vocatus,
Verius a Graecis dicitur a)nti/doos.
Cum Rex in Regno est, non est Prorege necessum.
Prodeus haud opus est, quum Deus ipse domi est.

90. In Ruffum Idolophagum.

DEvotos inquis facit ignorantia, primum
Inter devotos do tibi Ruffe locum.

91. Germanorum Constantia.

NOn mirum est tardo Gallus quod promptior omnis.
Germano: gravis est hic, Levis iste levis.

92. Nummus cunctipotens.. O Tempora!

TEmpora mutantur, quondam virtute solebant;
Nunc quaerunt nummis flectere fata suis.


page 225, image: s227

Omnipotens Caeli Numen contemnere Nummus
Cunctipotens cunctos Rex iubet iste viros.

93. Stultitiam patiuntur opes. In Blondum. Iuvenem deperditum.

PAuper erat Iuvenis, modico dum vixit amictu
Et victu, fuerat sed tamen ille pius.
Impius is tandem factus ex divite, ductus
A meretrice levi, Blond, pede, mente, manu.
Sic miser interiit Iuvenis, pede lapsus utroque!
opes! Stultitiam sic patiuntur Opes.
Quaeritur hic, Blondus quare sit factus adulter?
In promptu causa est: heu, quia dives erat!

94. Aulicum.

ESt aliquid Celsis quod torquet in aedibus; illud
Non Gula, non Bacchus, non Venus, Invidia est.
Haec veluti nova Diva domi dominatur in Aula.
In casula vitium non remanebit idem.

95. Post Reditum In Senatu Camerali.

SEd tandem veni. Tu me mea vita vocasti:
Te voco: Tu socio nunc veniente veni.
Vis pretium pretium est. Vis ocula? mille reporta [(reading uncertain: print blurred)] :
Hae tibi sint fidei pignora pacta tuae.
Tu quoque tu socium grata Novitate vicissim
Excipe; et his digitis ubera subde meis.
Vicisti mea vita, novas absentia Flammas
Auxit: at his ipsis tu quoque victa iaces.


page 226, image: s228

Vivat uterque diu. Luctus et iurgia Lectus
nesciat. o casta coniuge dulce iugum.

96. Crehangia a)na/gr. Haec nigra.

AUlarum mos est falli sollenn nis et angi,
Nemo nisi tremulas hic videt esse vias.
Hoc age! cum fueris sine fuco et fraude, periclum est.
Aptantur nigto candida nulla loco.

97. Aulicorum A et W.

INtroitus patet, Interitus latet omnis in Aula;
Exitio certa est, certius Exitium est.

98. Aulica Vita.

AUlica Vita bonis crux est certissima. Doctis
Exitium: fidis carnificina viris.
Aulica vita malis lux est certissima: Stultis
Delicium: fictis lucrificina viris.

99. Ad Lectorem.

HAec si grata tibi fuerint mea Carmina Lector;
Non mihi sed summo laus sit honorque Deo.
Post hoc sint grates tibi cuius opuscula sumptu
Haec impressa vident, Bibliopola, diem.

100. De Erratis.

ERror inest rebus, et inest sermonibus error:
Quid mirum est Libris si suus Error inest?
Sensibus Error inest, et inest sermonibus Error:
Quin et in his ipsis versibus error in est.
Ergo Audi-Vidi-Dixi. Scripsi-fecisse
Paenitet. O Servi Rex miserere tui!