19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 157, image: s159

Centuria Quarta.

1. Dedicatorium. Ad Illustrem ac Generosum Dominum Dn. WILHELMUM CURTIUM Equitem Baronetum Serenissimo Electori Archipalatino a Consiliariis intimioribus Praefecto in Umbstat et Ottsberg, Domino meo gratioso.

DIvitis a vitiis vincitur vita duobus:
Luxuriosa vel est mens, vel a vara manus.
In medio quicumque manet, me morandus in aevum est:
Numinis atque Tui Nomine dignus erit,
CURTI. Tu Virtute, Opibus, Meritisque et Amicis
Dives es; at ditum pauperes in vitiis
Quo Te Iure igitur Dives colit Anglia: Te nos
Hoc Natum Patriae credimus esse Tuae!
Te servare velint, et amatum Numina Nomen
In placida et sera posteritate Tuum.

2. Pietas Omnia.

ESt Pietas palmae similis: Patientia pugno.
Haec pugnat, palmam sed tamen illa refert.

3. Officium mutuum. Ad Clientem.

CAusidicus pro te loquitur? Tu praemia salve
Causidico: alternam dextera poscit opem.


page 158, image: s160

4. Mamma.

MAmma decus Matris magnum est, et magna voluptas
Natorum, Patris, non opere Artis, ope.

5. Victa Venus vincit.

FIcta quidem est, nec victa tamen Venus improba:
Non capitur: victo vincitur illa Viro.

6. Perspicillum Gallicum.

GAllorum Pietas est ficta, et ficta venustas;
Quicquid ibi rerum est,nilita cernis ut est:

7. Demens.

DEmens est,qui mente caret, qui desipit, aut cui
Mens vera aut verae mentis acumen abest.

8. Preces Auctoris.

DA mihi! da,non posse malum, licet ipsa voluntas
Continuis contra motibus acta ruat.
O Iesu! Iesu! nolentem Numinis arma.
Virtute, ut nolim quod voluisse nocet!

9. In Steinhardum.

DIvitiis quasi de vitiis exsurgis in altum.
Nam vitiis aeque Divitiisque vales.

10. Gratia iuri adversa.

DIgnus et Indignus simili cum sorte fruantur
Impietas pretium gestit habere suum.

11. Furca-Gall-gen.

Furca capit Fures. Germanis Vocula Gall-gen
Furca est. Fel Furinamque ibi triste datur.


page 159, image: s161

12. Angliae et Scotiae Unio sub Elisabetha et Iacobo.

COniugium mens Una, fovent duo Corpora Mentem:
Constituunt unum sic duo Regna Caput.
Absque anima Corpus moritur: sine Rege fatiscunt
Regna. Est Regnorum Rex anima atque Caput.

13. Amoris Anatomia. Anapaestus Aristophanicus.

AMor A Morte vocare debet:
Huius enim est vita, trucidari.
Huius Pax est, debellari.
Huius fama est perturbari.
Huius est signum, meditari.
Huius est votum redamari.
Huius Curae Consolari.
Huius spes, semper dubitare.
Huius risus, deplorare.
Huius merces, formidare.
Huius fructus, mendicare.
Huius sinis desperare.
Vel, si minu'st, delirare.

14. Eleemosynae Distributio. Ad Paulum.

QUomodo distribuam quaeris mea munera? Paule.
Si miser est? do magis, si dominus? do minus

15. Opinionis Dominium.

SI perversa volet variantis opinio Vulgi,
Doctor eris, pecudis qui modo ductor eras.


page 160, image: s162

Si volet haec eadem Temerantis opinio Plebis
Stultus eris, sapiens qui modo Doctor eras.

16. In Gaxum. Thrasonice Scribentem.

VErba superba mihi scripsisti, Gaxe, requiro
Causam Respondes: Penna Pavonis erat.

17. Officium Coniugale. Anagrammata.

OFficium Uxoris duplex, duplexque Mariti est,
Si hic agit, haec patitur; Si haec agit, hic paritus
Vir Regit et geritur, Regiturque geritque Marita,
Dum gerit haec, regitur: dum regit hic, geritur:
Princeps ergo viri latet hic et norma Maritae,
Posse geri et regere, et posse regi et gerere.

18. In Lausuli filium.

NOtus es! et Cunctis adeo notissimus Urbe,
Ut natus non sit qui regat [(printer); sic: regit] esse nothum [(printer); sic: notum] .

19. Deus Unus. In Atheos.

IN tribus Omnipotens personis est Deus Unus:
Atheus est plures qui putat esse Deos.

20. Ka/ptoton Aulicum [(transcriber); sic: Aeulicum] .

SI sapis, Aularum Scopulos ante omnia Kappas
Tres fuge, Convitium, Culmina, Consilium [Note: * Quisquis Consilium rogat in Aula grave subit, servitii iugum.]

21. No/mos a)na/gr. Mo/nos.

AD Testamentum Vetus hoc Anagramma referri
Debet, ubi sola vivere lege datum est.
Sola fides, operosa tamen, nos salvat iniquvos;
Sed tantum exmerito Christe benigne tuo.


page 161, image: s163

22. In Henicam Aulicum. a)na/gr.. Astutia-Ista tua.

SCilicet est Virtus, et laus et gloria Vitae,
Et tibi qui credit Blandule, mente caret.
Tu fratres astu fastuque et Crimine mactas
Hennica, vis quid sis nosse? negatus homo es.

23. Sponsus Virtutis amator.

Numquam tam fueras quam nunc Virtutis amator,
Praeter enim medium nil meditare locum.

24. Expostulatio Amica. Sed quondam ad D. I. C. D.

TU mihi adhuc debes tres pro Doctore Camenas
Lege sub invidiae perfidiaeque tuae.
Ast mihi non placuit placidum superare laborem,
Ergo nec in Culpa tu potes esse mea.
Promissis ideo sic vive solutus amice,
Ne sis invidiae perfidiaeque reus.
Scilicet has alii Musas servabis honori
Quem mihi forte Deus destinat Ultus eris.

25. Ad Eundem invitatio.

QUI me sperasti Doctorem iuris et Aequi;
En ego Ductorem me tibi sisto probum!
Uxorem duxi, Coctricem iuris et Escae,
Sic et erit Doctrix illa ego Ductor ero.
O. U. Literulae parvo discrimine distant,
Aut certe nullo. Cur? Ubi Cura ibi Cor.


page 162, image: s164

26. In Doctorem. Avide vacuum negantem.

SEx Anni elapsi, vacuum non esse docebas
Tam cupite ut vacui pagina nulla libri.
In physicis hoc nemo neget, Sacra Biblia dicunt
Omnia Stultorum plena. Cavete Vale.

27. Meretrices.

GEns immanis amansque Aquilaque voracior: Auram
Non animum, mancas non amat illa manus.

28. Senectus Sterilis.

SIcut post varios exercita membra labores,
Iam reliquum insumunt forte quiete diem.
Sic agro exculto calamo meliore Docentis
Aridus ingenii iam sterilescit ager.

29. Opinio. Cuncta in Opinione sita sunt.

SIm brevis aut longus: Doctus vel ineptus Adulter
An Castus: meretrix an pia virgo domi?
Invidus aut fidus: probus, improbus: aequus, iniquus?
Una haec insipidis [(printer); sic: insipitae] sunt eademque viris [(printer); sic: plebi] .
Stultus es? (in tantum dominatur Opinio Cunctis)
Doctor, idem credat si modo vulgus, eris.

30. Vita Mors.

Tota hominis Vita est anceps faex pausa dierum,
Non sine felle dies, sed sine fine labor.
Scilicet isto aegre superato tempore, tandem.
Quae nulli parcit, Mors, tibi certa manet.
O ter felices quibus haec cognoscere Cura est!
Mars bona mille bonis fert, mala mille malis.


page 163, image: s165

31. Castitas, a)na/gr.. Stat sica. In Capazellam.

CAste stetit sica tantum Lucretia quondam;
Nunc sica non stat, sed Capa Zella cadit.

32. Le Droit d' Or. In iuristam Numistam.

TU Corpus iuris summis tibi sumptibus ornas,
Atque emis Auro, Auro vendere iura potes.

33. Ad Ovvenum. lib. 3. Epigr. 134.

IUdice te soli semperque Perinde beati
Sunt, quicumque sciunt omnia, quique nihl.
Ergo Mortales stupidi te Iudice Cuncti,
Omnia dum reputant scire, nihilque sciunt.

34. In Cottam.

Cotta viro similis stolido, similisque perito est,
Quomodo; Non aliis, sed sibi, Cotte sapit.

35. Preces Ornatissimae.

Est tua quando rogas, ornata oratio multis
Quaesitique procul vocibus, arte, sono
Retorices praecepta Deo praedicere stultum est:
Simplicitate coli; non cupit arte DEUS.

36. Traulismus. in Gaxum.

SOlus mireris tua tu caca- Carmina, Gaxe,
Sola, solet barbam ceu ca- caper Caperans.

37. Otii vituperium.

OTia Stultus amat; sapiens non pascitur illis;
Sed quod agat quod alat mens pia seper habet.


page 164, image: s166

38. Poesis Aulica. In Aulicum.

NEscio in delitiis habeas vel honore facetas
Vates? Te fatuos semper amasse scio.

39. Parodia. In Hennicam, Aulicum tyrannum.

QUicquid agis petulanter agas et respice funem,
Nequitiae finis non nisi funis erit.

40. Ad Marcum Zuberum Poetam Melissaeum.

TU post Ovvenum, generoso Carmine Vatem
Solus es ad gustum docte Zubere meum.
Prandeo vel Coeno vel si ientacula sumo,
Es mecum, ex libris nausea nulla tuis.

41. Cliens et Causidicus.

DAt miser iste, gemens; laetus vafer accipit ille:
Fungitur Officio dispar uterque suo.

41. Mulier Augusta.

UXor in Augusto peperit tibi mense; proinde
Augustam atque Auctam dicere iure potes.

43. Ad Amicum quendam.

DUm potare nimis vehementia pocla recuso;
Nescio me Gallum qua ratione voces.
Pectore Germanus, Gallus sum pocula potans:
Inter utros sime vis numerare licet.

44. Viri fortis Patria.

OMne solum forti patria est: Mariane, negatur,
Nam certe Nautis omne salum patria est.


page 165, image: s167

45. Victa Venus Victrix.

DUm petit incautos, capitur Venus inscia: Victrix
Semper abire solet, Victa venire Venus.

46. Historia Regaelis

E Tribus Imperium frater qui sumeret olim
Hac prudens voluit lege docere pater.
Rex erit e vobis, dicens, prior oscula Matri
Qui dederit! Matrem primus et alter adit.
Interea natu minor obtulit oscula Terrae:
A Patre Rex patrii deligiturque sali.

47. Forma dat esse Reae. In Quandam.

FOrma dat esse tibi: merito sic Iure Poetae
De te ceu publica de Meretrice canunt.

48. Propheta, Poeta, Moneta.

SUnt tria verba Propheta Poeta Moneta Latinis:
Est horum Patrio parvus in orbe Valor.

49. Victa Venus.

IGnis ut abs Unda facili convincitur ingens:
Sic Venerem vincit frigidus omnis amans.

50. In quendam. De Coitu scribentem.

TU libro, ut pueri propere gignantur, ad umbras:
Est tuus ergo piis Carnificina liber.


page 166, image: s168

51. Divitiae a)na/gr. Viae Ditis. Menander tuflo\n o( plou=tos Caecae sunt Divitiae.

REgna, domus, sedes atri sunt flammea Ditis,
Descensus facilis, lux nigra, Caeca via est.
Heu quam Divitiae multos ad tartara ducunt
Est in Divitiis hamus ut in Vitiis.

52. Traulus In mummulum.

NOn mihi, Non asinis verum adnumerabere mulis:
Iure igitur Mulum te Mumumule voco.

53. Carnifex.

IUssa Magistratus gladio qui terminat, illum
Lictorem Latii Carnificemque vocant,
Quem vos Carnificem Romano nomine vultis;
Hunc ego Mortificem Carninecemque voco.

54. In Causidicum Androgynum

LIngua tibi Nummos peperit; sed filia matrem.
Prodidit, obstreperunt filia muta patrem.

55. In vietorem helluonem.

ES Victor, verum tibi dolia credere mallem
Quam vinum; Victor dolia nulla bibit.

56. Ovvenus ad Auctorem.

ADmotem nostri tua sunt Epigrammata libri:
Tam meus est ideo quam tuus iste liber,


page 167, image: s169

57. Auctoris Responsio.

QUod Natura tibi dedit, hoc tua Carmina nobis
Sum tuus ergo, tuus est meus iste liber.
Te mea ceu Nati agnoscunt Epigrammata carum
IANE patrem. Ovveni tu mea vita, Venus.

58. In Galli Cuiusdam Encyclopaediam Caelestem.

DUm loquitur tanto Gallus promissor hiatu:
Perlege opus! dices: Hic liber est titulus.

59. Aliter.

HIc libera a Vitulo scriptus Doctore !petis ne
Materiam? nulla est.totus enim est titulus.

60. Ad Templum Rudigheimense

QUid mirum est Homines morbis et Morte perire?
Cernimus hic lapides et monumenta Mori.

61. Carolus I. Angliae atque Scotiae Rex. etc. 5. Apr. 1649.

CArolus Anglorum Rex decollatur ab Anglis.
Res nova! et infernis annumeranda rogis.
Si quaeris, factum hoc fervor furor anne vocari
Debeat Anglorum? Zelus id, anne scelus?
Mox respondebit Naturae ex lege Philander:
Zelus id hoc scelus est, fervor et is furor est.
Scilicet in Regem non est Populi ulla potestas!
Rex malus est! solus iudicat ista DEUS. [Note: (a) Sic Thuanus lib. 86. Solius Dei est in Reges animadvertere.]
Vos Caesar, Reges! munite Palatia Reges! [Note: (b) Tous les Roys sont Freres, et interessez reciproquement. Histoir. Henry IV. pag. 112.]
Res vestra hic agitur! surgite! Iura ruunt!
Discite Iustitiam primum omnis in Orbe Potestas!
Discite Iustitiam surgite! Iura ruunt!


page 168, image: s170

Imminet ecce minaciter, Arbiter ille Tyrannus
Cronvveln cui lusus Sceptra, Corona iocus.

62. In Mummulum.

Quod sua dona neget tibi carpis Mummule, Phoebum!
Siste! dat ingratis non sua dona viris!

63. Genealogia Fabiani.

PRogeniem refers? Natales quaeso revolve,
Scilicet egregios tu Fabiane tuos.
Quis pater? et quis avus? qui sunt tibi sanguine iuncti?
Fur hic, et is nebulo: stultus hic, ille latro.

64. Auxilium Divinum.

QUisquis in humanis desperat viribus, ille,
Si pius est, Caelis experietur opem.

65. Bellum Coniugale.

BElla movet coniux mala de re qualibet. Ergo
Est mala res mulier; non mala sed bona, vir
Scilicet hic pugnis impugnat, Verbera verbis
Opponit, solvit stipidibusve stipem.

66. Miranda non Rimanda. De Mysterio SS. Cenae Dominicae.

Quisquis Divinis in rebus Quomodo? quaerit.
Creditur is nullam prorsus habere fidem.
Ut Corpus Christi, ne quaeras, possit adesse:
Sufficiat Christum sic voluisse Deum.


page 169, image: s171

67. Amator.

Cetera cum moritus; spe sustentatur Amator,
In requie miser est, irrequietus obit.

68. De Melimela sua.

SUnt qui per Musas, Furias et Fulmina iurant
Impius in multis mos manet iste viris.
Sat mihi si iurem per te Melimela: movere
Tu forma et cunctas scis bonitate deas.

69. Meretrix.

ERectam sequitur communis femina furcam
Incautos fures haec capit, illa viros.

70. Spes et Res ab uno.

MIra fuit semper Maris et Miranda potestas:
Res vorat atque iterum spes fovet illa novas.

71. Consolatio ad Inopem.

THeiologus miserum consolaturus aiebat:
Omnia transibunt praeter amare DEUM.
Mutatis regerit mutandis pauper: Amice,
Omnia transibunt praeter habere Nihil.

72. N. O. Ad Aulum.

Quodlibet in Nihilo est. Nihil est in Quolibet, Aule,
Quodlibet in Quovis, in Nihilo Nihil est.

73. De Embryone suffocato.

NUnquam Natus eras, et bis tumulatus es Idem:
In Matris primum Ventre, deinde Soli.


page 170, image: s172

74. Problema.

Mera Magistralis licet haec sit quaestio: Quaero,
Utrum non-vivus possit obire diem?
Exemplum: Moritur (vixit vixisse negatus)
Infans in Matris ventre, sedante diem.

Stoss den Hund darnider! Pax vobis!

SI, qui forte necem non impedit, ipse necavit?
O dubium et miserum Principum in orbe statum!

76. Parodia In Meretrices.

ESt furor in vobis, agitante calescitis illo:
Vester ab inferno spiritus ille venit.

77. Misera Vitae gloria.

NAtus homo plorat, misera est quia vita; sed idem
Et Mortem, vita est haec quia grata, dolet.

78. Ad Amicum.

PRo Nummis Numeros mitto, pro munere mente.
Versus is ex grata von nisi mente venit.

79. At servare fidem.

MUlti promittunt, servant paucissima, multum:
Sunt quoniam menti dissona verba suae.
Nil ego promitto: Velsi? paucissima certe:
Sunt etenim Menti consona verba meae.

80. Anagramma Adulatio-Odit Aula.

BLandiloquos amat Aula viros, Aula odit honestos:
Inde puto verbum nomen Adulor habet.


page 171, image: s173

Exulat interea Candor. fraus fraude notatur.
Omnis et ingenuo plus Parasita valet.

81. Patientia.

Divini darat verbi patientia virtus
Et tandem vincunt qui didicere pati.

82. Pietas Aulica

MAgnifacit Cuculos sed raro amat Aula cucullos:
Saepius Aula colum Non colit Aula polum.

83. Aulica Munera.

MUnera da primum, munus qui quaeris in Aula:
Is nullum, qui nil donat, in Arce domat.

84. Aulicus.

AUlicus esse cupis? simula, nec crede cuiquam,
Cuique et vel minimo da bona verba Coquo [(printer); sic: domi] .

85. Methodus Studendi.

CUr facis ad facem potius quam Carmina Lucem?
Sera nimis vox est vespere, mane mane,

86. Nummus ad omnia Utilis.

QUi tenet Argentum: felix et amabilis ille est;
Ingenio Codri sit licet ipse minor.
Qui caret Argento, miser est et inutilis ille
Ingenio Croesum vinceret ipse licet.
Das aurum? Medicus, Vates, Iurisque peritus
Theiologus, Rhetor, Consul et esse potes.
At tibi si Nummi dandique negata facultas?
Cetera cuncta tibi deficient. Nihil es.


page 172, image: s174

87. Ius in Armis.

Ius et Vis nulla fere Re, non grammate distant,
Ius est in mundo, Vis quia semper inest.

88. Paradoxon Christianum, De Aula.

Qui capit, ille sapit: Nam., qui capit ille tacet: sed
Qui tacet ille sapit: E qui capit ille sapit.

89. In Ancum Poetam sine sale.

SAlsa sitim pariunt, nihil est Te insulfius Ance;
Quid mirum est nullus quod tua scripta legat.

90. Aula.

HAec domus est ventus: paleas extollit in altum
Ad terram fructus, ceu graviora, iacent.

91. Parwdi/a. De Meretrice.

GRande malum meretrix: tamen est bonitatis in illa
Non nihil: ignavos non amat illa viros.

92. De Ovveno.

SI mentem Vatis spectas? non maior Ovveno est:
Si corpus spectas? corpore vix minor est.

93. Fixa Erratica In Aula.

SInceros odisse viros, fovisse scelestos
Haec duo pro fixis Aulicus omnis habet.
Cetera commistim misere cernuntur. In Aula
Qui bonus est, malus est; qui malus est, bonus est.


page 173, image: s175

94. Aula loquitur.

OLla mihi pater est, Mater discordia, Nati
Crimina, Paupertas sponsa, Ruina soror.

95. Patientia Cornuta.

SOlamen cuculis socios habuisse malorum.
Nam socium quodvis dulce putatur onus,
Sunt igitur capiti tolerabile Cornua pondus,
Cornua si consors unus et alter habet.

96. Sapientia Aulica.

AUlica stultitiae plena est sapientia. Nemo
Hic sapit; aut quisquis desipit ille sapit.

97. Christus Verus Doctor.

Israelis salubres tu nobis Christe repandis
Gazas in sacris quae latuere libris.
In callem fidei rursum nos ergo reducis,
Qui duce te discit, te duce Doctor erit.

98. In Hospitem Lymphaticum.

EX Lympha vinum Christus Rex fecerat olim [Note: Ioh. 2. 9.]
Mirandum primum est hoc Deitatis opus.
Ergo Antichristus debes tu iure vocari:
Ex vino insipidam tu facis hospes aquam.

99. Charitas Aulica.

Hic dolet, alter ubi ridet (sic vivitin Aula
Aulicus) hic risum, dum dolet alter, agit.

100. In Mummulum. Ad Lectorem.

MUmmulus intonuit: Nullu est sine crimine carme!
Sed legit in damnum crimina nostra suum.
Auctor ero, Lector, si qua mea carmina cernis;
Crimina si cernis? Mummulus Auctor erit.