ET sine Principio est primum et sine Principe Carmen:
Principe nam prior est Principioque DEUS.
QUod Te Nomine tam gravi, Patronam,
Rectricem, Studii mei Parentem,
Nutricem et Dominam meam salutem,
Ne me dixeris esse blandulentum.
Quavis exuo falsitate carmen.
Festino Tibi quod Tuum est referre:
Festino meritas referre grates:
Festino mihi vindicem parare,
Et tutus requie Tuo fruisci
In sinu. Tribus en l'oema metris.
Ad Matrem breviore eunt puelli
Verbo. Non loquimur Diis triumpho.
IN Te Prima mei constavit Cura laboris.
Es prior Ingenii filia nata mei.
Lusus eras, fateor. Nomen minus ergo meremun:
Quae Parientis Onus, Nata, Parentis Honos.
LAudabit nullus propter mea Carmina Rhenum;
Propter eum multi Carmina scripta legent.
INde suum merito sunt nacta Negotia nomen:
Otia nam quaevis res operosa negat.
SImplicitas hodie stultorum dicitur esse
Mater quae quondam Dexteritatis erat!
QUi Brevis esse nequit, nullum putat esse laborem.
Crede mihi, labor est non levis, esse Brevem.
Res levis est, centum farcire volumina versu:
Res gravis est, docte qui brevis esse potest.
IN Terra quivis, ascendit, Pontice, plana,
Descenditque simul Cur? quia Terra globus.
COnstanter certet qui vult virtute praeire:
Non brevis, ad Caelos qua datur ire, via est.
PRima fuit quondam pietas, non dicere falsum:
Nunc primum est, verum dicere velle, nefas,
QUi solum dixit certando venire salutem,
Pimpus, eam pedibus credit inesse, sugit.
QUae Divodurum quondam vocitata Latinis,
Dic mihi, cur hodie diceris esse Metis?
An quia diva Themis Mites tibi iunget Amicos?
An quoniam Divi Caesaris arma times?
QUis quis in Humanis desperat viribus: ille,
Si pius est, Caelis experietur opem.
VIvere disce prius, si quo vis vivere, Christi
In Merito; Metito vel moriare tuo.
NAscimur, et primis iterum denascimur horis,
Principiumque suae semina Mortis habet,
NUper stultitia gravi Poetas
Laborare et ineptitare dixti:
Heu, quam Ruffule desipis! superba
Gerrones superas loquacitate
Omnes, militis et feri Tyranni
Immenso celebrans stylo triumfos:
Proh quam Ruffule desipis! facetis
Es centum numerosior Poetis.
Lex est: desipiunt ubique Stulti;
At sibi sapiunt. Placere Doctis
Qui vult, Ruffule, nescit esse longus.
Dicam clarius, ut tenere possis:
Stultum est stultitias fovere longas.
NE te decipiat lapis hic, seu litera, Lector:
Hic iacet in tumulo qui modo Parcus erat.
Crede mihi, spectes intus si forte cadaver?
Parve mora est, dices: Hic modo porcus erat.
INdice non opus est, opus est tibi vindice: Contra
Te surgunt manuum Crimina, Crispe, fur es.
INdicium Mentis Lingua est? Praecurrere Mentem
Saepe solet docti nescia Lingua viri.
COniugium Caelo faciunt Terrisque probandum,
Simplicitas Mater Dexteritasque Pater.
Cetera vana puto. Satis est Placuisse virum quem
Dexteritate Bonis, Simplicitate DEO.
IMpia Nummorum flectuntur Nomina mole,
Non gaudent Pretiis Numina, sed Precibus.
CUm sibi Mortales Nummum pro Numine fingant:
Quid mirum est, Fidei quod sit in Orbe nihil.
Mutantur Nummi: Numen mutabile non est.
Non simul et Nummis Numinibusque Places.
QUis quis in Humana quaerit Virtute salutem
Eius incerta est nixa salute salus.
At, quicumque suae certus volet esse salutis:
Certior ex Merito fit, Pie Christe, Tuo.
CUm tamen ex nihilo multorum gloria pendet:
Debetur vino Laus tua tota tuo.
CLaudicat in Bello Themis alma, sacraeque silescunt
Leges, et Divum Ius violatur ibi.
Musarum in Castris Themis alma sacraeque virescunt
Leges, et Divum Ius celebratur ibi.
AD Benefacta venit Bonitas immensa Tonantis:
Hoc graviore Bono, quo graviore Bono.
Ad malefacta venit vindicta ministra Tonantis,
Hoc graviore malo, quo graviore malo.
IN Merito quicumque suo vult vivere, monstrum est.
Atque facit Merito vim, Pie Christe, Tuo.
ARma coacta capit Germanus, capta potenter
Gestas: scit forti vincere saepe manu.
Pocula sponte rapit Germanus, rapta calenter.
Praestat: Germanos gloria dupla tenet.
EXilium est, ubicumque male est. Homo, quando laborat,
In Patria certe non? sed in Exilio est.
SI Patria est, ubicumque bene est, mundana relinquam,
Ut siet in solo Patria sola Polo.
VEl minimus sibi maximus esse videtur in Aula
Aulicus et de se spem capit omnis eeam.
Tam belle auditu est illud, Nos poma notamus:
Quam belle dictu est hoc, Ego Rexque meus. [Note: Thom: Wolfeius Cardinalis. de quo OWen. lib. sing. Epigr. 69.]
EXilium Sapiens nescit. Priamus Rex olim
Ex Illo fuerat non in: in Exilio.
AD sua facta velut calcar Laus quemque lacessit [(printer); sic: arcessit]
Fitque malus peior Laude, Bonus melior.
Opponunt, Instant, Insurgunt Gaxe sodales:
Tuque taces? loquere, heus! sic tacuisse nocet.
Nec dum respondes? Quae causa est Gaxe silentI?
Qui tacet affirmat: Qui tacet ille sapit?
DIsce tacere, sat est, dubia qui vivis in Aula:
Unum hoc Invidiae grande levabit onus.
A Muliere domi patitur qui iurgia, Nomen
Perdidit et sceptrum non habet, Uxor habet.
DUlcis pro Patria Mors est: Sed propter Amicum
Velle mori, multum dulcius esse puto.
UT mala Virtuti duo sunt adversa, Duelli
Auctores quaevis sic habet ansa duos.
Bella gerunt plures; Duo sunt, si forte Duellum
Cernitur: Hinc dicunt Bella Duella duum,
OMnis Homo mendax. Nec mirum est Gaxe, Rekelum
Ut laudes, Laudes incipit Ille tuas.
Imperat Ingeniis Nomen mortalibus. Ergo
Laus sua mendacem quemque inopina facit.
IRam Vindictae sequitur (ceu filia Matrem)
Peccatum: at Patrem filia nata necat.
EBrietas unum vitiorum maximum in orbe est,
Peius et hac nihil est, deterius nihil est.
Ebrius es? pecus es, fur, latro, porcus, adulter:
Ipse tibi Satanas Ebrius esse soles.
DIcitur Uxoris tantum caput esse maritus: [Note: Ephes. s. u. 23. Vir caput est Mulieris.]
Virgo igitur monstrum est: non habet ipsa caput.
OMne feret punctum Marti qui iunxerit Artem:
Artem qui Marti iunxerit omne feret.
Mars ut ab Arte manum sumit, feliciter audet:
Ars Animi caput est: Mars Animi manus est.
IN Mundo velut in non-mundo carcere carnis
Vivimus: In Mundo quis neget ergo mori?
Dissolvi cupio: nec enim turbatur obire,
Cui sua vota volunt ut sua Fata volunt.
HIstoricos, Vates, Oratoresque tulerunt
Saecula prisca suos, saecula nostra suos.
Insipidos etiam, stultos fatuosque tulerunt
Saecula prisca suos, saecula nostra suos.
Saecula prisca pios et saecula nostra tulerunt:
Saecula prisca malos, saecula nostra malos.
Saecula sic vicibus sibimet sequiora sequuntur:
Et dum Mundus erit, non sinet esse quod est.
ACerta miseros arcet quicumque salute
Impius est recta dum Pietate curet.
GRammaticis HOrtus, Hominis quasi dicitur Ortus:
Cur? Horto primus nam fuit Ortus Homo.
ESt Amor Ignis, Amor non est Deus: Ignis at ille
Est fatuus, fatuos nam facit esse viros.
NIl adeo in vitium trahit ac scelerata Cupido:
Qui cupit ille capit: Qui capit ille cupit.
HIc Aulae Canonum primus celebratur, Oportet
Credere, Res ita non sit licet, esse tamen.
Si Muscerda Piper, Rapae Pyra, Merda Butyrum
Dicitur, id cave sis velle negare, nocet.
AD Caenam me saepe rogas, Modaline, rogatum
In Caena non vis esse vel esse diu,
Quae non ad solidum dantur mihi fercula gustum
Haec ingrata meo fercula sunt stomacho.
NObile promisi tibi transmisique falernum:
Tu mihi dilutum mittis Alane merum.
Quod mihi misisti, tibi munus. Alane,remitto:
Heus! mihi vel nullum, vel mihi mitte Bonum.
NIl adeo quicquam mundus veneratur et urget,
Quam Nummos: Nummis qui caret ille iacet.
Qui iacet ille timet, Pauper caret omnibus: Ergo
Dum timet ipse [(printer); sic: pie] tacet: dum tacet ipse iacet.
IGnis et Unda sibi duo sunt contraria: verum
Concordes: faciunt Ignis et Unda viros,
SAepe iubebatur cubitum Bithynicus ire:
Is cubitum non vult ire, sed ire pedes.
VIna favent Veneri: sed Amor confecta bibendo
Membra velut Senio debilibata, fugit.
Non amat in tremulos Amor improbus ire recessus:
Non coeunt ebrii, membra Venusque viri.
Infractas animi vires et corpora laudat.
Non venit ad vinum sed Venus apta virum.
OTia corpus edunt, animus quoque [(printer); sic: que] caeditur
illis:
Continuus contra servat utrumque labor.
HIc liber est Templum:Pastor, bonus omnis Amicus:
Invenies nullos hic, vel in hocce malos.
SI pia Sceptra Fori, si vir pia sceptra tenebit
Atque Tori, demum Rex mihi verus erit.
Et Mulier si sceptra Focique Colique tenebit,
Reginae demum nomine digna siet.
DE flesti peccata: pie: si flesse probares:
Stulte sed hoc ipsum, te doluisse, doles.
Sic tibi peccatum est, Pietas: Prudentia, Crimen:
Lex. Iocus: et sceleris paenituisse, scelus.
INsipiens odit, sapiens amat omnia:nescis
Stultus hic, an sapiens is vel uterque siet.
Stultus is est, qui se sapientem praedicat: ille,
Qui tacet et stultum scit simulare, sapit.
MOrs genuit vitam: Vitae Mors filia. vivi
Nec citra vitam nec sine Morte potest.
QUantum vis sit utrumque bonum, sit et utile Donum.
Est dixisse tamen quam tacuisse minus.
DExteritate fuit Cana nil Carius olim;
Carius at nunc est Dexteritate nihil.
SI tantum sciret quid Mundus et Aether et Orcus
Esset, ad infernos numquam descenderet ignes.
Sciret si vellet: Donum est bona velle Deorum:
Et qui scire dedit, dat velle et posse petenti.
POsse tacere, tibi dic cur dolor esse videtur?
Cum tibi res adeo est perniciosa, loqui.
SImplicitate nihil tot est contemptius Orbe:
Simplicitate nihil, Dexteritate nihil.
Scilicet ut fraudi Candor famuletur, id unum
In Terris hodie vim quasi Legis habet.
OMnia Nummus habet: Nummus regit omnia: Tantum
Non habet ille Polum, non regit ille Deum.
POsse loquenda loqui, nec posse tacenda tacere,
Stultum est:Cum stultis sit Tacuisse labor.
COntinuas neuter vestrum cur temperet iras,
Haec ratio est,Uxor frigida, Vir calidus.
Fulmina prorumpunt, nubes si quando supremi
Aeris ardentes impetit ima locos.
Inter se mulier sic et Vir murmura saepe,
Ceu nova Aquae virtus et calor Ignis, alunt.
DUm Rapis ad Ripas Helenam, Paris inclute, Graecis.
A Graecis rapitur Patria tota tibi.
IGnorare solesne Praeminumus
Quis sit? ipse tibi explicabo, Ruffe:
Qui paucissima dat suis Amicis,
Et sic multa sibi dari procatur,
Ille dicitur esse praeminumus.
Ruffe, talis es. hoc cape in tuam aurem.
PAuperies, si laeta venit, ditissima res est:
Pauperies numquam laeta venire solet.
Ergo Pauperies numquam ditissima res est.
Res dives dici paupera nulla potest.
HOstis erat solis, miles ferus, Hostibus olim:
Hostis at Hospitibus nunc solet esse suis.
Ingratum tumidumque et inexorabile Miles
Est animal, Musis Agricolisque tremor.
SErvat Amicitiae pia Conversatio nexum:
Inde suum, Credo, nomen adepta fuit.
INvictae vires: Pater est Patientia palmae.
Et tantum vincunt qui didicere Pati.
IN mundis fundis et ad undas vivere mundas
Illa Poetarum fercula tota duo.
FRatre minor forma es, minor annis fratre duobus.
Ingenio minor es devitiisque minor.
Fratre minor cunctis, minor ipso es nomine: Verum
Non mirum est, cum tu sis Pietate minor.
OMnia vicit Amor quondam, [Note: a) Venus Iudicio Paridis.] Nunc omnia Iuno, [Note: b) Monetae et Divitiarum Regina.]
Omnia, die, Palles [Note: c) Artium liternarumque Patrona.] vincere quando potest?
HAec duo Coniugium faciunt. Ars Femina, Mars Vir
Mars foris; Ars cauta sedulitate domi.
HAec duo disiunget magno sine crimine nullus;
Ni volet hic capitis, vel reus esse pedis.
POsse loqui, nihil est, cui posse tacere negatur:
Plura loqui fatuus, pauca tacere potest.
Posse tacere sat est, si dicere posse negatum:
Temporibus medium qui capit ille sapit.
TUnc tua res agitur, Pauper cum munera donat:
Donando donum grandius ille rogat.
CUncta suo Sumus complet moderamine Rector:
Et perit, adversus qui cupit ire DEUM.
Ipse licet Terris Dominus dominabere: Caeli
Cogere tu sceptro non potes Astra tuo.
Omnia cum tentas, Superis parere memento:
Proposuisse, tuum est: Disposuisse DEI.
SI labor est, Centum farcire volumina versus
Nescio quod Vatum quod decus esse potest.
Ingenium tersa melius Brevitate videtur,
Est genii brevitas Vividioris apex.
Magnum opus in magna legimus Brevitate Maronis,
Magnam opus in versu prodis Oene tuo.
Mole quidem, si mole velis, superabis utrumque,
Neuter at ingenio quem superabis erit.
ARs caput Armorum est, Mars pes: populabere Corpus.
Si pede? non periit. Si capite? interiit.
STultus et Insipiens non Re sed Nomine distant:
Desipit hic aliis, desipit ille sibi.
NAscor: at in vita miseris divexor habenis:
Et mihi idem vere est vivere quod gemere.
Scilicet aerumnae faciunt contemnere Mundum:
Sic redit ad Dominum res recidiva suum.
PRudenter saperes, si te sapuisse taceres,
Ruffe, sed hoc ipsum, te sapuisse, refers.
FIda domi, sed honesta foris, sed Amica Marito,
Sponsa sit, ut Sponso grata sit illa suo.
INgenii sedes caput est, Capitisque Magister
Ingenium: Domus est illud, at hoc Dominus.
Qua miser est Dominus, domus omnis inutilis illa est,
Dives at in misera Rex potes esse Domo.
DEbile quicquid habet Corpus, de Bile vocatur
Debile: nam Bilis Debilitatis opust.
QUi caret Argento, miser est, timet omnia: Pauper,
Corda gerat quamvis fortia, corde caret.
Omnis inops excors: timet et tacet, Omnibus. Aurum
Qui dederit, stultus sit, sophus esse potest.
CUm studeant Isti, Natis ut inane Parentas,
Dicendum merito, qui Pater est paret aes.
Dum Pater ista parat, pariat pia pignora Mater,
Pareat et Natus dem Pater ista parat.
NUper ut Otta lupum licitata est, ipsa rogavit?
Ecquinam peior sit meliorve lupus,
Aequales omnes! Ottae mox venditor inquit;
Et bonus alter erit, si bonus unus erit.
LEx Mortis Legum Lex est certissima: Nemo
In vita invita vivere Morte potest.
TAm bene nil poterit dici quod non fuit ipsum
A Priscis dictum scriptumque decentius ante
Res ipsae Antiquis, Prima et Sapientia nupsit;
Nos vix Umbra sumus, rerum vix Nomina scimus.
GAxus cum vitium viri tuetur,
Carpit, vituperat, calumniatur;
Condolet Sapiens, suumque crimen
Emendat, Fatuum est caput Gagaxi.
TIbi, Lector Amice, nunc loquendum est,
Dic sodes, tibi num placere possunt
Ista haec carmina ineptiaeque nostrae?
Si placent? tibi gratulor. mihique:
Tibi, quod fueris scopum secutus.
Mihi, quod fuerim scopum secutus.
Si vero tibi displicent: Amicus
Eris non minus: Id rogabo solum,
Ut cum candidiore mente fiat:
Cordatis et enim dolus repugnat.
PRincipium Princeps Finisque et Clausula rerum.
Sed sine Principio est, sed sine fine DEus.
Omnis ab Hoc Uno dependet Principe Princeps.
Principiumque cupit Principiumque capit.
Omnis ab hoc Uno dependet Numine Scriptor.
Principiumque rogat Principiumque parat.
Omnis in Hoc Uno claudenda est clausula; claudit
Qui secus, ingenio claudicat ille suo.
Ergo, quod metuam nihil est. Quicumque laborem
Desinit in Christo, non male finit opus
FINIS. Cent. Primae Epigrammatum.