DIsce DEUM: quia scire DEUM Sapientia summa est.
Desipit, aeterno qui sapit absque Deo.
Absque Deo nulla est Mundi sapientia. Solum
Scire DEUM satis est; Cetera scire, nihil.
AUGUSTI effigiem tibi pagina prima figurat
Virtutesque sacras, et monumenta Ducis.
Cuius ad aeternos penetravit gloria Caelos,
Spectanda est minimo maxima Musa libro.
HEroas magnis superas virtutibus omnes,
Debentur meritis Carmina longa Tuis.
Magna tamen quae Te Patriae pacandae nostrae
Cura tenet, Vatem dicere longa vetat.
Laus magna est Brevitatis, ubi cum Principe res est:
Offendunt ipsos Carmina longa Deos!
LEx Regem regit alma: Gregi Lex imperat: Hic est
Magnates inter mos Populumque modus.
RUDOLPHI Nomen dederunt Tibi Iura, RUDOLPHE
AUGUSTE: AUGUSTI, mystica fata Poli.
Romani Princeps Hic et Ille, et uterque Monarcha
Imperii, exemplo Te iubet alta suo.
Sic mihi eris Princeps, et Caesar, et omnia quondam!
Si Deus Ominibus Nominibusque favet.
NOn quae corde placent nobis; non quod libet, aequum est:
Quae [(printer); sic: Quod] decet, ista licet: quae licet, ista
decet.
IMperii Sidus Guelphorum nobile lumen.
Sol oriens. Optate Ducum. Fideique Corona
Germanae. Virtutis Apex. Sermonis Amator
Nativi. Patriae pia Spes. et Germanorum,
Indomitae quondam gentis, nova Gloria, Salve!
Nemo nisi maior Virtute Bonisque timetur:
Qui monet, is Domini ius quasi semper habet.
INter Germanos, quae gens est maxima Christi,
Guelphorum semper pars pretiosa fuit.
Guelphorum est Virtus, populum quae munit et unit.
Unio felices reddit, at unit Amor.
Sunt ea dona Deum: Princeps, Patris in due mentem!
Et maiora potest et dabit ista Deus.
PRima Deo Pietas debetur et ultima semper.
Cura secunda Patri. Tertia Cura Duci.
Quarta venit Sponsae. Sed Natis Quinta. Docenti
Sextaque. Patrono Septima Cura suo.
Debetur tandem miseris Octava. Et Amicis
Nona. Iterum Decima atque ultima cura Deo.
Prima igitur Pietas debetur et ultima semper,
Debentur Decimae Primitiaeque Deo.
VEsta Pudicitiae fuerat Patrona. Poetis.
Non licet impuro scribere mera modo.
Quisquis in impuro felix est Carmine Vates;
Non facit ut Vates metra, sed ut fatuus.
Ut mores Nato formet Pater optimus aptas.
Mittit eum ad Gallos extra aliosque procul.
Currit corradit dextra levaque labores
Vincit ut innocuam sic sibi perdat ovem.
O Germanorum faciles ad crimina numos!
Quem Natura bonum dat, fit is arte malus.
AStra piis aperit, claudit Deus aethera stultis:
Stultus et est tantum qui studet esse malus.
TEne Viae Venetum suspensum pectore reddunt?
Sunt Ratio Pontes, sunt pia Iura Viae.
Aquis regnandi natum est mirabile Nomen,
Numen in invictis Hos comitetur Aquis;
PRo causa Christi Venetum Res publica bello
Impetitur, Christi cetera Regna tacent:
Vos! quibus Europae commisit Regna Supremus,
Ite simul! Christi vos quoque causa vocat.
Quid vos, quid Fratrum iuvat ac celerare ruinam
Funeribus? fratres mittite! Turca venit!
Turca venit! fratres servate! Arma! imminet! Arma!
Arma! Arma! Ah fratres mittite! Creta perit.
Creta perit? pereunt tua propugnacula dulcia
Patria, Et Europae cetera Regna patent.
O vos! ite simul Veneto cum Principe! munus
Qui negat hoc, Christum per sua membra necat.
At Tu, sacra Deo Res publica, vince Tyrannum!
Digna es ut Europae cetera Regna regas.
VIna, Venus, Vestes, Iuvenum tria Pessima; pestes
Ingeniique testes sunt Genii, mali.
Ebrietas, ululatus, territremusque boatus.
Exilium Musis exitiumque parant,
Vir probus atque Procus, Probitas Venus improba numquam
Conveniunt: Mores non coeunt et Amor.
Barbarica et stolide composta holoserica Vestis
Germana indignus, Lentule, mente modus.
Vina, Venus, Vestes, Iuvenum tria pessima, pestes
Ingeniique testes sunt Genii, mali,
VIrtute et studiis Animum Ni Musa Iuventae
Muniat, et vitam mitiget arte tuam.
Discrimen poterit nemo pecus inter et inter
Te dare. Mansuetos Ars facit una viros,
MOrs habet imperium. Terret Timor omnia. Rest est
Imperiosa Timor: Mors prope tota Timor.
ESse Fidem miseris, certum est. Tibi Dives avare
Est bona nulla Fides, si bona nulla. Vides.
ARbor Theiologi plantanda in pectore, cuius
In radice Deus, fructibus insit Amor.
Ex sese nihil est homo: tantum ex traduce fructus
Surgit, ut a primo flumina fonte, Deo.
Tu Ramis, Reverende Pater, facias ista duobus,
Dum tua Scripta monent nos, Tua Vita docet.
Simplicitate potest et Mansuetudine, Christi
Exemplo, prudens omnia Theiologus.
Vive Pater, vegetos revirescit ut arbor in annos,
Omnis honor Patriae es: Principis omnis Amor!
QUicquid in immundo certantis carcere vitae
Adversi me vis et crucis ipse pati
Summe Pater, patiar, patiensque silebo dolorem:
Tu modo Sat Vires da mihi, posse pati.
At Tu das vires, Caeli Pater alme, petenti:
Tun mihi Velle Deus Tu dare Posse potes.
NOn Amor est, sed Amaror Amor, sed Amara voluptas:
Nam sine melle venit si sine felle Venus.
NOn ab Amaritie est Amor, est A Morte vocandus:
Ultima namque iubet Lex in Amore mori.
CAusidici Librae similes: ubi fortius Aurum est
Hic lambit Librae libera lingua latus.
NEmo regit nisi qui regitur: Rex quis quis ab alma
Non vult Lege regi, non tegit ille Gregrem.
Grex Regi paret: Populo parit otia Princeps:
Lex parat optatos non violata dies.
VIrginitas angusta viam docet aetheris: uxor
Ducit in infrenum, ceu via lata, locum.
THeiologia Animam, Iurisprudentia Sortem,
Cor Medicina, Caput Philosophia regit.
Quatuor haec toto passim dominantur in Orbe.
Quam bene si bene habent! quam male si male agunt.
Si Caput insanum est totum insanabile corpus:
Corporis haud raro est mors animaeque Caput.
DUm peccare volunt omnes, cur poscere nolunt
Peccati Merces quod solet esse? Mori.
SCribebat tumidos Aper libellos,
Quales vix duo dicerent diserti,
Quantos vix duo ducerent aselli,
Hos pompa recitabat huic et illi;
Sed molem speculante Prisciano,
Vah Aprum miserum! tacere cepit.
FAta tibi vitam, Famam tibi Iura dederunt:
Utraque sidereum stella meretur opus.
Nil Vitae debes, vicisti nomine Vitam:
Nil Famae debes, omnia Fama tibi.
Illustris de te fama est, minor attamen aequo est
Haec eadem meritis aequiparata tuis.
DI Polycarpe tibi, DI dent tibi vivere! famam
Tu superare potes, sed superare negas.
PArva domus Dominos domat: Et qui sanguine gaudet
Sub quacumque etiam conditione, necat.
Illa coadstringit poenae pia regula Summos:
Ius nec habet maius Rex, neque Caesar habet.
GErmani Pacem Votis et Votibus urgent,
Quisque domi Pacis pacta modumque parat.
Ille vocat Gallos, Turcam vocat alter, uterque
Caecus in inviso fluctuat [(transcriber); sic: flluctuat] auxilio.
Anxia de mediis meditatur quaestio: Paucis
De Paucis primo Principe principium.
O Pacem longae lacrimandam Posterirati!
Quae nescit finem principiumque Fidem.
VIta quid est? Flumen. Quid Mors? in margine Portus:
Flumen in aeternum manat, at Ille manet.
Eloquor expertus: constanti in margine nemo
Mergitur, incautos opprimit unda viros.
Ergo quid incertas causae est venereris ut undas;
Cum tamen in portututius ire potes.
Femineum genus est vere insatiabile: Numquam
His Satis est: ideo Gens: sapit ista minus.
Gens amens, quia mente minor meritisque mariti:
Imperiis tantum maior et arte, dolo.
HUmana virtute nihil divinius Urbe est:
Nil homine humano carius Orbis habet.
Frons hilaris, facilisque aditus, vultusque serenus,
Candida mens, haec sunt propria dona tibi:
Accedit te nemo nisi contentus et ipse
Colloquio redeat Consilioque tuo.
Haec tua Naturae Bonitas venientibus olim
Exemplar vitae candidioris erit.
CAusidico si dico, Dabo, fovet arte clientem;
Si taceo, is quamvis garrulus usque, tacet.
QUi miser esse potest, nullam timet, Aulice, forte.
Nemo diu miser est qui miser esse potest,
Qui miser esse nequit, nullos sperabit honores:
Aulice, vis sit honos? grande praeibit onus.
Spina Rosis prior est:prior est Patientia Lauro.
Ni patiare malum. non potiare bonum.
NEmpe deest, prodest, opus est. Nam quisquis ab Ira
Ducitur, est quidem homo, sed Ratione caret.
IAm modo Amicus ero, dicis, si postulo, Quando?
Sed Modo Tulle tuum nescit habere modum.
Cuncta Modo moderanda. Modus res optima. Sed non
Fit bene quod modo fit? Dum modo fit bene sit.
NOs tua Scripta docent patrios redamare Penates,
Principibusque docet nos tua Lingua loqui.
Nosque tui ingenue rapiuntque reguntque libelli;
Nos tua penna polit, nos tua fama ferit.
Schotteli, sic perge loqui: licet ingruat osor.
Scis, movet Acacidem larva vel umbra nihil.
OMnis habet sua dona dies: at cernere praesens
Non maiora potest quam tua dona dies.
Schotteli da Scripta foras monumenta! merentur
Haec ea ab aeterna posteritate legi.
MIra in Amore latet virtus Venerisque, recessu:
Plus fugiendo venit quam veniendo Venus.
O Exclamantis vox est. O omnia signat.
O Solem, O Mundum, O Nihil esse notat.
O Vanos hominum vanoque in corde labores:
Omnia sunt Nihilum praeter amare Deum.
MUltiplicantur opes; Nemo est qui Dividit. Unus
In Vitiis hodie Divitiisque modus.
Scilicet hic morum est et iniqui temporis usus:
Cumque rogat pauper munera, Nemo domi est.
TU patrios lingua regis ut Rex regna Penates
atque paris Patriae sic nova regna tuae.
Regna suo vitam debent et nomina Regi:
Debebit linguam postera vita tibi.
LEx Iuris Regem superatque ligatque; sed illam
Non aliter quam si Rex super it superat.
CAusidico frustra dicis, nisi praemia promas:
Parcis opes? parcam fert tibi Baldus opem.
Ille suum renuet, renuis si munera, munus:
Causidicum officii sola moneta monet.
IN poenis ponis panem, punisque labores
Viventum, vitae Fons et Origo Deus.
Impietas statuit nobis haec praemia. saepe
Nascitur in Spina Panis, et absque Rosa.
NAturae Mortem debes? parere memento,
Non renuisse diu: Solve, solutus eris.
Naturae Mortem debes! tua debita solve.
Cur renuis? debes! solve, solutus eris.
Theologum,Mathematicum, Oratorem, Poetam nobilem Caesareum, singula optimum, et
amicum
maximum.
Iohannes Ristius. a)nagr. Esto Vir his annis!
ANnorum mores, et morum tempora, Risti,
Haec sunt: Osores vir bonus omnis habet.
Osores quoque Caesar habet, Caput orbis. Ab isthoc
Intactus nemo fulmine vivus abit.
Vis artem, Risti, certum vel Recipe contra?
Sursum oculis tendas, Artem Anagramma dabit.
Te Risti, Te Caesar amat, fovet, aestimat: Hoc cui
Contigit, Osores despicit ille suos.
a)nagr. In artes Ius sino.
TErsa dabas Patriae: Caesar tibi serta Deorum
Insigni gentis Nobilitate tuae.
Vox audita simul: Risti, tibi Regis In Artes
Ius sino. Vox cuius? Caesaris illa fuit.
TErrarum tantus cui non suffecerat Orbis;
Sufficit huic Urbis tantulus hic tumulus.
QUod Sol in Caelo est, hoc est in virgine sponsus.
Sol solus Caeli sceptra diemque regit.
Luna suum solem mulierque domata maritum
Non regit, at Solis lumina nocte gerit.
Vir habet imperium, vel debet habere. Meretur,
Si secus est; nemo nomina digna Viro.
SPes humana omnis debet spes mortua diei:
Spes est insolo viva vocanda Deo.
REge regi Grex, Lege regi Rex, Regibus una
Lex maior tantum vult Ratione regi.
SIc, velut in regnis Reges, in corpore Sensus
Conciliant leges consiliumque legunt,
ESt Nomen, Nummus: Duo sunt Pronomina, Tis Nos:
Corrumpis, Verbum. Cetera Textus habet.
VIta quid est? Somnus. Quid Somnus? Mortis imago.
Quicquid homo est, Mortem sentit oletque suam.
VIta quid est? Morbus. Sensus, sunt ulcera, quinque;
Velle, Paroxismus: Mors medicina mali.
VIta hominis Morbus: Mors est Medicina.salutis
Mors parat introitum? Vita sed interitum.
ASpicit internos Capitis cognatio Sensus:
Cuncta capit Captu quae capienda Caput.
Ex Sermone Viri facile est cognoscere Mores:
Finge, et eris qualem te tua lingua notat.
HIc est iuris Amor, non vani iuris Amator?
Fas est pro meritis quaeque referre suis.
Quem Probitas et avita Fides fecere peritum
Iure fit Is Patriae gloria prima suae.
HIc est iuris Amor; Non Martis at Artis amator.
Hic decus est Patriae, Spes Patris, Urbis honor.
Fas, non vina virum faciunt: non vestis, ut est is
Qui Veneri et Baccho dat sua sensa suo.
Candor Avi, Probitasque Patris. Tua propria Virtus,
Haec sperare iubent nos meliora tibi.
Fata tuos optata beent Ioachime labores!
Tu quoque Tu nostris, Vive, Patronus eris.
DIsce meo exemplo secreta silere Viator!
Argento caesus sum periique meo.
Dic morbum! hoc prius est. Medicinam Sume. secundum.
Morborum causas haec movet, illa monet.
MAgna Patrum virtus et verba rotunda fuerunt:
Ars brevis una fuit, vita trisecla fuit.
Vita brevis nunc est,magni sunt Scripta coloris:
Rara hodie virtus, verba triscula tonant.
Ex nihilo, in tantum es Chymicis contrarius, Aurum
Tu facis; ex Auro sed facit ille nihil,
MOrte nihil melius, nihil hac quia iustius una est:
Contra Caussidicis e regione facit.
Mortis ad imperium moreris, nihilumque morari
(Excipe, Caussidico si dabis aera) potes.
NOn ille est Dominus, rigidi cui verba Catonis
Et mos sunt; Non is, qui facienda negat.
Non is cui petulans stat pro Ratione Voluntas,
Non cui cuncta libent, nec quia cuncta licent.
Ni timor est Domini, ni praestet Candor et aequum:
Ni modus, et Recti regula nota nitet.
Ni Ratio domini domina est: Ni totus honesti
Sis vindex, Dominus non potes esse mihi.
NUda verecunde fugiunt trepidantque; vicissim;
Curarum atque minus tecta timoris habent.
Unde fit ut Nudae manent sic fluctibus undae:
Terra manet, veste est tecta, sed unda meat.
IN tam distentis cum lex sit sobria brutis,
Tam sitiens hominum non pudet esse genus?
Ebrietas Rationalis. [Note: faire Raison.]
HInc ideo Ratione carent, et bruta vocantur,
Dum non ut homines pro Ratione bibunt.
NAtura propior: tamen, ut mortalia cernis,
Saepe solet iuvenis morte praeire senem.
Multiplicare nequit Mors, Dividit omnia, maius
Subtrahit, ad Numeros non it, ad Innumeros.
LEx regit armatas, imbellibus imperat: Omnes
Iudicat: in Legem Rex Ratione potest.
SOle Deus solus, mortalia cetera lusco
Signari Lunae lumine cuncta solent.
Haeret in obscuro Mundi sapientia: solus
Omne Solum omne videt Solque Deusque Solum.
UNica, si spectes, mutata est littera: nempe
Lenius ista quidem, fortius illa sonat.
Mors Sopor est tantum sed eo discrimine distant,
Qui moritur, Somnum fortius ille capit.
OBservat Nemo Leges, est quilibet exlex,
Hinc No/mos a Nemo nomen et omen habet.
VIr miser est antro qui tantum clauditur uno!
Qui capitur, Captum vix capit ille suum.
Impletum in nostris hoc est Anagramma diebus.
Ficta est, si non est nulla sed ulla, Fies.
NOn Rimanda Dei, tantum est miranda voluntas:
In facris Ratio est Serva, Magistra Fides.
Non est vera Fides, Ratio cui consona. Numquam
Convenit humana Ratione Fides.
Quisquis Divinis in rebus Quomodo quaerit,
Creditur is nullam prorsus habere Fidem.
STat gravis in Cano Constantia pectore tantum.
A)ei\ d' o(plote/rwn a)ndrw=n fre/nes h)ere/dontai. [Note: Iliad. g Semper enim Iuniorum animi inconstantes sunt.]
Multiplicare torum nemo sine crimine tentat.
Una potest Virgo, non variata, peti.
Multipeta est, matura Viro si Virgo recusat
Nubere; coniugium quae petit, uni peta est.
UNus et una potest apte, non una duobus,
Una potest uni nubere Virgo viro.
SCilicet exhausto quandoque fit unio vino.
Unio causa mali forte futura novi.
Scilicet exhaustis, exhausta est unio poclis:
Nec mirum est musto nata perire mero.
NOdus Amicitiae plures constringit: Amoris
Una caro est. Ergo maior Amoris Amor.
CEu fulmen miseros angis Polyclepte ligones,
Inque cutim tantum non vel in ossa furis.
Dasque iterum bona verba: at eo crudelior audis.
Durior est homini mors, sine morte mori.
LOnginus hesterno die nihil scivit.
Nunc callet omnia. unde? Doctor est factus.
LUna suum soli debet ceu femina lumen.
Non capit Imperium vir aliunde suum.
ILle Poetarum mos est, ut carmina sponte
Conficiant, iussi carmina non faciant.
Dura nimis vox est: iuleo te scribere Carmen:
Nemo cupit Vates cogere quam fatuus.
Imperium versus fugiunt: sunt carmina Vatum
Ingenii et genii liberioris opus.
LIbera Gallorum gens et mens: Cuncta loquuntur:
Cuncta volunt, Regis proque salute mori.
Discant Germani, quam sit res libera Regnum.
Gens ubi victa iacet, mens ibi ficta tacet.
Qui bonus est, Caelos intrat; malus infera: sperat
Nemo malus Caelos, infera nemo bonus.
COntra naturam Mors est, Natura quiescit
Paucis, Mors omnes appetit una viros.
IN Cruce fundata est hominum perfectio, si vis
Astra sequi, Mundum despice, facta via est
BArbara Christi genum sileant sua proelia Gentes;
Victores taceant saecula nostra suos.
Saecula fraternis in sese perfida telis:
Dissimulet cautos Gallia docta Duces.
Guelphorum Augusto cedat Bellum omne Theatro!
Hic regit axe datum Dux Ducis arte Solum.
Omni ex parte Dei est quicquid Germania Sensus,
Ingenii, Genii, Mentis et Entis habet.
Magna ex parte Tuum, Dux optume, Patria quicquid
Consilii, Fidei, Pacis habebit, erit.
CRescit in immensum platani velut umbra superbae,
Sic tibi pro forma scribere multa libet.
Exiguam Laurus speciem divina videndam
Exhibet. Est magni corporis umbra nihil.
MEns mea nil praeter Christi meditetur amorem:
Quisquis ab hoc uno devius est, miser est.
Quisquis in hunc unum [(transcriber); sic: unnm] credit, tenet omnia Iesus
Unica Divitibus Pauperibusque Salus.
DeErratis.
CRiminibus veniam precor a Lectoribus Auctor:
Carminibus venia non opus esse puto.
FINIS.